Compendium maleficarum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Compendivm Maleficarvm
Ex quo nefandissima in genus humanum opera venefica, ac ad illa vitanda remedia conspiciuntur.
ca. 1608
editio: incognita
fons: incognitus


Compendivm Maleficarvm, Ex quo nefandissima in genus humanum opera venefica, ac ad illa vitanda remedia conspiciuntur. Per Fratrem Franciscum Mariam Guaccium Ord. S. Ambrosij ad Nemus Mediolani compilatum. In hac autem secunda æditione ab eodem

COMPENDIVM MALEFICARVM, Ex quo uefandissima in geruis humanum operavenefica, ac ad illavitanda remedia conspiciuntur. Per Fratrem Franciscum Mariam Guaccium Ord. S. Ambrosij ad Nemus Mediolani compilatum. In hac autem secunda æditione ab eodem authore pulcherrimis doctrinis ditatum, exemplis auctum, et remedijs lo eupletatum. His additus est Exorcismus potentissimus ad soluendum omne opus diabolicum; nec non modus curandi febricitantes, ad Dei gloriam, et hominum solatium.

ILLVSTRISSIMO D.D. ANTONIO SORBELLONO COMITI MVNIFICENTISSIMO. F. FRANCISCVS MARIA GVACCIVS Religionis Ambrosianæ ad Nemus Alumnus falicitatem. Antiqvi Philosophi artis, et Naturæ secretorum indagatores acerimi, si quæ reperissent olim secreta, ad prauorum hominum ne deuenirent notitiam, varijs occultare modis, ac siguris, consueuerunt. Sic docet S. Hieronimus, cum dicit, in Apocaly psi tot latere mysteria, quot verba. Iudeorum quoq; peritissimi confirmant, Moysen, simplicibus verbis, dum describit ce (11) li, et terræ creationem, ineffabilia secretorum mysteria operuisse. Contra verò nostris temporibus, qui studuerunt, et student animæ, et corporis hominum sanitati, quidquid diabolica arte contra humanum genus, Sagæ, Lamiæ, Necromantici, et id genus facinorosorum hominum moliri student, illa, tamquam nota, et aperta, per ipsorummet confessiones, Sortiariorum, omnia scriptis, per ipsos nobis innotuerunt. Cum autem diabolus, qui olim in Idolis, vt ait Hieronimus habebat domicilium, ab illis disiectus sit; nunc peiora Idola in Hereticorum animis fabricauit.G1 Cassianus enim, non magis antiquus, quàm grauis Author affirmat audiuisse se diabolum dicentem; per Arium et Eunomium falsi dogmatis impietatem se parturijsse. Quare factum est, vt sicut expleto bello, milites hinc, inde diffusi, vias occupando prædones fiunt: ita dæmones, destructis, que (11) tunc vigebant heresibus, quasi in quibus colebantur euerfis ten plis, noua habitacula in alijs homimbus quæsierunt, et quærunt. Et quemadmodum, vt plurimum famem pestilentia sequitur; ita heresim, varia curiosarum artium sequuntur genera; ratio est, quia, vt in same coguntur gentes vilioribus vti cibis; quibus fit, vt corruptis humoribus oriatur pestis: ita heretica vigente prauitate, dum homines, sensibus Scripturæ corruptis vtuntur, ad Magicas artes, quæ quasi animi morbi sunt, deueniunt. Quoniam verò pestis hæc, per sciendi cupiditatem innatam (indirectam tamen) breui se per orbem totum diffudit; Taitarea pro c lestibus; falsa pro veris, et noxia, pro vtilibus obtinuit. Quamobrem, viros quamplurimos Sagacitate, Sapientia ac probitate suffectos, ad venenatas hasce euellendas herbas scriptis impulit; quos authores, sicut qua potui industria legerenon omissi, sic de eorum diuitum mensa quasi quibusdam collectis micis, vtcunq; potui, in vnum adegi,

  • G1Collat. 7.c.32.

ac id genus scientiæ esurientibus, in hac secundæ æditione multo copiosius, quàm in prima, libenter exposui, vt non solum iuxta morbi genus ægris medicina paretur, sed etiam, vt horum hereticorum cognita nequitia, discant gentes ab eis quàm longissimè fugere; sunt enim, vt ait Apostolus, sydera errantia, quibus tenebrarum procella seruata est in æternum, et quisquis illorum errorem sequitur, portu æternæ salutis perdito, illos graui perire naufragio necesse est. Cum ergo de Patrono deligendo (quo auspice tutus liber exiret) quærendum mihi esset, verebar docti viri iudicium subire, sed quia alicuius erat subeundum, illum elegi, quiiudicare posset, cum non magis tutellam, quàm censuram amem, sic dictante natura, et vsu, vtà peritis minus doceri, et moneri, quàm ab imperitis applaudi, et laudari, grauer. Sagarumigitur, Magorumq; versutias, et calliditates in humanam perditionem ex authoribus collectas (opus non mediocrè laboriosum) Illustristime Domine ea, qua decet humilitate, singularis in te meæ obseruantiæ signum exhibeo. Nec est, quod nunc magnificentiam, splendorem doctrinam, celsitudinem, munificentiam, pietatem, ac præclarissimas huius generis virtutes, et laudes tuas, scriptis præconer, quia hoc tentare esset, teda soli lumen addere, et aquæ guttula oceanum in tumescere, cum vnaqueq; harum per se, tantum splendoris, nitorisq; pariat, et præseferat, quantum ad quasuis densissimas fugandas tenebras sufficere posset. Idcirco, multo laudabilius fore adiudicaui, filentio inuoluere, quàm minus sobriè de eo dicere, quod perfectè explanari minimè potest. Quare, si, vt spero, pro innata humanitate tua, tibi vni probatum fuerit, facilè tetricorum superciliosa iudicia contempsero. Dat. Faxit Deus, vt te nobis longeuum, et incolumem seruet. Ex C nobio nostro Sancti Ambrosij ad Nemus Mediolani sexcentesimo vigesimo sexto supra millesimum.


ADLECTOREM AVTHORIS PRAEFATIO. Inter innumerabilia Dei beneficia, quæ indies in vniuersum genus humanum, te in fideles præcipuè suos Diuinæ cxeïcet misericordia, hoc vnam crediderim esse singulare, Cognitio, videlicet, malitiæ. et impietatis hostium tam visibilium, quàm inuisibilium nosirorum: vt cognita eorum calliditate, ponamus cbstacula, vbi offendtcula parant illi, et tentant.G1 Quoniam vcrò superbia eorum, qui Deum oderunt indies gradatim ascendit, et crescit semper, et non veretnr humani generis virulentus hostis, cuius sæuitia magis, ac magis incalescit, nobis acuti ssimas disseminare spinas, dolcrum, tribulatìonum, infirmitatum diuer sorum gcnerum, quamuis sibi tribula metat: æterna supplicia propria augere, ac panas exacerbare, dummodo hominum multitudinem, quàm possit maiorem ad Inferna deducat, imaginemquc excellcnti ssimam, et Diuinam, Christi pretioso sanguine lotam decolorare, conspurcare, et inficere: et libertatem in seruitutem redigere valeat. Hinc est, quod eius malitiæ consultum habere vnicuique nostrum debet esse cordi; circuit enim tamquam leo rugiens, quærens quem deuoret: et quamuis hostile ferrum in suamet præcordia vibret, et conuertat, nihil tamen sinit intentatum, nihil inausum. Imò, sinouit animos imbecilles, ac pauidos, vim facit: si imperterritos, et constantes, vulpem

  • G1Ps. 72.

induit, vt fallac, quiæ mille nacendiartes habet innumeris vtitar modis, super stitio sis artibus, et curiosis, vt mortalium animos à Deo abducat, et ad stulta eius commenta attrahat: quæ omnia per fa scinationes, et sortilegia mirè exercet. Ergo huiusmodi eius malitia per se, et per membra sua à multis iam sæ culis in perniciem, et corporum, et animarum disseminata, sætis constat per opera Magorum, Maleficarum, Sortiariorum, et Sagarum, quarum fpècimen præ se fert præsens volumen, ex cuius animaduersione pullulabit veritas. Vt autem vnusquisq; consulere sibi possit, seriem hanc, cui, Compendium Maleficarum nomen addixi, et lectitet, et perlegat: et siout diuersæ sunt artes nocendi per exempla patentes, diuersa suntetiam remedia illis contraria, vt cognito contræ, apponatur et pro. Si quid igitur, Lector, crit, in quod horum exemplorum lectio possit animaduertere, et inde etiam medellam trahere, manibus in altum elatis, Deo gratias; qui ad sui gloriam, Dæmonum confustonem: animarum exercitium: iustorum perfectionem, ac damnatorum panam permittit, ita grassari Dæmones ad omnium Doctrinam, et insiructionem.

MATERIARVM, QVÆ IN HOC OPERE continentur. IN PRIMO LIBRO. Ovanta, et qualis sit vis imaginationis. 1 De Magia, et quot nam sint Magiæ species. 4 An Magia habeat quosdam effectus veros. 15 Magi per diabolum mira faciunt. 18 Quasnam formas consueuerit assumere diabolus ad homines decipiendos. 23 Miros effectus veteres olim Magis tribuerunt. 30 De pacto expræsso, et tacito Magoru (05) cu (05) diabolo.33 Sortilegi, diris impræcationibus, et factis petunt pluuiam, grandines et c. 46 Quid possint Magi circa esterna. 51 An diabolus verè possit ditare suos. 57 An Magi aliqua sensibilia possint arte sua gignere. 59. An dæmones fiant succubi, et incubi, et an ex tali concubitu possit sequi generatio. 62 An Sagæ vere transferantur deloco ad locum, per nocturnos conuentus, et quo nam modo se ge- rant in illis. 68 An possint Magi transformare corpora ex vna spe- cie in aliam. 96 An bestiæ loqui possint arte Magorum. 100

An diabolus possit facere, vt quis tormenta non sen tiat, dum quæstioni exponitur. 104 An Magicis artibus, et opera dæmonum sexus im- mutari possit. 106 An defu (05) ctoru (05) anime (11) mortalib. possint apparere. 109 De diuersis dæmonum, siuè spectrorum apparitio- nibus. 126 Quid possint inter se Cacode (11) mones per Magia (01) . 138 IN SECVNDO LIBRO. De Maleficio somnifico. 141 De maleficio venenario, et quot sint genera ma leficarum. 152 De maleficio ligaminis. 156 De maleficio amoris, et odij. 168 De maleficio incendiario. 161 Sagæ vtuntur cadaueribus humanis ad necem ho- minum. 149 Diabolus vult hereditariam prosapia (01) in sagis. 164 Sagaru (05) diuersi in genus humanu (05) modi vindicte (11) . 174 De morbis varijs à diabolo illatis. 185 Quare Deus permittat diabolum sic grassari per maleficia. 194 De vana obseruantia, et superstitione. 210 De sortibus, et quot sint genera sortium. 217 Metus incussus maleficis, ac verbera sunt optimum remedium ad auserendas, quas intulerunt infir- mitates. 219 De somnijs, reuelationibus, visionibus, seu appari- tionibus. 272

Quas nam leges habeant malefici in inferendis, cu- randisq; morbis. 247 Malefici in curandis infirmitatibus admiscent sem- per aliquid religionis. 250 De prouocatione ad ludicium- 251 De purgatione monomachiæ. 253 De purgatione vulgari per ignem. 264 Post multas impietates à maleficis patratas, dæmon tandem conatur eos ad interitum per ipsorum- met manus inducere. 255 Quos semel corripuit diabolus, hos obnixè retinet, etiam in tormentis ante Iudices constitutos: in interioribus sacraiijs, ac vbilibet. 259 Summarium omnium scelerum maleficorum paucis contentum. 262 De superstitiosis, et diuerso Magoru (05) malo fine. 273 IN TERTIO LIBRO. An liceat tollere maleficium ratione curandi maleficiatum. 277 Signa cognoscendi dæmoniacos. 285 Signa cognoscendi simplicem maleficiatum. 288 Diuinæ benignitatis, et dæmoniacæ Tyrannidis re- cens exemplum. 295 De tempestatibus multiplicibus. 290 De remedijs contra grandines, et tempestates. 302 Benedictio contra vermes, locustas, mures et c. cam- pos, et aquas inficientes. 307 Remedia co (04) tra Incubos, et Succubos de (11) mones. 309 Remedia contra maleficia amatoria, vel odiosa. 310

Remedia pro domo à spectris vexata. 313 Remedia contra maleficia Iumentorum. 314 Remedia contra maleficia ligaminis. 315 De remedijs natuialibus contra maleficia. 316 De remedijs diuinis, et supernaturalibus. 319 De fide. 323 De Baptismo. 324 De Confessione. 328 De Confirmatione. 331 De Eucharistia. 332 Exempla. Non est iocandum cum dæmonibus. 337 De Oratione. 338 De Angelo custode. 340 Auxiliu (05) singulare B.Mariæ Virginis. 343 De signo S. Crucis. 344 De aqua benedicta. 347 De virtute salis, panis, cerei, Agni Dei benedicti. 350 De sonitu campanarum. 355 Exorcismus virtutis eximiæ ad soluendum omne opus diabolicum et c. 357 Benedictio quorumcumq; comestibilium. 379 Benedictio ignis ad comburendnm et c. 379 Benedictio medicinalium. 380 Benedictio olei ad vngendum infirmos. 381 Modus curandi febricitantes. 384 FINIS.

AVTHORVM In Opere Citatorum Ordine Alphabetico distinctus. A. Abulensis. Adrianus. Andreas Casalpinus. Anastasius Nicenus. Ananias. Adoricus. Alexander de Ales. Antonius Andreas. Ambrosius Calepinus. Andreas Theuetus. S. Ambrosius. Amatus Lusitanus. Ambrosius Ausbertus. S. Antoninus. S. Antonius. Angelus. Alphonsus Villegas. Alphonsus â Castro. Albertus Leander Alexius ab Alexio. S. Athanasius. Apollonius. Apuleius. S. Augustinus. Arnobius. Artemidorus. Auicenna. Antonius Bonfinius. Antonius Torquemada. B. Baptista Porta Neapolitanus. Bartholomeus Spineus. Bartholomeus. Banairolus. S. Basilius. Balduinus Ronseus. Belloforestus. Beda Venerabilis. Binsfeldius. S. Bernardus. Bernardus Luxemburgus. Blcsensis. Burcardus. Bredembachius. S. Bonauentura. Bernardus Arlunus. C. Caietanus. Cantipratensis. Calcidius. Canzellarius Parisiensis. Cardanus. Cæstaneada. Cedrenus. Censorinus. Collumela. Couaruuias. Cæstrensis. Cæsarius Cisterciensis. Cæsalpinus. Cæsar Baronius. S. Cyprianus. Chieza. Cassianus. S. Cyrillus Alexandrinus. S. Clemens. Clemens Alexandrinus. Claudianus. Claudius Charundas.

Cocceius Sabclicus. Constantinus Presbyter. Cornelius Gcmma. Comineus. Concilium Antisiodorense. Cornelius Chempensis. Concilium Nicenum. Concilium Tridentinum. Concillium Romanum. Concilium Antiochenum. Concilium Carthaginense. Cornclius Tacitus. Crespeius. S. Chrisostomus. Cromerus. Crancius. Cumanus. Cyruelus. D. S. Damasienus. Daniel. Dion Xiphilin. Dionisius Cato. S. Dionisius Areopagita. Dionisius Cartusianus. Dodechinus. Dioscorides. Discipulus. Dominicus Sotus. Dardanus. Dodoneus. Dubranius. Duraudus. E. Ælianus. Aeneas Siluius. Emanuel Costa. Epiphanius. Euantcs. Eusebius. F. Federicus Iametius. Fernelius. Feuardenus. Ferdinandus de Castillo. Florimundus Raemendus. Fontanus. Fulgosius. Philo. Phlegon Tralianus. Philostratus. Franciscus Bentius. Franciscus Lopezius. Franctscus Picus. Firmilianus. Philippus Camcrarius. Franciscus V alesias. Franciscus Zammarinus. Fracastorius. G. Galenus. Gabriel. Gaspar Spitillus. Gelius. Georgius Pictorius. Godelmus. Glicas. Gonzalnus Mendoza. Godescalcus Hollenus Augustin. Gothifredus Gregorius Turcnensis. Gratianus. S. Gregorius Nissenus. Gregorius Cæsariensis. S. Gregorius Nazianzenus. Gulielmus Neubrigensis. Gulielmus Parisiensis. Guaguinus. Guicciardinus. Gulielmus Abbas. H. Haitonus. Herodotus. Hermetes Trimegistus. Helinandus. Hector Boethius. Henricus Gandensis. Henricus de Asia. Hipportates. S. Hieronimus. S. Hippolitus Martyr. Hyppolitus Marsilius.

Honorius Augustodunensis. Horatius Poeta. Horatius Torselinus. Hugo Heterianus. I. Iamblicus. Iaquerius. Iacobus Vitriacus. Iornandus. Iouianus Pontanus. Innocentius Papæ. Iosephus Angles. Ioannes Leo. Ioannes Niderius. Iosephus a Costa. Ioannes Tritemius. Ioannes de Vigo. Ioannes Sabisbenensis. Ioannes Gregorius de Valentia. Ioannes Neucler. Ioannes Villaneus. Ioannes Baptista Codronchus. Ioannes Maior. Ioannes Archipresbyter. S. Ioannes Chrisostomus. Ioannes Gerson. Ioannes de Bassolis. Ioannes Baptista Suscius. Ioannes Molinetus. Ioannes Beets Carmelita. S. Isidorus. Isidorus Pelusiota. S. Iustinus Martyr. S. Irreneus. Isaac Arabs. Iuo. L. Laurentius Ananias. Lactantius. Leuinus. Lemnius. Lindanus. Lycostenes. Lucianus. Luitprandus. Lucanus. M. Macrobius. Marcus Venetus. Marcus historicus. Marsilius Ficinus. Marianus. Martialis. Marulus. Mardobeus. Martinus Delrio. Martinus Papa. Mathiolus. Martinus Bielchi. Martinus de Arles. Marcus Ephesius. Mariana. Marcrobius. Mennas Abbas. Metaphrastes. Michael Medina. Michael Montanus. N. Nauarrus. Naziauzenus. Nicephorus. Nicolaus Remigius. Nicetas. Nicander. Nicolaus Florentinus. O. Olaus Magnus. Origenes. Ouidius. Orpheus. P. S. Paulus. Paulus Emilius. Paris de Puteo. Paulus Diaconus. Paulus Grillandus. Palladius. Pamelius. Pensa. Peltanus. Petrus Gregorius. Petrus Binsfeldius. Petrus de Palude.

Petrus Bizarus. Petrus Canisius. Petrus Mcssias. Petrus Bercorius. Petrus Damianus. Petrus Cluniace (11) nsis. Petrus Matteus. Petrus de Chieza. Petrus Martyr. Pererius. Picus Mirandulanus. Pithagoras. Plato. Pliuius. Plinius iunior. Plautus. Pletbon. Pomponacius. Polidorus Virgilius. Porphyrius. Proclus. Prudentius. Psellus. R. Radeuicus. Ranulphus. Rhenanus. Ribadeneira Iesuita. Rodericus Episcopus. Robertvs Hauportius. Rosacius. Ruffinus. S. Sammarinus. Sabellicus. Salisberiensis. Saxo Gramaticus. Sebastianus Micbael. Seruius. Siffridus Presbyter. Sigebertus. Sixtus Senensis. Siluester. Sigismundus. Simposianus. Scipio Aemilianus. Sophronius. Socrates. Solinus. Sozomenus. Sotus. Scardeonius. Scotus. Stephanus Durantas. Stephanus Papa V. Stumphius. Suetonius. Sprengerius. Suidas. T. Taletes Milesius. Theodoretus. Theophaues. Tertulianus. Thyrcus. Theofrastus. S. Thomas de Aquinò. Thomas Valdensis. Thomas Phæzellus. Thomas de Mediauilla. Thmas Brabantinus. Thomas Bossius. Tostatus. Teocritus. Triezius. Turrecremata. V. Vairus. Vincentius Beluacensis, Villamontius. Vincentius Bonardus. Vuitichindus. Virgilius Poeta. Volateranus. Vlricus. FINIS.

COMPEND II MALEFICARVM. LIBER PRIMVS. Quanta, et qualis sit vis imaginationis. Cap. I. Doctrina, De vi imaginationis multi multa scripserunt, vt Picus Mira (01) dulanus lib.de imaginationib. Marsilius Ficinus li. 13.de Theolog.Platonica. Tostadus in Genes.cap.30.Michael Medi na lib.2.de recta in Deum fide c.7. Vairus li. 2ide fascino c.3. et alij quàmplurimi: Omnes in hoc conueniunt, scilicet, imaginationis osse vim maximam: conueniunt etiam, corpus proprium imagma (01) tis plurimum in illud pos se, et hoc docetur, tum ratione, tum etiam experientia. Ratione, quia imaginatio dum retractat rerum obiectarum sensu perceptarum simulacra, excitat potentiam appetitiuam ad timorem, vel ad pudorem, vel ad iram, vel ad tristitiam, et hæ affectiones sic ho minem afficiunt, vt calore, vel frigore, alteretur corpus, pallescat, vel rubescat; vt quasi exiliat, efferatur, vel torpescat, sen deijciatur. a Quocirca D. Thomas optimè tradit imaginationem posse in corpus imaginantis omnia, quæ naturalem coordinationem habent cum imaginatione, vt sunt motus, locales in dormientibus: aullam verò vim obtinere ad àlias proprij corporis dispositiones, quæ naturalem cum imaginatione coordinationem non habent,

  • apag.3.q. 13. a.3 ad.3. et lib. 3. contra get.c. 103.

vt quis adijciat staturæ suæ palmum vnum, et quæ sunt similia. Experientia verò probatur hoc indies inijs noctambulis, qui in somnis mira faciunt, in quibus constat hæc per imaginationem fieri senfibus sopitis. de his plura vide apud Martinum Delrio magic. quest.lib.1.cap.3. Exempla. Refert Martinus Delrio, quòd I egione factum est ante paucos annos in quodam Collegio Religiosorum: Erat laicus quidam, qui die solcbar pueros rudimentis Cathechismi imbuere: cogitationes cædem dormient recurrebant, ita vt in somnis et doceret, et hortaretur, et increparet pueros æquè clamosè, et seruenter, vti solebat vigilans, sic turbabat vicinorum somnum; itaque laicus alter, qui illi propinquus erat, de hoc sæpe illum monuerat: quodam die illi per iocum minatur, vt si ediderit iterum hos clamores, surrecturum se noctu, et ad Thalamum eius iturum, et flagello ex funicnlis facto illum verberaturum.G1 Quid Gundislaus? (sic. n. vocabatur) surgit circa mediam noctem dormiens, et egressus, vt decubuerat, statim cubicnlum fratris coilegæ ingreditur, manu forfices tenens, et recta ad lectum alterius, qui fuer at mi natus tendit. Vide Dei prouidentiam: Luna lucebat, et nox clara absque nubibus erat, et frarer iste vigilabat, videt accedentem, et ipse statim se de lecto deijcit ab ea parte, qua muruserat aliquan tulum remotior: Dormiens lectulo proximus, forsicibus ter, quæteruè percutit culcitram, et confestim reuertitur vnde venerat. Mane facto, interrogatus, negat se meminisse, neque id facere virquam in animum vel lemter induxisse, sed tantum cogitasse, si alter cum flagello ad se accederet, illum forsficibus perterrefacere, et abigere. Duo sodales simul peregrinabantur, tendentes patriam versus, accidit, vt peruenirent vno die ad oppidum quoddam, in quo vnus eorum habebat amicum, apud quem diuersatns est, alter vero in diuer sorio apud cauponem pernoctauir, vt die sequenti eorum iter simul etiam aggrederentur. Factum est, vt Canpo nocte dum dormiret peregrinus, amditate auferendi ipsius pecunias, illum occideret, et postquam occiderat, secum ipse cogitabat quomodo cadauer clam extra vibem deportaret ad sepeliendum. In ipsa nocte affuit occisus per visum sodali dormienti, et dinersanti apud amicum, dicens, Sodalis, sodalis auxiliare mihi, quia Canpo vult me occidere Post spacium aliquot horarum affuit secundo,

  • G1Lib. 1.disquisit.magical.ca.3.q.3.

dicens:ah sodalis non es mihi auxiliatus, et ecce, quòd crudelis Caupo perdidit me. Post aliud temporis interuallum ipsiusmet noctis affuit tertio in somnis, dicens, quæso Sodalis, vbi mihi opem non tulisti, vt eriperer de manibus interficie (02) tis; nunc exanguis iaceo, et cogitat homicida corpus abstrahere meum, ad sepeliendum in campis extra vrbis me (11) nia, iamque illud intra stercora super currum præparata inuoluit, ne patiaris hoc rogo pro tua in me beneuolentia, sed cura saltem, vt eo honorificentiori modo, quo fieri poterit, sepulturæ tradatur. Mane facto expergiscitur socius, et perterrcfactus somno, surgit statim, et adìt Sodalem suum: petit à Caupone, vbi nam Sodalis meus? qui respondit verba Cain, nunquid ego custos sum eius? surrexit, et abijt, secum asportans sua; quo ierit nescio. Perstitit aliquantulum socius, secum cogitans quid sibi agendum esset, et interim videt in curia currum stercoraminibus onustum: afflictus imaginatione somni misellus, et non in uento socio, rem tacitus intra se perpendit, et expectato aliquo temporis spacio, percunctatur adhuc, an redierit socius, no (04) redijt, resp., sortasse iter suum est aggressus. Eia, inquit, comes viuus, valeto, si uenerit socius meus, dicito ei, quòd ego iter præiui, me se quatur: et directo gressu ad Prætorem Capitalem factum de socio suo aperit, dat signa onusti currus stercoramine, ac ea omnia suppeditat, quæ ad informationem sunt necessaria. Mittit Prætor Satellites, qui à longe stantes attendebant quid nam caupo facturus esset: Existimans autem homicida omnia esse sedata, quia socius mortui iam discesserat, emittit currum è domo, iter habens extræ Vrbem: hoc Sattellites attendunt, occurrunt, et aiunt; quo, quo bone vir, ad quid hæc stercora? nobis est impositum intercipiendi ipsa, et cuerso in terram curru; mueniunt peremptum socium intræ stercora illa iacentem: comprehenditur homicida, et dat condignas delicti atroces penas. Nobilis quida (01) hispanus cognome (02) to, Tarpius, miras per somnu (05) patiebatur passiones, ita vt nocte surgeret, et in domo sua multa hinc inde discurrens perageret, semper tamen sopitus. Domestici autem cius sibi timentes, iuxta lectum vas aquæ sistere consueuerunt, qua madefactus, statim euigilaret, vti experientia in nocta (01) bulis compertum est. Factum tamen est, vt quada (01) nocte, sub e (11) stu, Tarpius co animo surgeret, vt refrigerij gratia, in non longè distans flumen nataret. Quarè leui palio; et subucula solum indutus, domus portas recludens, exiuit, semper dormiens. In exitu autem Ciuitatis, factus est ei obuius homo alter, qui siscitatus ab co, quo nam tenderet sub noctis medium; respondit Tarpius, quòd

vi æstus exagitatus, statuerat proximum slumen natando traijcere. Cui subiunxit alter. Et ego eademmet causa iter hoc aggredior, vt immergar, quarè, vna progredi, ne quæso graueris. Eia, dixit Tarpius, sequamur, et sic inuicem colloquentes, ventum est ad flumen. Tarpius subucula exutus immergere se parabat, alter vero illum deridens, ait, mihi videris natatoriæ artis satis imperitus. Cui Tarpius, scito, me, nec tibi, nec cumis in hoc esse secundum. Subdidit alter, nunc nunc videre licebit, si quod ego paratus sum facere, et tu feceris. His dictis, pontis ibi fixi summitate (02) petiuit, et in globum cruribus, manibusq; aptatis, se præcipitiom fluminis alta dedit, qui natando clamabat, ò tu, quitanta de te promittis, per eandem viam me sequere. Tarpius, ne videretur tunc timori cedere, adiuit, et ipse pontem, et sic dormiens in aqua (01) se demissit, quarè madefactus, statim euigilauit, tremens, ac stupens; cepit tamen doctè natare, respicereq; in quam partem diuer tisset sodalis (sibi enim videbatur verè natare.) Verum, videns se à de (11) mone illusum, Virgini Marie deuotè se commendans, mulco labore interim tranauit; inde ad pontem reuersus, vbi pannos reliquerat, palium, ac subuculam suam ta (01) tummodo reperit, et tunc certior fraudis factus, domum versus, pauens, iter est aggressus, et domesticis eius eum quçrentibus obuius factus, omnia ordine eis, vt acciderant, explanauit, sicq; factum est, vt deinceps Tarpius somno vteretur leuiori, et sua magis prudenter exequeretur, ne ite rum à demone deciperetur. De Magia. Cap. II. Doctrina. Magiæ quatuor sunt species, quarum vna dicitur naturalis, alia physica, alia præstigratrix, et alia dæmoniaca. Naturalem Magiam cum cæteris scientijs Adamo Deus largitus est, à quo posteritas edocta; per manus, et orbem eam propagauit. He (11) c nil aliud est quàm exactior quædam arcanorum Naturæ cognitio, qua c lorum ac syderum cursu, et influxu, et sympathijs, atq; antipathijs rerum fingularum obseruatis, suo tempore, loco, ac modo, res rebus applicantur, et mirifica quædam hoc pacto per siciuntur, quæ causarum ignaris, præstigiosa vel miraculosa videntur: Veluti, cum Tobias paternam c citatem felle piscis discussit, quam vim Callionymo pisci tribuu (05) t cum Caleno pleniq; Ite

cum tympani exlupina pelle sonus, aliud tympanum exagnina tensum disrumpit. Præclara illa sunt, quæ, refert Augustinus a de pauonis carne nescia putrescere: de paleis frigore suo niues conseruantibus, et calore suo fructus maturantibus vi contraria: De calce, quæ cum ignitam in se vim habeat, aqua accenditur, et infuso oleo, non accenditur. De Agrigentino sale, qui liquatur igne, et aqua mduratur, et crepitat. De Adamante, qui maleo refistit, et sanguine hirci rumpitur. De Magnete, qui ferrum ad se trahit, et paleas aspernatur. De lapide Asbesto, qui semel accensus, ardet inextinguibiliter. De ligno fici Aegiptiaci quod in aquam proiectum, mergitur, et cum benè humectatum fuerit, aquis supernatat. De fonte illo, cuius aqua die adeo frigida est vt potari no (04) possit, nocte verò adeo feruescit, vt tangi minimè possit. De alio fonte illo, in quo intincta accensa face extinguitur, et extincta accenditur. De argento, quod cum ex sui natura album sit; notas tamen in carta nigras effingit. De Salamandra, quæ in igne degit, et non comburitur. De igne, qui lapides adustos albefacit, et ligna è contra nigrescunt. De carbone, qui digitis teritur, et ignis virtute fit incorruptibilis, ita vt, si in fundamentis ædificiorum ponatur, per secula integer perseuerat. Et alij Patres addunt, vt Tertullianus, de Dictamo herba, quo Ceruus sagittas expellit: et de Chelidonia herba, qua hirundmes cæcos oculant pullos. De Psyllis, et Marsis, iuxtà Plinium, odore serpentes soporantibus, et impunè lacessentibus. De Pici Martij herba cuneos adactos expellente, ita vt communiter dicatur eam serras aperne. Prætereo alia permulta ab Aristotele, et alijs narrata. b Apud Triezium authorem lib.de d monum deceptionibus quædam narrantur, meritò pacti Satanici suspecta, Helitropiam facere homines inuisibiles: item argento viuo inter duas arundines posito, incantationes impediri. Rutam, furto sublatam, et Ocimum, siue Basilicam herbam, cu (05) conuitijs pla (01) tatam, vberius prouenire. Item, septem quædam herbulei gramina iacta in conuiuio, conuiuas omnes ad rixas prouocare, vah, quot vana scripsere homines. Physica, sen Artisicialis Magia, mira que (11) dam per humanam industriam persicit: et hanc Mathematicam voco, quæ nititur principijs Geometricis, Arithmeticis, vel Astronomicis, huius exempla sunt, ille in Syracusarum obsidione naunim per specula combustiones. Archite Tarentini Columba lignea volans. Leoms Imperatoris Aues aureæ cantantes; et Boetij aues æreæ volantes, et cantantes: Serpentes ex eodem metallo sibillantes, et similia multa. Supponimus autem, nihil hanc efficere posse, quod rerum naturæ

  • alib. 21 de ciu. Dei cap.4.,. et 6. blib. de admir.audicionib9.

repugnet, imo indigere causarum naturalium ope, certo motu, et dimensionibus applicatarum, vt in speculis illis Archimedis patet. Quare, si quis effectus proponatur causarum naturalium efficacitatem superans, ille ad præstigiosos referri debet, etiamsi humana industria ad instrumenti confectionem, motumuè concurrerit. Quamobrem, non est subscribendum Medinæ, et alioru (05) opinioni asserentium caput Aeneum Alexandri Magni, humano artificio articulatè locutum, quia humana industria nundum huc vsq; pertingit, nec naturalis ratio patitur, vt res inanimata, uoce (02) humanam, ad lubitum interrogantium respondendo, emittat, hçc enim, vitam, et respirationem in loquente perfectissimam vitaliu (05) organorum cooperationem, et quendam discursum loquentis, requirunt, quæ omnia, cum huic capiti defuerint, si loquebatur, ille loquebatur in capite d mon, qui in statuis Idolorum oracula dabat, hoc probatur. c simulacra gentium argentum, et aurum: os habent, et non loquentur, neq; enim est spiritus in ore ipsorum. Alia est species Magiæ præstigiatoriæ mixtorum effectuum ex veris, et falsis, siuè apparentibus tantum. Ad præstigiatores refero, quod de Pasete proditum est incantamentis quibusdam fecisse, vt repentè Conuiuiu (05) sumptuosum exhiberet, rursus ad libitum suum euanescerent omnia: solebat etiam res emere, et prætium numerare, sed mox numi clam à venditore, ad emptorem redire cernebantur. Talia sunt pleraq; quæ de Simone Mago legimus apud D. Clementem Romanum; eum ex aere nouum hominem creasse, et quibus volebat, inuisibilis fiebat. Saxa, quasi lutum penetrare videbatur: Statuas anmiare; in ignem positum, non arsisse: duas facies instar lani se habentem ostendisse: In ouem aut Capram se immutasse: in aerem sublatum volasse: Aurum plurimum repente exibuisse. Ad hanc etiam artem portinent plerag; eorum, quæ à Circulatoribus, et funambulis creduntur fieri incantationibus, cum fiant pedum, vel manuum agilitate: Interdum etiam fiunt, per animalia longo vsu cdocta, vt quæ narrat Ioannes Leo. d descriptione Africæ de Asino, et Camelo. Interdum, per meatus occultos, aliquibus subingressis vt faciebant Beli Sacerdotes, qui à Dracone cibos deuorari fingebant. e Hæc Magia naturalis per se bona est, et licita, sicut omnes artes bonæ per se sunt, sed per accidens est illicita, scilicet, quando in malum finem refertur: quando scandalum oritur, eo quod putentur hæc fieri ope d monum: si aliquod inde spirituale, vel temporale damnum corporis, et animæ immineat ipsi Circulatori, vel spectatoribus, quia damnantur, qui sine necessitate, vel causa insta, se mortis per

  • cPsal.134 dlib. 8. et 9. eDaniel. 14.

culo exponunt per lusum. Notandum autem est à diabolo sic medium disponi posse, vt vna res, alia videatur, et talia experimenta plurima a Circulatoribus fieri. Sciendum est etiam, eos solere, decem magicis præstigijs, vnum subtilitatis, seu agilitatis artificiosè actum miscere, vt persuadeant, quæ ab ipsis aguntur, citra præstigium fieri, sed sola dexteritate, et arte, vt si quid sortilegij admiscent, id agilitatis, et subtilitatis esse videatur. Amat, diabolus hommes ad risum prouocare, vt læti, ac hilares sequantur impietatem, sio præstigiatores isti iocularij, Circulatores, ipsos In dices sæpè ad ineptam quandam lætitiam, et admirationem pertractos fascinant, vt cuncta ipsis iocatoria solum videantur. Reliquum est, vt agamus de Magia D monica. Antequàm ad Magiam d moniacam demonstrandam deueniamus, opere pretium esse duco prius perquirere, an sint d mones, à quibus d moniaca Magia nomen sortitur.G1 D mones ergò esse, credo omnes pro certo habere, quia non solum fideles, sed, et infideles hoc indubitatè tenent. Plato enim philosophus, vt refert Augustinus. f diuidit spiritus rationales in tres differentias, Deorum, scilicet, d moniorum, et hominum. Primi, aiebat ille, c lestia, secundi, aerea; tertij, terrestria corpora informant. Et quis est, qui non nouerit insignem illam Platonicorum diuisione (02) , de Cacod monibus, et Calod monibus, idest de bonis, et malis spiritibus? Idem Plato, g affirmat, quòd omnes nos indigemus Diuino auxilio contra d mones. Taletes Milesius philosophus scripsit, mundum esse plenum d monibus. Lactantius ait, Socratem habuisse spiritum familiarem. Hermetes Trimegistus asseruit d mones esse; de his etiam diffusè scribit Calcidius supra Timeum. Probatur etiam auctoritate veteris, et noui Testamenti. Nam Gen.3.dicitur, quòd tempore quo Adam, et Eua nudi erant in Paradiso erat alia quædam creatura alterius speciei rationalis præter hominem, cum dicitur; sed, et serpens erat callidior cu (05) ctis animantibus terræ, et c. quiquidem serpens, non propria natura, sed quadam intellectuali natura serpenti aduentitia Euæ loquebatur, et hanc rationalem creaturam præter hominem, dicitur fuisse diabolum. Iob quoque cap.20.legitur. Vadent, et venient super eum horribiles omnes dæmones, tenebræ absconditæ sunt in oculis eius. Item Matth.cap.25. discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius. Hæc igitur sunt testimonia, et authoritates philosophorum asserentium d mones esse: Omitto authoritates Poetarum, quia, vt plurimum

  • G1Probatur quòd sint d mones. flib.8.de Ciu. Dei. gin lib.de legibus.

fictionibus vtuntur. Videtur tamen Virgilius apertè hanc veritatem confirmare his versibus. At phæbi nondum patiens immanis in antro Bacchatur vates, magnum si corpore possit Excusisse Deum; tanto magis ille fatigat, Os rabidum, fera corda domans, figitq; præmendo. Sed, quid aliud sunt tres ille infernales furiæ. Alecto. Tisip hon, et Megera, quàm d moniorum qualitates? Alecto, idem sonat, quòd, Instabilis, et diabolus nunquàm quiescit. Tisiphon, irata vox, sonat, vt scias quòd diabolus te impellit ad odium, indignationem, et vindictam. Megera, idem est, quod, lis, et controuersias; et diabolus suscitat rixas, et contentiones. Quarè, isthæc Testimonia in medium adduxi, non pro Christianis, qui hanc veritatem ex sacris litteris nouerunt, sed pro illis, qui nimis contentiosè philosophari volunt, probando d mones non esse. In principio creauit Deus C lum, et terram, C lum repleuit spiritualibus substantijs, idest, Angelis, et Intelligentijs, semper mobillibus, sapientissimis: viribus præstantissimis, et supra modu (05) pulcherrimis.G1 Ex his, quidam gratia Dei orbati sunt, quia à Creatore sunt auersi, idcirco, de c lorum habitaculo depulsi, et ad Inferna destinati sunt, tamquam in malo confirmati. Spiritus, qui in c lo remanserunt, nomen Angelorum sortiti sunt, et qui cæciderunt, d mones, siue diaboli, dicti sunt. Horum, vtriq; sua naturalia retinuerunt: illi, gratia, et f licitate: isti, culpa, et miseria associati. Sunt igitur d mones pulcherrimi, doctissimi, fortissimi, ficut Angeli c lestes, respectu naturæ suæ, verum corum culpa effecit, vt nec pulchritudine, vi, nec sapientia possint contra homines potiri, nisi quantum à Deo permittitur. Quo ad eius pulchritudinem, si posset d mon, oculis nostris se exibere subijs formis, quibus vellet, cum eius substantia sit inuisibilis, certumest, quòd speciosiores, et elegantiores formas artis, et naturæ apprehenderet, sed Deus, qui vult docere nos, quòd, et si d mones natu raliter pulchri sint, culpa tamen eorum facti sunt deformas; propterea vult, ipsos se obtutibus nostris, sub horribillibus formis, quibus homines perterrefaciant, præbere. Hinc est, quod, dum loqueretur Euæ, sub forma serpentis apparuit, qui ex sui natura her ribilis est. Scire tamen debes lector, diabolum fulgenti, et lucido cristallo, non esse dissimilem; quia, si quis illud atramento coinquinet, totum tenebrosum videbitur, quamuis ex sui natura lucidum sit; sic ille, quàmuis ex sui natura pulcherrimus sit; malitia tamen, qua superabundat, horridum, et tenebrosum, reddit.

  • G1Describitur eorum astura.

Habent præterea d mones mirabilem scientiam, quia, quàm gra dis sit c li, corporumq; c lestium virtus, optimè nouerunt: naturam, et vim elementorum, herbarum, et lapidum, non ignorant. Sunt Mathematici perfecti, optimiq; Medici; et tandem, omnes scientias, et artes possident. Quarè, si Deus permitteret, vt contra nos exequi possent quidquid volunt, quis euaderet eorum manus? Sed, sicut non permittit Deus vt eorum scientia sit in detrimentum nostrum, sic etiam, vt contra exiguas vires nostras, eorum vim maximam exerceant, non patitur. quanta autem possit diabolus, alibi demonstrabo. His, ita se habe (02) tibus, dico, plurimos esse, qui fate (02) tur esse d mones, sed negare, hanc Magiam à d monibus, seu diabolis, pullulare. Isti tribuunt effectus huius Magie immediatè Deo per Magos huiusmodi operanti, quod blasphemum, et execrandum est dictu; vel tribuunt Deo, per Angelos bonos ea perficienti, quod etiam er roneum est asserere. Nos dicamus cum catholicis, quòd, nec per se, nec per bonos Angelos, his magicis operationibus Deus se immiscet Magis, qua (01) cæteris rebus in quib. co (04) currit vt causa vniuersalis: Quarè, censeo hæc oi (03) a, sicut instituta fueru (05) t à malis Angelis, sic etiam ab illis perfici, et administrari, et contrarium asserrere, error est. Hoc probatur ex parisiensibus Articulis.9.10. et 23.cuius verba sunt hæc. Quòd Deus, per artes magicas, et maleficia inducatur compellere d mones suis mcantationibus obedire, error est. Quòd, boni Angeli includantur in lapidibus, et consecrent imagines, vel vestimenta, aut alia faciant, que (11) in istis artibus continentur. Error, et blasphemia. Quòd, aliqui d mones boni sint, alij omnia scientes: alij, nec damnati, nec saluati, error. Pro batur etiam per Amobium contra gentes, his verbis. Magi, non tantum sciunt d monas, sed etiam quidquid miraculi ædunt, per d monas faciunt, illis aspirantibus, et infundentibus præstigias ædunt, vel quæ non sunt videri; vel quæ sunt, non videri. Probatur etiam a Ioanne Salisb. h his verbis. Eos antem, qui nocentiora præstigia, artesq; magicas, et varias species Mathematicæ reprobatæ exercent, iam pridem Sancti Patres ab Aula iusserunt exire, eo quod omnia hæc artificia vel potius maleficia, pestifera quada (01) d monum, et hominum familiaritate nouerunt profluxisse. Probatur ratione per Martinum Delrio. i his verbis. Hi spiritus, boni dicinon possunt esse, tum, quia iubent se, tamquam Deos adora ri, et sacrificia sibi fieri, quod boni Angeli, non audent iubere: tum quia, hæ artes, non minus diriguntur ad inferendum alijs exitium, per furta, neces, adulteria, et c. quàm ad iuuandum: tum quia immiscent

  • hlib. 1.de nug.curialibus ca.9. ilib. 2. mag. disq.

multa mendacia, et deceptiones: tum, quia docentur Magi in spiritus vti imperio, et coactione, imo, et minis rerum im possibilium, ac plene absurdarum, quorum nihil Angelis bonis po test conuenire. Sciendum præterea, hanc d moniacam Magiam diuersa sortiri nomina, sicuti diuersimodè per Magos exercetur. Dicitur enim Onomantia. et Theophania. Chyromantia. Axiomantia. Lecanomantia. Catoptromantia. Pyromantia. Geomantia. Necromantia siue Necyomantia. Capnomantia. Cosinomantia. Hydromantia. Cosmologia, et Aeromantia. Onomantia, et Theophania est, quæ constat, ex numeri paris, et imparis excessu, et per hanc Achiles cognouit se Herculem, necaturum. Chyroma (01) tia est, que (11) fit per lineas manus, na (01) lineis manus consideratis fit diuinatio de occultis, et suturis. Hæc diuiditur in phisicam, et Astrologicam. Physica Chyromantia licita est, quæ est ars Physionomiæ, hæc per lineas, et partes manus co (04) siderat ipsam corporis temperiem, et ex temperie corporis, probabiliter demon strat animæ propensiones. Hanc artem probat Arist. l Astrologica, vana prorsus, et illicita est, nec scientiæ nomen meretur; Sixtus enim. V. Pont. Max. in bulla super hoc ædita, definiuit non esse scientiam, eamq; damnauit. Hanc etiam tamqam vanam damnauit Franciscus Valesius. m doctissimus medicus. Ars ista palmam manus primo m certos colliculos, areolas, et lineas diuidit: Areolis planetas singulos, et lineis astra quædam præficit; hanc vanam artem profiteri solet gens illa, quæ vulgo (zingari, dicuntur) quæ totam peruagatur Europam. Axioma (01) tia est, qua fit securibus, et alijs instrumentis ad dolandum aptis. Securim quiin rotundo infigunt palo, et ex eius motu surem depræhendunt, sed quando peritur diuinatio, successus suturi, tunc imponunt securi Gagatem lapidem, vt ait Plinius. n Lecanomantia est, quæ fit peluibus, quas Græci, lecanas, vocant; Vn de apud Pers s dicebantur lecanomantici Magi, quasi ex peluibus diuinantes, vt meminit strabo o Hodiè Turcæ ea vtuntur, nam in peluim aqua plenam mijciunt præciosos lapides, auri, argen iq; laminas cum varijs characteribus, et tunc responsum expeluis fundo auditur. Cateptromantia est, quæ fit per specula, de huiusmoda meminit in Luliano Spartianus cum ait. Carmina prophana moa (01) ta uerunt, et ea, quæ ad speculum dicunt fieri, in quo pueri præligatis oculis incantando, futura respicere dicuntur. Sed, et de Pythagoraimemorant

  • llib. 1. histor. anim. cap. 5. et 30. mfac.phi loso.ca.32. nlib. 36.cap.19. olib. 15.

recentiores, solitum concauo speculo scribere litteras humano sanguine, speculumq; lunæ opponere, et sic diuinare. Pyromantia est, quæ fit per igne (02) , fulgura, et lumina, ac strepitus, huius innentor fuit Amphiaraus. Geomantia est, quæ fit per terram ad aliquod occultu (05) inquirendum, per protactionem punctorum, vel per considerationem figurarum, quæ proueniunt ex plumbo liquefacto, in aquam proiecto; seu ex quibusdam cedulis scriptis, vel non scriptis in oculto repo sitis, dum consideratur quis, quam cedulam recipiat; vel etiam taxillorum proiectione, quis plura puncta proijciat: vel etiam du (05) consideratnr, quid a perienti librum occurrat, quæ omnia superstitiosa sunt, et illicita, quia consortio d monum exercetur. Necromantia, siuè Neoyomantia est, quæ fit per enocationes vmbrarum, et per inferorum colloquia, à qua nomen sumpserunt Necromantici, quorum incantationibus, mortui resuscitari, diuinare, et ad interrogata respondere videntur. Huiusmodi, quidam volunt fuisse Samuelis animam à Phytonissa euocatam arte d mo nis, asserentes fictitiam suisse, nempe, d monem laruatum aduenisse, non veram animam Samuelis. Verum S. Augustinus p quem sequitur Tostatus, Liranus, et alij, asserit affirmanter, veram Samuelis animam apparuisse Sauli Regi, non vi carminis magici euocatam, sed Dei imperio aduenisse, vt impium Regem repræhenderet, eumq; ad p nitentiam, dennntiatæ mortis metu, prouocaret. Hanc artem, nonnulli Scyomantiam vocari putant verum inter Scyomantiam, et Necyomantiam aliqui distinguendum putant, quòd videlicet, in Necyomantia, ad erigendum cadauer sit hecessarius sanguis, in Scyomantia verò solum sufficiat vmbre (11) cuocatio. Capnomantia est, quæ fit ex fumo aræ, cuius motu futura eognoscebant. Cosinomantia est, quæ fit per cribrma, quo genere in hanc vsq; diem mulieres nonnullæ in Galia vtuntur, ad inuestiganda, quæ per furtum illis fuerunt ablata. Hydromantia est, quæ fit per aquam, vnde scribit August. q Numam Pompilium Hydromantiam fecisse, vt videret imagines Deo rum, vel ludificationes d monum, à quibus sciret, quid in sacris conftituere, atq; obsernare deberet. Varro, hoc gehus diuinationis dixit originem traxisse a Persis, quo præter Numam Pompiliu (05) , Pyohagoram quoq; vsum fuisse. Cosmotogia est, quæ fit ex figuris non multre, ac Arabum litteris ordine distinctis: per hanc: fatentut multa; et varia præscire.

  • pli. de cu rapro mor. agen.ca.5. qlib.de Ciu. Dei.

Actomancia est, quæ fit per ventoru (05) varios flatus, per aeris constitutiones, et quasi stellarum formas scintillantum. Reliquum est nunc, vt videamus, qua (01) diuersimodè vocetur diabolus à Magis, Necromanticis, sortilegis, et facinorosis huiusmodi hominibus.G1 D mones igitur ab Hebreis vocantur, Malachim, Raaim, idest, Angeli mali; Rashe, Galyoth, idest, principes captiuitatis. Satainim, et Elilim, idest, vanitates, seu simulacra, et Sedim, idest, d mones, spiritus deceptores, spiritus improbi, qui ter rorem incutiunt. Latini appellant eos, Manes lares, Genij, laruæ, Lemures. Sed præter hæc nomina diabolus vocatur etiam, Hecate, triuiorum, et quadriuiotum præses, triplici facie, dextra cqui, sinistra canis, media f mine. Hoc spectrum immittit terrores, circundatur enim multitudine canum, qui emittunt latratus, et vlulatus terribiles, et cum mutat speciem, Empusam, vocant, quæ idem est, cum Proserpina Plutonis vxore. Vocatus, Pluto, eo quod mortem in orbem induxerit. Vocatur, Charon, idest, iracundus, et furore plenus. Dicitur Cerberus, idest, canis terræ, sic appellatus à Zoroastre. Dicitur, Alastor, idem cum Nemesi, nam Nemesium finxerunt scelerum vltricem, et Zoroaster vocat illum carnificem, quia nihil eum latet eorum, quæ Deus permittit perdere ac destruere. Alij dicuntur. Satyri, quorum Princeps, Faunus; huic terribiles, et inopinatos sonos tribuunt; hunc Psellus vocat Asinipedem. Item vocantur, Talpæ, et Vespertiliones, quasi odientes lucem. Dicuntur Aegijpanes quasi Capripedes, quales fingunt poete. Ex his spectris lucifugis, et nocturnis est Princeps Succuborum d monum, quem Hebrei vocant, Lilith, adest, apparitionem nocturnam, quia non solent tales d mones vi ris esse infesti, nisi nocte sic enim orat Ecelesia sancta cum Patre no stro Ambrosio. Procul recedant somnia, Et noctium phantasmata, Hostemq; nostrum comprime, Ne polluantur corpora. Incubi d mones etiam de die grassantur, quorum principem constituunt, Pana, Hebrei huncuocant, Haza, nos verò per excellentiam, In cubum, à verbo latino, ineundi, ardere enim hunc d monem, et ei subditos, amore improbo f minarum veteres censuerunt, non quòd delectentur concubitu, sed quòd gaudcant ab hominibus Deum offendi, et genus humanum tam f dè contaminari. Verum est enim omnes d mones optare grauissima mala hominibus inferre (si Deus permittat) quia hostile odium in

  • G1quàm diuerso nomine vocetur diabelus.

homines est: grauius in Christianos: fe (11) uissimum in Religiosos, et Virgines Deo dicatas, quamuis non noceant, nisi quantum Deus permittit nocere. Vocatur etiam diabolus. Eurynomus, quem dicunt, longis, et prominentibus dentibus esse; corpore liuido, ac cadaueroso, formidabilem, pelle Vulpina vestitum, cadaueribus mortuorum vesci solitum, et vsq; ad ossa deuorantem. Est, et , Sphinx, monstrum illud apud Thebanos, cuius caput, et manus puellæ: corpus, canis; alæ, auis: vox, hominis: Vngues, Leonis; cauda, draconis: Item, Syrenes, quas Theodoretus vult fuisse d mones, ad voluptatem incitantes. Sunt, Erinnyes, siue, Eumenides, infeinales suriæ apud Poetas, quas latini P anas, vocauerunt. Sunt et , Nymphæ, quarum, quædam aercæ, vt Sibilla apud Plutarchum: quædam Terrestres, vt Oreades, Napeæ, Driades, Hamadryades: quædam aquaticæ, ut Nereides, et Naiades, maris, et flumorum incolæ, quas omnes d monum spectra fuisse constat. Vocatur etiam, Acco, Alphito, et Mormo, spectrorum genus, quo Nu trices consueuerunt infantes terrere, vt quiescant, hæc autem nomina sunt desumpta à personis Comicis, quæ eorum deformitate terrorem adferunt. Sunt et Lamiæ, de quibus Isaias. 13. Has D. Hieronimus, et alij Patres vera d monum ludibria, siue spectra fuisse docuerunt. Vt autem regrediamur ad propofitum Magiæ præstigiatoriæ, et d moniacæ, sciendum est, huic pessimæ arti adherere semper siuè expressam, siuè tacitam diaboli inuocationem, quia quidquid fit ab homine ad futura cognoscenda illud ope, et consilio d mo nis fit. Grande meherculè opus iniquitatis illud est, sese diabolo dedere, vt futura cognoscantur, quapropter dicam, cum doctissimo Gaietano, quòd sicuti Dei amici sæpe ab Angelis, diuersis apparitionibus sanctis confortantur, et visitantur, quibus spes future (11) f licitatis æternæ ipsis impenditur; ita istis, quibus apparent d mones, aut, qui à falsis, et apparentibus visionibus eorum decipiuntur, certum, et indubitatum æternæ mortis, et infernalis damnationis pignus datur. Id circo damnabillissimam hanc artem vetat Scriptura sacra r Ait Dominus. Ne declinetis ad Magos neq; ab Ariolis aliquid sciscitemini. Item s Nec sit Maleficus, nec incantator nec Pythones consulat, nec Diuinos, nec quærat à mortuis veritatem. Item t Dominus damnat Magos dicens. Vir, siue mulier, in quibus Pythonicus, vel diuinationis fuerit spiritus morte moriatur: I apidibus obruent eos, et sanguis eorum sit super eos. Sacritandem Canones habent tales infames, scelestos, et reos homines priuantes eos communione Sancta. Et Augustinus

  • rleuit.19. sDeutron. cap.18. tleuit. 20.

habet omnes Magos apostatas, Dei inimicos, et mentecaptos, quia diabolum sæuissimum hostem, in scelestissimis rebus perficiendis consulunt. Exempla. Coloniæ citabatur uirgo quædam, quæ mira in conspectu nobilium fecisset, quæ arte magica videbantur fieri: mappam enim quandam dicebatur lacerasse, et subito in omnium oculis re dintegrasse. Vitrum quoddam ad parietem a se iactatum, et confractum, in momento reparasse, et similia: manus Inquisitoris euasit excommunicata. Narrat supra citatus quidam, quòd in Francia Triscalinus Circulator coram Carolo nono, aliàs laudato Rege, à quodam Nobili ab eo remoto pelliciebat cunctis videntibus torque annellos ad se sigillatim, eosque manu recipiebat aduolantes, vt videbatur, nihilominus mox torquis integer, et illæsus repertus fuit. Hic conuictus moltorum, quæ, nec arte, nec artificio humano, nec natura fieri poterant, confessus est, opera Diabolica cuncta perfecisse, quòd ante obstinatua negauerat. Ioannes Tritemius refert ex antiquioribus, quòd anno 8.7.6.tem pore I udouici Imperatoris, Sedechias quidam Religione ludæus, prosessione Medicus, stupenda quædam coram prmcipibus viris secit; videbatur enim hominibus ipsum deuorare currum onustum s no, cum equis, et Auriga insuper amputare capitasmanus, et pedes, que (11) pelui coram imposita sunguine stillantia, cunctis spe ctanda præbebat, et ea statim hominibus illæsis suo quoque loco restituebat. Media bruma hortum amænissimum in Cæsaris pab latio arboribus, herbis, floribus, cantu auium, subito natis, et audi tis producebat. Thomas Phazellus a mira refert de quodam Diodoro, quem vulgus Liodorum vocats hunc Magic a arte imbutum miranda pre (11) stigiorum machinatione Cattanæ floruisse. Is potenti carminum suorum vi, homines in bruta animalia conuertere, omniumq; ferè rerum sormas in nouas Metamorphoses commutare, longlifimisque à se spacijs disiunctos, repente ad se trahere videbatur. Cattanenses præterea adeò crebris lacessebat iniurijs, et cotumelijs dehonestabas, vt vanissimæ credulitatis circumuenti, adillum adorandum concitarentur. Hic, cum capitis reus tradendus effet supplicio, eliciorum carminum arte præstantissima, è Cattatía Bizantium, cuius imperium co tempore Sicilia agnofcebat, et rurfui e

  • aDecade 1. terum si cularum lib.5.ca.2. Idem c.1. lib.3. deca de 5.

Bizantio Cattanam è lictorum manibus dilapsus, paruo temporu (05) ioterstitio per aerem deuehi se iussit; quibus veneficijs adeo Populo factus est admirabilis, vt in ipso quandam numinis potentia (01) esse rati, errore sacrilego, cnltum facris ci debitum exhiberent. Tandem à Leone Cattanensi Episcopo Diuina virtute ex improuiso captus, in media vrbe coram omni populo in fornacem igneam iniectus, ignis incendio consumptus est: sic Diuma Iustitia pre (11) ualuit, vr qui se ludicibus forte minus iusto zelo mortis eripuerat, è Sancti Virimanibus elabi non potuit. Nostris temporibus Cæsarium Maltesium Parisijs captum fuisse sed è car ribns astuel apsum serqbane idq; ei Bazius Inquifitor inter cætera in Iudicio obijciebat: Sed cum vr geretur, et damnationem metueret, à Cubernatore, qui tunc erat, Iudicibus Ecclesiasticis supersedere nissis, ereptus, in Aulam irrepsip, et ibi madta ta de nouo cæpit edere. Cartas lusorias in alter insteas ten en cis ma nu, ipse distans sic mutabat, vt bis et terque alia in cis sigura appareret. In altera, mensæ parte posita vasa ad se alliclebat, moto vitri tantum frustulo. Cogitationes nonnunquam dininabat: abenas vt cum sparsa saccari minutorum granorum in mensam magna multitudine, quòd quis sibi granum mente delegisset indicabat, etiam si quis in deligenda re proposita dubitasset, addebat bæsitationem, et resolutionem, Lactabat quod alter esset electurus, id se diu prænouisso, et alia multa propter quæ tertio in ius ab Illustris Archiepiscopo Mechliniensi D. Honio Anno 1600. vocatur, cum sistere se pollicitus esset, ausugit ad asylum omniu (05) Antichristi præcursorem. Prin ps ille, qui præstigiatorem ludicio, authos; ritate, non iure, eripuerat, vix biennium superuixit, et florente ætate interijt, nec quidquàm illi, postquam malæ causæ desensionem susceperat, postea fooliciter in gubernatione cessit. Ex quat patet, quod nunquam Deus impunitos Principes sinit, hostium suorum defensores, cum nominatim vetuerit a ne pre (11) stigiatricem, quis viuere patiatur. An bæc Magiahabeat quosdam effectus veros. Capit. III. Doctrina. Qvi asseruerit omnes essectus Magiæ esse veros vel credat om nes esse præstigiatorios, raphanus sit, non homoi Sæpius Demon decipit, quia pater mendacij est, et præstringit oculos, aut

  • aExod. 22.v.13.

sensib. alijs illudit obiecta vana imagine: nec rarò Deus impedit, vt quod ipse vellet, ac posset verè sacere in Magorum gratiam, no (04) saciat: quod cu (05) cernit, ad præstigiavenit, ne impote (02) tia ipsius detegatur. Quando autem Deus permittit; et Dæmon vult verum effectum producere, si is eius vires non superet, mhil profectò prohibet, quommus verum effectum producat, tuncenim applicat actiua passiuis, et causæ naturales verum effectum gignunt: id probat D.Dionysius b Atheniensis, dum asserit, quòd Diabolus pecca (01) do, non amissit sua dona naturalia, vnde fit, vt habcat vires naturales valentissimas, cum diuturna, et multiplici experientia, vt verè effectum, quem cupit, possit producere. Verùm opera Magorum cum sint præstigiata, non sunt vera, sed apparentia, et hoc probatur per Glicam c quando loquitur de Magis Aegypti, qui videba (01) tur facere, quæ faciebat Moyses, et vtitur his verbis: Ipsi quidem virgas in serpentes commutabant, verùm virga Moysi ipsorum virgas deglutiebat. Mutabant et ipsiaquam in sanguinem, sed im mutatam semel, naturæ pri orirestituere non poterant. Educebant et ipsi ranas, sed abijsdem edes Aegyptiorum repugnari no (04) poterant. Ijsdem facultas erat Acgyptios vexandi, sed sanandi supplicij poteftatem nullam habebant: quinetiam ipsorum corpo ra Deus magis pustulis afflixit, quàm reliquorum, vt hinc manifestum fieret; non solum ipsos p nas diuinitùs irrogatas inhibere non potuisse, sed ctiam cum cæteris eadem supplicia pertulisse. Quo ad verò certamen Magorum Aegipti cum Moyse de mira culorum patratione, defendi quidem potest opinio eorum, qui pu tauerunt Magorum serpentes et ranas præstigiosas solum fuisse. Sed probabilior videtur sententia cæterorum, quia non solu (05) scripturæ est magis consentanea, sed etiam, quia à Philosophie (11) scitis non abhorret. Nonne dicuntur Magi, sic fecisse sicut Moyses? sed Moyses veros serpentes, et veras ranas produxit, ergo, et illi. Si Ma gorun, suerunt apparentes solummodo, cur hanc fraudem non detexit Moxses? non enim in re tam graui, passus est Deus illum decipi. De modo, huius productionis adhuc vertitur controuersia, sed videtur eorum ratio potior, qui censent diabolum, non aduertentibus spectatoribns, virgas subtraxisse, et earum loco veros serpentes supposuisse, tam subito, et subtilliter, vt Aegiptij spectatotes, crederent omnino, ipsarum virgarum sic commutatam forma (01) fuisse, et propter hoc erroneum iudicium spectatorum, dixisse scripturam, virgas in dracones conuersas, non rei veritate, sed hominum opinione.

  • bcap. 4. de Diuin. nominib. cp. 2. annal. Exod.7.

Exempla. Sanctus Gregorius Magnus in vita S. Equitij refert quòd Basilius Magus, suis incantationibus, tam sortiter Iuuenem quandam Monialem in eius amorem accendit vt se crudeliter dilaniaret, et ferè moreretur, quia non poterat illum videre. Idem Magus, sæpius suis carminibus, per d mones in aera S. Equitij Cellam subleuauit. Legitur quòd Pasetes Magus incantamentis quibusdam faciebat.G1 vt repente conuiuium sumptuosum exhiberi videretur: rursus vbi libuisset, omnia euanescerent. Solebat quoque res emere, et pretium numerare, verùm mox numi clam à venditore ad emptorem redijsse cernebantur et c. præter ea, quæ iam dicta sunt de Symone Mago, consueuit. Reges facere, eosque deijcere potuisse. Falci præcepisse, vt ipsæ iret, et meteret, eamq; misse, et decuplo plus cæteris mesuisse. Ide (02) , cum esset aliquando Selene Meretrix in Turre quadam, et accurrisset multitudo mgens ad eam videndam, Turrimq; vinxisset illa multitudo, et astantium corona, fecit, vt illa per cunctas fenestras Turris illius omni simul populo prospiceretur, et procumbere videretur. Anastasius Nicenus, inquit b Simon Magus statuas faciebat ambulare, et in igne volutatus, non comburebatur, et in aere volabat, et ex lapidibus panes faciebat: Serpens fiebat, et in aliquas alias bestias transformabatur: duas habebat facies, in aurum conuerrebatur: in conuiuijs exhibebat spectra omnis generis: efficiebat, vt multæ vmbræ eum præcederent, quas dicebat esse animas defunctorum: Vasa, quæ erant in ædibus faciebat videri, tamqua (01) quæ sua sponte mouerentur ad ministerium ijs, qui portabant non visis. Dubrauius narrat, quòd Ziton Boemus Magus, artem suam ostentans, nunc sua, nunc aliena facie, staturaq;: Item in purpura, et serico, ac co (04) festim in lana, et panno sordido Regi se offerebat; ambulantiq; in terra, ipse tanquàm in aqua nauigabat.G2 Aliquoties equis rhedarijs vectum gallis gallinaceis ad epiredium suum alligatis subsequebatur. Conuiuas præterea Regis variè illudebat, interdum manus illorum, ne illas ad patinas porrigere valerent, in pedes boum, interdum in vngulas equorum ttansformabat, et quandoque fro (04) ti eorum ceruina cornua latissima adijciebat quoties videlicet e senestris ad subitum spectaculum prospicerent,

  • G1Suidas ex Appioncia verbo pacis. bq. 23. in Sacra setiptura. G2lib.23.

ne rursus caput, et ora ad mensam referre possent. Triginta sues bene saginatos ex manipulis f ni effingit, illosq; pastum proximè Michaelis cuiusdam pistoris locupletis extrudit, proponitq; venales, quo pistor voluit pretio, hoc tantum Emptorem monens nens, ne gregem nouum ad flumen lotum compellat, qua ille monitione neglecta, cernit in flumine manipulos fluitare, suibus submersis: ergo diù venditore quæsito, atque in Taberna tandem vinaria reperto, in qua porrectis pedibus in scamno recubabat, du (05) stomachabundus altero pede correptum excitare vult, eum à cor pore protinus cum femore euellit: clarè Zitone quæritante, et obtorto collo, Emptorem ad Iudicem trahente; pistor in manifesto deprehensus facinore, vt sibi videbatur, damnum damno addidit: De hac iactatoria aite Magorum, vide Plinium, et Aulum Gel lium lib.G110.cap.12. Magiper Diabolum mira faciunt. Cap. IV. Doctrina. Mirum, à miraculo, discerni potest pluribus de cansis. Primo, si effectus superet vires rei creatæ, et naturam, tunc miraculum erit. Secundo, si effectus non habeat propositum finem bonum, vtputa salu tem spiritualem, vel corporalem, sed solum finem malum, vt curiositatem, vel quid simile repugnans bonis moribus, aut veræ fidei, tunc non est miraculum. August. a et ex hoc probatur, prodigia et stupenda illa opera Antechristi, vera miracula non esse futura, sed falsa; tunc enim temporis Deus laxabit diabolo habenas, vt viribus suis naturalibus vtatur, et tunc talia præstabit, simulabit que maiora facere posse, vt in errorem inducantur quamplurimi, verum, non erunt miracula illa, nisi apud illos, qui minimè nouerint diaboli vim, et potestatem, dicentur tamen opera miranda, sed miracula falsa, et apparentia. Tertio, doemonum mira sæpè defici nt in minimis, sed miracula perfecta sunt: vtpote Dei opera, patet Exod.8. de certamine Magorum cum Moyse. Quarto, d monum mira, veris miraculis superuenientibus euanescunt, vt virgæ Magorum à virga Moysis deuoratæ, et oracula d monum coram Sanctis hominibus obmutuerut. Denique miracula fiunt, per apertam, et seriam Dei inuocatione (02) , mira autem Magorum semper admixtis, abditis, vanis, ridiculis, aut superstitiosis precibus, vel signis.

  • G1lib.23.26.28 alib. 10. de Ciu.Dei cap. 16.

His sic se habentibus, dicimus quòd miracula propriè dicta, nullus Màgorum efficere potest, tum quia, facere miraculum est potentiæ infinitæ, et ideo Diuinitati reseruatum; tum quia, omnis creaturç potentia, naturæ cancellis limitatur, quod si non esset, ne (02) haberemus efficax argumentum probandæ veritatis fidei, quam semper Ecc! esia miraculis confirmauit. Dicimus etiam quòd Magi, non possunt absolutè mira operari, hoc patet, quia, nihil re vera absolutè, et per se mirum est, quod non idem sit miraculum. Verum est quòd Magi possunt operari multa mirabilia secu (05) dum quid, seu respectu nostri, d mone adiuuante, et Deo permittentes probatur, quia plurimi sunt miri, et occulti effectus rerum, quos omnes nouit diabolus, et quoscunque naturaliter nouit posse produci, eos celerrime, non tamen in instanti, producere potest. Potest mulcere lac de Capra, et de Vacca, illudque transferre ad ma (01) mas statuæ æreæ, siue marmoreæ, ita vt omnibus videatur statuam ipsam emittere lac illud. Potest possidere humanum corpus, et ita mouere humores vt varias febres, diuersos dolores, et grauissimas æ gritudines generet. Potest impedire motum linguæ, manuum, crurium, retinendo in venis spiritus vitales, et potest im pedire: ne ijdem ad membra genitalia difluant, et sic impedire virtutèm generatiuam, ita vt non possit vir vxori debitum soluere, nec cæteris mulieribus commisceri. Potest generare grandines, pluuias, niues, glacies, quod intelligendum est semper, Deo permittente. Potest ita mouere intellectum nostrum, vt vitia facilius apprehendat, et in malo callidus fiat, quod contra efficit Angelus bonus, quia confortat intellectum, vt cognoscat clarè veritatem, et illam amplectatur. Potest diabolus memoriam iuuare, eius organum adapta (01) do, vt facilius recipiat, et firmius species retineat, vel motu locali noxia repellendo, vel iuuantia applicando. Potest etiam modis contrarijs plurimum debilitare, et tollere, vt fuit obliuio Simonis Thuruaij Angli, quæ ex Dei iusta punitione profluxit. Hic cum esset Dialecticus acutissimus, et Artium liberalium, magni nominis Parisijs professor, palam in Scholis, non verebatur i (03) actare, se scire totam Christi legem, ac improba (01) do, posse eam annihilare: Sed ita subita obliuione percussus fnit, vt primarum litterarum oblitus, nec sciret Dommicam orationem pronunciare, nec Alphabetum legere. Dixi superius quòd potest mouere intellectum nostrum ad malum, sed potest etiam meliorem, et subtiliorem reddere quoad fuuctiones ingenij, et iudicij, et hoc facit per commodiores organi dispositiones depulsis, motu locali, humoribus densioribus, vel agentium naturalium adhibitis

medicamentis, vel spiritibus sensitiuis expurgatís et ad organa illis attractis, aut sanguinis defecatione ijsdem spiritibus multiplicatis, sed hoc Angelorum bonorum quasi officlum est, sic Martinus Delrio.G1 D mon motu locali corpora mouere potest velocissimè, ita vt possit rem aliquam oculis subtrahere tam cito, et aliam substitue re, vt animos oculosq; intuentium fallat, eis[que] (17) , persuadeat prioris in hanc posteriorem itegram conuersionem. Tales credendæ Gentilium Methamorphoses; Diomedis sociorum in aues: et Iphigeniæ in Ceruam, vt Diuus Augustinus obseruauit, a et fraudem aperuit Astirius, cuius facta Eusebius b ab obliuione vindicauit. Quare præstigiatorij effectus duabus regulis degrehenduntur. Prima est, si effectus non oritur à motu locali, et superat actiuitatem causarum naturalium applicatarum (vt esset suscitatio mortui, vel veræ cæcitatis curatio) tunc interuenit deceptio, et præstigium. Altera est, quando id, quod uisum est, statim euanescit, est præstigiosa machinatio. Exemplum prioris est, quando Magus posito in camera arcu de certo ligno, et sagirta al terius ligni, et corda certi fili, sagittam eiaculatur, et ita facit apparere in loco flumen enatum tantæ latitudinis, quantæ fuit sagit tæ ictus. c Posterioris, ut cum uidetur lacerare equm, qui mox sanus sistitur. Item in illo facto Magi, vt infra, de, simulato serpente, qud narrat Nicetas d Verum, ad etiam maiorem intelligentiam sciendum est, quod Diabolus pluribus modis decipit sensus nostros. Primò quando uisui totum obiectum, quod coram est occultat, uel saltem ex parte aliqua. Secundo, si imbuat medium aliqua qnalitate, qua species per medium transeuntes, sic modificantur, ut non representent obiectum quale est, ut si aceto immisceatur sal, et pannus lineus hoc acetum ebibat, postmodum uerò fup posita candela inflammetur pannus, tunc formidabiles admodu (05) facies præsentium exhibebit: uel si de semine Asinino, et cera fiat candela, illa accensa omnes quotquor aderunt onocephali uidebuntur a Tertiò, si uapores intermedij aeris inspissentur, unde pu tamus à gallo galinaceo trabem trahi, et est festuca.G2 Quartò, si mo to aere medio simul species moueantur, unde fit, ut nauigantibus uideantur ad nauigij motum arbores mouere. Quintò, quando offertur spectantibus corpus aereum siue fantasticum simile rei putatitiæ. Sextò, celeri agitatione rerum ostensarum, subita occultatione, uaria collatione, separatione, uel conglutinatione latente, ut faciunt Circulatores, uarijs ligaminibus, globulis, et c. Septimò, si humores agitentur, uel perturbentur, res conspicientur

  • G1lib.2.mag.disp.que.24. alibr.18. de ciuit. Dei.ca.18. blibr. 7. Eccles. histor. 14. cGuliel. Parisien. cap.22. dlibr. 4. Annalium. idem c.23. aGuglielmus Parisien.c.22.

aliter, quàm sunt, ut contingit ebrijs, ac furiosis. Tandem dico, quòd Diabolus potest sic componere, et ordinare fantasmata, ut quis etiam uigilans (quod dicitur) somniet more dormientium, et putet se ea sentire, quæ non sensit, iuxta Caietanum 2. 2. q. 95. artic.3. Exempla. Caesareæ Philippi, quam phænices Paneada uocant, fertur uictimam quandam, in quadam diei festi Gentilium solem nitate mactatam conijci in fontes, qui illic ex radicibus montis Panei prorumpunt, ex quibus Iordanes, emanare dicitur, eamq; Dæmonis ui, ac potestate mirandum in modum ab eorum aspectu euanescere miraculumq; uideri pre (11) sentibus valde memorabile: quibus dum agebantur Astyrium quodam tempore forte inte (11) r fuisse, et cum uideret tam multos illius rei admiratione stupefactos, eorum erroris admodum misertus est, deinde sublatis in C lum oculis Deum omnium moderatorem per Christum supplice (02) precatum, ut Dæmonium illud, quod populum tanto errore ce (11) cauisset, comprimeret ipsum à fraude, et fallacijs, quas hominibus so let intendere, coerceret. Hoc modo cum Deum orauisset, repentino Victimam fontibus supernatasse visum est, atq; ita res illa, quam tantopere admirari consueuerant, ad nihilum deuenit, vsque adeo, vt nullum in posterum ex eo loco, ex ea omnino ederetur quid tale. Cum ex altioris Pallatij Constantinopolitani loco Michael Sicidites nauiculam vidisset, qua ollæ, et patinæ vehebantur, carmine magico fecit, vt Nauta exurgeret, et vasa non prius ferire desisteret, quàm in puluerem redegisset. At miser, paulo post barba apprehensa cum lamentatione amota iam caligine, coepit deplo rare. Quæsitus cur merces suas ita tractarit, respondit, cum dolore: quod cum esset remis intentus horribilem serpentem super vasa iacentem, oculis in illum conniuentibus conuersum instar deuoraturi, vidit, qui prius volutari non destitit, quàm vasa confracta essent. Audite aliud exemplum, quod propter cius lepiditatem scribendi laborem minimèrecuso. Tempore Sigismundi primi Regis Poloniæ, Iacobus Melstinch Prætor Oppidi Brezinij leuitate quadam animi ductus, authorita tem, nomenq; Christi sibi adsciuit. Petrum Zacorschi Cracouiesem, cæterosq; sibi similes latrones duodecim elegit, singulisq; nomina

Apostolorum imposuit, se verò Iesum Christum appellant qui per Villas vbiq; ambulantes prodigia præstigiatorum more exercebant, ficophantasq; alios, et latrones velut mortuos subornatos suscitabant: pisces in paludes lutosas primò impositos, vbi nunquam eos nasci possibile erat, in nomine Christi suis manibus capiebant: panes in furnos imponebant, in nomineq; Christi sui, cnm illic ante non essent, promebant cum ingenti simplicis Vulgi admiratione. Quodam tempore ad Cestochouiam monasterium B.V.Mariæ imaginæ celebre cum suis Apostolis venit, cumque illic aliquot diebus morarentur, vnum ex suis, quasi obsessum à Dæmone subornarunt, cuius opera victum aquirebant; ille enim per hospicia ambulans, carnes de coquina rapiebat, et in suos proijciebat, qui cruce illas munientes carnes comedebant. Cumq; illic ingens concurrsus esset populi ad D.V.imaginem: Sicophantæ illi obsessum suum ad altare ducunt duplici ueste indutum, in cuius intercapedinem necessaria imponere posset: Lapillos uerò intra in dusium illi imposuerunt, cumq; ad altare ducerctur, ille è manibus deducentium furibundus sese proripiens, in altare denarijs onustum irruit, pecuniasq, rapiens, in uestis duplicatæ intercapedine eas abscondit. Monachus ab altari diuino intermisso officio, aufugit, cæteri Monachi accurrentes cingulum eius soluunt, ibi la pilli dumtaxat in terram ceciderunt, pecunia uerò in ueste duplicata remansit. Monachi, pecuniam arte Dæmonis in lapillos conuersam putantes, exorcismis eam in pristinam formam transformare nitebantur, sed cum lapilli permanerent; Monachus librum sacrum indignabundus in terram proiecit dicens, similem Dæmo nem numquàm habuimus, abite cum eo ad omnes Diabolos; Sicophantæ illi cum pecunia recta in Silesiam fugerunt, ubi apud Matronam Nobilem in quodam pago diuertentes, cum illa uiro absente eos recipere nollet saltem mappam, uel telam ad sacrificandum petierunt, at mulier fasciculum telæ illis obtulit, tunc illi, hanc nobiscum accipiemus, et Christus tibi benedicet, ut tibi linu (05) abundantiùs crescat, ostende aliam si habes, quam cum similiter accipere uellent, mulier recusauit, maritum timens, illi autem fru stulum fomitis cum igne in telam clam inuoluentes mulieri tradi derunt; itaque arca à tela, ab arca nerò domus accensa fuit combusta Viro domum reuerso, Vxor ob Christum cum Apostolis nia lè tractatum hoc sibi iustè contigisse dixit, at uir ira accensus, latro, inquit, hic fuit nequissimus, non Christus itaq; cum uicinis eos insequitur, et in quadam Villa eos inuenit. Tum pseudo Christus ad illum, qui vocabatur Petrus, dixit, ia (01) mea passio Petre, calix [que] (29)

quem bibiturus sum appropinquat, cui Petrus, et mihi, vt video Domine, imminet; ille verò dixit. Petre, ego hinc aliter no (04) possum euadere nisi per fenestram; tum Petrus, et ego te quoad viuam no (04) derelinquam, sed quocunque sugeris, sequar. Ergo per fenestram aufugit, cæteri quoq; Apostoli, qua potuerunt, euaserunt; Rustici eos sequuti, baculis, fustibusque ceciderunt, dicentes. Prophetiza nobis Christe cum tuis Apostolis, in qua sylua baculi isti creuerint. Ergo plagis emendati, vitam suam postea emendauerunt, dicentes, dissicile est nobis Christi passionem, Apostolorumque tormenta subire. Sic Poloniæ Cronica. Quas nam formas consueuerit induere diabolus ad homiues decipiendos. Cap. V. Doctrina. Diabolum semper studere hominis damnationi, et exitio certissimum cst, quia est mali author, nequitiæ origo: corruptor seculi: homini semper insidiatur: laqueos tendit: lapsus parat: foueas fodit: ruinas aptat: stimulat corpus: pungit animas: cogitationes suggerit malas: immittit iras: dat odio virtutes: vitia addit amori: errores seminat: discordias nutrit: pacem turbat: affectus dissipat: humana violat, et Diuina tentat. Hinc est, quòd cum retibus suis incautos irretiuit, plectit eos plaga tumoris superbiæ: doloris inuidiæ: f toris luxuriæ: ardoris auaritiæ: torporis desidiæ, et m roris tristitiæ. De tumore dicit Isai. 1. Vulnus, et liuor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine. Hac plaga percussus fuit Rex Ozias, quia præsumpsit offerre Thus Deo fungens Sacerdotis officio. De dolore Hierem. 15. factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis. Hac plaga percussus suit Antiochus 2. Machab. 9. De f tore dicitur. 1. Machab. 14. quòd contaminabant omnia, quæ in circuitu Sanctorum fuerunt, et inferebant plagam magnam castitati, et hæc est plaga lepræ, de qua fit me (02) tio, Leuit. 13. De Ardore. Leuit. 13. plaga combustionis est, et Is. 16. his, qui litantur super muros cocti lateris, loquimmi plagas suas. De torpore, Hierem. 6. omnis plaga tristitia cordis, et iste (11) , sunt plagæ vitiorum quibus diabolus plagat, et vulnerat sequaces suos, qui tamquam cæci, non considerant mortis horrorem: Iudicis terrorem: Inferni dolorem; et diaboli furorem. Induit

igitur diabolus corpus, et exibet se, obtutibus hominum, sed corpus illud viuificare non potest, nec in eo operari opera vitalia, sicuti esset edere, bibere, dormire, et generare, et quamuis apparenter videatur talia operari, non tamen verè comedit, bibit, aut dormit, et si comedit, cibus qui intra stomacum deseendit, non co (04) uertitur ad nutriendum corpus illud, cum non habeat animam informantem. Sciendum est igitur, diabolum posse assumere varias formas, et nisi impediatur à Deo, posse, qua velit apparere forma; humanam perfectam, et omni ex parte pulchram, atq; pulcherrimam exhibere, qualem fortasse se exhibùit B. Alberto Carmelitæ, à quo crucis signo fugatus fuit; Solet tamen ei obstare diuina voluntas, vt semper adsit aliquid, quo detegatur eius fraus, et impietas, Deus enim, certis animalium formis, nondum vti permisit d monia, vi delicet, Columbæ, seu Agni, eo quòd Agnus verus sit Christus, et in Columbæ specie spiritus sanctus consueuerit apparere, quia etiam hæc animalia do lo carent, et nullum solent inferre damnum. Dibentius induit animalia, in quibus aliqua sunt, quæ culpentur. For ma hirci ei est antiqua, quia hac vtebantur hebrei in sacrificij. Hac tempestate, quando mit pactum expressum, se se offert conspicuum virili forma; post verò pactum, quando adorandus est, semper in forma hirci, et quidem f di, aspectu, atri, acolidi. Huius rei ratio varia est, primo, quoniam ob reuerentiam incarnati Ver bi Deus non patitur eum tunc assumere humanam formam, et huc pertenet illud Apoc.13. traduntur impij bestiam adoraturi, idest, diabolum in bestiæ forma. Secundo, quia olim coluerunt diabolum in hirci forma, ideo d mones vocantur, Sahirim, hoc est, pilosi seu hirsuti. Alia causa reddi potest, videlicet, huius animalis superbia, et alia vitia, quæ moribus, et actionibus suis d mones studiose imitantur, vt ostendit Remigius a Deniq; hircum, seu capram induit, quia hircorum, qui à sinistris locandi sunt in Iudicio, caput est, et hac forma, vt plurimum adoratur. Qua (01) do igitur familiaritatis, et fidei specimen præbere vult sumit effigiem canis, vel felis; si quis aliquo est deuehendus, induit formam equi. Si per locum angustum, vel rimam subiturus, vel custodibus illusurus, fit mus, Vespertilio, vel mustella. Si quis fit præsens, et colloquium possit impedire, vel ipse velit latere, muscam induit, et ad aures appropians, quæ vult suggerit. Si intendit greges lacerare, vel in homines sæuire lupum induit. Si quos vult terrere, aut turbare, fit gallus gallinaceus magnus, et serox, sic apparuit Pachomio. Vt coruus; aut vultur, S.Romualdo

  • alib.1.ca.24.

Vt Vulpecula S.Hilarioni. Vt canis, Dunstano. Vt serpens Leonardo Corbeiacensi. Vt Draco. Sanctæ Margaritæ, et Ferdinando Castelle (11) Comiti, eiusq; exercitui. Si vult inducere ad malum, specie boni, induit formam Christi, vt S.Martino, vel in forma Dei, vt Theodoræ, viduæ, vel in forma Angeli, vt S.lulianæ. Deniq formam assumit, quæ instituto maxime sit accommodata, et quia ad omnia ferè idonea est humana, hanc, vt plurimum assumit, non ta men eodem modo. In nuptiarum pompa apparuit calamistratus, siue rufus, procaci vultu, et actiosus. Maximo Rhegiensi apparuit, vt natns. Euagrio, visus est vt Clericus hæreticus Machario, semel apparuit vt messor, semel vt pharmacopola. Nathanaeli semel vt seruus lorarius, semel asinarius, agens asinum. Apelli, visus est, vt pulchra, et compta, et illecebrosa mulier. Morituris solet maximè apparere terrifica specie, vt S. Martino, qui dixit, ei, quid astas cruenta bestia? Florentio, visus est, ore vastam flamma (01) naribus, fumum fundens sulphureum, Sanctæ Oportunæ apparuit in specie nigerrimi æthiopis, capilli, et barba stillabant quasi pice (02) calidam, et liquidam, oculi ferrum iguitum, et stricturas scintillans, cuius rei rationem Angelus reddidit S. Aichadro, videlicet, hocà Deo permitti, vt talis terror, tam rerribilis visionis purget in sanctis si quid adhuc expiandum est in illis. Quamuis autem studeat diabolus, et velit hominis pulcherrimam similitudinem, vt plurimum induere, quæ Dei bonitas est, tantum solet assumere, quàm, et qualem illi Deus permittit, teste D. Chrvsostomo b, et ideo vel ipso inuito fieri videmus, vt qui non obesæ nimium mentis sint, semper, si attendant, fucum studeant apprehendere. Vel sese offert diabolus humano corpore atro, illuuioso, squalide, f tente, tetro, ac formidabili, aut saltem, obscuro, nigro, f doq; vultu naribus, vel deformiter simis, vel immane aquilis oris rictu sparso, profundoq; luminibus valdè abditis flammantibus, manibus, pedibusq; aduncis, instar vulturis; strigosis brachijs cruribusque, et admodum pilosis, caprinis, etia (01) vel asininis tibijs, vno, vel vtroq; pede bifido, et corneo, interdum et solido vngue, interdum. mutili pede altero, vel vtroq; demum statura corporis nunquam iusta, ac decora, sed, cui semper adsit aliquid insolitæ notæ, deformitatem, prauitatemq; d monis demonstrantis. In assumpto corpore diabolus loqui potest, et solet, et cum loquitur, vtitur, vt plurimum sermone regionis illius mcolæ, teste Pselio c Sed utitur voce stridula (quòd etiam notandum est, ad cognoscendam eius deceptionem) subsibilante, confusa, obscura, debili, pusilla, et quasi ex dolio, vel testa nascente rimosa; hoc

  • bhom.c. de lazare. cli.de d monibus.

docent sagarum confessiones apud Remigium d et quando loquitur potest audiri, à quibus vult, et videri in assumpto corpore, et quibus non vult, solet latere idq; naturaliter. Quòd autem corpora assumpta sint uera corpora, nec ne, et ex qua materia sint, æquum est, vt inquiramus. Asserunt Doctores huiusinodi esse vera corpora, quia habent mensuram, et colorem, quæ quidem accidentia, non sunt sine substantia iuxta philosophum dicentem; accidentis est esse in esse. Verum isthæc corpora, non sunt vera corpora secundum naturæ veritatem, quàm exhibent, Vrsi, Leonis, serpentis, et c. quia si essent vera corpora, non statim euanescerent, vt fit. Quæ corpora igitur eru (05) t? Terrestria forte? nequaqua (01) , quia terra non potest tota simul statim euanescere absq; vestigij nota. Erunt forte ignea? minimè, quia arderent, et califacerent. Erunt ne ex aqua? non quia aqua no (04) est resolubilis, vt sunt corpora à d mone formata, et assumpta. Erunt igitur aerea, aut ex aliquo crasso vapore generata; hoc docet experientia, quia, quandoq; corpora huiusmodi fue runt ense, lancea, vel securi percussa, nihilominus tamen partes diuise (11) , iterum in vnum sunt coniunctæ, vt patet per exempla passim notata. Ratio autem cur diabolus vtatur simili deceptione. Respondetur, quòd, cum eius liberum arbitrium sit in malo fixu (05) , et induratum, no (04) potest, nec vult reuerti ad bonum; idcirco, quidquid vult, illud est ad aliquod malum, et damnum, et hinc fit, vt aliquando exhibeat se in forma alicuius iam defuncti, dicens se esse animam illius, eo solum consilio, vt familiariter eo vtatur, cui apparet, et illum facilius decipere possit. Quando quis illum inuocat, aut coniurat, exhibet se videndum, aut sentiendum, vt credant homines incantationibus à Diuina lege vetitis, et damnatis. Fingit se trahi funibus, herbis, versibus, et caracteribus, vt homines facilius in errores inducantur. Obedit illis, qui illum inuocant verbis sacris, vt credatur, illum habere partem cum Diuina Iustitia, et quamuis non subdatur diabolus corporibus c lestibus, sub corum constellatione, inuocatus tamen fauet apparenter inuocan tibus, vt erroribus eorum detineantur, qui tribuunt virtutem aliquam syderibus, quæ in homines necessitatem inducat. Fingit ta (01) dem se amare virgines, et libenter illis se repræsentat, vt credant homines, illum esse pudicitiæ amatorem. Exempla. Nobilis quida (01) Hispanus à monte Rupel oriundus, nomine An tonius Costilius, animo constans, et viribus non sperne (02) dus,

  • dli. 1.d nonolat. cap.8.

qui plerumq; in armorum conflictu strenue se gesserat, is erat, qui sibi illatas iniurias, irritas esse minimè patiebatur, idcircò nonnul lis odiosus erat; ipse verò, ne ab inimicis imparatus aliqua (01) do deprehenderetur, semper diuersorum armorum genere munitus incedebat. Quadam die, equo insidiens, domo, lancea armatus, exiuit, et ad pagum, cui Villanoua nomen est, reru (05) suaru necessitate ductus, secessit. Nocte satis atra superuèniente decreuit, nihilomi nus domu (05) reuerti. Transacta Villanoua, e (02) rat Romitoriu (05) , clatris ligneis in anteriori parte firmatu (05) , mtus verò ardebat la (01) pas. Substitit Antonius aliquantisper, insidiens equo, vt oraret, et du preces fundit; introspiciens Romitorium, videt tres visiones è medio illius paulatim de terra, pullulare, tandiuq; crescere, donec tectum Romitorij capite attingerent, et sic tacitæ subsistebant. Antonio, spectatis illis, ce (11) perunt præ timore obrigere capilli, itaque retractis habenis, equitando iter suum est aggressus. Sed statim eleuatis oculis, videt tres illas visiones simul sibi præire, quasi ipsum co mitaturæ; quare, ipse se Deo commendans, signoq; se Crucis sæpius muniens, equum, hinc inde diuertebat, illæque uicissim semper ipsum præibant quo factum est, vt ipse stomachabundus, impulso in uisiones equo, la (01) cea illas, quasi uulneraturus est aggressus, uerumtamen eodem gressu, quo Antonius, moueba (01) tur ille: si currebatipse, currebant et illæ: si stabat, stabant: si lento gradu incedebat, eodem gradu mouebantur, et ipsæ, nunquam tamen longius ab Antonio recedebant. Quare(etsi inuitè)passus est illas sem per habere itinerarias sodales, donec domum suam perueniret. Ante ædium fores grandis erat Cors, et ipse equo desiliens, cum ingressus esset, ipsasmet umbras ante se spectauit, Tandem peruenit Antonius ad domum, vbi erat coniux, qua uocata, fores patefactæ sunt, et sic ingressus domum, euanuerunt laruæ. Fuit tunc te (02) poris Antonius animo adeò consternatus, colore squalidus, et uiribus ita destitutus, ut uxor non dubitauerit, sibi aliquid infortunij accidisse. Sciscitabatur illa, sedulò causam inquirebat ab ipso, ille tamen interim nil respondebat. Accersiuit uxor intimum eius amicum, uirum nobilem, præclarum, et doctum, qui uiso Antonio mortuo. non dissimili, petiuit ab ipso, ne grauaretur, quidquid ha beret illi aperire. Antonius c pit singillatim ordine omnia rece (02) sere amico, ille tamqua (01) prudens multa subiunxit, quibus suaderet timorem à se pellere, et cibum sumere. Facto post c nam temporis interuallo, decubuit Antonius, et tu (05) c amicus, relicto apud decumbentem lumine, foras prodijt; sed statim exclama (01) s Antonius alta noce, succurrite, succurrite; introgressi omnes, qui exierant, exposuit, tres illas umbras, iterum aduenisse, quæ terram manibus

effodientes, illam in eius oculos proijciebant, et ipsum excæcabant. Numquam deinceps domestici ipsum solum reliquerunt, quin assisterent et alij secum; Verum, transacto septimo die, sine febre occubuit. Recentius unum notabo, cui uix simile auditum est, hoc memo riæ proditum fuit à Gaguino historiarum Francorum scriptore, ait igitur. Philippo Bello Rege, quidam Conuersus Monasterij Vallis Sarnariæ, nomine Adamas, paulò ante Natalitia festa, su (05) mo mane, ad Monasterij negotia peragenda, vnà cum famulo se uiæ commisit equester. Illi sese offert arbor ingens, gelu, et pruinis obsita, ad ipsum properans, quasi conferre gradum, et corpus cupida; Equus perterrefactus, caput retrorsum flectit, et uiam, qua (01) peregerat, remetiri conatur. Adamus ingenti conatu iumentum retinet, et calcaribus cogit, propinquior ut fuit arbori, illa confestim euanuit, odore teterrimo sulphureo, nempe relicto. Credit. Adamus d monicum esse spectrum, sicque fe Deo precibus commendare satagit, ac iter subsequitur. Paulò post respiciens, uidet nigrum quendam uirum equo insidentem subsequi se, cui iratus Adamus, quomodo, ait, infelix, et damnatæ audes me his apparitionibus aggredi? An nescis, fratres meos, qui domi sunt pro me, et salute mea supplices ad Deum preces fundere? Abi quantum potes, nihil in me possides. Abit malus, sed ecce mox redit similis uiro gracile et protensum collum habenti. Adamus, tot molestijs pertæsus, gladium, qui ad ephippium ligatns erat, stringit, et ter, quateruè ense per aereuibrato, spectrum abigere conatur. Hoc, subitò personam mutat, et sistit se statura mediocris uiri, cui caput cappa, et scapulario monachi corpus ornatum exhibet, oculi scintilla (01) tes instar æris radijs Solaribus oppositi. Adamus aliquoties hostem petit, fed irritis, et cassis ictibns, aere cedente. Tum maior? despectu, et irrifione, d mon induit formam Asini. Perterritus famulus, hero suadet, gladio circulum in terra ducere, et in circulimedio cracem sormare. Adamus consilium exequitur, sed spectrum non desinit. mutat auriculas Asini in cornua, et sic minatur in circulum irrumpere se uelle. Denique lusus iam saturatus, in rotam se uertit, et se ipsum uoluens monachum inuadit, et super illum continua latus rotatione(ut uidebatur)transit circulum, monacho prorsus illæso, conspectum fugit. Fidem reifecerunt, longa famuliob terrore (02) subsecuta ægrtudo, et diuturnus fe tor nessium Adami, eiusdem raucedo, atque difficilis respiratio, à quibus ægrè conualuit: equi tandem fubita mutatio, qui ex mansueto, post uisionem hanc, ferox, calcitrosusq; esse c pit.

Nobilis hispanus quidam-cuius patria, nomenq; honestatis gra tia subticetur, diuitijs fultus, Dei timorem neglexit. Is igitur statuit Monialium quarundam septa intrare, quod vt facilius exequeretur claues Ecclesiæ adulterinas conflari curauit, vt per scalas quæ Sacristiæ deseruiebant, sibi aditus patefieret. Quoniam verò Monasterium ab oppido erat seiunctum, sub noctis atræ medium cquum conscendens, eò peruenit solus, quò scelus suum fortius occultaret. Desilit equo, quo retinaculis seorsum alligato, ad Ecclesiam peruenit. Dum autem anteriores plateæ portas recludit spectat Ecclesiam patere, intusq; lumina quamplurima, ac faces ardere: voces item cantantes, quasi funus exequentes, audiuit. Obstupuit ille, et nouitate rei ductus, accessit, vt videret quid esset. Spe ctat Ecclesiam vndequaq; Clericis, et Fratribus, qui funeri opera (01) dabant, refertam, in quorum medio, feretrum magnificentissimu (05) , facibus vndiq; septum ardentibus, clericos quoq; et fratres, cum cætero populo, cereos accensos in manibus tenentes, vidit. Sed quod magis admirationem augebat, illud erat, quòd, illorum ne vnum quidem nouerat. Post fpectatum diù factum, ad vnum Cle ricorum illorum accessit, petiuitq; quis nam esset defunctus ille, cuius exequias solemnes celebrarent. Resp. Clericus, quòd in proximo erat vita decessurus Nobilistalis, ipsumq; hispanum nominauit, et idcirco, funus eius faciebant. Subrisit tunc hispanus subdens, falleris, nam hic nobilis, quem nominas mortuum, viuit. Subiunxit Clericus magis deceptuses tu, nam verè mortuus est ille, et non longè abest à sepultura, et his dictis, reuersus est ad alios cantantes. Hispanus valdè interim conturbatus, accessit ad aliu (05) eorum, à quo idem expiscatus, idem responsum accepit, quare ma gis perterresactus ille, absquè mora ex Ecclesia resiliuit, sicq; equu (05) conscendens, iter cæpit domum versus. Verùm, VIX gressus mouere coepit, quòd hinc, et hinc, duo terribiles, et atri molosi illi associantur, medium ipsum tenentes. Vim, ense districto faciebat nobilis, vt illos fugaret, sed frustra semper, donec domum suam peruenit, descendit equo, et introgressus, obuiauerunt pueri, et serui, qui illum attendebant. Mirabantur isti de eius adeò mutato aduentu, vt mortuo non esset dissimilis, expiscabantur huius mutationis causam, et enixè vrgebant, vt eam aperiret, quibus, nobilis omnia ordine, vt acciderant, recensuit, sicq; colloquendo ventum est ad hostium thalami sui, quibus expletis verbis, introgressi funt prædicti canes atri, qui illum aggredientes, dentibus in frusta comminuerunt, et sic omnium destitutus auxilio miserrimè occidit, dum adhuc eius funus apud Moniales ageretur. Accipe aliud

eiusdem matteriæ, exemplum, ad cognoscendam Dei vindictam contra facinorosos. Salamanticæ in hispania degebat Theologiæ studiosus quidam primæ nobilitatis, hic pristinæ castimoniæ, et pietatis oblitus, nocte magno periculo, et labore, parietibus transcensis, in quoddam Monasterium Sanctimonialium vsq; ad dormitorium peruenerat; ibi, sic permittente Deo, priusqua (01) ad cellulam, qua (01) animo voluebat, pedetentim perueniret, obijcit se illi spectrum specie viri grauis, et honesti, prolixo capillitio; et barba, lorum ingens in manu tenens, et nullo verbo facto, flagra minitatur. Venerat ad sacrilegium, incestum, et stuprum miser ille, scuto gladioq; probè armatus: stringit gladium; scuto se tegit, ictus uibrat, et vt sibi videbatur, latus aduersarij lorum subiens, multoties haurire, et brachia illi, lorumq; rescindere certò tenet, sed semper brachium cor pori, lorum parti amputatæ subito iunctum apparebat. Tandem spectrum decussatim illi vtrumq; humerum sic viuenti boue (02) mortuum impegit (sic videbatur) vt miser in terram prolapsus, vix trepidus se fuga eripuerit, et domum reuersus, deprehendit ad modum crucis sibi in pectore, et in tergo, ad quatuor digitorum latitudinem, nota (01) contusionis, rubore, liuoreq; mixtæ impræssam. Tumuit mox vibex, siue, percussionis signum, et cum intollerabili ardore, quasi vermiculare nescioquid, quod grauissimum cruciatum adserebat, miser sub cute sensit ( et ne vanum visum putes) secundo tertiouè die miserrimè vita functus est. Notent lasciui, quis nocturnarum ad stupra discursationum vtriq; fructus fuerit, vt discant Deum timere, et Virgines Deo sacratas, non violare, quàmq; inanis sit ista persuasio de gladij vibratione co (04) tra vini d monis, alia plurima huiusinodi exempla passim inuenies, legendo, de varia assumptione corporis spectrorum. Miros effectus olim vetercs Magis tribuerunt. Caput VI. Doctrina. Ioannes Sabisbenensis. a Domino inquit permittente Magi per De (11) mones Elementa concutiunt, rebus adimunt species suas: ventura plerunq; pronun ciant: turbant mentes hominum: immittun, somnia, hominesque violentia duntaxat carminis occidunt et c.Saxo Gramaticus b apud Septentrionales scribit, Gigan

  • alib.1. Po licratici.c.10. blib.1. Hi stor. Dau.

tes, Magosq; inauditi generis miracula diuersis præstigijs exercuisse, et per summam ludificandorum oculorum peritiam, proprios, alienosque vultus varijs rerum imaginibus adumbrasse, illicibusq; formis veros conspectus obscurasse, et alia mirabilia fecisse, vt supra de Simone Mago docuimus. Pithagoras c femur suum aureum ostentauit: carmine Aquilam cicurauit, cum qua fre quens colloquebatur. Baianus d Bulgariæ Rex, se quoties volebat in lupum, vel in cuiuslibet alterius bestiæ formam mutare cernebatur: interdum faciebat, vt à nullo videretur. Refert Glicas e de Simone Mago præter ea, quæ supra diximus, quod cum aliquando à Cæsare perquireretur, terrore perculsus, alteri sua forma relicta, aufugit. Insuper, illum habuisse canem alligatum catenæ in limine domus deuorantem eos, qui ad Simonem iniussi adire conarentur: Canis verò Petrum intrare iussit, et humana voce Petrum adesse nunciauit. Vides Diuinæ virtuti, quæ erat in Petro, Diabolicam uim cessisse, et Cerberum adulatum fuisse Petro cui non poterat nocere. Numa Pompilius c næ opipare apparatum exhibuit, cum nihil domi obsoniorum habuisset. Ollerus, osse incantato, tamquam nauigio uastissima maria superabat, hoc ait Tritemius in Cronica Hersaugiensi; Ericus f Rex Gottorum, quocunq; uerteret pileum, inde uentum prosperum eliciebat. Apuleius ipse multorum testimonio Magus g scribit admiratione digna de duabus f minis, et primo de hospita quadam Sagarum Regina, in sequenti exemplo. Exempla. Haec superius citata, amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico uerbo mutauit in feram Castorem, quòd ea be stia captiuitati metuens, se ab insequentibus præcisione genitaliu (05) liberat, ut illi quoq; simile, quod Venerem habuit in aliam, proue niret. Cauponem quoq; uicinum, atq; ob id æmulum deformauit in ranam, et nunc, ait citatus, senex ille dolium innatans uini sui, aduentores pristinos in fæce submissus officiosis ronchis, raucus appellat. Alium de foro quendam, quod aduersus eam loquutus esset, in Arietem deformauit. Eadem, amatoris sui vxore (02) , quod in eam loquaciter probrum dixerat, iam in sarcinam imprægnationis, obscepto vtero, et repigrato f tu perpetua damnauit prægnatione; et vt cuncti numerant, octo annorum misella illa, velut Elephantem paritura distenditur. Subiungit idem author h de Pa (01) phile: Maga primi nominis, et omnis carminis sepulcralis magistra

  • cPausa.li bro 1. dSabellicus lib.3. Enncad.2. eparte 2. et p.3.annalium. fSaxo li. 3. Dan. glib. 1.de Asino anreo. hlib.2.de Asino aurco.

creditur, quæ surculis, et lapillis, et id genus friuolis inhalatis, om nem istam lucem mundi syderalis, imis tartari, et in vetustum chaos submergere nouit; nam simul quemque conspexit speciosæ formæ iuuenem, venustate eius capitur, et illico in eum, et oculum, et animum detorquet: minus morigeros, et viles sastidiens, in saxa et in pecua, et quoduis animal puncto reformat, alios verò prorsus extinguit. Hæc omnia supradicta certum est præstigiatoriè fieri, sed sancti, in Dei nomine, et in fide perfecta miracula, et mirabilia fecerunt, vt ait Apostolus, i Sancti per fidem impetum ignis extinxerunt, vt fecerunt pueri hebræi, K vt fecit Sanctus Franciscuss de Paula, et alij multi, attende sequens exemplum, in quo cum fide, meritum quoque religiosæ obedientiæ respondet. Scribit Scardeonius huiusmodi. Accidit aliqua (01) do fortè vt Præpositus quidam Prædicatorum D.Augustini, apud Iesuatos D.Co lumbini sectatores ad prandium inuitatus, accumberet; qui amoris epulis, dataque loquendi venia, cæpit de Dominicæ Passionis merito copiosè admodum arroganterque disserere, tacite exprobrans eis, quod professionem trium votorum cum inter C nobitas connumerarentur, publicè, palam[que] (17) : cum ceteris Monachis solita non profiterentur forma. G1 Ad id Iesuatorum Præpositus, homo Idiota sanè, sed prudens, et Deo dilectus argutè respondit, Vis, ait, Pater, quoniam in hos sermones incidimus, vtrum ex nostris fratribus vnus ita simplici Deo quodammodo oblatus, an co ines iste tuus publicè tria vota professus, superiori suo obedientia (01) exhibeat sinceriorem? Annuit ille ignarus quidem, libens. Tum Iesuatus, ad hunc nostrum Marcum quamprimum conuersus, qui ibi fortè accumbentibus ministrabat, ait. Marce frater, hi sodales nostri frigent, in virtute sanctæ obedie (02) tæ, adfer huc eis citò è coquina nudis manibus ardentes prunas, vt confestim calefiant, et ille haud cunctabundus(vt erat ad obedientiam promptus) nihil fore credens, quod fieri non posset si sub obedientiæ præcepto mandaretur, festinus nihil hæsitans è coquina ad mensam, ardenres prunas quamplurimas ambabus manibus iunctis, absque vllo detrimento, aut læsione sui portauit, vtrique eas porrigens ad frigus tollendum, quas iterum iubente Præposito, cunctis admirantibus, ad locum vnde detulerat, reportauit. Hinc Præpositus ille Dominicus vltra modum obstupefactus comitem suum intuetur, quasi idem esset illi statim præcepturus, at ille cognita re, nihil cu (05) ctandum ratus, quamprimum in hæc verba prorupit. Ne me que (11) so respondit Pater iubeas tentare Deum, adferam si voles ignem

  • iHeb. 11. vers.34. KDau. 3. G1Theodor. lib.5. hist. eccl.c.21.

prout soleo, testula non manibus, at illi admirabundi ob tantum miraculum, hinc taciti intra se stupebant, hinc repentino comitis responso delectati, se mutuo inspicientes, subriserunt. Depacto expresso, et tacito Magorum aum diabolo. Cap. VII. Doctrina. Operationes magicæ omnes innituntur pacto per Magos cum do mone inito, itaut, quotiescunq; voluerit Magus aliquid agere auxilio artis suæ, expræssè, uel implicitè teneatur à d mone poscere, vt expacto concurrat: probatur per D.Ciprianum a dicentem, Magos habere s dus cum d mone, probatur per August. b cuius verba sunt hæc. Artes huiusmodi omnes, vel nugatoriæ, vel noxie (11) superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum cum d mone, quasi pacta infidelis, et dolosæ amicitiæ sunt constituta. Probatur etiam Articulis parisiensibus, his verbis. Inire pactum cum d monibus tacitum, vel expræssam, Idolatria, siuè Idolatriæ species est: et intendimus esse pactu (05) implicitum in omni obseruatione superstitiosa, cuius effectus, non debet à Deo, vel à Natura rationabiliter expectari. Et sciendum est d mones, non coactè, sed spontè accurrere ad hoc faciendum, quia graui odio hominem prosequunitis: nec putare debemus eos gratis accurrere, sed expectare prætium aliquod operis sui. Est autem conuentio hominis, et diaboli, qualis est duorum latronum quorum alter palam in sylua vagatur, alter verò latitat, excitatusq; certo sibilo, vel alio signo prioris, viatorem posterior dolosa sagitta, vel quoduis ictus transsigit, et necat, priore sæpè id nec vidente, nec sciente, in viatoris tamen mortem consentiente: priori Magus, posteriori diabolus similis est. Hoc pactum, d mon potest vel præstare, vel fallere; ratione, et experientia probatur. Ratio docet d monem cogi non posse ab homine, vt stet promissis: Experientia docet mendacissimum esse, et decipiendi cupidissi mum, et ideò rarò præstare quod policetur. Si aliquando stat promissis (quod sæpe facit) non facit coactus, sed spontè, ac dolosè, vt sic retineat sibi Magos deuinctos, et alios alliciat, et huiusmodi nugis vim istam inesse persuadeat. Pactum igitur huiusinodi duplex esse solet, expræssum, videlioet, et tacitum. Expræssum fit ipsi diabolo in corporea aliqua forma

  • alib. 20 dupl.martyr. blib.2.de doct.cristi ana c.23.

apparenti coram testibus, et fidelitas, ac homagium promittìtur; tunc enim aliquando diabolus loquitur, et auditur, sed non videtur, et tunc paciscens negat Creatorem suum ore, et diabolus vicifim illi diuitias, et honores pollicetur. Aliquando fit per libellum supplicem, quem diabolo præsentar. Aliquando fit per vicarium, idest, per Magum, cum paciscens reformidat d monis aspectum, vel colloquium, et hoc pactum illud est, quod Grillandus c vocat tacitum pactu (05) , quamuis enim professio hic fiat alteri, quam d moni, fit tamen expræsse, et in d monis nomine. Fortasse ad expræssum pactum pertinet forma illa in exemplo f minæ Germanicæ, quæ obuerso tergo ex balneatorio exiliens, dicebat, quantum à Christo sic saliendo recedo, tantum ad d monem magis accedo. In omnibus eorum cum d mone pactis, quædam sunt communia, quæ vndecim gradibus continentur, sequentibus. Primò abnegant fidem, et Christianismum, obedientiæ Dei se subtrahunt: Beatæ Virg. Mariæ patrocinium repudiant, et insuper illam conuicijs diris inhonorant vocando illam ruffam, et c. et attribuit sibi Dæmon honores, vt notat Augustinus d contra Fauftinum cap. 22. Quare Hyppolitus Martyr e scribit, quòd Dæmon eos cogit, vt dicant, nego Creatorem c li, et terræ, nego baptisma, nego adorationem Deo à me præstari solitam, tibi adhæreo, in te credo, ideo Dæmon, vnguem illlis in frontem inijcit, fingens se Chrisma abradere, et baptismi caracterem delere.

  • cquest. 3. num. 7. et sequen. dlib. 10. de. ciuitate Dei capi do. et lib. 20. elibr. de consumm. ....

Odies infausta, et amara horum scelestium, in qua renuntiantes Deo, diabolo se dedunt, tunc enim incipiunt eorum dies mali, imò pessimi, dies laboris, et poenalitatis. Eccles. 40. occupatio magna creata est hominibus vsq; in diem sepulturæ. Dies foetoris, calamitatis, et luxuriæ. Ezechiel. 16. in die ortus tui, nou est præcisus vmbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale sa lita. Dies furoris, et superbiæ. Iob. 15. cunctis diebus suis impius superbit. Dies cruoris, et crudelitatis. Esai. 22. dies conculcationis, et interfectionis est, et Malach. 4. dies veniet succensa qua si caminus. Dies palloris, et fallaciæ, cum semper fallaciter agant. Iob. 17. noctem verterunt in diem, quia eorum vita peccatrix, quæ nocturna est, diurnam apparere faciunt. Dies indignationis. Hierem. 18. dorsum, et non faciem ostendam eis in die perditionis eo rum. Dies separationis, quia separantur à bonis, vt mittantur in caminum ignis. Amos. 6. separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Dies tribulationis. Sophoni. 2. dies iræ, dies illa, dies tribulationis, et angustie (11) , dies calamitatis, et miseriæ; dies tenebrarum, et caliginis, dies nebulæ, et turbinis; dies tubæ, et clangoris, quia Domino peccauerunt. Dies desperationis. Prouerb. 24. si desperauerit in die angustiæ, et c. Dies percussiouis, in die illa percutiam omnem equum in stuporem. Dies obliuionis. Isai. 23. Vlulate naues maris, quia vastata est fortitudo uestra, in die illa obliuioni eris, ò Tyre. Dies tandem combustionis. Iudith. 16. Deus in die iudicij uisitabit illos, dabit ignem, et uermes in carnes eorum, ut ura (01) ntur, et sentiant usq; in sempiternum, et Isai. 66. ignis eorum non extingnetur, et uermis eorum non morietur. Forma autem professionis sagarum, quam faciunt diabolo talis est. Grillandus quest. 7. ex confessione unius Maleficæ refert seque (02) tia.G1 He (11) c Saga sub spe uitæ omnia recensuit, quæ professio ipsa re quirit, et recensuit singula illius capitula. Primum enim dixit, quod quando adducta fuit per illam eius Magistram ante tribunal Principis earum, qui est diabolus in forma Regis, præsidens in solio Maiestatis; instructa prius a Magistra quid factura erat, uenit, et oportuit primo abnegare baptismum, et omnia Christianæ fidei documenta relinquere. (Apostasia) Deinde Ecclesiastica Sacramenta cuncta proijcere, pedibusquè proprijs conculcare crucem, et imagines B. Mariæ Virg. et aliorum sanctorum. (sacrilegium) quamuis hæc vltima, non fiant coram eo, fiunt tamen alibi postea, satis est, quod ista promittant se facturas quàm primum feret occasio. (Professio). Deinde fecit obligationem, per solemnem

  • G1Forma pro fessienis Sagarum.

stipulationem in manibus ipsius Principis, que (11) uouit, et promisit, [que] (17) uod perpetuò illi erit fidelis, et obediens, et omnibus eius mandatis parebit. (Votum). Deinde medio iureiurando tactis scripturis, super quodam magno libro obscuras paginas hæ bente, præstitit homagium, siuè perpetuum uassallagium (iuramentu (05) fidelitatis) Et quod nunqua (01) redibit ad fidem Christi, nec di uina præcepta seruabit, sed solum ea, que (11) per ipsum Principem erunt decernenda; et quod perpetuis futuris temporibus erit obediens illi, et ueniet, continuè, cum uocata fuerit ad ludos, et congregationes nocturnas, et quæ in eis, per alias mulieres fiunt, ipsa faciet, et quod etiam aderit sacrisicijs illorum nocturnis, et solitas preces, et cultum adorationis præstabit. (Idolomania) Vota que (11) cumq; quæ ipsam præstare contigerit, pro uiribus adimplebit, et quoscunq; poterit alios ad eandem professionem adducet. (decretum obseruandum.) E'conuersò autem ipse Princeps, egregia fronte, promisit eidem mulieri sic præsenti præstare perpetuam f licitatem, gaudia immensa, et uoluptates quascunq; in hoc mu (05) do habere desiderauerit, et demum post hanc uitam, longè maiora munera consecuturam. Hæcille. Secundò, fictè quoque illos tingit lauacro noui baptismatis. Tertiò, negato priore nomine, nouum illis inditur, ut Rouerensis Cuno, uocatus fuit Barbicapra. Quartò, cogit abnegare patrinis, et matrinis, tam baptismi, quàm confirmationis, et nouos illis alios assignat.

Sed immolant etiam diabolo (quod peius est) carnes sue (11) car nalitatis, per gulam panes suæ facultatis per auaritiam; fortitudinem, per superbiam: simplicitatem per malitiam hypocrisiæ: iucunditatem, per inanem gloriam: iniquitatem, per luxuriæ f torem, et infamiam: Idcircò, per hæc elongantur à Deo; discordant cum proximo: excecant lumen mentis: expugnant, et fatigant eorum corda, et aliorum: eneruant ius: turpe lucrum frequentant suscitant fallacias: infamant proximum ac illum in tormentis, per maleficia tenent. Sed vt omnia in peius ruant, per hæc illorum sacrilega facta, obnubilant cor nubibus ignorantiæ: obstruunt os vocibus insolentiæ: capiuntur retibus fraudulentiæ, et eorum corpora detestanda inuoluunt fluctibus violentiæ; sunt enim fallaces, et proditiosæ, loquaces, et garulosæ: tenaces, et glutinosæ: ardentes, et luxuriosæ: cautæ, et malitiosæ: leues, et curriculosæ; rebelles, et litigiosæ: nociuæ, et periculosæ. Quarè non immerito co (04) para (01) tur Sui, per f ditatem luxuriæ: stercori, per vilitatem Infamiæ: Vrso, per insatiab ilitatem àuaritiæ: Vento, per instabilitatem lasciuiæ: Scorpioni, per fallaciam malitiæ: Leoni, per superbiæ elationem: Draconi, per nequitiæ crudelitatem: Laqueo, per adherentiæ tenacitatem: Stillicidio, per discordiæ rixositatem, ideò tales absorbet infernus, infernus enim similis est ceruo, qui naribus absorbet serpentes de cauernis suis, ac ipsos deuorat, Iuxta Isidorum: sic diabolus, absorbet hos maledictos serpentinos, et venenosos de cauernis huius mundi, vtipsos in vtero suo, idest, in Inferno deglu tiat, et transportet.

Quintò, dant Diabolo frustum aliquod uestimenti, quia Diabolus partem singularum rerum sibi studet uindicare: ex spiritualibus bonis, fidem, ac baptisinum, ex corporalibus, sanguinem, ut in sacrificijs Baal, ex bonis naturæ, filios, ut demonstrabitur alibi ex bonis fortunæ, frustum uestis.G1 Sextò, præstant Dæmoni iuramentum super circulo in terram sculpto, fortasse, quia cum circulus sit symbolum Diuiniatis, et terra scabellum Dei, sic certè uelleteos credere eum esset Dominum c li, et terræ.

  • G1c. Reg. 11.

Septimò, petunt à Dæmone se deleri de libro uitæ, et scribi in libro mortis, et sic legimus Magos Auinionenses inscriptos libro nigerrimo. Opetitio damnabilis, et detestanda, quid hac tutpius? quid hac detestabilius? quid hac odiosius? per hanc enim indurant in malo mentis uoluntatem; captiuant me (02) tis libertatem: subiugant diabolo mentis dignitatem: occultant culpæ ueritatem: denegane c li uoluptatem: procurant mortis grauitatem: aggrauant mentis agilitatem: obstinant cordis nobilitatem: frequentant casus ne cessitatem, et dissipant morum fertilitatem. Ecce quot mala in hac petitione faciunt, nec mirum est si à Deo despiciuntur: à Para diso proijciuntur: à diabolo recipiuntur, et ab inferno transglutiuntur, quia Infernus est propriè Cemiterium horum scelestissimorum Magorum, et facinorosorum hominum. Adde insuper uiperarum huiusmodi genimina, hoc genere petitionis, uoluntariè a diabolò expiscari p næ æterne (11) , et insatiabilis, durationem, quia ibi perpetuò sunt cathenis illaqueati, ubi est clauis Diuinæ sententiæ, et ordinationis, quæ perpetuò ibidem eos includit. O pe lagus inexaustum tormentorum, ab his scelestissimis, tamquàm fallacis amicitiæ diabolicæ sectatoribus, electum. Sedid non est mirandum, quia in hac uita associantur Angelo crudeli, de quo Prouerb. 17. Angelus crudelis mittetur contra eum, qui præcedit eos scandalosè, conducit malitiosè: impugnat uiriliter: accendit crudeliter: destruit sæuissimè: adblanditur sagacissimè: ministrat eis promptissimè, et sic eos diuertit à Deo callidissimè, ut sint tot Antichristi, cuius officium sicut erit Deum denegare; sanctos molestare: signa perpetrare: modicum durare; uitam fulmine terminare: sic isti Pseudochristi Deum negant, per inobedientiam, et rebellionem: sanctos, et bonos molestant crudeliter, eos tribulando: sigua uidentur posse facere, quoad mundanorum, et fatuorum æstimationem, per fallaciam, et deceptionem: modicum tamen durare inueniuntur, per suæ corporalis uitæ præuentionem; et tan dem fulmine atrocis supplicij infernalis perire, per damnatione (02) . Idcircò dicitur. Ioan. 2. Antichristus est, qui negat Patrem, et Filium, negat, scilicet, malè operando. Imò dico quòd unusquisq; istorum diabolus est. 10. 6. unus ex uobis diabolus est: quia, sicut diabolus habet natura (01) inuisibile (02) : malitiam immutabile (02) , habet etiam sæuitiam immitigabilem: sic verè isti peruersi sunt inuisibilis apparentiæ, ut pater, quia in occulto faciunt sua. Ioan. 3. qui malè agit, odit lucem. Sunt immutabilis malitiæ, obstinati in peccatis, quia in illis semper perseucrant. 1. Ioan. 3. ab initio diabolus peccat.

Sunt immitigabilis sæuitiæ, quia persequuntur crudeliter, pauperes, et vicinos. 1. Petri. 5. Aduersaiius vester diabolus, tamquam Leo rugiens, circuit quærens, quem deuoret, quia habentin mente malignitatem; in animo crudelitatem; in malignan do rapacitatem; Ideò sunt diaboli, per patrem, quem imitantur; per fraudes, quas machinantur; per iras, quas operantur; et per p nas, ad quas reseruantur, pater enim diabolus eorum mentem indurat: visum obscurat: aurem obturat: et damna procurat. Octauò, pollicentur sacrificia, et quædam striges promittunt se singulis mensibus, vel quindenis vnum infantulum strigando, i.exsugendo, occisuras, vt refert Batholomæus Spineus.G1 Sic olim facere consueuerunt, qui sacrificabant filios, et filias suas d monijs; et in aliquibus Indiæ partibus aliqui adhuc sunt, qui Idolis suis immolant, et sacrificat semetipsos: coram enim Ido lo se occidunt, et sic pro Deo se mori dicunt. ò sacrificia verè diabolica, hæc enim sunt sacrificia superbiæ, sicut legitur. 3. Reg. 22. Adhuc populus in excelsis sacrificabat. Sunt sacrificia pigritiæ, vt est in psal. comederunt sacrificia mortuorum, quia pigri dicuntur mortui. Sunt sacrificià iniustitiæ, de quibus. Sapien. 12. legitur, quòd odibilia opera faciebant, per medicamina, et sacrificia iniusta. Sunt sacrificia luxuriæ, de quibus. Sapien. 12. legitur, quòd Egiptij obscura sacrificia faciebant, hoc est, opera luxuriæ, que (11) sæpe volunt fieri in obscuro. Sunt sacrificia rapmæ, de quibus legitur. Eccles. 36. qui offert sacrificium de substantia pauperis,

  • G1q. de lib.c.2.

quasi, qui victimat filium in conspectu patris, ecce quomodo sunt sacrificia diabolica. Sed quid mirum quòd sint talia, cum à fide apostatauerint? Sicut enim iuxta Senecam lib. de naturalib. que (11) stionibus, ranæ quandoq; in nubibus generantur, vel ibi a'vento, vel turbine raptæ, eleuantur, et introducuntur, quæ tandem rupta nube cum pluuia cadere videntur; sic verè fit, quòd huiusmodi improbi, quos turbo diabolicæ impressionis in nube fidei apparenter sustulit non habentes stabile fundamentum, solent cadere, et fractis nubibus, idest, fidei liminibus, in qua videba (01) tur manere, inde per apostasiam recedere, et inferius ad infidelitatem descendere, et vagari, hoc patet in primo Angelo apostatico, qui à nube c lestis habitationis cecidit: in Adam, qui à claustris paradisi recessit: In Iuliano Apostata, qui nube (02) Ecclesiæ, et fidei dereliquit, et cum pluuia mundanæ voluptatis, inferius ad statum damnatio nis diuertit, dirusq; Christianorum persecutor factus, bella, et tribulationes contra Ecclesiam suscitauit: bene igitur legitur Prouerb. 6. quòd homo apostata, uir inutilis, graditur ore peruerso, terit pede, digito loquitur, prauo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia seminat. Nonò, quotannis aliquid suis De (11) monibus Magistellis pendere tenentur, vt vel plagarum metum, vel earum quibus ex pacto sunt obnoxij præstationum, redimant vexationem, nec legitimum est aliquid, nisi sit atri coloris, vt resert Nicolaus Remigius.G1 Decimò, corporis alicui parti, modo huic, modo illi, Caracterem

  • G1Lib. 1. de Monol.ca. 11.

suum, velut de lapide emptis mancipijs fugitiuis solent imprimere, quod est in sensibile etiam, aut perforatum, vt per exempla patebit. Non enim omnes, sed eos tantum dæmon inurit signo, quos inconstantes putat fore: signum autem non est semper idem forma, quia aliquando est simile leporis vestigro: aliquando buffonis pedi: aliquando araneæ; vel catello, vel gliri. Nec minus in eodem loco semper inurit, quia in viris sæpe videtur sub palpebris, sub axillis, sub labijs, in humeris, in sede ima: f minis autem in mammis, vel mulieribus locis, vt obseruarunt Daneus, et Godelmus. Et sicut Deus iu veteri testamento signabat suos Circuncisione, in nouo verò, signo sanctæ Crucis, quod circuncisioni successit, vt aiunt Nazianzenus, et Hieronymus; sic etiam Diabolus, qui amat Deum imitari, ab incunabulis Ecclesiæ hæreticos illos, qui Magicis simul implicati sunt, certa insigniuit nota, vt docet Irenæus, e et Tertullianus. f Vndecimò, sic signati promittunt complura, vt puta, se nunqua (01) Eucharistiam adoraturos, iniurios se perpetuò, ac contumeliosos in B. Virginem Mariam, reliquosq; Sanctos, futuros, non verbis ta (01) rum, sed et factis: conculcaturos quoque conspurcaturos, et consracturos quasuis Sanctorum Reliquias, ac imagines: Signo Crucis: aqua lustrali: fale benedicto: cereis, et reliquis ab Ecclesia benedictis, consecratisq; se abstenturos: confessionem peccatorum integram se nunquam Sacerdoti manifestaturos: istudq; cum Dæmone commercium silentio pertinaci obscuraturos, certis, et statutis

  • elib. 1. ca. 54. flib. 1. de præscript. aduers hæ tet. post medium.

diebus ad conuentus, si possint aduolaturos, et quæ illic peragentur, non segniter obituros, denique quotquot poterunt Dæmonis seruitio adiuncturos. Et Diabolus vicissim pollicetur se illis semper præsto futurum, se in hoc mundo votis eorum satisfacturum, et post mortem illos beaturum, Sciendum est etiam, quod Sagis hæc lex est perpetua, vt notat Remigius, g quando plures Sagæ simul conueniunt consilio perdendi aliquem, et irritum fit consilium earum Dei voluntate, quia fortasse ille, cui nocere volunt, commendat se quotidie Deo per orationes, munit se aqua lustrali, et tuetur se ab eorum operibus Diabolicis per sacramentalia, tunc contenditur inter eas, in quam carum co (04) e malum recidere debeat, vt impleant legem, quæ est; vt quod perperam in aliorum caput conantur, ac moliuntur, id in se admittere postea cogantur, quia no (04) patitur Dæmon irrita apud eas esse sua consilia: et tunc res ad sortem reuocatur, et illa, cui luitio sorte obtigerit, pro omnibus noxam pendere cogitur, Hanc ne cessitatem Dæmon attulit Cattarinæ Præuotiæ; Cum enim eam fortè libido inuasisset veneno perdendæ filiolæ, quam vnicam Michael Cocus eius vicinus sustulerat, atque id, et sæpe, et frustra aggressa esset facere (quia eam mater quotidianis orationibus, lustrationibusq; contra malas incantantium artes munitam habebat) tandem, vt hanc veluti præde frustrationem assiduè incusanti Dæmoni, cumulatiorem etiam reponeret, quem in cunis adhuc habebat infantem Odillum nomine, immisericors Mater veneno perdidit.G1 Sed vt reuertamur vnde digressi sumus, quid inducat de (11) monem ad pactum cum Maleficis, et obsequium, seu obedientiam huiusmodi assignatam, videtur esse quædam similitudo malitiæ Maleficorum, et dæmonis, quæ amicitiæ similem aliquam familiaritatem gignit, ex hac paulatim nascitur mutua confidentia, hæc gignit minoris in maiorem quandam præsumptionem, et audacia (01) quasi impetrandi, et in maiore, voluptatem aliquatenus præstandi, quod à s derato imperatur, et ita sit, vt Maleficus Dæmoni co (04) fidat, cui se putat imperare, et Dæmon simulat se imperium agnoscere, vt bene, et diffusè ostendit Abbas Tritemius h Talia pacta cum Dæmone facta, vt plurimum sunt vana, et mania, nam De (11) mo (04) nunquam fidem seruat, nec vllo promisso, se ligari putat, qui Christo ausus est mentiri, cum dixit, hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraueris me. G2Cypriano Mago pollicitus est fruitionem Justinæ, et tamen nihil præstitit, quia à MENDACII PATRE VERITATEM EXPECTARE

  • gibr. 1. de monolatriæ.ca.15 G1In Freise oppido. hquest. 5. li. 8. quæsti onum. G2Matthæicap. 4.

SVMMA DEMENTIA EST. Vide Originem i Sed non solum vana, et inania sunt hæc pacia cum Dæmone, sed periculosa, et pernitiosa supra modum, vt duobus exemplis nunc, alijs in locis pluribus docebo. Exempla. Theodorvs Mailotius, vt refert Remigius, l Iuuenis amplissima familia natam Adolescentulam in Matiimonist sibi dari petit, et illi eius potiundæ spes omnis est abscisa, et erepta (nam, et fortuna egens, atq; humilis, samulatusque mercenaria conditione, in qua tum erat ignobilis, et despicatus, nullam ve detegendi quidem amoris sui honestam satis rationem videbat.) Ergo, vt desperatis rebus, et ipsa se iam deserente expectatione; homines ad quod vis consilium se facilè conuertunt, ac vllo delectu fugienda, scquenda ve amplectuntur. Mailotius, Conseruum ex germania, cui audierat Dæmonem esse ad quæcunque paratissimum, adit, huicque suam ægritudinem aperit, rogans, vt si quod ei remedium afferre potest, id ne grauatè faciat; ingrato enim no (04) iri locatum beneficium. Hanc Germanus occasionem libens accipit, vt cui ex pacto intra dies paucos necesse erat, vel se suo Dæmone liberare, atque expedire adducto alios, qui vt æs alienu (05) istud in se transcriberet, vel ab eo obtorta ceruice necari, atque interfici (siquidem hæc ei pacto lex addita fuerat) Agendo itaq; ei negotio cousequentis diei diluculum in clauso, atq; recondito quodam conclaui condidit, vbi vix dum se sisterant, repente patefactis foribus, se infert lepida, et liberali forma puella (hoc habitu D mon primum se ostendere volebat, ne Mailotius ad formidabilem cius aspectum exhorresceret) eamque sese prædicat, quæ illi nuptias, quas tantopere ambiebat faciles esset confectura, modo vellet in ijs, quæ esset præceptura obsequi: ac illi auidè, attenteque ex pectanti, quæ nam eius esset sententia; c pit in primis dicere, vt furtis, crapulis, libidinibus, blasphemia, cæterisque, quæ animum inqumant vitijs temperaret, pietatem coleret, inopes facultatibus subleuaret, se ipsum bis in hebdomada ieiunio maceraret, solemmes, et quotidianas preces ne intermitteret, eaque sedulò omnia fa ceret, quæ Christianum hominem decet, et æquum est facere, istis enim omnibus si se vellet nuncupatis verbis obstringere, futurum, vt petitis Thalamis sine vlla difficultate, potiretur. Hæc sic eloquuta, ac constituto intra quem responsum auferret die, foras pro diuit. Mailotius, qui viderat tam sanctis, atq; honestis conditionibus

  • ilib. 8. ob gra Celio. lli. 1. dæmon. ca.9.

tantum sibi beneficium obtendi, iam nihil cunctandum putabat, quin id gratus, ac lubens acciperet. Sed dum magis, magisqin eam rem cogitationem intendit, atq; hic illuc variè inter spe (02) , et metum impellitur, ex eius vultu, domesticus quidam Sacerdos conijciens aliquid subesse, quo sic distraheretur, eum blandè ador tus, ac quid animo agitaret expiscatus, monitis suis peruicit, no amplius ad colloquium vllum cum Dæmone descenderet: sicque frustratus sua expectatione Germanus, non longe abijt, quin ex pacti formula p nas daret, non enim multis post diebus, equo ple na, atque aperta via decidens, inque caput proruens, exanimis mo mento temporis repertus est. Refert Ioannes Niderius, quòd in minori Basilea paulò ante præsens Generale Concilium, domicilium habuit, quidam vir male (11) vitæ, et fortasse de Maleficijs satis suspectus.G1 Hic habuit filiam, quam in domo Iuueni cuidam nuptui tradidit, et tandem senex pater ægrotare c pit, et ad filiam, et Generum, demonstrato quo dam scrinio dixit, hoc vasculum non moueatis, alioquin vos p nitebit, sed in loco stare permittite, vsq; post meum decessum, et ita breui vetulus mortuus est. Transacto autem tempore plurimo, nec filia, nec eius maritus magni fecit patris iussum, sed de do mo priore in aliam domunculam transferentes, scrinium, quod sa tis modicum suit portauit extra domum hospitium nouum versus, sed in ipso itinere tanti ponderis esse c pit, vt in ipso viriles artus desicerent, et exinde pro adiutorio vxorem vocauit. Hæc autem vxor, an postea in domo scrinium aperuerit, vel alio modo in cautè se circa vas habuerit, nescio, vnum constat, quòd in domum nouam cum mfantulo, quem genuerant parentes pre (11) dicti venerunt, et ecce subito vxor velut rabida super cunas irruit, eum necare volens, quòd Maritus intuens vi Vxorcm inuasit, ac eam à de (11) mone esse obsessam didicit, quæ cum exorcizaretur, minatus est de (11) mon, se non exiturum, nisi eam necaret, et ita factum est sub Exor cistæ manibus. Altera die Maritus per viam incedens publicè, casum, lapidis recepit inopinatissime de superiore parte cuiusdam canalis cadentis, et in sacie cooperatione Dæmonis (vt videbatur) percussus est tam deformiter, vt vix homo videretur. Ecce quomodo Dæmon vltus est, fortasse, pactum initum cum illo sene, vt qui aperirent Scrinium, siue mouerent, necarentur, ab ipso. De his inclusis dæmonibus multa docet Crespetus, scilicet, quòd suis Dominis, aliquando, si sunt præsentes, quosdam esse Saturninos, alios Iouiales; alios venereos, alios mercuriales. et c. colendos certo ritu, statis vicibus noctu possessoremn

  • G1lib. 5. ....nicaru

suum excitare, et nonnunquam nisi malum malint, ab eo allequendos. Reliquum est nunc, vt aliud referam exemplum, de Sagis retorquentibus mala tentata, et irrita, in seipsas, prout in doctrina dixi. m Catharina Præuotia superius nominata proprio ore referebat sequentia; Cum consilium vna iniuissemus, scilicet multæ Sagæ, de fascinando Fresentij Sutoris pecore, atque id nescio quo facto impedite (11) nequiuissemus facere, patrandum nihil ominus fuit aliquid, quo scilicet illi, qui eam veluti prædam certus expectabat aliqua ratione esset satisfactum. Sorte igitur experiri placuit, in quam hæc faba cuderetur: ducta est, et in Agnetem Eysuuitz omnium nequissimam, flagitio sissimam que f minam incidit, quæ nihil facti morata, atro citatem alacri animo præsentibus socijs, viginti annorum proprio filio Petrus nomine, medicatam potione (02) propinauit, vnde non multo post, illi totum corpus prodigiosè distortum deprauatumque fuit. Hoc nimirum faciendum erat, vt à dæmone, qui nihil vnquam condonat, morte etiam duriora pateretur. Sortilegi diris Imprecationibus, et Factis petunt pluuiam, grandines et c. Cap. VIII. Doctrina. Venti sunt vapores frigidi, et sicci, ex terris, et aquis per calorem resoluti, aerem per sui incorporationem fortiter co (04) mouentes,

  • mIn Freisen 4. non. Septemb. 1589.

and impellentes. Ex pluralitate horum fiunt turbines, quæ nil aliud sunt, quàm diuersorum ventorum sibi in aere occurrentium mutua colluctatio, quo fit, vt aer valde turbetur, puluis eleuetur, et domus, ac arbores nonnunquam eradicentur, et euellantur. Ab his turbinibus deferuntur sæpius in terris, ad sata, et alia destruenda, grandines, qui nil aliud sunt, quam vapores ex fri gido, et humido in aere generati, qui si circa terram generentur, tunc grando maior, impetuosior, et frigidior generatur, et per co (04) sequens, et maiora infert damna; quæ omnia si naturaliter generantur, mala in pernitiem nostram afferunt; possunt etiam d mones, et eorum sequaces malefici, in fulminibus, tempestatibus, grandinibus, et c. potestatem habere, Deo permittente. Hoc testatur scriptura, Iob. 1. et . 2. vbi diabolus accepta à Deo potestate, fecit sabeos, boues, et Asinas ipsi Iob auferre, aliaq; mala, quæ scriptura commemorat, perpetrare. Vbi D. Thomas super Iob, ita scribit. Necesse est fateri, quòd Deo permittente possunt d mones perturbare aerem, uentos, concitare; efficere, ut ignis de c lo cadat. et c. Verum hæc damna, quandoq; diabolus solus infert, sic disponenre Deo, ad uindictam peccatorum hominum, et quandoq; concurrunt Maleficicum d monibus ad perpetranda mala, et libentius diabolus, concurrente Malefico, affectat hominibus nocere, quia, per hoc Deus magis irritatur, et inde maior facultas exoritur puniendi, et affligendi homines. Sed non omnes, quos uolunt, possunt Malefici offendere, ut alibi dictum, est, sed ut testa tum reliquit Maleficus, eos solum lædere possunt, qui Dei destituti sunt auxilio, propter peccata mortalia, nec in eos possint, qui signo crucis se muniunt. Modus autem, quo vtuntur ad hæc peragenda, præter eum, quem alibi docui, talis est. Primo certis uerbis in medio camporum, uel in desertis, Principem d moniorum Luciferum implorant, qui aliquem de suis mittat, et per cutiat à Maleficis designatum; deinde eidem d moni in biuio, pullum nigrum immolant, illumq; in aerem proijciunt, quem diabolus suscipit, obedit, et statim aerem concitat, non tamen semper in loca à Maleficis designata, sed iuxta Dei permissionem, grandines, et fulgura deijcit. Vnde legitur de quoddam Stadlio Malefico, qui quotiescunq; uolebat e uicinis agris tertiam partem frugum, uini, f ni, frumenti, ordei. et c. nemine uidente ad proprium pelliciebat: procurabat grandines uiuacissimas, et auras pestiferas cum fulminibus: In conspectu parentum, filios prope aquam ambulantes, nullo uidente, in ipsam proijciebat. Sterilitatem in hominibus, et iumentis procurabat; occulta alijs mani

festabat: in rebus, et corporibus quibuscunq; modis lædebat. I....fulminis nonnunquam, quem uellet, interimebat, ac multa alia pestifera procurabat, quando sic Deus permittebat. Cum igitur d mones sint spiritus nequissimi, humanæ naturæ hostes accerrimi, et sæuissimi, cupidissimiq; nobis nocendi, et possint tempestates mouere; hoc sit dupliciter, uel Deo permittente, ut uires angelicas exercere possit, uel Deo uolente. Permittit Deus, illos multa mala facere ad obstinatorum damnationem, ad peccantium punitionem, ad fidelium probationem, et exercitatio nem, uel ad Dei gloriæ manifestationem, ut tradit Ioan. Gerson. 1. par. tractat. de erroribus circa artem Magicam. Procurat igitur diabolus, concitat, et mouet turbines, procellas, et diuersas alias tempestates, et calamitates, incommoda permulta, et infirmitates ex Dei uoluntate, tamquam minister iustitiæ Dei, et in hoc punitionis actu duas habet voluntates, prima est contraria Deo præcipienti, quia si posset hominibus nocere absq; hoc quod Deo obediret, faceret. Secunda est, ira, odium, et rancor homines flagellando. Fit tame (02) aliqua (01) do vt huiusmodi punitio ex Dei voluntate, exequatur qua (01) doq; à bonis, et qua (01) doq; à malis Angelis. De bonis Angelis, ira (01) , indignatione (02) , et furore (02) Dei exeque (02) tibus multa sunt in sacris litteris testimonia Gen. cap. 19. de Angelis, qui Euerterunt Sodomam, et Gomorram. Item 4. Reg. 19. de Angelo, qui de exercitu Regis Senacherib vna nocte occidit centu (05) octoginta quinq; millia hominum propter blasphemram Regis. Item tempote S. Gregorij, de Angelo percutiente, Romam, poste. De Angelis verò malis extant etiam in scriptura sacra multæ authoritates, quas citat Couaruuias lib. 4. variarum resolut. cap. 6. quia, vt dixi sunt vltores, et executores Diuinæ institiæ. Psal. 77. inint in cos iram in dignationis suæ, indignatione (02) , et ira (01) , et tribulatione (02) , immissiones per Angelos malos. Narrat etiam Discipulus in sermonb. 105. in quadam Angliæ regione, innumeram nigrarum, magnarumq; muscarum comparuisse multitudinem, quæ paruo temporis spatio, segetes, herbas, arbores, et sata omnia, ad quinq:, et vltra, miliaria deuastauit, et corrosit, Incolæ autem cognoscentes id sibi accidisse propter eorum peccata, apprehensa vna illarum muscarum, viderunt in vna alarum scriptum, ira; in altera ala. Dei. Experientia compertissimum est, Sortilegos non pluuiæ ta (01) tùm, gràndini, et ventis imperare, sed et fulminibus quoq; Deo permittente. Quare Andræas a Cæsalpinus Peripateticus ita scribit. Virireperti sunt, qui non solùm grandines, sed et fulmina concita

  • aIn Dæmon inue[Illegible word].ca.11.

Bant, non tamen lædere posse fatebantur quoscunq; vellent, sed eos tantùm, quos Deus dereliquisset, idest, (sic reor intelligendu (05) ) qui per mortale peccatum Dei gratia excidissent: possunt insuper tenebras excitare; Vnde legitur apud Marcum Venetum b Tartaros adeo pollere Dæmonum præstigijs, vt tenebras cum velint, et vbi velint inducant, semelq; a larronibus hac arte se circumuentum, vix euasisse; Haitonus c quoque narrat, prælio inclinatam Tartarorum aciem à Vexillario Mago, qui præca (01) tatione tenebras hosti obscurissimas offudit, restitutam vicisse. Possunt fluuios ad tempus sistere: fontes venis exsiccatis durare: scopulos, et saxa nouis fontibus terra productis diluere: aquas dirimere, et in caputre pellere, vt retrofluere videantur, quod suis temporibus accidisle d Plinius fatetur. Multa exempla refert Remigius e verùm pouam hic nonnulla alia. Exempla. In ditione Treuirensi Rusticus fuit, qui cum filiola sua octenni caules plantabat in horto, is filiam forte collaudauit, quòd ap tè hoc munus obiret: illa sexu, et ætate garrula iactat se nosce alia facere magis stupenda, pater quid id foret sciscitatur: secede paululum, inquit, et in quam volueris horti partem subitum imbrem dabo: miratus ille, age, secedam ait; quo recedente scrobem puella fodit, in eam immeit, lotiumq; bacillo inturbidat, nescio quid submurmurans, et ecce subito adest pluuia de nubibus in dicto lo co. Obstupefactus pater, inquit, quis te docuit hoc? Mater, resp. illa, huius, et aliorum similium peritissima. Zelo incitatus Agricola, post paucos dies, inuitatum se ad Nuptias simulans, vxorem cum filia, festiuè nuptiali modo exornatas in currum imponit, in vicinum Oppidum deuehit, et Iudici tradit maleficij crimen supplicio expiaturas. Habetur in Malleo Maleficarum, quòd, cum quæsitores quidam vellent periclitari in venefica muliere, quam forte in vinculis habebant, vera ne cssent; quæ de sua in commouendis tempestatibus potestate sortilegi prædicarent, eamq; ob id manu sua misissent (nam tantisper dum in reatu manent, magicas vires omnes illis esse ademptas certum est) secedens illa in confertum arboribus locum ibi scrobem, quam manibus ipsa foderat, lotio impleuit, quod demum digito mouere non destitit, quoad ex eo suscitatus, atq: elatus vapor in nubem opacam concresceret, quam statim to nitrua, ac fulgures crebri intersecarent, maximo cum aspicientiu (05)

  • bIn peregrinatione Asiatica. cIn hist. Sarmatarum. dlib. 2.ca. 103. elib. 1. ca. 25. et lib. 29. demon.

metu, ac formidine. Sed illa, bono eftote animo, inquit, iam facia (01) , vt nubes hæc, in ea quæ voletis loca tota deportetur, quæ cum illi in propinquas solitudines designassent, cò subita ventorum vi, ac tempestate delata nubes properè in saxa, ac grandines desilijt, calamitate interim omni inter demonstratos, iussos[que] (17) ue fines se cohibente, ac continente. Ferè primo simile est sequens. Rusticus quidam Suauiensis que (11) rebatur vehementiùs de siccitate, qua tum laborabatur, conquerenti forte fit præsens eius filiola octo, vel decem circiter annorum et ait, si ita iuberet, agrum; in quo tunc vnà erant, se largo imbre statim esse irrigaturam: et cum pater dixisset se id percupere, illaq; paululum aquæ ad id sibi dari postulasset, ad Torrentem, qui in propinquo decurrebat, deducta est, vbi exagitata vnda, Magiftri illius (aiebat) auspicijs, cui se mater addixerat, tantum illico pluuiarum C lo decidit, vt satis essent ei agro abundè irrigando, cæteris interim quaqua versum perinde, atque antea sitientibus. Alexia Graniana Saga, narrauit (vt refert f Remigius) cum itidem nubibus permixta vectaretur, ac forte præteriens, in eum per uenisset locum, unde despiceret ex municibus suis quendam equos pascentem, cui nomen erat Ioannes Vehon, ex improuiso astitisse sibi atra, ac prægrandi figura hominem, qui uelut obsequendi cupidus rogaret, esset ne aliquid illic, per quod illi rustico uellet malè esse, se in promptu habere unde illum ulcisceretur, et cum ipsa respondisser, sibi cum illo graues esse inimicitias, quod unicum silium olim in eius pafcuis equitium habentem, penè uerberibus ne casset. Eia, inquit ille, assentire modo, iam faxo, ne diutiùs id inultum ferat, ac dicto citiùs iu sublime clatus, uel quo nulla queat intendi oculorum acies, illico fulmen cum ingenti flamma, ac fragre in subditos equos contorsit, ex ijsq; duos prostranit, uidente, ac multum trepidante Rustico, qui uix triginta passus ab eo loco abe rat, sicuti ipse est eloquio suo teftatus. Iouianus Pontanus g refert, quòd Ferdinandus Neapolitanorum Rex, Marcos Oppidum, arci montis Draconis ad Massicorum montium exitum sitæ, subiectum, Andegauensium factioni fauens, arcta obsidione premebat, et defectu aquarum quasi ad deditionem compulerat: cum quidam impij sacerdotes Magicis artibus imbres elicere ansi sunt: inuenti enim sunt ex oppidanis, et obsessis, qui nocturnis tenebris, deceptis castrorum uigilijs, per asperrimas rupes furtim profecti ad litus, trahentes secum imaginem

  • flib.3. demonol. ca. 25. glib.5. bel Neapolis

crucisixi, maledictis illam prius, ac diro prosequuti carmine, post in mare execrabundi, immiserunt, cælo, mari, terrisq; tempestatem impre (11) cantes. Quo etiam tempore Sacerdotes quidam mortalium omnium scelestissimi, dum satisfacere profanis militu (05) artibus student, ritum nefarium sequuti, vt huiusmodi imbres eliciantur; Asino pro ædis foribus constituto, tamquam agenti animam cecinere funestum carmen, post Diuina Lucharistia in illins os palatumq; iniecta, conclamatum Asinum funereis cantibus viuum tandem ibidem pro templi foribus humauere. Hic verò vix dum perfecto sacro obnubescere aer, ac mare agitari ventis cum c pisset, diesq; medius offundi tenebris, acnunc c lum micaret ignibus, nunclux omnino eriperetur, tonitru C lum terraq; horresceret, volitarent euulsæ ventis arbores, discisaq; fulminibus saxa complerent auras fragoribus, prorupit enymbis tantæ pluuia, imbresq; tam validi, vt non Cisternæ modo colligendis aquis sufficerent, sed arentia saxa, rupesque exustæ solrbus, torrentes unde quaque prolapsos diffunderent. Ita Rex, qui sola in siti potiundi oppidi spem collocauerat, spe frustratus, ad Sauonem vetera in castra redijt. Hoc exemplum, lector, ideo notare volui, vt monearis qui abusus in quasdam Regiones irrepserint, trahendi Crucifixi et Sanctorum imagines. In Germania, et aquitania ad impetranda commoda anni tempora, contra quos in Cantabria Martinus de Arles edidit librum de superstitionibus. Quid possint Magi circa esterna. Cap. IX.

Doctrina. Inter Sagas et dæmones ea est lex præcipua, vt cum accedunt ad ludos sem per aliquid mali nom patrati à superiori conuentu ostendant, quòd si à superiore conuentu nullo senouo scelere obstrinxerint, non impune euadunt. Ne verò in hoc se ignorationis vlla excusatione defendant, improbus earum Magister, singillatim de omn ibus, quæ à suis postulat, scho las habet, præceptoq: tradit, veluti de frugibus inserenda calamitate: de immittendis in at bores, sruticesq; locustis, bruchis, Campe, limacibus, papilionibus, erucis, atque id genus infestis vermibus, quæ omnia deuastant, sata, olera, fructus: item defascinando pecore: de segetibus pelliciendis, labefactandisque erugine, autita be quauis alia: de spargendis venenis, atque adeo, de perdendo quantum in eis est vniuerso mortalium genere; vt vnumquodque horum singuli testatum sua confessione reliquerunt. Helena a Armentaria b Anna Ruffa. Ioannes c piscator. Coleta eius vxor, et plurimi alij quos breuitatis gratia omitto. Hæc Remigius libro 1. capit. 22. et alibi, vt est uidere apud ipsum. Possant præterea greges, et armenta perimere, quod faciunt sparso ueneno, uel exhibito, uel immittendo dæmonem in eorum corpora, et tunc ea præfocat, præcipitat, uei discerpit, Possunt messes, et fructus alienos aliò traducere, ut natrat Seruius, d et Apuleius, Possunt quaslibet fruges, terreq; fructus perdere, et agris sterilitate (02) inducere. Magi enim malo carmine, diabolum inuocant, ille fruges mox perdit, et anni prouentu (05) . Solent à diabolo acceptum puluerem minutum spargere; inde, erucæ, bruchi, locustæ limaces, Campe, et id genus, pestes agrorum, et hoitorum confestim enascuntur, et omnia deua stant, et depopulantur, sata, olera fructus. Interdum hoc facto murium copiam excitant, qui statim in terram se abdunt, et germina, radicesq; consumunt. Interdum iumentis surorem immittunt, à quo tandem iteratis aculeis, crudeliter interficiuntur. Interdum lupos ex caua arbore (ut uidetur) educunt, et in quod uolunt ouile immittunt, unde non nisi graui ftrage illata reuertuntur. Hæc omnia in iudiciarijs confessionibus constant apud Remig. e qui censet tunc à diabolo non produci de nouo has pestes, sed undiq; celeriter ab eo collecta iæ

  • aDusæ prid cal. Octob. 1586. bIbidem Cal Octob uoni 1586. cGerbeuil lei 4.nomes Maij 1385. din Ecdog. Ving, de apoiog. elib.2.ca. 20. 21. 24.

locum unum congregari, quod quidem an possit facere, non est ambigendum. Lupos illos nocentes; et insidiantes gregi. verisimile videtur esse d mones, qui specie lupina stragem facinnt. locustæ verò, mures, et alia id generis infecta, quia ex putredine, applicando actiua passiuis nasci pessunt, cersemus diabolum illa posse producere, tempore tamen adid requisito, quod breuissimu (05) esse potest Ait Augustinus f Possunt igne domos consumere, vt contigit in quodam Oppido, sicuti suoloco dicemus, quod in Sueuia g anno 1433. suit à quadam Saga concrematum.

  • flib. 8. du Ciuit. Dei gLycosci lib. de pro digijs.

Possunt exhibere conuiuia, vel fantastica planè, vt exhibuit Sco tus Parmensis, ex cuius epulis saturi, vt sibi visi Conuiuæ, mox fame vera cruciabantur: vel ex ueris cibis, sed sunt mali gustus, et odoris tetri, quia Deus non permittit, ut suaues cibos apponant h Sal, ut plurimum deest, sæpe panis, quia fortasse baptismo sal miscetur, et in Eucharistia pascimur uiuisica Christi Domini carne, panis speciebus siue accidentibus uelata. Possunt etiam Deo permittente et sal, et panem apponere, ac cibos sapidos, ut ipse Sagæ Iudicibus confessæ sunt, sed hoc rarò fit. Quando Deus uult, possunt captiuos carceribus, et uinculis eripere motu locali tantum, et ad hoc opus est fractione; quòd cum homines facere possint, cur non et dæmon; extat apud Tritemium narratio memoratu digna, pro ut inferiùs. Exempla. Svperioribus Annis Treuiris affecta fuit ultimo supplicio maga, nominis notissimi, quæ in domus suæ pariete inserto Episto mio, lac omne uaccarum alienarum eliciebat, uidelicet, dæmon eas mulcebat, et celerrimè lac eò transportabat. Rusticus quidam, ut refert Remigius, i apud Vegesos, nomine Desiderius Financius, si quando cum popularibus discumberet, pedibus aduolutum canem habebat, à quo demissa clam manu ue nenum acciperet, quod deinde cui uellet infunderet, ex eoq; satis multos perijsse, priusquam illius fraudis in eum vlla transferretur suspicio. Idem author l refert, quòd Vuelsch Antonius rogatus: vt Sortilegorum Sodalitati hortum, quem apud domum suam habebat in noctis sequentis saltationes commodaret, primùm quidem negauit seid facere posse, quia dicebat sibi ea nocte peregre esse opor tere, sed cum nihilominus pergerent rogare, atq, adeo pro suo iure instare, exorari quidem se sciuit, sed tamen sicuti ante causatus fuerat, aliò prosectus est. Postero igitur mane domum reuersus, ac hortum forte ingressus, eum passim campis, ac limacibus depastu (05) reperit, ipsisque bestiolis etiam num oppletam vndequaque horti aream, quod tamen tacitus tulit solita scilicet nefariæ illius sodalitatis vestigia agnoscens. Anno Domini 1323. Fridericus m Dux Austriæ, qui contra Ludouicum Bauarum Imperator delectus erat, inter Oetingam, et Moludorphum magno prælio victus, Ludouico traditus, qui in Ar cem munitam enm asseruan dum misit. Magus interim quidam

  • hRemig. li.1. c. 16. ex iudicia riis confes sionibus Pagarum. ili.1.c.23. lli.1.c.23. mIn Chro mic. Hirsaugieu.

Lupoldo sratri eius in Austria promisit se sua arte Pridericum incolumem educturum vnius horæ spatio, si digna sibi merces numeraretur. Dux liberaliter promisit. Ergo Dæmon ad Fridericum ablegatus auolat in Bauariam, formaq; peregrini assumpta custodiam ingreditur, inquiens, si ex captiuitate vis liberari, hunc equum ascende, et te in Austriam ad fratrem tuum Lupoldum in columem perducam: Cui Dux, quis es tu; ad quem ille, noli interrogare quis sim, quia nihil ad rem, sed ascende hunc equum, quem tibi exhibeo. Hic, cum Ducem etiam auda cissimum horror inuasis set, et se signo sanctæ Crucis muniuisset spiritus cum nigro equo disparuit, et vacuns ad mittentem reuersus est, à quo interrogatus et increpatus cur non adduxisset captiuum, rei ordinem gestæ nar rauit. Ollerus Magica arte apud Suecos, armis clarus euasit; adeo vt Diuinitatis opinionem sit adeptus, authore Sax one Grammatico, n qui de Oddone Danico pirata sic scribit lib. 5. Absq; naui fretu (05) perlustrans, hostilia sæpe nauigia concitatis carmine procellis, cuertit. negotiatoribus infestus; clemens agrestibus. Inito cum Normanis Conflictu, ita vi carminum hostilem hebetauit aspectu (05) , vt Danorum districtos enses eminus radios iacere putarent, cominus verò ne ferrum quidem vagina exstractum visu excipere poterant, victa quippe fulgore acies præstigiosæ coruscationis impatiens erat. De Tartarorum contra Polonos memorabili victoria Cromerus o his sequentibus. Poloni Tartaros Anno Christi 1240. ad Legnitiam commisso prælio grauiter urgebant, et fugientibus instabant. Erat in extremo Tartarorum agmine inter alia signa Vexillum insigne, cuius pictura X. litteræ figuram præseferrebat, in cuspide uerò figura erat tetra nigraq; capitis humani barbati. Id Vexillum cum Signi fer uehementius quateret, fumum, atque nebulam densissimam, et fredissimam exhalabat. Ea nebula non modo aspectum barbaroium Polonis adimebat, uerum etiam odore teterrimo eos necabat, in cantationibus id quibusdam Tartari fecerant, quibus iuxta ariolationibus, diumationibusq; cæteris, cum alias, tum in bello plurimum utuntur, ex humanis etiam factis, de futuris euentibus conicctare soliti. Barbari, ubi Polonos trepidare senserunt, cohortati sese inuicem, impressionem in eos faciunt, perturbatisque ordinibus, magnam cædem ediderunt. Tantus eo prælio Christianorum numerus fuit interfectorum, ut singulis singulæ aures a] Tar taris præcisæ, nouem ingentes saccos expleret. Chinenses Normam Virginem pro sancta colunt, de hac scribit

  • nl.3.Dei. oIn Anastasio li.8. histor. Por lon.

Gonzalnus p Mendoza, eam hunc cultum Magicis artibus adeptam fuisse. Nam cum quidam Dux belli, Compo nomine Regia iussu Classem in quandam insulam duceret, is nulla ui anchoras soluere potuit ad nauigandum; tandem aduertit nauis ultima par te inopinam Noemam assidere; accedit uenerabundus, et ope (02) , consiliumq; implorar, illa refert, nisi se ductrice Chinenses uictoria non potituros. Vnà ergo proficiscitur, et hostes Magicis præstigijs fidentes, maioribus præstringit. Illi Deo in mare fuso, quasi Classis incendio absumeretur, oi (03) a fictitijs flammis inuouebant. Noema estinguebat, et similia eorum ludibria pellebat arte effica tiore; adeo ut, cum oi (03) a in cassum conati se uiderent, uictos se professi Compo dediderint. Rergamenses etiam olim conati sunt se Magicis artibus obsidione liberare, irrito conatu operam luserunt, vt narrat Paulus Diaconus q. Tempore I eonis Isauri, Masalmas Princeps Saracenorum Pergamum nullo negotio occupauit, quamuis Ciues freti Mago quodam horrendu (05) Diabolo sacrificium immolassent, secta pre (11) gnante s mina, et f tu viuo extracto, et in cacabo elixato, cunctisq; bellatoribus manus dexteræ manicam tam impio sacrificio funestantibus. Author Theophanes. Vratislaus Lucensis Dux (verba sunt Aeneæ r Siluij) Vratislauiæ Conditor, bellum contra Gremozislaum B miæ Ducem nepo tem suum susceperat, ibi mulierem fuisse tradunt, quæ priuignum bello periturum, Vratislaum in pugna casurum, maioremq; populi partem cum eo interituram, prædixit, posse tamen cuadere Iuuenem, si sibi pareret. Adolescenti imperata facturum respondenti iussit, vt primum, qui obuius fieret, occideret, mox gladio in uer priores equi pedes cruce in terra facta, et deo sculata, vtrisque auribus prius occisi abscifis, et in pera reconditis, fugam maturaret: pugna in campo, cui Tusco nomen est, commissa, cæso Vratislao, adolescens, qui nouercæ paruerat domum incolumis effugit, sed vxorem, quam valde amabat interemptam reperit carentem auribus, pectusq; confosam, sic quas hosti amputauerat aures, co (04) iugis suæ fuisse stupens, tristisq; cognouit. Digna profecto merces consultæ de victoria Sagæ, fortassis, et vxor Venefica fuit, et se præ lio immiscuit, quòd solitæ mulieres Boemæ, vel Dæmon per imaginem lechalem in prælio exhibitam, domi interea, miseram ijsde (02) Julneribus mulctauit.

  • pLib. 9. hist. chin. cap. 2. qlib.20. reru Romamarum. rin hist. Boemi.

An Dæmon possit verè ditare suos. Caput X. Doctrina, Legitur a Stuphium Magicis pecunijs exercitum stipendiasse. Scribit Psellus b nihil eorum quæ Diabolus promittit, ex se præstare illum posse, sed visu tantum inania suis cultoribus præbere. id si de eo, quod facere solet loquatur verum est, si autem de eo, quod facere potest, omnino falsum. Imò dico, quod Diabolus, si Deus permittat, et ipse velit, potest ditare suos: item, si Deus iuberet, et ipse nollet, quia inmtus Deo cogeretur obedire, sed nec nisi raro Dæmon vult, nec Deus vnquam iubet, permittit verò non nisi rarissimè. D monem nolle patet, quia videmus eum suos plerunq; ludisicare, et licet paucis aliquando pau cas, et veras largiatur pecunias, vt Treueris fecerat Doctori Vlaet decipit tamen, vt plurimum inani spe, et specie, quod multis exe (02) plis confirmat Remigius, c testis oculatus. his verbis. Seneel Armentaria, d accepta dono à Dæmone, vt sibi videbatur pecunia, gestiens domum properè redijt; vt eam numeraret, sed excussa crumena, nihil nisi testas, et carbones reperit. Cata rina Metensis e stercus suis. Claudia Morelia f Benedictus Drigeus g Dominica Petronina h Ioanna à Banno, i cum numu (05) anreum carta inuolutum in via reperisset, sicuti Dæmon euenturu (05) prædixerat, et eum cupide marito ostentaret, aduertit tandem, non sine pudore pro auro nactam se calculum ferrugineum, qui etiam contactu primo, facile in frustra desilijt; reliquæ arborum folia loco numorum acceperunt. Catarina K Ruffa agnoscit se tres numos semel ab eo sine fraude accepisse. Hæc exempla libenter citaui, quia fide publica Notarioru (05) sunt stipata. Plurima etiam alia possem ad hoc describere, quæ tamen censeo prætermittenda, cum hæc sufficiant. Lauren. Ananias, l cur nolit Dæmon suos ditare causam reddit aliam. Malos genios esse deditos auaritiæ, et Thesauros, ac pecunias huiusmodi asseruare Antichristo filio perditionis, vt ei ad sumptum sufficiant, idq; Dæmonem Ariolo cuidam respondisse, quamuis Dæmoni, vt mendaci minime sit ci edendum, res tame (02) à vero parum distat: certior tamen causa erit, si dixerimus Deum id nec iubere vnquam (quia non cooperatur ad malum) nec nisi raro permittere imò, quibus spondet Dæmon diuitias, dignitates,

  • aIn anna libus Boio rum. bC. de col lationibus auri, et virtutis. clib.1. de monolatriæ ca. 4. dDu se (11) . prid. Cale. Octobris. 1586. eDu sæ pridi.non. Nouemb. 1586. fSeræ 3. Noni9 De cembr. 1586. gHaraete riæ 18. Ca lend. Ian. hPangei 13. Calen. Nouemb. 1586. iManerij 3. non. Iulij 1585. KVelleæ ad Mosella (01) 5. Cal. Augusti 1587. llib.2. de natu. Dæmonum.

honores, Principum gratiam, nihil esse vilius, abiectius, egenius, odiosius: et si ante diuites erant, fiunt pauperes: si pauperes, numquam ditantur. Et qui arte sua thesauros quærunt contra leges humanas persuasione Diaboli, vt est videre leg. 1. C. de the sauris, tum eos, vel metu exanimat, vel crudel iter præfocat. Andreas Theuetus, m natrat ab oculato teste se accepisse de Græculo quodam Macriano eum dum in Paro insula thesaurum quæreret, à terra absorptum. Similia quædam in Anastasio refert Cedrenus, et alij alia plura, vnum inter alia scribam admiratione haud indignum. Exempla Circa annum Christi 1520.G1 Basileæ, quidam Sartor ingenio sim plex, voce balbus, incertum qua arte criptam illam, que Augustæ Rauracorum patet ingressus, et vlterius quam vlli alij vnqua (01) patuerunt progressus, miranda quædam spectra referebat. Cereo consecrato accenso in criptam descendens, primo per ferream portam se transiuisse aiebat, inde ex vna camera in aliam, atq; etiam in hortos pulcherrimè virentes: in medio aulam magnisicè ornatam spectari, et formosissimam Virginem auro diademate caput cinctam, crinibus solutis, insernè in horridum serpentem de sinentem. à qua manu ad scrinium ferreum deductus fuerit. Scrinio duos molossos nigros incubare, et terribili latratu accedentes arcere, at Virginem minabundè similiter eos compescere, tum clauium fasce, quem collo alligatum gestaret, soluto, arcam aperuit, et omnis generis numismata aurea, argentea, ærea deprompsit, quorum non pauca liberalitare Virginis ex ipsa cripta se retulisse ostendebat. Addebat Virginem narrare solitam, diris imprecationibus sese, cum Regio esset orta natali, iam olim deuotam, in rale monstrum mutatam fuisse, neque aliam salutis recuperandæ rationem superesse, quàm si ab illibati pudoris adolesce (02) te ter deosculata fuisset, tunc enim formam pristinam sibi restitutam iri, et dotis nomine Thesaurum omnem, qui eo loci lateret, liberatori concessuram. Affirmabat etiam, bis sese Virginem deosculatum, bis tam horribiles gestus in ea præ gaudio speratæ liberationis ob seruasse, vt sibi, ne viuus ab ea discerperetur, metuendum fuerit. A quiòusdam Nepotibus inganeum deductus, nunquam postea aditum ad criptam inuenire potuit, nec dum ingredi. Quis non depræhendit illusionem? Iuuenis ille mentis non bene sompos, vel Magus, illa de genere lamiar um. Dæmon osculum petebat,

  • mlibr. 8. cosmog.c. 9. G1Iphius in chron. Heluetiomen.

deuoratura post tertium, non permisit Deus: canes illi duo, alij Dæmones vel veri, vel fictitij Thesauri cnstodes, numismata quædam forte vera, et Deo permittente data. Post aliquot annos alius Ciuis Basiliensis eandem criptam ingressus, vt familiæ suæ paupertatem leuarct, nihil præter cadauerum humanorum ossa inuenit, et subito correptus horrore, festinus egressus, intemperijs actus suit, donec transacto die tertio mi serrime interijt. Idem Stumphius supra, et Rhenan.lib.3.Cermanorum. Paucos ante anuos quidam Prior Marguline (11) cum duobus socijs. fossam quandamin Spelunca Regis Salai prope puteolos, Thesaurorum cuusa ingressus, miserè interijt, nec an plius visus est, iuxta n Villamontium. Andreas o Cisalpinus scribit hæc, Thesaurorum quidem indagatores pen Magicas facultates multos nouimus, sed qui assequuti fuerint, compertum non habeo. Pisis tentauerunt quidam nostris temporibus effodere, sed rei difficultate victi ab opere cessarunt. Tandem anno elapso, locum, in quo Neronis ædificia extitisse ferunt, hodie aurem sacris Virginibus dicatum effodere c perunt vbierat ingens Pini arbor, sed à Dæmonibus ad eò infestati sunt, vt præ timore, ab incæpto opere desistere coacti fuerint, quo tempore multæ ex Virginibus locum habitantibus à Dæmone obsesse sunt. Quid mirum, si hanc thesauri illicitam scrutationem in suo solo fieri permiserant? ideo puniuit eas Deus in hoc seculo, vt in suturo parceret. Paulus Grillandus p præ cæteris acuratius scripsit. Anpossint Magi aliqua sensibilia mixta arte sua gignere. Caput XI. Doctrina. Animalia impersecta, vt muscas, vermes, ranas, et huiusmodi insecta, et alia quæ ex putrefactione nascuntur, possunt producere celeriter, non creando, sed actiua passiuis applica (01) do, hæc est opinio D. Augustini, a quem sequuntur Theologi. Solent hæc producere Magi, ex pacto, per Dæmonem actiua passiuis ap plicantem, nam ipsi Magi plerunque nesciunt quomodo ista gignantur,

  • nLib.1. itinerare sui.c.23. oIn sua dæmonu (05) inucstigat. c.12. plibr. de sortileg. q.3.nu.12 alib.3. de Trinitate cap. 7. D. Bonau. et calij in 2. d. 7. D. Tho.1. p.q. 114. ar.4.

and causas ignorant, vt quando Diabolus dat sagis parum puluis, cuius in aerem iactu, nascuntur diuersæ species locustaru (05) , brucorum, murium, erucarum, et similium animal culorum. Posset etiam Dæmon talia iam producta, in locis remotis, vbi nata videantur fouere, alere, et respirare facere, vtpotè inter saxa, in quibus non rarò imperfecta nàsci consueuerunt, muscæ, mures, et similia, et hoc crediderim contigisse in canibus illis, quorum mentio sit à Guglielmo Neubrigensi b his verbis. Dum in quadam lapidicina petra igens ferramentis finderetur; apparuere duo canes capacem sui in eadem petra capacitatem replentes absq; omni, spiraculo (intellige perceptibili) videbantur autem esse ex eo canu (05) genere, quos leporarios vocant, sed vultu truces, odore graues, pilorum expertes, et vnus quidem eorum, vt dicitur, citò defecit. Alterum verò stupendæ, vt aiunt edacitatis Henricus Vuintoniensis Episcopus diebus plurimis in delicijs habuit:hos igitur canes, qui nisi ex prolifico semine non credo potuisse generari, potuit Dæmo (04) ex materno vtero callidè educere, et eductos ibi occultasse. Possunt quoque Dæmones producere quædam insolita monstra, quale illud in Brasilia, altum palmos 17. tectum corio lacertæ, mammis prætumidis, brachijs leonum, oculis rigentibus, et flammeis, scintillantibus simili lingua, c qualia fortè monstra, quæ in Saxonie (11) svluis, semihumana facie, capta anno 1240. d Nisi fortassis illa sint ex nefario hominum. ac ferarum coitu nata, quæ monstrorum plurimorum est origo indubitata. Sic enim peperit olim bello Marsico Alcippe Elephantem e Sicanno 1278. apud Heluetios alia leonem f Sic anno postea 1471. quædam Papiæ cattum, Brixiæ canem alia. Sic 1531. Mulier Augustæ Vindelicorum eodem partn enixa primo caput humanum membranis inuolutum, mox serpentem bipedem, tertio porcum integrum g Quæ varia huiusmodi leguntur apud iecentiores. h Illud superat admirationem reliquorum, quòd Castanneada retulit in Annalib. Lusitaniæ. Exempla. Mvlierem ob quodam crimen in insulam desertam naui deportatam, cum ibi exposita fuifset, eam Simiorum, quibus srequens locus, agmen circumstetisse fremebundum, superuenisse vnum grandiorem cui reliqui loco ceslerunt, ab hoc mulierem bla (01) dè manu captam, in antrum ingens abductam, eique et ipsum, et ....copiam pomorum, nucum, radicumque variarum apposuisse,

  • blibr. 1. Hist. Anglorum c. 28. cAnam.li.4. de natu 12 dæmonum. dLycoste (02) de piodig. eAlex.eb alex.lib.2. fStumphius in chron. Hel aetiorum. gLycoste (02) . vbi sup. g Cardanus.li. 16. de varieta te Lemniu (05) li. 1. de occultis nat. mirac.c.8. hVide Torque (02) a dam horti sloridi die (11) log.1.

and ñutu, vt vesceretur, inuitasse, tandem à fera coactam ad stuprum, facinus hoc multis diebus continuatum, adeò vt duos ex fera liberos suscepe (02) rit, ita miseram victitasse per annos aliquot, Donec Deus misertus, nauem eò Lusitanam detulisset, cumq; mili tes in terram aquatum ex proximo ad antrum fonte, desce (02) dissent, abessetq; forte Simius, f minam ad inuisos diu mortales accurrisse, et accedentem ad pedes supplicasse, vti se facinore, et calami tosissima seruitute eriperent, assentientibusq; et casum misera ntibus illis, eam cum ipsis nauim ascendisse, sed ecce tibi Simium superuenientem inconditis gestibus, et fremitibus Coniugem, non coniugem reuocantem, vt vidit vela ventis data, concito cursu de liberis vnum matri oftendit, minatur ni redeat in mare præcipitaturum, nec segniter fecit quod fuerat minatus, tum recurrit ad antrum, et eadem velocitate ad litus rediens, ostendit alterum, minatur, et demergit, snbsequitur, et ipse furens, tamque diu nauem natatu infequitur, donec vndæ natantem vicere. Rem tota Lusitania teste notissimam, et à Rege mulierem Vlisiponæ ignibus co (04) demnatam, quorundam precibus vita impetrata, lethum cum claustro perpetuo commutauit. Miraris lector? En tibi Saxo Gra (01) maticus cum duobus magnis Vpsalensibus Episcopis. Narrant Gothicos Reges ex vrso, et Virgine nobili originem ducere, et Ioannes de Bartos Pegusianos, et Sianitas Indiæ gentes, à cane, qui cum muliere corpus miscuerat. Verum ego horum minimè sum credulus, cum homo homine (02) generet, et si quid horum sit verum dicam quòd Dæmon incubus calidum horum animalium semen illis infuderit, et quòd dicitur de Regibus Gothorum, putarim hoc dicendum, quòd Dæmon in ferarum talium effigie fæminas compresserit, quòd hoc possit, docebit sequens exemplum, et subsequens postea capitulum. In Belgio fuit nefarius quidam, qui Vaccæ se commiscuit, post visa bos pre (11) gnans, et post aliquot menses edere masculum f tum, non vitulum, sed puerum: Adfuerunt plurimi, et de matris vtero cadentem conspexerunt, leuatumq; de terra nutrici tradiderunt. Adoleuit puer, baptizatus, et institutis Christianæ vite (11) præceptis, pietati se addixit, et pro patre seriò p nitentie (11) vacat operibus, ho mo quidem perfectus, sed qui sentiat in animo propensiones Vaccinas pascendi prata, et herbas ruminandi. Quid de hoc sentiendum? non ne hominem esse? plane crediderim, sed ex Vacca matre natum, nego. quid ergo? Diabolus peccati illius gnarus, et impulsor mox vaccam prægnantem secit videri, cum voluit, aliunde

infantem surreptum attulit, et Vaccæ parturienti, quæ vento grauida erat, puerum sic supposuit, vt à Vacca nasci videretur. An verumsit, quòd Dæmones fiant succubi, et incubi, et an ex tali concubitu possit sequi generatio. Cap. XII. Doctrina. Solent Malefici, et Lamiæ cum Dæmonibus, illi quidem succubis, hæ verò incubis actum venereu (05) exercere, communis est hæc sententia patrum Theologorum, et Philosophorum doctiorum, et oninium ferè sæculorum, atque nationum experientia comprobata. Plato in Cratylo, Philo, Iosephus, et vetus Sinagoga. D. Cyprianus. D. lustinus martyr. Clemens Alexan. Tertullianus, a et alij, qui in eo quod voluerunt Dæmones posse cum mulieribus rem habere, optime senserunt. G1 Solidior ergo adhuc probatio huius sententiæ sumitur à D. Hieronymo in cap.6. ad Ephes. et D. b Aug. quem communis Theologorum schola, cum D.lsidoro lib.8. sequitur, et pro eadem pugnat Bulla Innoce (02) tij 8. Pontificis contra Maleficos. Hæc probantur ratione; quia Dæmones possunt defunctorum corpora assumere, vel de nouo sibi ex aere, et alijs elementis ad carnis similitudinem palpabilia essingere, possunt illa ad libitum mouere, et calefacere.G2 Si ergo possunt, quem natura non habent sexum artificiosè exhibere, et viris specie f minea, s minis specie virorum abuti, et has subijcere, et illis se substernere: possunt etiam aliunde acceptum semen adserre, et naturalem eius emissio nem imitari. Addo, quòd potest ex huiusmodi concubitu Dæmonis incubi proles nasci; quare ad huius rei declarationem, sciendum est, quod potest Diabolus semen aliunde acceptum, vt puta, a somniante viro illuso, deferre, et sua agilitate, rerum natur alium peritia, calorem prolificum in semine quantumuis subtilis, et aereus sit, ac fa cilè dissipabilis, conseruare, et illud, quo momento ad concipiendum mulier optimè est disposita, tum illud matrici sic infundere, vel naturali vi attrabendum exhibere, et muliebri semini commiscere. Veruntamen illud est, quod non possunt Dæmones vi sua, et ex propria substantia, more animantium generare; ratio est, quia nec habe (02) t inter se vllam indiuidui, vel speciei multiplicationem, nec vllum semen, ne dum prolificum quantumuis tenue. Et quomodo

  • aVidete hos citatos apud Sixtu (05) Semen. lib. 5. Bib. sac.an nota.77. et Pame liu (05) i (03) error. Tertul. annot. 1.adde Ple thcae (02) .lib. de mirabil. et longæuis. G1Pereriu (05) libro 2. in Gen d. 1. blib. 15. de ciu. Dei cap. 23. G2Alex. de Alex 1. p. q. 78. D. Th. D. Bo. mau. Scotus. Dura (01) dus Gabr. in 2. dist. 8.

proprium semen habere possunt, cum semen sit substantiæ corporeæ viuentis pars, et residuum cibi optimè concocti, iuxtà Simposianum in problematibus, Dæmones verò sint substantiæ incorporeæ? Dicimus ergo, ex concubitu incubi cum muliere aliquando prolem nasci posse, et tum prolis verè patrem non esse Dæmonem, sed illum hominem, cuius semine Dæmon abusus fuerit. Accedunt plurima exempla à multis narrata. Hunnos ex Arlunis Strigibus Gotthicis, a et faunis natos Chieza scribit, b in hispaniola solitam Corocoton Dæmonem misceri mulieribus, et ex eo natos, bicornes nasci. Xacam suum Iapones talem esse volunt; nec desunt, qui Lutherum in hanc Classem retulerint. c Et ante decennium in primario Brabantiæ oppido, punita fuit mulier, quoòd ex Dæmone peperisset. Reliquum est nunc, vt respondeatur rationibus in contrarium adductis. Remigius ponit primum argumentum, quod est tale. Dæmon, et homo specie differunt, ergo ex hac copula non potest sequi proles. Respondetur co (04) sequentiam esse nullam, tum quia ex equo, et asina, et alijs specie discrepantibus animalibus nascuntur Muli, Caneslupi, I eopardi, Pantheræ, et c. tum quia generatio hic non tribuitur Dæmoni, sed homini, cuius est semen, vt ait D.Tho. d Secundum argum. est tale. Dæmon est expers vite (11) , et origom or tis, ergo nequit esse author, et origo actus vitalis. Resp. vim hanc vitalem non inesse Dæmoni, sed ipsi semini, sicut vis calefaciendi, non inest soipho propinanti, seu tubo fundenti, sed ipsi vino. Vide D. Thomam supra. et Sprengerium. e Tertium erat huinsinodi. Semen quòd Dæmon insundit, Sagæ fatentur esse frigidum, et nullam afferre voluptatem, sed horrore (02) potius, quare, nec poterit inde generatio sequi, hæc est ratio Marci Ephesij, et confirmata a Remigio consessione Sagarum, dicentium, omnem voluptatem abesse a tali copula, imò summum dolorem se percipere. Resp. quòd Dæmon, quando vult sub certi alicuius viri specie deludere, et non vult sciri se esse Dæmonem, tunc, quàm potest aptissimè imitari, quæcunque in veri viri, et mulieris copula requiruntur; et ideo necessario tu (05) c curat; vt si quidem vult generationem sequi, quod sit rarissimè, quia sua causa, nunquam generationem intendit, qui sibi simile non potest generare, sed aliquando duntaxat in gratiam succube id optantis conatur generationem ex alieno semine) adhibeat necessaria ad generatione (02) , quare et p olificum semen quærit, et inuentum conseruar, et tanta celeritate perfert, vt vitalis spiritus non euaporetur et quando est opus, tunc infundit, quando verò non intendit generationem, insundit aliquid instar seminis, calidum tamen, ne sraus deprehendatur;

  • aIornaudus de rebus Gothi cis, et Luit Prandus. bcap.27. p.2.histor. Peru. cFontan. in hist. sacra de sta tu Relig. dQuolib. 6 artic. 8. ad 6. er.. par. mallei. q. 4. ad 2.

semen autem, quod est frigidum, est cum Sagis, quæ nouerunt eum, et sciunt ipsum esse Dæmonem. Deinde, vt docet Sprengerius, f soiet sæpe interrogare succubas num velint imprægnari? quæ si assentiantur, assumit verum semen aliunde actu catnali decisum, vt dixi. Quartum argumentum erat. Non esse credendum Deum co (04) currere ad huiusmodi actum, aut animam tali corpori ex h uiusmodi coitu nato infundere, quia sic adderet coronidem De (11) monis operi. Resp. Dæmonem quoad naturæ operationem, hic solum esse instrumentum, et applicare tantu (05) agens principale, quod est verum semen humanum, et propterea Deum concurrere ad vltimam dispositionem organici corporis ab humano semine nati, accidentarium verò quid esse, et morale solum pecatum Sagæ, et Dæmonis malitiam. Iuuat Deus, vt author naturæ, naturam; sed peccato, cuius non est author non adminiculatur quòd si valerent argumenta, sequeretur, nec ex fornicatione, nec ex adulterio, Stupro, ince (11) stu, prolem gigni posse. Obicijunt denuo, quòd principium gignendi est cor, ergo cum desit virtus cordialis temperans calorem, vt oportet, non potest sequi generatio. Res. siue a corde sit, siue à cerebro vis generandi, spiritus genitalis ipsi semini est insertus in ipsa seminis ab humano corpore decisione, et Dæmon hunc spiritum cum calore solum conseruat. Sed quæritur à nonnullis, an ipsi Malesici, ex ijs spurcitijs, quas exercent cum dæmonibus incubis, et succubis, originem traxerint, ad quod Resp. cum Augustino g hoc verum esse, videlicet, omnes superstitiosas artes ex abhominanda et execranda hominum, et Dæmonum societate originem traxisse. Imò D. Thom. in solutione cuiusdam argumenti, ait, quod illi, qui nascu (05) tur, et geniti sunt ex D monibus incubis, sunt maioris virtutis, quam sint cæteri homines, et hoc confirmatur ex scriptura Gen. 6.G1 Isti sunt potentes à seculo viri famosi et c. et probatur etiam ratione, quia D mones nouerunt virtutem seminis decisi ex dispositione eius, à quo sublatum est, sciunt etiam mulierem aptam ad suscipiendum illud, et constellationem concurrentem ad effectum corporalem, quibus rebus sic concurrentibus, dicitur, tales sic genitos, esse fortes viribus, et magnos corpore. Vt autem satissiat petitioni propositæ, dicimus ex hac nefanda copula Maleficos quidem originem traxisse, et multiplicationem pariter quia diabolus attendit, non ad illius delectationis cansam, sed corruptionis. Nec obstare potest Textus assignatus Gen. quod illi

  • fp. 2. ma lei.q.1.ca. 4. glib. 1. de doct. christiana cap. 26.q.2 G1h in 2. sen dis.4.ar.4.

Gigantes, et viri famosi, non fuerint malesici, cum matesicia, non fuerint facta tempore legis naturæ, propter recentem mundi crea tionem, vnde, nec tunc Idolatria locum habuit, sed tantum hoc euenit, postquam creuit hominum malitia, quia tunc diabolus vidit, ad seminandum hoc genus iniquitatis oportuniorem habere occasionem. Sciendum est præterea, quod Malesica matrimonio coniuncta. et si per maritum conceperit, per commixtionem tamen alterius seminis à d mone incubo infusi, conceptus insici potest. Obseruat autem diabolus ad has abhominationes patrandas, sactatiora, vt plurimu (05) , anni tempora, vt puta, Natalis Christi, Paschatis, Veneris sancti, et huiusmodi, quo Deus grauius offendatur: crudelius Maleficæ in animabus puniantur, et vt Deus sic grauiter offensus. ipsis d monibus maiorem in homines potestatem sæuiendi relinquat: spurcitias tamen illas in locis sacris exercere minimè possunt, ob efficatiam Angelicæ custodiæ; quo nam verò modo misceantur Malesicæ d monibus, non indignum est scitu. Sciendum est, se (11) pius Maleficas à circumstantibus visas fuisse in syluis, Agris, et nemoribus iacentes, ad vmbilicum tenus denudatas, et iuxta dispositionem actus illius coeundi, adaptatis membris tibijs, et cruribus se agitantes cum d mone, quandoq; in forma hominis apparente, et aliquando, no (04) apparente actum detestabillissimum exercere; et aliquando completo actu, visus est vapor nigerrimus è Malefica sursum eleuari in aere, Longitudinis hominis vnius, sed hoc perraro contingit.G1 Aliquando visus est diabolus in forma hominis à maritis Maleficarum has spurcitias exercere, cu (05) eorum vxoribus, qui putantes verè hominem esse, indignabundi ar ma tulerunt, quibus vtrosq; simul confoderent, sed euanescente statim diabolo, et alijs mulieribus brachia obijcientibus, illos deridebant, et obiurgabant, tamquam mente captos, aut tamquam si à d mone essent obsessi. Illud etiam non est subticendum, quòd do mones incubi, non solum mulieres ex eorum spurcitijs procrea tas, aut ab obstetricibus illis oblatas, vehementer sollicitant, sed etiam student infestos esse sanctioribus quibuscunq; virginibus, per maleficas quoquo modo seductas. Circa autem horum spirituum matteriam, vt paulo, diffusius loquamur, quidam c lestes, alij ætherei; marini alij, nonnulli terrestres, aliqui fontani, et alij fluuiatiles Dij sunt appellati, vt Dryæ des, Napeæ, Nymphæ, Hamadryades, et Oreades. Dryades, et Hamadryades erant fluuiorum Nymphæ præsides. Napeæ, siue Naiades erant foutium, et fluuiorum Nymphæ. Oreades autem

  • G1quomodo miscea (01) tur malesieæ d monibus.

rant montium Nymphæ. Horum spirituum, et alij vocati sunt Lares, et Penates, qui habebantur Dij domestici, quamuis ab aliquibus, Dij agrorum vocati fuerint. Alij dicti sunt Indigetes, qui erant Dij, ex hominibus facti, et hoc nomme vocatus fuit Aeneas. Apud Seruium verò dicebantur Dij Patricij, qui præsunt singulis Ciuitatibus, vt Minerua, Athenis: Iuno, Cartagini. Alij dicti sunt summani, vt Pluto secundum. Ouidium l. Alij dicti sunt Telchmes, et Choribantes, qui habebantur Minerne, et Solis filij, apud strabo nem m Alij dicti sunt Medioxumi, hoc est, Dij potestatis mediæ apud seruium n Huiusmodi ferunt fuisse Herculem communem Deum vtriusq; naturæ, medium inter mortalitatem, et Diuinitatem. Alij dicti sunt, Anculi, qui erant Dij Ancillarum apud Festum. Ex hoc igitur genere spirituum sunt, qui fiunt Incubi, et succubi, vt plurimum ex ijs, qui in aquis, vel circa eas diuersantur, iuxta sententiam I aurentij Aneniæ o Hi igitur, vt supra diximus diuersa sunt sortiti nomina, quare aliqui appellarunt eos Panos, et Pan, latina lingua Incubus dicitur. Huiusmodi Incubi sunt nocturna phantasmata mortalibus terrorem inferentia. Hunc nepharium cum hominibus concubitum ante vsq; diluuium nonnulli cæpisse volunt, intelligentes verba illa, Gen. Accesserunt filij Dei ad filias hominum: per filios Dei, in filias hominum, immundos hos spiritus inuasisse tunc temporis f minas vltra modum lasciuientes, et petulantes, et hoc factum fuit mira d monum calliditate, propter frequentissimam eorum, cum hominibus societatem. Ex hoc congressu hominis cum diabolo, ferunt Aeneam, ex Venere, et Anchise. Ex Ioue, et Semele, Baccum. Et ex Marte, Romulum habuisse originem; Nec desunt, qui Alexandrum Magnum, et Ne ronem, in hunc quoq; modum ortos fuisse asserunt, cum his etiam enumerantur alij quamplurimi Heresiarchæ; vt Maumethus, et Intherus. Quarè, inuentæ sunt nonnullæ miserrimæ f minæ, quæ violenter stuprum ab Incubo d mone passæ sunt, eæq; potissimu (05) , quæ obscenis cogitationibus indulgent, et locum dant, hasq; eorum cogitationes exterius produnt, vti est videre apud illas, in nutrienda coma, in Concinnandis crinibus, in exornando corpore, diuerso vestium, et gemmarum genere, et quæ faciem vnguentis, et stibio componunt, ac fucant nimis solertes. Remedia aute (02) contra huiusmodi Incubos, et succubos, intertio libro adscribe (02) tur afferamus aliqua exempla Dæmonis succubi, vel mcubi præter ea quæ dicta sunt.

  • llj.6.fast. mlib. 10. nlib.8. angii. oli.4.d mob.

Exempla. Annus iam decimus quintus agitur, cum Bebburgi (oppidum est Vbiorum) supplicio affectus suit quidam Stumphius Pe trus, eò quòd cum Dæmone succuba plus quatuor lustris coiuisset: ab hac donatus fuit lata quadam Zona, qua cum cingebatur, et sibi, et alijs in lupum verti videbatur. Hoc schemate ter quinque pueros iugularat, eorumque comederat cerebrum. Duas nurus suas deuorare conatus fuerat. Propriam filiam, et Comatrem suam vxorum loco habuerat. Constant hæc omnia actis iudiciarijs, et Iconibus in æs incisis palamquæ venalibus. Refert exemplum Remigius, p quod à probatæ fidei viro Melchiore Errico, Sereniffimi Ducis Lotharingiæ à secretis, et consilijs interioribus, audiuit. Fuit, aiebat ille, Henamenij, me eius loci Dinastæ res procurante, sortilegus quidam, qui iussus à Iudice dicere, quomodo primum esset ad tantam nequitiam adductus, ac qui bus potiffimum artibus illum dæmon ad se pellexisset, eam rem sic liberè ac apertè est eloquutus. Cum bubulcus communis ego prima luce ostiatim armentum cogerem, atque vna è puellis, quæ illud stabulis emittebant præ cæteris animum meum amore titillaret, c pi in cius cogitationem noctes, diesq; esse intentior, Tandem euenit, vt eam mihi ardentius inter sola pascua animo voluenti apparuerit, similis occultanti se post dumetum: accurro ad optatam prædam, assequor, atque adeo amplector vel reluctante (02) . Post aliquot randem repulsas, ea lege sui facit copiam, si se pro he ra haberem, ac vel ipsum Deum illi posthaberem. Conditionem accipio; sinor, imò sic ipsa deinceps me c pit frui, vt ex vno eius miser semper pependerim arbitrio. Hector Boethius q refert, quòd in Marrea Regione Puella altis natalibus, forma conspicua, complurium nobilium auersata connubium, in nefandam cum Dæmone incidit consuetudinem, quæ cum vterum ferret, parentum rigore coacta edere stupratorem, Adolescentem mira pulchritudine frequentius secum noctu, inter diu nonnunquam conuenisse, vnde venisset, quo ve abijsset, nescire se respondit. Parentes, rametsi filiæ parum crederent, accuratius rem aduertentes, consilio, quis esser, qui filiæ expugnasset pudicitiam, explorandi, cognito tertio post die, mdice Ancilla, stuprato rem adesse, clausis foribus, accenso tedarum ingenti numero, cubiculum mgressi, horrendum monstrum, figura supra humanam existimationem terribili, in filiæ amplexibus sunt conspicati: cucurrere

  • plib. 2. de monol. c. 1 qIn traetatu derebus Scoticis li.8.

ocius complures, ad f dum excitati spectaculum, inte r eos Sacerdos probatæ vitæ, sacræ disciplinæ non ignarus, cæteris, aut trepidè abeuntibus, aut pauore terræ illisis, cum Ioannis Eua (01) gelij initium recitare cerpiffet, ad eum locum. Verbum caro factum, est, cum perduxisset, malus Dæmon horrendo clamore dato, cubiculi tectum secum asporta (01) s, omni supellectili incensa, abijt. F mina periculo seruata, enixa est monstrum vndequa que fædum aspectu, quale nusquam antea (vt ferunt) inter nostrates visum. Id obstetrices, ne obseruatum, contumeliæ esset familie (11) , accensæ ingenti pyra citissimè concremarunt. Idem author paulò ante docuit, Dæmonem succubum fieri, sic scribens. In Gareotha Regione in vico quatuordecim vix passuum millibus ab Aberdonia, Adolescens multa formositate cora (01) Aberdonensi Antistite quæstus est palam, fese à Dæmone succuba (vt di cunt) gratissima omnium, quas vidisset forma, multis antea menfibus infestatum. Eandem occlusis foribus noctu ad se ingredi, bla (01) ditijs in fuis amplexibus compellere, dubia luce abire, sine strepitu penè, nullo se posse modo, cum plures attentasset, à tanta, ac tur pi vesania liberari. Iubet statim optimus Episcopus Adolescente (02) aliò se conferre, et vt Christiana religione, magis laudatis ieiunijs et orationibus plus solito accommodaret animum, et fic iuxtà Ve nerandi Episcopi consilium pancos post dies Adolescens fuit libe ratus à Dæmone succuba. Alia alibi describam An Sagæ verè Trausfermitnt de loco ad locum per nocturnos conue (02) tus. Cap. XIII.

Doctrina. Mvlti eorum, qui sequuti sunt I utherum, et Melanctonem, tenuerunt Sagas ad, conuentus accedere animi duntaxat cogitatione, et diabolica illusione interesse, allegantes quòd eorum corpora inuenta sunt sæpe numero eodem loco iacentia, nec inde mota fuisse, ad hoc illud pertinens quod est in vita D.Germani, de mulierculis conuiuantibus, vt videbantur, et tame (02) domi erant dor mientes. Huiusmodi mulierculas sæpenumero decipi certum est, sed somper ita fieri non probatur. Sicut verò Michol vxor Dauidis decepit milites patris Saul, substituta statua in locum Dauidis, sic dicimus Dæmonem posse, et solere assumpto corpore, et in lecto locato decipere maritum, nam Strix ad Conue (02) tum profecta, ne maritus eam abesse depre (11) hendat, solet cum consopire, vel aliquid aliud, quod cius vicem gerat, supponene, vt maritus expergiscens vxorem esse putet. Hoc docet actis Iudiciarijs Nicolaus Remigius. Bertrando a Tonstrix id sæpe fecisse prodidit, atque ad sopiendum tali somno maritum, sæpenumero illi aurem vellicasse, dextra manu eò prius illita vnguine, quoviam ad huiusmodi conuentus affectans, solebat se ipsa inungere. Eller b vxor decani in Ottingem, infantis culcitram; alij scopas supposuisse memorauerunt, postquàm essent nomen sui Dæmonis præfa tæ, sicque maritis fucum sæpe fecisse. Maria c vxor Sartoris in Metzer Esch, stramentorum fascem velutivnguine infuscatum qui statim atque ipsa domum esset reuersa, cuanesceret. Carhari, na Ruffa, ipsum Dæmonem sua accubitatione, eiusmodi vices aliquando gessisse declarauit. Hæc Remig. lib.1.cap.12. Altera, quam verissimam esse duco, est, nonnunquam verè Sagas transferri a Dæmone de loco ad locum, hirco, vel alteri animali fantastico vt plurimum eas simul asportanti corporaliter, et conuentur nesario interesse, et hæc sententia est multo communior Thlogrum, imò, et Iurisconsultorum Italiæ. Hispaniæ, et Germaniæ inter Catholicos; hoc idem tenent alij quàm plarimi. Tur recremata super Grillandum d Remigius e Petrus f Damianus. Siluester g Abulensis h Caietanus i Alphonsus à Castro l Sixtus Senensis m Crespetus n Spinens contra Ponzinibium. Ananias, o et alij quamplurimi, quos brcuitatis gratia omitto. Sed, sciendum esti, quòd priusquam vadant ad Conuentum vngunt se, siue quasdam corporis partes vnguento consecto ex varijs

  • aForpachij.calen. Septemb. 1587. bEodem loco, et die. cHomber gij nonia Iunij. 1590. dlib 2. de sortileg. q.7.nu.8. eli.1.demonol. ca. 14. 24.29. fFpist.4. c.17. gIn yerbo hæresis num.3. hin 4. ca. Matth. q.47. i2.2. qu. 95 art.3. llib.1.de iustra hære tic.punie. c.16. mlibr.5. Bibli.annot.73. nde odio Sathanæ disc.15.lib.1. oo. lib. 4. de nat dæm.

rebus insulsissimis, maximè ex vnguine infantium occisorum, et sic inunctæ solent qua (01) doque vehi hastili baculo, scopis, arundine, furca, colo, quibus rebus inequitant transferendæ: quandoque vtuntur Crematre, Tauro, hirco, aut cane, sic solent ad ludum diuehi, quandoque eunt pedestres, cum no (04) multum distat locus, quo rum omnium sunt exempla apud Remigium p. Postquam conuenerunt hæc Diaboli membra, ibi vt plurimum habent ignem accensum, tetrum, et horridum: ibi Dæmon est conuentus Præses, in solio sedet forma terrifica, vt plurlmum hirci vel canis, ad illum accedunt adorandi gratia. ò scelus inauditum, vt honor Deo deòitus, diabolo exhibeatur: à fidelibus enim adoratur Deus, vt honoretur, vt pacisicetur; vt homo concilietur; vt se (02) sus illuminetur: vt diabolus exuperetur: vt anima purisicetur: vt gloria e (11) rena aquiratur. Sed hæc diaboli membra, contra, diabolum adorant, vt honorem à Deo auferant: vt Deus irascatur magis contra eos: vt facilius ipsimet à Deo reprobentur; vt sensus erroribus magis inuoluantur: vt anima obtenebretur: vt gloria æterna perdatur, et ab eis elongetur, et tandem, vt diabolus honorificetur illi honorem exhibent, id namq; ab ipso summoperè desideratur; horrendis, scilicet, superstitionibus coli, sicut narrat Adoricus de quoddam Idolo Indiæ, qui sanguinem quadraginta virginum quandoq; petebat, et hoc præcipuè fit, quia superbie sedet in rupibus. Iob.19 at vos contra me erigimini: quia luxuriæ iacet in foecibus. Matte.8.at illi exeuntes abierunt in porcos: quia sæuitiæ

  • plibr. 1. cap.14.

clamat cum vocibus. Marc.15.at illi iterum clamauerunt, crucisige eum: quia stultitiæ credit sermonibus, dum adheret potius ma is consilijs, quàm bonis, vnde dicitur de Roboam. Reg.2. paral. o. at ille reliquit confilium senum, et cum iuuenibus tractare cæpit: quia ignorantiæ latet in nubibus. 3.Reg.14. Ille non poterat videre, quia caligauerant oculieius præsenectute: quia vinolentiæ natat in fontibus, vnde de Lot ebrio dicitur. Gen.19.ille non sensit, nec quando filia accubuit cum eo: Idcir co tandem à sedibus gloriæ pellitur paradisi, quia, vt dicitur. apud Matte.22. de illo, qui intrauerat absq; veste nuptiali, quod obmutuit, et propterea ciectus est, ita diabolus ciectus est in tenebras exteriores Inferni. Verum. non eodem semper modo, sed interdum complicatis genibus supplices, interdum obuerso tergo stantes, interdum cruribus etiam in altum iactis, nec capite in anteriorem partem prono, sed resupinato, adeo vt mentum ad c lum seratur. Tum candelis piceis oblatis, vel vmbilico infantuli: ad signum homagij eum in podice osculantur. His, et simillibus flagitijs, et abominationibus execrandis commissis, procedunt ad alia, vt inferius dicemus: sed prius dicamus, quanam horacunt ad conuentus. Remigius loco proximè citato refert, pro vt accepit à Sagis ipsis Iuridice examinatis, quòd hora constituta conuentus Sagarum nocturni, est ea tempestas, quæ vna atque altera hora mediam noctem præcedit, apprimè idonea, et opportuna, non solum illis co (04) nentibus,

sed etiam quibuscunq; alijs Dæmonum terriculis, ludibrijs, occursationibus, et strepitibus, quæ sequi tur, non ita ijs esse obnoxiam, causam non reddiderunt Sage, nec ego eam ariolabor. Hoc testati sunt Ioannes à Villa, q et Agatina Francisci Sartoris eius exor. Hoc vnum addam, nullas in tota nocte horas suspectiores habere istius umbrarum apparitionis, qui earum metu aliquo tentantur, ac trepidant: Siquidem experientia docet, illas præcipuè spectris, tetrisque imaginibus esse infames, prout Veteres id scriptis suis testatum reliquere. Aristomenes r apud Apuleium. Plinius s et Plinius iunior t Inter recentiores Alexander recitat, terrificos laruarum tumultus in ædibus quibusdam Romæ à se esse auditos, medio fere noctis silentio. Et silentium, boni authores interpretantur intempestam noctem, idest (ut ait Censorinus, de die Natali cap.9.) quæ mediam proximè antecedit. Vnde infert Eusebius Cæsariensis, u noctem intempestam, quæ certè gallicinium proximè antecedit, conuenientiorem esse malo Dæmoni ad nefarios sermones euocando. Intempe stam noctem Seruius, x mediam. Macrobius, y quam media proximè sequitur; tum enim Principi tenebrarum accommodatissimum tempus est rebus agendis cum hominibus importunum, atque inactuosum esse incipit. Et, vt repetam galli cantum, refert Remig.loco citato, quòd habuit à quadam Saga n examine Iudiciali, cuius nomen Latoma fuit, quòd nihil æque illis infestu (05) , atq; inimicum accidere potest, quam si gallus interea, dum se ad ea pa rant, caneret. Et Ioannes Pulmius, eiusq; uxor Desideria ambo Sagi, retulerunt in Iudicio pariter, quòd Magistelli sui sæpe, cum demittendæ co (04) cionis tempus instat, idem consueuerunt clamare; Eia facessite properè hinc omnes, nam iam galli canere incipiunt, quod uidelicet sic interpretarilicet, negotium suum eos ultra id tempus non posse trahere: quid uerò causæ sit, quod timeant galli cantum, nescio. Sed quid ueritatis huic experimento subest? Crediderim tenebriones istos galli cantum odisse propter mysterium aliquod illis odiosum. Et sortasse, quia diei ales prænuncius, ad Dei laudem homines excitat. multaq, peccatorum genera, quæ obscuro suo peplo, siu ueste, nox obtexerat, solari lampade pelluntur. Vel quia meminit diabolus dommica resurrectione se triumphatum, et collisum, quæ post noctis medium contigit. Vel recordatur poe nitentiæ Petri Apostoli ad gallicantum ut lapsus prædictus fuerat, inchoatæ, et electissimæ, sibi bucellæ sic erepte: Hæc Ecclesiæ digna uidentur consideratione, propterea cum Patre Ambrosio canit.

  • qVillæ de como calond. Noue (02) b. 1570. rLib.1.de asino aureo. sLib.7. cap.6. tLib.7. Epist. uGenial. dierum li. 5.cap.24. xIn confutatione còtra Hierocl. quarta. y3. Aen. æ Saturmal.1.c.3.

Prace diei iam sonat ecce altera causa Noctis profundæ peruigil. Prudentius de galli cantu in Hoc omnis errorum chorus hymno ait. Viam nocendi deserit, Inuisaiam vicinitcs Mucro latronis conditur. Lucis, salutis, Numinis, (ecce vna causa.) Gallus negantes arguit. Ferunt vagantes d monas Gallo canente spes redit. Lætos tenebris noctium, Iesu labentes respice Gallo canente exterritos Tu lux refulge sensibus, Sparsim timere, et cedere. Mentisq; somnum discute: Lapsis fides reuertitur; Tenostra vox primum soner. Hoc ipso petra Ecclesia, Et ora soluamus tibi. Canentc culpam diluit. ecce reliqua Hoc vnum scio, ex Plinio, Aelianoque z gallorum cantum Leoni, Scolopendrisque esse formidabilem; rursus silij sint præposteri, ac insueti de nocte præsertim, ostenta habere multa, quale etiam illud fuit, quod Volateranus a in Matthæi Magni Vicecomitis Mediolanensis filij natu maioris Natali nocte euenisse memorat, in qua videlicet, non cessarunt galli, vel ad tædium cantar e, vnde, et Galeatij nomen illi inditum est, et sic facundia, laudeq; militari floruit, vt inquit Iouius. b In conuentibus illis nocturnis referunt ipsemet Sagæ, vt notat Remig.lib.1.cap.16.maximam utriusque sexus conuenire multi (03) tudinem,

  • zz. Lib. 20. cap. 21. aa. Philologie lib. 25. bb. In Elogijs clarorum virorum.

sed mulierum numerus, attestante Barbellina Raiel de Blainuilla ad aquas, c longè maior est, quam virorum, Ioanna d à Banno, et Nicolea e Ganatia ex oppido Mavnerij Lotharingiæ, tantam extitisse Maleficorum copiam quoties illis interfuere, affirmauerunt, vt non parum illas humanæ conditionis miferesceret, cui tot hoftes, ac infidiatores superesse viderent, valdeque mirum esse, quòd ab eis mortales pluribus incommodis non afficerentur. Catharina Ruffa f retulit, non minus, quam quingentos à se visos ea nocte, qua primam in eorum numerum est allecta. Cur autem f minarum maior sit numerus, quàm viroruni, ea assiguari potest ratio; quia sunt superstitiosiores, et hoc fit pluribus de causis, quarum prima est, quia naturaliter sunt facilioris impræssionis ad reuelationes capiendas, quo fit, vt benè vtentes ea, sint valdè bonæ; abutentes vtrò, pessimæ reddantur. Altera est, quia sunt valdè credulæ, et cum diabolus studeat principaliter fraudare fidem, id circo eas magis sollicitat, iuxta illud. Eccles.19. qui cito credit, leuis est corde. Tertia est, quia cum à naturæ sint garrulæ, et loquaces, non nouerunt retinere secretum, ideo, quæcunq; sciunt, alijs f minis communicant. Adde insuper, quod sunt iracondæ, et cum propter virium imbecilitatem, non possint vindictas vlcisci, ad maleficia declinant, vt sic expleant diabolicè in proximo suo occultè, quod palam illis negatur per vires, quare, Eccles. loco citato, sic scribit. Draconi, et Leoni commòrari magis placebit, quàm habitare cum muliere nequam. Quarta, et vltima est, quia, vt ait Terentius, mulieres instar puerorum in sente (02) tia sunt leues, igitur mala f mina, cum naturaliter in fide cespitet, etiam fidem facilius abnegat, et hoc est in Malesicis fundame (02) tum quare, non est mirum, si plures ieteniuntur f minæ maeficæ, diabolum in sequentes, quàm viri quo nam verò modo studeat diabolus, tam mares, quàm f minas ad se trahere, non est subticendum. Sciendum est igitur, diabolum à minoribus incipere semper, vt paulatim incautos ad maiora deducat. Solet ergò aliquando hu iusmodi ad se trahere per tædium, idest damnificando illos tam sæpe in bonis temporalibus, vt damnificati à Maieficis arte d monis, cogantur quodammodo accedere ad Maleficas auxilij, et consilij gratia hoc patuit in homine vectore in Augustiensi di cesi, cui, per quadraginta quatuor continuos annos, fuerunt illi maleficio affecti equi, quo facto vxor eius tanti damni affecta tædio consuluit Maleficam, quæ in posterum equos præseruauit. Fue

  • cIdibue Ianuarij 1587. dTercio nonas lunij 1585. eOctiuo idus Iulij. fDe oppi do Vellci ab Mosellam 8. Calen.Iulij 1587.

runt, et aliæ mulières, vt ipsemet testatæ sunt iudicialiter, quæ, cu (05) multa damna sentirent ex amissione lactis Vaccarum suarum tu (05) propter alia etiam damna alijs iumentis illata, consultis Malesicis, illæ promisserunt remedium, dummodo carum Magistellis, no (04) nulla promitterent minimi ponderis, super quasdam obseruatias, certis temporibus in Ecclesia ad tempus ordinatis, videlicet, aliqua subticendo, et alia dicendo; vt quando Christi corpus in Missa eleuaretur, in terram spuerent, vel oculos in terram figerent, vel aliqua verba inutilia proferrent; vel in Confessione subticerent mortalia peccata, et ita paulatim diabolus trahit incautas ad fidei santæ detestationem. Trahit, etiam, et allicit, per actum carnalem, et per paupertatem, quia, cu (05) Iuuenis corrupta est ab Amasio, et postea ab illo despicitur, cui se credebat matr imonio iungi, hac spe frustrata, ad quæcunq; tunc diabo lica præsidia se conuertit, vt vlciscatur iniuriam, vt euenit Papiæ de serua quadam que (11) stuprata ab Amasio, et postmodum neglecta, diabolo se submisit Incubo, sed re cognita, fuit abiurata, et fidelis facta est, quoniam verò talium Adolescentularum, satis copiosus est numerus, experientia teste; sic nec minor est numerus Maleficarum ex eis insurgentium. Alia fassa est, sic fuisse se à diabolo deceptam. Cum ait, viæ me commiffissem, visitandi gratia Amasium meum, fornicationi studens, diabolum humana specie obuium habui, à quo Incubo cognita sui; ille postea petens a me, num illum agnoscerem, Resp. non noui, at ille sobiungens ait, diabolus sum, et si volueris, ad tuum beneplacitum semper ero paratus, et in omnibus te necessitatibus iuuabo, cui cum annuissem, decem et octo annis, idest, vsq; ad vitæ meæ consumationem, immunditijs illis diabolicis inseruiui: facta tamen fidei abnegatione. Quare, ex his facile est colligere qua (01) tis calliditatibus studeat humani generis hostis animarum perditioni, sed redeamus, vnde digressi sumus.

Ibi habent mensas appositas, et instructas, accumbunt, et incipiunt conuiuari de cibis, quos Dæmon suppeditat, vel ijs, quos sin guli attulcre: Omnibus in confesso est, quos sic sua dignatur mensa, adeò omnes eius epulas sordere, siue earum apparatus oculis, siue odor naribus percipiatur, ut vel famelico, ac latranti stomaco facilè nauseam parere possint, Barbellina proximè citata, g et Sybilla Morelia, aiunt, cibos illic apponi omnium generum, sed adeò viles, illiberales, ac malè conditos, ut uix sint comestione digni. Nicolaus Morelius, h itatristem, astrictmn, amarumq; esse gustum illis vt fumptos confestim pre (11) molestia sibi necesse fuerit expuere, quod Dæmon videns, adeò indignè serebat, ut uix ma nus abstineret. Vinum eorum præterea instar atri, atque insinceri sanguinis in sordido aliquo scipho epulonibus solitum proprnari. Nullam ferè copiam rerum illic deesse asserunt, præterqua (01) panis et salis. Addit Dominica i Isabella, apponi etiam humanas carnes, quod, et apud Scitharum Sortilegos in usu frequenti suisse prodidit Beloforestus l Pleriq; eorum Conuiuarum asseruerunt huiusmodi cibis non expleri famem, nec sitim sedari, sed cibi, potusq; aniditatem, atq; appetentiam tantam superesse qua (01) ta antea fuerat maxima. Addidit Ioanna m Michaelis, quòd illis, qui huiusmodi conuentibus inter sunt, non sunt certi, integriq; oculorum sensus, sed omnia perturbata, consnsa, atq; incerta illis apparere, utijs, quibus ex ebrietate, metu, somno, alioq; unio natant, ac caligant oculi, aut arte aliqua perstringuntur. Sic uere

  • gSerræ 13.Cal. Se ptemb. 1586. hSerræ 14. Cal n. Februar. 1587. iRogauil iæin agro tentreo a no 1583. lCosiuographiæ Tom.2.c. 6. mIn agro Stiucsi 4. nonas Iumij. 1590.

aliquando ibi Sagæ præsentes existunt: sepe etiam; cum abijs absint, ac arctiore somno domi detineantur, uidentur tantum sibi adesse, ludificante nimirum sensus Dæmone, cuius fascinationibus multæ imagines in dormientium animos solent irrepere, quæ deinde uigilantibus ueritatis opinionem insitam relinquant, quasi iam non id fuerit somnium, sed potius quedam certa atq; indubitata corporis actio, sic enim uersipellis De (11) mon gestitres suas plerunque. Sequuntur his choree, quas in girum agitant, semper tamen ad leu (10) am progrediendo, et sicut choreæ nostræ solent esse voluptati, ita istæ choreæ, ac tripudia, labores, tædia, atque ærumnas grauissimas nusquam non pariunt, siquidem ab ijs adeo fessas se domum [Illegible word]uerti, Barbellina iam dicta, ac plercq; omnes Sagæ, quibus congit interesse, memorauerunt, vt sæpe integrum biduum præ lassitudine sibi fuerit decumbendum, et quod miserrimum est, atque iniquissimum, excusationem contra, nemini affer re licét, sed si quis eum laborem, ætatis, aut valetudinis occasione detrectat, ac fugit, huic præsto sunt verbera; pugnis, et calcibus, non aliter contunditur, quàm que exossantur malleis salsamenta.

Cum accedunt ad Dæmones eos veneraturi, terga obuertunt, et cessim cum cancrorum more, supplicaturi, manus inuersas retrò applicant: colloquturi, in terram figunt obtutum, et id genus alia ab omni consuetudine reliquorum hominum alienissima; Vtcumq; res sit, ipsa nos experientia satis commonefacit, id saltandi studium inter homines fere semper malo exemplo inualuisse ad luxuriam, ac nequitiam, quod suo tempore conquerebatur Scipio Aemilianus, n et Macrobius lib.3.Saturnalium cap.4.

  • nIn oratione contra legem iudiciaria (01) Tiberij Grachi.

Interdum tripudiant ante comestiones, interdum post illas; ibi solent diuersæ parari mensæ, siue tres, siue quatuor, in quibus pro dignitate, aut opibus singuli locantur, aliquando suus cuique Demon assidet, aliquando Malefici ex vna parte, et suus cuique Dæmon ex aduerso. Necmensæ sua deest benedictio, hoc cætu digna, constans verbis blasphemis, quibus ipsum Beelzebub et Crea torem, et Datorem, et Conseruatorem omnium profitentur. Eadem sententia est actionis gratiarum, quam subdunt mensis sublatis. Post conuiuium, apprehendit vnusquisque Dæmon suam, quam custodit, discipulam manu, et vt omnia fiant ritu quàm pos sunt absurdissimo, dorsis inuicem obuersis, et in orbem iunctis ma nibus, iactantes capita farneticorum more saltant, nonnunquam candelas manu tenentes, quibus Dæmonem prius adorau tes vsi fuerant. Cantant in Dæmonis honorem obscænissimos cantus, ad cantum, vel sonum vmpani, et fistulæ alicuius in bifulcata arbore, tu (05) suis amatoribus Dæmonibus f dissimè commiscentur. Sed quid mirum si cæ eris sceleribus hoc vnum ad iungatur, cu (05) hoc vitium adeo sit tenax, et improbum, quod, vt ait D. Pater Ambrosius, vbi semel irrepserit, tantæ improbitatis est, vt reseret palatia Principum: penetret Prælatorum domos: possideat Clerico rum aulas: subuertat Contemplatiuorum currus: et abrumpat Religiosorum cellulas?G1 In senibus fumigat: in Iuuenibus militat: mulieribus imperat: totum f dat: totum inficit, et S.

  • G1mala que facit luxuria.

Hieronimus, ait, luxuria est ignis infernalis cuius materia gulacuius, flamma superbia cuius scintillæ praua colloquia, cuius fumus infamia: cuius cinis immundicia: cuius finis gehenna. Idcirco, horum pre (11) sertim maleficorum luxuria est tenax, quia nun[que] (17) ; eos dimittit: est procax, quia sunt insolentes, et inuerecundi: est turpis, quia in hac inuoluuntur deliciosè, instar suuium in volutabro c ni: est grauis, quia iniuriantur Deo, f dans eius imaginem, et propria corpora contumelijs afficere non veretur: est caliginosa, quia hanc exercent præcipuè de nocte, vel in locis abditis, et obscuris, propter turpitudinem suam, vt imitentur Vrsos, qui, quando volunt coire, quærunt profundissima, et abdita loca: est tandem monstruosa, quia habent rem cum diabolo, et cum ipso f dissimè commiscentur, tamquam hirci foetentes per luxuriam; tamquam Vituli salientes per superbiam, et tamquam arietes lanam portantes per auaritiam, et hæc omnia scelera committunt, quia non curant Domino placere, cum sint in vitijs obstinati: nolunt alijs indulgere, quia nunquam parcunt ijs à quibus sunt effensi: permittunt pauperes indigere, quia ipsis nolunt misericorditer condolore: iracundiæ student, psal. extendes iram tuam à generatione ingenerationem: amant insani apparere, cum nesciant habere modum, nec in lætitia, nec in ira: sapien.14. dum Le (11) tantur, insaniunt, ant certè vaticinantur falsa: tentant contra Deum valere, quia semper repugnant Diumæ voluntati. Esai. 10. Exaltabitur serra contra eum à quo trahitur: nesciunt furore abstinere. Abacuch.3.nunquid in flummibus iratus es Domine, aut in fluminibus furor tuus, aut in mari indignatio tua? Solent confilio care. Miche.4. nunquid Rex non est tibi, aut consiliarius tuus perijt? Nesciunt in tempore tacere, cum sint loquaces. Iob. 13. voca me, et ego respondebo tibi, aut certè loquar, et tu responde mihi. Student alienum habere, cum sint auari, et raptores, ideo Paulus. 1. Corint.5.docet societatem talium fugiendam; dicens; si is, qui frater in teruos nominatur, est fornicator, aut auarus, aut Idolis seruiens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumite: quærunt semper in peccatis iacere quia nunquam volunt poenitere. Hierem 13. si mutare potest æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, sic, et vos poteritis bonu (05) facere, cum didiceritis malum, et quoniam tales sunt, ideò cogen tur in Infernum perpetuo dolere, et lugere. Ioel. 7. nunquid mare sum ego, aut Cætus, quia conclusisti me carcere, scilicet, infernali,

Ad hos conuentus, vt diximus, solent cnnuenire noctis mediæ silentio, cum viget potestas tenebrarum, interdum etiam conueniunt, in meridie, quo refertur illud, de Dæmonio meridiano.G1 Solent præterea habere statutos dies diuersos iuxta diuersas regiones. In Italia frequentant noctem diei Iouis circa noctis mediu (05) , vt ait Sebastianus o Michael. I otharmgicæ Striges conueniunt nocte diei Mercurij, et nocte Sabbati, succedente Dominica, teste Remigio,p et apud alios legi, obseruare noctem diei Martis. Ex his igitur, que (11) hucusq: descripsimus, et quæ Sagæ ipsæ confessæ sunt iudicialiter, patet luce clarius, et exemplis ipsis confirmabitur, Sagas circumferri à Dæmonibus corporaliter per aera ad conuentus, et non solum circumferuntur ipsæ, sed Dæmonis auxilio possunt ipsæmet alios proprijs humeris deferre, vt docebunt exempla; imò nonnunquam conuentu subitò dissoluto, repertæ sunt mensæ aliqua supellectilia argentea, postea à Dominis cognita, et confessæ Vxores se illa secum ad conuentus detulisse. Hoc vnum subdam, quòd, qui asserunt isthæc non esse vera, sed somnia esse, et ludibria, certè peccant contra reuerentiam Ecclesiæ Matri debitam, quia Ecclesia Catholica non punit crimina nisi certa, et manifesta, nec habet pro hæreticis, nisi qui in hæresi manifestè sunt deprehensi; q Striges autem iam à plurimis annis pro hæreticis habet, et iubet per Inquisitores puniri, et brachio sæ culari tradi, vt patet ex Sprengerio, Niderio. Iaquerio, Michaele, et docet experientia, ergo vel Ecclesia errat, vel isti, qui talia dicunt. Ecclesiam errare in re ad fidem pertinente, qui dicat, Anat hema, Maranatha sit; Concludo igitur verè illas transferri à De (11) mone sæpius, aliquando etiam vadunt suis pedibus; r Quando volunt corporaliter transferri, inungunt se, vt iam dixi, vnguento ex infantulis corpusculi adipe, Quando verò conuentibus volunt tantum interesse per insomnium, tunc in sinistrum latus cubant. Quando autem malunt vigilantes cernere quæcunque fiunt in co (04) uentu, vt coram se geri, tum opera Dæmonis, ex ore vaporem que (02) dam crassum euomunt, in quo gestorum imagines, vt in speculo intuentur. Certis authoribus s compertum habemus extitisse quasdam, quæ cum domi in eodem lecto cum marito manifestè pernoctassent, recenserent tamen postero mane, ac confidenter dicerent multa ad eiusmodi conuentus pertinentia, quibus se superiore no cte interfuisse affirmarent. Alias etiam visas inter dormiendum

  • G1Dies statuti conuentus Malefica rum. Psal.92. oScolia 7. pLib. 1. cap.4. qConsul uisti 2. q. 5. rRemig. lib.1.c.14 sFr.à tarella. et Io an Bodin9.

à suis propinquis, et necessarijs, quibus iniecta erat suspicio, commoueri vehementiùs, quasi, qui ingenti aliquo dolore conflictantur, t vel etiam in sedili, aut alia quapiam re equitare, vti, qui viam, admotis calcaribus accelerant; cæterum non egredi domo, sed tantum experrectas, lassitudinem præseferre, veluti qui peregrè redeunt, ac miranda, quæ sibi fecisse videbantur narrare; et quod magis est, illis irasci, ac succensere, qui fid em ijs non adhiberent: quæ res multos impulit, vt crederent, hæc mera esse somniorum visa, quæ dæmon in eorum animos immitteret, quos laqueis suis irretiuisset. Exempla. In Prouincia Deirorum res mirabilis contigit, quam refert Mar tinus Delrio u Societatis Iesu, qui à puero adhuc eam cognouit (parum enim distabat à loco suæ natiuitatis.) Est Vicus aliquot à Mari orientali miliaribus distans, iuxta quem famosæ ille aquæ sunt, quas vulgo vocant, Vipse. Ex hoc vico Rusticus quidam ad salutandum amicum, in proximo Vico commorantem profectus, multa iam nocte minus sobrius remeabat, et ecce de proximo tumulo, qui duobus vel tribus stadijs à Vico abest voces cantantium, et quasi festiuè conuiuantium audiuit, miratus, quinam in illo loco solemnibus gaudijs intempestæ noctis silentium rumperet, hoc ipsum curiosius inspicere voluit, vidensque in latere tumuli ianuam patentem, accessit, et introspexit, viditque domum amplam, et luminosam, plenamq; discumbentibus tam viris quam f minis, tamquam ad solemnes epulas, vnus autem ministrantium cernens stantem ad ostium, obtulit illi poculum, quo ipse accepto, consulto noluit bibere, fed effuso contento, et contrnente retento, statim abijt, factoque tumultu in conuiuio pro sublatione vasculi, et persequentibus eum Conuiuis, alacritate equi, quo vehebatur, euasit, et in Vicum cum insigni se præda recepit. Denique hoc vasculum materiæ incognitæ, coloris insoliti, et formæ musitatæ, Henrico Seniori Anglorum Regi pro munere oblatum est, ac deinde Dauidi fratri Reginæ, Scotorum Regitraditum, annis plurimis in Thesauris Scotiæ seruatum est, vt est videre x Inter Striges Auinionenses, vt narrat Michael y puer captus fuit, qui iudicibus narrabat, se à patre in Sinagogam (sic enim connen tum vocant) deductum, et ibi vidisse patrari multa nefaria, et horrenda, itaque exterritum munimsse se signaculo Crucis,

  • tOlaus magnusin hist de ge (02) te Septenarionali. uLib. 2. etis juisstio nu (05) magicaru q.16. xIn lib. 1 reru Anglicarum. cap. 38. yScholiæ 6. pneum.

and dixisse, Iesu, quid isthuc rei est? simulque cum dicto turbam to tam disparuisse, et ipsum se solum ibi deprehendisse, postridrè domum redijsse, quæ tribus à Sinagoga miliaribus ger manicis distabat, et patrem ad iudices detulit, vnde et puero in vicinia nomen mditum est, Masquillon, hoc est, paruus Sortiarius, et hunc pueru (05) cum ipse Michael ista scriberet anno 1582. Auinioni adhuc captiuum fuisse. Bartholomæus spineus, z narrat sequentia, his verbis. Quida (01) egregius Medicus Ferrariensis, et in eadem Ciuitate publicè curis infirmorum intendens Magister Sozinus Bencius nuncupatus, mihi fidelissimo testimonio superioribus diebus narrauic, quod cum superioribus annis, quasi tribus elapsis, ruri esset, inuisendarum possessionum suarum gratia, contigit cum suo Villico sermonem de Strigibus eum habere, cumque Medicus deliramenta esse diceret, quæ referuntur de Strigibus, et hoc præ cæteris, quòd scilicet corporaliter ferantur ad opinatum cursum; è contra statim Villicus ille, qui adhuc superest, et vocatur Thomasinus Polastros, de territorio quidem Mirandulæ, sed modo habitans in confinibus illis in loco, qui vocatur Clauica Malaguzi, asseruit quendam aliu (05) ibi propè morari Rusticum, qui narrat se mulieres, et viros in maxima multitudine nocte chorizantes, et voluptatibus vacantes vidisse; super quo stupens Medicus, rogauit Villicum suum, vt Rusticum illum ad se vocaret, qui vocatus, et de his interrogatus, ita respondit. Quadam nocte, dum per tres horas ante diluculu (05) surrexissem, vt cum bobus, et plaustro veniens villico huic vestro in quodam negotio auxilium darem, peruenissemq; ad hanc planitiem, quam manu ostendo, (prope enim erat) vidi à longe tamen ignem copiosum in diuersis locis, quasi luminaria magna, inter quæ multitudinem magnam quoque conspexi virorum, ac mulierum, veluti ad inuicem decertantium, seu etiam chorizantium. Propiùs autem accedens plusquam sex millia hominum, clara per ignes causata luce intuitus sum. et mensas paratas, et eorum nonnullos comedere, ac bibere, plurimos chorizare, diuersi[que] (17) ue generis ibi ludorum exerceri, plures etiam lasciuire licentiùs, quàm fas sit loqui. Inter eosdem autem aliquos mihi notos, vidi viros, ac milieres, et nonnullos eorum tunc etiam sum alloquutus, sed post horam quodam signo facto, velocissimè, vt videbatur cursu, omnes inde fugerunt, ac velut asportati nebula nusquam comparuerunt; hoc igitur accepto testimonio Medicus mu tauit sententiam, et ne dum possibile, sed etiam de facto contingere

  • zquæst. de Strigibus Tom. 11.pa.1 cap.17.

iam credidit, quæ prius deliram enta putabat. Accipe adhuc ex Grillando sequentia eius veibis, facto nempe homagio statim Princeps D monum, dæmonem vnum ad custodiam ipsius mulieris constituit, quam nunquam relinquere debeat, sed illi inseruire in omnibus, quæ ipsa cupiet, et quotiescunq; contigerit ad ludos accedere, hocipse mumabit mulieri, et illam defferet, et instruet, qui quidem damo associatur erianiquam maritus vxori: sæpe ad Congregationes illas accedunt maleficæ, vbi maxima mulierum numerositas congregatur, et non vident illa in mence, aut intellectu, aut in apparentia, sed in vera, et naturali forma accedunt ad loca prædicta, hoc modo, et ordine, quia primum per vnum, vel duos dies antequam fiat congregatio intimatur sibi per dæmonem illum, qui est ad ipsarum custodiam constitutus, qualiter nocte tali, et tali hora se præparet ad veniendum ad ludum, quæ mulier si haberet mstam causam impedimenti, adducit, et auditur, dummodo sit causa verâ, et excusabilis, quæ legi timè excusare possit, alioquin si fingeret habere causam, quæ nulla esset, vt non accederet, non defertur inuita, sed remanet in domo sua, nihilominus pro p na sui mendacij adeò fortirer cruciatur à Dæmone, et in mente, et in corpore maximis, et continuis do loribus, et ægritudine intrinseca, vel extrinseca, tam fortiter vexatur, quod din, noctuq; nihil penitus quietis habet, sed semper tribulatur, et omnia, quæ ipsa agit euanescunt, et percunt in fieri, adeo quòd necesse est, vt tot mala cessent, quòd peccatum suum fateatur, et promittat etiam medio iureiurando, quôd am plius non recusabit accedere: cum verò promittit accessuram, statim ad ueniente necte, et hora vocatur voce quadam velut humana ab ip so Dæmone, quem non vocant Dæmonem, sed Magisterulum, vel Magistrum martinetum, vel Martinellum, quæ sic vocata exit domo, et inuenit semper Magisterulum suum in sorma hirci illam expectantem ad ostium, super quo mulier ipsa dixit, quòd equitabat, et applicare solebat fortiter manus ad crines, et ftatim hircus ille ascendebat per aerem, et breuissimo tempore deferebat ipsam vsque ad Nucem Beneuentanam, et ibi suauiter deponebat, Narrat Paulus Grillandus, a sibi, Anno 1524. vt Inquisitori oblatam quandam Lucretiam, que (11) dum ex congregatione ludorum domum deportaretur, et sub auroram matutinos campanæ pulsus, quo ad orandum populus vocatur, fuisset auditus, subito illam à Dæmone vectore prope fluuium in agro spinis obsito derelictam. Iuuenis fortè ei bene notu s illac transibat, eum ergo

  • alib.2.de fortileg. qo.7.

misera nomine proprio vocat; Iuuenis videns eam nudam totam, præter verenda femor alibus tecta, et sparsis crinibus accedere for midabat, illa alliciebat blanditijs, tandem appropinquauit, et quæsiuit causam moræ eo loci, in eo statu illa primum multa finxit mendacia, sed iuuenis incrudelus negauit se illi opem allaturum, nisi verum diceret, illa fidem secreti stipulata, co (04) fitetur quid sibi acciderit, et qua ex causa; Iuuenis eam secreto domum suam perduxit, et illa ei donauit plurima dona, sed tandem datæ fidei immemor, rem vni, atque alteri narrauit, et sic paulatim sparsa fa ma mala, mulier capta, et muenis testimonium veritati perhiberc coactus, hæc omnia Grillando narrauit. Mulier quædam Sabinensis Di cèsis, hanc profitebatur Diabolicam artem, de qua cum maritus suspicionem haberet, interrogauit eam multoties, quæ semper negauit; Maritus verò in sua suspicione persistens, anxiè veritatem inquirebat, qui adeò astutè se gessit, quòd vidit illam quadam nocte se vnguento quodam vn gentem, qua vnctione peracta, vidit illam celerrimè quasi auem recedentem, illam Maritus sequens, vt videret, quo tenderet, amplius eam non vidit, et accedens ad portam domus inuenit eam clausam, quæ res magnam illi præbuit admirationem. Die verò sequenti iterum Maritus vxorem interrogat quod anxiè scire cupiebat, et illa constanter se nescire dixit, Maritus verò, vt amplius negare non posset mulier, aperte ei dicit omnia, quæ nocte præteterita illam fecisse viderat, deinde fustibus percussit illam graui ter, quia iuxta sapientem; Cor durum baculo frangitur, durioraq; minatur verbera, nisi veritatem dixerit, quam si apertè exposuerit, veniam omnium promittit. Mulier igitur videns se iam celare non posse, veritatem aperuit, et veniam à Marito petijt, quam illi Maritus hac conditione indulsit, vt illum ad tales Congregationes adduceret. Illa, vt veniam impetraret, facile petita promisit, et promissum ex licentia Sathanæ impleuit. Adductus igitur ille ad locum, vbi ludi fiebant, ludum, et choreas, et cætera om nia contemplatus est, et tandem ad mensam cum reliquis, vt vesceretur sedens, cum cibos insipidos iudicaret, petijt sibi dari sal, quod deerat in mensa, et quamuis iterum atque iterum petijsset, nunquam illi dabatur, tandem post eius importunitatem, et prolixam expectatione (02) , sal illi datur, et ipse ait, nunc laudetus Deus, quoniam iam venit sal, quibus verbis prolatis Dæmones statim re cesserunt, et reliqui oe (02) s disparuerunt, luminaribusq; extinctis ille solus mansit nudus. Mane facto vidit quosdam Pastorès, quos interrogauit, que nam esset illa patria, in qua erat, illi verò responderunt,

agrum esse Beneuentanum in Regno Neapolitano, qui locus cus distabat à patria Viri centum miliaribus, quare licet esset diues, vt domum rediret, per viam mendicare opportuit. Vbi domu (05) peruenit, statim vxorem suam de lamiarum crimine accusauit, et totam rem, et eius exitum Iudicibus narrauit, qui omnia bene, vt oportebat, examinantes, vera esse, quæ diximus inuenerunt, et mu lieris illius confessione confirmata sunt. Bartholomæus Spineus sacri Palatij Apostolici Magister, b no (04) minus certa protulit, ex quibus hoc vnum est. Quædam Puella, quæ cum matre Bergomi morabatur, inuenta fuit nocte Venetijs in lecto sui affinis, quam mane repertam nudam recognitamque, quia consobrina erat, cum interrogassent, quomodo illuc venisset aut ibi esset, et quare? plorans illa postquam vestita ab eis fuit, hac sequentia narrauit diceus: Hac nocte cum in lecto vigilarem, vidi matrem meam, que (11) me dormire putabat, surgentem de lecto, et exuta camisia, se quodam vnguento, quod ex vasculo sumpsit de sub laterib. extracto, perunxit corpus, et statim in assumpto baculo quodam ibi præparato, in modum equitantis ascendens extra fenestram deportata est, et a me nequaquam est amplius visa, tunc et ipsa quoq; de lecto snrgens meum perunxi corpus, vt fe cerat mater, et extra fenestram statim educta, in hunc locum sui deportata, vbi matrem puero huic lecto decumbenti insidiantem vidi, ex quo ego territa, cum matrem quoq; ob meum aduentum perturbatam vidissem, et mihi comminantem, nomen Domini Iesu, et matrem eius inuocaui, et ex tnnc matrem non vidi, egoq; hic nuda, et sola remansi. His auditis à puella, scribsit omnia hæc affinis ille narrantis, Patri Inquisitori Bergomensi, à quo capta mulier, et tormentis exposita, omnia confirmauit per confessionem, et addidit fe à Dæmone plusquam qumquagies deportatam, vt puerum illum prædicti affinis occideret, non tamen vnquam præualuisse, eò quòd semper illum inuenssiet signo crucis, et sanctis orationibus à parentibus benè munitum. Quidam Antonius Leo Carbonarius Ferrarie (11) habitator de Val le Tellina, narrauit hoc anno se in patria sua, ab eo, cui infra scripta contigerunt cognouisse, quod cum suspectam haberer ille vxo rem suam ex relatione multorum, quòd iret ad Conuentum Sagarum, quando ipse nocte dormiret. Finxit se quadam nocte profunde nimis dormire, quod vbi animaduertisset vxor, surgens de lecto, inunxit se vnguento ex vasculo prius abscondito, et statim disparuit. Stupens au (05) t vir eius, et quadam curiofitate ductus, de lecto furgens idem fecit, quod vxor, et statim per caminum, vt sibi

  • bqo (04) n.de strigibus.cap.17. et seq.

vide batur, per quem etiam sibi visum fuerat ascendisse vxorem, delatus in quandam cuiusdam Nobilis Comitis cellam vinariam deportatus est, quo loci etiam vxorem suam cum alijs pluribus in uenit. Eo autem viso, vxor eius statim cum alijs quodam signo facto discessit, viro suo in illo loco relicto, qui mane à seruis illius domus inuentus, et cum clamoribus quasi latro captus, et ante Comitem constitutus, accepto loquendi spacio, cum rubore factu (05) narrauit, et ex eo accusata vxor illius apud Inquisitorem, et tande (02) confessa, p nas dedit suorum scelerum dignas. Nicolaus Remigius sequentia exempla refert, sic scribens.G1 Luthzei (locus in radicibus montis Vogesi) Mense Maio, anno 1589. à Vicarijs celebraba (01) tur paganalia: ex eo Vico Claudius Cotheius in vicinum cuius nome (02) est Vuisembach aduesperascente redibat, iamque eius Montis, qui inter vtrunq; Vicum assurgit bonam partem conscenderat, cum subito correptus turbine stetit circumspec tanter attonitus, num alicubi rei insolentis causa aliqua appareret, nam aer alibi tranquillissimus, quietissimusq; erat, aduertit in secessu quoda (01) larnatas mulieres sex, instructatas multo auro, atq; argento, mensam quandam saltando circumeuntes, et sua iactanres capita, ad instar eorum, qui intemperijs agitantur, tum ijs asta (01) tem in nigro Tauro hominem, qui eas, vti otiosus aliquis in triuio, spectabat, ibi igitur constitit tantisper, dumse colligit, ac rem totam certius oculis agnoscit, quòd dum facit, momento turba illa di sparuit, ac se ab eius aspectu subduxit. Amoto igitur eo metu, se denuo viæ committit ac iam montis verticem superauerat, tum ecce mulieres ille à tergo insequuntur, capita sua, vt antea iactantes, atq; altum silentium tenentes, pre (11) ibat homo atra fa cie, manibus in harpaginis speciem incuruis, quas etiam parabat illi in frontem immittere, nisi obstitisset districto, atq; opposito en se, siquidem hoc facto insultare destitit, quasi de vita metuens, et euanuit. Ostendunt se iterum mulieres ille (11) , vnaq; cum ijs homo, quem modo dixi Tauri assessorem chorearumq; spectatorem, ad quem iam factus confidentior Cotheius accessit propiùs, et infert, item tu ne is es mi Desideri Gazete? (sic.n.vocabatur) obsecro si quid potes serua me, nam tibi fidem meam polliceor, me nihil eorum, quæ vidi relaturum nemini, vixque hæc dixerat, cum turbo il lum seu nebula muoluit denuo, eo demum euoluto quàm festinatissimè potuit, domum se recepit. Triduo post id testimonium ad aliud postea à ludice quæstionis rursum vocatus, hoc ex abundanti superioribus addidit, recordari se, cum propius ad mensam accessiset, visurus ex quibus epulis esset instructa, Dæmonem sibi

  • G1Lib.1.demonel.ca.14.

è vestigio vnguibus in os inuolasse, ac dum se contra serro defenderet, inter hac vehementiori vento iterum sublatum, atq; ad Co (04) bri Montis cataractus, qui locus à priore, non minus ducentos pas sus aberat, fuisse deportatum. Quod, ne quis deliramentum esse putet hominis non sobrij, et noctis lociq; solitudine tum forte extetriti, id etiam Sandeodati vndecimo calen. Iunij 1589. Barbelina Caxeta ex mulieribus illis vna, superiore mense totidem ferè verbis apud Inquisitorem recitauerat, hoc adijciens, tritici mensui as duas, caseosque bubulcos totidem Cotheio illi à Desiderio Gaxeto eius coniuge dono datos, quo celatum haberet, quod sic viderat, qua de re coram compositi conuenerunt per omnia pre (11) ter hoc vnum, quòd Barbellina diceret, non esse in Cotheium à Dæmone intentatas manus, quia sic se mensæ propinquum intulis set, vt is in elogio suo fuerat mentitus, sed quòd aureum craterem ab ea furto parauerat tollere. Ioannem ab Hembach, vix ab Ephebis egressum, Venefica mater secum ad nocturnos Dæmonum conuentus deduxerat, et quia fidibus sciebat, illum canere iusserat, atq; in proximam arborem, quo rectiùs audiretur iussit ascendere, quod dum facit, ac saltantium choreas otiosus oculis collustrat, fortè insolentiam admiratus (quia ibi præpostera, et ridicula erant omnia) Deus bone inquit, vnde isthæc vobis tam stulta, amensque turba? vixq; hoc dixerat, cum in terram prolapsus, altero humero debilitatum, se sen sit, et cum astantium opem imploraret, solus inuentus est, qnod dum palam prædicasset, et variè de eo septiretur, alijs visum, alijs rem gestam esse contendentibus, sequuta est postmodum, quæ ea (01) dubitationem tolleret occasio. Nam Catharina Præuotia, c earu (05) vna, quæ choros illos duxerat, ob sortilegij suspicionem non multo post compre (11) hensa, rem omnem, vt supra memorata est, eius rumoris, quem Hembachius seminauerat ignara, et nulla interrogatione præeunte hæc confessa e (02) st. Rediens Nicolea Langbernard è Moletrina Guermingensi Asse nuncuriam, ante 8. Cal. Augusti anuo 1590. ac iter secundum sepe (02) siluestrem aperto meridie faciens, aduertit in aruo finitimo choru (05) in orbem saltantium, tum virorum, tum mulieru (05) , verùm quòd pre (11) ter solitum aliorum hominum morem auersi tergaq; ostendentes id faciebant, attentiùs eos aspiciens, vidit præterea, qui caprinis bubulisq: pedibus desormes una intermixti, saltatorium illum ro bem uersarent, tum penè metu emortua, Iesu salutare nomen inuocare cæpit, ac rogare suppliciter, ut ad suos modo salua incolumis[que] (17) ; redire posset lllico euanuere omnes, qui tripudiaba (01) t pre (11) ter

  • cIn Freise (02) 4.non. Septemb. 1589.

unum, qui vocabatur, Petrus, cui ocius in aerem sublato, el abi in terram, atq; excidere visum est penicillum, vt fornarij consueuerunt furni sui aream priusquam panem in eam condant, extergere; inter hæc vehementiori quoq; illa correpta vento, vix anhelitum ducere, ac spiritum trahere poterat, tum etiam domum reuersa, triduum integrum ex valetudine decubuit, cuius rei fama, cum ipsa eiusq; propinquis spargente, iam, vniuersum pagum peragrasset: Petrus ille, ne videretur eius dissimulatione tantum crim en agnoscere, ac fateri, primum quidem apud Iudicem iniuriam ferocius agere c pit, sed tandem veritus, ne non succedente lite, maius ipse sibi periculum pareret, eam consulto deseruit, que (11) res multo etiam magis eius facti suspicionem auxit, æstimantibus multis malè meatis conscientia, illum eam quàm primum in animum adeo auidè reuocauerat, iniuriam musitare. Ergo Iudex cum in eius vitam, moresq; tanto diligentius inquireret, accertis indicijs rem non esse vanam comperisset, comprehendit, tum ad criminis, non adeo inuitam consessionem adducere, tandem et ali os, qui cum illi eius sceleris societas fuerat, coarguere, ac iam manifestos facere, inter quos fuere Barbelia Ioannis Latomi v xor, d et Mayeta Laurentij e supermaioris item vxor Dusæ, quæ diuersæ totidem tamen verbis, illud de saltato à se auersis vnà cum intermedijs cornupedibus Choro proditum à conscio indicium verum esse agaouerunt. Accessit et earum confessioni tertius, Ioannes f Michael armentarius, hoc etiam ad maiorem rei fidem addens, se interea dum hæc fierent Tibicinis functo officio, pedum quoddam fortè oblatum ori admouendo, ac micantes ei digitos, vti cum ad numerum verè inflantur tibiæ, adducendo. At cum Nicolea illa Iesum tremebunda muocasset, seque præterea crucis signo muniuisset, è quercus altiorelamo, cui tum insidebat, præcipitem decidisse, demum turbme inuolutum, ac in pratum nomine, Veiler, in quo pascentem gregem paulò ante reliquerat depor tatum fuisse. Eius rei grauissimum, fortissimumque argumentum denique hoc fuit, quòd locus vbi sic in orbem agitatæ fuerant choreæ, ille postridie quemadmodum Nicolea ante monuerat, apparuit circulo impressus, qualem habent hyppodromi, vbi in girum aguntur equi, sed et signatus vngularum caprinarum, bubularumque recentibus vestigijs, quæ et videri potuerunr, dum aratro denuo reuolutum est aruum illud bruma sequenti. In Holandia, erat in Pago Oostbrouch, non procul à Traiecto mulier vidua, quæ habebat seruum ad obeunda onera domus, vt

  • dDusa 6. Cal.Febr. 1591. e14. Cal. Martij. eiusde (02) anni. fDusa Cal. Mgetij eiusde anni.

res postulabat. Is cum iam sæpiùs, vt solent esse curiosi serui, per transcenam animaduertisset. Heram nocte intempesta, statim ac se quieti tradidissent domestici, quotidie in stabulum ad certum, præsixumque locum venire, atque porrectis manibus præsepi contiguum s mle apprehendere; admiratus tandem ille quid nam hoc negotij esset, statuit, et ipse inscia Hera idem semel experiri, atque eandem pertentare aleam. Hera igitur ex consuetudme ad solita veniente, atque sicuti videbatur digressa, subsequitur, et ipse locum contemplatur, atq; exemplo heræ f nile complectitur; ibi ille ex tempore in aera raptus differtur in Oppidu (05) Vuijch, in abditum, et subterraneum specum, vbi c tum Malesicarum de maleficijs conferentem inter se inuenit. Hera admirata propter præsentiam famuli inopinatam, petit, quo gestu, aut qua tandem ratione momento temporis illuc peruenisset, Respondit ille ordine, vt sese habuerat res, tum illa c pit indignari plurimum, et ex candescere, verita, ne nocturni, atq; clandestini conuentus illi hac ratione tandem noti fierent: cu (05) consortibus igitur deliberat quid in hoc ambiguo negotio faciendum suadeant, conuenit tandem inter eas, vt amicè exciperetur, silentium stipularentur, atq; hæc arcana, quæ illi præter meritum atq; opinionem videre contigisset, se nulli communicaturum, nec relaturum iuraret. Ille mterim pollicetur, adblanditur, et vt mitius agant, simulat se omnibus votis hoc vnum expetere, vt cum illarum gratia liceat posthac Sortilegarum interesse Collegio. Interim dum consultatur labitur hora, etiam abeundi tempus instat, in dubium iterum, instigante hera iam vertitur, remittendus ne domum sit totius c tus periculo, an publico bono, necandus. Communi tandem omnin consensu, mitior placuit sententia, quæ iuramento adactum, domum deferendum decerneret. Suscipit eam prouinciam Hera, atque side data in humeros receptum domum del aturam pollicetur: accinguntur operi, euroque ocius per aera feruntur. Sed ecce transacta iam maiori parte itineris, conspicuum sese dedit lacus arundineto obsitus; ibi Malefica illa Anus occasionem nacta, verita, ne iuuenis p nitentia ductus quòd furialibus istis seris initia tus esset visa tandem eliminaret, peruolans à se deiecit Adolescen tem, sperans, vt suspicio est, eundem casus violentia partim enectum, partim lacus ipsius altitudine absorptum iri. Verum, vt est Deus misericors, non volens mortem peccatoris, sed vt conuertatur, et viuat, vesanæ illius menti metas constituit, neq; passus est iuuenem insontem submergi, sed aliquanto æquiore conditione permittit, vt in hunc vsq; diem vltra protraheretur: fortè in arundinetum

decidens, læthalem plagam ex casu non accepit, violentia impetuq; casus per arundinetum quodammodo refractus, interim miser ille, qui solius linguæ ministerio iam vtebatur, dum illucosceret, mille distorquebatur cruciatibus, ac suspiria trahens, tantisper ingemiscebat, dum prætereuntes insolita lamentatione attoniti, facta indagagine, co (04) pererunt hominem prorsus elumbe (02) , et cui vtraq; excidisset coxa; rogant vnde sit, qu (05) o eo calamitatis deuenerit? narrat ille ordine singula, defertur tandem curru Vltraiectum; Ibi nobilis vir Ioannes Ohulemburgh Vrbis Prætor rei nouitate quodammodo perculsus, admirabundus singula perquirit, atque indagine facta fascinatricem Heram comprehendi iubet, vinculisque constringi; illa simul ac in manus Præfecti ve nisset, nihil negauit, sed fingula confessa est. Narrat Cumanus, g quòd in Oppido Mendrisij Comensis Dioecesis contigit iam ferè annis 60. vt cum ibi quidam Inquisitor nomine Magister Bartholomeus de Homate, Dominus Laurentius de Concorretio Prætor, et Ioannes de Fossato Notarius contra has Striges procederent, vno die ipse Prætor, quadam curiositate ductus, volens experiri, an verè, et corporaliter Strigæ irent ad ludum, facta conuentione accessit quodam die Iouis sero cum Notario suo, et quodam alio extra oppidum ad quendam locum, sicut illi Malefica prædixerat, et dum ibi prope essent illi tres, viderunt ibi plures personas congregatas, coram quodam, qui erat Diabolus in forma hirci, ad modum cuiusdam magni Domini sedente: et ecce subito omnes ille personæ ibidem congre gate (11) , iussu diaboli, adeo illum officialem, et omnes eius socios Deo permittente baculis percusserunt; quod ex talibus percussionibus ille officialis, Notarius, et tertius ille alius, infra quindecim dies mortui sunt. Florimundus Raemundus, h Senator Regius in Burdegalensi curia, Vir pius, catholicus, et eruditus tradidit aliquos ritus Sagarum satis nefandos et sacrilegos, scribit igitur sequentia verba. In hac curia Anno 1594. audita fuit Mulier cula Adolescentula Aquitana, non inscita forma, quæ sine torme (02) torum cruciatu sponte sua fatebatur, se teneriore adhuc ætate cum foret à quodam Italo corrupta, et postea, quæ D. Ioannis Præcursoris diem præcedit nocte media in agrum quendam abducta, illic Italum fagina virgula circulum in terra designasse; certaq; verba in libro quodam nigro lecta submurmurasse, subito deinde hircum grandem planè atrum astitisse, probè cornutum, comitatum s minis duabus,

  • gIn Lucerna.inquisit. num3. hLib. de Antiichristo cap.7.

and mox accessisse virum vestitu, ornatuq; Sa cerdotali: Hircum quæsijsse ab italo, qua puella isthæc foret? Res pondisse hunc, eam a se adductam, vt hircus in suarum numerum illam reserret, quo audito iussit hircus, vt illa signum ciucis manu læua efformaret, et quo: quot aderant salutatoriè venerationis officio sungentes, accederent propius: secerunt illi et osculum sub ipsa cauda labris impressere. Inter hirci cornua, nign coloris candela tetrum lume (02) præbebat, de hac, quas singuli manutenebant, accenderunt, et cu (05) hircum adorabant, stipem pecuniaria (01) in peluim, quæ aderat inijciebant, hoc primo factum tempore, postea Italus f mina (01) in eundem iteram locum reduxit, tunc hircus ab ea postulauit corolla (01) , seu sertum de capillis suis: Italus capillos dessecuit, et illi obtulit, hoc signo desponsam seduxit hircus à turba, et in vicinum nemus dedactam solo appressam iniuit, que (11) fæminæ commixtio, vt aiebat, mire ingrata, et voluptatis planè expers suit, imò, et cum sensu acerbi doloris, et horroris ob semen hirci, quod glaciei instar srigidum experiebatur. Singulo quoq; mense, Mercurij, et Veneris diebus semel generale capitulum (sic vocabat) celebrabatur apud puteum de Dome, ad quem conuentum ipsa infinitis vicibus accesserat, cum alijs plusquam sexaginta, qui singuli candelam nigram secum adferebant, quam hircus admotam postico posteriore illo subcaudino flatu accenderat, quo peracto omne, tripudium orbiculare, obuerso inuicem tergo iunctis manibus auspicabantur. Missæ quoq; simulacrum exhibebatur, quòd qui peragebat (quem illa nommauit) casula nigra, cui nulla erat intexta crux, vestiebatur. Loco sacrificij incruenti, et sacræ hosliæ, eleuabat resegmen, siue orbem ex rapa tinctum fuligine, et eo eleuante clamabatur à præsentibus vnammi voce. Magister adiuua nos. Calici, loco vini, aqua infundebatur: lustralem verò equam sic conficiebant. Scrobi in terram. defossæ hircus immingebat, hac vnda pura, scilicet sacrificus, et aspergillo atro cunctos aspergebat. In hoc conuentu mimsteria sortilegij singulis distribuebantur, et siuguli rerum à se gestarum rationem reddeba (01) t. Disceptabatur de venenis, maleficijs, veneficijs, hgaminibus, et reme dijs Magicis, de perdendis frugibus, et similibus criminibus. Hacte nus Raemundus. Nunc videamus, quomodo Sagæ per aera in nubibus circumseruntur à Dæmonibus, extra tempus nocturni conuentus. In Belgio; Nobilis, et spectatæ fidei vir Vanderburchtius Decanus Ecclesiæ Mechliniensis Municeps sclopetam deferens, deambulabat extra Municipium, cui ecce obstrepunt multæ, ac multæ aues ex

obscænis, corui, et picæ in arbore prope viam: sclopum ille colimat, et displodit: visus sibi vnam certo ictu perculisse, et decidisse de ramo, reperit solam ferream clauem de cingulo muliebri delapsam, capit, et domum rediens narrat amico, et num norit claue (02) inquirit, Resp. alter, se nosce clauem vicinæ domus. N. Itur ad domum, reperiunt ianuam clausam, inserunt in seram clauem, recludunt, ingrediuntur pro familiaritate, quæ erat illis cum patrefamilias; ingressi inueniunt matremfamilias glande latus ictam. Martinus Delrio, i subdit sequentia, his verbis. Versabar ego, Anno 1587. Caleti (quando f licibus auspicijs Sereniss. Archiducis Alberti vi expugnatum à Catholici Regis militibus tene batur) ad pontem Neuleti. Duo signa Valonum præsidio posita limitem contra Bolonienses, tum hostes tuebantur, sub vesperam sudo c lo, procubitores duo vident nubem subnigram aduolare, et in ea videntur sibi audire confusas voces multorum quos nulli videbant, tum alter audacior, quid hoc rei est? sumus ne sat securi? si tibi videtur bonum librabo tormentum manuarium meum in ipsam nubem; assentitur socius: cum tonitru sclopi decidit de nube ante pedes mulier ebria, nuda, bene obeso corpore, et media ætate, femur traiecta duplici vulnere: capta, se mentis impotem simulabat, nec ferè aliud loquentibus referrebat, quidnam? hostes ne, an f derati? quid ad hæc, qui negant transferri? negabunt credere sese, maneant increduli, qnia nec o culatis, quos possem plurimos abducere, credent. Cur? quia, nec viderunt, nec audierunt, et quosdam interrogauerunt, qui se nihil scire responderunt. Hæc ille. Cape lector, et alia, quæ alij oculati testes, non auriti tantum in actis iudiciarijs, sacramento veritatis adacti prosessi fuere, verbis Nicolai Remigij quæsitoris proponam. Est Girumcuriæ, ait, in Vogesorum Prouincia Castellum satis firmum, è cuius summa arce, cum tegularum aliquot ordmes fulmine essent deiecti, se Sebastiana Piccarda, non molto post, nempe 10. Cal. Nouemb. 1580. in eo pago sortilegij rea forte, et id apud ludicem professa est, De (11) mo nis suaq; simul opera esse patratum, cum enim, ait, è nube vna in illum proruissemus, eo con silio vt funditus eam euerteremus, non fuit tamen in nostra potestate id exequi, sed tantum pauxi llum id ruine attulimus, vt esset quòd eius conatus nos non omnino p niteret, simile est quod sequitur. Cuninus quidam nomine, Magistratum in D. Clementis fanno Roucai vbi commorabatur obtinens, Calen, Decemb. 1586. cum

  • ii. Lib. 5. squisit. ina gicarum. sect. 3.

ruri f num inter domesticos curaret, ce (11) lumq; iam magni, tempe statibus commotum cerneret, domum fugam parabat, sed dum ad eam se instruit, subito fulminis ictu proximè se quercus sex radicitus vidit euersas, ac eam, quæ septimo loco adhuc stabat, tota (01) tamquam vnguibus laceratam, ac discerptam, cum iam multo magis properaret, amissis etiam præ festinatione pileo, ac instrumentis ijs, quæ tum manibus gestabat, ecce de integro audito fulminis fragore illi visa est in summa quercu, quæ in propinquo erat hærere mulier, qua (vt credibile est) nubes se eo impetu exonerarat, eam igitur consideratius intuens agnouit, e vicinia vetulam esse, quam illico sic c pit verbis increpare. Tu ne pessima es Margarita Vuarina, ad quam quantum nunc comperio, non immerito ante hac sortilegij suspicio apud omnes pertinuit; vnde tu nunc nobis, ades isto habitu; cui illa, ignosce mihi hoc quæso, ac celatum habe, quod nunc vides, faxo si hoc de me ita promerueris, vt nunquam à me tibi tuisque vel minima oriatur iniuria, ac ne quis de istis dubitet, sciat, non modo esse probata Cunini illius testimonio, quod iureiurando apud quæstorem sanctissimè firmauit, sed etiam ipsius Vuarine (11) agnitione, et extra tormenta se (11) pius repetita, et in ipso vitæ vltimo momento multis audientibus confirmata. Huc etiam pertinet, quod ex alijs quæstionibus capitalibus eorumque, qui exercuerunt eas, fida renunciatione compertum habeo. Coorta enim magno fragore, tonitribusque tempestate, qui armenta reliquosq; pecorum greges in collis Alemani iugo custodiebant (is ad vicinos huecariæ campos, quæ est in Vogesorum præsectura pertinet) se, vt in operto essent in proximas svluas abdiderant ecce vero illis ex improuiso, visi sunt duo Rustici summis arborum, quæ proximè stabant ramis inhærentes, ac veiut implicati, adeoq; animis consternati, vt facilè iudicarent illuc non consilio, sed casu, atque inauspicato aliquo impetu eò deuenisse. Tum autem vestitus f ditas, atq; deprauatio quasi per lutum, sentesq; omnes fuissent raptati suspicionem augebat, eo loci à Ma gistello suo eiectos, detrusosq; fuisse, postquam is eos hac, atque il lac more suo traxisset, confirmabatur; et ideo magis, [que] (17) uod cum illic tanto temporis spatio consedissent, quantum satis esset ad pro bandam, asserendamq; oculorum fidem; momento tamen, aduertenteq; nemine dilapsi apparere desijssent, tandem et dubitatione (02) omnem amouit, quæ no (04) longo post tempore subsequuta est illorum ea de re spontanea, atque armentariorum verbis confirmata confessio, cum ad interrogata ex vinculis responderent.

Est etiam villa, quæ se Bellimonte Vitellium contendentibus finistrorsum ostendit, ibi in summum tectum, cum forte et ijdem, e procellosa nube præcipites decidissent, magnaq; difficultate, Rotarius (id erat alteri nomen) afficeretur, quemadmodum ex tam arduo loco se incolumes possent in terram demittere. Amantius, qui a prima pubertate in dæmonis seruitutem à parentibus abductus, maturè se ijs assuefecerat, ridens sibi, ait, bono esto animo stulte, nam qui nos habet sua potestate àd difficiliora habiles, atque idoneos Magister, hoc etiam negotium facile, ac sine vlla difficultate expediet, nec dictum res diutius morata est, nam subito turbine vna correpti sine vlla noxa, in terram sunt depositi, ipsa tota sic contremiscente domo, vt à fundamentis diuelli videretur. Hocq; ipsi diuersi, totidem tamen verbis recensuerunt; imò, et cu (05) villaticis commissi de die, deque tumultu, ac trepidatione omni, inter eos liberè, ac constanter conuenit, ac tandem, quos viuos cri minis societas coniunxerat, eosdem mortuos flamma Iudicis condemnatione absumpsit: Hçc Re (11) migius. In Oppido quoddam iuxta Rhenum Constantiensis Di cesis, Malefica oppidanis cum esset plurimum odiosa, et ad quasdam ce lebrandas nuptias, non fuisset inuitata, cum tamen ferè omnes aliæ illius oppidi illis interessent, indignata, et vltioni studens, d monem vocat, et suæ m stitiæ causam aperit, petens, vt grandinem suscitare, cunctosq; de choreis dispergere, ac deturbare, velit. Diabolus præsto est, et statim illam subleuat, et per aerem, ad quendam montem prope Oppidum (pastoribus quibusdam cernentibus) transportauit sed, vt ipsa fassa est, aqua sibi deficiente, quam in foueam ab ipsa defossam, infunderet (qui mos ab ipsis obseruatur ad grandines excitandas) lotium aquæ loco intulit; quod, cum digito, more suo, astante d mone mouisset, statim diabolus humorem illum subleuans, grandinem satis copiosam, et ve hementem, instar lapidum super chorizantes, et saltantes oppida nos immisit, quare illis in diuersa loca dispersis, et mutuo de facto conferentibus, Malefica oppidum ingreditur, quo factum est, vt suspicio magis augeretur. Sed cum pastores, quæ viderant patefacerent, suspitio adhuc vehementius in Sagam creuit, quare, capta Malefica, et testata cur hoc malum intulisset, dixit, quia non inuitata fuerat ad nuptias; et sic alijs criminibus detectis, igni tradita, quas meruit atroces p nas, dedit.

Anpossint Magitrans formare corpora ex vua specie in aliam. Cap. XIV. Doctrina. Nvlli dubium esse potest Magorum artes, et Metamorphoses omnes illusorias, et deceptrices esse, et cum natura pugnare, hominis in beluam degenerationem.G1 Addo contrarium asserenti anathematis imminere p nam, a quæ sententia authoritate S. Augustini, b fulcitur, idem ratio persuadet, nequit enim anima humana informare corpus beluinum, vt nec aia Leonis equinum corpus, vel anima equi corpus humanu (05) , quia quælibet forma substantialis, vt suum esse tribuat informando, requirit peculiares, sibiq; conuenientes dispositiones, et organizationem corporis propriam, ideo anima definitur actus organici corporis: vnde fit, vt nec ferina anima humanum corpus, nec humana ferinum queat vt dixi, informare. Istiusmodi prodigiosæ transformations opinio, non recens solum, sed et fuit veterum ista iam à multis seculis inueterata persuasio. Euantes c magni nominis author recitat ex Archadum annalibus gentile fuisse in Anthei familia hoc factum, vt vsus ex ea quotannis sortito ad Sta gnum quoddam perductas, positis vestibus tranaret, confestimq; belua ex homine fieret, ac nono post anno, si interim humanum sanguinem non gustasset, pristinam formam reciperet. Neuros etiam, qui Borxsthenen accolunt, semel quotannis ad aliquot dies lupos effici, ac rursus exacto spatio, quod ei sorti attributum est, in pristinum habitum redire solitos recensuit Herodotus, d et Solinus. e Sed non id solum ita contigit, illis moribus, et ætate, quibus nulla adhuc fulgebat Christianæ veritatis lux hominibus, sed et Bulgariam Baianum f quendam habuisse eius Symeonis, qui aliquando in ea imperauit, filium, qui se in lupum, aut quamuis aliam bestiam, cum vellet, mala arte immutaret. Et Rusciæ Dux quidam, cum audiuisset in ditione sua esse hominem, qui se in eam, quam vellet formam mutaret, accersitum illum, ac prius catenis constrictum, iussit in hoc artem suam properè, vt ostentaret, quod cum ille dixisset, se quidem libenter facturum, modo in propinquo conclaui liceret se paululum esse, idque illi esset concessum, è uestigio egressus, lupi quidem natiua specie, sed ijsdem, quibus antea catenis impeditus, in magnam omnes, qui aderant

  • G1Commet in Scenec. agamen. V.60. aex cap. Epise. 26. 0. 1. blib.18 de Ciuit. Dei. c. 18. et de spiritu ex litter. ca. 28. fin. cPli.lib. 8.cap. 22. dIn Mel pemene. eIn Polyhistore ca. 20. fSigebert. in Chron. Luith. lib.3.cap.3.

fui admirationem traduxit, sed in ferocissimos duos cancs, quod mux insidijs ad id collocauerat incidens miser, dilaniatus, atquo discerptus est. Nulli tamen in mentem cadere debet, vt iam dixi, verè hominem posse in beluam commutari, et beluam in hominem verum; sed hæc magica esse portenta, ac præstigias, quæ habent speciem, et non veritatem earum rerum, quas ostendunt. Diabolus enim diuersimodè solet decipere sensus nostros, vt alibi docui, quia solet aliquando aliud corpus substituere, et illis absentibus, vel alicubi in abdito loco soporatis ipse assumpto lupi corpore, vel ex aere formato, et sibi circumdato ista gerit, quæ putant homines ab illo misero absente, et dormiente patrata, quod strat agemmæ à Sancto quodam viro canctis manisestatum, narrat Guglielmus g Parisiensis. Aliquando ex pacto Magis aeream circundat effigiem beluæ, et memra membris, quoad patit ur similitudo circumponens, caput capiti, os ori, ventrem ventri, pedem pedi, brachia brachijs, accommodat, hoc solet contingere, quando ad hoc inunctionibus certis, h vel solis verbis conceptis vtuntur, vt superius adductum exemplum de illo, qui suit à canibus laceratus, et tunc relinquunt vestigia lupi teiræ impressa. Hoc autem vltimo casu nihil mirum est, si postmodum verè inueniantur saucij illis membris humanis, quæ in ferino corpore ritum acceperant, na (01) leuiter cessit circumiectus aer, vulnus vero corpori inhæsit, quando autem verum corpus abfuit, tunc Diabolus in absentis corpore

  • hPli. lib. 8.cap. 22.

eam partem consauciat, quam scit in serino corpòre sanciatam fuisse, de huiusmodi affert Exemplum bariholomæus Spineus i his verbis. Exempla. Hvius etiam apparentis conuersionis Strigum in Cattos, testis in haceadem Ciuitate Ferrariæ Philippus nomine, artificio cerdo, sub iudiciali iuramento mihi assi ruati trigem quandam ante tres menses ei imposuisse, ne prohiberet venire circa puerum (à se fortè strigatum) quam curandum assumpserat, si qusb lan dientes, et alludentes videret Cattos, Eadem igitur die dum discessisset illa, viderunt post horam ipse, et vxor sua Cattum magnam, et hactenus ab eis inuisam, quæ ad puerum accedebat concito gradu, quam cum ex timore parentes sæpius abegissent, postremo contra venientis vexationem ad impatrchtiam exarserunt, clausoq; ostio vir ille grauissimè Cattum hinc inde fugiente (02) diutius hasta percussit, et demum ex alta fenestra se iactare compulit, vt toto collisa videretur corpore Cattus. Ex tunc autem, Strix illa vetula toto confracta corpore per plurimos dies lecto decubuit, quo factum est, vt leuis, quam prius habebant suspicio, quod Striga esset, et puerum suum, qui hac infirmitate fascinatus granissimè laborabat, ipsa Fascina esset, in vehementem transijt imò, et violentam, etenim percussiones, et plagæ, quæ in Catto infixæ sunt, in illa vetula sunt inuentæ quoad membrorum correspondentiam. Refert Remigins, l quòd fere omnes, qui sortilegij crimine deprehensi in manus suas peruenere, se ex homine in felem toties migrasse retulerunt, quoties se in alienas ædes latenter intromittere volebant; vt ibi noctu sua venena spargerent. Barbellina Rayel, m se in felem indutam fuisse fassa est, vt in ea specie, ac sigura Ioannis Ludouici domum, et faciliùs ingrederetur, et tutiùs peruagaretur, quod cum aliquando faceret, ac eius infantem bimum incustoditum reperisset, puluere medicato, quem tum in pedis palma conclusum gestabat, eum conspersit,|ac interemit. Petronius Armentarius, si quando, quod in procliui est inter pares, odio, aut inuidia mouebatur, contra vicinorum pecorum custo les, in lupum se, conceptis quibusdam adeam transformationem verbis, immutabat; demumque tutus eo prætextu ab omm noxæ suspicione obuiam quamq; pecudem dilaniabat, ac discerpebat;

  • G1lib. 2. cap. 5. lRli villæ ad aquas Id. Ian. 1581. mDalhemij. 1581.

Sequens exem plum narrauit clarissimus comes Paulus à Salm, sacri cubiculi in Regia Lotharingiæ summus præfectus. Hess. Pittelangij, in quo Oppido ipse ditionem habebat, iuxta vetus institutum debentur sibi, familiæ suæ ab incolis gratuitæ, et anniuersariæ operæ. Eas cum fortè ij præstitissent, facta cum curribus suis lignatione, ac vicisim pro remuneratione cibum caperent, in castelli atrio orta, vt fit inter canes rixa, quos secum habebant, ex ijs vna in proximum hypocausti furnulum se condidit, ac cum huic cæteri vehementius latrarent, incolarum vuus introspiciens, ac præ cæteris aspectu horridam intuens, suspicatus id quod erat (nam ea regio strigibus vulgo est infamis) telo, quod tunc gestabat in eius os iniecto, vulnus graue inflixit, quo accepto statim illa se foras proripuit, saltem desijt amplius videri. Postmodum totam vrbem peruasit rumor, vetulam esse quandam, quæ decumberer ex vulnere, quod vbi accepisset nesciretur|; suspicari omnes cæperunt quod verum erat, rabidam illam esse canem, quæ in atrio telo esset percussa, atque tum ex hac suspicione, tum ex ea qua pridem laborabat fama, comprehensa, et in custodiam tradita, tandem etiain de hoc diligenter interrogata, liberè rem omnem, sicuti hic recensetur, simul et malefica alia quàm plurima patefecit. Audite, et hoc quòd refert Remigius sibi narratum à Clarissima Heroide D. Diana Dommartinensi vxore Illustriss. Principis D. Caroli Philippi Croij Marchionis ab Haurech, his verbis: Non ita pridem Thiecuriæ, qui pagus in eius ditione est mulier fuit huiusmodi malis artib. addicta, cui, et ei induendi alienas formas à Dæmone fuit tributa facultas. Eam igitur, cum eius pagi opilionem odisset impendio, ac quoquo pacto malè mulctatum caperet, in eius gregem pascentem lupi sorma, atq; habitu aliquando irruit, sed ab illo accurrente iniecta, atque impacta securi, vulnus in femore accepit, quo debilitata coacta fuit se illico in proximu (05) dumetum inferre, vbi ab assequente opilione reperta est vulnus ligans vestis discissæ peniculamentis quo sangumem, qui ex eo magna vi diffluebat, sisteret, sicque eo inditio delata, ac comperta, nem omnem, vti hic recensetur, agnouit, et tandem ignis supplicio p ras luit. In Flandria, in Oppido quodam parum distante à Dizmuda, Rusticus quidam vnà cum filio adolescente in saberna bibens, hospitam signantem ceruisiam, quam propinabat, obseruabat, et videns quòd notaret duplo plus, quàm propinaret, dissimu auit nihilominus, vsque ad solutionem compotationis. Persecta potatione,

vocat hospitam, vt ponat rationem expensi, petit ista qua (01) tum signarat creta:negat ille, et multis vltro, citroque iactis, pecu niam in mensam proijcit, quam sciebat sussicere, et discedit. Stomachabunda hæc, tu vero, ait, non hinc hodie poteris domum ire, vel non ego, quæ sum; abijt contemnens mulierculæ minas, vbi peruenit ad fluuiolum, in quo scapham reliquerat, non potuit pater vnà cum filio admodum forti, summa ope eam à ripa contis depellere, ita vt dixisses clauis fixam in ipso solo, forte duo, vel tres milites illac iter habebant, vocat, dicens quæso contubernales boni venite, et opem ferte, vt hanc nauiculam de ripa deducamus, promitto enim pro mercede largum potum, accedunt, et ingressi quantum possunt protrudunt, diufrustra vim fecerunt, anhelans vnus, et suda (01) s, ait efferamus sarcinas, et he (11) c onera, fortè vacuam commodius deducemus, fit, et ecce mercibus expositis, videntin sentina ingentem luridum buffonem scintillantibus ocnlis illos intuentem, non tulit vnus militum, sed gladij cuspide per foratum ad guttur in aquam proijcit, ille quasi exanimis in tergu (05) prouoluitur ventre resupinato, vulnera natanti cæteri imponunt alia, et repente nauis soluitur. Lætus Rusticus auxiliatores ad idem vnde recesserat hospitium reducit; potum petit, præbet ancilla, quærit ille vbi hospita? audit, pessimè se habere, et animam in lecto agere, quid, inquit, inepta ebrium me putas? vix media elapsa est hora, cum ego illam istic sanam, vt tu es, reliqui, vada (01) ; et videbo, quid istuc rei sit. Intrat cubiculum, inuenit collum, et ventrem vulneribus confossam, laceramque expirasse, vnde hæc, exclamat, vulnera? nescire se profitetur ancilla, nec domo illam, quòd sciat pedem extulisse, itur ad Magistratum, vulnera cæsim, punctimq; illata inueniuntur ijsdem in locis, quibus bussonem, qui nusquam comparebat, milites occiderant. An bestiæ loqui possint, et inteligere arte Magorum. Caput XV. Doctrina. Bruta nonnunquam ab egregijs scriptoribus dicuntur ratione prædita, non quod verè habeant rationem, sed quia multa tam solerter faciunt, quàni ho mines solent, qui sunt ratione præditi; dicuutur etiam prudentiam habere, quia sic operantur, ac et prudentia duce operarentur. Hoc benè explicat Fracastoríus.

a In hanc sententiam videlicet, Quosdam, actiones animalium omnes ad instinctus naturales referre, sed an hi insunctus, cum cognitione coniuncti sint, vel ne, debuit explicari. Alij dicunt hos dirrigi ab intellectu, qui fines cognoscit, et errare non potest, hoc totum igitur erudite, et ingeniosè explicat, sic dicens. Quando Deus hanc vniuersitatem creauit, eadem virtute, et potentia, qua omma fecit, facultatem etiam singulis naturis propriam dedit, qua peruenire possent ad fines rerum vniuersitati debitos, et congruentes. Inde contingit, vt multa à particularibus fiant, quæ alium finem intendunt per se, et alium finem intendit natura, et ordo vniuersi. Nam, quod calor ille genitiuus tam mirabilia operetur, calefaciat, attrahat, propulset, figuras det membris vias, receptacula, situs, ordmes, iuncturas, ac tandem animal producat, ac si singulorum fines cognosceret. Arbores etiam, ac plantæ, folias, gemmas, flores, fructus, semina, mira solertia faciant (vt videntur) custodiant, muniant, certum est hæc à non cognoscentbus fieri; sed dicendum est, he (11) c fieri ab illis, partum per accidens, partim per se: per accidens quidem quatenus est particularis quæ dam vna natura, per se verò, quatenus est pars vniuersalis nature (11) , quàm ordinauit Deus ad finem illum quem ipse cognoscit. Sic, ait, et quædam bruta faciunt, non cognoscendo fines, et quasi per accidens, quatenus sunt naturæ particulares, quatenus verò sunt partes vniuersalis naturæ à Deo ordinatæ per se faciunt, et intendunt fines, non sibi, sed Deo cognitos. Verbi gratia, dum oua sunt matura, auis vult illa deponere, pondere grauata, et molestia ouorum: hic finis aui est notus. Alius est finis ratione vniuersi scilicet, conseruatio speciei, qui est aui incognitus, sed Deo cognitus; Deponit itaq; auis ouum per se, propter stimulum, per accidens respectu prolis: respectu sui quatenus est hæc auis; sed respectu vniuersi, quatenus est pars eius, excludit prolem per se; sic etiam aui insurgit apetitus deponendioua loco tuto per accideus ratione prolis conseruanda, sed per se, quia ouum amat, vt partem sui. Quare (ait Fracastorms) magna prouidentia, et sapientia Dei videri potest, qui totum vniuersum ordinaturus, modum naturis omnibus dedit, quæ nescientes sines, omnia tamen fa ciunt, perquæ fines consequuntur, quos ipse solus cognoscit. Ex his hactenus deductis videre est, illam, quæ in brutis apparet prudentiam, non esse, sed solum instinctum naturalem, et ordinem vniuersi à Deo præstitutum; Nunc videamus an bruta possint loqui. Fit aliquando Diuina virtute, vt cui nulla inest naturalis virtus

  • alib. 2. de intellectio ne.

loquendi, illud tamen loquatur testante Scriptura sacra, b de asiua halaam. quo autem modo Deus efficiat, hoc ipse nouit, qui est fabricator omnis loquutionis: puto tamen, vt plurimum vti Angelorum opera, qui per illas inanimatas res vel per bruta loquantur. Per bruta in ipsismet formata loquela corporibus, et ta lis loquutio est vitalis actio ipsius animalis, non tamen est actio in tellectualis, sed dicitur intellectualis tantùm respectu Angeli; hoc sit in illis, quæ habent organa apta ad loquendum, vt Picca, Psitacus, Coruus, et similia; in brutis autem non habentibus apta organa ad loque (02) dum, vt Asini, boues et c. putarim id facere, co quòd ipsemet Angelus, iuxta ea sermone in aere formato loquitur. Ita oicendum de insensibillibus, igne, aqua, Terra, aere, cadaueribus, quibus sic stantibus, facile erit iudicium facere, et respondere quærenti. An verò bestiarum voces Magi intelligant, scribit Porphyrius, c quod sua e (11) tate de Apollonio Tianeo dici solitum: illu (05) , cum, audisset passerem cum multis vociferantem, exposuisse sodalibus suis, quos secum habebat, quòd passer indicabat cæteris, asinum onustum frumento ante Vrbis portam cecidisse, frumentuq; humi fusum. esse. Volebat enim Apollonius hoc facto fingere, se garritus auium intelligere, sed hæc sunt inciedibilia. Quòd autem beluæ inter se intelligant, saltem eiusdem speciei, per eorum effectus corporis, vel vocis, hoc quotidiana docet experientia, et hoc conatus est probare Porphyrius: piscis enim, qui confractum laqueum euasit, alijs periculum indicat, vnde sit, vt eo die huius generis nulli pisces compareant, Vide Petrum Gregorium, d hæc ipsa memorantem, prudenterq; monentem, intelligentiam veram, et discursum animantibus deesse. Exempla. Refert Antonius Bonfinius, e quod anno circiter tertio post cladem ad Nicopolim, Sigismundo Imperatore à Turcis acceptam, cum multi in eum campum descenderent, emissam inter ossa subinde vocem audierunt, Iesu (hristi Saluatoris, et Mariæ Virginis nomina inuocantem, loquaxque inter cadanera caput muentum, quod vbi homines sibi adesse nouit, quid nam, ait, stupidi hic statis viri? Christianus ego sum, inconsessus in hoc bello occubui. Maria Mater me æterni supplicij reum esse non patitur, hic me adhuc linguæ compotem seruauit, vt delicta fateri, et animum sacris apostolicis lustrare queam, proinde Sacerdotem, qui confessionem audiat, et me expiatum reddat, accersite

  • bNu.22. clib. 5. dliq. 1]5 de repub. cap.5. ehistor. lib. 3.

quæso; Rogatus, cur tantum à Virgme beneficium promeruisset, respondit, sibi peculiarem in eam fuisse in vita denotionem, et septena eius festa quotannis reuerentissimè celebrasse, religiosisq; ierunijs, pane solum, et aqua decorasse. Quare accersito è Pago prexin o saccidote, Confessionem ritè transegit, et impetrata eriatorum omnium remissione, et absolutione, repente conticuit, perpetuoque quieuit. Simia I ei Diabolus, conatus multa similia, sed pseudo miracula, interdum Deo permittente facere, ad Diuinam vindictam demonstrandam, et eius iustitiam facit. Flegon Tralianus, ait, f Policritus, post Docridem vxorem ductam, et postquam tres noctes cum ea obdoimisset, tertio die vita functus eam reliquit granidam, que (11) monstrum ex duplici sexu peperit, quod cum in media (01) concionem populi ductum fuisset ad consultandum, quid id præsagiret, quid ve de eo faciendum esset, comparnit in medio populi Spectrum Policritus, et futuram Aetolis, et Docrensibus prædixit cladem, et impotente ad resistendum populo, filium suum monstruosum dempto capite deuorauit, et euanuit, mox et caput eandem cladem eloquutum est. Addidit idem Auctor ex Antistene Philosopho Peripatetico. Quo tempore Acilius Glabrio Consul vicit Antiochum Regem Asiæ, deterritos Romanos oraculis, ne amplius inuaderent Asia (01) , et Publij Ducis Romanorum caput relictum à lupo, qui corpus deuorauerat, vt ipse prædixerat furore Diuino, vt putatur perci tus, cecinisse longo sermone aduenturam Cladem Romanis. Facillimè Magus potest per Dæmonem efficere, vitiatis organis corporeis, vt homo latrare, vlulare, crocitare, hinnire audiatur, conans loqui, videmus enim artificio id nonnullos f liciter consequi. Degitur, quòd Auno 1546.G1 Margarita Essingensis ex ventris doloribus ita intumuit, vt ventris moles totam faciem obtegeret, ac in circumserentia decem palmos excedere videretur, audiebantur à circumstantibus lectum, gallorum cantns, gallinarum crocitationes anserum strepitus, latratus canum, balatus onium, porcorum grugnitus, boum mugitus, hinnitus equorum. Eduxit mirè magnitudinis vermes, atque serpentes ex latere circiter. 150. quo miraculo fidem faceret, cum tamen nil nisi præstigiæ Dæmonum à matre puellæ lucricausa confictæ forent.

  • fLib.1. de mira bil. G1N. in lib. de prodigijs.

An Dæmon possit facere, vt quis tormentanon sentiat, et iuedim longo tempore perferat. Cap. XVI. Doctrina. An Dæmon possit facere, ne actu sentiat, quod natura sensibile est, V.g.ne crucietur quæstioni subditum; Iamblichus a scribit multos prophetarum admoto igne non vri, vel si vrantur, vstionem non sentire, nec alia vlla tormenta: loquens de vatibus gentilium, et ait, id fieri Deo intus adflante, qui repellit ignem, illaq; cætera hebetat. Quis est iste Deus Iamblici Magi, nisi cacodæmon quispiam Eurycles? qui sunt isti prophetæ, nisi malesici? b Hodie quidam impij milites se sore inuulnerabiles putant, si arma certo ritu incantent, vel sacrilego ausu crucifixi imaginem compungant, vel comminuant, aut confringant, c ita Codronchus, d vel si ferant interulam horrendis imaginibus descriptam, quam vocant, Inferni camisia (01) , vel si periapta quædam ferant varijs caracteribus Magicis insignita, aut orationes, quas blaspheme admodum, et mendaciter tribuunt D. Leoni, vel Carolo Magno, insignitas magnis, (vt dicunt Magi) Dei nominibus; sic deludit Diabolus suos, vt est vide re in Exemplis. Nunc ad inediam redeamus. Non est dubitandum posse diabolum efficere, ut quis multorum mensium ferat mediam, nam potest et hocnaturaliter fieri. Indi enim ferunt habere se herbam vnam nomine, Coca, quæ ore gestata famem depellit. Dioscorides scribit Scvthas adinuenisse herbam circa Boeriam crescetem, magnæ quidem commendationis, quod in ore habentes eam, famem, sitimq; non sentiant, et apud cosdem, Hippice, herba sicdicta eundem essectum præstat, scythasq; his herbis, ait, per duodecim dies durare in fame, et siti. Gemma f fatctur inedia (01) naturalem multorum annorum. Si sit in corpore humor stigmaticus crudus, lentus, atq; viscosus; tunc calor naturalis illo vtitur pro alimento, donec totus absumatur humor. Idem fit, si ex sum ma cerebri humectatione; materia quædam subtilis, et pituitosa à capite in corpus descenderit quia tunc corpori in alimentum illa cedit, nec homini cibus opus est donec hic humor penitus

  • alib. de. mister. Aegyp. paulo ante medium. bVide Io serh. Anglex in 2. q. de dæmonibar. 4 dissic. 5.dub. 1. cSpren. ger. i mal. p.2.q.1.c. 16. dlib. 3. de morbis ve nesi.c.12. flib. 1. cosmocri. Cap. 6.

consumatur. Huiu smodi censetur fuisse inedia in puella Anglicana Rogerij Bacconi filia, quam ferunt viginti annis nihil comedisse: Et tempore Nicolai V. pontificis, Gallus Sacerdos brennio toto, cibo, potuq; abstinuit, quod si hæc fieri naturaliter possunt, multo melius diabolus efficere potest, ea industria, qua prauas cor pori alias affectationes immittit. Exempla. Refert Martinus Delrio e se nouisse studiosum quendam iuris, nomine Quirinum Baccalaureum, qui, cum tali membranula fretus, audacter se iurgijs, et pugnis immiscuisset, sæpe ictus, nunquam tamen saucius; tandem Romæ anno 1572. vel 1573. in Symposio minimo vulnere fuit interemptus, huic simile est sequens. Niderius in suo formicario scribit, quòd in territorio Bernensium, primus auctor malesiciorum fuit quidam Scafius dictus; qui publicè de hoc gloriari audebat, quòd quandocunque vellet, ipse se omnium suorum in æmulorum oculis velut murem facere valeret, et dilabi à manibus inimicorum suorum lethalium, et ita capitalium suorum inimicorum manibus sæpe, vt dicitur euasit: Sed cum terminum suæ malitiæ Diuina iustitia facere voluit, tandem per hostes suos in Stuffa quadam, prope fenestram quandam sedere explorabatur cautè, quo in loco, cum nullum de sibi insidiantibus suspectum haberet, per fenestram gladijs, et hastis inopinatè transfixus est, et ob sua facinora ibi mortuus miserabiliter. Tormentorum sæuitiam quotidiè Malefici in eculeo eludunt, omnem enim cruciatum, vel risu, vel somno, vel silentio superant, quo in genere Stupenda est narratio Charondæ, f quæ talis est. Quandam f minam quinquagenariam sibi notam sic elusisse mfusionem laridi liquati toto corpore factam, et omnium membrorum diram diftractionem, vt nihil sentiret prorsus:ex Equleo sublatam omni sensu doloris vacuam, integram, et illæsam fuisse, nisi puòd pollex pedis euulsus in quæstione, redditus non sit, cuius tamen illi iactura noxæ vlli, vel impedimento no (04) fuerit, quam omnia tormenta eludentem, et pertinaciter omnia negantem, elisa in carcere gula, Diabolus necauit, qui eam maleficij per energumenam accusarat. Prope Samarobrinam anno 1599 capta fuit puella Strigatrix, quæ nec pedum exustionem sæuissimam, nec slagra validissima

  • elib.2. de squisit magic. q. 21. flibr. de Antichristo reuela to uota.1.

sentiebat, donec Sacerdotis cuinsdam monitu, illi Agni benedicti ceram in collum iniecerunt, tum enim vi sacrati amuleti, D monis præstigiosa ludibria depulsa, illam vim doloris c pit sentire, vnde patet hanc indolentiam, quam agnoscit etiam Tostatus, g minime nasci ex vlla physica causa, sed opera Dæmonis induci. Remigius h refert hæc sequentia. Cum Isabella Pardea ob sortilegij crimen comprehensa, vrbis pre (11) stcto partem corporis à Læmone signatam indicasset, subijt ci in animum experiri, verum ne id esset, quod de huniuimodi stupore ferebatur: ergo iussit in eam aciculam penitissimè infigi, atque inculcari, quòd cum in satis magna hominum frequentia esset factum, et incruentum omnino vulnus apparuit, et nullum Saga doloris, vel minimi indicium aspicientibes dedit. Claudia i Bogarta tormentis ia (01) exhibenda, cute, vt moris est detonsa fuerat, ob idque cicatricem in summa fronte nuda ostendebat. Suspicatus igitur inquisitor, quod verè erat, scilicet à De (11) mone impressi vnguis vestigium, quod ante capillis tegeretur, in id iu bet aciculam altissimè infigi, quod cum esset factum, nec illa dolo ris vilo sensu affici, nec vulnus vel tantillum cruore manare visum est: perstitit tamen, verum negare, ac dicere eum olim ex iactu lapidis torporem esse obductum, sed postmodum tormentis admota, non tantum agnouit id sibi à Dæmone inflictum fuisse, sed et plurima alia, quæ indignissimè ab eo passa fuerat, enumerauit. G1Essei, qui pagus à supradicto loco miliario ab est, cum hoc loci Dynasta præsens in Mugeta sortilegij rea lictorem periclitari iussisset, acts illam idcirco nudam statuisset, inuestigaturus sicubi signum illud inueniret, tandem in sinistro femore macula verucæ instar apparuit; in quam, cum ferrum vel quantum poterat adegisser, nec a Mugeta vocem, nec ab ipso vulnere sanguinis guttam vllam elicere, et exprimere potuit, cum rursus locum maculæ proximum leuiter etiam vulnerasset, ingentem ex eo dolore clamorem edidit, largusque crnor sese inde estudit. An Magicis Artibus, et opera Dæmonum Sexus immutari possit. Cap. XVII. Doctrina. De sexu mulieris in masculinum, vel masculini in f mininum commutatione, quam naturalem ex Medicis huius seculi fæ

  • gq.254. in Gens. cap.13. hlib.1.c. 5. Spinalij pridie noman Mal9.tyss iBrindusij 3.Cale (02) , Nouemb.2590. G138.Cal. Juiij 1591.

tetur Cosmocrit.I. Gemma. quæritur. Factos ex mulieribus viros multos legimus. Hippocrates a scribit, Abderis Phætusam vxorem Pithei, partui vicinam, misso in exilium marito, aliquot mensibus, cessante fluxu menstruorum, cunctis in membris magnos perpessam dolores, corporis habitu in virum mutatam, idemque apud Thasios accidisse Anamisiæ vxori Gorgippi. Titus Liuius, b idem refert. Plinius, c ex f minis, ait, mutari in mares, non est fabulosum. Martinus Delrio, d refert sequentia, his verbis: Ipse in Africa vidi mutatum in marem nuptiarum die L. Cossitiu (05) Ciuem Tisdritanum, viuebatque cum hæc proderem. Notant Medici aliqui huius mutationis esse naturalem ratione (02) , qua id natura det effectum, et conari illam semper in id, quod est perfectius. Mulier enim est quasi imperfectus vir quidam, nec in aliud à viro distat, quàm, vt quæ sunt intus vasa seminaria, fori appareant, sumpto incremento, et pingui velamine, cui inuoluitur fracto, protrudatur in virgam, cui similis est, sed abscondita, et inuoluta fuerat prius, et expellitur caloris naturalis vrgentis impetu. Si autem id potest natura, quod multi authores confirmant, putarem, Deo permittente, diabolum etiam causis naturalibus inherendo, idem efficere posse. De viro verò f minam fieri, crediderim id esse impossibile, non solum nature (11) , sed etiam diabolo, quia hic opus est nimia retractione partium perfectarum in locos f mineos. Hic conatus, in Nerone Mago perfecto irritus fuit, quando sexum masculinum in f mininum mutare tentauit. Veru (05) est Ausonium Epigr. lib.I de virili sexu in f mineum degenerante locutum fuisse, his verbis. Famineam in speciem conuertit masculus ales, Pauaq; de Pauo constitit ante oci los: Nec satis antiquum, quod Campano in Beneuento Vnus epheborum Virgo repente fuit. vbi ait, ex puello, puellam, et ex pauo pauam factam, quod difficillimè crediderim, nisi sortè vterq; eis sexus fuerit, ocultatus vnus, manifestus alter, vt accidit in leporibus, de quibus Ouidius. Alternare vices, et quæ modo f mina tergo Passa marem. nunc esse marem miremur byænam. quia Plinius lib. 8. si bene memini tradidit illam vtroq; sexu præditam esse. Augustinus e memorat ex Centilium scriptis, et mulieres homines, et gallinas in masculinum sexum fuisse conuersas, non tamen arte Magica, sed naturaliter, quia magi hoc essicere non

  • alibr. 6. Epidem.p.6. blib.24 de Spoletana muier e. lib.9. ccap.4. cd lib.24. 22. dcap.4. cd lib.24. 22. evlt.cap. lib. 3. de ciuit.Dei.

possunt verè, sed apparenter, vt decipiant, fascinando per Dæmo nem sensu s nostros, vt alibi docuimus, ad. Exempla. Iouianus Pontanus, f narrat Caietæ mulierem piscatori cuidam annis quatuordecim nuptam, in virum migrasse: et alia (01) , cui nomen Emilia, nuptam Antonio Spensæ Ciui Ebulano post an num nuptiarum duodecimum in virum mutatam: soluto matrimonio vxorem duxisse, et liberos procreasse. Addit idem aliam f minam, cum marito filium vnum peperisset, subito exorta virilitate, marito relicto, alteram duxisse, et ex ea liberos generasse. Nonnulla narrauit consimilia Cocceius Sabellicus, g quibus omissis duo ponam, quæ nostris temporibus Hispania dedit, et fue runt descripta fidelissimè ab Antonio Torquemada. h Vixit in Oppido Ezgueira Lusitaniæ distante à conimbrica nouem leucis vir quidam nobilis, cui silia erat nomine, Maria, Pacheco, quæ cum esset iam eius ætatis, qua f minis menstrui flores inchoantur, loco liquidi humoris, erupit erè locis, vel aliter natum foras prodijt virile membrum; sicque ex puella subito Adolescens Fphebus apparuit, cum sexu virilem vestitum, nomen quoque assumpfit, Manuelis Pacheci, Nauim conscendit, in Indiam profectus, rebus sortiter gestis strenui militis existimatione (02) , opesque maguas comparauit. In Patriam rediens vxorem nobilem duxit, de liberis mentionem subdit nullam Amatus Lusitanus, i sed ait illum imberbem permansisse, facie in f mineam declinante, quæ sunt mdicia non perfectæ virilitatis. Vltimo loco subdit Torquemada, se ab amico viro magnæ authoritatis, et fidei pleno accepisse. Non procul ab vrbe Beneuentana Hispaniæ Vxorem cuiusdam rustici fortunæ mediæ, quæ, quòd sterilis eslet, minus à marito benignè habebatur; pertæsam malæ tractationis, quadam nocte aufugisse, sumpto vestitu famuli domestici, sic ornata, virumque mentita, varijs in locis opera seruili vitam sustentanit, post aliquod tempus, siue quòd calor in ea naturalis tam efficax foret, siue quòd imaginatio nata, et confirmata continuo habitu, et ministerio virili eam efficacitatem nacta sit, certe ipsa se in virum mutatam deprehendit, statuit ergo quæ diu suerat vxor, agere maritum, f minam sibi matrimonio copulat, diu res latuit, illo non audente cuiquam rem narrare, donec quidam, ei prius optimè no

  • fIn hist. Neapolis. glib.9. exempl. hlibr. 9. exeploru (05) . Dial.1. iSabellieus libr. 9. exeplorum

tus cernens tam similem esse facie vxori profugæ Rustici illius, interrogauit, num fortè frater esset talis mulieris, huic rem omnem, vti contigerat narrauit, sic res in lucem venit. Fulgosus scribit l Neapoli Regnante Ferdinando Primo, cum Ludouicus Guarna Salernitanus Ciuis quinque filias suscepisset, quarum natu maioribus duabus, alteri Franciscæ, Carolæ alteri nomen erat, postquam ad decimum quintum annum peruenerunt ambabus genitalia membra in marium morem eruperunt, mutatoque habitu, pro maribus habiti sunt, Franciscus, et Carolus nun cupati. Item Ebuli, sub eodem Rege, Puellæ, quæ iam quatuor annis viro promissa sponsæ nomen habuerat, qua nocte Primum viro tradi ta cum eo cubauit, siue ex confricatione, siue ob aliam causam, quæ ignota sit, effractis membranis, quæ vt mulier videretur efficiebant, virilia membra prodierunt, domumque reuersa in iudicio dotem repetiuit, in virorum numero postea habita. Phlegon m scribit. Virgo quædam Smirnæ nata Philotis nomine, cum matura Viro nuptui à parentibus esset tradita, masculino enato membro, in virum abijt, quin et Laodiceæ, quæ est in Syria mulier Aeteta nomine etiamnum cum marito degens, è f mina vir extitit, cui Aetetus nomen præside Athenis Macrino, Romæ Consulibus Lucio I amia, et Aeliano vetere. Michael n Montanus testatur suo tempore Vitriaci fuisse puel lam nomine Mariam, quæ cum saltaret violentius. Subito virilibus erumpentibus in virum mutata est, et ab Episcopo Suessionensi confirmationis sacramento mutato nomine Germanus vocari c perit, eius postea mento barbam natam, diu vixisse ad decrepitam vsq; ætatem, vxorem tamen duxisse nunquam. Sed si illud natura potuit, quod tot asserunt authores, putarem Deo permittente causis naturalibus fretum etiam posse Dæmonem ipsum. An animæ Defunctorum Mortalibus possint apparerc. Cap. XVIII. Doctrina. Mortvorvm animas posse, ac solere nonnunquam Diuina potentia, atq; virtute viuentibus apparere omnibus Christi fidelibus consentaneum est. Legimus enim primo Christum B. Petro Apostolo apparuisse persequutionem vitanti, et dixisse se Romam contendere, vt iterum crucifigeretur. De apparitionibus animarum testatur D. Pater noster Ambrosius

  • llibr.1. exe (02) plor u (05) . cap.6. mli.2. de mirabil. et longen. nlib.1.ex perimento rum.c21.

contra Auxentium de Basil. noua tradenda. Auctorest D. a Dionysius Areopagita, Iesum multis Angelis comitatum apparuisse, et inclementiæ nomine repræhendisse, quòd lapsi fratris, et seductoris p nam expeteret. Justinus Martyr b testatur redire animas mortuorum, et apparere aliquando, asserens Samuelis animam uerè fuisse euocatam. Idem affirmat Tertullianus his uerbis; Sed si quorundam reuocauit animas in corpora Dei uirtus in documenta iuris sui, non idcirco communicabitur sidei, et audaciæ Magorum, et fallaciæ som niorum, et licentiæ poetarum. Origenes c Celsum impugnans utitur his uerbis. Improba uerò anima et prauis facinoribus in terram retracta, ita ut adspirare ad superiora nequeat, uagabunda in terra uolutatur, nunc circa sepulcra oberrando, ubi etiam umbratilium animarum phantasmata sunt sæpius uisa, nunc terras has obeundo, cuiusmo di hos spiritus esse credendum est, qui omnibus seculis, et coerciti sunt, et præpediti ueneficijs et c. Et Ori genis tempore B. Potamiæna Basilidi carnefici apparens, eum ad fidem conuertit, ut docet Eusebius, d et ipsemet Origenes contra eundem Celsum lib.1. B. Gregorio Taumaturgo Beatam Virginem Mariam, cum B. Ioanne Euangelista apparuisse narrat Gregorius Nissenus scriptor eius uitæ grauissimus. Vide D. Cyprianum, e et arguit eos, qui huiusinodi uisiones contemnunt. Sanctus Ambrosius f de B. Agnete ait, parentibus ad eius sepulcrum uigilantibus, quadam nocte cum apparuisset, sic ad eos loquuta dicitur, ne me parentes mortuam lugeatis, et c. Post annum Christi. 300. Apparuit Christus B.Petro Alexandrino g in forma pueri quærentis uestem suam ab Ario discisam. Adrianus tom.2.Epis.decret. et Synod.7.siue Concil.Nizen.2.act. 2. Gregorius Turonensis h Surius tommo 6. die 12. Decembris Gregorius Cæsariensis apud lipom. tom.6. in oratione de Nicena Synodo. Nicephorus lib.8.cap.23.B. Basilius lib. de uera Virginitate paulò ante medium. Et Gregorius Nazianzenus in oratione in la udem Cæsarij. Anno Christi 400.B.Martini transitus, B.Seuerino, et B.Ambrosio absentibus ostensus est, quod etiam narrat Gregor. Turonen. libr.de miraculis Sancti Martini, et lib.de gloria Confessoru (05) . Sanctus Ambrosius didicit, ubi nam iacerent corpora SS. Geruasij, et Protasij per uisionem eorum, teste D.Augustino.G1 Circa annum 429. B. Virgo Maria, cum B. Ioanne Baptisca, et B.Joanne Euangelista apparuit Abbati Ciriaco, et negauit se in eius cellam ingredi uelle, quia ipso ignaro erant repositi duo

  • aEpisto. et ad Demoph 1. bApolog. 11.ad Imperatore (02) . clib.7. dli.6.c.4. ede visio nibus noctarnis. cpi. 12. et 69. fSerm. 90. gSurius tom.6.die 15. Nouebris. hDe gloria martyru cap. 8. G1Lib. 27. de Ciuia. Dei c.8. et lib. 9. confess.cap.7.

libri Nestorij hæretici contra Beatam Virginem Mariam. Extat insignis authoritas D. Hieronymi, i per quam uno ictu iugula (01) tur omnes hæretici, qui dicunt animas teneri in carcere ubicunq; sint, usq, ad diem ludicij. Hec sunt propria uerba S. Hieronymi. Ais, nel in sinu Abrahæ, uel in loco refrigerij, uel subter aram Dei animas Apostolorum, et Martyrum consedisse, nec posse suis tumulis, et ubi uolucrint adesse præsentes: Senatoriæ uidelicet dignitatis sunt, et non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera, honestaq; custodia infortunatorum insulis, et in campis Elisijs recluduntur. Tu Deo leges pones? Tu Apostolis uincula inijcies? ut usq; ad diem Iudicij teneantur custodia, ne fint cum Domino suo, de quibus scriptum est, sequuntur Agnum quocunq; vadit; si Agnus ubiq; ergo et hi, qui cum Agno sunt ubiq; esse credendi sunt, et cum Diabolus, et dæmones toto vagentur in orbe, et celeritate nimia ubiq; pre (11) sentes fint; Martyres post effusionem sa (01) guinis sui arca operientur inclusi, et inde exire non poterunt? hactenus Hieronymus. Vt aute (11) m intelligeremus, hoc non accidere lege ordinaria, sed speciali Dei priuilegio, et permissione singulari. Augustin l hæc sequentia uerba de matre sua scripsit, quæ aduersarij calumniosè in nos detorquent, audite. Si rebus uiuentium interessent animæ defunctorum, ut de alijs taceam, me ipsum pia mater nulla nocte desereret. De singulari enim permissione illa, alias apertè asseruit, quòd de coutinua, et ordinaria lege hic negauit capit. 15. ait, mitti ad uiuos aliquos ex mortuis diuina scriptura testatur, et Samuelis, atque Moysis apparitionibus id confirmat. Infinitæ, vt vno verbo concludam, sunt authoritates ad hanc materiam pertinentes, ideo ne sim tædio afferam tantum quasdam author quorundam Theologorum, sicuti Thomæ de Media. uilla. m Petri de Palude n Scoti ibidem quæst.1.art.4. Dionisij Cartusiani, et in opere de quatuor nouissimis, et in lib.de Nouitijs ordinis sui. Soti. o Et Peltani libr. de Purgatorio capit. 5, Petri Canisij, p et Ioannis Gregorij de Valentiain tertia parte distinctione 6.9. et vndecima punc. 1. disposit.11. quæst. 1. parte I.ac aliorum quam plurimorum nunc ad Exempla veniamus. Exempla. Reserunt Socrates, et Ruffinus, q quòd Sanctus Spiridion filiam habuit Irenem nomine, quæ cum ei bene ministrasset, Virgo des uncta est. Post eius obitum venit quidam dicens, se ei

  • ilibr aduersus Vigilam. llibr. de cura pro mortmis agenda. c. 23 mIn 4.de stinct.45. q.3. nEcdem loco. oIn 4.destinct.45.q.1. pIn 4.destinct.45.q.1.art 4. qLib. 5 c. 20.c. 21 1 Lib.1.c.8. Lib.1.c.5.

quoddam depofitum commendasse; rem gestam ignorauerat pater, perquisitum in tota domo, nusquam quod poscebatur inuentum est, persistebat tamen ille, qui commendanerat, et fletu, ac lacrimis perurgebat, vitæ quoque suæ se illaturum exitium, nisi com mendata reciperet, testabatur. Permottus lacrimis eius senex, ad sepulcrum filiæ properat, atque eam ex nomine yocat; Tum illa de sepulcro, quid uis, ait, Pater? Commendatum, inquit, illius ubi posmsti? at illa locum designans, illic ait, defossum inuenies, regressus domum, rem sicuti filia de sepulcro responderat, repertam, tradidit reposcenti. Quæ potuit respondere, non nepotuit apparere? sanè; sicut et illi, qui mortui sunt Niconæ Synodo subscripsere, audi sequentia. Historiam admirandam prodidit Gregorius Cæsariensis præsbiter apud lipom. in oratione de Nicena Synodo, sic scribens. Duo Sancti Episcopi Chrisantus, et Musonius, cum nondum decisioni suas adiecissent descriptiones, accidit, vt Diuina prouidentia morerentur. Diumi ergo Patres, cum venissent ad communem locum, in quo dormiebant, cumque simul cum eis essent, et quæ dicebantur audirent O fratres, dixerunt, et patres, pre (11) clarè nobiscum certamen certastis, cursum perfecistis, fidem seruastis: Si ergo quod factum Deo gratum iudicatis (nunc enim purius cernitis) ne quid sit impedimento quominus vos quoque decisionem subsignetis, hæcsi mul, et dixerunt, et signata decisione Sanctorum Patrum loculo imposita, totam illam noctem insomnem peragunt in oratione, die autem sequenti, cum venissent ad loculum, solutis quæ erant imposita signaculis, cum sanctam reuoluissent decisionem, inuenerunt SS. Patrum ad eos adiectas supscriptiones. His proprijs verbis. Chrisantus, et Musonius, qui cum patribus omnibus in Sancta prima Oecumenica Synodo consensimus, quamuis corpore translati, manu tamen propria nos quoque libello subscripsimus. Ex quo patet, animas Diuina permissione ad nos redire posse. B. Paulinus Diaconus (non tamen Nolanus ille) In vita Sancti Ambrosij, ait, Eodem quo die obijt, ficut textus Epist. loquitur, quæ à Simpliciano successore eius venerabili viro, suscepta est de partibus orientis ad ipsum, tam[quae] (16) adhuc viuentem nobiscum directa, quæ nunc vsq; Mediolani habetur in Monasterio quibusdam sanctis uiris apparuit, orans cum illis, et imponens illis manus, habet enim diem epistola, quo directa est, qua lecta inuenimus diem esse, quo ille obijt. Intra Tusciam uerò, in Ciuitate Florentia, ubinunc uir Sanctus Zenobius Episcopus est, quia promiserat

se illos sæpius visitaturum frequenter ad altare, quod est in Basilica Ambrosiana, quæibidem ab ipso constituta est, visus est orare, sicut ipso sancto viro Sacerdote Zenobio referentc dadicimus. In eadem etiam domo, in qua declinans Eugenius mansit tempore quo Radaguisus suprascriptam Ciuitatem obsidebat cumiam penitus despcrassent viri Ciuitatis, per visum cuidam apparuit, et promisit alio die salutem illis affuturam, quo referen to Ciuium animi sunt erecti, nam altero die adueniente Stilicono Comite cum exercitu, facta est de hoste victoria. Hec Pausofia Religiosa fæmina, matre pueri Pansofij referente cognouimus. Mazcezeli etiam desperanti de salute sua, vel exercitus quem ducebat contra Gildonem, baculum conens manuin visu noctis apparuit, atque cum prouolueretur ad pedes viri sancti Mazcezel, percutiens terram senex baculo, quo regebatur (tertio hac enim specieilli apparuerat) ait, hic, hic, hic signans locum dedit[que] (17) ue intellectum viro, quem visicare dignum suerat arbitr atus, vt agnosceretse in ipso loco, in quo sanctum Domini viderat Sacerdotem, die tertio victoriam adepturum, atque ita securus bellum inchoauit, et consummauit. Nos tamen ea Mediolani positi ipso Mazcezeleæ referente cognouimus, nam et in hac prouintia, in qua nunc positi hæc describimus, plurimis hocipsum retulit Saccrdotibus, quibus etiam re serentibus securius ante nobis cognita huic libro adiungere arbitrati sumus. Sisinij etiam, atque Alexandrini Martyrum, qui nostris temporibus post obitum Sancti Ambrosij in Agauniæ partibus persequentibus gentilibus, martyrij coronam adepti sunt cum Reliquias Mediolam summa cum deuotione susciperemus, adueniente quodam C co, et referente cognouimus, qui eodem die tacto loculo, in quo Sanctorum Reliquiæ portabantur, lumen recepit, quòd per visum noctis vidisset nauim appropinquare littori, in qua multitudo erat albatorum virorum, quibus descendentibus ad terram, cum vnum de turba pre (11) caretur, vt sciret qui essent viri illi, audierit, Ambrosium, eiusque consortes; quo audito nomine, cum depre (11) caretur, vt lumen reciperet, audiuit ab eo, perge Mediolanum, et occurre fratribus meis, qui illò vemturi sunt (designans diem) et recipies lumen; Erat enim vir, (vt aiebat ipse) de littore Dalmatico, nec se ante venisse in ciuitatem asserebat, priusquam recto itinere reliquijs sanctorum occurrisset, nondum videns, sed tacto loculo videre cæpisse. G1Constantinus presbiter in vita Sancti Germani Antisiodorensis

  • G1Cap....

scribit. Cum vir Sanctus in loco quodam spectris infesto morarentur intrepidus, subito ante os legentis astitit vmbra terribilis, et paulatim sub oculis intuentis erigitur; parietes etiam saxorum imbribus colliduntur; tunc verò deterritus lector, præsidium sacerdotis implorauit, qui statim prosiliens effigiem terribilis imaginis intuetur, et præmissa obsecratione nominis Christi, imperat, vt quis esset, quidq; illic ageret fatcretur; qui protinus terrifica vanitate deposita, voce humili, more supplicantis eloquitur; se, comparemq, suum authores fuisse multorum criminum, insepultos ia cere, et ob hoc inquietare homines, quia ipsi qmeti esse no (04) possent, rogat, vt pro eis Dominum præcetur, quatenus recepti requiem mererentur. Ad hæc vir sanctus indoluit, imperatq; vt locum ostenderet, quo iacerent, tum verò cereo pre (11) cedente dux vmbra prægreditur, et inter difficultates maximas ruinarum intempesta nocte locum, in quo proiecti fuerunt, indicauit. Vt verò mundo redditus est dies circumiectos incolas inuitat, hortatur ipse operis maturator insistens. rudera tumultuariè superiecta ad tempus rastris auulsa purgantur. inueniuntur corpora fusa sine ordine, ossa ferreis adhuc nexibus illigata, ad legem sepulturæ fossa dirigitur, membra exuta vinculis, linteis induuntur, humus superiecta componitur, oratio intercessionis impenditur, requies defunctis obtineturita vt post eandem diem, sine vllo terroris indicio, domicilium frequentato habitatore floruerit. Omnifide digna est historia, quam de Sinesio Cirenes Episcopo, et Euagrio philosopho Sophronius memorie (11) mandauit ex Leontio.G1 Cum affiduè Sinesins Euagrium conaretur ad Religionem traducere, isq; obijceret doctrinam Christianoru (05) de resurrectione corporum, deq; mercede bonorum operum, maximè centuplo pro elecmosina post hanc vitam recipiendo, sibi non posse non fabulosum videri, tandem tamen Episcopus nihil diligentiæ prætermittens ei persuasit Christianum fieri, et cum liberis baptizari. Cæterum non multo postquam baptizatus, dedit Episcopo auri tria centenaria in vsum pauperum, dicens, accipe aurum istud, et distribue illud pauperibus, et fac mihi cautionem manu tua, quòd Christus mihi ipsum redder in futuro seculo: qui suscepto auro promptè illi cautionem fecit, vt petebat, Vixit itaque post baptismum annos aliquot philo sophus ac tande (02) infirmatus est ad mortem; cum verò morti proximus esset dixit filijs suis; quando curabitis sunus meum cartam istam in manibus meis ponite, et me cu (05) illa sepelite. Mortuo autem illo, fecerunt filij sicut eis ipse præceperat, sepelie runtque eum cum chirographo. Tertia post sepulturam

  • G1Apud Surium men se Iulio. Pratt. spiritual. ca. 895.

die, apparuit Episcopo Siaesio nocte quiescenti, dicens, venl ad Sepulcrum vbiiaceo, et accipe chirographum tuum, accept enim debitum, et satisfactum mihi est, atque vt certior rei sias pro pria mea subscripsi manu, ignorabat enim Episcopus quòd chirographum illud consepelissent: Mane facto, accersitis filijs eius dixit, num aliquid cum patre vestro in monumento posuistis? illi putantes quod eos de pecunijs interrogaret, dixerunt ei, nihil domine præter pannos consuetos, quid igitur, nunquid vel cartam consepelistis ei aliquam? tunc recordati filij dixerunt ei, ita sanò Domine, cartam enim quandam moriens dedit nobis, et ait, quan do sepelietis me, cartam istam in manibus meis date, nullo penitus sciente. Tunc dixit illis Episcopus somnium, quod nocte illa viderat, sumensque illos cum Clericis, ac primarijs Ciuitatis acces et ad Philosophi tumulum, quo aperto inuenerunt iacentem Philosophum, cartamque manu Episcopi scriptam suis manibus tenentem: accipientes autem cartam ex eius manibus aperuerunt, inueneruntq; in ea nouiter manu Philosophi subscriptum ita. Ego Euagrius Philosophus tibi Santiss. D. Sinesio Episcopo. Salutem. accepi debitum in his litteris manu tua conscriptu (05) , satisfactumq; mihi est et nullum contra te habeo ius propter aurum, quod dedi tibi, et per te Christo Deo, et Saluatori nostro. Idem narrat Hugo Eterianus. Abbas Menas narrabat, audisse se Elogium Alexandrinum Patriarcham dicentem.G1 Cum profectus essem Constantinopolun, fui in contubernio apud Dominum Gregorium Romanum Archi diaconum singularem virum, qui narrauit mihi de Sanctissimo, ac Beatissimo Leone Romano Pontisice, dicens, haberi scriptum in Ecclefia Romana, quod cum scripsisset Epistolam ad Sanctum Fla nianum Constantinopolitanum Episcopum contra impios Eutichem, et Nestorium posuerit eam super tumulum Principis Apostolorum Petri, et crationibus, ac vigilijs, et ieiunijs vacans orauit ipsum summum Apossolum, dicens, si quid, vt homo, vel minus caute posui, tu cui à Dommo Saluatore Nostro Iesu Christo, et Ecclesia, et hæc sedes commissa est, emenda, Post quatuor verò dies apparuit ei Apostolus, et dixit, legi, et emendaui, sumensq; Epistolam de Sepulcro B.Petri, a peruit eam, et inuenit Apostolica manu emendatam. Idem cap. 148. Theodorus Sanctiffimus Episcopus Dornæ, quæ est in Lybia nar rauit nobis dicens. Cum essem cubiculatius Sancti rapæ Eulogij vidi in somnis virum Religiosi habitus, statura procerum dicentum mihi, nuntia Eulogio aduentum meum, ad quem ego, quis es

  • G1Lib. de te9 gr essu ani marum ab inferin. ca.16.

tu, qui iubes, vt nuntiem? Resp. ille, Ego sum Leo Romanus Pontifex: ingressus ergo, ego nuntiaui dicens, Sanctissimus, et Beatissimus Papa Leo Romanæ fedis Antistes conuenire vos vult, cum retulisset hoc, Papa Eulogius exurgens concitus occurrit illi saluta (01) tesq; se inuicem, oratione facta consederunt; tunc verò Dominus, et Eximius I eo dixit Sancto Eulogio: Scitis quare huc venci im ad vos?Resp. ille, non; aitipse: veni, vt vobiagratias agerem, quia ritè, et magnificè pro mea Epistola Refpondistis, quam scriptam missi ad sratrem meum Flanianum Constantinopolitanum Patriarcham, sensum quidem, et sententiam meam aperientem, hæreticorum antem ora obstruentem: Scito autem frater, quia non mihi tantumvestrum diuinum laborem, studiumq; contulistis, sed etiam supremo culminis Apostolorum Petro, et ipsi præ omnibus, quæ à nobis prædicatur veritati, quiest Christus Deus noster, ista non semel tantum, sed bis terq; conspiciens trina apparitione firmatus enarraui Sancto Papæ Eulogio. Circa Annum 587. Guntrammo Regide Chilperico pessimo Francorum Tyranno visio huiusmodi fuit ostensa, quam ipsemet Rex apud Gregorium Turonensem sic narrat.G1 Vidi, et ego aliam uisionem, quæ huius interitum nuntiauit: Adducebatur enim in conspectu meo à tribus Episcopis vinctus. catenis, quorum vnus Tetricus, alius Agricola, tertius vero Nicetius Lugdunensis erat, ex quibus dicebant duo soluite quæso eum, et castigatum abire permittice, quibus è contrario cum amaritudine tertius Episcopus respondebat: non siet ita, sedigne cremabitur pro sceleribus suis, et cum diu, multumq; quasi altercantes hæcinrer se verba facerent, conspicio eminus Aeneum super ignem positum seruere vehementer. Tunc me flente, apprehensum infælicem Chilpericum confractis membris proijciunt in Aeneum, nec mora inter vn darum vapores ita dissolutus, ac liquefactus est, vt nullum ex eo penitus indicium remanenet. Anno 600.G2 Beatissimus Gregor. I. Romanus Pontifex, et Eeclesie doctor refert sequentia de B. Musa, quòd quadam nocte ei per visionem Beata Dei Genitrix Virgo Maria apparuit, atque coeuas ei in albis vestibus pueilas ostendit, quibus illa cum admisceri appeteret, sed se illis iungere non auderet, Beatæ Mariæ Virginis essvoce requisita, an velit cum eis esse, atque in eius obsequio viuere; cui cum puella eadem diceret, volo, ab ea protinus mandatum accepit, vtnihil vltra louc, et puellare ageret, et a risu, et iocis se ast et ineret, sciens per omnia, quòd inter easdem Virgines, quas videxat ad eius obsequium die trigesimo veniret, quibus visis in cu (05) ctis

  • G1lib.8. hist. [Illegible word].ca.5. G2lib. 4: dialogorum. cap. 37.

suis motibus puella mutata est, omnemq; a se leuitatem puellaris vitæ magna grauitatis detersit manu: cumque eam parentes eiu a mutatam esse mirarentur, requisita, rem retulit, quid sibi Beata Bei Genitrix iusserit, vel qua die itura esset ad obsequium eius indicauit. Tunc post vigesimum quintum diem febre correpta est, die autem trigesimo, cum hora eius exitus appropinquasset, eande (02) B.Dei Genitricem cum puellis, quas per visionem viderat ad se ve nire conspexit, cui etiani se vocantirespondere c pit, et depræssis reuerenter oculis aperta voce clamare. Ecce Domina vcnio, in qua etiam voce spiritum reddidit. Hugo Aeterianus narrat de anima Domini vnius balnei, qui pro suis culpis post mortem Thermarum caloribus deputatus, eodem in loco iussus lauaturis sedulo ministrare, quam operam cum Centumcellensi Præsbycero non semel præstitisset, Presbyter ei chæ ritatis causa duas oblationum coronas detulit, sed ille mærens, afflictusque respondit, mihi ifta quare das pater?G1 iste panis sanctusest, ego-hunc manducare non possum, ego etenim, quem vides huius loci Dominus aliquando fui, sed pro culpis meis hic post mortem deputatus sum, si autem mihi præstare vis opem, omnipo tenti Deo pro me offer hunc panem, vt pro peccatis meis internenias, et tunc te exauditum esse cognosce, cum huc ad lauandum veneris, et me minime repereris; quibus dictis disparuit, et is qui home esse videbatur, euanescendo innotuit, quia spiritus fuit. Anno 1139. Alphonsus Lusitaniæ Rex, commissurus prælium contra quinque Saracenorum Reges, iussus est in somnis à Christo, bono esse animo, et signo vti in prælio, cui quinque vulnerum imago inscripta est. obtinuit victoriam memorabilem, et hinc ssuxit Lusitaniæ Regnum insigne. Decimoquarto post anno Alphonsus Rex Castellæ Baezam obsidebat, ei apparens B. Isidorus author fuit prælij committendi, nec ferè alia victoria contigit illustrior.G2 Admiratione dignissimu (05) est quod narrat Constantinus Episcopus oculatus testis de translatione Reliquiarum sanctæ Euphemiæ Martyris, præstrictum splendorem miraculorum I eonem Isauricum clam sustulisse Martyris Reliquias, et earum loco ossa arida imposuisse, veras aurem Reliquias cum loculo in mare proiecisse, Incidere Nautæ quidam in loculum rei ignari, ac putantes Thesaurum aliquem in eo repositum, suscepere, et aperuere, et mirisice, qui inde exhalabat odore perfusi, cognouere sacras esse Reliquias; Cumque hærerent ignari cuiusnam forent, eadem nocte

  • G1lib. de negrassu a ud marum cap. 14. G2Marian M. 10 cap. 17. apud lipso tem 6.

viderunt lumina, et cere (11) os, virosq; mire candicantes, Deuuq; lac dantes. Cumq; appulissent Leuinum, et Sorano se dedissent, viderunt inquiete Glyceriam Martyrem occurrere Euphemie (11) Virgini, amplecti illam, et osculari, et aduentum gratulari, ex co cognouerunt cuius essent Reliquiæ ille (11) . Ter inde soluentes. Ter ventis reflantibus eodem reiectisunt. Denique Euphemia astitit illis in somnis, et quæ foret edocuit, ac se ibi velle subsistere dixit, ex quo fuerat ab impio Leone in mare proiecta. Anno 800. eo Raymirus Rex Hispaniæ fortiffimè totum diem cum Saracenorum maxima multitudine pugnauit. Sub nocte cu exigua suorum manu in collem quendam se recepit. Regi vigilanti, et Deum precanti B. Iacobus adstitit, iussitque omnes confessione lustrari, et sumpta Eucharistia prælium conserere. Mane, cum omnes obtemperassent ad vnum monitis Diui, signa contulere, hostium sexaginta millia trucidauere. Visus in eo prælio Apostolus albo vectus equo vexillum gestans uiueum, quod rubra crux transuersa distinguebat. Authores sunt Rodericus a Episcopus, et Mariana. b Anno 1117. Cum plurimis prodigijs inter cætera trepidaret Ita lia. Cremonæ quidam infantulus in cunis iacens, pannis obsitus, in primam loquendi vocem contra naturam os aperuit, matremque suam fratri suo maiori escas parantem, qui plorando panem petierat, à corporis curis compescuit, asserens sibi uisam Dei Genitricem Mariam ante Tribunal Christi stantem, instantissimisque precibus pro iudicio, quod mundo propter peccata sua inte (02) derat, ipsi supplicantem, acp (15) ost hæc deposuit eloquium vsque ad tempus humanæ conditionis congruum: verba sunt Dode chini in historia. Narrat hæc sequentia Fulgosius c Cum Vdo Magdeburgensis Episcopus, ne signis quidem, ac Diuinis vocibus commonitus ab impudicitia se temperaret, viri Religiosi Deum, vt Episcopum aut corrigeret, aut tolleret rogauerunt. Inter eos, cum nocte in Cathedrali Ecclesia Sancti Mauritij Fridericus Canonicus hmusmodi precibus operam daret, vehementioris venti asslatu, omnia, quæ in Templo erant lumina extingui perspexit, nec multo post duos Iuuenes venire, duo candelabra accensis cereis ferentes, et Christum cum Matre eius, et Apostolis subsequi, a quibus cum essent vocati Sancti homines, quorum corpora in Templo quiescebant, visus est inter eos Mauritius venire, quilonga, atque graui eratione Vdonem Episcopum accusauit, quem haud muito post Christus nudum adserri a duobus iussit, atque damnauit. Is, cum

  • aCrenicu (10) generale Alphoasi Regis. blib.7.c. 13. clib.9. ex eploiu (05) . cap.17. et Ioan. Nau cler.2. p.1 gener. 34.

pugno ab ipsorum altero, qui eum portauerunt grauiterin medijs renibus percussus esset, Christiana (01) hostiam, quam in communione cius dici pridie sumpserat, reuomuit in calicem, qui altari impositus fuit, atque securi percusso Vdone, rerum illarum omnium visio euanuit: quare vehementer territus Fridericus, cum ad altare accessisset, calicemque in eo esse cum Christiana hostia inspexisset, et simul Episcopum mortuum humi iacentem, alios Religiosos viros excitauit, qui ablatum inde Episcopi corpus in agro sepelierunt. Cum duo locupletes Mercatores non ignobiles, per Taurinos saltus in Galiam proficiscerentur, ampliorem humana specie virum obuium habuernnt, et ab illo mandatum in hæc verba susceperunt. Ludouicum Sfortram fratrem meum alloquimini, et has litteras illi nomine meo date; obstupentibus illis et percunctantibus quisnam esset: se Galeatium Sfortiam esse respondit, et mox ab oculis eorum euanuit. Illi Mediolanum propere redierunt, inde Vigleuanum vbi Maurus degebat. Litteras Ducis offerunt, quarum hoc argumentum erat. O, o, o Ludouice caue tibi, quoniam Veneti, Gallique tuam in pernitiemcoituri sunt, tuamq, à stirpe rem euersuri, verum si mihi tria millia aureorum dederis, dabo operam, vt conciliatis spiritibus, sinistra fata auertantur, idque consequuturum spero, si mihi aduersatus non fueris. Vale. Subscriptio hæc erat. Galeatij fratris tui spiritus. Illud ipsum licet alij, vt commentum irriderent, non tame (02) mul to post Princeps à Ludouico XII. Gallorum Rege Princip atu deiectus, et captiuus abductus est. Hoc testatur oculatus testis Barnardus Arlunus. Ludouici Alodrsij pater Imolæ Dominus haud diu poftquá decesserat, homini à secretis, quem filius Ludouicus Férrariam mitte bar, in itinere venantí similis equo infidens cu (05) accipitre apparuit, huicque, vt filium in hunc locum ipsum postera die venire iuberet, præcepit, quoniam magni momenti res ei prædicturns crat.G1 Ea re audira Ludouicus, tom quia non credebat, tum quòd insidias vere batur, alium pro se missit, ei illa ipsa vmbra, quæ ante apparuerat obuiam facta, vehementer indoluit, quòd filius non venissct, longè enim plura ei dicturum se fuisse affirmabat, sed tunc illud tantum referri iussi:, quòd transacto 22:anno, ac præterea vno mense, die quoque specificè addito, vrbrs imperium, quod obtinebat, esset amirsurus, cum tempus, quod vmbra prædixit aduenit, adhibita magna cura, ea ipsa nocte, quam patris manes suspecta (01) facerant.

  • G1Mist Mediol lect.1

Ducis Philippi Mediolanensis confæderati milites ad muros pene trarunt, adhibitis que, scalis, glacie magna constrictis fossis, vrbera cum ipso Principe cæperunt. Hæc Sabellicus. Franciscus Guicciardinus narrat fama vulgatum spiritum Fer dinandi Regis Neapolitani Iacobo Chirurgo filij Alphonsi Regis ter diuersis noctibus apparuisse, et prima vice mansuetis, ac mitibus verbis, posteris vero minabundè, et increpanter imperasse; suis Alphenso verbis denuntiaret, non esse, cur vana spe seipsum lacta ret, vires Francorum sustinendi. Statutum enim, ac definitum fatali lege, stirpem Aragoniam insinitis casibus iactari, et tandem regno priuari. Cæsar Baronius, de Michaele Mercato seniore testatur, ci cuns Marsilio Ficino summam intercessisse amicitiam studiorum consuetudine, et Platonicæ Sectæ vinculis strictus colligatam: accidisse autem aliquando, vt ex more, quidnam post obitum supersit ho mini ex eiusdem Platonis sententia, sed non sine tamen trepidatione doducerent, quæ labantia, fidei Christianæ Sacramentis fulcienda essent, eo enim argumento extat eiusdem Marsilij ad ipsum. Michaelem Mercatum erudita quidem epistola, de animi, et Dei immortalitate; cum verò mter disserendum eorum progressa longius fuisset disputatio, eam ad calcem perductam, co clauserunt corollario vt iuncta simul dextra pacti fuerint, vter eorum ex hac vita prior decederet (si liceret) alterum dealterius vitæ statu redderet certiorem, quibus inter se conuentis, ambo iurati abinuicem discessere. Interlapso autem haud breui temporis spatio, cuenit, vt cum summo mane idem Michael senior in philosophicis speculationibus vigilaret, ex inopinato strepitum velociter curre (02) tis equi, eiusdemque ad ostium domus cursum sistentis audire, vo cemq; simul Marsilij clamantis, O Michael, ò Michael vera, vera sunt illa, ad voce (02) animi Michael admiratus, surgens, fenestramq; aperieus, quem audierat vidit post terga ad cursum iterum acto equo candido, candidatum prosequutus est eum voce, Marsilium, Marsilium inuocans, prosequutus est oculis, sed abeis euanuit, sic ipse noui actus stupore affectus, quid de Marsilio esset sollicitus perquirendum curauit (degebar ille Florentiæ, vbi obijt) inuenitq; eundem illa ipsa hora defunctum, qua eo unodo auditus, et visus est sibi. sic scribit Bartholomæus. G1Cum annis ab hinc paucis, admirando illo opere Alexander Farnesius Antuerpiam obsideret, Bataui, Angliq; vt obsessis opem serent, et obsessi eodem tempore, vt hostem arcerent à se, facta eruptione acerrimè pugnabant, aggeremq; iam Regio militi

  • G1Annal. Tom. 5.an re 413.

ereptum possidebant securi, vt sibi videbantur, tum à Regijs militibus primo paucioribus conspectus est prope aggerem Petrus de Paz hispanus Tribunus vir, et militaribus, et pictatis ornamentis laudatissimus, qui iam mensibus aliquot ante crat defunctus: visus hic armatus, vt solebat legionem præcedere, et suis quondam militibus manu aduocatis, imperabat, vt se sequerentur. Inclinant primi secundis, hi tertijs, hi sequentibus, vident omnes idem, mirantur, animisque resumptis, notion sequuntur ducem: præit ille, et recta in hostein ducit, sit pugna, sed Bataui in naues compulsi, aggerem regijs reliquere. Hoc momento oppidum munitissimum spe victoriæ, et sestuendi decidit. Hoc testimonio confirmatum est multorum militum oculatorum illius temporis. Horrendum plauè, quod legitur accidisse non longe Papia men se Aprili anno 1601. in Di cesis Ticinensis oppidulo, quod Corretum uocatur. Cum iusta in templo cuidam Notario persoluerentur funeralia repente e sandapila se cadauer erexit, et conuersum ad quendam cognatum suum, qui funeri intererat, ait illi, propera domum meam, et tibi scripta quædam instrumenta cape, eaque loco tali pio restitue, propter quæ suppressa ego defunctus, iuxta Dei sententia incendijs inferni sum adiudicatus, quo dicto caput vti prius reclinauit. Hoc à Deo permissum est, vt discant mortales, quam graues p næ scribas huiusmodi persidos, piorum legatorum interceptores, maneant, Anno 1590. ex litteris Peruanis, siue Francisci Bencij, siue secun dum alios Gasparis Spitilli verbis commemoratur sequens historia, præ cæteris scitu digna. Agebat in domo præcipuè cuiusdam Dominæ Adolescentula sexdecim annorum cireiter, quæ bello capta, ac baptismo tincta, Catharina vocabatur. In ea cum ætate crescebat libertas, et mores dissoluti, etiam si non raro ab hera reprehensa castigaretur, quæ eo peruenit malitiæ, vt cum perditis quibusdam clam consuesceret, nec tamen propterea à consessione abstmeret, sed hoc peccatum labris premeret, ne meretricula perditis moribus haberetur; Hæc igitur Cal. Augusti 1590. morbo depre (11) ssa sacerdotem vocauit, cui animi noxas aperiret: sed id fecit non integrè, vt in eadem ægritudiue nouem alijs vicibus recedente sacerdote præsentibus alijs famulabus contemptim ridebat, hac ferme oratione, aliud quod agerem non erat, quàm vt peccata faterer, adiectis etiam turpibus, et inhonestis verbis, quibus offensæ cæteræ singula ad heram referebant, quæ merito Catharinam increpans, ta (01) dem vultu, et voce mutatis amicè rogauit,

quæ nam illa essent, quæ patri aperire non vellet. Narrauit illa non difficulter, adiunxitque quoties patrem in morbo vocasset, vt se purgaret consessione, stetisse ad læuam quendam Aethiopi similem, qui monebat, ne fateretur, quòd ea peccata leuissima essent, et nullius momenti, et ex illorum confessione à patre dissolutior haberi posset, à dextra verò manu apparuisse Sanctam Mariam Magdalenam exhortantem, vt quidquid esset liberè euomeret: accersitum itaque rursum Patrem, Domma de omni eo, quod accide rat instruxit, qui modis omnibus tentauit, vt ad integram animæ expiationem mduceret, sed frustra, quo enim exhortabatur magis, eò reddebatur obstinatior, ita vt, nec nomen Iesu enuntiare vellet. Alio etiam tempore, cum illi sacram Crucifixi imaginem offerret, vt in eum intueretur, et ai (03) o reuolueret Christum pro nobis crucifixum, et in cruce mortuum, summa cum indignatione, et animi commotione respondit. Iam scio, sed quid vultis faciam? ad quod Domina, vt ad Christum te conuertas, qui commissa peccata remittet, si fatendo recognoscas, cui Catharina; obsecro, vt desina tis ia (01) mihi esse moiestæ, cumq; hera discessisset, c pit amores suos, et turpitudinem cantare, durauitq; ad plures dies hæc agendi, et dicendi ratio, donec quadam nocte accersita cum ancillis hera, hæc in verba prorupit, torqueor, et ai (03) o angor plurimum ob violatam consessionem, et ab ea hora vsq; ad mediam noctem toto corpore obriguit, vt crederetur mortua, et de humatione, et sepultura esset cogitatio, sed ad se reuersa, vocatoque Sacerdote, nihil de an tiqua fatendi consuetudine remisit, tres post horas paulò antequa (01) expiraret exhortata asseruit, vt apprehensa manu cruce, et cereo sacro nomen Iesu inuocaret, respondit, quis est ille Iesus? eum non noui, ac in vltimam partem lecti reflexa, sedensq; audiebatur cum alio quodam, qui tamen non videbatur, colloqui: ac alia serua, quæ eodem in loco ægra decumbebat vehementer Dominam rogauit, vt in distinctum cubiculum transferretur, quod vt aiebat, laruas quasdam atras videbat, quibus admodu (05) terrebatur. Nocte ca, qua Caatharina mortua est, domus tota tam f tido, ac putri odore persusa est, vt necessarium fuerit cadauer loco patente exponere. Dominæ etiam frater è cubili brachio extractus est. Ancilla quædam in humeris veluticalce percussa est, pertulitque aliquot dies eius læsionis signa: equus mansuetissimus alioquin actis in murum calcibus, huc, et illuc discurrens tota nocte insanijt. idé secerunt et canes multa discursione, et lattatu. Humato iam corpore, cum ex Aneillis quædam locum intrasset, in quo Catharina decubuerat, non.ine conspecto sensit in se vas quoddam, quod tabulatis

impositum etat, iaci, maior præterea pars illius vrbis vidit multo strepitu, et sonitu huc, et illuc plurimos lateres, et tegulas, etiam ad duo millia passuum proijci, non quòd in Palatio vllus sit later vel tegula, cum vt pleraque huius vrbis ædisicia omnia palma tegantur. Ancilla alia spectantibus multis pede protracta fuit longissimè, etiam si quæ traheret, non videretur; Septimò Octobris, cum quædam serua vestiarium esset ingressa vt inde vestem aliquam sibi sumeret, vidit Catharinam erige (02) tem se se in pedes, vt vas quoddam arriperet, fugiente illa tanto impetu vas in murum impnlit, vt in mille partes frangeretur. Die sequenti, vestiario annexa fuit crucis imago cartacea, quæ vno impetu à muro euulsa, in conspectu omnium tres in partes discisa est. Eodem die cum in horto Domina cænaret, medius later lanci imiectus toram c nam euertit, cuius filius annorum quatuor eo ipso tempore clamare c pit Matercula, Matercula Catharina me præfocat, appensisque ad collum SS. Reliquijs, ab ea p na liberatus fuit. Hæc Dominam coegerunt, vt ædes mutaret, et in consobrinæ domum se reciperet, relictis ancillis quibusdam ædium custodibus. Decimo dicti mensis, cum ex ancillis aliqua in officinam dispensatoris iuisset, sensit se ter à Catharina vocari, quam timore nimio dilapsam cohortatæ sunt cæterç, ut inuocato Domini nostri auxilio, cereoque sacro accenso regrederetur assumptis duabus, quæ cæteris animosiores uidebantur securè redijt, quam defuncta monuit, ut dimissis alijs, et cereo abiecto, quòd p nam inferret, so la persisteret. Emittebat Catharina ex omnibus corporis iuncturis flammas, incredibili cum f tore, caput cum pedibus ardebat, cincta erat veluti ignita fascia octo, aut decem digitos lata, quæ in terram vsque protendebatur, videbaturque libidinis, et admissæ turpitudinis p na, et castigatio quædam. Viso hoc spectro tremere, ac albescere c pit serua, ad quam ins lix defuncta, accede huc, quoties ego te vocaui? respondit serua penè exanimis, Bone Iesu, quis non horreat te visa? quæ cum diceret, in eundem locum descendit formosissimus puer albis vestibus, qui seruam hortatus est, vt deposito timore forti esset animo notaretque dilige (02) ter, quæ á Catharma acciperet, et in alios disseminaret, ac simul atque ab hoc loco abscessisset, confessione maculas omnes expiaret. Tum in hæc verba Catharina. Scias infernome mancipatam, et grauissimis me subiectam p nis, quod cum Sacerdoti aduoluerer, ut peccata faterer, leuissima tantum referrem, cuiusmodi sunt, quòd garrula essem, et loquax, in iram procliuis, et id generis alia, silentio uero inuoluerem libidines, et consuetos cum adolescentibus

congressus. Tuigitur disce bene consiteri, et nullum crimen tacere, horumque, vos commoneo, quod ita mihi imperatum est cogor que in aliorum exemplum hæc uerbis aperire. Iam pulsus ad salutandam Virginem Mariam audiebatur, desuncta mox in angulum quendam secedit, et euanescit. Angelus uerò (is enim erat Iuuenis ille pulcherrimus) abire ad suos famulam iubet, quod et fecit. Placuit hanc omni fide dignam historiam contestatam hic ponere, quia in ea omnes apparitionum species concurrunt. Angeli; Beatæ Mariæ Magdalenæ: Dæmonis in specie æthiopis; anime (11) da (01) natæ in assumpto corpore, ut arbitror non suo, sed aereo ad sui corporis speciem formato.G1 Neapoli circa annum 1370. in conuentu Sancti Dominici, accidir, ut post Completorium (sic refert Fr. Antonius Senensis) refectionis locum ingrederetur, cui erat illius commissa cura, qui mox in ingressa uidet illum fratribus circumquaque refertum, et illi erant induti Cappis, et tamquam hora foret collationis faciende (11) , illum expectarent, sedebant. Accurrit ille sine mora ad Priorem, et illud aperit ei. Prior fratrem delirum putat, uel somnia narra (01) tem, attamen dum urgetur, uadit, uidet, et credir: et ille quoque turbatur; rem mox confert cum Monasterij grauioribus patribus, et prudentioribus, de quorum consilio sacras nestes sumit, et sacru (05) Christi corpus deferendo, toto conuentu commitante, se illuc con fert, et ad illum sermone directo, qui honoratiore loco sedebat, eos adiurat, ut aperiant, qui nam sint, et ad quid uenerint, et quid uelint, et ut ad hæc respondeant illis præcipit in nomine illius Do mini, quem gestat in manibns. Vt autem, Prior coram eis comparuit cum Venerabili Sacramento, illi omnes assurrexerunt quidem, et caoita inclinarunt, capucia tamen taliter demittentes, ut cum minime mderent, et hoc facto iteru (05) sederunt, ita iussi à Priore, ut responderent ad proposita inclinarunt. Tandem, qui inter cos uidebatur præcipuus respondens dixit. Nos fuimus eiusdem ordinis Religiosi, et pro majori parte Magistri, Priores superiores, Bacalaurei, Lectores, et alijs officijs donati; et quòd omnes damnationis sententiam acceperant, quoniam ambitio multa, superbia, inuidia, et alia huius generis uitia eos fecerant damnatione dignos, sed quod Diuina permittente Clementia iussi fuerantilluc nenire, ut cos, et uniuersos ordmis cultores commonefacerent, ut suæ uoeationi sacerent satis. Nam illi, quia id minimè præstiterant, omnes damnati era (01) t, et flammis cremabantur æternis, et in signum hums ueritatis, cuncti in eos aspicerent, et hoc dicto omnes illi Cappas aperuerunt, et singuli eorum flammis circu (05) cincti,

  • G1In Chron. fratram prædieato ru (05) in com mu fol. 1199.

and incensi visi fuere; et tunc idem præcipuus manu in mensa signu (05) dedit, et sic illa visio euanuit, et totus Conuentus mansit timore consternatus. Huic rei probandæ aliud testimonium, non minoris fidei obiter adscribam. Anno 1599. Neapoli Frater Tiberius homo Sanctimoniæ laude præstantissimus, qui sæpius hoc sanctitatis titulo fuit superior, sibi coram rem ita narrauit accidisse. Cum quadam die sub noctem Frater Tiberins inuiseret Fratres, an in lecto de more accubuissent, transiuit per Refectorium, vbi uidit pleraque lumina, et vocem audiuit hominis de superiore loco legentis: Vidit ple rosque ministrantes: tandem, qui superioris locum tenebat, facto super me (02) sam signo, sic loquntus est. Ambitio, et crapula duxerunt nos ad Tartara; et nunc etiam superest uelut cicatrix in mensa, pe rinde ac si igne tacta esset. Petrus Cluniacensis he (11) c resert.G1 Tempore, quo Rex Aragonensis Alphonsus Regnum maioris Alphonsi Hispaniarum Regis iam mortui obtinebat, contigit, vt contra quosdam, qui in regione, quæ Castella dicitur ei repugnabant, exercitum commoueret, et vt de singulis Regni sui domibus, singuli illuc pedites, vel equites dirigerentur, edicto sanciret. Ego edicto coactus vuum ex mercenarijs mercede mihi seruientibus, Sancium nomine, ad exercitu (05) destinaui; paucis post diebus decursis, omnibusq; qui expeditioni interfuerunt ad propria redeuntibus, ipse quoque domum reuersus est; non longo deinde tempore elapso more humano, morbo correptus nec diu cum morbo luctatus, defunctus est, inde post quatuor ferè menses, ex quo è vita decessit, dum apud Stellam in domo mea hyemali tempore iuxta ignem in lecto iacerem, subito iam dictus Sancius circa mediam noctem mihi adhuc vigilanti spparuit, qui igni assidens, et carbones quasi ad calefaciendum, vel, ad ciarificandum huc illucque reuersans, multo magis se mihi demonstrabat cognoscibilem, erat autem nudus, et absque omni vestitu, excepto paruo, viliq; tegumento, quo velut inhonestiora corporis obuelabat, quem cum vidissem; quis inquam, es tu? at ille humili voce, Ego sum, ait, Sancius famulus tuus. Quid inqua (01) , hic agis? vado, ait, Castellam, iterque meum multus exercitus comitatur, vt vbi deliquimus, ibi, et delicti debitas p nas exoluamus: et cur, inquam, huc diuertisti; est, ait, mihi spes veniæ, et si mi sereri volueris, celeriorem mihi requiem comparare poteris. Quo modo? quando, ait, nuper expeditioni, quam nosti, interfui, hostili inuitatus licentia, Ecclesiam quandam cum quibusdam socijs inuasi, que (11) intus sunt inuenta diripui, vestimenta insuper Sacerdotalia

  • G1Lib. I. miracul.cap. 28.

mecum rediens asportaui, pro quo specialiter diris p nis subactus affligor, et remedium à te, sicut a Domino meo quantis pos sum precibus, expostulo, nam poteris mihi subuenire, si beneficijs spiritualibus me studueris adiuuare, rogo insuper, vt Dominam meam vxorem tuam ex parte mea, vice functus mea depre (11) ceris, ne octo solidos, quos pro seruitio meo mercenario iure mihi debebat, reddere iam moretur, et quod necessitatibus carnis, si adhuc viuerem reddidisset, animæ meæ longè amplius his egenti, erogando eos pauperibus, largiatur. Iam ego tali colloquutione magis animatus, quid, inquam, de Conciue nostro Petro Deioca nuper defuncto actum est? rogo, si quid de illo nosti, aperias. Illum, ait, opera misericordiæ frequenter quidem, sed maximè præteritæ famis tempore impensa pauperibus beatorum requiei adiunxerunt, et vitæ æternæ participem effecerunt. Cumque eum tam promptè, et facilè mihi respondere audissem, subiunxi. Et de Bernecio alio Ciue nostro ante paruum tempus similiter, vt nosti, defuncto, aliquid ne tibi notum est? Illum, respon. Infernus possidet, quia ad terminandas huius villæ lites, et iudicio dirimendas prælatus, mul ta sæpe muneribus, aut gratia illectus iniustè iudicauit: et quia cui dam pauperi Viduæ quodam tempore baconem vnum qualecunque vitæ eius subsidium crudeliter auferre, non timuit. Tunc longè amplius ad maiora quærenda animi feruore succensus adiunxi. De Rege nostro Alphonso ante paucos annos defuncto, tibi ne aliquid notum esse potuit? ad hæc quidam alius in fenestra capiti meo proxime supposita residens; noli ait, hoc ab isto quærere, quod ignorat, quoniam recens eius ad partes nostras adue (02) tus hoc notum fieri nondum permisit: mihi verò, cui à die obitus mei quin quennalis cum huiusmodi spiritibus mora, plura quam isti nouiter nota fecit. Quod de Rege quæris ignotum esse non potuit; ac ego rursus nouæ vocis auditu attonitus, ac videre cupiens authorem, conuerti oculos ad fenestram, adiutusque lune (11) splendore, que (11) lumine suo omne tunc domus spatium clarè illustrabat, conspicio hominem in inferiori fenestre (11) margine residentem, quem in eodé habitu, quo alium videram, cernens; et tu inquam, quis es? Ego, ait, eius, quem aspicis socius sum, et Castellam cum isto, et multis alijs proficiscor; Et tu, inquam de Rege Alphonso vti dicebas aliquid nosti? noui, ait, vbi suerit, sed verò vbi modo sit nescio. Nam aliquandin tormentis acribus inter reos cruciatus, postmodum à Cluniacesibus Monachis inde sublatus est, exinde verò de co quid factum sit prorsus ignoro. His dictis, ad Socium, qui igni assidebat verba conuertens, ait, Surge, et iam iter inceptum peragere in

cipiamus, ecce enim iam omnes vias, que (11) intra, vel extra Castella (01) sunt subsequens nos exercitus sociorum impleuit, et iam multis velocissimè prætergressis, vt festinanter eos sequi debeamus vrgemur. Ad hanc vocem Sancius surrexit, et flebili voce quod priùs rogauerat ingeminans; rogo ait Domine, ne mei obliuiscaris, et vt Dominam meam coniugem tuam, quatenus quod corpori debebat miseræ animæ meæ restituat, oro sollicitè exhorteris. His dictis statim vterque disparuit. At ego mox Coniugem iuxta me in lecto dormientem citata voce exsuscitans, priusquam ei, quod videram, vel audieram narrarem, interrogaui vtrum aliquid Sancio communi nostro mercenario pro mercede deberet, qua respo (04) dente, quod ego nondum ab aliquo nisi a mortuo audieram, se videlicet, eidem Sancio adhuc octo solidos debere, nequaquam vltra dubitare potui, cui fidem, et mortui relatio, et mulieris confirmatio conferebant. Facto mane, octo illos solidos à Coniuge accipiens, et de meo quod congruum visum est addens, pro eius, qui apparuerat salute pauperibus distribui, et sacrarum missarum adiutoria ei à Sacerdotibus mea prece, ac studio impensa ad pleniorem peccatorum eius remissionem adiunxi. In hac tam clara, tam certa, et commendabili visione, docemur, quod mortuos opera sua sequantur. De Dæmonum apparitionibus, siue spectris: Cap. XIX. Doctrina. Bonorum, malorumq; spiritum apparitio non est difficilis cognitu, nam si in apparitione post timore (02) succedit gaudium, boni spiritus est apparitio: si autem incussus timor perseuerat, spiritus malus est qui videtur; de hac autem cognitione paulo diffusius agetur in secundo lib. cap. de reuelationibus, et c. Apparitiones Angelorum à beatorum hominum apparitionibus aliquibus cognoscuntur, iuxta sententiam quorundam eruditorum asserentium humanas animas, quæ iam beatæ sunt l tiore vultu apparere, que (11) verò adhuc igne purgatorij expiantur, nubilo, ac tristiore vultu uideri, hoc uidetur satis probabile. Addunt, sic, Angelicas apparitiones ab humanis discerni, dicentes tunc huma nas esse animas, si se barbatos, senes, uel pueros, uel f minas exhileant, aut moesto habitù, quia nihil horum Angelos decet; Insuper,

si quæ humanam cognitionem superant, prædicant, aut docent, si preces, uel quid aliud subsidij postulant, animæ sunt: Veru (05) hæ sunt incertæ notæ, nam in uitis patrum habetur scriptum, Angelum Anachoretæ iudiciorum Dei inscrutabilem abyslum intelli gere desideranti, senili facie, et unltu apparuisse. Notissimum est etiam illud, quod de Sancto Augustino cogitanti de Trinitate resertur, puerum illi apparuisse, qui irrito conatu, concludere nitebatur cochleari omnia maria intra paruam scrobem, et hunc Angelum fuisse, non est dubitandum. D. Laurentius Iustinianus affirmat, in fasciculo amoris, sibi virginem quandam sole candidiorem apparuisse, quæ se, sapientiam Dei esse dicebat, quæ propter hominum refo rmationem, humanam formam susceperat et ab eo in sponsam recepta, dato pacis osculo, recessit, atq; hunc suisse D. Nostrum Iesum Christum illi hac forma apparuisse volunt, illius vitæ scriptores; melius tamen censerem dicendum fuisse Angelum, quia si Christus ipse f minea in forma apparuit, cur non An gelos eadem in sorma conspiciendos nonnunq; credamus? Hæc igitur, et alia permulta, quæ possent adduci similia, ne notis ab illis assignatis indubitanter assentiar, me retardant, Verum, quia hæ definire affirmatiuè temeritatis esset, satius est cum B. Augustino lib. de cura pro mor. cap. 16. vt meam ignorantiam hic fatear, quam temerariè quidquam iudicem, et definiam, res cnim hæc est altior, quam ut a me possit attingi, redeamus ad Angelos malos. Peltanus, et Thyreus nobis tradiderunt certiora signa ad cognoscendos malos spiritus.G1 Primo, si signum crucis, nomen Iesu, Mariæ, vel aliorum sanctorum, eorumq; reliquias: Agni Dei cerea (01) effigiem, lustralem aquam, panem, salem, cereumuè benedictum, aut alia huiusmodi sacramentalia fugiant, aut deteste (02) tur. Si quod semel exegerunt præstitum, ad huc frustra rursus appareant, et sint importuniores (nam animæ, cum satisfeceris, vel no (04) redeunt, vel semel tantum, vt agant gratias, contra d mones, causas ex causis nectunt, instar funiculi, vt uel obsideant, aut saltem grauiter decipiant) his ergo concurrentibus, diabolus est. Secundo, si, se dicat animam esse alicuius damnati, mentitur, et diabolus est, vt plurimum, quia ferè nunquam damnatorum animæ permittuntur egredi. Tertio, si apposuit apparitioni causam falsam, vel mala (01) , V. g. si dicit, se apparere coactum vi coniurationis Magicæ, vel vt reuelet curiosa parum necessaria, aut quæ nesciri expediret diabolus est. Quarto, si aliter eiu, oratio sit falsa, superstitiosa, malè suadens, desperati, superbi, libidinosi, vindictæ appetentis, aut

  • G1cap. 5. il. 7. cap. 16.

aliter perturbati præferens animi ostentationem, diabolus est Quinto, si appareat forma humana, non formosa, et benè formata, sed tetra, deformi, aut vili, vt puta, canis, serpentis, suis, draconis, aranei, busonis, vel similium, vel nigri Aetiopis, diabolus est; si verò forma humana bona, Angeli, vel beati, vel Dei, tunc consideranda est operatio, si ex genere suo est improba, vt blasphemiæ, superstitionis, mendacij, homicidij, luxuriæ et c. vel dolosa ex mo do operationis, vt si primo congressu lætitiam adferat animo, et tranquilitatem, poste a horrorem, et turbationem, vel desolatione (02) , vel etiam magno cum f tore, strepitu, vel clade abeat, diabolus est. His ita se habentibus, reliquum est, vt videamus quot nam sint genera horum malorum spirituum. Sciendum est multa esse Dæmonum genera inter se certis gradibus distantia; Primum D monum genus appellatur igneum, quod circa superiorem superuagatur aerem, nec vnquam ante Iudicij diem ad inferiora demergitur, nec vllum habet cum hominibus in terra commercium. Secundum genus dicitur aereum, quod in aere errans nobis pro pinquo commoratur. Hi possunt ad Inferiora descendere, et assumptis corporibus de crassiore aere quandoque hominibus apparere. Deo permittente sæpius aera turbant tonitrua, et tempestates concitant, et omnes simul in perniciem humani generis co (04) spirant. Tertium genus dicitur terrestre, et hos de c lo in terram prolapsos, pro suis demeritis minimè dubitamus; ex his autem dæmonibus alij versantur in syluis, atque nemoribus, qui venatoribus ponunt insidias: alij vero degunt in campis, qui nocte aberrare faciunt itinerantes, nonnulli morantur in locis abditis, et cauernis, reliqui cum hominibus in obscuro demorari delectantur. Quartum genus dicitur aquaticum, quoniam se humoribus immergens circa fluuios, et licus inhabitat, ira plenum, turbatum, inquietum; et fraudulentum, quod in inari tempestates concitat, nauigia demergit in profundum, et vitam ausert in aquis. Isti dæmones quando videntur, in sexu f mineo frequentius apparent, quam masculino, eò quòd in locis versentur humidis, et moliorem vitæ ductum sequantur, qui verò habitant in locis slecioribus, et subaridis, vt plurimum in viros se trans formant. Quintum genus subterraneum dicitur, quod in speluncis, et cauernis montium remotis concauitatibus demoratur. Isti dæmones

affectione sunt pessimi, eosque inuadunt maximè, qui puteos, et metalla sodiunt, et qui thesauros in terra latentes quærunt, in perniciem humani generis paratissimi. Hiatus efficiunt terræ, ventosq; flammiuomos suscitant, et fundamenta ædifictorum co (04) cutiunt. Sextum genus appell atur lucifugum, propterea quod lucem maximè horrent, et detestantur, quia nec diebus vnquàm apparent, nec alio modo corpus, quam de nocte possunt assumere. Hoc genus dæmoniorum imperscrutabile est, ac penitus tenebrosum, passionibus frigidis agitatum, malitiosum, inquietum, et perturbatum, quod occurrentes homines violenter comprimit, nocturnis horis, sæpiusq; Deo permittente aut flatu quosdam interficit, aut contactu; de hoc genero fuit fortasse Asmodeus, de quo legitur in historia Tobiæ. Maleficis non conuenit hoc genus dæmonum, neq; carminibus arctari potest, quia lucem sugit, et vocem hominum, simul que omnem tumultum. Exempla. G1Avriga quidam Nanceianus, cum forte in Heneo saltu esset, qui locus parum distat ab oppido Nancei, inter lignandum sæuior inopinata tempestas oppressit, vt autem se ab eius casu protegeret, tecto alicui festinanter succedendum fuit, quod dum facit sub ea quæ se in proximo densam, latam[que] (17) ; magis ostendit, arbore, atq; ibi consistit, ex pectans dum sedatur tompestas: ecce fibi astantem ex improuiso lignatorem alium videt, quem dum attentius considerat (vt sit dum in ignotum in cidimuo) aduedtit illinasum, nunc se enormiterm litni morem producantem, nunc in iustam pristinamq; formam momento contr ahentem tum pedes corneos, bifidosq;, ac totam corporis molem extramodum, Pri mum igitur ingenti pauore deijci, ac pene emori visus est, ac mox, (quod Christiano more in difficultatubus fieri solet) se svmbolo, fiduciaq; muniuit, rand am se solum, vt antea c pit videre, atq; adeò obstupefactus extitit, vt quæ illi ante in vrbem Nancei, etiam velatis, vt dici solet, oculis, errari non potuisset via, tunc ab attentissimo etiam, ac diligentissimo ignoraretur, in quam quoq; vrbe (02) , sic lingua hærens, oculis stupens, totoq; corpore trepidans appulit, vt quæ acciderant narranti facile fuerit credere rei fide (02) non parum auxerunt, quæ lignatores alij eminus à se visa prædicauerunt. Eo enim loci insuscatus aer, ac densioro fumo auolutus illis apparuerat.

  • G1Bemig lib 2 cap. 28.

Huic simile est quod idem author resert loco citato, anno 1588 Desiderij maioris Scurellani dolaria vasa Nicolaus Stephanus el conducto emerat, pactamq; mercedem per Iacobetam vxorem (hæc insignis erat Venefica) sæpius atq; incassum sibi reddi po poscerat. Hanc Iacobeta interpellandi prouinciam tandem pertæsa, ac præterca frustrari tandiu laboris mdignitare non parum commota, hoc sedulo agebat; quomodo eam tergiuersationen in desiderium noxa aliqna animaduertéret, quærebat quàm tantu (05) ad id latens aliqua oceasio. Commodum inter hæc iuslus est desiderius in solas terras excedere, quòd eius domum pestilentia forte inuasisset, habebatq; is sub agresti domo seorsum familiam, ibi est sera iam nocte; cum solo filio degentem, d mon (sic postulante Iacobeta) adoritur strepitn, fremitaque adeo horribili, vt c lum ipsum solutis compagmibus in eius domum ruisse videretur: neque falsum fuisse hunc terrorem, aut à Desiderio malitiosè excogitatum, dum sibi placet vanos in vulgus rumores disseminare, indicio postea fuit quod ipse cum filio ex eo in talem morbum inciderunt, qui omnium, qui viderunt opinione pro desperato hæ beretur. Colomberij, qui pagus sex miliaribus à I eucis abest, nostra me moria accidit; in eius extremo yico, qua iter est Salsuriam, Rusticus casam habebat humilem quidem illam, sed satis pro fortuna lautam, ac nunquàm quod esset auditum spectris vllis infamem: occupauit tamen illam dæmon, solis primum contentus lapillis domesticos citra noxam de nocte impetere, sed vt id ex assuetudine ab illis negligi, ac etiam ludibrio haberi vidit, hunc contemptum non ferens, ignem Casæ profunda iam nocte immisit, quo sic momento exarsit, vt fere solo tota æquaretur, que cum illac aliquot post dies lter faciens ab accolis audiuissem, locum adhuc rui nis deformem ipse præsens videre volui, quo rem omnem clariorem, testatioremque apud alios relinquerem. Torquemadius vir hispanus vernaculum vernacula lingua refert.G1 Salamancæ inquit, Matrona fuit, cuius ædes importunis eius modi lapidationibus infestæ vuigo habebantur, eo rumore excitatus vrbis Præfectus periclitariipse voluit, vera ne essent, quæ de ea re adeò constanter prædicabantur, an potius a domesticis regendæ alicui nequitiæ effingerentur, nam in ijs erant duæ, non ulliberalis formæ adolescentulæ, cum quibus amatores liberiùs per eam occasionem congredivelle, atque in hoc omnem istam fabulam adornare erat suspicio. Ad illas igitur ædes ea se hora Præfectus confert, qua serebatur srequentnlima esse lapidatio; acourrunt

  • G1In Hexamer. Dia. 3.

vnà populates, non minus viginti, e quibus aliquot dimittit, qui adhibito lumine inuestigatent, quis nam in superiore domo esset, qui sic domesticos saxis appeteret. Redeunt, peragratis diligenter omnibus latebris, renunciantone omnino reperisse se nihil, vnde ea timeri deberent. Placuit tamen ad imos ædium, quo rum è Cænaculo deuenerant gradus confistere, atque aliqua mora hoc quidquid esset amplius probare, et experiri. Ecce autem, vix dum eò loci constiterant, cum ingenti tumultu lapides cæpere in agmem deuolui, qui tamen singulorum crura innocui præterla berentur. Denuo igitur mittuntur, qui viderent vnde hiclapidu (05) imber sese tam creber effunderet, sed et vbique solitudo, vt antea reperta est, ram a multis conceptam ea de re opinionem non paru (05) conurmauit, videlicet, hæc dæmonum arte, ac præstigijs omnia fie ri, auxitque adeò, quæ non cessauit grando eorum capitibus allabi, qui se etiam ex illis ædibus præ metu foras eiccerant, ex quibus tandem vnus loci securitate factus iam ferocior, sublatum, ac diligenter oculis notatum lapidem in aduersum tectum hoc præfatus proiecit: si is a te est ò dæmon, eundem mox in me reijce, quod cum illico esset factum, licet casu irrito desitum est amplius dubilari, quomodo res ita fese haberet, vt illam prius in vulgus Matrona edider at. Memini anno circiter. 1563. me, cum grassante Tolose Pestilentia in Auscorum Augusta essem, ac forte apud D. Abelium in eius vrbis Metropolitana Ecelesia sodalem ludo noctem ducerem, vti tunc ætas erat, at que otium, ab eiusinodi petulanti Dæmone, omnibus qui tum vnà in codem atrio inclusi eramus, exhibita (01) sæpius inter ludendum non leuem molestiam fuisse hinc, illnc temere iactis lapidibus, qui tamen sine cuiusquam noxa, atque iniuria, in terram decidebant. Eius atrij foribus pessulus intus obductus erat, nulla in eo prçter abacum mensam, atque sedilia suppellex, vnde techna vlla oriri, at que instrui posse crederetur, et hæ quidem fic sunt bonorum, malorumque dæmonum in aggrediendis hominibus rationes, odij, terroris, noxæ, et iniuriæ, hactenus Remigius loco superius citato. Cum propter hæreses Regnum Boliemiæ tumultu, ac cædibus concuteretur, circa metas Regni præfati, nocturno tempore versus vallem quandam auditos clamores, et congressiones cquestriu (05) virorum, qui et coloribus varijs induti sæpius sunt visi.G1 Fueiunt tunc duo armigeri audaces satis in castro non multum distanti à loco Spectrorum, qui omnino scire volentes, quid veritatis sibi visa portenderent, nocte quadam versus vallem, vbi solita videri

  • G1In. Nider. lib. vl tim. Fermicas

conspexerant, iter arripiunt, antequam autemijs appropinquare auderent, conpunctus vnus dixit alteri, sufficiat nobis ista vidisse, egoijs non approximabo, dictum est veterum, cum talibus nullu (05) debere iocari, quem alter velut pauidum increpans, equum pupugit, et cum eo congressu omnibus antedictis exercitibus appropinquauit, de quibus vnus egrediens, caput illi amputauit, et ad suos redijt, quo viso ille, qui timidus substiterat, fugam inijt, et funesta noua nunciauit. In crastino autem truncatus reperitur, et caput quidem in valle vbi acies vise suerant, nullius autem homims, vel equi vestigium repertum est, sed ta (01) tummodo in lutosis locis signa quædam, et vestigia auium visa sunt. Addit aliud fide dignum sibi narratum ab Episcopo Maguntino. Nominanit nobis quendam Rheni sibi notum militem, cuius pro tunc filius viuebat, qui miles super omnes penè inferioris Alemaniæ Nobiles semper extiterat nimis in rebus bellicis imperterritus; gerebat autem, et patiebatur nonnunquam propter suam animositatem, vel fortitudinem ab alijs graues pugnas, propter quas, non semper de die sed nocturno tempore ad loca sibi commoda equitare solebat. Hic igitur quadam nocte, sumptis secum famulis per syluam circa Rhenum equitare voluit, et principium ciusdem intrauit, ante quam verò ad finem svluæ peruenirent, vltra quam Campus latus erat, pro vt moris est eorum, qui verentur insidias, præmissit famulum, vt in termino syluæ videret, num in campo insidiæ aliquç essent. Luna splendente, vel astris relucentibus he (11) c videri poterant: famulus igitur cum per arboru (05) ramos exploraret commissum, vidit per campi longitudinem exercitum satis mirabilem appropinquare in equis, quo viso considerata nun ciauit militi, qui ait, stemus ad modicum, quia verisimile est pro huius exercitus custodia subsequuturos alios, ad hos properabimus, et an inimici sint, qui præcesserunt, an amici percunctabimur, nec paucos timebimus. Morula transacta, de sylua miles cum suis recedit, in campum venit, et neminem nisi quendam equestrem, in cquo sedentem, et ad manum alium duccntem eminus sequcntem suos intuitus est. Ad hunc cum miles venisset, quis esset quæsiuit his verbts: nunquid tu Coquus meus es? ita enim sibi à longinquo videbatur; pauloetiam ante Coquus eiusdem militis obierat, qui resp. Sum Domine, cui Miles quid hic facis? et qui sunt hi, qui præcesserunt, cui defunctus. Domine, hi qui præcesserunt sunt nobiles, et armigeri tales, et tales (multos enim expressit nomine) quos oportet, et me cum eis nocte ista esse Hierofolymis, quia hæc p na nostra est, et miles iterum, quid sibi vult equus iste, quem du

cis nullo insidente? ad vestrum, ait, obsequium erit, si mecum ad Terram sanctam venire velitis: securus esto per sidem Christiana (01) recedendo, et reuertendo viuum reducam si meis obtemperabitis monitis. Tunc miles ait, diebus meis mira attentaui, his hoc addam etiam mirabile; dissuadentibus igitur illud famulis, de equo proprio miles desilijt, defuncti equum ascendit, et ab oculis famulorum vterque equester subtractus est. Sequenti autem die, famulis iuxta con dictum locum expectantibus, miles, et defunctus redierunt ad locum, vbi primum co (04) uenerant. tunc defunctus militi ait, Ne phantasina omnino fictu (05) istud fuisse credatis, duo vobis do rara, reseruate in mei memoriam, inde protulit mappa (01) paruam de Salemandra, et cultellum in vagina. Primum, ait, cum immundum fuerit igne pur gate; alterum cautè tractetis, quia ab eo vulneratus intoxicatus erit. Cromerus diligens scriptor refert sequentia. Naclum Arcem Pomarenorum munitissimam Vladislauus primus Polonoru (05) Rex obsidebat, ibi nocte lucente Luna aspiciebantur crebro ab excubatoribus quasi armatorum hostium acies, et apertis campis ad Pollonorum statiua equitantes, et incursantes, cum id sæpius acci deret, mdignati Poloni inquiet abantur, seu nec vsquam in apertu (05) certamen prodibant hostes, nocte quadam, cnm ibidem hostes adesse nunciaretur, fremebundi agminatim è castris sese proripuere, diffugie (02) tesq; casso labore longius pr osequuti sunt. Obsessi tumultu Polonorum audito, et excursione è castris animaduersa, erumpunt subito, et ignem in opera, atq; tuguria militum, stramine, arundineq; contecta, conijciunt, quo celeriter pluribus in locis se diffundente, paucis, qui in castris remanserant se defende (02) tibus, facilè opera cum magna castrorum parte incenderunt. Nocturnas vmbras illas fuisse autumant, quæ hostilis exercitus speciem ostentantes, Polonos ita Diuino permissu exagitarunt, propterea quod solemne omnibus Christianis quadraginta dierum ieiunium priore expeditione promiscuo, ac temerario vsu carnis, ac lactariorum, moribus ac institutis Ecclesiæ Catholicæ co (04) temptis temerauerant. Huiusmodi apparitiones permittit qnandoq; Deus propter peccata, vel ad exercitium bonotum, vel ad denunciandam Pestilentiam, bella, mutationes Regnorum, et similia, sicuti docent sequentia. Nocte, quæ seditionem Antiochenorum præcessit, visa est muher ingens, et aspectu formidabili, aerem scutica tam fortiter, ver beraus, vt tota sonus vrbe audiretur. Cennadio Patriarchæ Constantinopolitano nocturno tempore

accedenti ad altare templi, vt Deum pro salute publica deprecaretur horrendum spectrum se obtulit quod cum ille sacro ritu co (04) iurasset. Respon. quandin Cennadius viueret sibi non licere damna, quæ imminebant Ecclesiæ illius inferre, sed eo mortuo, sæuissimè se in illam grassaturum. Ca (01) bades Rex Persarum, cum intellexisset in Collimitio Persiæ, et Indiæ in munitissima Arcæ Zudaderensi pre (11) tiosissimorum lapidum, auri, et argenti thesaurum maximum à De (11) monibus asseruari, qui mortales omnes aditu arcerent, eò cum exercitu profectus Castium vi conatus occupare, fortiter propugnantibus Dæmonibus, repulsus fuit, confugit ergo ad Iudæorum, et Magorum artes, quæ et ipsæ irritæ fuerunt. Ergo cum ei persuasum fuisset, a Christianorum ad Deum precibus hoc potiri posse, auxilium à quoda (01) Christianorum in Perside degentium Episcopo, petijt. Is indicto Christianis ieiunio, precibus, et Synaxi Diuina peregit mysteria, et ad locum accedens coniuratos De (11) mones ibi degentes exegit, Castrumque Cambadæ nullo labore potiendum tradidit.G1 Talis erat De (11) mon illæ Basiliensis, de quo supra actum est. Filinium, Demonstrati hospitis, et Charitus matris, filia, Macha tem hospitem amare c pit: indignè id ferentibus parentibus, m rore mortua, et publicè fuit tumulata.G2 Sextò post obitum mense, cum eò renersus fuisser Machates, ingressa ad illum Filiniu (05) , hospiti se post longa colloquia commiscuit, non semel illo vesperi, quo, et cum eo c nam sumpsit, et annulum ferreum, et poculu (05) inauratum à Machate dono accepit, ipsi vicissim, annulum aureu (05) , et fasciam pectoralem dedit. Nutrix, dum pergit sedula, ne quid hospiti desit, satagere, videt cum eo in lecto iacentem alumnam, læta parentibus id annunciat, illi stupentes accurrunt, et altero die vtrumque deprehendunt, et cum eiulatu, dormientem cum hospite filiam amplectuntur. Sed toruis in eos intuens Filinium oculis; Ovos crudeles, ait in filiam parentes, ergo ne vos inuidisse mihimeo Machata paterna in domo, vel triduum solidum fui? magno vobis dolore hæc, fiue curiofitas, siue duritia stabit, renouabitis dolores præteritos, et filiam iterato sepelietis; his dictis expalluit, et concidit cadauer mortuo iterum simile, seu potius, vt erat. mortuum. concidere simul oppressim rore parens vterque. Re populus, et Magistratus intellecta, iubent sepulcrum aperiri, vacuum id corpore repertum, erant in eo duntaxat annulus ferreus, et sciphus auratus, dona Machatæ, sed in cubiculo et lectulo inuentum cadauer Filinij, et Hili cuiusdam auguris consilio, vt prodigium eiectum extra vrbis limites, auibus, ac feris deuorandum.

  • aCedrenus in Anastasio G1Glicas pa gin. 4. annal. et Ce dren. vbi supra. G2Phlegon lib. demirabilibus. et loagenis.

Ipse Machates à Spectro videns se delusum, sibipaulò post manus, ignominiam non ferens, consciuit. Hinc cernuntur multæ falsæ resurrectiones gentilium, et constat, cum Sagis, vt plurimum induto cadauere Diabolum, siue incubum, siue succulum rem habere, vnde et in hoc genere hominu (05) cadauerosus quidam f tor graueolentiæ cernitur. Germanorum scriptis vulgata non ita pridem de Aulico quodam extat historia.G1 Hic accepto de Vxoris obitu nuncio, ac quemadmodnm eius cadauer esset sepulturæ traditum; propere domum reuersus domesticis rationibus, vt prospiceret, ac multa iam nocte eam cum animo suo voluens, vt fit, vbi rei alicuius desiderium penitus insidet, inter he (11) c aduertit, illam suo more uestes deponentem, ac notum cubile inire volentem, sed cum ne hoc faceret aliquantisper restitisset, qui tam constanti rumore mortuam in tellexisset, victus natiua loquentis voce, et conspicua sese ostende (02) tis ccrporis imagine passus est vnà secu (05) concumbere, ac tantisper in quotidiana vitæ consuetudine habuit, dum Exorcistæ cuiusda (01) effica cibus verbis Dæmoni, qui refossum illud cadauer illudendo, ac si posset perdendo marito obsederat, abeundi necessitas imposita fuit: quæ certè nulli imponi eo pacto poterat, si suo ipsa corpore inclusa fuisset anima. Sed sicuti eum, qui iniuste quid occupat, leges facilè deijci patiuntur, ita et Dæmonem ex insidiosa hu iusinodi cadaueris obsessione exturbari nemo adeo mirabitur, qui sciet quantæ sunt adiurationum, atque exorcismorum in ea re vires. Simile quiddam Philostratus refert, Menippo Demetrij Cenici discipulo olim accidisse.G2 Is inquit, cum Corintho Cenchreas prosicisceretur, obuiam habuit quandam imaginem puellæ peregrinæ lepidæ, ac vt videbatur prædiuitis, quæ diceret se illius amore correptam, inuitaret que familiariter, vt vellet in domum suam di uertere. Ilie igitur vicissim eius amore captus sæpe cum ea concubuit, ac iam de ineundo matrimonio cogitabat; habebat enim ipsa domum regio ornatu apparatam. Sed Apollonius cum in ea domo singula considerasset, exclamauit lamiam esse, quæ propediem esset adolescentem ad extremum vel deuoratura, vel insigni aliquo damno, atque iniuria affectura.G3 Thomas Brabantinus refert sequentia. Cunerchena Brabantio Villa est solemnis, et notalin hanc quidam Iuuenis, Puellam virginem adamauit, cumque pro eius nuptijs parentibus suis loqueretur, et il. i renuerent, puella medio tempore incidit in febrim acutam, qua in grauescente ommbus mori visa est. Luctu ergo

  • G1Remiglus lib. 1. c. 2. G2In Apollo nij Tranei vita. G3ibt. 2. de beno vniuersalic. 57. pag. 23

facto, campanæ quasi pro mortua pulsatæ sunt, nec mora Iuuenis amator puellæ, de Villa eadem in crepusculo noctis transibat ad aliam, et cum per dumeta pergeret, audiuit vocem quasi f minæ lamentantis. Sollicitè ergo discurrens, et quærens auditam, inuenit puellam, quam mortuam existimabat, cui et dixit, mortuam te plangunt tui, et huc vnde venisti? Ecce ait, vir ante me vadit, qui deduxit me: obstupescens ad hoc Iuuenis, cum neminem alium, nisi puellam videret, audacter rapit eam, et in domum protinus extra Villam occultaut. Hinc regressus in Villam amicis suis loquitur: ingreditur ad patrem puellæ cum amicis suis sedentem ad funus, petit, si filiam suam sibi daret, quam quasi mortuam plangebat, cui pater admiratus, respondit. Nunquid pro Deo mihi es, vt mortuam resuscites, et accipias in vxorem? cui Iuuenis, tantum ait, libens spondeas, vt filiam tuam habeam in vxorem, si viuam reddidero, et sanatam, cui pater consentiens, dictum coram omnibus confitmauit, mox Iuuenis reuelato, linteo, quo cooperta putabatur, figmentum mirabile, quale à nullo hominum fieri potuit inuenerunt. dicitur autem ab his, qui figmenta huiusmodi Diabolica inspexerunt, esse interius putrido ligno similia, leuique exterius pellicula circunducta. Hinc reducta puella est, redditaq; patri sana etiam, post dies aliquot dictum Iuuenem Maritum accepit, et vsque ad Tempora nostra mcolumis perdurauit. G1Narrat vetus scriptor, quòd nocte quadam vir sanctus vidit Ma lignum Diabolum ad chori aditum consistere, et conari quidem sæpius ingredi, sed frustra tamen, habebat, formam Rustici præcincti, nudis, longisq; tibijs ferentis à tergo sportulam, et ad pectus lignum funibus innexum, c pit porro producto colio circuire chorum, oculos in fratres attentè conijcere, si quid posset forsitan sibi gratum in aliquo cernere, At viro Dei instantius orante, et fratres à torpore excitante, improbus explorator diu frustra expectans, cum nihil se proficere viderct, somnolentos cachinans spreuit; se noxijs cogitationibus occupatos, mirum in modum tripudians applausit, tandem inter nouitios reperit Iuuenem quendam animo ad illicita euagantem, nec nisi solo corpore illic præsentem, imò etiam clandest, nam sugam meditantem, animaduer tens igitur illum suæ sortis esse, fuscinula apprehensum in fiscella (01) suam proijcit, et celeriter inde se proripuit, cernens id vir sanctus, multum pro salute illius anxius, et sollicitus, mane diligenter illu (05) inquirit, sed ille ante Auroram vagus, et profugus, excusso suaur iugo Christi, sequutus erat inimicum; addidit aute (02) se hominibus

  • G1In vita ct Rober ta Abbat is

sceleratis, deditusq; latrocinijs, non diu post captus est, et capite plexus, miserrimè interijt. G1Policronici author Ranulphus, narrat Comitem Ricardu (05) quadam nocte solum orationis gratia ingressum in templum, inuenisse ibi mortui capulum, in quo cadauer erat repositum; dum aute (02) Comes oraret, subito mortuus ille magno cum strepitu è feretro exilijt, ac extensis brachijs quasi in amplexus eius ruiturus, ad Co mitem accessit, quem cum Comes signum crucis fronti suæ imprimens, frustra intensius, vt recederet adiuraret, stricto gladio illum dissecuit, et exinde statuit per totam terram circa funera vigilias celebrari. Vtroq; admirabilius est, quod ex Guaguini descriptione Mosco uiæ nunc adijciam. Scribit Populos quosdam in Lucomoria Regione Russiæ habitantes, quotannis vigesima septima mensis Nouembris die, vt solent hirundines, et ranæ, sic et ipsos præ frigoris brumalis magnitudine mori, postea redeunte vere Vigesima quar ta Aprilis die, denuo reuiuiscere. Addit hos, cum sibi mortem imminere sentiunt, merces suas certis in locis deponere, quas Gru tensij, et Serponoutzij vicini populi, suis mercibus interim æquiualentibus eode (02) loco relictis, auferunt. illi reuiuiscentes, eas merces, si iustæ videantur, pro suis accipiunt, sin minus easdem repetunt, vnde lites, et bella sæpissimè inter eos oriri dicuntur. Verùm idem narrans Sigismundus lib. Baro habet pro fabula. fol. 86. moscouiæ. Quid possint intcr se Cacodæmones per Magiam. Cap. XX. Doctrina. De hoc solidè disputat Tostatus sub his verbis. Non est asserendum hominem posse constringere, et ligare in loco aliquo particulari Dæmonem, nisi virtute Diuina, videlicet per exorcismos, et præce pta, sed cum Magi non intendant sibi subijcere dæmonem, nisi vi suorum carminum, et signorum, vel facus a Christiana Religione alienissimis, idcirco impossibile est, ai, quòd minor potcstas, quæ est homo, subiiciat sibi maiorem, quæ est Dæmon, cu m non sic potestas super terram, quæ comparetur potestati dæmonum.G2 Quare non erit aliquid naturale, vel ceremoniale, per quod Dæmones possint ab homine cogi, vt veniant,

  • G1Lib. 6. c17 G2Lib. c. 40.

aut respondeant, aut aliquid operetur, nisi, vt dixi per exorcism oc Ecclesiasticos; et tunc di (03) cendum est, quòd coguntur ad aliquid. s. ad recedendum à corporibus obsessorum, vel ad non nocendum, et hoc fit per Deum in quantum instituit id, quod ab Ecclesia sit, ibique operatur virtus Diuina latens: attamen in operibus maleficiorum, quibus De (11) mones cogere volunt, no (04) operatur Deus, cum sint contraria Diuino honori. Sed Dæmones ipsi mentiuntur, et simulant se cogi, quiain hoc stat maximè virtus suasionis eorum. Verè tamen non possunt demones cogi ab hominibus per maleficia, imò si cogi possent, no (04) docerentipsi homines n. odum, quo eos cogerent, quia per hoc dæmones miseriores effcerentur, si verè hominibus subijcerentur. Fingunt ergo se subditos, vt fallant, cu (05) tamen non subdantur, imò simulant se captos, vt te capiant: se vin ctos, vt te vinciant: se tuo imperio subditos, vt te sibi subdaut; à te inclusos, vt contra te finaliter concludant: fingunt se tua arte, vel imagini, vel lapidi alligatos, vt funibus peccatorum religatu (05) ad Infernum te perducant.G1 Quare, vt vno verbo concludam; fingunt cogi, cum tamen spontè, et voluntarie ad tempus cum placuerit, seruiant.G2 Exempla. Concurrerant in Aulam Anglicanæ Reginæ duo Magiiucundum exhibituri spectaculum: paciscuntur una in re sibi inuicem parendi, necessitatem singularem. Prior iubet alterum per fenestram despicere, quod cum facit, natis subito ceruinis ex capite cornibus, cunctoru (05) sanijs, et ludibrijs diu fuit appetitus, quare quam impotens iniuriæ, tam cupiens vindictæ atrocioris: pingit carbone humanam in pariete affigiem, tum priori Mago imperat, subire effigiem illam, et parietem cessurum ingredi, mortem sibi cernens præsentem, horrere hic, et depre (11) cari capit; vrgebat altir conuenta: subit ergo coactus, et visus corpori parics locum dare ingredienti, sed ingressus nusquam postea comparuit, quia videlicet superior dæmon illum occiderat, et corpus in desertum, vel speluncam alicubi abdiderat. Aliud scribam, notatum à quodam Iurisconsulto Germano. Præstigiator quidam nobilis in diuersorio publico hospitis famulum, ita petentibus reliquis conuiuis decollauit. cum aute ei rursus caput imponere vellet, animaduertit esse alium Magum, qui eum in hoc proposito impediret: Rogat hic eum, ne hoc faceret, verum cum admonitioni repetitæ alter non pareret; prestigiator

  • G1Euscb. li. 5. de præ. par at. c. 6. Aug. lib. 23. de Ciuit. Dei. c.6. G2Fran. Ple cus. lib. 2. de prenut. cap. 4.

G1in mensa lilium crescere secit, cui cum caput, et flores amputasset, concidit statim absque capite de Mensa Magus ille, qui alterum impediuerat, et præstigiator absq; vllo impedimento famulo caput imposuit è vestigio, et ex hospitio, vrbeque aufugit ne à Magistratu propter co (04) missum homicidium deprehe (02) deretur, Præstigium fuit hic in simulata capitis abscissione, et etiam re. positione: item in lilij productione, et truncatione. Certame (02) fuit inter Dæmones Magorum, quorum inferior satis fortis erat ad im pediendam vim præstigij, potentiori tamen coactus (non vt reor inuitus) cedere in Clientuli sui nece, qui verè interemptus est. Ioannes Dubrauius Episcopus Olmuzien; is he (11) c narrat.G2 Vences laus Imperator, et Bohemorum Rex, affinitatem cum Principe Ba uariæ loanne inijt, ducta in Vxorem filia eius Sophia. Socer, vbi Generum ludicris Spectaculis, et Magicis præstigijs delectari cognouit, plenum ludionum, et præstigiatorum plaustrum secum Pragam vehit, ibi dum præstantissimus artificum ludibria artis ad permulcendos oculos explicat, adest inter spectatores Zito Venceslai Magus, ore vsque ad aures dehiscente, accedensque propius, attinceni illum Bauari cum omni apparatu protinus deuorat, solos duntaxat calceos, qura luto obfiti videbantur expuens: secessumque inde petens uencrem msolita esca grauem, in solium aqua plenum exonerat, pra stigiatoremq; adhuc madidum, specta toribus restituit passim deridendum, adeo vt ce (11) teri quoque eius so cij à ludo desistereut. Illud de deuoratione merum suit præstigium, sed verè abreptus miser, in solium aquæ fuit iniectusà Dæmone, non per alui vias emissus. G3Olaus refert, quòd Magus quidam Grlbertus cum Catidla præceptore de artis præstantia contendens, cum exignum bacillum, characteribus gotticis, vel Ruthenicis inseriptum à præceptore proiectum, manibus apprehendisset, statum obrigun, et in insulæ lacus, dicti, Veter, apud Ostrogothor in cauerna subterruned fertur ligatus. Finis Libri Primi.

  • G1N. ib. 1. de almijs. c. 3. nu. 19. G2Reru (05) Boemicarum lib. 23. G3Lib. 3. cap. 20

COMPEND II MALEFICARVM LIBER SECVNDVS. In quo agitur de diuersis generibus Maleficiorum, et de quibusdam alijs scitu dignis. De Maleficio Somnifico. Cap. I. Doctrina. Consueuere Sagæ, et Malesici, alios potione, malo car mine, et certis ritibus soporare, vt interea illis venenum infundant, vel infantulos rapiant, aut necent, vel furto quid subtrahant, vel stupro, adulterioue contaminent, et hoc fieri potest naturalibus venenis soporiferis, vt erit videre per exempla.G1 Et he non sunt fabulæ, quia si multa sunt, quæ naturaliter, vel infusa, vel ad mota, non somnium aut soporem tantùm, sed etiam stuporem,

  • G1Biasfeld. de co (04) fess. malef. p. 1. concl. 5. Vita D. Bern. lib. 2. c. 6.

torporèmque aduersus vehementissimos quosque crucia tus inducant, quæ chirurgi optimè norunt, si quando ab humano corpore membrum aliquod absque doloris vllo sensu resecturi sunt: cuius artis facetum quidem, sed tamen miseratione dignum exem plum memorant de Narbonensi adolescente à Thracio Pirata in seruitutem adducto, cui interea, dum ex medicata potione altior somaus obrepit, tam bellè testes secti sunt, vt experrectus se ipsum miraretur sic dempta virilitate nouum hominem. Rursus aliud à Mathiolo recitatum de Hetruriæ Asinis, quos cicutæ pastus adeo graui somno consopire solet, vt pro mortuis sæpe efferantur, detracta etiam, ac, direpta iam pellis bona parte, vix tandem excitari se in pedes erigant, misereque redeuntes ad præsepia sua proripiant: multa igitur sunt nota, accommodata vsu apud pharmocopolas, vt lolium, solanum, iuncus, vulgo Euripice dictus, ma (01) dragora, castoreum, papauer. et c. quæ omnia, si somnum arctum, ac diuturnum conciliandi facultatem habent sola vi ac potentia à natura illis ad id administrata; quid quæso suis artibus, ac machinis efficient Dæmones, qui non modo rerum omnium, quas edidit natura latentes, atque arcanas vires perfectissimè nouerunt, sed et sic Deo permittente, multa possunt etiam sine vllius rei aduentitiæ, atque externæ adiumento? An verò diabolus possit quantitatem corporum sic mutare vt penetratio partium sequatur, quo possint Maleficæ commodius sua venena effundere, spargere, et disseminare, breuiter eenseo ad

hoc negatiuè respondendum, quia maior philosophorum pars cu (05) Arist. et D. Thoma, partium corporaliumq; dimensionem naturæ non permittit ideo, non potest diabolus sic mutare qua ntitatem corporis, vt homo instar catti, muris, vel mustellæ, per tenuem rimulam in cubiculis irruat, et penetret, multo minus per ianuas claufas ingrediatur. hoc benè docuit Ioa. Beets Carmelita in pri ma præcepti expositione. c. 4. Quare mentiuntur Striges Lotharin gicæ, quæ Remigio persuaserunt, solere diabolum veteratis Lamijs potestatem reipsa dare, vt possint e (11) des penetrare, et per quasuis angustias nullo impedimento viam sibi facere, in mures, fe (11) les, locustas, atq; alia huiusmodi parua animalia, contractæ, et deminutæ, intromissæq; priori formæ restitui si uelin, thæc enim deliria sunt omnia, et illusoria: quomodo autem id fiat, crediderim diabolum præcedere, qui latenter aperit, et claudit ianuas, vel fenestras corporis earum capaces, et per eas intromittit deceptas, quæ se putant formam huiusmodi animantium induisse; et hoc Italicæ prudentiores Maleficæ Grillando confesse (11) sunt. Hanc autem apertionem forium, fenestrarum, et ostiorum tam subtiliter facere potest diabolus vr dormientes in cubiculo, non euigilent, si quis verò de hoc dubitet, meminerit, iam ab Angelo factum, cum eduxit Petrum de carcere, dum inter custodes dormiret; et si quis dicat illam Ianuarum reserationem, miraculosam fuisse, nihil refert, quia Crisostomus hanc vim Angelis tribuit, cum scribit, Abachuc ab Angelo demissum, et reductum de lacu Leonum clauso, integris sigillis permanentibus, tunc enim id factum est, non Angeli, sed Diuina virtute. Modus verò, quem Lamiæ recensent, scilicet, diabolum ipsos parietes aperire, et per quandam quasi fissionem, et disruptionem, ingressum illis præbere, et egressum; post, iterum partes coniunctas facere coalescere; huc pertinet, quod refertur Cordubæ, de famosa illa Magdalena Crucia, vt hiante subito pariete, a transeuntibus, orans puella conspiceretur. Sed hoc præstigiosum ego putarem, vel cum Delrio lib. 2. mag. quest. 7. diabolum maxima celeritate eximere lapides quot sufficiunt, aliosq; ne ruant sustinere, et postea eadem celeritate, et dexteritate, iterum cos in locum suum reponere, quia cum homines, hanc celeritatem diaboli nequeant comprehendere, iudicium facit de aperto parie te, per partium compressionem. Consueuerunt præterea Malefici vti, ad concitandum somnum, certis luminibus, quorum fumum ab Apuleio (nebulam fumi) arbitror vo (04) cari. interdum accendunt pedes, vel manus mortuorum inunctas prius oleo quodam à Dæmone accepto, vel ad fingulos

digitos candellulis affixis, interdum facibus excantatis, de certi generis lychno, et nota illis pinguedine, et vtuntur vel accensis sibi prælucentes, vel eas domi certo loco defigentes accensas, et so por durat, quandiu lumen illud ferale: nonnunquam partes aliquas cadaueris certis locis suspendunt: nonnunquam alia adhibent, æquè omnia scelesta, quæ tamen ex pacto tantum efficacitatem sortiuntur. Vtuntur quoq; caracteribus magicis, ad effugienda, et superanda tormenta à Iudicibus illis illata, ut patebit per exempla. Muniantigitur se Sacramentalibus, qui se somno dant, recitando. Qui habitat in adiutorio altifsimi. vel, In te Domme speraui. vel quid fimile. Signando se signo Crucis, recitando Salue Regina Mater misericordiæ. Pater noster. Aue Maria et c. si volunt esse salui ab huiusmodi insidijs; habendo otiam apud se ceram benedictam agui Papalis, vel reliquias. Deuotiones enim sunt tutissimum præsidium, ac propugnaculum contra omnes tenebrarum Principis insidias. Exempla. Margarita Ienina, cum filium suum Iaquelinum male odisser quod de consequendis in proximas Alsatie nundinas pecu nias sæpius obtunderet, ac illius tandem se quauis ratione flagitationibus expedire decreuisset, id vt faceret, nocte intempesta, vnà cumijs, quas patrando sceleri socias sibi admnxerat, à Dæmone in illius ædes, quæ erant in Saxbingen, est inuenta, vbi dormientem ex composito adoriuntur, ex lecto deturbatum ante focum consti tuunt, uiuum assaturæ, si in se fuisset, sed facto aliquo impeditæ, animum suum ad aliam iniuriam conuertisse: ac fortè humi reper tam testam eius lateri facto prius vulnere, quod tamen momento coalesceret, inseruisse, vnde etiam post multorum mensium vexationem videntibus multis erupit. G1 Huic non est dissimile, quod sequitur, Bertrandæ Tonstricis, quæ se earum ope quibusdam sortilegij erat sodalitium cuiusdam nomme Elise, collo, ob denegatum lactis vrceolum os infixisse agnouit.G2 Item illud Seneæl Armentariæ recensentis se in summum pede (02) cuiusdam Philippi Pistoris nomine os è veruecina coxa inseruisse, cum prius admota piscis spina vulnus fecisset, quod deinde callo obductum, ingentes, ac diuturnos dolores illi pareret, vt ab eo pistore etiam rescitum est.

  • G1Forpachij. 7. ca lon. Septemb. 1587. G2Dusæ prid. cal. Octobr.1586.

Quidam Benignus nomine consciu, cædis' Consiliarij Serenissime Christianæ Reginæ Danorum p nam capitis facile effugere poterat, quod tum cum in cum inquirerctur, peregrè esset, ac saiuti ti fuga posset consulere, sed fretus caracteribus magicis, cuibus à circumforaneo quodam donatus suerat, fiducia ipse, se iudicio vo lens obtulit.G1 Nec in co sua spe quidquam srustratus est, siquidem priusquam ipse, tormenta omnia sunt desatigata, atque ita et inco lumis, et inconfessus illis solutus est. Verum iam e reis eximendus cum tanti sceleris conscientiam amplius ferre non posset, eius se sponte fecit mamsestum, ac tandem capite luit. In Leodiensis ditionis oppidulo, Hugo, secundùm alios, vel Dinanto, iuxta cæteros, nocte ad diucrsorium venere duo, qui se a via admodum fessos simulabant, c na sumpta, nega (01) t se cubitum alio ituros, sed importunè admodum, et instanter, tandem à Caupone impetrant, vtliceat adignem in culina somnum capere: interea Ancilla domus, cuinon satis peregrini isti placebant, clanculum per foramen quodam peruigil conspicit quid sint acturi.G2 Nocte intempesta videt è marsupio manum abscisam mortui depromere, et digitos inungere, tum admotos igni incendere, omnes lumen re cepere vno excepto, id verò Magi mirabantur insolitum, sæpius er go tentant, et flammæ admouent, frustra semper. tum coru vnus, quid tum, ait, si vnus dumtaxat in domo sit vigil? et affixa ad caminum manu, quatuor digitis velut candelis obscura flamma collucentibus, domo egressi, noto sibilo vocant socios ad prædam Ancilla subsequitur egredientes domo, et reuoluta ianua excludit cos, inde irrumpit in herile talamum, muenit omnes altum adeo stertere, vtnulla vi (nam in medium cubiculi extra lectum illos traxerat) pocuerint euigilari. Interea fures Per fenestram quanda (01) se dirigebant in domum, occurrit ista, et scalis deturbat, instant tamen, et aliò moliuntur in gressum. Hæc luminis memor, et suspicione hanc esse soporis causam domesticoru, omnes digitos extinguit, et luce emortua, dotmientes experrecti ad clamorem accurrunt, et domo protellant manifestarios: post dies aliquot capti, facmus consessi sunt. Quid mirum igitur si Sagæ nocte irrepant ad cunas infantulorum, et aliorum quos eunt perditum? Petrus Binsfeldius sic scribit.G3 Cum Anna mater Ioannis Cuno de Rouer, et aliæ duæ Sagæ conuenissent, vt de nocte virum quendam Zelosum persequutorem maleficorum maleficio conficerent, Magisterulus præcedens fenestras et ianuas aperuit; ipse autem Io annes Cunopro concire à matre et alijs adductus fuit, vt candela (01) ardentem, quæ non naturalis, sed arte diabolica confectu erat, tenerer.

  • G1Paris de putro in sindle. de cottura. G2Cesar. Ostercien. li 6. miracnt cap. 10. G3Cammon. in tit. de malef. et math. ad lib. 4. in 6.

Venientibus autem eis in cameram maleficiandi in Ciuitatem Treuirensem: cum Maleficiendus pro more bonorum Chri stianorum se signo crucis, et pijs exercitijs antequam se quieti tra deret, muniuillet, nihil estcere poruerunt, sed re, insccta, reclausis ianms reuolare debucrunt. Vir autem bonus, cui nocere voluerent adhac viuit Dei gratia, et tandiù viuet quamdiù Deo placuerit, Hæc nairauitipse loannes Cuno, et mater eius, cum examinaretur super articulis propositis, eodcm modo confessa est. Necromantici, qui sunt superioris ordinis malesiciarij, non habent ne cesse hanc candelam sibi prælucere, sed accensam defigunt in aliquo remotiori loco, vt est videre in sequenti. Auiris fide dignis accepta sunt, quæ, et nunc scribam, et Maitinus Delrio refert, ideo exaranda censeo, vt etiam videamus in Sor tilegis, et Necromanticis Diuinam vltionem: prætermittam personam, locum, et ordinem, quia sic expedire iudico. G1 In Hispania, in vrbe quadam; magm nominis vir quidam familiaris erat cuidam Nobili, cui formosa vxor, sed casta matrona erat: Hanc cæpit adamare, nec diu ignem fouet occultum, aperit animum, et mulieri flagitium nititur persuadere. Illa certa tuendæ castitatis, sedulo conatur ad saniorem mentem reuocare à dementia, sed erat oleum camino addere, vt naphtam accensam vehementius aqua iniecta exasperat, vt gliscat incendium, sic monitiones hunc vltro inflammabant nec desijt vrgere, donec perta sa molestiæ, statuit vl cisci nebulonem:rem totam marito aperit, quem non minus, qua (01) Atridas dolor vrgebat; cius iuslu vxor tempus addicit; venitnox optata malè amanti: Maritus cum aliquot famulis egregiè armatus eratin propinquo conclaui, familiarem hunc haud familiariter, excepturus. Tandem, en tibiaccinctum gladio, et pugione amatorem: deducentem illam audacter subsequitur, et postquam consedisset, veterem cantilenam iterat; mulier refutat, et negat, vt solita; fecerant audatiorem nocturnæ tenebræ Mæchum, et vim parat: vis vi repellitur, tandem verita mulier exclamat, et condicrum marito signum contenta tali voce, surdo (quod aiunt) fabulam, nec Maritus, nec quisquam accurrit, quid ageret? fugeret? tenebatur brachijs fortioribus: consentiret? mois probro, et peccato potior honestati: vngues ergo et dentes arma stringit muliebria, et faciem deformat, sed præ furore hæcille vix sentiebat. Cla dium deposuerat, doi so pugiunculus hærebat, vt aduertit Martrona inter luctandum, manu eum eripit à tergo, et stricto mucrone persorat aduers rium, et vita priuat: collabitur cadauer, Victrix vix sui compos, curritin conclaui, vbi Maritum abdiderat, inuenit

  • G1Lib. 3. p. 1. d. 3. disqui sit. Magicarum

illum, et famulos omnes mortuis magis, quam viuis similiores: clamat, veilicat, trahit, nihil non agit, vt ex pergefaciat, at illi con sopiti manebant. Suspicata (quod erat) maleficio id fieri, et videns sibi in se ipsam spem omnem locatam, cadauer domo effert, et in plateam abijcit, cum gladio, et crueto pugione. Interea dum ibi iacet, circuitores nocturni in cadauer incidunt: ferunt in carcerem, facie lota, etsi non facile, tamen agnoscitur vir. Hoc prudentia Prætor pollebat, silentio imperato præsentibus, summo mane adit domum viriait se de re maxima cum dommo coram tota familia agere optare, inbeat omnes ad vnum simul conuenire, facit dominus; conuenere viuiomnes, nam mortuus ille solus deerat. Pre tor ait, videri sibi aliquem deesse, re animaduersa, dominus, verè, ait, omnes adsunt excepto tali, qui fortasse nuncse ad quodda (01) negotium parat, ipse quoque subdit ille, vocetur. Mora haud longa futura, currunt nonnuili, vt vocent: cubiculo clauso, pulsant ostiu, nemo rspondet. It ergo cum domino ipse prætor, et ianuani vi re serant, nemo erat in cubiculo, duntaxat fax ardens, et obscurum lucens defixa erat in camino, mirari omnes, et stupere c perunt. Tum Prætor Domino domus narrat, vbi, et quale innentum cadauer, et dum illud auferunt è carcere, vt prophanæ sepulturæ merito tradatur, ecce tibi Nobilis ille cum vxore, et rem omnem narrant: conseruntur momenta temporis, reperiuntur vigilasse, quo fax cxtincta, sic et persidia hipocritæ omnium detestatione, et mu lieris castitas, atque fortitudo totius viciniæ celebrata. Cæsarius Cisterciensis refert, quòd homo quidam simplex Engil bertus nomine de Prouincia Tulpeti natus, ante paucos annos mor tuus est.G1 Iste cum esset Cæcus natus, propter varia dona, quibus ho minem interiorem eius illuminauerat Diuina gratia, in diuersis Prouincijs noscebatur, et à multis magnisq; personis vtriusquo sexus venerabatur. In cappa simplici, et tunica lanea, nudisque pedibus tam æstate, quam hyeme incedebat, et puero se regente siclimina sanctorum satis remota sæpius visi auit, carmbus nunquam vescebatur, non lectisternijs, sed modico tantum straminis, vel f ni noctibus vtebatur, et multos tam verbo, quam excmplo ædificauit. Hic tempore adolescentiæ, cum nocte quadam in domo Materrere (11) suæ Matronæ diuitis, inter alios eius seruos se cubitum collocasset, in ipso conticimo duo sures parietem effodientes ingressi sunt, qui igne discooperto, accenso lumine, cistis apertis, intrepidè colloquebantur, quos vt prædictus Englbertus audiuit, fures eos esse non dubitauit, cum seruos ex vtroque latere dormietes excitare non posset, subselio cultello suo perforato collo insecit,

  • G1Lib. 6. miracul. c. 10.

and claua manum armauit, et quia illos, vt Cæcus videre non po tuit, duce auditu, ad illos te (02) dens et clauam vtraq; manu vibrans, ex omni parte quidquid tangere potuit, quasi furiosus feriens, de domo illos eiecir, quos vsq; ad foramen sequutus, dum aditum sca la obstrueret, et illi stantes extra domum, neminem præter ipsum solum vigilare sensissent, de tali ex pulsione consusi, habito consilio denuo nixi sunt intrarc; quòd vt ille ex motu scalæ sensit, vnam partem scalæ arcæ magnæ, in qua continebantur grana, vt erat foramim continua supposuit, alteramque vtraque manu seruauit, il los intrantes vsque ad vmbilicum Engilbertus dorsa eorum, quia promiacebant, per scalam fortiter pressit, vt non solum cis progressum, imò etiam regressum prorssus adimeret, qui quasi sub tur culari positi, dum mane capi timerent, veniam postulanerunt, datis verò terribillibus iuramentis, quòd nunquam personam eius læ derent, vel domum illam intrarent, dimissi sunt: Mane, cum prode (02) te Engilberto à vicinis nulla arte dormientes possent excitari, et quærerentur circa domum maleficia, quorum virtute hæc nouerat fieri. supra foramen de tecto pendentem, quasi spinam humani cadaueris repcrerunt, qua amota mox omnes excitati sunt. Post multis annis elapsis ijdem fures, fama, et virtutibus iam dicti Engliberti excitati, ciasque vt opinor precibus compuncti, cum adiernnt, et quia ipsi essent confessi deinceps duxerunt vitam religiosam. Scribit Remigius, quòd Margarita Loudma (01) , in Iudicio agnouit inter scelera hoc quoque: se nocte quadamædes quasdam fuisse in gressam, eo animo ut somno sopiti, faucibus uenenum in funderet, idque incæptum quin perficerctur parum absuisse, ita in procliui uidebantur esse omnia, sed conrra quem putabant, exciratum illu (05) è somno fuisse compererunt, adeò ut re infecta cum facinoris socijs ipsa se in fugam dare coacta est.G1 consectante interim illo mann armata ac tandem cum asscqui non posset, minas ferocius inte (02) tabar, ea igitur de re ad ampliorem cognitionem interrogatus ipse testis, omnem ut ilia saga prænarrauerat, certis, disertisque uerbis recensuit uidelicet apetitum esse, sicuti dictum est ueneno, hoc que unum illis ne præberent suisse impedimento, quod sorte exper rectus (nundum enim illarum unguine deliburus fuerat) se crncis signo, atque oratione dominica contra tantum discrimen, atque periculum mumuisset, uerumque illud omnino esse, quod illas cum hasta multum uiæ esset prosequutus, nec tamen assequutus; postea ferè omnes criminis rei deprehensi, in Germania, quæ est ditionis Lotharingicæ, asseuerant concorditer, eam sibi à Dæmonibus

  • G1Lib. 2. c. 3. et 4. Vergauillæ x. eal. Febr. 1589.

penetrandarum ædium facultatem esse tributam, ut supræ dixi, illiniendo primum per artus omnes, cui moliuntur interitum ne euigilet, tum firmiter ac valide os ei deducendo, ne potionem agitatione excludat, tandem venenum faucibus ingerendo, admo ta lucerna, quæ sulfuream flammam euomat. Sagæ vtuntur Cadaueribus Humanis ad necem Hominum. Cap. II. Doctrina. Nostrae ætatis maleficis hominibus moris est exhumare humana cadauera, ad humana (01) perniciem, et ea maximè quæ sunt supplicio affecta, et in malam crucem sublata: nam non solùm inde sortilegijs suis materiam mutuantur, sed et ab ipsis carnificinæ instrumentis, reste, vinculis, palo, ferramentis. Siquidemijs vulgi etiam opinione inest ad incantationes ma gicas vis quædam, ac potestas. Sed heu miseriarum miseria, quia rales duobus potissimum funibus ligantur, qui sunt, complacentia faciendi malum, et difficultas faciendi bonum. Iudic. 15. Sansonem ligauerunt Philistei duo bus funibus. Duobus oculis priuantur, quia perdunt discretioné declinandi à malo, et faciendi bonum. Indic. 16. Philistijm abstaleruat a Sansone duos oculos. Duobus asinis cssociaotur, quia hebetant

in vsu rationis, ad præsentia gubernandum, et ad futuræ præuidendu, vnde de I euita egit ur ludic. 19. quod ipse habebat secum puerum vnum, et duos asinos, scilicet, præsentium, et futurorum ignorantiam. Duobus filijs orbantur, qui sunt duæ fortissimæ virtutes, vna ad acquirendum Paradisum, altera ad euitandum Infernum. 1. Reg. 4. duo filij tui mortui sunt. Duobus cornibus ornantur, et hoc facit superbia, vnum, scilicet, præsumendo do se, alterum alios contemnendo. Daniel. 8. esseratus hircus in arietem, comminuit duo cornua eius. Duobus vitijs grauantur, quæ sunt mali exequutio, et boni omissio. Hierem. 2. duo mala fecit populus meus, dereliquerunt fontem aquæ viue (11) , et foderunt sibi cisternas dissipatas. Duobus vitulis, famulantur, dum adorant, et honorant vitulos aureos, idest, diuites, et auro fulgentes. 3. Reg. 12. dicitur, quod Hieroboam fecit duos vitulos aureos, et dixit, Isti sunt Dij tui Israel. Alij totum corpus decoquunt integrum, dum in cinerem etiam ariditate abeat, vel in massam, adhibitis, ac commixtis quibusdam alijs coalescat, quod et Baptista Porta a Neapolitanus obseruauit sua ætate factum, et de hoc agit etiam Plinius. b His temporibus frequentes habet, quæ sub lotharingica ditione est Alemania, vt rofert Remig. c se sæpe deprehendisse, ex corum quæstionibus capitalibus. Idcircò sugie (02) di sunt huiusmodi, quia obstant Diuinç voluntati.G1 Num, 15. aduersum Dommum rebellis fuit, ideo peribit depopulo suo. Quia fallunt, et dant se falsitati. 2. Reg. 3. quare dimisisti Abner ignorans, quoniam ad hoc venit, vt decipiatte? Quia fauent suæ fatuitati. 2. Reg. 25. dictum est de Nabal, qñi secundum nomen stultus est. Quia obstant veritati. psal. diminutæ sunt veritates à filijs hominum. Etalibi. non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. Quia subsunt mordacitati, idest, vitio detractionis et murmurationis. psal. audiui vituperationem multorum commorantium in circuitu. Quia fauont loquacitati adulando. psal.mihi quidem pacificè loquebantur, et in iracundia terræ loquentes dolos cogitabant. Quia claudunt portam sagacitati. Sapien. 1. in malenolam animam, non introibit sapientia. Quia no (04) credunt ritè Deitati. Sapien. 15. ignorauit eum, qui se finxit. Obsunt hospitum charitati. Sapien. 19. inuiti recipiebant extraneos, et Mat. 24. quoniam abundauit iniquitas, refrigescet charitas mul torum. Quia obstant Diuinitati. Eccles. 10. initium superbiæ hominis est apostatare à Dco, quoniam ab eo, qui secit illum receffit cor eius. Quia vacant ebrietati. Esai. 34. quoniam inebriatus

  • aLib. 2. magie (11) natur. c 6. bLib. 28. cap. 7. cLibr. 2. cap. 3. G1Dusæ cal. Octobr. 1586.

est. Quia cedunt virtutum claritati. Esai. 13. stellæ non expandent lumen suum. Quia se dant mundi prosperitati. Hier. 17. dereliquerunt fontem aquarum viuentium Dominum. Quia repugnant æquitati. Amos.6. conuertistis in amaritudinem iudiciu (05) , et fructus institiæ in absynthium. Quia student carnalitati, et luxuriæ. Rom.8.sapientia carnis inimica est Deo: et ad Gal. 6. qui seminat in carne, de carne metet, et corruptionem. Quia vacant crudelitati. Gal. 1. supra modum persequebar Ecclefiam Dei. Et tandem, quia repugnant proterue vnitati. actu. 17. hi sunt, qui orbem concitant, et hoc ad hoc venerunt, et psal. cum his, qui odcrunt pacem eram pacificus. ad ex. Exempla. Anna Ruffa fatetur operam suam commodasse se Lollæ cuidam Veneficæ in eruendo eiusmodi cadauere, quod recenti sunere obrutum fuerat, atque ex eius exusti cineribus medicasse potionem, qua deinde ad certam eorum, quos vellent peremptos vterentur pernitiem. G1Briceij Mag conueniens est huic testimonium de refosso scilicet infantis cadauere, quod pater eius nomine Vuolf Faber pridie extulerat, in hocq; tantum diuersus est à superiore, quòd non assatum in cineres, sed elixum in massam confecerit, quo commodius inde vnctionem pararet; ossa autem in cinerem redegisse aspergendis nemorum arboribus, vt glande sua deficerent. Antonius Vuelchidem quoq; sibi narratum retulit ab Nichel Gross.G2 et Beschess vxoribus, vtraq; ex sortilegij societate notissima sibi f mina non adeo pridem refodisse se e cimiterio Guerminge (02) fi duo eiusmodi cadauera, quæ parentes Bernardus, et Antonius Ler chen recens humo condiderant. eaque igne consumpta in magicos suos vsus conuertisse, resecto prius vnà cum humero, costisque continentibus dextro brachio in vsu (05) luminis diabolici antedicti, si cui de nocte venenatam potionem forte vellent infundere; extre mi enim eius membri digiti flamma sulfurea, ac violacea tantisper ardebant, dum perfectum, absolutumq; esset, quod aggrediebantur negotium, eaq, demum extincta, tam integri illibatiq; restabant, quam si lumim somitem vllum ante præbuissent, idque quoties opus fuerat cum eadem digitorum incolumitate repetitum suisse.

  • G1Forpachi sexto cal. Septemb. 1587. G2Guermiagæ 14. eal lanuar. 1589.

Ioanni Molitori a Vuelferdingen anniculus crat infans, præcipue eius deliciæ.G1 Hunc Agatina à Pittelingen, et Maietta à Hochit cunis clam extractum in ardentem rogum imponunt, quem ipseea causa in perarduo monte nominaro (la Grise) extruxerart, eiusq; exusti cineres studiosè colligunt, tum rore ex segetum aristis grammumque summis herbis excusso perfundunt, atque massam vtrique friabilem concinnant, aspergendis scilicer vitibus satis, at que arboribus, quo statim læso flore perirent, fructibusque suis deficerentur. De maleficio venenario, et quot sint gouera Maleficiarum. Cap. III. Doctrina. Maleficarum triplex soler esse genus.G2 Aliæ enim possunt lædere, sed no (04) possunt curare; Aliæ curare possunt, sed non ledere, per aliquod pactum cum diabolo intum. Aliæ tandem sunt, quæ lædere, et curare nouerunt, et hæ sunt omnium pessimæ, deuorant enim (horribile dictu) propriæ speciei infantulos, et comedunt, et hæc est suprema species Maleficarum; sunt et aliæ ad alia attendentes, vt alibi dictum est, quæ grandines, et auras le (11) dentes exagitant, sterilitatem in hominibus, et iumentis procurant: infantulos, quos non deuorant dæmonibus offerunt, aut

  • G1Ness, Pitte langlj. 10. cal. Octob. G2quot siut genera ma leficarum.

occidunt, pro vt infra. Huiusmodi autem infantes sunt illi, qui ab ipsis in vtero materno perduntur, et baptismatis lauacro, no (04) sunt tincti; qui autem deuorantur, sunt baptizati. Consueuerunt præterea mfantes iuxta aquas gradientes, in ipsis nullo vidente, ctia in conspectu parentum, proijcere, vt alibidictum est: equos sub equitantibus freneticos efficere: de loco ad locum per aera corporaliter transportari: Iudicum animos, ne eis noceant immutarc: taciturnitatem sibi ipsis, et alijs procurare, etiam in tormentis: cc culta alijs manifestare, et quadam futura, ex d monum reuelatio ne prædicere: absentia, tamqua (01) præsentia aspicere: ad amorem, et odium inordinatum mortalium mentes immutare: ictu fulminis aliquando, quos volunt, siue sint homines, siue iumenta, interimere. Vim generandi, vel potentiam coeundi auferre, abortum procurare: Infantes in vtero matris, solo simplici tactu perdere; solo etiam visu, absq; tactu homines, et mmerta maleficiare, ac illis mortem præbere propros infantes diabolo dedicare, et tande (02) , vt vno verbo concludam, omnia pestifera, queæ aliæ Maleficæ procurare sciunt (quando Dens permittit) perpetrare nouerunt. Satis faciamus nunc promissis. Obstetrices maleficaru (05) , dum parturientibus auxilij gratia inter sunt, multa mala perpetrare certum est, siuè occidendo mfantes, acus in summitate capitis infigendo, vt moriantur, qui tame (02) acu non videntur, vel ipsos diabolo offerendo. Quare fit multories vtipsis obstetricibus inuitss, ad instantiam tamen malignorun spirituum, talia facerc cogantur; nouit enim diabolus, quod al ingressa Paradisi c lestis prop er p nam damni, aut propter ori ginale peccatum, tales pueri ar centur, quo fit, vt finale ludiciun diutius protrahatur, per quod æterms p n is ipsi d mones punie (02) tur, cum numerus Electorum tardius completur, quo completo, mundus consummabitur. Ex huiusmodi ergo infantibus interemptis, diaboli suasione, consiciunt Sagæ vnguenta, vt alibi dictu est, ad earum vsus accommodata. Quando autem non occidunt infanres, illos tamen (horrendum dictu) d monibus execrando in hunc modum offerunt. Nato puero, Obstetrix malefica, quando puerpera, non est sola, fingens aliquid agendum sibi esse pro restauratione pueri, illum ipsum extra cubiculum portat, et sur; u (05) elcuans illum, Principi dæmoniorum, Lucifero videlicet, omnibusq; de (11) monibus immolat, sub fumali, super ignem. Hanc aute (02) sacrilegam oblationem vult diabolus sibi fieri, vt ipsa Maleficaru (05) perfidia amplius in sui augmentum crescat, dum ab incunabulis, sibi dicatas Maleficas seruant. Et sicuti exterior oblatio Deo

facta, in pane, vino, et terræ frugibus, fit in signum debitæ subieetionis, et honoris. Eccles. 25. non apparebris vacuus in conspectui Don inil ei tuj, quæ res Deo oblatæ postea non applica ntur prophanis vsibus: Sic diabolus, talem puerum vult sibi offerri in fignum subiectionis, et honoris, vt postea implicetur diabolicis tantum factis execrandis. Nunc ad Maleficia venenaria accedamus. Deo permittente, Maleficæ complures mortales maleficijs suis grauissimis moi bis, ac etiamn orte afficiunt. Hoc probatura Da August. et leges Ialiæ, Hispamæ, Galliæ, necnon Germaniæ hoc confirmam. Quæ fiunt extrinseca soitilegia, vtair Grillandus sub certa quapiam torma composita intra vestes consuunt, vel in lecto ipsius maleficiandiabdunt, seu in aliquo loco subterraneo, facta souea aut sublimine ostij, super quo destiuendus sit transiturus. Ait etiam, quosdam exhumare mortuos, et vti eorum vestibus, carmbus, vel pinguedine, vel ossibus. Alios accipere nonnulla a suspendiosis. In applicatis extrmsecus solum venenis, sæpissimè diabolus ipse damnum infert; Et verius contingere videtur in veneno, quo, si stapes inungatur, equitem ipsum perire necesse est, quod tamen non credo euenire naturali vi veneni, sed ex pacto diabolum concurrere ad inferendum necem, nunc de intrinsecis. Venena maleficialia fiunt per comp ositiones, et mixturas multiformium venenorum, vt puta ex herbarum folijs, seslucis, radicibus, animalibus, piscibus, reptilibus venenosis, lapidibus, et metallis, aliquando in vngueta reducuntur. Sciendum insuper, quòd Sagæ inficiunt, vel introsumptione, vel applicatione exteriori per contactnm. Primo modo per cibum, aut potum, quando vt plurimum venena in puluerem trita ijs immiscent. Secundo fit per mun ctionem, maleficiando, siue masculus sit, siue f mina, dormiente (02) suis liquoribus, aquis, oleis, aut pinguedine, sicut alijs similibus, vnctionibus, plura, et diuersa venena continentibus, inungunt, aliquando femora, aut ventrem, aut caput, guttur, pectus, costas, seu aliam partem corporis personæ maleficiandæ, que sic dormiens nilsentit, sed est tanta vis, et potentia illius vnctionis, quòd paulatim durante calore ipsius dormientis, ingreditur carnes, et peruadens ad penetralia viscerum cordis maleficiati, causantur ingentes dolores in corpore eius, pro vt refert Spineus. Inficiunt tertio modo etiam per inhalationem, et hoc omnium pessimum est veneficium, quia ipsum tenuitate sua, ore attractum citoad cor penetrat.

[ ] = Irreproducible Character 

Exempla. G1Refert Villamontius scelerum omnium sceleslissimum quendam Venetijs Maleficum fuisse, qui damnatorum in Triremi bus animas emebat, promittens liberationem à terrena illa seruitutæ penæ, et numerans decem aureos pro illorum anima, quam chirographo proprio sanguine notato vendebant, addiciebantq; dæmoni, et Malefico, mox ne retractare possent, certo contactos veneno subitò necabat, addit se interfuisse supplicio, quod de isto sumebatur. Quis vnquam talia vel fando audiuit. Narrat Sprengerus duas in Episcopatibus Basiliensi, videlicet, et Argentinensi, concrematas obstretices, quia vna earum quadraginta, altera inumerabiles pueros recens in lucem edito; necauisser, inditis clam in eorum capita grandibus aciculis. G2 Domitiani tempore cæperunt multos, qui acubus veneno oblitis, quos collibitum esset pungebant, et læsorum multi sine doloris sensu moriebantur, quod, et Commodo Imperatori factum.G3 G4In Teritorio Bernensi Refert Ioannes Niderius quosdam Maleficos vtriusque sexus suos proprios Infantes occisos deuorasse: idemq; factum ab aliis in ditione Lausanensi. Iutis Consultus quidam Francofurtenfis annis superioribus ait, [ ] (38) Comes quidam superioris Germaniæ octo Veneficas, quæ centum quadraginta Infantes interfecerant Vulcano traddidit.G5 Anno 1553. captæ sunt Berlinæ f mine (11) duæ Veneficæ, quæ glacie (02) ad perdendas fruges perficere conatæ sunt, eæ[que] (17) ; mulieres rapuerunt furto alterius vicinæ mulieris mfantulum, et ipsum dissectu (05) coxerunt: factum est Diuinitus, vt mater quærens infantem inter ueniret, ibi[que] (17) ; ollam, et imposita amissi infantis membra videret capti itaq; mulieribus, et in tortura examinatis, dixerunt, si pro cessisset coctio, tunc sutura fuisset ingens glacies, ita vt omnes fruges perderentur. Circa Annum Domini 1526.G6 Salassiæ circiter quadragintaviri coniurati, totidem f minæ, inter quos carnisex erat, vt., cum pestis antea se (11) uisset, tunc verò iam mitesceret, vuguèntum conficerent, quo tangentes portarum coromdas inficerentur puluere (02) , quoq; confecisse, quem supervestes clam spargerent. Latuit aliquandm hæcres, sublati[que] (17) ue multi; sed cum Ciuis cuiusdam nomine, Neri, fratrem, atque vnicum filium sustulissent, vix[que] (17) ne alij, quam domini domuum, aut filii perirent, simul[que] (17) ue animaduertissent Androginam se in domos insinuantem, atque eos maxime

  • G1Lib 1. Itinerarij. c. 33. G2In mallea p.2. G3Narratus ex Dion. Xiphilima. G4For micario lib. 5. G5Codelm. lib. ildelæmijs. c.7. G6Cardanus lib. 15. de variet. re tum, c. 80.

perire, quorum domos ingrederetur, deprehensacue coniuratione, omnes exquisitissimis tormentis necati sunt: Confessi sunt etia (01) , decreuisse in pompa celebri Dim cuiusdam, subsellijs perunctis vniuersos Ciues occidere, paratas[que] (17) ; ad hunc vsum supra viginti ollas; tentarunt, et idem alij Geneuæ, et luerunt pænas. De Maleficio ligaminis. Cap. IIII. Doctrina. Solent Striges malis verbis, et fictis hominem reddere frigidum, et maleficiarumm, idest, ad actum con iugij, minimè, aptum nullumq; hac rempestate fre quentius est malaficium isto, quia in anquibus locis vix audet quis clara luce matrimonium celebrate, ne quis malus coningius hac mals arte illudat. posse autem Sortiarios, et solere hoc facure patet experientia quotidiana, probatur eriam Ecclesiæ consuetudine, quæ sic affectos, post triennij cassum experientiam, et adhibitis iuratis ressibus, separare consneuit matimonio iunctos, probatur exemplis, vt infra; et probatur ratione, qua potest hoc fieri naturaliter, castratione, ruptione, elisione, desicatione, insrigidatione, et similibus ex causis, quas cum diabolus nouerit, potest ctia (01) illis vtì.

Fit etiam sæpe, vt qui potest cum ce (11) teris coire non possit cum vna: item, non possit cum illa sola quam ardenter amat, item, vt soluto ligamine du (05) taxat, fiat potens, qui prins erat impotens, ad hæc pre (11) standa formis penè infinitis vtitur diabolus, sed. A uiris doctioribus septom traditas inuenio causas proximas huius impotentiæ, quibus causis dæmon abutitur. Prima est, quando Comugem alterum alteri reddit odiosum. vel inuicem odiosos facit per calumniam, suspicionem vè, aut morbi alicuius immissio nem, sicut, vt aiunt, Medea iniecte pharmaco, fecit, vt omnes f mine lemni grauiter ore olerent, sic illas mariti sunt aspernati. Secunda causa est, quando corpora impedit, ne queant ad se mu tuo appropinquare; et sic ea diuidit, vel [Illegible word]ens ea in locis diuersis, vel cum conantur iungi phantasma, aut quod aliud imjcit inter medium, vt probabit exemplum. Tertia est, si spiritus vitales prohibeantur transire ad membra genitalia, et sic seminis decisio impediatur, vt recte disseruit Ioannes maior.G1 Quarta est, si semen prolificum exsiccetur, et subtrahatur. Quinta, si virga viri flacida fiat, et saltem, quando quis vult actum Matrimonij exercere. Sexta, si quæ naturalia alia pharmaca applicentur, quibus vis patrandi quouis modo tollatur, hæc cause (11) sunt apud Doctores vul gatiores, Septima est rarior, nempè muliebrium locorum obserratio, vel nimia coarctatio, aut viri genitalium retractio, absconsio, vel vera ademptio, de virili huiusmodi calamitate narrationes varias proponunt Sprengerius, a et Remigius. b Hæc genera maleficiorum sunt in duplici differentia, vnum temporaneum. alterum perpetuum. Perpetuum vocant, quod vsque ad mortem duraturum est, nul lo naturali remedio, nec alias licitè auserri potest. Temporaneum verò, quod est ad certum tempus duraturum. Quonam verò modo auferant Maleficæ virilia membra, et quomodoid fieri possit, non est subt cendum. Studentigitur sæpius virilia membra perdere, non quod in rei veritate illa a corporibus omnino auferant, sed arte sua præstigiosa ita occultant, vt non solum illis vti sit possibile, sed nec etiam omnino apparere oculis inspicientium aut pal paripossint. Præstigium enim iuxta Alex. de Ales c est illa domo nis illusio, quæ non habet causam ex parte mutationis rei, sed solum ex parte cognoscentis, qui deluditur, siuè quoad exteriores, siuè quoad interiores sensus: quomodo autem diuersimodè diabolus

  • G1in 4. dis. 34. ar. 3. apart. a mal. q. 1. cap.3. blib. 2 cap.5. cpar. 2.

decipiat iam docuim primo libro, exempla plurima huius artis illusoriæ alibi reperics a nobis notata verum et hoc sequens hic ponere iudicamus non inmoundum fore. Exempla. Ivuenis quidam in Oppido Rauenspurgh adolescentulam adamauit qua (01) p nitentia ducius desoeuit, vt auton longè factus est ab illa membrum genitale perdidit, præstigiofa nompe arte, ita vt nihil planè videret aut tangeret, prater planum corpus. Anxius huius rei, factmu alteri mulieri aperuit, cui planum corpus co (04) spiciendum præbuit; illa petiuit, num suspectam haberet aliquam mulierem, subiunxit ille, vtiq; talem habeo suspectam, illamq; nominauit, tuncmulier ait, vade ad eam, et molibus vtere verbis, precareq; ne grauetur opem ferre pro recuperanda valetudine; si illa verba de spexerit, factis durioribus vtere. Iuuenis in noctis crepusculo attendens uiam, perquam transire consueuerat Malefica, illam pro ualetudine sua interpellauit. Strix nil scire ostentans, se innoxiam asserebat. Tunc Iuuenis arrepto lmteolo quodam, collum illius sortiter strinxit addens; nisi tu maledicta Lamia me nssc nuc sanum reddideris, manibus meis uitam claudes. iam facie pre (11) tumore mgrescente perterrefacta illa, defiste iam, ait, et te sanabo. Nodum laxat luueni, ipsaq; manum intra adolescentis genitalia immitens, subiunxit, iam sanus es; quare adolescens tunc téporis ante[quae] (16) manum extenderet ad probandum, an uerum esset, quod Malefica dixerat probab liter cognouit, membrum ex Maleficæ dumtaxat tactu, sibi fuisse restirutum. Vincentius Beluacensis d parrat sequentia. Romæ temporibus Henrici Tertij Imperatoris fuisse Iuuenem quendam locupletem et nobilem, qui recens uxote duxeia, et sodalcs suos opiparo Conuiuio nuptiali exceperat, exiuere in campum à prandio lusuri pila.G1 Sponsus ludi dux pilam poscit, et ne excideret annullus sponsalitius inserit eum digito Statuæ Veneris æreæ, quæ in proximo erat, omnes unum petebant, sic cito defatigatus ipsc a ludo secessit, et ad statuam rediens annulum recepturus, ecce uidet digitum statue (11) usque ad uolam manus recuruatum, et quantumuis conatus fuisset annullum recuperare, nec digitum inflectere, nec annullum ualuit extrahere: Reddit ad sodales, nec illis ea de re quidquam indicauit. Nocte intempesta cum famulo ad statuam reuertitur, et extensum, ut initio digitum reperit, sed sine annullo: iactura dissimulata domum se consert ad nouam nuptam, cumque Thorum genialem ingressus sponsæ se iungere uellet sentit impediri sese, et quidquam nebulosum, ac densum inter suum, coniugisque corpus uolutari, sentiebat id tactu, uidere tamen non poterat, hoc obstaculo

  • dlib. 26. Hift. G1Anton. p. 2. sum. hi stor. ton: 16. cap. 7. h 4.

ab amplexu prohibebatur, audiebat etia muocem dicentem. mecum concumbe, quia hodie me desponsasti, Ego sum Venus, cui digito annulum inseruisti, nec reddam. Territus ille tanto prodigio (inquit Antonius scribens hanc historiam ex Vincentio) nihil referre ausus est, nel potuit, insomnem duxit noctem illam, mul tum secum deliberans, sic factum est per multum tempus, ut quacunque hora cum sponsa coire uellet, illud idem sentiret, et audiret. Erat sanè alias ualens, et domi aptus, et militiæ, tandem uxoris quærelis commonitus, rem pa entibus detulit. illi habito concilio Palumbo cuidam Presbytero subui bano rem pandunt, is autem erat Necron anticus, et in maloficiis potens. Illectus ergo promissis multis, compositam Epistolam dedit Iuueni dicens, uadein tali hora noctis ad compitum ubi quatuoruiæ conueniunt, et stans tacitè considera; Transibunt ibi figuræ hominum uttiusq; sexus, omnisq; ætatis, et conditionis equites, et pedites; quidam le (11) ti, et quidam tristes, quidquid audieris non loquaris, sequetur illam turbam quidam statura proceriorr, forma corpulentior curru sedens, huic tacirus epistolam trades legendam, statimq; fiet, quod postulas. Ille mueni totum impleuit, prout edoctrs fuerat, uici que inter cæteros ibi mulierem in habitu meretricio mulam inequitantem crine soluto, per humeros iactato, uitta aurea superius constiicto, auream uirgam gerentem in manibus, qua mulam regebat, pre (11) tenuitate ueltium penè nuda apparebat, gestus faciens impudicos. Vltimus Dommus turbe (11) terribiles in iuuenem oculos exacuens, ab axe superbo smaragdis, et unionibus cnmposito, causas uiæ ab eo exquirebat, nihil ille contra, sed protenta manu epistolam ei porrigit, Dæmon notum sigillum non audens contemne re, legit scriptum, moxque brachus in c lum eleuatis, Deus, ait, omnipotens quandiu patieris nequitias Palumbi presbvteri? nec mora satellites suos ailatere mittit; qui annulum extorquerent a Venere, illa multum tergiuersata uix tandem reddidit, ita Iuuenis uom compos sine obstaculo potitus est diu suspiratis amoribus. Palumbus autem, ubi Dæmonis clamorem ad Deum audiuit de se, intellexit sibi præsignari finem dierum, quocirca omnibus membris ultro truncatis, miserabili p na defunctus est, confessus coram populo Romano inaudita flagitia. Godescalcus Hollenus Augustinianus sic scribit.G1 Nouimulierem, quæ uohut facere diuortium inter duos se mutuo amantes, prop er quod deberet salariari Scripsit in cartulis duos caracteres ignotos, cum aliis tamen deuotis uerbis, et dedit cartulas uer portarent, et tamen nulla sequebatur diuisio. Secundo scripsit hoc.

  • G1Preceptorij fol. 20. litt. A.

eadem in caseo, et dedit illis ad comedendu (05) , et accepit postea pullum nigrum, et diuisit per medium, obtulit unam partem diabolo, certo sacrificijritu, et aliam dedit ad comedendum illis duobus, et tunc sequebatur maximum odium inter eos, ita ut unus alium uidere non posset, et unde hoc? nisi quod dæmon habuit tunc offer torium suum sic ille. Ioannes Baptista Codroncus refert, quòd in Oppido Sepino ditionis Neapolitanæ, erat quidam lacobus nomine, cuius uxor ta (01) tum odium cum eo exercebat, ut a primo die, quo inter ipsos matrimonium contractum fuit, rantum abfuerit, ut se se muicem copularent, ut etiam simul habitare non possent, et si quando lacobus ad uxorem accedére uoluisset, tanto furore, ac rabie percita uxor esset, ut se se per fenestram potius præcipitem daret, quàm illum perpeti posset. G1 Quod cum cuidam Religioso uiro ab ipsis hospicio recepto narratum esset, de hac re dubius, et ad fidem præstandam difficulter sehabens, experiundi gratia illico mulierem accersiriiubet, eiusque maritus in interiorem ædium partem sese abdidit, ne eius præsentia vxor ingredi renueret. Venit mulier. quæ de odij sui causa contra Coniugem interrogata, suam vicem prius miserumq; fatum cum deplorasset, se nullam inquit eius rei rationem reddere posse, quin absentis mariti tanto desiderio, et amore se flagrare dicebat, vt id verbis exprimere nequiret, cum autem ad illum alloquendum, et videndum accedere vellet, illico imagmationisuæ, tot deformitatibus et turpitudinibus, totque horribilibus inonstris maritum depictum apparere, vt mortem prius subire vellet, quam illum ferre, asserens quòd eius anima tota, omnesq, vires, spirituum partes in maritum, tamquàm in oblatum malum, et sui pernitiem ferebamur. Rursus eo absente ciusdem desiderio æstuare se aiebat, de cuius mulieris verbis, cum bouus ille Sacerdos periculum facere vellet, dixit mulieribus eam comitantibus, vt illam circum pedes, et brachia circa lectum valido fune in crucis modum vincircnt, quo maritus omni repugnan tia remota, expeditum accessum ad illam haberet; verebatur en im ille Sacerdos, ne ob deformitatem aliquam celandam mulier se ita affectam esse dissimularet. Vxor denique se ob mariti desideriun ligandam tradidit, rogans, vt ad se maritum admitterent, quo ingrediente, nullæ vnquam furiæ tam immanes visæ sunt, nulla fer: tam efferata, nulla belua tam rabie, et furore concitata ei similis inuenta fuit, spumam ex ore emittebat, dentibus sremebat, oculos contorquebat, totumque corpus velut furijs agitatum, ac dæmonibus plenum videbatur, mulieresq; ibi assidentes retulerunt,

  • G1Liber. 13. de morb. malef.cap.8.

eius ventrèm, ac stomacum sunibus contortum ipsis rangentibus refertum visum esse, totamque cutim, vt flagris c sisredactain, nec furen di finis factus est donecmaritus concertationis labore defessus, et illius misericordia motus illinc exijt. Idem author.G1 In Oppido Hotruriæ Sancti Geminiani, Iuuenis quidam adeo perditè veneficam muliere (02) adamauit, vt formosam, et honestam vxorem suam vna cum filijs reliquerit, et cum pellice, suorum immemor, vitam co vsque traduxerit, donec vxor de maleficio monita cò concessit, et clam maleficij instrumento perquisito, inuenisset sub lecto bustonem oliæ inclusum confiwis oculis, eo igitur abrepto, et solutis oculis, postea cremato, co (04) festim vir suerum recordatus, tamquàm è soinno surgens, ad vxorem, et silios est reuersus. DeMaleficio incendiario. Cap. V. Doctrina. Genimina infernalium viperarum I amiæ, vt quæ sun drabolo addictæ, ad quoduis malum sunt sempe parate (11) manus exte (02) dere, semper enim fraudem str unt, in malo obstinatæ, et dinersis mortalibus culpis implicatæ. parentes proprios, filios, et quosuis pro pinquos detestantur: pauperes grauant, et prædantur. socijs pessimis libi similibus connumerantur. et coaptantur,

  • G1lib.3 ca.6. Cesalpiu cap.10. de dæmonoi. in vestig.

Diuina pacta aspernantur: Deo obedire, credere, et seruire dedignantur, imo illi semper aduersantur tamq proteruæ, mordaces, foedæ mendaces, falsæ, rapaces, superbæ, voraces seueræ tenaces, discordes, fallaces, ac crudeles, idcirco no (04) solum diabolicis operibus animos inflaminant, sed, vt facile apparreant esse ignis infernalis alimenta, corpora, domos, et integra Oppida igne in fauillas redigunt. Quia eorum domus, est domus ardoris. Abdie. 1. erit domus lacob ignis, et domus loseph, flamma. Domus erroris. Ezechi. 10. domus repleta est nube, Lomus horroris. Osea 6. in domo Israel vidi horrenda. Domus furoris Eccles. 4. noliesse sicut Leo in domo tua, euertens, domesticos tuos. Domus gulositatis. Amos. 2. uinum damnatornm bibebant in domo Dei sui. Domus superbiæ. Amos. 6. Veh uobis qui opulenti estis in Syon optimates, capita populorum ingredientes pompatice domum Israel. Domus indigentiæ. Aggei. 1. domus mea deserta est. Domus impretatis. 2. paralip. 36. interfecit iuuenes eorum gladio in domo Sanctuarij. Domus rapacitatis. Esai. 3. rapina pauperis in domo vestra. Domus mendicitatis Michee. 1. domus mendacij in deceptionem regibus israel. Domus fraudulentiæ. Hicrem. 5. domus eorum plene (11) sunt dolo. Et tandem domus miseriæ. Sophon. 1. erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum. Exempla. Refert Remigius, quod Leherij, quædam Saga, cui nomen Iana Nigra Armacuriana, obnixe quidam à Francisca Huyna contenderat, quod cum impetrare ne quiret, in desiderium vindictæ exarsit, nam accepto à Dæmone, linteolo quo erant inuolutæ minu tiæ quædam instar f ni dissecti statuit clam iliud deponere in Huynæ ædes, ac propere facessere, fore enim, vt non multo post flammam corri peret subito, vnde ille cum omni supellectili consumerent.G1 linteolum igitur glomo obuoluit, ac Huynæ, tum fortè aliquid in furnaria agenti, venale offert, in tele quam ille adornare audierat licium, sed cum negaret cò sibi opus esse. quod ex domesticis operis speraret plus satis, sibi futurum, nihilominus bona illa in pistorium locum, qui prope erat, abiecit, addens se, si tum id vsui esse non contingeret, cum vellet restituturum, ac vix pedem extulerat, cum deflagrare c pit cella illa farinaria, quæ depositum glomum continebat, deinde vniuersa domus adeo præcipti ardore, atque incendio, vt nullum ei remedium

  • G1lib.2 cap.3.

satis maturè adferri posset, res vtriusque disserta, atque separata assertione, simul et ipso euentu fidem sibi apud omnes indubitatam vindicauit. Minus latens incendium, sed perniciosius suit, quod Lycosthenes testatur.G1 Ille sic in Epistolis, Oppidum est in Heluetia nomine Schiltach, quod totum subito conflagrauit, eiusque mcendij causam, quantum illius loci municipes apud Friburgi Magistratum renunciarant talem fuisse rumor est. Demon sibilo si gnum dedit è quadam ædium parte, Caupo suspicans esse furem, ascendit, neminem reperit, sed idem signum rursus ex alto c naculo redditum est, et huc conscendit Caupo, surem per sequens, cum necillic quidquam appareret, sibilus auditus est è fastigio sumarij: illico tetigit Cauponis animum esse Demoniacuni quiddam; iubet suos esse præsenti animo, accersiti sunt Sacerdotes duo: adhibitus Exorcismus. Re (02) spondit se esse Dæmonem. Rogatus quid illic ageret, ait se velle eruere oppidum: minitantibus sacrificis; resp. se pro vihilo ducere illorum minas, Aliquanto post, mulier culam, cum qua habuerat consuetudinem annis quatuordecim, cum interim illa quotanis confiteretur, et acciperet Eucharisliam, sustulit in aerem, imposuitque fumarij fasligio, tradidit ollam, iussit, vt inuerteret, inuertit, et intra horam totum oppidum combustum est. Paucis ab hmc annis, cum per Rhenanum tractum Incendiarij quidam grassabantur, qui in aliorum domibus gladium, hastam, scipionem, vel quid aliud caloris, aut ignis expers deponebant, atq; mox, post aliquot horas, inde prorumpens slamma quasi ex maleolis ædes consumebat.

  • G1In prodigijs. 4. Idus April auno 1538.

Dæmon vult hæreditariam prosapiam in Sagis. Capit. VI. Doctrina. Cvm d mones, iuxta Angust. de cinitate Dei, sint spiritus nocendi cupidissimi, a iuslitia p nitus alic ni; superbia tumidi; fallacia callidi, a Deo voluntariè peruersi, et auersi, in malitia obstinati; mente subtilissimi, humane salutis inuidi, et absq; omnr lucro ad nocendum hominibus semper parati, rentationes varias solentimmittere, quibus mentes decipiunt, afflictionem enim, et damnationem humanam summopere appetuntid circo, nisi a Deo, vel ab Angelis bonis coerceantur, quanto magis nocuei int, tanto nocere amplius delectantur iuxta Gregor. a Causa verò cur homines suis fallacijs irretire cupia (01) t, multiplex affignatur.G1 Prima est, ad corrumpendam fidem salutarem erro ribus, et superstitionibus. Secunda, ad conseruandum hominem in illis. Tertia, ad inducendam viam contrariam virtutibus. Quarta, ad confirmandum hominem in suis iniquitatibus, vt finaliter pereat et damnetur. Quinta, et vltima, vt homo patiatur ægritudinem, et afflictionem, vt sicira scatur, et Deum offendat. Sic Henricus de Asia super Genesim. Hinc fit enim quod. Sortilegij lues, sæpe in liberos ipsa parentum labefactatione,

  • G1 1.mora. cap.32.

ac veluti contagione demanat; dum scilicet Cacodæmonum suorum gratiam eo facto inire illi student. Infinita enim, atque inexplebilis semper fuit Sathanæ auiditas: sic, vt in quam familiam semel pedem intulerit, inde nunquam, nisi ægrè retulisse auditus sit. Et hoc quoque inter alia indubitatum, certumque inditium semper habitum est contra eos, qui sortilegij postulati, ac delati sunt: quod reperirentur ijs e (11) diti parentibus, qui illius criminis ante fuissent damnati. Et hæreditarij criminis exempla quotidiana apparent in liberis, si quidem Dæmon precipuè satagit suos indies numero cumulatiores, vt habeat: que (11) res illi in procliui ma gis esse nequit, quam si eos. quos iam in potestate habet, ad liberorum talem corruptelam adigat, et impellat. Et ideo, vt plurimum conuertuntur in foetentes, et luxuriosos, sicuti conuer si sunt socij Vlisis in porcos a Circe Maga potione. psal. conuertit aquas eorum in sanguinem, Fiunt tumentes, et superbi, vt suit mutatio Hippomenis et Athlantis qui à Cybele co (04) uer si sunt in Leones, sic isti conuertu (05) tur in Leones, idest, crudeles homines, et superbos. Fiunt frernentes, ambitiosi, furiosi, iracundi, et inuidi, similes Hecubæ Reginæ Troianæ que in canem fingitur conuersa propter rabiem, et furorem. psal. conuertit cor corum, vt odirent populum cius, et dolum facerent in feruos erus: nec est mirandum, quia cor eorum est malitiosum, pernitiosum, presumptuosum, obliuiosum, tortuosum, infatuatum, in malo duplicatum. Hæc autem eorum in peius conuersio, alio modo dicitur crux impiorum, et damnatorum quæ est crux peccati, et omnis generis vitiorum, qua plectuntur delinquentes, qui omnes plus habent de cruce, cruciata, et tristitia, quàm de gandio, et lætitia, vnde dicebat S. Bernardus. O'ambitio ambientium crux et c. hæc crux, est, laboris crux in executione; doloris in conscientiæ remorsione, timoris, in salutis desperatione, et figuratur in Septem filijs Saul Regis, qui crucifixi fuerunt a Gabaonitis a vnde, de Pistore Pharaonis, qui significat gulosos: de Aman, qui honorari cupiebat, et significat ambitiosos: de Rege Hay, qui significat superbos, et gloriosos, ligitur Gen. b Hester. c et Iosue. d. quod omnes in cruce suspensi sunt, fortioribus enim fortior instat cruciatio. Est etiam crux damnatorum qua æternaliter crucianturs de hac Apoc. e si quis adorauetic bestiam, et imaginem eius, et acceperit characterem eus in fronre sua cruciabitur igne, et fulphure in co (04) spectu Angelorum sanctorum. Bestia est bestialitas peccati, idest motus brutalis in cogitatione; imago eius est imaginaria, et falsa delectatio: character est impressus consensus, et opera: qubigitur

  • aa b2. Reg.22 c41. 7. d6 e15. et 14.

ista accipit, crucem et cruciatum in Inserno ignis, et sulphuris sustinebit. Exempla. Nicolea Morelia, nondum puberem se ad nocturnos dæmo num conuentus à patre fuisse deductam fassa est.G1 Alia fuit quæ, quamuis nondum eius ætatis esset, quæ muliebris patientiæ legeni posset accipere dicit tamen se proculà matre ductam fuisse in densam syluam, vbi lepidum adolescentem nancisceretnr quem illico facilè reperiret, quod et ita vti præcixerat, euenit, sed vt ilium in amplexus admisit, sensit illico se illusam: visa est enim sibi e marmore statuam aliquam complecti, adeorigidus, et grauis incumbebat. Enricus, et Catharina parentes, Hennezclio filio succubam de derunt in vxorem.G2 Ei quantum illi primo accessu aduertere licuit, crinale, et vestes erant atri coloris, pedes equinis vngulis de formes: nec eam tamen ob id minus deperijt, sed statim concubitusvoluptatem sacrorum omnium abiuratione auidissimè depactus est verum quasi in frigida oppletam specum immisisset re impedita, atque imperfecta, pudens, ac dolens abijt. Dominicus Petromus, cum nondum annum duodecimum ætatis suæ attigisset, itidem ad nefarios illos c tus a matre, vt vxorem duceret est perductus: nam et illi matrimonià frequentari aiunt.G3 Coleta piscatrix, ac aliæ multæ: imò Bertranda tonstrix, et Synchen May retulerunt se interfuisse eiusmodi nuptijs, cum forte de nocte ibi fierent, ac pro folito munusculo satis fuisse vocatis nuptijs in anum prono ore sufflare. G4Dominica Falluæa, cum iuncos religandæ viti vnà cum matre diuelleret, ac humi iacentes se, vt fit a labore recrearent, c pit post aliquos sermones illam mater monere, ne ad vllius rei aspectum formidaret, si quæ se fortè insolentior ostendisset, nihil. n. eb ea futurum periculi, ac cum hæc dixisset, momento astitisse humana forma aliquid, quod aspicientibus appaneret calceario homini simile, erat enim accinctus ventrali sparsim pice contaminato, a quo tandem cum esset in eius verba inreiurando adacta, ac in nouæ miliriæ signum iniecto in frontem vngue notata, tandem est compressa, ipsa vidente matre, quæ et vicisim se illi stu prandam præbuit præsente se filia, in de iuncti manibus in orbem aliquandiu tripudiauere, tandem accepta, vt videbatur pecuma (nam paulò post retracta puluis esse cepit) dilapso in auras incubo ad sua discessere.

  • G1Serræ 14. Cal. Febr 1487. G2Vergauillæ mens Iul. 1568. G3Giruncuciæ mense Octobr. 1586. G4Ruppæ secundu (05) mo nerium prid. Id. Iul.2587.

Francisca Hacquart, vix annorum septem filiam Ioannam no mine, vt se à Dæmonis molestia liberaret, dæmoni addixerat, idque inter alia admissa quæsitor sortè indicauerat.G1 Cum et ei rei consentiens esset filia, testimonium, fidemque præterea maximam facerent ea, quæ ipsa de nocturnis, quibus se interfuisse dicebat Sagarum conuentibus certa, ac propria afferebat, ce (11) pit et omnium opinione eiusdem criminis cum matre manffesta teneri. Sed quia indigna ætas videbatur, in quam lege ageretur (nam nec vllum malum adhuc venenum fecisse inueniebatur) loci domina recepit creaturam apud le, vt ab nefan da illa consnetudine, quam sanctissimis fieri posset institutis abduceretur. Ergo supplicio affecta matre, sic apud Matronam quandam seruatam, ac monitam per aliquod tempus habuit, vt resipuisse, ac pristinam libertarem, excuso Dæmonis iugo recuperasse omnibus videretur. Sed malum, cum noctè quadam inter ancillas media suo more decumberet, sublimem illam dæmon rapun, quasi secum ablaturus, fedissetque, vt creditum est, nisi ab ancillis allatum essetim pedimentum, inuocato sæpius no mine Iesu. Sic disturbatus, prædam inter tabulati tignæ prædictam, ac pendentem reliquit, et abijt, nec id commentum fuit Ancillarum vanum in uulgus rumorem spargere gestientium. sed ipsa totius urcmiæ, quæ ad illarum clamorem accurrit, oculis res cognita, ac perspecta.G2 Tum in filia stupor, ac conseruatio miserabilis, inedia, silentium, uigiliæque octo dierum, ac noctiu (05) perpetuæ satis indicio fuere, nihil horum per fraudem, et malitiam affictum, excogitatum[que] (17) ue fuisse, nam ultra septimum diem incolumi uitænon posse perferri famem auctor est Plinius, quòd fijad undecimum trahi aliquando contigit, quemadmodum et is annotauit, id, uti quomodo narratu (05) est, præter naturam euenisse fatendum est.G3 Meminit Remigius legisse se in istiusmodi reorum quæstionibus, qui faterentur se in extremis unguibus uenenum habuisse ab sconditum, quod à parentibus accepissent, eiusque affricatione inter colludendum æquales sæpe infecisse, ac necasse. G4Vnum nunc suppetit, quod ille loco citato describit, de nondum septenni infan e Laurentio Arselaiensi, quem non modo constitit, ex ipsius etiam dissertis uerbis, ad nefarios dæmonum conuentus à parentibus fuisse deductum, ubiuertendo ueru, assa (01) disque ca nibus minister adhibitus fuerat, sed et ab ingerente Magistello se, qui sibi Verd Iolinomen fecerat, uenenum non semel accepisse, quo corum, qui uel leuissimam exhibuissent molestiam,

  • G1Villæ ad Ionam anno 2581. G2Hist natural.lib. 11. cap.vlt. G3Lib.2.c.8. G4Serræ: 5. cal. Iun. anno.1592.

iumenta deinde necasset, vti euentus ipse comprobauerat. De Maleficio Amoris, et odij Cap. VII. Doctrina. Amatorium maleficium, uel cdiosum, est quid quid dicitur aut, fit, datur uè, ut in amorem, Venerisq; surias, uel odium quis inducatur. De his maleficijs exactissimè disserit Grillandus a his uerbis. Amatoria Sortilegia, uel finnt intra corpus, uel extra illud, scilicet, maleficiandi. In corpore solent fieri ut plurimum per cibum, uel potum; in his admiscent frequenter Sacramenta Ecclesiæ Catholicæ, uel hostiam con secratam, uel nondum consecratam, sed circumscriptam litteris sanguineis, et super hanc dici curant, quando unam, quando duas, tres, qilinq; uel plures missas, quibus celebratis, tradunt ipsam hostiam, non integram, ut est, sed in puluerem redactam subtiliter, personæ maleficiandæ, quam tradunt in cibo, ut in ferculo, uel in potu: Idem fa ciunt cum magnete alba mixta alijs speciebus, et tradita, ut dixiin cibo, uel potu, quia dicunt illam esse naturæ attractiuæ, et Idco poterit cor, et uoluntarem absorbentis erabere ad amorem persone tradentis. Sed sunt diaboli nugæ omnes et fallacræ, hæc ille. Alia qaoq, plurima in hac materia recensel sac legia, quæ, breuitatis

  • ade sotti leg.q. at. n.15. et q. 5.ar.nu.2.

gratia omitto, et qui volet, poterit illa apud ipsum legere. Sed addi etiam potest adeo nefarios esse hos sortilegos, vt f minæ viris sua menstrua, et viri semen suum in cibum, potumque alijs permixta, et certis verbis condita præbeant, quod multorum constat confessionibus. Item stercora, et alia huiusmodi excrementa, et spurcitias, vt tradit sprengerus. sequitur deinde Grillandus. Extra corpus autem, siuè extra intestina fiunt maleficia amatoria, per aliquas mixturas compositas ex herbarum folijs, vel radicibus, metallis, et reptilibus terræ, plumis, intestinis, menibrisue auium, piscium, vel animalium, aliarumuè similium rerum naturalium. Adde insuper expetere, vel capillos, vel vnguium segmina, vel fasciem, vel quid aliud vestimenti, quod solitum est tangero corpus maleficiandi, et si quid huiusmodi habere non possunt, saltem Epistolam, vel quid aliud ex eius domo, et tunc adhibent quasdam ligaturas, quibus hæc inuoluta consuunt in tunica, vel alia vestitus parte maleficiandi, vel abscondunt sub capite lecti, vel inter plumas, vel anaclinteria, super que (11) ipse dormit, aut sub limine ostij, vel alterius loci, super quo ipse maleficiandus vir, vel mulier sunt transituri. In h sadmiscent Sortilegi sæpe aquam beredictam, scilicet, fontis baptismatis, aut communis existentis in Ecclesia, aut oleum Sanctum baptismatis, Chrismatis, vel extremæ vnctionis; ramos oliuarum benedictarum, ramos palmarum: candelas benedictas: Sacros Agnos Dei: thus benedictum: cereos paschales: et similia. Aliquando accipiunt, si quas habere possunt reliquias Sanctorum Martyrum, vt puta, ossium particulas, capillorum, vel vestium. Alij capiunt frustula quædam indumentoru (05) Sacerdotalium, vel aliorum panniculorum, quibus vtuntur ad Sacra misteria, vt camisiæ, purificatorij, corporalis, tunicellæ, manipuli, amictus, stollæ, candidæ, lapidis sacrati, mappæ altaris, patiuæ, sudarij, calicis et c. Dtistorum partem admiscere solent in sortile gijs armatorijs, adhibitis precibus nephandissimis, et diabolicis verbis ad turpes libidinis actus, tot Sacramentorum, et aliorum saciorum perpetrantes abusum. Subdit tertio loco aliud quoddam genus sorlilegij amatorij his verbis. Quidam ex his, qui sunt expressæ prosessionis, deferunt quandoq; imagines quasdam ad loca sacrificiorum, confectas vel cera, aut ex al a qua vis materia, illasq, baptizant prius nomine personæ maleficiandæ, sub deuotione, et inuocatione diaboli, cum cisdem cæremonijs quibus vti solet Ecclcsia Sancta Catholica in Baptismate, et addunt quædam verba turpia, et nefanja; qu bus imaguibus quandoq apcliunt pectoia, et ipsaium corda, ing enti

ealore ignita reddunt, aut tantum detinent, quoad liquefiant, putantes, quod eodem modo cor hominis maleficiandi similiter com buratur, vel molificetur, et obediens reddatur ad votum sortilegi, vel amantis. De his imaginibus meminit Virgilius in pharmaceutria. Limus vt hic durescit, et hæc vt cera liquescit Vno eodcmq; igni, sic nostro Daj hnis amorc. Ouidius quoque in libro Heroidum, sic ait. Deuouet absentes, simulacraq; cerea singit, Et miserum tenues in iecur viget acus. Sed quod isti referunc ad amacorum, maleficium, videtur potius ad hostile referendum. Hac tempestate etism ad hestile maleficium Buffones baptizant, et cis, (horrendum dicto) Sacrum Christi corpus deglutiendum exhibent, sic quotidic fit peior mundus, et homines in grauiora scelera præcipitantur. De amarorio philtro vnum exhibebo exemplum; ad odium exempla alibi muenies, in maleficio ligaminis. Quoad maleficium, ad odium, scribit Andreas Cæsalpin. b solere Sagas, sub limine, vel in angulis domus, capita serpentum, et pelles defodere ad odium conciliandum. Sed hæ quisquilie (11) signa tantum sunt pacti conuenti cum diabolo nam maleficium odij authorem habet diabolum, non enim naturalia pharmaca possent aliud quam hominem atro, turbidoq; sanguine, et quadam melancholia graui afficere, item humores nimis adurere, vel fr igus noxium inducere, vnde oriatur quædam ferocitas, morositas, crudelitas in vniuersum, qualis est in ijs, qui lupina insania labora nt. Dirigit postea diabolus hoc odium in certam personam, omnes oportunas imagines phantasiæ odio obijciens, et velut ante oculos ponens, et in memoriam reducens, cum amaritudinis miris modis, et causts, adeòut, cum illa recurrunt animo, vix possit homo non grauissimè irritari, et excandescere, etiam in illos, quos hac perturbatione cessante ardenter amat. Nunc, reliquum est videre quid possit diabolus, in his amatorijs philtris. Sciendum igitur est, quod diabolus, vt hominem decipiat, solet præbere se se magis sapientem, et doctum, quàm reuera sit, fingens se futura scire, quæ tamen non sit, vt alibi docui. Ostendit se supra vircs suas præpotentem dum fingit omnia sibi subdita esse, sicut quando dixit Christo: hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraueris me, tunc enim mentitus est, quia disponere non potest de eo, quod Dei est, quamuis possit Deo permitte (02) te aliquos iuuare bonis temporalibus, vt cueniet de Antichristo. Studet

  • blib. de in mcst. d mon.c.10.

insuper efficere, vt credamus se posse corpus, in aliud corpus [Illegible word]nimutare, idest, homines in iumenta transformare, et mentitur, quiæ vniuetsi ordinem peruertere non po est, et si dixeris ipsum d monem alias socios Diomedis in auiculas transmutasse, respondeo, homines illos submersos apud Insulam Tremitem suisse, sed illicò diabolus euolare fecit volucres, vt crederent gentes. Idolatræ, homines illos in volucres migrasse. Et si quis obiecerit factum de muliere loth, quæ in salis statuam conuersa est, et ita dubitare. Resp. non esse in hoc facto dubitationis locum, quia si transmutatio illa facta suit ministerio bonorum Angelorum, non tamen virtute propria, sed Dei virtute factum est. Fingit etiam diabolus se voluntatem nostram mouere, acilli dominari posse, sed à Deo hæc fieri certissimum est. Si verò diabolus impellit illam ad amorem, vel odium, hoc fit in apetitu sensitiuo, commouendo spiritus, et humores, et obijciendo virtuti sensitiuæ aliquid corporale, quod vi sua illam attrahit in sui amorem, vel odium, voluntati autem nostræ, quæ in Dei, et hominis potestate est solum, vim inferre minimè potest. Inducit ergo diabolus homines, et mulieres ad amorem, vel odium, non inferendo vim voluntati, sed mouendo apetitum sensitiuum virtute, siue apparitione alicuius rei corporcæ, que slectit, et impellit hominem ad actum venereum, et ad desiderium coeuudi cum illa, et quo vehementior est, eo fortius inclinat, et quasi abripit aliquando, nunquam tamen voluntati vllam necessitatem imponit. Appetunt mulieres amari, et propterea demunt se incantationibus, fa scinationibus, venesicijs, et huiusmodi, in quibus, constellationes, et planetarum motum, præcipuè verò solis, et Lunæ obseruant. Lucanus c sic scribit. Carmine T bessalidum dura in præcordia fluxit Non factis adductus amor, flammisq; seueri Illiciti arsere ignes, nec noxia tantum Poculaproficiunt, aut cum turgentia succa Frontis amaturæ subducunt pignora f tæ. Teocritus, et Virgilius egerunt de carminibus, quibus inficiebantur amato es. Dioscerides scribit Circem consuenisse in venefcijs amatorijs vti Mandragora: idem confirmat Theofrastus d Vitgilius, e qui vt ait Macrobius, omni scientia imbutus erat, affirn at indubitanter, incantationibus hominem velit, nolitque ad amorem cogi posse, nis verbis. Hæc se carminibus promittit soluere mentes, Quas volit, ast alijs duras immitere curas. Incantationes, et ad amorem potiones, sunt sæpe, non solum

  • cl.b.6.sar sal. dlib. 9.c. 10. eEncid.4.

moibi causa, sed etiam mortis, vt ait Ouid. Philtra nocent animis, vimq. furoris habent. Scribit Eusebius Cæsariensis, Lucretium seipsum occidisse: prius tamen, ob potionem amatoriam, quam eius vxor Lucillæ sumendam exhibuit, furiosus factus. Quare Sanctus Hieronimus scribens ad Ruffinum, ait. Lucilla decepta furorem propinauit, pro amoris poculo. Hyppolitus Marsilius Iuris peritus, scribit multos occubuisse propter comestibilia, et potabilia ad amorem facta. Sed transeamus ad Doctores catholicos. Sanctus Hierenimus in vita S.Hilarij scribit. Iuuenem quendam, amore Sacræ Virginis captum, post multas amatorias litteras, post dona, obsequia, et alia, diu, frustra tamen fatigatum, vt eam ad amorem suum alliceret, tandem incantationibus eam adeo exarsit, et coegit ad amore (02) vt proiecto sacro velamine, srenetica sacta sit, et nunc; deinceps intermisserit acclamare, Iuuenis illius nomen. Idem scribit S. Gregorius in vita S. Equitij Abbatis. Nulli igitur dubium esse potest, quin diabolus, et Magus diaboli auxilio fultus possit homines ad amorem, et odium impellere, quomodo autem id fieri possit, intelliget, si ad superius dicta animum accomodauerit. Extrahit enim diabolus vt sua a Thesauro fantasie (11) simulaera ibi reposita, illaq; virtuti sensitiuæ repræsentai, mouer, et trahit humores, spiritusq; qui in corpore sunt, et sic disponit voluntatem ad amandum, uel odio prosequendum quamlibet personam, quando à Deo non impeditur; concludamus. Hisce philtris amatorijs, quod nullius uoluntas cogi potest, ad quem non vult, amandum, sed bene potest imagmatio perturbari, humores concitari, et totum corpus interius quasi accendi ad eò, vt quis, diabolo uarijs tentationum e illecebris interius certante, furore quodam libidinis uexetur, et sic uehementer trahatur ad desiderium carnalis copulæ cum aliquo in genere, quod si tunc temporis Maleficus amator accedat, et artibus, quibus solent mulierculæ capi, eam instanter vrgeat, uel diabolus de illo uno tam assidue memoriam, et phantasiam moueat, exhibendo speciem circunstantiarum, propter quas amore dignus uideatur, et subtrahendo eas, quæ indignum redderent, facilè fit, ut in nassam piæda cadat Notandum tamen est, minus esse noxia philtra, quæ non dantur intus sumenda, quia, si per nudas incantationes facta sunt vt plurimum nocent solum menti: si per illigationes, aut contactum extrinsecum, etiam corpori solent nocere, si habeant venena mala admixta, quod in his non frequens est si verò

dentur in petum, et cibum, solent vt plurimum valetudinem vehementer debilitare, et de mentis statu deijcere, quia eorum ingredientia solent esse admodum periculosa. vt sunt fluores menstrui, sperma, cerebrum felis, vel asinini pulli, vterus Hyene (11) , uirga lupi, remora, ossa rubetæ, sinci, sed præ ce (11) teris, Hippomanes, quod cum sit triplex, de illo intelligo videlicet, de pellicula, quæ reuellitur a fronte pulli equini recens nati, cuius odor equas in furorem adigit. iuxta Arist. lib.6. hist. animal. cap. 18. Plinius lib. 8. cap. 42. quam noxium sit hyppomanes docet interitus Caligulæ, qui mortuus est, cum ei Cesonia hoc potandum porrexisset Ex his igitur hactenus deductis, potest vnusquisq: clarè percipere, quod quamuis diabolus sit sapiens, et multa possit, non idcirco cius scientiam, et potestatem in nos, nisi sic Deo permittente, exercere potest, quia sæpenumero confunditur, quando semel hoc, et illud egit Dei permissione, et non potest iterum, vel alio tempore idem, in eodem efficere homine, re enim ipsa compertum est diabolum non potuisse infideles suis commentis ad amorem declinare, vel odium, sic permittente Deo, occulto eius quodam iudicio, sic exigente, quod nos inuestigare, non licet. Exemplam. Thomas Bossius, Oratorij præsbiter, lib.14. cap.7. de Notis Ecclesiæ he (11) c scribit. Nouum miraculum contigit Aufidi in Piceno. Siquidem, anno 1273. quædam mulier cum sumpfisset ore Eucharistiam, no (04) deglutijt, sed seruatam secum detulit, vt illa vteretur ad amorem mariti sibi conclliandum per veneficia. Quamobrem, sic malis artibus edocta, super prunas in tegùla repositas proiecit, quo, facto (mirabile dictu) c pit Eucharistia apertissime in carnem conuersa, latè sanguinem emittere ita vt prunas extinxerit, neq; cohiberi potuit cruoris eruptio, donec canduerunt carbones, quamuis mulier nihil non egerit, inicie (02) do cinere (02) , puluere (02) ceramq; appone (02) do. Tum nouo eue (02) tu attonita, linteo tegulam cum carne Diuina, et sangnine inuoluens, stabuli propinqui stercoraminibus inuoluit, et infodit. Latuit factum annos septem, quamuis aliquot mirabilia euenerint, quæ vndè nascerentur, alios latebat, sed non mulierem, facti, ac sceleris sui consciam. Ijs exactis illa tandem aperuit rem Sacerdoti, qui cum se eo contulisset reperit intactam carnem sanguinemq; recentem, et linteum illæsum. Miraculum patefactum, cunctisq; diuulgatum est, ex omnibus locis, innumeros ad sui spectaculum

commouit, et commouet adhuc, post annos trecentum quin quaginta. Conspicitur enim caro, videtur sanguis vitreis ambullis inclusus, ad tantæ rei memoriam sempiternam, neq; post tantæ temporum interualla: quidquam ex ijs est corruptum, aut tabefactum. Ecce quomodo Deus mulierculæ sortilegium, inhibuetit. de sortilegio odij, iam assignaui exempla. Sagarum diuersi in genus humanum modi uindictæ. Cap. VIII. Doctrina. Mvlier ex sui natura leuis, et ea præcipuè, quæ in diabolitutolla est, instar arudinis à vento agitare (11) in hanc, et illam deflectit partem, de malo in peius semper ruens, quo fit, vt prodiuius sit ad iracundiam; effrontè obstinetur: sictè conuersetur: superbe e'euetur: aceibe effienetur, verbosa, et garrula: imò dolosè amicatur, vt noceat, verbis iactatur curiosa, anxiè solet inimicari, et dolosè inquietari, idcirco ad vindictam semper parata, quia semper æstuat igne luxuriæ, discordiæ malitiæ inuidiæ, Sæuitiæ, iracundiæ, auaritiæ, ac cuiusuis generis nequitiæ. In ea enim desicit humilitas, cum per superbiam intumescit psal. desecerunt in vanitate dies eorum. I eficit pietas, cum per auaritiam exarescit psal. desecerunt sicut sumus dies

mei, item psal. esurientes, et sitientes, anima eorum in ipsis defecit, nam esurire, et sitire, significat ardorem, et in satiabilitatem auaritiæ. Deficit castitas, cum per luxuriam insolescit Eccl. 26. in filia non auertente se, firmam custodiam adhibe, ne muenta occasione abutatur se. Deficit veritas, cum per fallaciam tenebrescit. psal. saluum me fac Deus, quoniam defecit Sanctus, quoniam dimmutæ sunt veritates à filijs heminum. Deficit firmitas, cum per accidiam computrescit. Eccles. 22. Super mertuum plora: deficit enim lus cius: mortuus enim, qui non potest se mouere desiciosum signifiat. I eficit charitas, cum per inuidiam refrigescit. Hierem. 6. defecit susstatorium, in igne consemptumest plun bum. Deficit honestas cum per insolentum expallesert. Esai. 15. defecit graman viror onims mierijus deficit iucunditas, cum per tristitiam ob apescit: vnde Thren. 5. defecit gaudium cordis nestri, versus esem lucium chotus noster, veh nobis, quia peccauimus. Deficit vniens, cum per discordiam euanescit. Zachar. 13. percutè pastorem, et dispergentur ouer gregis, ais persio enim, discordiam, et di isionem significat. I eficit stabi itas perseuerantiæ, cum per desistentiam dissuescit. Esai. 40. deficient pueri, et laborabunt, et iuuenes in infirmitate cadent, per pueros, et iuuenes, homines imbecilles denotat, qui ad modicam tribulationem, vel laborem solent deficere, per impacientiam turbari, et per inconstantiam deperire. Deficit tandem fidei sinceritas, cum per doctrinæ carentiam consenescit. Amos 8. deficere facitis ægenos terræ. Id o. Ab re non est, quòd passim formidabiles sunt, qui sortilegij suspecti habentur: quam vis enim non est illis infinita, quibus volunt nocendi potestas, vti in Sarræ maritorum percussore Asmodeo innotuit. Quoniam tamen nostra nos, sic volente Deo, peccata illorum iniurijs sæpe obnoxios reddunt, et nemo est adeò integer vitæ, scelerisq, purus, quem admissi alicuius conscientia, no (04) stimulet, ac terreat: nemo in colenda religione tàm attentus, et diligens est, cui præ cipitantibus fortè negotijs non accidat, eas preces, votaque omittere, quibus se in Dei præsidium, ac tutellam quotidie commendare solet, non miuria metus ille securissimum quemq, tentat, atq; afficit. Tum quotidiana cius rei experientia satis est documento, qua (01) non leue ab ea re periculum plerunque nobis impendeat. Siquidem, non solum inopinantes, ac sæpe dormientes de nocte venenis suis aggrediuntur; sed etiam sigilantibus sic struunt insidias, vt humano Consilio, ac prouide (02)

tia vix vitari posse videantur. Extant quidem variæ de his in alijs huius libri partibus narrationes, que (11) lectori in hoc abundè satisfacere queant, verum quoniam se denuo hic ingerunt, et non omnino iniucunda, ingrata[que] (17) ue futura est eorum commemoratio non pigebit, et sequentia paulo copiosius illis ascribere. Exempla. Vxorem admodum adolescentem duxerat vir senex, ianuar Castri Bassumpetrani tum forte cuslos. et alterius, cum qua ante nuptias stupri consuetudinem habuerat, etiamnum vxorem attrectabat: dolens igitur illam Mæcam sibi præferri, nec ætatis flore, nec formæ liberalitate vlla ex parte conferrendam: vicinæ mulieri (vt fit) ægritudinem suam aperit, consilium[que] (17) ue, si quod habet, sibi super ea re dari postulat. Iubet vicina, Laire vocata, eam bono esse animo, habere enim se in promptu, quod illi malo adhibeat remedium, herbulam[que] (17) ue ex horto lectam illi porrigit, ex qua siius marito co (04) diat, illico missum facturus sit peregrinum illum amorem. Condit in proximam cænam, atque apponit, tum ex illo primu (05) capitis grauedo, deinde somnus atctior complectitur, quo postridie tandem solutus: ademptam sibi virilitatem om nem, non sine pudore reperit, narrat tamen vxori infortunium, quod alioqui illam diutius celare non poterat, quæ se sua imprudentia, ac leuitate deceptam videns, quòd cum partem alteri inuidet, tota ipsa excidisset: rem omnem marito, vt incçpta, perfecta[que] (17) ue suerat, aperit, erratique veniam petit, huius in eum amorem, quo ilium summo prosequebatur causam reijciens, ignoscit facile maritus, qui sciret se ad id malum, per lasciuiam, ac libidinem occasionem primum obtulisse, locique Dinastæ (huic Francisco à Bassumpetra nomen suit) cius patri ordine omnia exponit: Is igitur officij sui esse ducens, et homini quem habebat in famulatu Sartam, tectam[que] (17) ue valetudinem curare, et seclus adeò indignum, dignis in muliere venefica p nis animaduertere: accersitam, ac minis territam adeo adegit, vt quibus sic per sortilegium fraudasse videbatur hominem, ea illico illi restituturam se reciperet, quod, et tecit alia quadam herba, quam degustaret, illi data. Sicque ipsa suo iudicio comperta, ac deprehensa flammis non multo post meritu (05) dedit suppliciu (05) . Ex quo co (04) stat liquidò nihil quidquam veri inesse ibi sed vbique falli, ac decipi inspicientium oculos, sic refert Remig.lib.2.cap.5. Idem. Barbelima Rayel, Ioannem Ludouicum maximo prose[que] (17) ue

batur odio, et ideo huic primum traijcienti riuum quendam ac ad mole (02) dinum properanti, adnitente Dæmone, tritici saccum vehiculo excussit grandem, tum eius equis superiniecit nonnihil pulueris, à magistello suo medicati, quo factum est, vt ex illis duo ovestigio morerentur, reli[que] (17) ui morbo conflictati, languorem in multos diestraherent. deinde non multo post felem mentita, atque hoc habitu eius domum noctu ingressa, eodem puluere bimu (05) adhuc puer um lethaliter infecit, tandem, et medicatum pyrum in via, quam is Gerbeuilleum contendens initurus erat, de posuit, quasi id è viatoris pera forte excidisset, quo is imprudenter sublato, et gustato, statim graui morbo correptus, vix pre dolore domum pedes se referre poruit; hæcq; singula Dæmonem vti euenerunt, non solum prædixisse, sed etiam illud de pone (02) do in viam pyio consilium eius proprium fuisse. Catharinæ Metensis inimicitias, et odium in se concitauerat.G1 Lolla Gelea hanc ob id illa impendio vlcisci cupiebat. sed qua ratione id faciens noxe (11) suspicionem effugeret, non videbat, quod suas insidias sciret ab ea diligenter obseruari, reperit igitur viam D mon, qua id tuto exequeretur, ac monuit, vt postridie cum è fornacibus Salinæ, quæ Dusæ omnium quas habet lotharingia celeberrima est, vnà ca (01) dentes carbones sitellis fuis promere comum referrent, præsto adesset, cum Lollæ sua ceu tuibine deijceretur, ac in eius os properè halitum suum efflaret, sic enim futurum, vt partum suum ante tempus, at que in maximis doloribus eijceret; quod vti verbis præceperat, ita re ipsa est consequuium, nam[que] (17) : ad signum deturbatæ sitellæ a Dæmone perflata Loila impuro Catharinæ spiritu, è vestigio in vehementilsimos partus dolores incidit, vixq; domum satis maturè peruenire potuit. G2Condei; Iana Gransanctua sera iam nocte nens ad lucernam sola, animo voluebat, quomodo de Barbara gratiosa, à qua passa erat iniuriam, p nas exigeret: præsto fuit dæmon felis specie conspicuus, authorq; suit, vt limacis testa (01) in puluerem comminueret, coq; illius vestem conspergeret: amplexata hoc consilium obseruauit sicuti commodè id explicare posset, nec longius illam remorata est occasio, nam repertam Barbaram obseuro stabulo in pecudum præsepia paleas comportantem, vna cum pecudibus, quæ ibi erant, illo puluere susludit, suitq is protinus ommbus ad vnum lethalis. Eo postea minus noxiè vsa est in plectenda filia Antonij Gibosi; namcum itidem illo eam abundè aspersisset membra eiu, leux rantum morbo debilitauit, ac cum aiiquot post dies sanandi animo

  • G1Dusæ prid. non Septemb. 1587 G2Mansæ Iul. 1582.

illam eodem respersisset, à morbo recreauit, In quo, hoc adnertendum est, pharmacis, quibus sic vtuntur, no (04) esse insitam aliquam vim certam, vel necandi, vel sanandi, neq; ea dem res ad tam repugnantiæ simul efficax esse potest, sed ea omnia Dæmonem pro sua potestate latenter moliri, atq; efficore, satisq; illi esse, si Sagæ operi manus tantum admoueant, quo se noxe (11) , maleficijq; conscias reddant ac participes.G1 Alexiæ Belhoriæ frequentes erant rixæ cum matito, vt fieri solet, vbi quotidiana est Domi inopia, atq; agestas, resq; in tantum odium peruenerat, vt iam non voluntate, sed difficultate vlciscendi tantum teneretur.G2 Hoc ad se dæmon recipit facere, si se dignu (05) indicaret, quem de ea re obsecraret: adhibentur preces, quam dimissis verbis voluit: prouinciam suscipit: forte eo die, qui dies erat pridie Natalis Christi Domini nostri, miser maritus in vicmam vrbem erat profectus, vt ibi emeret, que vsui esse solent familiæ illis diebus solemnibus, ac sera iam nocte domum redibat. Hune in itenere violenter correptum, ac uerberibus acceptum de (11) mon semiuiuum deiecit in criptam Lonalibariæ (sic enim appellabatur) ac ad bonam eius vxorem aduolans, ci, que a se gesta erant nunciauit: quibus auditis, in uiam se dat confestim, tum ut officiosam, se de hoc eius reditu studio, ac curæ demonstraret, tum maximè, ut ipsa oculis suis uideret, quam adeò pridem animo suo concupiuerat illius miseriam, ac calamitatem: ac tandem iacente, et lamentabiliter in fortumum suum conquerentein nacta; Heu mi uir, ait, conobar tibi obuiam, quæ te scirem ruri adeò multano cteiedire, sed quid hoc sibi uult? quod te sic humi prostratum, ac dolentem video? edocta igitur, quod iam ipsa sciebat, illum suble uauit, ac quod potuit humeio adminiculata domum reduxit, ubi ex plagarum intolerabili dolore illa ipsa nocte interijt. Postridie inclamata uicinia eius cadauer, ut erat cæcis, ac liuentibus ictibus saucium, nudum exponit, narratq; uti pridiè sicariorum manibus elapsus, eo habitu domum se inuehens anhelans retulisset, quod apud omnes facilè fidem obtinuit, nam neque ea ætate, ac forma erat ut mæchos introduxisse putaretur. Odilla Boncuriana dixit, moris esse Sortilegis, qui in facinore deprehendi timent, uenenatum puluerem ibi disseminare, qua uiam facturos putant, quibus calamitatis aliquid struunt, ac moliuntur, cui conuenit illud Rosæ Gerardinæ. G3 1588. quæ Stephanum Obertum popularem suum in morbum lethalem coniecisse fassa est, cum eius limen tali pulucre antelucanis horis conspersisset. Lacobus quoque Agathius eam tollendæ uxoris Hillarij a Banno

  • G1Doctri na G2Blainuillæ ad a. ques. 17. Cal. Febr. 1587. G3Haracurie l. 2 cal. Ianuar. 1586

longe commodissimam uiam se a Dæmone edoctum fuisse me morauit.G1 Isabella Pardea: Martha Mergelatia nunquam se frustra eam contra quemquàm tentasse, præsertim si hoc a Demone suo iussæ essent facere.G2 G3Francisca Perina, pyra aliquot, quæ ex arbore uicini (Riberiano ei nomen erat) deciderant, transiens sustulerat, propter quod ea durius uapulauit, id ergo ipsa dolens, ac aliqua ratione ulcisci cupiens, non longè abijt, quin dæmon explendi desiderii occasioncm aliquam aperiret, ea uerò fuit, iter, quo Riberianus summo mane ad operas suas contendere solebat, herbula, quam tum illi tradidit, ut insterneret, quod cum fecisset, ac ille insidiarum ignarus locum eum esset supergressus, illico in eu (05) morbum incidit, qui uitam illi non multo post cruciabiliter abrumperet. Barbelina Rayel se contra Franciscum Tibicinem (cuius vicimiæ non pridem commigrauerat) id adhibuisse, ac cum posticum per quod pecus adaquabat puluere virulento contaminasset, postridie ex eius equabus tres esse ad præsepe repertas exanimes, atque supinas. Claudius Morelius, cum pro foribus Vuolfangi Hadouuillci affinis sui id fecisset, ac co loci forte iter haberet eius filia, confestim contracto morbo ex eo non multo post miserrimè interijt, illac etiam iter habens crus fregit. G4 G5Catharina Metensis, acerbè ferens Pistoris cuiusdam repulsam, a quo mutuum panem rogauerat, et vt hanc rependeret gratiam, dæmonis sui implorat auxilium: astat is momento pro suo more diligens, atq; ofsiciosus ad quamcunq; vindictæ occasionem, atq; ea gratia illi herbas suggerit conuolutas papiro, monens vt eo loco illas dispergeret, vbi frequentior is, eiusq, familia esset, nec mora acceptas effudit in porticum, per quam necessarius in vicum erat regressus, cui, dum insistit Pistor, post[que] (17) ; eum vxor, et liberi, omnes eodem morbo correpti, non prius conualescunt, quam Saga misericordia ducta à dæmone impetrasset, ex ea valetudine vt emergerent, atq; in id herbas denuo accepit, quas clam corum submissit cubili, sicuti facere edocta fuerat sicque confirmata à morbo valetudine, ad pristinam sanitatem omnes rediere. Drigeus, et Odilla, cum in eius pagi, vbi domicilium habebant, collatione, indictioneq; ab exactoribus præter modum (vt ipsi reputabant) essent censiti, atq; eam iniuriam insigni aliquo

  • G1Lak. rij oe. cal. April. 1588 G2Spinati prid. nomas Maij. 1588. G3Baijs 4.no nas Iunij. 1588. G41586. G51586. Dusæ pridi. non. Septemb.

damno coercere, ac vindicare cuperent, non defuit, qiu procea offensione gratum, conucniensque consilium afferret, de (11) mon: Tale autem id fuit, vt ibi quam latissime venenum spargerent, vbi eius pagi pecus frequentius pabulari solebat, quod vt magis csset illi in promptu, indicauit posse confici ex primis quibusque, quise offerient vermiculis, vbi essent satis ad dispergendum attriti, et comminuti, hoc igitur cum fecissent, intra dies paucos periere in co pago pecudes centum quinquaginta (vt Drigeus dixit) vel centum et sexaginta (ut Odilla) diuersienim interrogati, in cæ teris præterquam in numero conuenerunt. Ioanna Foirelia, cum à se medicatam offam vniuersa vicini familia degnstasset, ei tamen soli interitum attulit, quem ipsa animo ad cædem destinauerat.G1 Hubertula Buxeriana, huic iniquè iniurius fuerat è municipibus quidam, eumque abundè vltura iam sibi videbatur, si vaccas quinq; quarum prouentu se, familiamq; suam sustentabat, vencno olleret: periculum tamen erat, ne in facinore deprehenderetur; si sua manu illud ipsa patraret singulas medicata virga contingens, quem morem in alris suis veneficiis tenere solebat.G2 Isto igiturmetu, vt eam liberaret eius Magistellus, monet, vt antelucanis hot is pascua, ad quæ frequentior pecoris erat appulsus, venenato, quem à so ante acceperat puluere, conspergeret, restare quiden primum illam, ac vereri, ne ea lues ad vniuersum pecus perueniret, cui tamen volobat parcere, præterquam illius vaccis, qué vnum tali infortunio mulctatum cupiebat; recepit Dæmonintra eum quinq; vaccarum numerum futuram omnem noxam, idque cuentus tädem comprobauit, nam solæ ille ex omnibus perierunt, aut in morbum inciderunt. Iana Armacuriana, ea spicarum fasciculos tres ex agro vicini subtraxerat, atq, in Alexie (11) Cabusiæ proximum hortum, quòd is occultando furto maximè esset opportunus, deposuerat, sed non ita clam, quin et Cabusia fortè tum in semota aliqua hortiparte opus faciente aduerteret, quæ cum, vt est musierum ingenium, uicinis, quòd uiderat palam fecisset, at que ex eo Iana non modo malè audiret, sed etiam in discrimen aliquod ueniret (nam furti p na, ctiain oleris ex horto alieno subducti est fustium in Lotharingia) dici nequit quanta ira, atq; indignatione in illam exarserit, vt quæ post he (11) c non cessauerit omnes uias, rationesq; exquirere, quò ram insignem iniuriam pro libidine tandem exequeretur. G3 Ergo ardentius hoc in solutione meditantem, dæmon ille, cui sese addixerat eam aggreditur, increpatque ignauians, quæ hanc in animo

  • G1Cosruræ ad cosirium saliuu (05) me (02) se Aprili. 1582 G2Buxerij ad euorcu (05) 3. Criend Marrij. 1589. G3Laherij 5. Cal. Apr. 1588.

suo agritudinem passa esset tandiu residere, eum paratum se, atque obsequentem ad quamcunque vindictæ occasionem, toties esset experta, asseutiretur modo, aut prouinciam demandaret, sic enim, non longius inultum irieam linguæ petulantiam; nec mora, vt se id dixit Iana cupere, aduolat sedulus ille minister ad Alexiam (iumenta tum sortè ea custodiebat in pascuis, atque ex eis vnum, quod in proximas segetes euaserat, ad armentum tentabat reducere) turbidine correptam impingit in humum tanta vi, vt illi crusfrageret, de cæteroq; relinqueret adeò ex eo casu attonitam, vt domum semiuiuam referre oporteret.G1 Sequitur aliud exemplum de Bernardo quodam Bloquatio, quem cum Iana à Banno opus in quodam ture faciens cum bigis prætereuntem, ac fortè argentoratum, vbi merces aliquot compararet, properantem animaduertisset, memor pridem acceptarum, et adhuc tamen inultarum iniuriarum, deuotione, ac execratione sua infortunium illi peperit. Nam vix adhuc imprecari c perat, cum ille è curru in quo sedebat præceps tanta vi deiectus est, vt illico exanimatus sit, integro nihilominus toto corpore, nec vel vulnere vllo saucio, vel ln.ore decolorato, vel tumore inæquali, vel denique laxato, intorto, aut vllasui parte læso, vt illi interclusam animam, interceptosq; omnes vno momento spiritus fuisse à Dæmone credibile sit, cui rei fidem, ne quis putet à sola Sagæ illius confessione, esse medicatam, sciat, et ei in omnibus co (04) sentientem fuisse Ioannis Aurigæ, qui in illa profectione Bloquatio operam suam locauerat, affirmatione (02) , vel multis ante diebus, quam à Saga cognosceretur, in vulgus sparsam, atq; indicatam, præteiquam quod necis illius noua, atque in audita ratio argumentum dedit allatæ ab insolentiore aliqua vi, ac potestate infortunij. Nanceij, quædam Malefica, cui asinariæ nomen vulgus fecerat, ostiatim stipem expostnlare solebat, eiusq; ætas, ac incommoda valetudo, sic iam misericordiam potentiorum erga illam concitauerat, vt ab ijs ceuin demensum aliquid quotidiè acciperet, quod satis vitæ haud ægræ tolerandæ esse posset. Cum igitur suo more stans ad propræsidis sores eam sibi dari importunius peteret, ac tum in auspicato egrediens maior natu cius filius iussisset in aliam horam, vt facesseret, quòd tunc forte domesticis non esset erogandi otium, hoc illa indignè ferens, quod promptum habent in ore Sagæ omnes, illi est imprecata: nec mora, quasi pede (02) in silicem is impegisset, casu adcò vielento procubnit vt præ dolore domum se statim reserie cogeretur, ubiomnem rem domesticis,

  • G1Mauerij 3. nonas. Iul. 1585.

quod pacto accidisset ordine enarrans, hoc adiecit, ab imprudentia sua, aut inconsulto gressu non esse partum sibi illud infortunium, sed à maiore vi aliqua, quæ se à tergo perculisset, nihilque iam dubitare quin ex eo membrum fracturus fuerit, nisi cadenti Deus opem tulisset, nam et ei, aiebat, me signo crucis muniens primo mane suppliciter commendaueram, nihilo magis tamen post hæc quieuit Malefica; nam cum indignabundus D mon quòd sic frustra tentauerat eirenunciasset, multo vehementius illum rogare, ac obtestari c pit Adolescentem, vt pergeret quouis modo perdere, quod quidem illi facilè erat racere, si imparatum ab eo matutinarum precationum, crucisq; munimine aliquando adorirctur: hoc siquidem impedimentum superioribus conatibus ipse dæmon causatus fuerat. Euenit igitur non multis post diebus, vt is adolescens è Ce (11) naculi senestra brachium proferens, pendentes è proximo muro passerculos nido detracturus sublimis à tergo tolleretur. perque eam fenestram præceps tanto impetu deijceretur, vt pro mortuo demum referetur, vbi tamen post aliquot horas factus vtcunque sui compos, patrem etiam lachrymis, lamentisq; deditum iuxta se intuens: noli, inquit, Pater mi quidquam mihi ob istud succensere infortunium, nam certè procul hic culpa à me est omnis, sed extrusit me foras etiam renitentem nescio quid à tergo imminens, super inducta etiam re grauiori aliqua, quo vehementius deprimerer, ac deijcerer; et certè iuxta illum iacentem, ac prostratum repertum fuerat lignum ex strue, quæ in superiore horreo ad vsum familiæ co (04) gesta fuerat, atque hæc constantissimè perstans dicere, aliquot post dies vita functus est: Accidit etia (01) intra paucos alios, vt Afinària illa tum ex Aliarum Maleficarum indicijs, tum ex diuturna, qua laborauerat sortilegij suspicione, ac diligenti super ea re mquisitione in vincula conijceretur quam ex elogijs testium interrogauit Remigius, qui refert hanc historiam, tandemq; rationibus, ac sine vlla tormentorum vi eò adegit, vt sua secus admissæ omnia ingenuè sateretur, inter quæ, et hoc fuit, quòd totidem, quibus puer ille verbis magna confidentia recitauit.G1 Nam ftatim, ac patratum fuerat à dæmone facinus, is ad eam in macelli vicinia tum commorantem aduolauerat, ac rem omnem, vti gefta erat, enarrauerat, perrexitq; hæc illa asseuerare, dum mors, subijciente flammas carnifice, ipsani occupauit. Rustici quidam, quorum vnus luxmiantes ex arbore ramos amputans, alius tundendas fruges ex horreo n aream deijciens; in summo alius curru f num concinnans, ac adaptans, nihil etia (01)

  • G1Lib. 2. cap. 11.

temere periclitantes, detrusi tameu, ac compacti sunt in terram adeò violenter, vt semmeces inde efterri oporteret, nullo qui impulisset, ac deturbanet vllibi apparente. Pyrrus erat in deuio nemore, è quo Ioannes Rotarius sibi frudus pridem destinauerat legere, nec putabat tam abdito locoatq; obscuro à quoquam animaduerti posse, qui bolum hunc illi è faucibus eriperet; notata nihilominus est et ea arbor à Desiderio Saleto eius tribuli, qui prior occupans pyra decerpere, atq; in ipso facto deprehensus, non longe abijt quin Rotario præreptæ prædæ p nas daret, siquidem sacile fit, quòd istiusmodi hominum monstris doleat, quodq; ad vindictam accendat. Ergo, vt illi consueto in alijs more diras est imprecatus, turbine subito inuolutus, ac in terram deiectus, crure alte (02) ro sic est debilitatus, vt se loco prius mouere non posset, quàm accurrentes ad eius clamorem, qui in nemore porcorum greges custodiebant, subnixi, atq, adminiculati, domum eum reducerent, nec adhuc vulnus coaluerat, cum Rotarius ista primum spontanea sua confessione patesecit. G1Huius generis est et hoc de Apra Hoselotia: ea filium habebat in famulatu Ioannis Halecuriani, in hunc herus sæuitiam adhibuerat ob furtum, cuius illum præcæteris, qui erant in familia assimulabat, id dolens mater ac cupie (02) s vlcisci, occasionem sedulo captabat, quo id saceret, ac cum, aliquando is iumenta è pascuis domum reduceret, atque horum vni otiosus insideret, accedens illa vnà cum suo Dæmone, subducta tamen omnium oculis, collum equo tum co (04) modè depressit, vt per id dilapsus sessor, atq; in humum depulsus, crus perfringeret, quod et adhuc ex eo lapsu claudum, distorumque apparebat, cum is Veneficæ testis committebatur.G2 G3Claudiæ Felleæ Maielaiensi cum vicina muliere rixæ frequentes fuerant, vti sæpe vicinitas inter æquales parere solet iurgandi occasionem, ac procliuitatem, pridemque secum illa cogitauerat, quemadmodum vicinam latenti aliquo vlcisceretur insortunio, id enim clam erat faciendum quod populares omnes, si quid sibi deterius accidisset, id sactum in Felleam illico reijcerent.G4 Initur de hoc cum Dæmone consilium, placet eam suo more opus ruri facere, interea, dum is in vrbe partes suas exequitur, ne quæ eius quod accipiebatur facti, si domi fuisset suspicio eam attingeret. Ecce verò vicinarum ædium occlusis, obseratisque foribus auditur mtus miserabiliter eiulans puer, quem mater abiens solum domi reliquerat. Accurrere, qui audiobant omnes, ac propere

  • G1In suburbijs D. Apri, ad Tul lum. G210. Calend. Mart. 1587. G3I anfrancu riæ 7. G4idus Maij. 1588.

effringere, visuri quidnam illi contigisset, quo clamores tantos ederet reperiere illum prunis candentibus vndequaque coopertum, atque obrutum: excussere citissimè, tum cunis detraxere, vt quantum possent seruarent incolumem, sed iam animam agebat, ac inter ipsas illorum manus moriebatur. Peruagatur igitur rumor Felleæ haud dubiè hoc esse inc ptum, quæ simili damno plures alios ante mulctasse, dicebatur. In illam idcirco de hoc, alijsq; facinoribus, quorum pridem insimulabatur disquisitiones fieri c perunt, ac tandem eò res redire visa est, vt ingenuè id crime (02) vti suum agnosceret, et amplecteretur, singula quemadmodum essent à De (11) mone suo rogatu patrata, enarrans maximèq; illud de candentibus carbonibus, quos in proximo soco sub cinere repertos bacillo extraxerat, ac miselli infantis cunis super iniecerat. Rustico cuidam nomen suit Mauleticeo; huic castrum ad Moseilam summa luce properanti, vt è lactis prouentu pecuniæ aliquid exhauriret, in sumptus rei familiaris: violenter turbo, reliquo aere alioqui placidinimo, omnem spiritum sic intercepit, vt diu vitæ dubius, ac incertus laceret.G1 Hanc illi permciem per De (11) monem suum parauerat Franciscus Felleus, quo animum suum multis iniurijs exulceratum expleret, vti ipse spontè, ac sola admissi pænitentia ductus post agnouit.G2 Colera Piscatrix absens Claudium Iaquiminum Municipem suum alterius oculi clade mulctauit, cum de ea re mandatum de (11) moni suo dedisset, vti ipsa apud quæstorem de sortilegio respondens sincerè est confessa. Cuius rei fidem etiam adauxit quod ide (02) Jaquiminus post retulit, vulnus illud oculi sibi inflictum, quasi ab impingente, ac demisso per vim ramo, cum tamen hinc indeq; arbores nullæ vel multis passibus starent, obidq; iam tum fuisse suspicionem arte aliqua mala id damni illi datum suisse. Iacobeta Vueher, cum, ait, multis de causis perosus mihi esset Rusticus quidam vnà in ijsdem ædibus mecum habitans, nec viderem qua ratione circa deprehensionis periculum vlcisci possem (erat enim is acer, ac diligens mei obseruator) tandem viam reperi, qua id facerem; nam efflagitante me, Dæmon in eius genu, dum inter dumeta opus aliquod faciens versaretur, spinam vehementius incussir, vnde integrum timestre saucius, non prius conualuit, quàm ego miserta tam diuturnum dolorem, rursus illi, á De (11) nionc curationem impetto, qui eam obiter, dum aliquot post dies in interore silua lignatur insuso in vulnus vnguine statina conualuit.

  • G1Pangei. 1584. 13. cal. Ianu. G2Gerbouillei. nonis Maij. 1585.

De morbis varijs à Dæmone illatis. Cap. IX. Doctrina. Avicena, et Galenus, cum Hippocrate negant vllos morbos per Dæmones mortalibus inferri posse et hos sequuti sunt Pomponacius, I euinus, et I emnius, non quòd Dæmones id velle non credant, quos malos esse non negarunt, sed quia morbiom nes naturalibus ex causis nasci queunt. Verum minus recta hec ratiocinatio est; poterunt morbiex naturalibus causis oriri, et non poterunt De (11) mones morborum irrogatores seu immissores esse? Codroncus, Cæsalpinus, Fernelius; Valescius, et alij optimi Medici cum D. Hicronimo, a D. Chrisost. b D. Thoma c et ali's Theologis contra sentiunt. Iuristæ quoque, ex quibus Burchardus d optimè probant. Grillandus e sæpe citatus, sed pluris adhuc facio sacræ Scripturæ firmiora testimonia. Nonne Diabolus percussit f Iob vlcere pessimo à planta pedis vsque ad verticem? Non ne Diabolus linguæ, g et aurium vsum alteri vsurpauit, quem Mattheus lunaticum vocat? Nonne Saulem Dæmon h per atram bilem diuexabat? apertè hoc docet historia, ait euim, exagitabat eum spiritus nequam, qui pulsante Dauid Citharam recedebat, nunc vidcamus, quo nam pacto Dæmon

  • ain 4. cap. Matih. bHom. 54. in cap. 17. mattci c1. p. q. 115. art. 5. dlib. 19. decrer. ca. d remagica. eo.6. vsqs ad nu. 13. fIob 2. gMar. 9. q 1 Luc. d.vers. 39. Mart. 17. vors. 14. h1. Reg. 16. versic. 14. 15. et 21.

morbos inserat. Hoc Franciscus Valesius i a curatè docuit, nempè illum esse causam exteruam eò quòd extrinsecus aduenit corpus inhabitaturus, et morbos illi illaturus, si morbi ex materia pendeant, mouet internas causas, sic melancolicos morbos excitat, quia principio mouet atram bilem, quæ corpori inerat, et fuligines in cerebrum, et internorum sensuum cellulas propellit: adauget atram bilem, admotis causis exurentibus, vel detento humore ne expurgetur. Epilapsiam, Paralysim, et similes noxas affert, per succi crassioris delationem, obturato ventriculo cerebti, vel obstructis radicibus neruorum. Cæcitatis causa est vel surditatis, noxa excrementa ad aures, vel oculos coaceruando. Sæpe etiam ad odium, amorem, ad alias animi perturbationes inducendas mouet imagines, vt in imaginatione firmius inhæreant. Ad corporeas vero affectiones excitandas, spirituosam ex ipso sanguine inbstantiam deligit, eam separans, et expurgans à crassitie materiæ, deinde spiritibus istis vtitur quasi pioximo ani mæinst umento, ad effcacislimè, et velocisfimè agendum, dico exlebus venonissin is eum educere quandam quasi quintam essenciam, et ea inficeieipsos spiritus vitales et sic eum malefico moibo imbuere, quod aduertit prudentvr Cæsalpinus, quòd cum facit, ægrè ars humana setis celebria, et efficacia remedia potest, vel solet adhibere, quo enim hæc materia subtilior, et tenuior, hoc quodque ad lethum acrior, et efficacior, solct omnem præuenire medellam. G1 Qui verò mo bi dependent ab externis tantum impedimentis noeumento, vel noxio afflatu, vt plurimum per se operatur, vt quando instrumenta maleficij, vnctiones, signa, defossa, vel similia apud ipsum veneficium nullam vim naturalem habent, sed sunt pro signis tantum, ad quæ ex pacto D mon operetur, quòd docuit idem Andreas Cæsalpinus dicti operis cap. 17. Exempla. Honesta quædam persona, et vni ex familiaribus Archiducis matrimonio copulata in pre (11) sentia Notarij secundum sormam iuris deposuit.G2 Cum tempore virginitazis suæ, cuidam ex Ciuibus famularetur, accidit, vt vxor illius graui dolore capitis langueret, pro cuius cura, cum quædam mulier accessisset, vt suis carminibus, et certis praxis micigare dolorem haberet, ego, inquit, eius practicam diligenter obseruabam, perspexiq quod co (04) tra naturam aquæ susæ in scurellam quandam, ipsa aqua in ollam aliam descendisset, cum alijs ceremonijs, consideransq; quòd ex

  • ii lib. 2 de occul. uot miracul. c. 3 et sacræ Philo sop. c. 28 G1a Lib. de de (11) monum inuestigat.c. 16. G2Sprenger. p. 1. mal. q. 1. c. 12.

illis dolor capitis in Domina non mitigaretur, aliquantulum indignata, hæc verba in Maleficam protuli, vos non facitis nisi superstitiosa, et hoc propter commodum vestrum. Tunc Malefica statim subiunxit, an sim superstitiosa, vel ne, tertia die tu scies, quod rei probauit euentus. Nam tertia die manè, me sedente ad fusum apprehendit subito tantus dolor corpus meum, ac inuasit primo interiora, ut non esset pars corporis, in qua non punctiones horribiles sentirem, Secundo non aliter mihi uidebatur, nisi quòd continuè igniti carbones capiti mco superfunderentur. Tertio in cute corporis à uertice, usque ad plantam pedis, no (04) fuisset spatium acus, vbi non fuisset pustula sanie repleta, sicque in his doloribus eiulando, ac tantummodo mortem optando usque ad diem quartum restiti. Tandem maritus dominæ meæ, ut stabulum quoddam intrarem iniunxit, at ego paulatim incedendo, eo præcedente, dum ante ostium stabuli eramus, ecce, inquit, peccia panni albi super ostium stabuli, et ego, video, tunc ille, quantum potes remoue, quia fortè melius habebis, tunc ego quantum potui uno brachio me ad ostium tenente, cum altero pecciam ap prehendi, aperias inquit Dominus, et considera diligenter ibi repostia, tunc ubi pecciam solui plura ibi inclusa reperi, præcipuè autem grana quædam alba ad modum quo postulæ inerant corporimeo, semina quoque, et legumina, quorum similia, necedere poteram, aut intueri, cum ossibus serpentum, et aliorum animalium sum intuita, et sic stupefacta, dum inquirerem à Domino, quid nam agendum foret, iniunxit, ut in ignem cuncta proijcere (02) ; proieci, et ecce subico non post horæ spatium, aut quartale, sed in momento, ut res illæ in ignem fuerunt proiectæ, omnem sanitatem pristinam re paraui. Subdit idem. Mulier quædam nupta et honesta accessit, et iuxta iuris formam, utsupra deposuit. Retro domum, inquit, habeo uiridarium, est et illi contiguus hortus uicinæ meæ, unde cum quadam die transitum fieri ex horto vicinæ ad viridarium meu (05) , non absque damno perspexissem, stans in ostio viridarij, et apud me ipsam conquerendo tam de transitu, quàm de damno, vicina subito superuenit, et an suspectam haberem inquisiuit, et ego territa propter malam eius famam, nihil aliud, nisi hæc verba protuli; gressus in graminibus damna demonstrant, tunc illa indignata, quia ad eius fortè beneplacitum, me litigiosis verbis cum ca implicare nolebam, discessit cum murmure, et verba, quæ protulit, licet audirem, intelligere non potui, post paucos verò dies ingens anfirinitas mihi superuenit. cum doloribus ventris, et

acutissimis torsionibus à latere sinistro versus dextrum, et vice versa, quasi duo gladij-essent pectori infixi, et sic diù, noctùq; clamoribus vicinos omnes alios inquietaui; et confluentibus hinc inde pro consolatione, accidit, vt Lutifigulus. præfatam vicinam, et Maleficam aduiterino flagitio habens in Amasiam, simili modo visitationis gratia accedens, et infirmitati meæ compatiens, post verba consolatoria abscessit, sequenti tamen die festinè redijt, et inter alia consolatoria subiunxit experimentum capiam, an ex maleficio vobis hæc infirmitas contigerit, quòd si sic repertum fuerit, sanitatem vobis recuperabo: accepto ergo plumbo liquefacto, et me in luto recumbente, plumbum in scutellam aqua plenam super corpus meum appodiando infudit, et vbi quædam imago, et figuræ diuersarum rerum ex plumbo congelato apparuissent, ecce ait, ex maleficio vobis hæc contigit infirmitas, et super limen ostij domus, vna pars maleficij continetur, accedamus ergo, et illis amotis melius sentietis, sicque maritus meus cum eo pariter ad tollendum maleficium accedunt, et Cementarius limen ostij eleuans marito dixit, vt manum in foueam, quæ apparuerat, mitteret, et quæcunque inueniret, extraheret, quod et fecit, nam primo imaginem quandam ceream in longitudine vnius palmi vndique perforatam, habentemque duas acus ex aduerso per latcra admodum quo ipsa pnnctiones à sinistro latere, vsque ad dextrum, et è conuerso persenserat: extraxit; demum peccias panniculorum diuersas, et plurima tam grana, quam femina, et ossa continentes, sicque illis in ignem coniectis ego conualui, sed non ex toto, nam licet torturæ, et punctiones cessassent, appetitusque comedendi redijsset ex integro, pristinæ tamen sanitati vsque in præsens minimè sum restituta, vnde hoc quærebam, quod pristina sanitas no (04) redibat, Respon sunt, et alia instrumenta alibi abscondita, quæ inuenire non valeo: et qualiter prima instrumenta reposita cognouisset, dum inquirerem, Resp. ex amore, quo amicus amico reuelare solet, hæc cognoui. Omnem superat admitationem, quod narrat Cornelius Gemma, de quadam puella Louamensi, quæ vocabatur Catharina Gualteri, annoru (05) quindecim, cuius curæipse præsuit anno 1571.G1 quæ cum obtrusum à gentili, et coætanea libame (02) ti frustulum comedisset in morbi simptomata incidit prorsus prodigiosa, quoru (05) ipse spectator quotidianus vidit illam eijcientem, tot talia, et tan ta, vt ipse crediturus non fuerit oculis alienis. Octauo morbi mense, magno nissu per posticum eiecit Anguillam viuam, et

  • G1Post calce lib. 2. Cosmegr.

perfectam; magnitudine pollicis digiti, longitudine sesquipedali, cui et squammæ, et oculi, et cauda vniuersa, vt anguillis solet, triduo antequam foras erupit, auditum narrat bis ter ve in vtero sonum, non ipsi puellæ modo, sed et astantibus quoque velut argutum, et tenuem ab angue productum, et cum egereret, manifeste puella retulit se sensisse, quod primum exerto capite retraheret per posticum, inde cum impetu exiliret. Post anguilla, quam mortuam exenteratam[que] (17) ue suspenderant loco sublimi ab animalibus tuto, repente euanuit. Puella interim, c pit euomere ingentem humoris aquosi copiam humano lotio non absimilem, saporis absurdi, durauit ea vomitio plusquam quatuordecim dies, singulis profecto diebus exonerans supra, libras vigintiquatuor. Præterea vrinam interea reddebat quotidie bis, teruè copiosam. Nullus in ventre tumor nulla in toto corpore inflatio exterius apparebat, et ipsa puella potus, et cibi parcissimierat, vix vnum vini, aut ceruisiæ, vel alterius materiæ sciphum potitabat, eò venit hæc aquæ excretæ abundantia, vt spatio duarum hebdomadarum facilè amas duas implere potuerit. Post hanc aquæ copiam, c perunt et pili confestim exire per vomitum alui, copiosissimi numero, digiti longitudine, sed longiores alij, alij breuiores, eiusmodi sanè quales annosis canibus euelluntur, aucta[que] (17) ue est indies ea pilorum quantitas, vt facilè pilas quamplures iustæ magnitudinis implere potuerit: eiecit hos omnes magno fastidio, et vomitus difficultate. Interiectis deinde nonnullis diebus, successere aliqui vomitus, qui flocos ingentes pilorum eijcerent cum materia purulenta instar saniei, interdum similes stercori columbino, aut auserino, in qua colluuie, et frusta lignorum, et membranarum tenuia rudimenta, sed lignorum partes adeò viuæ, vt ex caudicibus absoletis defractis inæqualiter comminutæ portiones viderentur, vnguis amplitudine aliæ, aliæ crassitiæ, intus fungosæ, foris obductæ, vetustiore cortice nigræ. Paulò post c pit alius vomitus niger, vt carbo, dixisses attramentum verum, vel sæpiæ succum, immò carbones minutissime tritos, atque permixtos, singulis diebus prodentes ad quantitatem librarum duarum, aut trium, sæpissimè cum pilis tam copiofis, vt nuci iuglandi includi non possent, omnibus albis, prolixis, et durioribus, que (11) cum per triduum ita durassent, eiecit semel, et puri sanguinis ta (01) quam è vena dissccta libras duas, nullius rei alterius generis permixtas. A vomitu sanguinis rursum sequutus est ater, ac si antimonio trito tinctus fuisset humor, omnino liquidus indies fere ad libras quinque, aut sex, atque hoc portentum sepptimanam integram

constanti horarum lege, ac spacio perdurauit. Cessauic aliquandiu diuinis, humanisque remedijs adhibitis, interea pillos adhuc, sed pauciores, gradatimque atriores cernebat, imò et breuiores indies, vt cum prius ex flauo rubescerent paulatim liuidi, nigri, tandem aterrimi, ac velut dissecti in frusta minutissima per vomitum redderentur, quandocunque his, et virulentus humor, et crassus, quandoque simillimus limo. Circa Septembris medium, membrane (11) frusta maiora, tamquam ventriculi partes euomuit, habebant hæc speciem tunicæ crassioris, carnose (11) , lentæ, fractuque contumacis, quibus profecto, vt f tus Charoeidi, etiam venarum ductus inarati ramosa propagine spectabantur, interdum medij palmi longitudine, has aliæ sunt è vestigio subsequutæ tenuiores multo, sed penitus nigræ, venarum dumtaxat vestigia referentes, membranæ tenui non dissimiles. Postremo venerunt, et tertij generis tunicæ vasorum prorsus expertes aliarum omnium tenuissimæ, vt locum interioris vuluæ partis retinerent, sed erat his alia multæ fubstantiæ, atque figuræ ratio, quam in agninis f tuum inuolucris, nam huic tenuitatl aderat mira soliditas, figurarum ratio quouis miraculo maior; fragmenta illius varia, sed tria præ cæteris rara duorum palmorum amplitudine (02) superabant, intertexta canalibus profundis sine terminis, quæ sese à vertice ad basim sectantes, mutuo cancellos in rhombi speciem efformabant. Non habeo, cui melius conferam, quàm cum senecta viperæ, quamquam nihil hactenus à me conspectum fuit, cui posset merito comparari, sed hoc in eo præcipuè admirandu (05) , quòd secundum longitudinis ductum, velut canalis quidam profundior appareret inculptus fibris transuersis, et raris prorsus, vt in aspera pulmonis arteria. Erat hæc regio pe (11) nitus caua, et circularis in ymus membranæ fastigio paulatim angustior anguini capitis vestigium repræsentans cum expulsione figuræ mammillaris, seu processu mamillari, in alterius fine sensim latescens, nescio quid ventricosum, et inæquale etiam bisurcato, verticinon dissimile præseferret. Vniuersæ partes inuicem coaptatæ totius anguillæ longitudinem, atque crassitiem satis luculenter expresserant, illud autem tabernaculum papillare viam fuisse respirationis existimo, per quam fortè et solidis, et humidis ad sui nutricationem necessarijs vescebatur. Postquam hasce membranas ciecit, sequuti sunt lapides serè innumeri, quos vesperi semper, ac stata horarum periodo magnis cum tempestatibus, animique deliquijs eructabat: sorma fuit eiusmodi, quæ passim in vetustis ædificiorum ruinis solet occurrere,

lapides solidi, angulosi, inæquales, tum specie, tum mægnitudine quæ subinde ad nucis iugulandis quantitatem accessit, non absque suffocationis manifesto discrimine; videbantur quandoque obtecti calce et coagmentati variè, vt ab illis, qui parietibus detrahuntur distingui non possent. Semel me præsente quendam eiecit lapidem angulosum vix cum duplicis castaneæ mole librandum, saxum illud magna spiritus contentione proiecit, ut et uomentem uiderim manifestè, et in lebetem sonitum cadentis audierim, magno horrore, cum animi mei, tum turbæ undique circumsusæ. E uestigio magnam quoque ligni portion m pollicis longitudine pariter, et crassitudine, sed minori difficul ate secreuit; erat hoc satis porrosum staminibus ectis insigne, cui et commissura quædam insignior uelut per medium totiu, longitudinis excurrebat, interea tamen, et pili per uices sed minores ordine pauciores, ac nigriores, accessit aliud, quod omnem excederet fidem, os enim triangulare solidum foris, intus cauum, ac spongiosum reddidit, tale, ut planè constaret esse fragmentum cruris bubuli, et puellæ parens diceret se tale uidisse pridie in suis carnibus iusculentis, nec mora, sequenti die articuli ossei, tali, digitorum acics, rotulæ uariæ speciei, et magnitudinis prodierunt, interdum tamen, et pili, et lapides intermixti, atq; omnium postremo uitri, atque æris portiuncula. Gemma merito censet horum mirabilium Dei permissione dæmonem fuisse ministrum, qui causis tamen naturalibus, ordine etram seruato, quoad potuit, usus est. G1Narrat Spre (02) gerus de muliere Zabernensi, quòd Obstetrix que (11) dam eo quòd non fuisset uocata ad puerperium à puerpera, grauiter irata noctu cum duabus alijs maleficis ad puerpetam accessit et dixit ad uindictam se aliqua in eius intestina uelle immittere, quorum dolorem post semestre dumtaxat sentire inciperet, dixit, et uentrem eius manu tetigit, ad quem contactum puerperæ uidebatur sibi extrahi intestina, et ijs immitti quædam, quæ tum oculis dignoscere nequibat, post sexto uix mense finito, internorum uiscerum tortura ipsam subito tam dir a inuasit, ut nec (uerba sunt Sprengerij) diebus, nec noctibus à clamoribus omnes inquietando abstinere posset, et quia deuoussima Virginis, et Reginæ misericordiæ extitit, in pane, et aqua singulis sabbatinis diebus ieiunando, ideo et peripsius sufftagia credidic se liberari, unde, et quadam die ubi opus naturæ perficere uolebat, tunc om is illa in munditia à corpore prorupit, et aduocans maritum cum filio dixic, sunt ne res istæ santasticæ? nonne dixi, post

  • G1In Mall. p. 2. q. 1. c. 13.

dimidium anm spatium res ista cognoscetur? aut quis uidlt unquam Spinas, ossa, simul etiam ligna me comedisse? erant enim Spinæ rosarum longitudine unius palmi cum alijs uarijs rebus innumeris immissæ. G1 Castellum est Sancti Symphoriani I ugdunensis Fcclesiæ paucis ab urbe miliaribus distans, ubi uir fidelis, et Religiosorum sedulus susceptor magnæ conuersationes pariter, et opinionis, Abbatem ad hospitium suum aliquando, quasi uim faciendo pertraxit: huic luuencula erat filia miserabili incommoditate laborans; egeratenim quædam mulier Venefica per nequitiam inuidiæ Socius inducta, ut langore tabesceret desperato, nec uiri sui prasentiam, nec aspectum ullatenus toleratet: Affectione muliebri genitrix perfuasa, ut Sathanas Sathanam eijceret, famosum que (02) dam maleficum accersiuit: adsuit, explorauit, agnouit, et mulierculam asserens inferratam terit arborum cortices, pocula uel bis, et herbis infecta propinat, mordet etiam dentibus proprijs brachium miseræ mulieris, res mira, res noua, res hactenus maudita, ab illo quidem langore conualuit, sed interdum ex corde procedere sentiens uelutacus, cruciabatur atrociter, donce per morsuram brachij, quam nulla cicatrix obdu erat acu educeret uis occulta: crudele remedium, sed huiusn odi congruebat authori, plures in huc modum, quam triginta per temporum interualla prodierant, quædam ut uulgo dicitur excapsetæ quædam admittendis filis idonea foramina præmittentes. Præterea prædictus Abbas, ad domum ubi hæc fiebant aduenit, celebris est persona, cuius hoc opus, et alia non indigna admiratione narrantur, sed parcendum adhuc superstiti, et nomen credidi relicendum, huic pater anxius miserabilem exhibet filim, nec sine lachry mislugubrem explicat tragediam, eadem hora fit fides dictis, et sentiens acum mulier gemebunda deplorat, iam peruenerat ad foramen, solitus iam præcesserat cruor, iam c perat apparere, iam particulæ eius exierant, et accedens unus ex fr tribus laicis eidem Abbati deseruiens crueutam extraxit ann s pluribus ad Testimonium conseruandam. Erat Abbas et locum uulneris tangens in u rtute fidei pollicetur, nec ferrum ultra, nec chalibem inde processurum. factum est, sed mutata materia est, malitia nec dum prorsus extincta. C peruut lignei sudes paruuli, quales uulgo brochas appellant, ex quer ino robore, uel fraxinei pro ferreis acubus egredi crassiores spinis, et Hiodicè longieres, nec unius tameu omnes, sicuti nec acus fuerant longitudinis uel crassitudinis erant. Sexdecim in hunc modum intra annum, et

  • G1Romig. li. 3.c. 1. et habetur in vita S. Petri Taremtarij à Gaufrido seripta. Et apud Surium Tom 3. Maij 5. cap. 23.

p (15) ancos menses ex muliere ligna prodierunt. Adfuit demum Reuer. Petrus Antistes, cui diuinitas seruabatur tauti miraculi plenitudo, offertur mulier missarum solemnia celebranti, sicut præceperat vespere præcedenti, eadem hora septimum decimum lignum ex muliebri corpore egreditur, quod sub oculis omnium Sacellanus extraxit, confitentem itaq; mulierem Præsul absoluit, et sacram ei tradens Eucharistiam ab omni deinceps cumscumque materiei progreffu iubet esse securam, sic. ab omnibus iam præstigijs liberata adhæsit viro, filiosq; procreauit, et vt dicitur, hodieq; superstes prædicat virtutem, quam in se ipsa f liciter metuit experiri. Petrus de Fraxineto dicitur Pater notus, et honoratus inter vicinos suos, vt si quem dubium nouitas tanta reddiderit probare forsitan liceat, quod credere detractant. His verbis sequentia scribit Cæsalpinus.G1 Contigit hoc anno Pisis hæc vidisse multis spectantibus; quædam à Dæmonibus obsessa, sæpius modo inter adiurandum, modo postea eiecit corpora, et magnitudine, et forma per se ineptissima, vt deuorarentur: clauos ferreos prælongos, ossa, lapides, globos laneos, carbones, aliaque multa, in culcitra autem ea regione, qua thorax incumbebat, præcipuè qua cor globuli multi reperti sunt ex palmis affabrè efformati diuersis figuris, sed plurimi instar rosarum perpetuis plumarum tenuissimarum ordiaibus, nunc filo implicati, nunc solo glutine compacti, alia genera reperta sunt, in ceruicali, qua caputrefidebat.

  • G1De innesti gat. De (11) mo num cap. 17.

Quarc Deus permittat Dæmonem sic grassari per maleficia: Cap. X. Doctrina. Qvis nam poterit narrare artes quibus diabolus vtitur innumeras ad perdendum homines, quando sic Deus permittit? Afferam in medium verba Augustini, a quæ sunt hæc. Quemadmodum hoc faciant Angeli, vel potius Deus, et quantum fieri velit, per Angelos, et quantum fieri velit etiam per Angelos malos, siue sinendo, siue iubendo, siue cogendo, ex occulta sede altissimi imperij sui, nec oculorum acie penetrare, nec fiducia rationis enucleare, nec prouentu mentis comprendere valeo. Res profecto magni ponderis est, quod Dous permittat diabolum affligere seruos suos, non innocentes solum, sed etiam persectos, et sanctos, vel vtendo proprijs vitibus, et calliditatibus, vel inducendo homines perchtos eorum incantationibus, et maleficijs ad nocendum inre, vel in carne. In carne, legimus in Euangelio, quòd dum Christus prædicaret Iudeis, diaboli tunc possidebant, et varijs tormentis diuexabant nennullos homines, eos in ignem immittendo, et in aquam, quos Saluator noster sanauit. In re, legimus, quod lob fuir à diabolo damnificatus in filijs in pecoribus, lumentis et c. et in carne ipsa, quando ita percussit illnm vlcere p essimo, vt à planta pedis vsq; ad verticom, no (04)

  • alib.3. de triu.c. 10.

esset in eo sanitas, sedens in sterquilinio, ad radendum vlcerum saniem testa. Legimus S. Antonium, prout testatum reliquit Athanasius, acriter fuisse à d monibus percussum. Quare, non ost mirandum, si quisvidet proximum suum vexari per Maleficos, et Sortiarios, inducendo eum, præter damna, ad terrores, pauores, et furores, ei apparendo sub diuerfis formis animalium terribilium, pro vt superius docuimus. Idcirco videmus incantatores mala arte sua reddere homines infirmos, fatuos, freneticos, suriosos pro vt permittit Deus per occulta, et imperscrutabilia eius iudicia, quæ difficillimè à nobis inuestigari possunt. Vt nonnullis tamen satisfaciam, qui scire desiderant, cur hoc faciat Deus, hic affignabuntur nonnullæ rationes à Doctoribus inuestigatæ, quare sic à Maleficis male tractentur homines, et à d monibus. Augustinus a Gregorius b Et Chrisostomus homelia prima facta Antiochiæ, antequam esset Episcopus, de hoc diffusè tractant, nos autem breuiter isthæc describemus. Prima igitur causa, est pe ccati vindicta, quia homines cum sint superbi, vana sequantur. Zachar. 9. disperdam superbiam philistmorum. Sunt mendaces, qui falsa loquuntur. Psal. disperdat Dominus vniuersa labia dolosa, et linguam magniloquam. Sunt hypocritæ, qui fictis vtuntur. Amos. 1. disperdam habitatores de campo ldoli, campus enim ldoli est status hypocritarum. Sunt malitiosi, quinequäm creduntur. psal. in malitia coru (05) disperdet illos dominus Deus noster. Sunt proterui, qui nulii subduntur. psal. manus tua gentes disperdidit, gentes. n. qui sine lege viuunt, dicuntur. Sunt Auari, quia terra fruunrur. Amos. 1. disperdam habitatores de Azoto, azotus enim interprætatur, incendens, et significat auaros, qui semper per affectum terrenu (05) ardent. Sunt carnales, qui cito labuntur. 4. Reg. 10. dicitur quod Rex Israel insidiosè agebat, vt disperderet cultoros Baal, qui ventri indul gebant. Sunt iracundi, qui rixis aguntur. Zachar. 9. disperdam quadrigam, et effraim, quadriga enim tumultum iracundiæ, et discordiæ significat. Secunda causa est neglectio mandatorum, et scripturarum Dei. et curiositas intelligendi aliquid per media, quæ Deus abhorret: hiaute maoa sancinnocentes, et sancti, sed peccatores curiosi, et vani, qui quærunt diabolo fautore, et non Deo adiutore, quæ scire voiunt, id circo æquum est, vt qui discedit à veritate, erroribus implicetur, et à diabolo decipiatur, confirmatur exemplo. Ochozias Rex infirmatur, et consulit Idola, vt sciat, an sibi viuendam, vel moriendum sit, hoc facto iratus Deus nunciat illi

  • aLib. 35. de triu. c. 7 bIn prolog. In iob.

per Eliam prophetam, nunquid non est Deus in Israel, vt èatis ad consulendum Beelzebub in Acharon? Propterea, hæc dicit Dominus, de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed nocte morieris. Huic cause (11) subscribit August. in cap. nec mirus et eius verba he (11) c sunt; Pæc potestas ideò datur d monibus, vt peruersos homines sibi aptent, hoc est, prauos homines seducantis illos scilicet, qui spernunt veritatem, et credunt mendatio. Hanc Augustini sententiam confirmat Cancellarius Parisiensis in tractatu de superstitione vnius medici, in sexta conclusione, dicens, Sicut vera, et Christiana fides mirabilia operatur in bene credentibus, sic et falsa, ac mala credulitas, Deo permittente euentus malos interdum operatur, vel potius demeretur, quod quotidie experimur in male credulis. Tertia causa, cur velit Deus, vt diabolus operetur iuxta voluntatem Magorum, et incantatorum, est experie (02) tia fidei: vult enim Deus, vt cognoscatur, que sit fides, et constantia seiuorum suoru (05) . Ideo Crisostomus homel. supra allegata scribit sequentia verba. Amantis est, nunquam abijs, quæ amato complacent abstmere: mollis, et ignauus statim ex primo impetu concidet, vehemens autem, si millies interpellatur tanto magis instabit, quanto magis repellitur. Sic, quis magne (11) et fortis fidei ad I eum est, fidem non relinquit, quantumcumq; grauiter stimuletur. Sciendum, tamen est hanc Dei permissionem, et liberam facultatem, quam. Deus dat diabolo adiuuandi intentionem Magorum, efficere, vt homines deueniant ad sui cognitionem, et inde vberiores referant fructus, acquire (02) do paradisi pre (11) mia. Quare, cum venit tentatio, duo potissimum secum affert bona, dummodo resistas, et vincas: probat, scilicet, te, et coronat. Iob tentatus suit, vicit resistendo, et fuit co onatus. Abraam fuit tentatus, et per tentationem cognouit magnam amoris sui, ac fidei in I eum vim, quia obediuit pre (11) cepto sacrificandi filium. Quarta causa, non est pre (11) termittenda. Deum, scilicet, permittere homines incidere in laqueos diaboli, ac minislrorum eius, eo solum consilio, vt considerantes nature (11) fragilitatem, discant amplecti humilitatem, et in Deo spem figere, quia qui non tentantur a Deo per tribulationes, sunt vt plutimum superbi Eccles. 13. abhominatio est superbo humilitas. Tm bantur tristitia, quia communiter nunquam sunt læti, sicut de illo Principe dicitur. Luc. 18, contristatus est, quia diues erat. Podautur luxuria, vnde de Naaman dicitur. 4. Reg. 5. quod erat leprosus, quia lepra, quæ inficit denotat luxuriam. Cremantur iuuidia.

Prouerb. 19. insipiens torquet labia sua. Rixantur discordia. Gen. 13. nequibant habitare simul. Iocantur lasciuia. Iuc. 6. veh vobis, qui hic habetis consolationem vestram. Ligantur nequitia. Miche. 6. iepleti sunt iniquitate. Priuantur institia. Eccles. 13. iniustè egit, et fremebit. Vexantur angustia. Eccles. 31. laborauit in congregatione substantiæ. Inflammantur auaritia. Luc. 16. dicitur de Epulone, crucior in hac flamma, flamma est auaritia, seu desiderium acquirendi. Non potantur sufficientiæ fontæ. Psal. Eguerunt, et esurierunt. Spoliantur substantia. Iob 20. diuitias, quas deuorauit euomet, et de ventre eius extrahet eas Deus. Excecantur ignorantia Luc. 16. Zacheus pusillus erat, et non poterat vid re Iesum. Relegantur à Gloria paradisi. Matt. 25. ite in ignem æternum, qui paratus est, diabolo, et angelis eius; Etsic separantur à seipsis in hac vita, dum per nequitias distrahuntur, à Deo, dum per abhominanda dissoluuntur. Ab Ecclesia, dum per scismata disiunguntur. A proximo, dum discordijs dirimuntur. Et à Paradiso, dum in inferno includuntur. Paulus etiam à diabolo tentatus, et flagellatus dicebat. Ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ. Angelus sathanæ, qui me collaphizet. Et Dauid alibi dicebat, bonum mihi, quia humiliastime. Nouerunt planè Sancti, diabolum flagellare eos ad hoc, vt in desperationem inducantur, et sciunt sapè quod Deus permittiteos tentari, et ideò humiliantur, sunt patientes, quieti, et in orationibus solliciti. Imo, hoc subdo, homines à diabolo flagellatos, niagis honorari, quia non laudatur nauta in mari tranquillo, sed cum iactatur procellis, et saluatur. Sic Sanctus laudatur cum tentatur, et vincit: imò, boni, ex flagellis, et tentationibus hauriunt, non parum solatij, scientes Deum in futura vita velle eos coronare, diccnte Paulo, non corenabitur, nisi qui legitime certauerit. Sed nulli dubium esse potest, quin-hæc grassatio diaboli in homines, non fiat multis alijs de causis. Primo, hoc fit, quia gloria hinc augetur in nobis, cum quædam gloriosa Dei attributa manifestantur in nobis.G1 Secundò, quia ostenditur constantia in decretis, quia vt hominem liberum creauit, ita liberè sinit peccare.G2 Tertio cernitur suauitas in gubernando, quia cum etiam Dæmoni liberum arbitrium dederit, ideo sinit aliquando illum id perficere. Quartò elucet hinc clementia in genus humanum, quia si quan tum vult, et porest Diabolus nocere permitteretur, nemo illæsus

  • G1Vide Tritemium q. 5. lib. 8. quæstionnm. G2Et Saquerium flagell. fafci (03) nar. c. 12. cum sequenti.

esset, quinimo omnes occideret homines; ideo Deus frequentet illi facultatem nocendi denegat. Quinto sapientia elucet, quia cum Deus sinat Diabolum vti suis naturalibus viribus efficit tamen, vt pater iste superborum ab imbccillibus homulis superetur. Sexto potentia elucet, quia quando permittit Demoni maiora, vt puta, aquam in sanguinem vertere, non sinit tamen eum perficere minora, vt est Culices gignere. Septimo, Iustitia deniq; probatur, quia delicta hominum, etia (01) in hac vita sic punit Deus. Exempla. Daemon ex ore Energumenæ Laodunenfis Caluinianos irridens, nihil sibi ab ill is timendum clamabat cunctis audien tibus anno 1566. quoniam amici essent, et fæderati; res est toti Piccardiæ notior quam vt negari possit, hæc scribit Lindanus. a Sanè fuit animaduersum, quo tempore Martinus Lutherus obijt in Geila Brabantiæ, ab obsessis dæmones ad lutheri funus aduolasse, vt scribit Bredembachius. b Ioannes Archipresbyter scribit in vita B. Zenobij Florentini, c quod cum mulier quædam pagana, et illustris, et diues valde in hac Ciuitate mortuo viro, duos superstites haberet filios, quos delicatissimè nutriebat, cum ad persectam iam peruenislent ætatem, quodam die in iram versi, Matrem propriam multis verberibus, et enormiter flagellauerunt, quod scelus ipsa impatienter abhorrens, corpora eorum horrendis imprecationibus detestata fuit, genibusq; procumbens, et terram manibus pulsans, Erynnem, cæterasq; infernales pestes in rabiem filiorum magno cum gemrtu inuocat. Exaudiunt Dæmones ab imis tenebris: Iuuenes aggrediuntur, illos in furias agitant, qui statim, vt rabidi canes mordaciter ad inuicem sua membra corrodunt, concurrunt famuli, fit clamor ingens, alij funes, alij catenas ferunt, ligantur Iuuenes, necrabie contineri valent. D. Augustiuus, ex quodam Pauli libello, hæc sequentia Pauli verba refert.G1 Cum adhuc in patria nostra Capadociæ Cæsarea moraremur frater noster natu maior grauibus, atque intollerandis communem Matrem affecit iniurijs, in tantum, vt ei etiam manus non dubitaret inserre, quod nos omnes filij pariter, congregati patienter tulimus, vt ne verbum quidem fratri nostro, pro matre nostra, cur hoc faceret, dixerimus; illa autem s minei

  • aLib. 1. de fugiend. Idolat. c. 14. bLib. 7. c. 37. et 38 cApud Surium tom.3.25. Maij. G1Lib.22. de Ciuit. Dei c.8.

doloris stimulis incitata iniuriosum filium mal edicendo punire constituit, cumq; ad sacri baptismatis fontem post gal orum can tus memorato filio suo iram Dei impræcatura properaret, tunc ei nescio quis in patrui nostri similitudine, vt intelligitui, Dæmon occurrit, et ab ea prior quo per geret requisiuit, cui illa, ad maledicendum filio meo, ob intolerabilem contumeliam se ire respondit. Tunc ille inimicus, quoniam in mulieris inlanientis corde locum facilè inuenire pocuit, vt omnibus malediccret persuasit: illa autem vipereis inflammata confilijs, sacrum fontem prouoluta corripuit, et sparsis crinibus, nudatisque vberibus, hoc à Deo potissimum postulauit, vt extorres patria, et eircumeuntea alienas terias, omne hominum genus nostro terreremus exemplo, mox maternas preces efficax vindicta prosequitur eundemq; conunuo sratrem nostrum e (11) tate, et culpa maiorem, tremor membrorum tantus inuasit, quantum in me vsque ante hoc triduum vestra sanctitas vidit, seruato autem ordine, quo nati eramus, ante vnum annum, eadem nos p na omnes corripuit; videns autem Mater maledictiones suas ad tantam efficaciam peruenisse, impietatis suæ conscientiam, et opprobrium hominum diutius ferre non potuit, sed laqueo guttur astringens, luctuosam vitam termino funestiore conclusit, egressi ergo nos omnes opprobrium nostrum non serentes, et communem patriam relinquentes, passim sumus per diuersa dispersi. Sequitur postea liberatio post diuturnam diuagationem. In Flandriæ Comitatu (audite et pertimescite) Prioratus est (cuius et loci, et Monasterij et ordinis nomen sublicere æquum est) tres ibi nomine tenus Monachi degebant, re Ganeones, et Concubinarij, sua cuiq; erat, nec pudor vllus aderat, simul heluari, et libidinari; quadam die in seram noctem compotatione protracta, vnus, qui minus scelerosus, sat ait Bacco, ventriq; datum est, Deo gratias saltem agamus. Ego verò subinfert alius procatior Cacodæmoni gratias ago, et agendas censeo, cui operamur, et cum risu relicta mensa, ruitur, in cubilia, singuli cum Scorto: Vix decubuerant, ecce tibi in Triclinium, viianua reseserata Dæmon, magni, atri, et trucis viri specie, habitu venatorio, et cum eo Coci duo paruuli, obambulat, et lectos circumspicit toruo vultu, deinde horrenda voce, ait, vbi, qui mihi gratias egit? adsum, referam? lecto abstrahit pauitantem, et quasi præ metu animam efflantem, traditum Cocis, iubet infigi veru, et luculento igne probè assari, parent promptè, assatur inf lix, emoritur planissimè, cæteri ferè erant præ formidine mortui; assa

corporis nidore cubiculum impletur. Demum Venator ad superstites sub stragulis trepidantes, vix viuos, ait, digni vos etiam pari supplicio estis, nec deest voluntas, vetor tamen vi maiore, inuitus abeo, et moneo, rescipiscite, sin minus manent terribiliora vobis. Disparent laruæ, nec tamen his alijs animus redijt vel vox, nisiclara iam luce. Vbi surrexere, co legam inueniunt mortuu, ( et ne visum inane putes) plene aslum. Haud scio, an ab aliquot seculis quidquam ad exemplum vtilius acciderit. Geila Vxor Ducis Franconie (11) Sanctos Chilianum, Colimanum, et Tornanum iuslerat occidi: res latebat, sed Deus authorem hoc pacto prodidit. Vnus eorum, qui Sanctum Chilianum gladio peremerantsubito à Dæmone correptus, ingenti voce clamare c pit Chiliane acriter me persequeris, igne enim consumor, quod feci, celare nou poslum, video imminere mihi gladium tuo sanguine respersum, talia diu vociferans, et proprijs dentibus se dilanians, à præsenti migrauit ad p nas æternas: de talibus quippè scriptum est. (Duplici contritione contere cos Domine.) Alter vero cædis consocius in rabiem versus seipsum interemic gladio, effusis visceribus, per tormenta præsentis temporis ad æterna pernenit. Quis nam Geila talia cernenti tibi sensus tunc erat? inf lix cruciatibus aucta furebat, non muito post et ipsa belua de qua loquiniur cruciatibus arrepta quantis poterat vocibus clamabat. Iustè torqueor, quæ Sauctis Viris tortores adhibui, rectè crucior, quæ cruciatus illis paraui.G1 Acriter instas Chiliane, ignem accendis Chiliane, fomenta ministras Tornane, sufficiat vobis vicisse, nimis vestras vlciscimini iniurias. A calice dictuses Chiliane, sed nimis amaram mihi potionem infundis; his dictis miserabiliter torquebatur, ita vt à multis teneri vix posset; tandem cum magno cruciatu, ad cruciatus Diabolo paratos migrauit. Anno 1384.G2 oculatus testis refert hæc præcisa verba. Historiam refero, quam ego præsens vidi oculis carnis meæ in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli Londini, vbi Venerandus Cantuariensis Antistes s licis recordationis Thomas Arundelius filius, et frater Comitum pro loco indicij (assistentibus sibi Noruicensis Ecclefie (11) tunc Præsule Alexandro, et alijs) residens Episcopali Sede, uerba quædam, et interrogationes proponebat de fide. Eucharistiæ ad quendam Sartorem de partibus. Vuigoniæ deprehensum in hæresi, cumque flecti animo non posset, nec aliud quàm benedictum panem sacratissiniam hostiam uellet appellare uel credere, tandem

  • G1Apud Surium in cius vita Tom. 7. Maij 8. G2Thomas Vaidensis lib. tsacr. contra 10. Vuicleph.

iussus facore reuerentiam hoftiæ Resp. blasphemus. Verd inquit, dignior est Aranea reuerentia': at illico de alto culmine ecti descendens ingens, et horrida visu Aranea, ad os Blasphemi directo filo peruenit, et dum Sartor loqueretur, sollicite laborabat Aranea, vt per labia polluta intraret. Astitit illustris Princeps Thomas Oxoniensis Dux, tunc Regni Cancellarius, et vidit prodigium, at prædictus Archiepiscopus statim surgens cum alijs exponit illic omni collecto populo quid vltrix manus Domini faceret in blasphemum. Dæmon in aranea forma blasphemum possedit, et vltus est Dei calumniam. Sofronius his sequentibus verbis recenset vltionem B. Virgin.G1 Mariæ. In Heliopoli Ph nicie Mimus quidam erat, Gaianus nomine, qui in Teatro sanctam Dei Matrem blaspheinans, populo spectaculum blasphemiæ præbebat, apparuit ei Sancta Dei parens, dicens, noli quæso, noli ita lædere animam tuam, ille verò sursus deterius illam blasphemabat, vnde ipsa tertio ei apparens eadem reperebat, cum autem ille non se corrigeret, sed plus quoque blasphemijs adijceret, meridie dormienti sibi apparuit, nihilque dicens, digito signauit eius manum, et pedes, euigilans inuenit se truncatum manibus, et pedibus, atque ita inf lix, vt truncus inutilis racens, confitebatur omnibus, cuius rei gratia, et quomodo hoc passus esset, atque propter blasphemias clementer cruciatus fuit, sic beati per se dulciter puniunt ipsi. G2Tempore, quo in Vmuersitate Coloniensi Sacræ Theologiæ studio adscriptus fui, quædam virgo quindecim, vel sexdecim annorum moribus secundum seculum satis composita, in domo cuiusdam suæ Consanguineæ nutriebatur extra domum parentum: cumq; Cognatæ suæ sciphum satis vilem terreum casu fregisset, Cognata ira replebatur in lapsus negligentiam, et in ream virginem, quæ Virgo tanto hoc molestius tulit, quanto vasculum vilius extitit; in iram ergo commota Virgo, hora sumendi cibum, nec comedere, nec ad mensam præ ira se præsentare voluit, cuius Cognata ait, oportet, vt comedas, at virgo apud se submurmurando humsmodi verba dicebat, si me oportet edere, in nomine Diaboli fiat, sic ad mensam accessit, benedictionem mensæ, quam scicbat neglexit, et in prima buccella panis, vt putabat, muscam ori illatam sensit, quam cum nulla arte eijcere valeret, deglutiuit, et immediatè obsessa fuit, semper tamen vsum rationis bonum habuit, licer sæpe satis vexaretur à Dæmone; cum autem in domum parentum cum magna mæstitia reduceretur, et diutissimè nullus reperiretur, qui eam liberare posset, randem quidam

  • G1In Prate spirituali cap.47. G2Ioan. Nider. lib. 5. Formicar.

frater calamitati parentum puellæ compatiens, se in eius exorcitatione intromisit, pacto tali præuio, vt si liberaretur, mhil terreni Exorcistæ daretur, sed puella in castitate solita, si vellet liberè, et non in matrimonio, de cætero militatet. Legit igitur præfatus frater missam, obtulit obsessa oblationem consuctam. in eadem adfuit per totam, et in nullo vexari videbatur, finitoque officio, post satis diutinum Exoi cismi actum; membris omnibus Virginei corporis contusis penè, exijt Dæmon, et ita virgo deinceps Domino in castitate seruiuit. Idem author sequitur, dicens.G1 Postquam Petrus Maleficarum insignis Iudex, officium resignauit, et Ciuitatem Bernensem reintrauit, ibique domicilium tenebat, die quadam rediens ad castrum Blanchemburg, vbi cognatus eius in ipsius officium substitutus fuerat, in eodem Castro Petrus quædam negotia apud sibi notos expedire volebat. Tunc vna Malesica, et quatuor consortes eiusdem malitiæ viri de sero in loco vno machinamenta suæ artis voluentes, pro viribus vt Petrum grauiter Veneficijs læderent, vel occiderent, cogitabant, quem hæclatebant fraudis commercia. Adueniente igitur nocte Petrus se benedicendo crucis signo cubitumiuit sed nocte omnino surgere proposuerat, ad scribendas quasdam necessarias Epistolas, vt mane recedere à loco posset. Fuigilans igitur intempesta nocte sibi videbatur ex inopinato, quod dies adesset, luce deceptus fictitia, de quo in se iratus, quia vt putabat noctem neglexerat non se, vt debuit muniendo, more solito vestimentis induit, per gradus altos versus locum vbi pugillarem habuit, descendit, et locum clausum reperit, de quo maiore ira exardescens, cum murmure per gradus, quos descer derat, versus lectum iterato scandebat emittendo vnicam ex indignatione maledictionem, per verbum satis breue, ac si diceret in nomine Diaboli, et ecce statim in tenebris densissimis Petrus proiectus est in præceps per graduum prædictorum passus adeo grauiter, vt samulus, qui desuper scalam in commodo dormiebat, excitaretur, et exiens, quid hoc esset conspicere volens, Dominum snum Petrum accenso lumine solum in terra priuatum rationis vsu, iacentem, et collisum per omnia membra, sanguinem plurimum è corpore emittentem reperit. Subdit post aliquod tempus confessione Rei vnius compertum, quatuor Maleficos cum vna Malefica sic Petrum gradibus deiecisse. Nota hic lector quàm noxa Crucis confignatio neglecta fuerit Petro.G2 Mirabile est, quod refert Remigius. Ianæ Blasiæ Termopolitanæ Cener erat nomine Rayuerius vnaque ambo in ijsdem ædibus

  • G1Vin. lista Mergerum G2lib. 2. c. 1 Valsrechriæ anno 1586.

ipsi habitabant. Huic Raynerio Claudius Gerardus cius popularis femoralia concinuanda pridem locauerat, nec instando tamen adhuc efficere potuerat, vt ea fibi aliquando vtenda redderet. Pertesus igitur tantam cessationem, ad Raynerium tande (02) ire pergit, vt sciret quando fidem tergiuersandi esset facturus, is tum sortè domo aberat, solaque Socrus Blasia ad focum cum familia sedebat: ab ea igitur pannum suum sibi reddi postulat, quandc se tam sæpe bonus ille eius gener esset ludificatus, reperturum esse se, qui industriè æquè, atque ille eam operam mauaret: quam rem illa incignislimè ferens, verbis tamen tunc sibi abstinendum rata, dum re hominem post modum vlciscitur, regat vti velit in pauculos dies, intra quos sine frustratione id, quod poscebat esse allaturus, eam moram ferre: Interim etiam vna secum ad focum pauxillulum sedere non dedignarerur, atq; ex pomis, quæ recens ibi cocta videbat, sibi quæ veller haberet.G1 iamq, Gerardus id facere non semel recusauerat, causans sibi non esse diutius illic morandi otium, et omnino nullum quem eius cibi offerebat, esse desiderium: ex pomis illis vnum eius volæ manus cum tanto ardore adhæsit, vt alteram ei excutiendo statim admouere cogeretur, verum dum id facit vtræque sic conglutinantur, vt in vnum coaluisse viderentur, medij pomi ardore interim increbescente, vt res illi parum abesset ab insania. Inclamatigitur quosque obuios, obtestans, vt sui miserescerent; attulerant quisque remedium pro se, quod poterant, hic aquam ad restringendum ardorem, ille instrumenta dirimendis separandisque manibus, sed cum nihil horum quidquam prodesset, et iam palam esset illi id malum aliqua arte confectum esse negotium, ex vicinis accurrens consideratior vnus monuit, vt eo reduceretur, vbi illum id malum primum inuasisset, quod cum factum esset, cæpit bona illa Blafia, ceu ridiculum quid contigisset hominem ludibrio habere, nihilominusque a superiore brachio ad manum vsq; quòd intererat tantisper demulcere, dum id pomum illa excideret, quo facto, confestim sedatus est dolor, cæperuntq; ei manus liberè, vt ante facere officium. Iurisconsultus quidam Germanus he (11) c sequentia verba scribit.G2 loachino primo Electori Brandeburgico nupta fuit Ioannis Daniæ, Suetiæ, et Noruegiæ Regis filia Elisabeth, cui, vt alimenta se mortuo Regina habere oppidum Spandero ad Sueui, et Haueli flumen confluentem maritus attribuit, in quo oppido ipsa adhuc v uente, Milcs quidam per Marchianaiter facrens, cum morbo impeditus detineretur decumbens, tradidit crumenam pecunia

  • G1Alia viz. dicta. G2Lib. 1 de Lemijs cade realitia Diaboli.

refertam hospitæ asseruandam. Post aliquot dies cum conualuit set, repetit crumenam: Mulier auara, cum agrè tantam pecunia (01) amitteret, deliberat cum vilo, vtrum reddere debeat, ineunt consilium, vt mulier neget depositum: quare cum miles repeteret, illa confidentor negat se quidquam accepisle, simul se mirari impudentiam militis, qui ausit flagitare, quod non dedit seruandum. Miles indignitate rei motus, obijcit vicissim hospitæ perfidiam, quare maritus tamquam defensurus suam coniuge (02) extrudit militem domo, is ante fores irritatus scelere hospitæ, stringit ensem, veluti impetum fae (02) urus in virum, et ferit ianuam. Pospes implorat auxilium vicinorum, et queritur suas oppugnari ædes, accurrunt lictores, et militem, quod vim publicam fecisset deducunt in cacerem. Post aliquot dies Senatus oppidialiò mittit narrationem facti, et sententiam præscribi petit, constabat ædes publice oppugnatas esse quare sertur sententia, vt miles vltimo supplicio afficiatur, cumque iam instaret dies iudicij, venit Diabolus in carcerem ad captiuum indicans ei quam sententiam Iudices sint laturi, et pollicetur se hoc periculo eum liberaturum esse, hac conditione, vt se se Diabolo dedat. Miles conslantericspondet, se porius moriturum esse, quamui sit innocens, Cum verò Diabolus verbis multis exagerasset periculum, nec tamen inflexisset militis animum, tandem pollicetur ei hberationen stne vlla conditione. Cum veneris inqui, in ludicium dic te imperitum esse forensium negotiorum, et pationo ind gere, ibi astebo cætuleo pileo tectus et ornato penbis, pete rgitur, vt ine iubeant causam dicere. Miles, qui hoc sine impietate sacturus videbatur, ait, se hoc consilio vsurum: postridiè in Iudicium ducitur, adest etiam orater tectus cæruleo pileo, ibi cum actor peteret, militem propter vim publicam capitali supplicio afhcit miles Resp. se imperitum esse sorensium negotiorum, petere, vt liceat isti sno aduocato pre se dicere, concedunt Iudices; ibi Diabolus de Iure eruditd disputat, non esse capitali supplicio eum afficiendum, à quo non sit ortum raxæ, et tun ultus initium, ait ab hospite militem vi extrusum, et spoliatum esse, iubet quæri saccum, et locum monstrat, ibi cum hospes vehementer negaret, addens ctiam diras in precationes, iniunxit Diabolus si hoc non fecisti, iura vt te Diabolus abreprum perdat, handin precatione (02) cum inuocationè Diabolicum aliquoties repetiuisset, abie ausidicus omissa iam disputatione forensi adoritur hospitem, et comprehensum per fenestras, et per medium sorum omnibus perberrelcentibus cum fragore abducit, nec postea vaquam corpus

hospitis inuentum est. Cum tres Combibones in Taberna mero incaluissent, orto de animæ immortalitate, et p nis inferni sermone, vnus procacior, id totum pro nugis habere, et commentis sacrisicorum, cæteri iocanti applaudebant: Interea aduenit vnus magna statuta vir, et vesco corpore, is assidens, qui sunt, ait, hi sermones?G1 quæ risus causa? refert procax ille, et addit; se quidem licitanti haud magno pre (11) tio animam venditurum, quin et pecuniam in symbolum collaturum. Tu verò in fert aduentor, quanti illam mihi indicas? nec mora conueniunt de pre (11) tio: hic animam addicit emptori, emptor soluit: potatur strenuè de præsente pecunia, denique sub noctem: Tempus, ait, Emptor ut ad propria quifq; redeat: sed uos ius dicite, si quis equum capistro ligatum emerit, non ne ius ei est cum capistro equum abducendi? et cum dicto uenditore (02) crementem in omnium oculis abripit, et sursum in aerem lenat, secumq; ad Insernum trahit, uisurum, quod credere noluerat: Animarum quippe mercator erat iste, cuius figura suit Rex ille sodomorum dicens; da mihi animas, cætera tolle tibi. Idem Iurisconsultus. In Silesia, inquit, quidam Nobilis cum inuitasset conuiuas, et hora conuiuij iam instante, et apparatn facto spe frustratus esset, excusantibus se conuiuis, cum non comparerent, prorupitlin hæc uerba iratus. Veniant igitur omnes D mones, si nullus hominum mecum esse potest, his dictis domo egreditur, et in templum, ubi Pastor Ecclesiæ Concionem habebat, ingreditur, et ut iram concoquat, auscultat aliquandiu, dum autem in templo morarur, ueniuut equites in aream domus, magni, et nigri, et iubent domus seruum, ut dominum suum aduocet, eique significet adesse hospites, seruus consternarus abijt in templum, et indicat hæc Domino suo, qui nescius consilij Pastorem consulit, Pastor abrumpens concionem, hoc consilium dat, ut tota familia domo exeat, quod cum fieret, et famuli, et ancillæ properarent, forte obliti sunt infantem in cunis iacentem, et dormientem secum non auferunt. Dæmones incipiunt comessari, et uociserari, prospicereq; per fenestras, formis Vrsorum, luporum, selium, et hominum, et monstrare pocula uino repleta assaturas, et pisces. Hæc uicini nobilis Pastor, et alij cum uiderent. Ah inquit pater, ubi infans mens? uix cum hoc dixisset, unus ex Dæmonil us ulnis suis infantem ad fenestram portat, quasi monstraturus parentibus; Nobilis prorsus consternatns, et sohicitus de incolumitate infantis, fidum habens serunm, illum interregat, quaso dic quid agam? Seruus, Domine, ait, commendabo, et committam

  • G1Cautsuratensis lib. 2. cap. 55. par.3.

uitam meam Deo meo, et in nomine Domini ingrediat et vt infantem auferam auxilio, et beneficio Dei, videbo; bene, ait, Nobilis, Deus tecum sit, et iuuet te, animumque tibi confirmet. Seruus accepta benedictione à Pastore, et reliquis ingreditur, et ante conciaue, in quo erant Dæmones congregati, procidit in genua, et se Deo commendat, et hoc animo aperit ianuam, et videt Dæmones horribili specie sedentes, stantes, ambulantes, serpentes, et vno impetu currentes ad se, et vociferantes, hui, hui tu, quid tibi hic? Ille sudans, et tamen Diuinitus confirmatus alloquitur Dæmonem, qui infantem gestabat: tu inquit mihi infantem redde: nequaquam resp. iste, iam meus est hic infans, dic Domino tuo, vt veniat, et accipiat infantem: cui seruus, ego fungot iam officio meæ vocationis, in quam me Deus collocauit, et scio quidquid in hoc officio facio, id Deo gratum esse, quare ratione officij mei, et auxilio, nomine, et virtute lesu Christi aufero abs te infantem, et patri eius restituo, atque ita ipse apprehendit infantem, et brachijs suis amplexus est, Dæmones nihil aliud responderunt, nisi vociferantes hui nebulo, hui nebulo, relinque infantem, relinque, alioqui te discerpemus, ille nihil curans minas diabolicas abijt incolumis, et incolumem infantem patri Nobili reddidit. Dæmones postea aliquot diebus elapsis, euanuerunt, vt in ædes denuo migrare cum tota familia Nobilis potuerit. Idem sequitur. In Saxonia Virgo opulenta formoso Iuueni, ac tenuioris forrunæ matrimonium promisit, hic præuidens quid futurum esset: illam prædiuitem, et sexus ratione mutabilem, fidem vix seruaturam esse puellæ respondit; Illa contra diris se execrari his verbis c pit; si alteri quam tibi nupsero, tunc me Diabolus in nuptijs illis abripiat. quid fit? Post interuallum aliquod mutat animum, alteri nubit, priore Sponso spreto, qui eam semel, atque iterum promissi, diraque impre (11) cationis admonuit, sed illa posthabitis his omnibus, nuptias cum altero sponso, relicto priore, celebrat. Ipso die nuptiali, Cognatis, Amicis, et conuiuis hilatibus, Sponsa, vigilante conscientia redditur tristior solito. Tandem Diaboli duo sub specie duorum equitum in ædes nuptiales adueniunt, excipiuntur, adducuntur mensæ, hisq; remotis choreæ subsequuntur, vnique ex his sponsa honoris causa tamquam peregrino adiungitur, cum qua bis saltauit, et tandem eam è conspectu parentum, et amicorum summo cum gemitu, et lamentatione per ostium in altum sustulit: Altero die parentes, et amici mæsti sponsam quærunt, vt delapsam sorte sepelirent,

sed ecce ijdem socij occurrunt, vestes, et aurum referentes, additis his verbis: non in has res, sed in sposam à Deo nobis fuit potestas concessa: Sic illa corpore, et a nima tradita Diabolo, quæ promissionem nuptiarum violauit, et impræcationem addictam contempsit. Petrus Bizarus hæc sequentia refert. In Sueuia Bauaris, et Fran conibus finitima, fuit quidam Nobilis valde diues, et opulentus nomine Richibergerus, cuius annuiredditus supra triginta millia aureorum exten debantur: hic tametsi in reliquis vitæ actionibus non vulgari laude dignus censeretur, ineffabili tamen cupiditate laborabat, eaq; factum est, vt quotidie opes, per fas, et nefas accumulare, omniaq; ad se rapere studeret. Cum itaque prospiceret annonæ caritatem, que proximo anno in ea Regione subsequuta est, sua horrea tritico, et frugibus impleuit, magnoq; pretio ea diuendere c pit, adeò vt indigenæ compulsi ab eo victum emere, ob inexhaustam eius auaritiam, vel fame prorsus perirent, vel si ali, et sustentari vellent, ad magnam e (11) gestatem, atque inopiam redigerentur, tam carè illis granum, et reliquæ eius generis diuendebat. Ad hunc præter alios innumeros, venit quidam pauper, liberis onustus cum sex taleris, eumque rogauit, vt pecuniam acciperet, et quandam tritici mensuram sibi daret, seq; reliquam partem pecuniæ, quam illi deberet, breui bona fide persoluturum: at ipse hunc superbo vultu, et iracundis oculis intuitus à se protinus abire iussit, et quod reliquum erat pecunie (11) secum adferret, si frumentum vellet, atque ita miser, ac mæstus diras imprecatus illinc recessit. Paucis post diebus, cum is quenda (01) ex famulis in horreum misisset, vt illud de more inspiceret, ab ipso in reditu accepit, tres nigros boues intus esse, qui granum deuorarent, qui autem hoc retulit proximo die, lecto decumbens, haud multo post è vita migrauit. Idem quoque accidit cuidam generoso, quem illuc herus miserat, vt videtet an ita res se haberet, sicut prior narrauerat, is enim, et boues, et equos inspexerat, cum igitur de hacre certior fieri vellet, ipsemet in eum locum proficisci statuit, iuitque ad portam horrei, et ibi per quasdam rimulas vidit totum horreum plenum varijs, atque innumeris armentis, quæ omnes fruges consumebant, hoc spectaculo ita perterritus est, vt statim furiosus, atque insanus fuerit, multaque dementer fecerit, donec tandem catenis astringeretur. Hic horribilis casus, magnam sanè adinirationem attulit, cùm in ea promincia, tum præcipuè in Aula Cæsariana, quæ illum antea piudentissimum cognouerat.

Epachius Presbyter, dum temerè, quæ in dignus erat agere pro sumpsisset, Diuino judicio solo proiectus occubuit.G1 Hic enim du Dominici Natalis vigilias celebrare Dcclesiam pecisset, per fingula horarum momenta, egrediebatin templo Dei, et in domo sua pocula lasciua, spumantibus pateris hauriebat, ita vt affia marent multi, eum post galli cantuni in ipsa nocto vidisse bibentem. Sed cum esset ex genere Senatorio, et nullus in Vico illo Ricomagensi iuxta seculi dignitarem haberetur nobilior, celebrare miss arum solemnia expetitur, nec dubitabat miser vino madefactus appetere, quod reiunus quisque non sine metu porest terrente conscrentia explicare. Verum vbiexplicatis verbis sacris, confracto, Dominici corporis sacramento, et ipse sumpsie, et alijs distribuir ad edendam, mox equini hinnitus ad modum vocem emictens, ad terram ruit, ac spumas cum ipsa misterij sacri partieula, quam dentibus comminuere non valuit, ab ore proijciens inter minus suorum ab Ecclesia deportatur, nec caruit vltra hac Epilepsiæ infirmitate, sed per singulos lunares cursu incrementis, decrementisque hæc semper pertulit, quia ab haustu nimio vini minunè inf lix abstinuit.G2 Paucis ab hinc annis, postquam Torpatenses in Lutheranam doctrinam concesserant; feria sexta solemne Paschæ sestum proximè præcedente, finita Lutherani Ecclesiaste Concione, Gruibus è templo B. Matri Virgini sacro reuerentibus, quidam alium Conciuem, et familiarem inuitat ad prandium, rogat vnà domu (05) comitetur, habere se egregium paracum Petasonem Vuestphalicum, alter parum abhorrens respondit, sibiesse gallum oprpare elixum, quem cupitin Symbolum afferre. Dum ad mensanraccumbitur, alter os quoddam galli edere volens, imprudens penè ipsum deglutit, quod cum neque transmittere neque eximere valeret, eo ipso die suffocatur. Alter postridiè Paschæ malo spiritu corripuit, et non multo post rabie, ac furore exagitatus, animam. vnà cum dæmone exhalat.G3 Petrus Cluniacensis hoc commemorat exemplum ad correctionem hæreticorum. Quidam Comes Matisconensis cum solemni die Matiscone in palatio proprio resedisset, eumq; multitudo tam milicum, quam diuersi ordinis circumstaret, repente iguotus ho no equo insidens, per palatij ostium ingressus, omnibus con picientibus, et admirantibus vique ad ipsum equitando peruenit cumque ei astaret, se eum alloqui velle dixit, et ideo vt surgeret, ac se sequeretur, non tam monuit, quàm imperauit; Ille inuisibili potentia constrictus, nec iam resitere valens surrexits

  • G1Grego Toronen libr. 1 de glo. mart. cap. 87 G2Surius S. Nouemb. in vira S. Gothtiedi lib.3.c.12. Bredemba chias de bello linonieo. pag. 27. G3Lib.2.miraculoru (05) cap. 1.

atque sque ad ostium domus processit, vbiequum paratum inuenieits, eumque abreo conscendore jussus, conscendit, cums stantis habenas ille arripiens, statimicum velocissimo cursu per aci a ferricunctis conspicientibus c pit. Cumque immenso eius ciamore, ac miserabili eiulatu tota Cmitas commota ad tam inuisum spectaculum concurrisset, tandiu eum per aera currentem attoniti conspexerunt, quandiu naturali oculorum acie eum subse qui potuerunt: qui cum eum diu, succurrite Ciues, succurrite, vociserantem audirent, nec juuare valerent, subtractus tandem visibus hominum, æternus quemadmodum meruerat est factus Dæmoniorum socius. Sic iste Ecclesiarum direptiones, et sacrilegia sua luit in hac, et in sequenti vita. G1Scribitur in antiquissima Sancti Carilephi vita; quòd mulier quædam Gunda nomine, quam clandestinus supplantator illexcrat spiritui sancto volens illudere, virili sumpta veste B. Carilephi Monasterium ingredi conata est, vt probaret, verum nè esset illius vaticinium, quod prædixerat sexui femineo, nunquam datum iri copiam in illud intrandi, sed iusto Dei iudicio, priusquam vel aspiceret C nobij clausos aditus, arrepta à Diabolo retrorsum ruit, ideoque f dè ab illo vexata est, vt dicere me pudeat: caput enim illi adegit inter fæmora, sicque factum est, vt quæ sacratis liminibus falsa oscula imprimere tentauerat, immundas sui corporis partes osculari cogeretur, sexumque ipsa snum, quem virili habitu tegere voluerat, cunctis cernefe volentibus palam proderet, ea res essecit, vt deinceps eò se conserre mulieres ausæ non sint.

  • G1sarius to 3. mens. Iulij.

De vana obseruantia, et superstitione. Cap. XI. Doctrina. Svperstitionis quatuor genera reperiuntur. Vnum quod dicitur Idolatria: alterum, indebitus Dei cultus. Tertium ars diuinationis. Quartum et vltimum, dierum, temporum, et numerorum vana obseruantia. Idolatria est, cum quidquid quod Deus non est, vti Deus adoratur, et illud, Idolum, nominatur, velut cum Iudei: Vitulum; Aegiptij, Anubim, Romani, Quirinum, adoraucrunt. Hæc, tiia grauissima peccata, vtiait S. Bernatdinus Senensis secum trahit, primum est, quod Deoomuium Creatori debitum honorem ansert. Secundum est, quod adorat vilissima, vt puta, lapides, herbas, stipides, et animalia, quæ omnia digna sunt, vt igre, vel serro plectanrur. Tertium est, quod creaturam Creatori adequat. Quare, fuerunt aliqui adeò mentecapti, iuxta Clementem, in itinerario, qui Diuinum nomen, et honorem, ventris flatui tribuerunt. Et æthiopes Tenitrum diù pro Deo habuerunt. Idolatria igitur est sentina emnis vanitatis; fornicationis sundanitntum: magistra ignorantiæ. Der inuentrix cæcitatis aniniæ: nutrix delect tionis impudicæ; inimica honestatis, quæ vult contra Deum

omnipotentem vniuersi totius creatorem pugnare, et audet veri Diuini cultus fines adoriri. Hæc est, per quam regnat mors; omnium malorum esca: virtuti contraria incorruptibilitatis inimnca, quæ laudat præcipitia, et terrena spe sequaces suos implet. Hæc est amica sanguinis: caput inuidiæ: so or vmbræ mortis: quæ aduersatur æternæ gratiæ lumini: quæ peruersis operationibus vincit, qui illam sequimtur: quæ in nobis luxuriæfpiritum excitat, et canitiem venerandam ignominia, et dedecore implet, ita vt, non vereatur senex publicè saltare, et si quid est turpius huic ætati, adimplere. Hæc à Iuuenculis, honorem pudicitiæ aufert, dum Cæsariem nimia vanitate excolere, ac faciem stibio, et vnguentis linire, docet. Sui sequaces armat, vuitq; e.us sestiuitatibus, gladijs districtis finem imponere, ac solemnitates eius, bestiarum immundo cruore decorare. Hæc, pisces depastos, et ailium, cæpasq; paulo ante a nobis seminatas adorare impellit; inanimatis, animata sacrificat, imò, ligna adorat, quæ deinceps ar æ supponit ad sacrificium consumandum. Indebitus Dei cultus, est id pro Deo colere, quod Deus non est, et sic idem est, quod Idolatria: alius est minus deleterius, sæpe tamen læthalis, semper noxius, quem Firmianus sine causa videtur à superstitione excludere, vt si cui, qui debetur cultus, non quo debetur modo, exhibeatur: ha (01) c vocant Theologi superstitionem indebiti cultus, eo quod, no (04) qualis debetur, præstetur, huius propriu (05) nomen est, indebitus Dei cultus, iuxta August., a qui sic ait, quæ ad remediorum aliarumq; obseruationum curam pertinent, quæ non sunt diumitus ad dilectionem Dei, et proximi, tanquam publicè constituta, sed per prmatas appellationes rerum tempo alium corda dissipant miserorum. Huius cultus disputatio, non est præsentis speculations, nec prioris, quæ Idolatria dicitur, sed tantum intelligimus de ea, quæ implicita, seu tacita Idolatria est, quæ alio nomine, Magia omnis prohibita, de qua suo loco actum est. Diuinatio, quæ Diuinitatis imitatio, sonat, superstitiosis in honore est. Idcirco diabolus, qui Simia Dei est, faturs hominibus persuadere studet, se futura scire, et ita Ariolum, et Diuinatorem se esse, vt ad eum, qui sutura scire gestiunt, accedant. Dicitur autem diuinatio, Diuinitatis imitatio, quia nullus præter Deum, occulta, et futura scire potest nisi fuerint ab eo reuelata. Futura ergo sunt in tripsici differentia. Quædam habent eorum causam determinatam, sed infallibilem, qualia sunt, quæ agunt de corporibus c lestibus, et de eorum motibus, hçc autem

  • aLib.2.de dect. Chri stiacac.23

possunt cognosci in eorum causis, non solum à Creatore, sed etic a creaturis, vt est Ecclipsis: Solis, et Lunæ coniunctio, et oppositiones. Alia sunt quæ habent eorum causam determinatam, sed fallibilem, ve sunt opera naturæ, cum natura determinetur, ad vnum: est autem fallibilis, quia potest multipliciter impediri; et huiusmodi possunt etiam a doctis cognosci, et præueniri Alia tandem sunt, quæ habent eorum indeterminatam causam, et fallibilem, qualia sunt, quæ à voluntate nostra, et à libero arbitrio nostro, quod est in determinatum, quia ad opposita fertur, pendent, et potest diuersimodè impediri. Istech ergo quando euenire debeant, nullus hominum, nec Angelorum, nec diabolus scire potest, nisi Deus ipse, qui non dependet à creaturarum cognitione, quia certissimè cognoscit omnia, tàm ea, quæ sunt, quàm ea, quæ non sunt, et nobis contingentia. Quare sicut cognoscit omnia, sic ea reuclare certè, et demonstrare potest. Hæc reuclatio appellatur, dminatio, quia cognoscere futura est actus Diuinus. Diabolus voluit in hoc Deum imitari, sed id asseqai non potuit, idcirco occultat se amphibologijs, sicutiquando dixit Pirro. Aio, te Aeacida romanos vincere posse, et alibi, quando dixit, bis redibis non morieris in bello. Qui igitur vult diuinare diaboli arte, aufert à Deo honorem et diabolo eius inimico tribuit. Verum, etsi diabolus futura in se ipsi, scire non possit; iuxta prædicta, est tamen tantæ perspicacitatis, et ingenij acuitatis, vt multa prædicere soleat ventura, et reuelationes fingat; tamquam si naturaliter furura cognosceret. Quod si obieceris, diabolum prædixisse, quod aliquis breui erat in aquam cassurus, qui postea cecidit in eam, et perijt, et ideo verum prædixisse. Resp. ipsum diabolum prædixisse malum, quod facere intendebat illi misero, et diuinauit, quia compleuit malitiam eius, sed multoties mendax visus est, quia non permissit Deus illum complere, quod facere intendebat peruersè. Ostendit tandem fictam potentiam sedandi bella; tribulationes, tempestates, et infirmitates, vt homines alliciat ad sibi sacrificandum. Quare, hæc diuinationis ars ea est, quæ alio nomine Magia dicitur. De vana autem obseruantia te (02) porum dierum, et numerorum, infra. Sed vnde nam hæc dignosci possit videamus. G1Dignoscitur primo, si constet quod effectus superet naturæ vires, et tunc attendendum est, an per scripturam sacram, vel Ecclesiæ desinitionen, vel approbatam ab ea traditionem effectns iste Deo tribuatur, siuc co (04) stet, effectum hunc esse diuinum, quod

  • G1Que mode dieno scatur vana obseruan tia.

si nihil huiusmodi reperitur, effectus tribuitur pacto eum d mone inito, et censenda est magica superstitio, siuè vana obseruantia, cuiusmodi est remissio peccatorum extra Sa cramenta, quoad mortalia, extra Sacramentalia, quoad venialia, item diuinatio rerum futurarum contingentium. Secundo, si constat rem, cui tribuitur effectus, hanc vim à Deo, vel à natura habere, ex parte effectus, non est vana obseruantia: benè potest esse vana obseruantia ratione alicuius vitiosæ circumstantie (11) , verbi gratia. ieiunium, cilicium, disciplina, quia affligunt corpus, et macerant, habent virtutem ad arcendas carnales concupiscentias; sed si his addantur, circunstantiæ ridiculæ, velut certa hora, definitus numerus, quem excedere, nec minuere liceat; vel vt fiat illa, vel illa manu, flagro serico, vel canabeo, 84 huiusmodi, erit vana obseruantia. Tertio, si quis vtatur certis orationibus, sententijs, etiam sacris, aut operibus pijs in rebus vanis, et ad Dei cultum, et honorem directè, vel indirectè pertinentibus, quæ in aliquibus libellis à Pio V. damnatis continentur, eo quod dubias indulgentias, et remissiones peccatorum, et consecutionem rei optatæ promitta (01) r, est vana obseruantia. Per certa verò ieiunia, et orationes sine humano labore, sed secundum instituta artis cuiusdam, scientiam infusione acquirere, pertinet ad Magiæ speciem, quia fit ex pacto cum diabolo expreiso, et est mortale, forma communior huiusmodi talis est, quam describit Martinus Delrio.b Iubent discipulum in primis expiare conscientiam generali consessione, tum sæpe communionem sumere: iciunia Ecclesiæ ad vnguem obseruare, et alios quosdam superadere ieiunij dies spontè, præsertim seriam sextam, in qua solum reficiarur pane, et aqua: recitare quotidiè septem psalmos, et certas quasdam preces alias: hæc omnia per septem hebdomadas sunt obseruanda. Interim abstinere debet ab omnibus secularibus negotijs, quibus peractis, tradit libellum quarundam precum recitandum, et certas figuras exhibet adorandas; Constituit etiam certas horas, quibus preces istæ, et adorationes sunt persoluendæ, nempe, septem primos nouilunijdies, in ipso quotidie solis ortu. Ritibus his per tria nouilunia ter peractis, debere hominem sibi eligere diem aliquem, quo sit magis deuotus, et inspirationi recipiendæ magis accommodatus; tum hora tertia debere se solum sistere in templo, vel oratorio quopiam, vel in medio agri cuiuspiam gembus flexis, ac manibus, et oculis in c lum eleuatis, pronuntiare ter versiculum illum. Vem Sanctæ Spiritus. Quod cum fecerit, repentè

  • blib.3. q. 4. mag. quorum.

pentè omni scientia impletum iri, adeò vt ipsemet obstupescar, de tam subita suimutatione. Dcce mysteria huius diabolicæ artis, cultum enim hunc, et totum hoc adorationis genus diabolo exhibent, illi sacras preces, et Ecclesiæ Sacramenta offerunt, cui initiantur. Perditi homines, qui et corpus, et animam periculo exitij manifesti exponunt, testatur enim Cyruelns c multos huic arti vacantes, vitæ vtriusq; iacturam fecisse. Quare iure optimo hæc ars damnatur, quia vtitur cæremonijs, non ad hunc effectum institutis, dum obseruat dies, et horas ad hoc nil pertinentes, adorat figuras illas, quæ nec Dei sunt, nec Sanctorum, sed vanæ, et magicæ. Non igitur, qui infundit Deus est, nec Angelus bonus, sed diabolus, quia diabolo sundunt preces, diabolum adorant, diabolo ic sunant et diabolum sunt habituri remuneratorem. Quarto, quando gestantur reliquiæ: Euang. S. loannis, aut aliqui versus psalmorum, non ex deuotione tantum, sed adiunctis vanis circunstantijs, videlicet, vt sic, vel sic sint scripta, vt reliquis sintin vase rotundo, vel triangulato, tribuendo vim formæ, vel materiæ, vt scriptum sit in carta virginea: vel tempori, vt seriptu (05) sit oriente sole: vel personæ, vt alligatum sit à virginc: vel modo, vt tot filis, vel talis coloris. Insuper necesse est, vt nulla aosit figura, præter signum cruces, nulla imago, msi Christi, B. Mariæ Virg., vel Sencti alicuius noti, aut Angeli boni: nulla Dei, vel Angelorum barbara, et incognita nomina, nil tandem sit vani, vel mendacis. Qumto, huc referenda vaniffima omnium animaduersio, siue Omen. Qui lenim sunt omina, nisi vana quædam obser antia? Sæpe quis egreditur domo sua, et videt monoculum, vel claudum et statim, ominatur. Si virgini occurrit, sterilis dies ominatur. Plurima o mina enumerat Augustin.d sic scribens. His adiunguntur millia inanissimarum obseruationum. Si membrum aliquod salierit. Si iunctim ambulantibus, lapis, aut canis, aut puer medius interuenerit: atq; illud, quod lapidem calcant, tamquam amicitiæ direptorem: minus molestum est, quàm, quod innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrerit. Sed bellum est, quod aliquando pueri vindicantur æ canibus, nam plerunq; tam superstitiosi sunt quidam, vt etiam canem, qui medius interuenerit, ferire audeant, non impunè, na (01) que à ano remedio, cito ille percussorem suum ad verum medicum mittit. Hinc sunt etiam illa, limen suum calcare, cum ante domum suam transit: redire ad lectum, si dum quis se calcear, sternutauerit. Redire domum, si procedens offenderit. Cum

  • clib.de su persti.par. 3.cap.7. d1 b. de doct. Chri stiaua c. 20.

vestis à soriclbus roditur, plus timere suspitionem futuri mali, quam præsens damnum dolere. Vnde illud eleganter dictum est Catonis, qui cum esset consultus à quodam, qui sibi erosas caligas diceret esse à soricibus, resp. non esse illud monstrum, sed verè monstrum habendum fuisse, si sorices à caligis roderentur. Hæc August. dicamus ergo, omina obseruare, semper illicitum esse. Sexto, euenit vana obseruantia in strenis, primo die anni dandis, vt consueuerunt Ethnici Calen. Ianuarij facere, secundum Suetonium, et Ouidium, qui in honorem Iani illas solemniter celebrabant, et strenas inuicem dabant, ad omen bonum significandum. Hic ritus damnatur à D. Augustino apud Gratianum, et à Martino Papa, qui ait, non licet iniquas obseruationes agere Calendarum, et ocijs vacare, neq; lauro, aut viriditate arborum cingere domos, omnis enim hæc obseruatio paganorum est: easdem damnat Burchardus in p nitentiali e his uerbis. Obseruasti Calen. Ianuarij ritu paganorum, ut uel aliquid plus faceres, propter nouum annum, quam antea, nel post soleres sacere. Ita dico, ut uel mensam tuam cum lautitijs, uel epulis in domo ma præparares eo tempore, aut per uicos, et plateas cantores, et cheros duceres, aut circa tectum domus tuæ sederes ense tuo circumcinctus, ut ibi uideres, et intelligeles, quid tibi in sequcnti anno suturum esset: vel in bimo sedisti super taurinam cutem, ut et lbi futura tibi intelligeres: uel si panes prædicta nocte coquere secisti tuo nomine, ut si bene eleuarcntur, et spissi, et alti fierent, inde prosperitatem uitæ tuæ co anno prouideres. Ideo quia Deum Creatorem tuum (hæc faciendo) deiel:quisli, et ad Idola, et illa uana re conuertisti, et Apostata effectus es, duos annos per legitimas ferias p niteas. Dcce breuem enumeiationem supersttionum illius diei, quas iure merito Concil. Antisiodorense lib. 2. uocat superstit, ones diabolicas, et eas dan:nar. Septimo, est superstitio illa, et uana ob seiuantia, dierrm, men sium, et annorum, non ad Dei eultum, sed ad directionem negotiorum suorum, et hæc uocatur, superstitio temporariorum, cum obseruatur certus unus hendomadæ, uel mensis dies tantum, uel certa diei hora, in euellendis herbis, et lignis pra cidendis, sicuti, qui colligunt herbas in die Sancti Ioannis, ad certos quosdam effectus, credentes eo die uim naturalem efficationem habere; uel inserunt aibores ipso die Annuntiationis Beatæ Mariæ Virg. uel in sesto Sancti Stephani minuunt sanguinem equorum, attendentes naturalem causam, quæ nulla est, unde uanè ista instituunt,

  • elib. 19. c. de art ma gi.

quo sit, ut fcsta in honoront potius sic, quam colant. Siuerò ists dir ectè attribuerent morito Sarctorum, et Deo adscriberent effectum, ut Sanctos illos honorarent, mderentur, et ipsi Sanctos illos honorare, et tunc non auderem cos damnare. Euc etiam pertinet, qui obseruant quosdam dies, uidehcet, diem Sanctæ Magdalenæ, diem Lunæ et c. tamquam infanstos, uel ut faustos ad iter, aut rem aliquam incohandam. Item cum surgunt, an primo induerint calceum, vel femorale dextrum, vel sinistrum, aut quo pede primum tangant terram, vel domo egrediantur, et hujusmodi nugatoria supestitiosa. Vel qui obseruant festiuitates certas, vt Conuersionis S. Pauli, Vincentij, Vrbani, vel aliorum, in quibus si pluit, vel c lum sit serenum, augurantur sibi serenitatem, sertilitatem, et vini copiam, vel inopiam, aut continuatam piumam per tot dies, vnde superstitiosos fecerunt versus illos, qui incipiunt. Clara dies Palili, largos sructus indicat anni et c. Exempla plurima harum superstitionum suggerunt patres explicantes illa verba Pauli A postoli, ad Galla 4. Dies obseruatis, et menscs, et tempora, et annos, timeo vos, ne srustra laborauerim in vobis. Quare D. Pater Ambrosius explicat, sic. Obseruant dies, qui dicunt, cras proficiscendum non est, post crastinum non debet aliquid inchoari. Si colunt menses, qui cursus Iunæ perserutantur dicentes; septima luna instrumenta confici non debent; nona luna seruum emptum domu (05) ducere non oportet. Tempora obseruant, cum dicunt, hodie veris initium est, festiuitas est, post cras Vulcanalia sunt. Item talia verum aiunt, Posterum est, domum egredi non licet. Posterum, significat aduersum, et præposterum, quasi elipsa commoduate serum. Annos sic colunt, dicendo, Calendis lanuarijs nouus est annus, quasi non quotidie anni impleantur, sed vt lani illius bisrontis memoriam recolant, super stitione hac vtuntur, quæ longe fieri debet à seruis Dei, quia si Deus toto corde diligatur, ipso propitio nil nobis obesse potest. hactenus Ambrosius. Octauo loco, est vana obseruantia in medendis malis, et morbis sanandis, vt si quis faciat oblationem ex bonis per elecmosinam collectis credens eam maioris efficatiæ esse ad effectum coufequendum. Qui putat crucem ex eleemosinis emptam, vel factam esse sanctiorem, et efficatiorem. Qui offerunt ceram sanctis, vel quid tale illi immiscentes capillos hominis, vel pilos ægri animalis. Qui imaginem mergunt in aquam pro pluuia petenda. Qui faciunt quasdam ligaturas, ne lac Vaccis subtrahatur.

Qui per annulum desponsationis metunt, vt liberentur malesicio. Qui stramen bipenni diuidunt, vt currentur digitorum, et manuum tumores, et alia huiusmodi quamplurima. Huc referendæ sunt innumeræ orationum forme (11) , quibus vulgo vulnera sanantur, vel morbi curantur, vel infortunia arcentur, vt de his, et alijs exhibet formas, Delio, mag. quæst. lib. 3. quest. 4. section. 7. 8. et 9. De sortibus. Cap. XIII. Sortes, incantationes, Veneficia, et dinersum superstitionis genus hoc tempore est in vsu. Sciendum cst igitur, fortium, alias esse licitas alias illicitas. Sors licita est, quæ vulgo dicitur, bona ventura, vt Petrus habuit sorte (02) bonam; Et iuxta hoc genus locutionis, dico cum Augustino, quod bona sors, nil aliud est, quàm gratia Dei, qui habet hanc gratiam, bonam habet sortem, et qui viuit sine illa, malam habet sortem. Sed si voluerimus propriè loqui, dicemus, quod sois est ars diuinationis, siue id omne, quo vtimur ad sciendum, et inquirendum occulta, quod sit cum expressa diaboli inuocatione, vt moris est Necromanticorum: aut etiam sit sine expressa inuocatione, sed non sine sua instigatione, vt est in Geomanticis, et ijs, qui occultant festucas inequales: qui iaciunt tales: qui judicant punctos;

qui jaciunt fabas, et similia, quæ omnia prohibentur fieri, quia, qui talia agunt, honorem Dei diabolo tribuere volunt. Nulla creatura est, quæ possit futura scire, nisi solus Deus, vt supra docum as. Et sicut Paulus Apostolus vocat a uaros, Idolatras, quia adorant aurum, sic is, qui vtitur sorte dici potest Idolatra, quia à creatura cognoscit, quod solius Dei est. Tria sortium genera inueniuntur apud Theologos.G1 Prima sors dicitur, diuidens, secunda, dicitur, consilians. Tertia dicitur, diuinans. Secunda, et tertia, sunt semper illicitæ propter allegatam rationem, et propter p nas à Sacris Canombus sortilegis constitutas, de quibus dicitur. Auathema sit, qui ariolos, vel incantatores obscruat. Et iterum. Sors, nil aliud, quam diuinatio, et maleficium esse decernitur. Sorte diuidente asiquando vti possumus, cum inter fratres diuidimus hære ditatem, de qua inter ipsos est dissensio, nec possunt aliter conciliari, et de hac sorte dicitur Eccles. in diuisione sortis, dà, et accipe; iustifica animam tuam. idest, dà illi, quod æquum est, et accipe, quod iure tuum est. Si autem quis obiecerit, sortem diuidentem, et diuinatoriam licitam esse, quia Sancti Veteris, et Nour testamenti his vsi sunt, cum Ionatas per sortem inuentus sit comedisse mel. Ionas per hanc sit iactatus in mare, quia cecidit super eum sors. Et Mathias electus sit Apostolus per sortem. Respondeo, permissum fuisse in veteri testamento, et post Ascensionem Christi, vti sorte in electionem2 et p nam, tunc quando nondum Spiritus Sanctus venerat super Apòstolos, et veritas adhuc plenè non fuerat publicata: sed deinceps amplius forte non vsi sunt in, electionibus, sed factæ sunt electiones per vota, siue per scripturam; patet hoc, quia seprem Diaconi electi post Pentecostem, non fuerunt electi per sortem, sed arbitrip Apostolorum. Vt tamen in his nullum intercedat paccatum, seruandæ sunt quatuor conditiones. Primo, debet euencus à Deo expectari, et non à casu, fortuna, vel aftris, quare, et Deus inuocandus est, iuxta psal. 30. In manibus tuis sortes meæ. quod, si quis expectaret certe euentum ab astris, vel fato, mortaliter peccaret: si à casu, sortuna, (accipiendo fortunam, vt Christiani sumunt philosophi) in re graui, foret veniale peccatum, et in re leui, vix esset peccatum. Secundo, debet adhiberi simplex sors, sine vlla superstitione, vel abusu rerum sacrarum, aut seripturæ sanctæ, vt notat August. a non tamen est mortale peccatum, msi magna adsit irreuerentia. Tertio, necesse est, vt illi, qui sortiuntur æquali iure nitantur,

  • G1Quot sint genera sor tium aEpist 809. ad Ianuar. c. 3. 16. q.2.

aliter esset ininsta sortitio, et quidem grauior, si de bono publico ageretur, vt puta, si de officijs publicis, digni, et indigni sortes mitterent: fors cnim posset indigno fauere, cum damno Reipub., et iniuria digno um. Quarto, vt principalis intentio mittentium fortes, non sit inquirere voluntatem Dei modo extraordinario (quia talis modus omnino est in certus) sed præcipua intentio debet esse, vt auferantur lites, discordiæ, quærellæ, et inuidiæ, quare, si aliter concordia posset conciliari, res sorti non esset committenda, si aliter nequit discordia sedari, bonum pacis sortem permittit, seruatis his conditionibus his non seruatis. dicamus in sorte, eum impiu (05) esse, qui ist a vtitur, et magis impium, qui adheret incantationibus, et veneficijs diabolicis. Metus incussus Maleficis, imò et verbera, sunt optimum remedium ad auferendas infirmitates, quas intulerunt. Cap. XII. Doctrina. In confesso ferè est omnibus, quæ de hoc interrogantur Sagis: quo pius metuuntur, eò audentius nocere, ac minis, et iniecto de carcere metu apud se multum profici, vt suas fascinationes repercutiant.G1 Quod autem maleficium possit tolli à maleficis ob minas, et terorem illis incussum, fieri potest, vt liceat, siconditiones

  • G1Remigius lib. 3. demonol. c. 3.

que (11) d am adsint primo, si certo sciatur auctor maleficij, quia suspectos tantum, nec tura, nec fas sustinet verberare, aut contumelia assicere. Secundo, si putetur nihil superstitiosi adhibiturus. Tertio, si non existimetur morbum in alium translaturus, quod ferè semper co (04) suenerunt facere; ista enim videtur diaboli libertas, vt bont mhil vllis hominibus præster, nisi cum æquali, vel maiori hominum damno, quo spectat narratro D. Greg. Magni lib. 1. moral. cap. 9. de virgine obsessa, quæ cum opera Magorum ab vno dæmone fuisset libetata, in vnius locum, sex, vel septem dæmonum millia successere. Quare multa scitu digna notanda sunt. Primum, tempora ipsa, sua sanctitate, acreligione nocendi, vel voluntatem, vel facultatem Sortilegis non adimere: nisi Deus hoc sua singulari bonitate prohibeat, et auertat, vt exemplo illius, quæ aspergillo lustrali eam inter sacra lethaliter conspersit, quam iniuriæ noxiam alibi opportunius reperire non potuerat, et sæpius videntur disiecta, ac prostrata in delubris Diuorum signa fulmine, quod Dæmon aliquis vibrasse, ac contorsisse crederetur. Nam nullibi amant magis dæmones sua slagitia facere, quàm vbi suco aliquo beneuola ominatione solent prætexere. Nec minus nouum est, vt aiunt Gelius a et Plinius, b reperiri, qui bene ominando, atque impensius laudando, arbores, sata, ipsosq, adeò homines estascinent, ac perdant. Secundum, nunquam esse solidam gratiam, aut plenum, integrumq; beneficium, quod conferunt Dæmones, (si beneficium recrè dici potest) sed statim, vel æquata, vel etiam grauiore aliqua iniuria, atq; mcommodo luendum est ei, qui imperauit. Vix. n. morbum vllum à quoquam depellunt, quem in alium non illico transferant, et vnius salutem alterius interitu ferè semper paciscuntur, prout refert Greg. Turon. c factum aliquando à quibusdam Veneficis parisiensibus, quæ Mummolum Prçsectum, quem in morbum lethalem mala sua arte coniecerant, ad valetudinem reducere aliter non potuerunt, quam prius eius consensu intersecto vix bimo infante, quem Chilperius pater vnicum in spem Regni alebat: quam versuram sæpe etiam iniquo fænore fecisse priscos illos mortales Dæmonum erroribus imbutos passim eius teporis loquuntur annales: Nam cum terra medio soro ingenti hiatu Romæ descedisset, responsum est non aliter cius labem coituram, quam si primæ speiadolescens aliquis se se in eum hiatum deiccisset, In quo est facilè videre, quantum inter paternam Dei benignitatem, et tyrannicam Diaboli crudelitatem, et sæuitiam

  • alib.9.c.4. blib.7.c.1. cHistor. Ftancoru (05) . Lib.6.c.35.

intersit; quia Deus per aduersa hominem ad C lum vecat; Diabolus verò per prospera (si verè vnquam quemquam prosperare potest) ad æternum interitum conucrtit, et trahit. Tertium, quòd per summam indignitatem, ac contumeliam, modum, quem Elisæus, d et D. Paulus, e et Elias, f sanctiq; patres multi in reuocandis ad vitam hominibus tenuerunt, ip sæ Sagæ in sanandis affimulant, et imitantur, dum sic deductis, passisque artubus in nouissima valetudine conslictatos toto corpore incumbunt. Quartum, nihil ad curationem conferre, quæ Sortilegi exterius adhibent morbis à se incussis remedia, vt cum herbas, vngue (02) ta, balnea, et huiusmodi adhibent, sed ea prætexi quasi in tegumenta sortilegijs, quæ veriti legum seueritatem palam esse metuunt. Qumtum, sic esse dæmoni tenaces manus, vt non facilè sibi sinat, quod semel comprehenderit; ergo si quando suorum rogatu moibum immisit, is vel cum alio etiam grauiore commutandus venit, vt dictum est, vel in illud tempus curationem, sedationem ve eius reijci oportet, quod frustra quisquam ante capere suis apud eum precibus studeat, sic semper reliqui esse oportet aliquid, quod is lucro deputare possit. Exempla. Ciaudius Morelius aiebat, se nulla re magis adactum, vt leuaret quas semel intulerat iniurias, quam cum de comprehensione, verberibus, acvialiqua terror offerrebatur, et ad hoc tefert Remigius se quentia his verbis.G1 Vir quidam Serenissimi Ducis I otharingiæ Consiliarius, cum de ea re fortè vnà sermonem haberemus, narrauit mihi; et særio quidem, cum aliquando renunciatum illi esset filiolum suum in subitum incidisse morbu (05) , atq; vt is ab Anu quadam per veneficium allatus existimaretur, de tota re primum nutricem esse percunctatum, nam tum forte ab ea gestabatur filiolus, cum illum morbus inuaserat, tum accuratè perpe (02) disse, atq; æstimasse qualis is morbus essor, ex eorumne genere, nec ne; quibus via peruulgata naturæ consueuit ea ætas esse obnoxia: ac cum haud dubiè comperisset, non nisi mala arte, ac per fascinum illi confici potuisse, secum tandem singula reputans eò coniectura peruenit, vt nihil iam putaret sibi esse reliqui, quominus hanc filiolo ortam à bona illa Anu iniuriam crederet. Iubet igitur illam accersisi, at que admissam solam in ædes

  • dReg 4. c. 4. vers. 34. eAct 20. c. vers. 10 fReg. 3. c. 17. act. 21. G1Serræ 5. non. Dece (02) br. 1586. lib.3.c.3.

interiores primum blandè appellauit, vt si quid opis huic male conserre posset, libenter faceret, neque ingrato locaturam beneficium. Ac cum illam multa causari vidisset, quo suspicionem veneficij à se remoueret, tum de facienda medicina preces obstinatiùs reijcere, arrepto fuste, quem ob id parauerat, sic illi humeros, latusq; perfricuit, vt paratam se diceret, quæ imperaret facere. Postulat modo paululum temporis apponi sibi dum curat, quæ ad eam rem effent necessaria. Nec mora, dato illi, quod postulabat spatio, et facta copia, quæ vellet, ægro impartiem dis, non multo post admotis quibusdam, in speciem scilicet, ac ad tegendam artem potius, quam quod ijs ita opus esset, illum pristinæ valctudmi restituit. Simile est sequens, eiusdem authoris his verbis. Necessarius meus Antonius Bly estem in Dommartinensi ditione quæstor erarius idem filiolo cuidam suo euenisse olim mihi narrauit. Cum is, ait, vt pueris mos est, in æde sacra à matre ludens longius enagaretur, præteriens vetula quædam illi manu quasi blandiens caput demulsit, ac benè precata, ceu aliò properans, foras exiuit. Tum puer illico caput demittens, ac iam ægrè se sustmens, voce lamentabili morbum facilè indicauit. Eo igitur domum relato, ac morbo in horas ingrauescente, haud dubiè eius causam reiecere omnes, qui rem vti gesta erat, audiebant, in vetulam illam multorum veneficiorum iam suspectam, ergo per vim a vicinis quibusdam ea deducta, vt illatum morbum tolleret, statim, vt fuit coram c pit ijsdem modis, quibus ille conslictari, ac primit toto ore esse liuida, tum spumas agere, cum tanto aspicientium horrore, vt in rabiem iam iam itura videretur, successit nox, quam in codem lecto cum puero ducere voluit, nonnunquam illis passis incumbens brachijs, ac os ori componens quasi quæ fouendo, atq; aspirando labe (02) tem eius vitam recreare conaretur. Matronatu (05) etiam qui aduigilabant, sermonibus diuulgatum est genus impuri cabani sonum qualis seruente æstate esse solet, tantisper circa pnerum auditum, dum desijt videri euangelici textus fragmentum, quod amuleti instar eius fortè pileo insutum hærebat, dubium reucllerit Saga, an eius dæmon; certè, qui pridie concepta (01) præcordijs mortem continere putabatur puer, primo diluculo va lens, saluusque euasit: sed nec id bonæ illi nihil fuit, nam ipsa sibi beneficiu, vt aliquatenus f neraret, non longè abijt, quin in maximam pecoris partem, quod in illis çdibns stabulabat malè perderet. Nicolea Stephana Sanpauliana mercede accersita, vt Domartinense

castrum pestilentia, qua tum affectum credebatur repurgaret (nam ei rei operas suas locare consueuerat) id quidem officium non indiligenter exequuta est, sed cum iusti dies excessissent, post quos contagionis metus cessare solet, ac ei numerata mercede facta esset abeundi copia, dolens quòd opinione citius mutandam sibi videret, non alioqui tenuis, acilliberalis victus consuetudinem, putauit aliqua ratione eius abitionis tempus sibi esse tra hendum, simul, et Castellani vxorem malo aliquo impertiendam, quòd in se ableganda præceps esset, ac diligens.G1 Ergo abiecta omni cunctatione placuit illam morbo aliquo distinere, in quo subleuando denuo rogaretur operam, studiumq; suum impendere. Nec mora ei astans ad fores cubiculi; en inquit, hera Strophij tui plicaturæ disturbatæ sunt; sine illas, vt paululum reconcinnem, adductaque per speciem officij ad collum manu solertissime excussit in eius dorsum pulueris venenati, quem digitis tegebat, micas aliquot, quo sacto, tanto fuit illico membr orum omnium horrore correpta, quanto solent maximo quos febris primum occupauit: Nec adeo multo post tantis præterea pedum doloribus disterri c pit, vt ijs f de auersis, ad talos digiti statim distorquerentur; qua re omni a domesticis perspecta, et intellecta, comprehensam, asseruatam, ac denique verberum iniecto metu exterritam, non prius dimissuros se sunt minati, quam fascinatione sublatam heram in pristinum valetudinis statum restituisset, nam et hoc veneficij fuspitionem augebat, quòd ab ea aliquando audierant, se quidquid huius sciret, quo sic ad prohibendam, auertendamque pestem vteretur, acceptum referre cuidam Matthæo Amantio, non pridem ob sortilegij crimen capitis damnato, a quo etiam in tirocinij pretium stuprum passa, atque ex eo grauida facta fuerat. Primum igitur magnis clamoribus testari insignem sibi sieri iniuriam, cui pro beneficio tanta calumnia reponeretur, ac de suspendio minas etiam iactare: sed cum nihilommus ilios in seute (02) tia obstinatè manere videret, ac nihil iam à se ea via profici, consilium orationemque mutans, c pit rogare, vt quando ea sibi medendi necessitas imponebatur sustinerent dum ad memoriam renocaret, si quod olim simili morbo remedium audisset prædicari. Ac non multo post reuersa dixit, reperisse se, in quo iam exploratæ salutis spem ponere, ac defigere possent: nosce enim se herbas quæ in balneis assrictæ eis dolori medicamentum præstantissimum essent all aturæ, orare modo, ne ægrè illis esset, si quæ mora

  • G1Domartini mense Decembri 1587.

ualetudini intercederet, neque enim eiusinodi morbum esse, qui it a sit ad sanandum facilis. Inter hæc is, quem tum secum habebat filius, cum uideret matrem accipi, sibi idem timens, qui sciret se conscium, nocte intempesta è murorum pinnis per funem se demifsit, sed postridiè è fuga retractus, uinctus, ac cur sic clam se soras eiecisiet mssus fateli, rem omnem, uti hic narratur, explicuit. Hoc addens se toti ei fuisse caput, qui matrem ad illam impulisset, dum causam quærit, qua paratæ abitioni moram aliquam produceret, præterea nibil ad salntem conferre illa omnia fomenta, quæ ea sic accuratè ægræ ad hibebat, sed ijs ita sucum fieri oportere, ut uideacur per connenientia naturæ remedia processisse curatio. Nam iam tum ab inteutatis ills uer beribus latenter antidotum eani admouisse sed illo uinci, ac contrahi non posse, qui ab initio fuerat morbo in positus temporis modus: expectarent igitur du (05) is, hebdomadæ dies, eaque hora bis recurrisset, qua præbitum esset venenum, certo enim tum e (11) gram conualituram, saltem ab om ni dolor is sensu it i liberatum, sola membrorum reliqua lassitudire, in quo datam expectationem neutiquam fefellit, nam, millo ipso, quem præstituerat temporis articulo morbus est sedatus. Verum sequenti nocte recruduit etiam acerbior, nam Veneficam, vt postea est compertum, adhibitiremedij p nituerat, quòd videret paratam inde rationem ad se maleficij coarguendam, ac etiam indubitato testimonio obrue (02) dam, nam nisi ab ea venesica, quæ morbum fecit, tolli, aut sedari vix posse certum est, vt supra docui in eorum legibus, ob idque ab illa repetitum iteratumque suerat venenum. Cum igitur postridiè filio prædictionis mendacium obiectarezur, muita malitiosè mussitans, hoc, tantum dicere voluit, matrem, vt verberibus, quam possent indignissimè acciperent, hoc enim vti aduertebat vnicum superesse contra eius tragiuersationem remedium. Arreptam igitur, denuo duo Validissimi Rustici, non prius cessarunt vitium malleolis contundere, pedibus obterere, pulsare, agitare, ac denique in obiectum ignem detrudere, quàm fidem suam astrixisset, se ægram eo ipso die imò hora persanaturam, quod et præstitit, postquam pomum illi comedendum præbuisset, quodante candidulo puluere videntibus nonnullis medicauerat sic tandem facta abeundi copia, vti de hoc illi ante data fides fuerat, in lictores, eam ad castri portam præstolantes incidit; a quibus ex Iudicis, qui in eius vitam, moresq; inquisiuerat, de creto comprehensa, ac in vincula coniecta, de tota

re, sicuti hic habetur haud cunctanter confossa est, actandem igni vnà cum filio est donata. Stephanum Noachum Madrensem perpetui triennij moibus vsq; adeô exctuerat, vt res illi parum abesset ab insania.G1 Ergo desperatus ab omnibus periclitatisq; in cassum, quæ solers medicorum cura suggerere solet, remedijs ta (01) dem ad ariolos animum conuertit. Erat tunc temporis Cranuillei quidam præ cæteris ems artis fama clarus, ad illum præ sentem præsens rem omnem defert, odocetur, hoc ipsi malum ab ea muliere confectum fuisse, quam domum reuersus vnà cum vxore colloquentem esset reperturus. Compararet igitur è lento aliquo saimento vinculum, quod eins collo statim, ac coram esset, inijceret, minareturq; ferocius, se illi animam mox esse interclusurum, ni labefactatam valciudinem iamiam restitueret. Ingressus domum, vetulam, effendit vxori ad focum assidentem, huic nome (02) erat Parisete Nouaullanæ, eam vti monitus erat, re, vei bisq; quantum potest perterre facit. Illico eius genibus illa aduoluitur, veniam petit, ac sartam tectam ab omni morbo valetudinem certo promittit, modo in ijs, quæ præscriberet obsequi vellet, ea verò esse, quam primum ne grauaretur pirum, quod erat illi datura comedere, quod enim silicis instar durum primo contactu videri possit, id non ita esse, n anu enim attrectatum, pioinde emolitum irt, ac si bene coctum conditumq esset, tum, vt se statim lecto componeret, futurum enim, vt illico morbus ingrauesceretob id è vicinia lectas Matronas duas, quæ illi ea noctee vigiliam suam traderent, harum pessima præsentia se defendere parabat, si quid obijceretur mala arte factum, quo adeò grauis, diuturnusq; morbus tam facile, ac cito abscessisset, neque enim heius, quod ad id ornabat quidquan palam facere decreuerat. conditionem nullam rciecturum se declarat Noachus, modo ex tam incommoda valetudine euaderet. Acceptum tamen pirum, prin um negat morsu diuidi posse, vt quod planè essct serreum, sed dum hæc loquitur, ac paulelum interim illud contrectat, senfit, non sine admiratione in lanæ molitiem propè abijsse. Eo igitur deuorato (nam erat gustu insuauissimum) stalim illi stomacns tanto ardore conflagrare cepit, quanto uix maiorem candentes carbones excitare potuissent; ergo in lecto properè collocatur, agenti animam haud ita dissimilis, adhibet trepida uxer, ouæ secum ea nocte illum obseruarent, Matronas duas, quibus se tertiam bona illa nltro adijcit, nultu adeò ad mæslitiam con posito, ut præ illa ficta uideri potuissent uxoris illius iachry mæ. Iam non indiligens uigilia ad

  • G1Castine menselu lio 1586

mediam usque noctem processerat, cum Venefica clam espertas comites letheo suo puluere, ceu Mercurius aliquis, arctissimo somno con plectitur, acinterea sublatum ægrum humeris transfert in proximam aream ibique oblato imma ni vrso imponit. Tum repetitis spatijs sæpius vehit, ac reuehit ipsa quasi onere miquiore opprimeretur non cessante ingemiscere belua, ea verò vox erat dolentis Dæmonis, quòd præter ingenium tali valetudinis beneficio operam suam accommodare cogeretur, sed eius tarditatem illa increpans magisque, vt viam pergeret istis vrgebat verbis. Agedum ignaua, atque odiosa belua, nunc factis digna secipis tuis, quæ me primum ad hunc mulctandum, vel inuitam impulifti; hæc à se audita trepidus sessor post magna fiducia testatus est. Inter hæc, experrectæ, quæ ad cubile pernoctabant mulieres, id vacuum nactæ, totam festinanter inuestigant, ac perscrutantur domum sicubi desideratum hominem reperiant, ac candem solum cum sola Venefica in area offendunt, rogant ecq; se inscijs, ita nudo, ac incomitato secedendi causa fuerit. an non aduertitis huc ea gratia à me pertractum, vt stercus faceret? sed nullis cum ea commutatis verbis hoc solum satagerunt, vt hominem tollerent, ac quàm citissimè in lectum reponerent. Verum dum id moliuntur vix omnes simul magno nixu reportando præstant, quod illa sola nulla difficultate asportando perfecerat. Porrò cum ea lex pacti præcipua fuisset, vt Noachus supradictis omnibus defunctus morbo penitus subleuaretur, et adhuc tamen doloris nonuihil superesset, causata est Venefica importunum mulierum aduentum, quo impedita suerat, vt bene inc pta ad exitum perduceret, sed ad summum ferendam esse octo dierum moram, post quos fine vlla frustratione integra futura esset illi valetudo, quod et euenit. In his atq; alijs multis manifesto deprehen sa, tandem est in carcerem inclusa, cu ius tamen ruptis vinculis custodiæ in curia euasit, et abijt.

De somnijs, reuelationibus, visionibus, seu apparitionibus. Cap. XIV. Doctrinæ. Tria somniorum gencra, vt hinc exordiamur, reperiuntur. Vnum naturale, diabolicum alterum. Tertium Diumum. Macrobius, a quem sequitur Salisberiensis b diuidit son nia, in insomnium, spectrum, somnium, visum, et oraculum. Sed Artenadorus hæc quinq; ad duo reducit, videlicet ad insomnium, et somnium. sub infomnio, spectrum; sub somnio, visum, et oraculum comp ehendit. Somnium igitur strictè sumptum, vt opponitur insomnio, desiniunt gentiles, motum, aut figmentum animæ, multiformæ futurorum bonorum, vel malorum significatiuum, et huius prædictionis fundamentum statuunt experientiam, et quandam proportionis similitudinem rei somniatæ ad euentum. Primo inuestigant somnium ex quodam more, ac consuetudine. Verbi gratia. Abradi caput, honestum èst Monachis, quia moribusipsorum, et regulis consentaneum est; si ergo Monachus id somniet sibi accidere, prosperum erit somnium: si verò id somniet coniugatus dicet inf ustum esse præsagium, quia dedecus est coniugatis incedere raso vertice. Secundo, ex vocabuli significatione, vt

  • alib.1. de som. seip. blib.1.c.2

si quis audit, vel legit Serapidis, nomen, morietur, quia Serapis idem est, quod Pluto, et orcus. Tertio, ex rei significatu hierogly phico, vt si quis somniet cathena ad templum alligari, fiet sacerdos, et templo illi seruiet in æternum. Quarto à fabnlosis narrationibus, vt si quis somniet, se in mari filium suum quærere peribit filius mersione. Quinto, de aliqua narratione physica, vel Astronomica longè petita, vt si quis somniaret se lumea à lunæ petere, cæcus fiet, quia luna proprio caret lumine. Item, si quis somniet, se manus vrsi habere, damnatus ad bestias, et ad palum alligatus, ab vrso deuorabitur, quia vrsus intra spelu (05) cam latitans ori manum inserit, et veluti edens exsugit, et inde sumit nutrime (02) tum. Sed huius artis fundamenta, etsi videantur ingeniosa, sunc puerilia, et ridicula cum Artemidoro, quia, quod vni semel accidit, trahit in consequentiam. Merito igitur damnantur, qui ad huiusinodi scripta animum adijciunt, sicuti, qui legunt libellum somnialem, qui Danielis prophetæ nomine falso circumfertur, de quo agitur in Decreto Gratiani. Dicendum ergo, quod quædam somnia verum euentum pronuntiant. Videlicet naturalia somnia, quando nascuntur à causis naturalibus, iuxta dispositionem, ac temperamentum corporis, vt si illud sit inedia exaustum, vel crapula repletum, vel si humore aliquo predomina (01) te e (11) grescit, vel alio interiore vitio laborat. Illi ergo, quibus sanguis est copiosior, somniant rosas rubras, crocum, hortos, conuiuia, choræas, amplexus, aerem, volatum, et læta omnia. Phlegmatici somniant mare, aquas, balnea, nauigationes, submersioues, onera grauantia, tardam, et impeditam à noxijs fugam. Colerici somniant colores flauos, rixas, pugnas, et incendia. Melancholici somniant fumos, caliginem, tenebras, per loca sola nocturnas oberrationes, tetra spectra, mortes, et huiusmodi tristia. Qui habent vesicam humore plenam somniant de lacubus, fluuijs, imbribus et c. Qui habent sucus puros, et finceros, somniant se volutari inter odoratos, et suaues flores. Contra verò, qui habent humores putridos, et sordidos, somniant se esse in sordidis c no, cloacis, cadaueribus et c. Qui habent partes cerebri obstructas humore viscoso, sibi in somnijs videntur comprimi, et suffocari. Quare omnia deducta somnia ex his naturalibus causis, licitè possunt obseruari, et interprætari, quia pendent à causis naturalibus, et in hoc consentiunt Hippocrates, Galenus, Theologi. Quædam nullum, vel illusorium, et sic quçdam obseruare, et quedam non. Hoc egregiè confirmatur à Prudentio in Hymno, his versibus.

Sed dum pererrat omnes Imitata multiformes Quies amica vewas, Facies sibi ipsafingit, Pectusq; feriatum Per quas repente currens Rigat placente somno; Tenui fruatur actu. Liber vagat per cur as Sed sensa sonmiantur Rapido vigore sensus, Dispar fatigat horror, Variasq; per figuras Nunc splendor inter errat, Quæ sunt operta cernit. Qui dat futura no sse. Quia mens soluta curis, Plerumq, dissipatis Cui est origo c lum, Mendax imago veris Purusq, sons ab æthra Animos pauore m stos Iners iacere nescit. Ambage fallit atra. Eccles. 5. ait, vbi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri, tu verò Deum time. Item Eccles.34.somnia extollunt imprudentes, quasi qui apprehendit vmbram, et persequitur ventum sic, et qui attendit ad visa mendacia. Vnde infertur, eum peccare, qui ex naturalibus somnijs, etiam intrinsecis, tutura contingentia diuinat, vel quæcunq; ab arbitrij libertate emanant, siuè somniantis, siuè alterius, multoq; magis, qui de ijs, quæ sunt gratiæ solitæ à Deo dari. Diabolica somnia sunt, quæ mali spiritus, insidiosè dormientibus immittunt, vel ad perturbationes animi excitandas, vtpotè, libidinem, iram, odium, desperationem; vel ad occultorum, aut futurorum significationem. Eccles. 34. multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in eis. De hoc genere fuit illud, quod de Venere Gazea scribit Marcus Historicus c testis oculacus. In loco, ait, qui vocatur quadrimum stabat statua marmorea, et dicebant eam esse Veneris. Erat autem super Aram marmoream; statuæ verò effigies erat nudæ mulieris, quæ palam estentabat verenda sua. Statuam autem in honore habebant omnes ciues, maxime verò mulieres, lucernas accendentes, et Thure suffientes, dicebant enim eam in somnis respondere ijs, quæ volunt matrimonio iungi. Decipiebant autem se inuicem mentienres: sæpe verò iussi à diabolo inire matrimonium, tantu (05) abfuit, vt id recte eis procederet, vt inter eos fierent diuortia, aut malè cohabitarent. Huiusmodi sunt somnia Anabatiftica, et admiranda quædam gentilium, quæ ad naturales causas, nullo modo ferè, possunt referri. Huc pertinet, quod scribit. Blesensis; d non ignoramus astutias Satanæ. Mentibus hominum phantasticas illusiones immittens, nunc auium volatu nunc incursu hominum, nunc ferarum, somnijfq; aut alijs modis promittit scientiam

  • cin vita s. Porphirij Epis. dEpist.65

futurorum, et sic rerum euentus lætos, vel infaultos denuntiat, vt quietem cordium vana curiositate solicitet, atq; vt aliquid paulatim de fidei sinceritate diminuat. Verumtamen, vt fidem habeam somnijs, nulla me somnia inducent; didici enim experientia ex ea visione, quæ mihi gaudium quandoq; nuntiauerat, postea contrarium reportaui, somnia, itaq; ne cures amicæ carissimæ, sie ille. Dæmoniaca somnia obseruare, vt fraudem diaboli caueas, licet, sed ad occultorum scientiam, vel euentus futuros, non licet, nec expedit. Prior pars patet, quia illud animæ est salutare, et quandoq; necessarium: posterior pars probatur, quia hoc Diuina lege prohibitum est.e f Non augurabimini, nec obseruabitis fomnia. Item, quia borum interprætatio, non potest citra miraculum haberi, nisi ex pacto cum diabolo, quod illicitum est. Accipe ex Delrio g exemplum non contemnendum. Cum Louanij degerem (ait ille) incidit quadam die, de somniorum vaticinijs sermo cu (05) Iusto Lipsio mihi familiarissimo, qui mihi retuht fuisse Bruxellæ sutoris cuiusdam vxorem, annis, præteritis viginti, quæ plurima prædicebat varijs ab euentu ad vngue (02) comprobata. Spellium quendam (erat enim insignis prædo) in cruce suspendendum. Ludouicum Raquescenium Gabernatorem, ex morbo mox obiturum. Concilium supremum Regis vim passurum: et plerosq; Consiliarios carceri mancipandos, et similia non pauca. Hanc se non, semel vidisse, et audiuisse solitam dicere, in somnis sibi spititum quendam se ingerere specie diffusi corporis candidi, cuius non posset lineamenta discernere; ab eo se doceti omnia. Cumque appareret, semper se tanto, tamq; cotinuo horrore persundi, vt animo linqui sibi videretur. Hunc cogere eam postea, vt vel cum vitæ periculo denuntiaret alijs, quæ in somnis erat edocta, nec sinebat quietam, donec iussa perageret. Fuit hæc muliercula satis alioqui contemptibilis, et simplex, non quidem diffamata, sed nec compertæ sanctitatis. Varia subit animum de hac re cogitatio, vtrum Diuina, an diabolica fuerit. Solent Diuina mulieribus non minus, quam viris contingere; nec obstare vilitas, nec paupertas personarum. Solitus horror quidam Diuinas etiam apparitiones comitari: solita accedere ad dieendum coactio. Verum, cur potius suspicer ab atro, quam a can dido spiritu ista esse deducta? Primum species illa diffusi candoris in formis semper, et continuum afferens horrorem, non cumulatum sequenti mentis lætitia, et tranquilitate,

  • eDeutro (04) . 18. fLeuit.19 gLib 4. q. 6. c. 3. mag. que (11) st. prope finem.

indicium facit non obscurum, authoris sui candorem me (02) tientis. Sexus suspectus, et conditio nihil commendans, quam nec sanctitas, nec prudentia, nec deuotio, vel alia buiusmodi signa comitabantur: at lucrum illi nullum hinc sequebatur, sed sæpe verbera, et conuitia ferè semper, sic solet sagis accidere, et hanc mercedem solet diabolus suis rependere. Qnæ prædicebat erant de rebus publicis, et eorum cognitio in publicum parum erat necessaria, quia tunc prædicebantur, quando vix præcaueri poterant, exiguo videlicet paucorum dierum interuallo, antequa (01) euerirent. Frustra, item prædicebantur a sola muliercula, cui fidem præstare nullius prudentis viri fuisset: Non consueuit autem Deus, quæ præsciri, et præcaueri vult, sic nuda à persuasionum momentis omnibus indicare. Tandem, quæ prædicebat, huiusmodi erant, vt non solum d monis, sed etiam humanæ prudentiæ, et coniecturæ subiacerent. Spellij suplicium, quia sciebat diabolus eum iam reum esse, et per crebras accusationes occultarum delationum serio in eius actiones, et vitam inquiri. Ludouici Requescenij morbus; laborabat Anthrace, corpore simul obeso, et admodum bilioso, quis eum lethalem non iudicaret? iudicant Medici ex externis indicijs. Ordinum molimina contra Concilium status iam diù degerebatur ex consiliarijs, qui inuisi, qui magis, qui minus, probè omnia nouerat diabolus, quid futurum, et quæ ex similibus consequentia, non erat magnæ, neq; supernaturalis sagacitatis inuestigare hæcille. Diuina somnia, visiones, seu apparitiones, nobis à Deo mediantibus Angelis bonis inseruntur pluribus de causis. Primo, vt quis à malo terreatur, sicut factum est Abimelech Gen. 20. Regi Gerare, et Labano Gen. 31. Secundo, vt consoletur afflictos, et mçstos perfundat lætitia, vt ait de se B. Angela di Fuligno cap. 16. Tertio vt adhortetur ad aliquod bonum, vt Gedeonem Iudic. 7. et Iudam, eiusq; Exercitum 2. Machab. 15. Quarto, vt doceat quid agendum sit, vel fugiendum, vt S. Ioseph, et tres Magos. Matt. 1. et 2. Vnde Iob cap. 33. hanc causam suggerit, his verbis Per somnîum aperit aures uirorum, et erudiens eos instruit disciplina, ut auertat hominem ab his, quæ facit. Quinto, ut spiritum prophetie (11) , uel aliud spirituale donu (05) largiatur, ut legitur de Moyse. num. 13. his uerbis. Si quis fuerit inter uos propheta Domim, in uisione apparebo ei; uel per somnium loquar ad eum. Item Ioel. cap.2. Senes uestri somnia somniabunt, et iuuenes uestri uisiones uidebunt, effundam spiritum meum super ommem carnem, et prophe tabunt filij uestri. Sic datum fuit donum

apientiæ Salomoni in somnijs 3.Reg.3. Sexto ad reuclationo (04) , alicuius Diuini mysterij. Gen.28. et Daniel 7. Dicamus orgò, quod Diuinorum somniorum obseruatio licita est; sed interprætatio satis conuenit illis, quibus à Deo facta est interprætationis reuelatio. Antecedens patet, quia immittuntur à Deo, vt obseruemus, et ea nos doceant, monea (01) t, co (04) tingant; subsequens probatur verbis Dan.cap.2. Mysterium, quod Rex interrogat; sapientes, Magi, Arioli, et Aruspices nequeunt indicare Regi, sed est Deus in c lo reuelans mysteria et c. postea fequitur. Mihi quoq; non in sapientia, quæ est in me plusquam in cunctis viuentibus, Sacramenrum hoc reuelarum est, sed vt interprætatio Regi manifesta fieret. Et paulus Corint. 2. ait, quæ Dei sunt nemo cognouit, nisi spiritus Dei. Quomodo autem dignoscantur Diuina somnia visiones, seu apparitiones à diabolicis, nunc videamus. Sciendum est ergò, quod quando visio docet aliquid contra Catholicam fidem, contra bonos, et pios n ores, fugiendum est ab his visionibus, quia is, qui apparet diabolus est seminator praui consilij, heresum inuentor, et scandali amicus. G1 Secundo, atten dendum est diligenter, si in sermonibus illis, qui fiunt ab apparente, insit aliouid falsi, vel habeant vmbram aliquam falsitatis, quia tunc sugiendum est, et recurrendum ad Christi Domininostri auxilium; recordari enim oportet, Christum, et Apostolos aspernatos fuisse diaboli testimonium, quia is semper inter vera, aliquid erroris seminat nec non mendacij, et tunc firmiter crede (02) dum est, huiusmodi visionem esse falsam. Tertio si apparens adulatur, laudat, et exaltat ilium, cui apparet, certum est tunc nihil inesse boni, sed esse fictitium, et damnabile tale apparitionis genus. Quarto loco diligenter attendendum, si visio, quæ apparet est vniformis visionibus illis Diuinis Patriar charum, Prophetarum, et Sanctorum noui Testamenti: nec quis debet esse credibilis, nec facilis ad consilia, ab apparente oblata. Hoc fecit Iacob Patriarcha, cui, cum narrata esset visio filij eius Ioseph, per quam aliorum fratrum sibi parauit inuidiam, runc pater nihil certi voluit adiudicare, sed vt ait historia, rem pater tacitè considerabat. Apparet Angelus Iosue filio Num, forma viri armati; perquirit ille ouis sit, nec adorat incognitum. Audit Samuel Deum, qui illum uocat, nec respondet Domino, sed currit ad Heli, donec monitus fuisset ab eo, qui erat Sacerdos Domini, quomodo se gerere deberet. Helias discernit inter turbinem, commotionem, ignem, et auram lenem, et cognoscit prudenter, in quo allorum Deus, se manisestaret. Beata Maria Virgo Dei Mater,

  • G1Quomodo cognoscan tur veræ apparitienes a falsis.

cum ab Angelo salutaretur, sustulit iudicium, et examinauit Angeli verba, et cogitabat qualis esset illa salutatio non id leuiter, sed maturè, et diu cognito, an illa esset illusoria à diabolo, an vera à Deo. Diuus Pater Ambrosius, quando per reuelationem didicit vbi nam essent, corpora Sanctorum Martyrum Gerua sij, et Protasij, non irruit statim præcipiti iuditio ad videndum, sed prius prudenter voluit probate, si vera esset visio, vt sequeretur Pauli consilium, qui ait, probate vtrum spiritus ex Deo sint. Hoc fecit Episcopus Cyprius, cum D. Barnabas illi se manifestauit. Tutum est nos non debere quærere, nec petere visiones à Deo, quia multi decepti fuerunt, vt ait August. Et post illum monemur a Gersone, his verbis. Enarrantur exen pla Sanctorum Patrum, qui curiositatem huiusmodi visionum, vel miraculorum, tamquam pernitiosissimam, et fallacissim am fugerunt, à qua se Augustinus gloriatur suis confessionibus in Domino; quam etiam D. Bonauentura abhorrendam nimis esse determinat, totoq; conatu repellendam orationibus, increpationibus, flagellationibus propriæ mentis, et corporis, exemplo illius Sancti Patris, qui dum sibi diabolus transfiguratus in Christum diceret, Ego sum Christus; te personaliter visitans, quia dignus es, confestim clausit oculos, vtraq; manu dicens; Nolo hic Christum videre, satis est ipsum in gloria, si videro; et statim euanuit diabolus. Alter sub alijs verbis similem seruauit in huiusmodi illusionem, humilitatem. Vide, inquit, ad quem missus sis, ego certè talis non sum, qui sim dignus hic videre Christum, ad hæc autem nulla magis dispositio reperitur, quàm solidæ humilitatis, quia solis humilibus à Deo hæc cognitio datur, vt docee Mosos apud Cassianum. Subdit idem Gerson, pro cautella, vt non modo suspensum teneat iudicium, sed reuerenter quoq; cum Petro Apostolo dicat. Exi à me Domine, quia homo peccator sum, quia vilis sum, et visionibus tuis indignus sum, illas enim hic, neq; quæro, neq; accepto, sed repello: sit in alio, non in hoc seculo visio tua, tota merces mea Domine Deus, et suffcir Sic etiam prudenter se gessit B. Virgo Coleta, quæ ipsi Deo multa ei secreta reuelare volenti, respondit. Domine Deus suffcit mihi te solum cognoscere, et peccata mea, eorumq; veniam à ce obtinere. Quoniam verò, vt plurimum, qui reuelationes, vel visiones habent, recurrere solent ad suos Confesserios, vt decet, à quibus consilium petant, ipsis Confessarijs Gerson præscribit regulam, sic dicens. Caue, quisquis eris auditor, aut consultor, vt non applaudas tali personæ, nec laudes eam non mireris quasi sanctam, dignamq; reuelationibus

atq; miraculis. Obsiste potius, increpa durè sperne eam cuius sic exaltatum est cor, elati sunt oculi, vt ambulet in magnis, et mirabilibus super se, vt digna sibi videatur, quæ non humano more operetur salutem suam per doctrinam sacrarum Scripturarum, et Sanctorum, cum dictamine rationis naturalis, nisi consilium habere præsumat, et putet, ne dum ab Angelis, sed à Deo, medum semel in necessitatibus, sed penà iugiter, velut in quotidianis collocationibus. Talem admone non sublimè sapere, sed sapere ad sobrietatem, quoniam verissimè, ait, qui dixit, superbia meretur ludi, et eo dignius, quo instar pharisei latentem, herentemq; offibus superbiam, hæc ille. Certum est enim Leum, numquam esse Deum diuisionis, idcirco si ab ipso sit visio certa, nunquam per alterius iudicium contrarium eam impugnabit, sed potius illi, quem vel vt superiorem, vel vt consiliarium saltem humiliter consuluerint, idem, inspiraturum, atq; in mentem missurum. Non enim patitur Deus, sperantes in se, et timentes, et quod in se est facientes in tanti momenti negotio falli. Debet autem ei, qui vidit reuelationem he (11) c ipsa certitudo, quam dixit, de superbia, et pertinacia esse suspecta, et tunc tutior pars est eligenda. His sic habitis, vt vno verbo bo co (04) cludamus, docemur à Sacra Scriptura infallibiliter, que nam sit uera uisio, accipit enim uerba Iacobi Apostoli dicentis. Sapientia, quæ desursum est, pacifica est, modesta, suasibilis, bonis consentiens, misericordia, et bonorum operum plena, absq; simulatione iudscans. Si uisio impellit ad pacem, modestiam, obedientiam, misericordiam, ad bona opera, et ad rectè iudicandu, bene, bona, et sancta est nislo, si uerò contra suadet, non cælestis, sed diabolica est; Restat nunc uidere alias considerationes circa personam uidentis, ex quibus potest detegi fallacia diaboli. Circa reuelationes, seu uisiones plurima sunt consideranda que ad persona (01) uidentis, ut detegatur error à ueritate. Primò consideranda est fides illius, an sit sincere catholica; quia non est credendum reuelationibus dæmonicolarum, uel hæreticorum, sicuti suit Anno 1601. in Oppido Gretij. Duo, Maritus, et uxor, qui penes se solos ecclesiam rèmansisse mcolumem pertinacissimè iactabant, ideò communes liberos pater baptizabat, mater patrini more spondebat. Hi mundum illo anno periturum prædicebant; sed eorum morte suspensi interitum mundi præuenere. Secundò uidendum est, an sint personæ arreptitiæ, quia harum reuelationibus, uel prophetijs nihil credendum; delusos a quadam multos tradidit Firmilianus ad B. Cyprianum.

Tertiò, num fidei sinceritatem, uitæ, ac morum iuregritas, uirtutesq; com mendent, an uerò nitia, et imperfectiones notabiles cam dehonestent: ideo non credendum superbis, ambitiosis, impatientibus, carnalibus, ebriosis, iram fouentibus, odia exercentibus, dissidia seminancibus, uel alios diffamantibus: nec etiam hypocritis, qui singularia quædam affectatç deuotionis, et pænitentiæ signa, per superiores ecclesiasticos non approbata, oftemtant.G1 Quartò, consideranda corporis constitutio, nam si ualetudo parum firma; si præferat redundantiam bilis atræ; si habitus corporis inedia, uel insomnia plus æquo deformatus: si sit cerebro læso, uel nimis apprehensiuus, aut imaginationis turbidæ, et aquo uehementioris; quia tales, ut dici solet, etiam uigilantes purant se uidere, audire gustare, quæ nec gustu, nec auditu, nec oculis percipiunt, talibus dæmon facilè imponit, quia falsarum rerum imagimbus obseruanc, bus tenaciter adhærent, et assentiuntur. Quintò, nec ætatis, nec sexus differentia negligenda est, nam si caduca sit ætas, delirijs periculum est, si puerilis, leuitatis, et morbi imaginosi, quia humidiore, quam par est sunt pueri cerebro, et pleni uaporibus, quiparuo negotio commoue (02) tur: quare per eos, ut aptiores suis conatibus, olim dæmones amabant oracula fundere. De femineo sexu constat hunc esse suspectionem, ut notat lo. Niderius in 1. præcep. c.11.q. de diuinat. Sextò, considerare oportet, vtrum sit in spirituali exercitatione persona veterana, an verò nouitia tantùm; an alias Diabolus eam sic decipere conatus fuerit, aut deceperit; an quæ illi aliàs reuelata vera fuerint: item quæ vera; quæ salsa fuerint. Si fuerit tyro, dubitandum de fraude, quia iuxta Gersonem nouitius feruor citò fallitur, si caruerit regente, præsertim m adolescentibus, et fæminis, quarum est ardor nimius auidus, varius, effrænis, ideoque suspectus.G2 Hoc indicio Franciscus Picus detexit falsitatem cuiusdam reuelationis, visionisq; post et alia indicia accesserunt, vt quòd vana quædam bonis mixta, diabolus in forma Christi Domini c pit suadere. Dixi superius, quod sexus ratio est habenda, quia si cæiera sine paria, plus fidei virorum reuelationes merentur, quia cum sexus fæmineus sit imbecillior, naturales vel dæmoniacas suggesliones plurimum habet pro Diuinis. Sunt otiam f minæ naturæ humidjoris, et viscosioris, humidum verò facilè commonetur, et varias figuras percipit, agrius auten, ac seriua, a motucessat, idco mulieres

  • G1Extat luter Cypr-Epist. nu-75. G2Lib.9. de prænos.c.3.

citius imaginantnr, sed viri minus pertinaciter imaginationes fouent, et cum, illæ minus ratione polleant, minus etiam prudentiæ habeant, procliuius est dæmoni eas similitudine falsa, et apparente decipere. Insuper considerande (11) feminæ in earum moribus præcipuè prærer lasciuiam luxum, auaritiam (vt notat Apolonius) vtrum garrulæ sint, vagæ, criminatrices, laudis cupidæ, aut cerebrosæ, et quæ se in docendi, vel prædicandi in Ecclesias, aut sacramentorum administrationes contra doctrinam Apostoli, ingerant. Nam quæ sunt huiusmodi, non se ipsas duntaxat fallunt, sed et viros eruditos tandem, si nimis illis credant, in præceps trahere consueuerunt, vt patebit per exempla. Exempla. Fvit in Peruensi Regno vir magni pro illo tempore ingenij æstimatus, doctus Theologus, ac Theologie (11) professor, idemque catholicus, ac pius diu habitus, et penè tunc huius orbis miraculum.G1 Is familiaritate mulierculæ cuiusdam, quæ se edoceri ab Angelo magna quædam mysteria iactabat, quæq; extra se inrerdum rapiebatur, aut rapi simulabat, velut altera olim Philumene, aut Maximilla montani, ita deuinctus est, vt illam de summis Theologiæ quæstionibus sæpe consuleret, in omnibus pro oraculo haberet, magnis reuelationibus plenam, et Deo valde charam prædicaret, satis alioqui sordidam, et per exiguo sensu præditam, nisi ad instruenda mendàcia. Igitur, siue à Diabolo corriperetur (quod est facilius credere) cum eiusmodi estasim pateretur, siue callidè eam fabulam simularet (quod nonnulli viri prudentes existimarunt (ille Theologus, quod a muliercula magna, et mira de se audiret, ac multo grandiora futura conciperet, libenter ei se discipulum addixit, cuius patrem spiritualem agebat. Quid plura? eò abductus est homo, vt miracula facere tentaret, et fieri sibi persuaderet, cum mira culi vestigium, ne tenuè quidem extaret, ob hæc, et quòd propositiones aliquot ab illa prophetissa accepisset, à sensu catholicæ Ecelesiæ alienas, à Sanctissime (11) Inquisitionis Iudicibus toto Regno stupente comprehensus est, ibi per qumquennium ferè auditus, toleratus, examinatus, ac tandem patefactus est homo omnium superbissimus, ac insanissmus; Cum enim Angelum sibi Diuinitus datum, à quo omnia quæ velletdisceret, ac deinde summa Dei ipsius familiaritace, ac immediato colloquio se posrum perainacissimè dissereret,

  • G1Iosephus à Costalde nouissim. te (02) poribus lib.2.c.11

in eas nugas delatus est, quas nisi ab homine prorsus mentis emotæ dici nullo modo sibi quisquam persuadeat. Erat verò ille tam integro sensu, quoad cerebrum attinet, vt mihi integrior no (04) sit. Itaque, et serio affirmabat, se, et Regem futurum, et Pontificem summum, Sede Apostolica ad hæc regna translata: concessam quoque sibi sanctitatem super omnes Angelos, et cælestes choros, atque omnes Apostolos, quin etiam oblatam sibi à Deo vnionem hypostaticam, sed ab ipso non esse admissam; datum quoq; se Redemptorem orbis quoad efficaciam, vt ipse loquebatur, quòd Christus solus quoad sufficientiam fuisset. Omnem statum Ecclesiasticum abrogandum, leges verò alias, se editurum faciles, et apertas, secundum quas c libatus clericorum tolleretur, multitudo vxorum coucederetur, confessionis necessitas excluderetur: hæc atque alia tanta contentione affirmabat, vt nos teneret attonitos, quòd homo talia sentiens, non insaniret. Denique diu euolutis illius gestis, et plusquam centum, et decem propositiombus hæreticis, aut à sana doctrina Ecclesiæ alienis, condemnatis, iussi sumus, vt habet de more sacrum illud Tribunal, cum homine disputare, si forte ad veritatem, et fidem hominem reuocare possemus; conuenimus cum ipsis Iudicibus, et Episcopo Quitensi tres alij. Eò introductus homo, ea libertate, et facundia perditissimam suam causam defendit, vt ego in hodiernum diem etiam admirer, eò adigi posse mentis humanæ superbiam. Professus est doctrinam suam non posse monstrari, nisi Diuina Scriptura, et miraculis, quòd esset superior omni humana rationè: Scripturæ autem testimonijs longe se apertius, et efficacius explicasse, et probasse, quam probauerit Paulus Iesum Christum fuisse verum Messiam. Miracula autem se perpetrasse plurima, eaq; tanta, vt Christi Resurrectio non fuerit major, nam et se verissimè esse mortunm, et resurrexisse, atque id euidentissimè (aiebat ille) esse ostensum. Scripturas verò proserebat memoriter, cum nullum librum haberet (atque ipso etiam Breuiario esset spoliatus) ex Prophetis, ex Apocalipsi, ex Psalmis, et alijs locis, tot, et tam longas, vt vel memoria esset admirationi; eas verò ita ad sua commenta adaptabat, ita allegorizabat, vt qui squis vel rideret, vel fleret. Postremò si miraculis rem agere nobis placeret, se libenter ea statim exhibiturum. Hæcita dicebat homo, vt vel nos insanos putare videretur, vel ipse insanire, nam et per reuelationem sibi innotuisse iactabat Serenissimum Ioannem Austriæ bello nauali à Turcis esse superatum, et Regnum Hispaniæ a Philippo inuictissimo iam penè amissum, et Concilium Romæ habitum,

vt de Gregorio XIII. deponendo, et alio subrogando agoretur, quæ ideò nobis significaret, vt quoniam erant nobis certis nuncijs nota, sciremus ei, nonnisi Diuinitus innotuisse, et cum essent omnia adeò salsa, vt amplius esse non possent, ab illo tamem asserebantur, vt notissima nobis. Denique, cum nihil profecissemus per duos dies disserendo, et ad publicum spectaculum esset cum cæteris, vt in hispania fieri solet delatus, intuebatur semper in c lum, ignem in Inquisitores, et onmes grassaturum c litus expectans, vt illi erat pollicitus diabolus, atq; ignis quidem nos nullus ex alto corripuit, illum verò, et Regem, et Pontificem, et Redemptorem, et I egislatorem, ex imò flamma rapuit, atque redegit in cineres. Hactenus Iosephus. Legitur quòd B.G1 Simeon Monachus Treuirensis in verticem montis Synai iussu superiorum missus fuit ibi habitaturus: no cturnis horis illi dæmon in Angelica specie apparuit, et vt missam celebret hortatur. Ipse nec planè dormiens, nec persectè vigilans contradicit, non debere sine presbyterij ordine aliquem hoc ministerium implere; contra inimicus instat, se Dei legatum esse, Christum hoc velle, nec decere sanctum locum ministerio tali diutius priuari. Renitentem ergo, et contradicentem, adiuncto sibi consortio alterius dæmonis, de lectulo educunt, ante altare iam vigilantem ftatuunt, alba induunt, de stola vtrinque altercantur: hostis more presbyteri, Simeon more diaconi contendebat sibi imponi debere. Tandem Dei famulus ad se reuersus virtute orationis, et signo crucis inimicum repellit, seque delusum ingemiscit. Inter Religiosos Præmonstratenses fallax ille spiritus considerans quosdam idiotas, et sua illos quondam recognoscens fuisse vascula, in quibus suæ quieti, et voluptati indulgere consueuisset, ita illos falsa suæ illusionis sapientia repleuit, vt qui prius in libris vix legere nouerat, iam ex libris magna quædam dicerent, et de futuris prophetan do maiora, et ftupenda prædicerent.G2 Danielis deniq; vnus ex eis prophetiam se scire asserebat, et de ea quædam duce mendacio loquebatur, vbi de quatuor, et septem, et decem cornibus, et Regibus propheta scribendo inducit, et de Antichristo, in quibus iam simpliciores quosque attentos reddiderat, et si sieri posset etiam ipsum Dei hominem, et Venerabilem Abbatem Simonem Sancti Nicolai in errorem induxisset, iam enim eo vsque progressa erat eius arrogantia, vt ipsis assidentibus, etiam in capitulo sermonem facere auderet, et qui vidit, et audiuit præbet huius rei restimonium: et hoc signumu eius, quia de sermone profert

  • G1Snrius 1. Iunij. G2Surius, 6. Iunij capi 27.

initium. Erat enim hic sermo. Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente. Hæc spiritus ille mendax per organum illud suum proferebat, sed ad veritatem, quæ sequitur, videlicet, et accipietis regaum æternum, haud quaquam procedere nequam valebat; Porrò cum ab auditoribus veritatis, et dulcedinis fallax ille spiritus se ex parte deprehendi cerneret, vt est mirè atifex, maiori arte ad alia fallendi genera se conuertit, vt quiæ manifestè operationi intentos non poterat subuertere, saltem contemplatores quoslibet auerteret a contemplatione nam idem ille Clerîcus laboris huius minister, subita quadam, et grauissima infirmitate corripitur, et qui prius de visibilibus responsa dabat, iam in c lum os suum ad inuisibilia, et ineffabilia promenda ponere non verebatur, concurrunt fratres, vt consuetum est inungendum eum, concurrunt ad ea, quæ dicebat audienda, de se quidem magna, sed de pluribus circumstantibus asserebat maiora: de se, quòd eodem vespere, aut futurus esset cum Angelis in cælo, aut staret sanus cum cæteris fratribus in choro: de alijs verò, singulorum considerans habilitatem, quasi prophetando, et augurando dicebat; Hunc cum nuper in Ecclesia ad superiora raperer, vidi ad æternitatem vocatum, et sic de alijs varia. Attende hic lector gradus superbiæ, quando Idiotas sibi eligit dæmon, et facit videri doctos; deinde facit illos scripturam interpretari, et etiam coram maioribus disserere in locis, vbi tacendum. In Belgio paucis iam annis elapsis, cum in vna Vrbium Hannoniæ Religiosa quædam credita Energumena, et adducta ad Superiorem eiusdem ordinis, vt exorcizaretur, dum res in longum abit, et illa vocibus diuersis successiuè loqui incipit, quarum vna tenuior se Deum Christumque Dominum nostrum fingebat, alia Dæmonem crassior imitabatur: hac multa palam impia essutiebat illa, quædam ad pietatem (vt videbantur) pertinentia, ita creditum a quibus minimè decuit, in illa modo Iesum, modo diabolum loqui. G1 Sic periculi plena, et fallaciæ res eò progressa est, vt muliercula solemni ritu, quasi per eam Christo loquente, hostiam incruentam, prolatis verbis canonicis consecrare auderet ( et proh dolor) pi j, sed vel indocti, vel incauti consecratas (execratas potius dicendas) ab hac sacerdotissa (non tamen secundu (05) ordinem Melchisedech) azimas panis eulogias acciperent, et tanquam verum Domini corpus, allatis, et prælatis cereis in altari collocarent, et venerarentur. Duo tamen hic erant imposturæ indicia, tum quòd crat Energumena, tum quòd auderet Sacerdotale,

  • G1Ribadenci ralib.5.c.10.in tractat.de B. Ignatio.

ac virile officium vsurpare: Sed Domine libera nos à similibus. Ex superioribus exemplis duobus conuersationis muliercularum fictè sanctarum, en quales fructus sunt pullulati: addam hoc loco tertium succinctè, de quo testis ipsemet Tertull.G1 Sui temporis doctissimus, qui dum visionibus muliercularum (vt ille qui de animæ quantitate, ac colore) confidit, immemor eorum, quæ doctissimè, et verissimè contra has ipsas scrip serat, in absurdissimos errores dilapsus est. Exemplum subdit Franciscus Pencius sic. In Oppido quodam suburbano prope Aronam, ad triginta mulieres de (11) mone agitantur, omues ferè virgines, insima que conditionis, eæ præseltim, quæ sunt voto virginitatis astrictæ, mirum has quibus dolis circumueniat, quibus artibus oppugnet, varias inducit sormas, vt alliciat ad nefanda, ut detericat ab honcilis; assimulat modo personam, et pietatem Monachi, et quod audire aures horrent, ipsiusmet Christi crucisixi hortantis ad Ihipia; quin et Vrsum, Leonem, Serpentem impetum facturus in virgines hianti ore, et deuoraturus vno haustu: minacem etiam militem cum sclopo parato, et instructo iam iamq: extrnso pernicialem glandem cum flamma, tonitruque, nisi extorqueat ascensum, sed simplicitas virginum vincit omnem astutiam Deo nixa.G2 Magna omnino earum sides, eoq; clipeo ignea nequissimi tela extinxere; è plurimis nariationes duæ reponentur. Ex earum numero, quædam nobilibus orta parentibus, et molliter educara, cum haberet aliquando noctem infestam à diabolo insidiante, stratum deserit, et hyeme licet media, actempestate persrigida in nudo pauimento nuda dormit, cum cresceret nihilominus flamma (vt magnum incendium aqua ingesta) clam cubiculo egressa in hortum secedit, ibiq. magni emulatione Francisci, quem eadem factitasse acceperat, corpus proiecit in aggerem niuium, tandiuq; peruolutanit, obstrepente licet dæmone (quiab ea videbatur) et dentibus frendente, vt internum ignem externo frigore restrinxerit. Alteri item dæmon noctu se ostendit imagine B. Vrsulæ crucis vexillum præferens cum multarum virginum comitatu, atque ita loquutus est. Videt Deus amatque tuum istud studium iuendæ pudicitiæ, sed quoniam dissicilè admodum est, in paterna domo in tanto strepitu, occursantium, et periculorum obiectu, non contaminari mentem aliqua ex parte, nos allegauit, vt te duceremus in Cænobium sacrarum virginum, omissis curis omnibus ipsius numini studiosè famulantium. Hæc Virgo Deo aspirante, cum

  • G1Lib. deani ma c.6. G2Ex 'annis litterr. pro nine. Mediol. anni 1590.

verens diaboli insidias, dexteram duxisset manum à capite in pectus, moxque à sinistra produxisset in dexteram, vt essormaret crucem, se talibus visis, tantoq; honore indignissimam esse profitetur: neque verò vobis habeo magnam fidem, timeo, et in speciosis consilijs fictos dolos, quòd si Dei legatione fungimini, has Sanctorum Reliquias (habebat enim illas ad collum alligatas) humiliter veneramini. Mirum dictu, procubuerunt in genua Laruæ venerabundæ, et tanto magis vrgent, vt maturet profectionem: At illa, mihi non licet quidquam grauius statuere patris ruci spiritualis iniussu, neque ad cum ire decet nocte intempesta, conuenite vos illum, et exponite mandatum Dei, vbi diluxerit ego accedam, et vtar consilio illius: hoc responso dæmones abiecta omni simulatione, in suas se tenebras abdiderunt, cum fremitu in irridentem puellam, quod lingua solum bellarent, gratiasq; Deo suppliciter agenreui, contumelias et probra certatim ingerenies. Quid hac Virgine sapientius? sed decebat illum nimirum vera sapientia, cui se pudicitiæ zona colligarat. Addam singularis cautelæ exemplum, quo docemur, nihil tutius esse, quam timere suum sequi iudicium, aut ab obedientia ma iorum vllius reuelationis etiam certæ fiducia recedere.G1 Genobaldus Laudunensis Episcopus per incautam cum vxore, quam deserucrat familiaritatem ex bono principio ortam, tandem quæ humana fragilitas est, cum ea coi pus miscuerat, sed postea ad cor renersus, et B. Remigio Remensi confessus, in augustissimum locum instar sopulchrire clusus fuerat, vbi cum septem annis p nitentiam asperrimam egisset, septimo anno in vigilia Cænæ Domini, cum idem Genebaldus in oratione Domini pernoctaret, et seipsum deferet, circa mediam noctem Angelus Domini cum ma gna venit, ad eum luce, in oratorium vbi pronus iaccbat, et ait ad cum. Genebalde exauditæ sunt pro te orationes patris tui Remigij: suscepit quoque Dominus p nitentiam tuam, et dimissum est peccatum tuum. Surge, et hinc egredere, facq; Episcopale officium, et reconcilia Domino pænitentes criminibus. Genebaldus autem nimio terrore perculsus respondere nihil potuit; tunc Angelus Domini confortans eum ne timeret, hortatus est, sed vt ga uderet in misericordia Domini sibi collata, qui animatus dixit ad Angelum, non possum hinc egredi, quia Dominus, et pater meus Remigius clauem huius ostij secum babet, quod et sigillo suo signauit: et Angelus ad eum, ne dubites inquit, ego sum à Domino missus, sicuti patettibi C lum, sic et ossium istud patebit, et statim saluo sigillo, ac cera, ostium illud apertum est. Ecce

  • G1Apud Sulium 13 lannarij

vere (11) visionis indicia, prius perturbatur, postea consolatur, verum, acapertum miraculum sigilli, et ceræ integritas. Vah, quam contraria fuit illa Gandenfis Virgo nostris temporibus: misella diu vacauerat orationi, et sacramenta frequentarat, sed vel non satis exercitata, nacta fuerat confessarium, vel si nacta, ei sua secreta spiritualia non pandebat, vel bene monenti non credobat, quidquid horum suerit, paulatim varijs reuelationibus cam Diaboius supei biæ spiritu inflauit, tandem persuasit, meritis reliquis parem esse Virgini Mariæ, deesse fæcunditatem iunctam virginitati illibatæ, si pergatid quoque consequuturam.G1 O Vasrum commentum, et muliebri ingenio accommodatum, iam illa se confessionis indignam non esse rebatur, itaque per annos aliquot eam intermittens, non abstinebat tamen à sacra communione. Quid plura? semel dum in templo versatur, et communione (02) expectat, ardentiusq; beneficium illud reliquum postulat, audit, bono sis animo dilecta, exorasse te scito, concessa tibi f cunditati, cum castimonia prærogatiua, quam petis, de c lo confide te grauidatam (commiscuerat enim se cum De (11) mone, qui Angelum mentiebatur) domum reuersa, sentit vterum tumescere, iusto post partus tempore adueniente, pium quendam, et prudentem adit Ciuem, bene notum, narrat rem totam, petitq; vt in domus penetralibus sibi liceat parere, et stipulatur arcanum fore: ille nec credulus dictis de reuelatione, nec tamen sustinens Virginem domo excludere, veritus ne grassari iam incipientibus sectarijs materiam res vulgata præberet blasphemis hæreticorum dicterijs, atq; lædorijs, eam suscepit, et adhibita fida obstetrice partum expectat. Misera doloribus vehementer torquebatur, tandem magnam pro prole humana, horridorum, et villosorii, fædissimorumq; vermium copiam effudit vtero, quorum tam dirus erat aspectus, vt omnes exhorrescerent, tam teter odor, vt f tore pene exanimarentur. Sic demum misella se delusam intellexit, et superbiæ suæ sructum à superborum Principe retulisse, quem oportebat, sic suit mulier decepta. G2Sanctus Friardus, cum Secundello Diacono eius socio in insula stetit immobilis, habebat tamen vterque eorum propriam cellulam, sed procul inter se positam, cumque strenue in oratione persisterent, nocte Secundello Diacono apparuit Tentator in specie Domini dicens; Ego sum Christus, quem continuo deprecatis, iam enim Sanctus es, et nomen tnum in libro vitæ cum reliquis sanctis meis adscipsi, egredere nunc ab hac iniula, et vadens fac sanitates in populis: his et ille illectus deceptionibus discessit ab

  • G1Simeon Metaphr. ex ephremo apud Suriu (05) 16. Martij G2Greg Turonon. de vita patrum cap. 10. et Surius primo Augusti.

insula, nec socio nuntiauit, tamen cum infirmis in Christinomine manus imponeret sanabantur, reuersus autem post multu (05) tempus ad insulam, venit ad Socium cum magna gloria dicens; abij extra insulam, et virtutes multas in populis seci: cumq; conterritus ille interrogaret quid hoc sibi vellet, cunctat, fecerat simpliciter manifestauit, at senex obstupescens, suspiransq;, ac lachrymans ait; Veh nobis in quantum audio à tentatore delusus es, vada age p nitentiam, ne vltra tibi præualeant eius doli. Secundellus intelligens se perisse, timens cum fletu ad pedes eius prostermtur, rogans, vt pro se Dominum deprecetur, cui, veni inquit, et pariter eius omnipotentiam pro salute animæ tuæ poscamus, non est enim difficilis Dominus se confitentibus misereri, cum ipse per prophetam dicat: nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur, et viuat. Orantibus autem illis, aduenit iterum tentater in simili specie ad Secundellum Diaconum, dicens; No (04) ne præceptam tibi eò quòd oues meæ morbidæ essent, et pastore indigere (02) t, vt egredereris, et visitares, atque opem sanitatis ers tribueres? et ille, in veritate comperi, quòd seductor sis, neque te Deum credo, cuius te speciem mentiris habere, tamen si Christus es, crucem tuam, quam reliquisti ipsam ostende, et credam tibi, cumq; non ostenderet, Diacono crucem in os eius faciente confusus euanuit. Narrat Albertus Leander, quòd cum B. Iordanes prædicatoru (05) ordinis Magister Generalis febribus acutissimis laboraret, fortè cum Vener.G1 Patre erat quidam C nobij cuiusdam præsidens, que (02) Priorem appellant eiusdem ordinis, vir discretus, solers, prouidus, litteris callens, et moribus compositus, qui aliquando medicinæ operam dederat. Is igitur Iordanis Patris animum non ignorans, et sciens eum in ægtotatione sibi ipsi rigidissimum dixit. Pater, oportet ægrotum in omnibus medico se subijcere, si pristinam cupit nancisci sanitatem. Quapropter licet sis nostræ Religionis præfectus, et caput, ægrotus præfecturæ authoritatem dimittas mihiq; te subdas, et obedias necesse est, quod si seceris, haud vereor quin breui incolumis hinc exeas. Annuit Vener. Pater humiliter, præter ergo ordinis consuetudinem super plumas ægroto quiescenti (sic enim prudens Prior iusserat) nocte Diabolusformam præseferens Angelicam apparuit, dicens; veluti admirabundus. Est ne hic Iordanes fama, et opinione apud omnes tam præclarus? Præfectus, et pater tam insignis Prædicatorum ordinis? essem anceps, nisi te ante hac diu nouissem. O quàm vilis, et imprudens factus es, qui veluti vnus de Dominis terræ in

  • G1In vita B. Iordanis cap.21. et 22.

strato plumis, et sericis ornato quiescis. O inf lix quale ordini tuo, et fratribus exemplum præbes? sed non est tui Deus in finem oblitus, qui ad te corrigendum me misit. Surge igitur e grabato, terræque protinus supplex inhæreas; statimq; diabolo euanescente perterritus lordanes in terram cortuit, et sic iacens postquam illuxit, à Priore, et fratribus inuenitur, quem Prior seuere corripiens, coegit ex merito obedientiæ in strato præparato decumbere. Sequenti nocte iterum Diabolus pristina forma assumpta astitit, et durius, quàm antea redarguit velut sibi inobedientem, moxque in solum ipsum desilire præcepit, quem cum mane eius diei Prioriterato super solumiacere vidisset, apprimè indignatus dixit. Miror tuam simplicitatem, ne dicam inscitia (01) , qui non solum in corporis, sed et animæ præiudicium contra obedientiam hoc facere præsumpseris. Ego enim Deum Cæli terræque testor Dominum, quòd noiuissem pro toto terrarum orbe, sic grauiter contra Deum, et ordinem deliquisse, et hæc dicens in sletum maximum prorupit, quod cernens Ven. Pater, et ipse lachrimans prociditad pedes eias narrans visiones, sed magis illusiones, et qualiter, vt conijcere poterat, diabolum illum fuisse, qui in Angelum lucis fuerat transfiguratus. Prior verò admiratione captus, ac quadam commiseratione illius aliquantulum lenitus, iussit ipsum stratum ascendere, ex hoc enim tantam membrorum debilitatem contraxerat, sicque humores indurati fuerant, vt vix spiritum ad quiescendum haberet. Terria nocte diabolus, vt prioribus adsuit, quem vt conspexit vir sanctus, ait, ò impudice canis, ò nequissime humani generis hostis, o immunda belua, quomodo meam ausus es simplicitatem deludere, ceu zelum qualemcunq; erga ordinem præterserrens? Et ego quidem nisi hoc omnipotentis Dei dispensatio permississet, sapientius aduertisse (02) , quòd multô melior est obedientia, quàm stultorum victimæ, et in in faciem expuens fugauit. B. Meinulfus Diaconus, et Confessor, non longè ab obitu suo cuidam cubiculario suo per visum in somnis apparuit hortans eum, vt mundo, et pompis eius ociùs renunciet, et in Regis æterni se conferat militiam at ille visionem illam, non alio, quam illusionis loco habens, nihil de vitæ emendatione curauit.G1 Sanctus autem vir eius infirmitati compatiens, iterum èum, vt prius admonuit, sed cum neq; sic quicquam de vita rectius instituenda cogitaret, Tetio ei apparuit, aitq; ad eum nescis miser, nescis quam immanis prædo mentem sibi vendicet tuam, qui tibi author, et suasor est, vt neque mittenti Domino, neque mihi ab eo misso obtemperes;

  • G1A pud Surium 5. Octobr. in vita Sancti Meinulsi.

certè cum tu malè viuendo planè desipias, neq, ab hac stultitia sponte recedere velis, diuina te admonuit reuelatio, vt vel sic ad frugem meliorem te reciperes. Tu autem slultè tibi pateris miserè, et perniciosè illudi, qui veram reuelationem pro phantastica habes illusione, neque enim quisquam sidelium ambigit illam visionem esse illusionis expertem, quæ ad Christianam pietatem, et Religionem inuitet, quod si quilibet faceret tibi vigilanti, nequaquam negligere deberes, sed quando te verba non corrigunt, ad facta veniendum est, itaque planè efficiam, vt visionem, quam tu intelligere dissimulas, re ipsa verissimam esse certo experiaris; His dictis ille expergiscitur, sentit à mento totam barbam auulsam, fugit procul ab oculis omnis somnus. Quidam ex amicis eius (B. Mariæ Oigmacenæ) præcipuis à demonio meridiano perambulante in tenebris, aliquando tanto periculosius quanto subtilius insestabatur.G1 Callidus enim hostis transfiguratus se in Augelum lucis sub specie pietatis ei san iliariter in somnis apparebat, nonnunquam eius quædam vitia reprehendens, ad quædam etiam facienda bona eum fraudulenter adhortans, vt prius ta (01) quam antidoti cuiusdam falsa specie oblata postea occultius venenum instillaret, et mellita lingua blandiebatur exerta, vt postmodum dentem infigeret, et ad extremum caudam suam quasi cedrum stringeret. Cumenim iam illi fides tanquam veraci haberetur, tum instar sophystæ, et impostoris veris quibusdam proditor ille falsa permiscebat bonorum intermixtione falsis quandam vn bram insidiosè prætexcns, tandem suis machinis eò perduxit fratrem illum, vt res cius possmum exitum fue int habituræ, si non ancilla Christi reuelante Spirituisancto callidi veteratoris fraudes didicisset, cum autem diceret homini reuelationes illas non esse à Deo, sed maligni dæmonis illusiones esse, et ille è diuerso, non sancto, sed suo spiritu obijceret, cum tot beneficia præstiterit mihi spiritus ille, tot vera, et futura prædixerit, nullo pacto mihi vult imponere. Illa ad solita orationis arma confugiens (en bonum remedium, et scutum) pedes Domini rigat lachrymis, c lum precibus instanter pulsat, nec facit sinem, donec impius ille impostor, cum multo gemitu, et pudore ipsi nocte in cellula sua oianti astaret, quem illa commentitio splendore præditum intuens, quisnam es tu, inquit? aut qui vocaris? ille superbo, vt erat vultu, iam toruis oculis vicissim aspicie (02) s: Ego sum, ait, quem tu maledicta precibus tuis compulisti uenire ad te, quæ meum mihi amicum per uim auferre conaris somnium autem ego uocor: multis enim, præsertim Religiosis in somnis instar

  • G1Iacobus Virtiaens lib.I.c. 9. B. Mariæ Oiguiacenæ.

Luciferi appareo, mihiq; obediuntilli, et ex meis consolationibus animis efferuntur, dignosq; se putant, qui Diuinis, et Angelicis sruantur colloquijs: amicum illum meum, quem pro tua voluntate mihi abstulisti, iam eram a bono proposito retraciurus, et id sanè èuentus rei docuit, sed oua aspidum rupta sunt, et maligui illius fraudulenta consilia in lucem prolata. Hæretici inquietum, et turbulentum genus hominum ad commouendum Londinensem populum, et seditioni, et hæresi valde deditum, inauditum adinuenerunt stratagema.G1 Induxerunt quippè quandam puellam 18. annos natam hæresi simul, et pre (11) tio corruptam in eam improbam simulationem, vt se permitteret in abdito inter duos muros oniusdam domus angulo ad tempus meludi, et per sistulam ad id aptatam eas voces ædere, quas istius strophæ artifices sibi suggererent. Nomen puellæ Blisabeta Crofta erat; Doli author Dracus quidam: ita illa virgo instructa, et in loco ad fraudem accommodato locata; mirabiles emittit continuo ex antro suo voces, easque tam sonoras, vt per omnes vicinas audirectur. Accurrunt vndiq; Ciues, quid sit inquirunt, mirantur voces non mortalis hominis, sed Angeli esse clamabant. Vrbi ac Reipublicæ spiritus iste minatur miseriam, ærumnas, mala omnia, si nuptias cum Hispano, aut communionem cum Papa Romano admittant: multa item contra sanctum sacrisicium, et reliquam sidem catholicam quasi oracula sundebat, erant ex conspiratoribus, qui data opera se turbis astantibus semper ingesserant, qui huius spiritus propheticas, et obscuriores sententias ad Religionis euersionem, et seditionem mouendam interpretabantur. Magistratus autem, ad niultitudinem compescendam, et quid rei sit lustrandum accedit, fraus difficillimè apparuit. Sed tandem inito consilio de defodiendo muro, et vicinis parietibus, vnde voces reddi conijciebant, misera puella prodijt, ac examinata, quorum suasu, et consilio fecerit hoc, confessa est statim, se quibusdam seditiosis sectarijs, et ab eo in primis, quem nominauimus, Draco, ad istam nequitiam inductam fuisse.

  • G1Nicolaus Sandeius lib. 2. de scisinate Angelicano.

Quas leges habeant Malefici in inferendis, curandisq; morbis. Cap. XV. Doctrina. Sicuti ad malum quodcunque semper patet via inter Maleficos, sic ad beneficium, ac salutem plurimas habet difficultates, et impedimenta: Idcirco Sagis ad inferendum morbum, et mortem omnia sunt prona ad id, omni (03) a opportuna, venenum multiplex, imprecatio, incantamenta, fascinationes, his omnibus præsto est Diabolus, qui consentientibus maleficis sen per prouin ciam sumit nocendi, et hoc facit, vt apud cos gratiam aliquam promereatur, dum eius, quam tantopere concupiuerunt vltionis, compotes facit, et ipse ea præstat, quæ omnes omnium hominum vires vincere, ac superare videntur a sortilegis demque omnem noxæ suspicionem auertat, atq; amoueat, dum ea infert illis absentibus, ac ne digito quidem adiuuantibus: vbi autem agitut, vt aut restituatur valetudo, aut vita conseruetur, tunc nunqnam desunt, quæ contra capiantur causæ.

Exempla. Rosa Girardina pro comperto recensuit, non posse morbum tolli ab alio, quam ab eo, qui illius causam dedisset, nec cuiquam licere, vt in messem alterius falcem suam immitteret, vt vtantur regula illa, quæ docet, quòd eius est soluere, cuius est ligare, et ita ab eadem manu, et metuenda miuria est, et expectandum beneficium.G1 G2Dominica Eurea, dicebat, non posse restitui sanitatem ei, cui semel est adempta, quin idem morbus sæpe etram grauior in aliu (05) transferatur, atque ab ipsa veluti permutatione semper maius nascatur compendium.G3 Item medendi vires à Dæmone acceptas statim euanescere, vbi Sacerdos, aut medicus ægro sanitatis causa manus admouerunt. G4Alexia Drigea dicebat, nunquam esse imegrum atque absolutum sanationis beneficium, sed morbi semper aliquid herere, ac superesse.G5 Catharina Balandrea consueuit dicere, frustra aut sedationem, aut leuationem ægritudinis expectari abijs, qui sunt in sortilegij reatu, desijsse enim esse in Dæmonis manu, per quem hæc possunt omnia. Huic consentiens est, quòd dixit Nicolaus Morelius, is cum iam vinctus rogaretur, vt medicinam faceret puero Ioannis Chematij, quem non negabat à se in eum, quo tunc laborabat, morbum esse iniectum; respondit, eius reinullam amplius ei esse sibi relictam facultatem, quando ea, quæ se ipse induerat criminis confessione dæmonem penitus à se ablegauerat, et omnino carceris locum, quominus id fiat sua sanctitate aduersari; neque enim cum ipse scelerum sit vindex, sortilegijs, quæ ad eam sanationem adhiberi oportebat, conuenire posse. Cattina Gilotia, rogata quid causæ esset, quòd Canassia Godefreda non conualuisset ex eo morbo, quo illam ipsa per veneficiu (05) ante debilitauerat, cum tamen ei poma, pruna, aliaque id generis esculenta, que (11) recuperandæ valetudini alijs administrare solebat, non semel sua manu præbuisset.G6 Resp. id factum, quòd nullæ ante à Godefreda illa ad id adhibitæ essent preces. G7Balial Basolus, et Coleta piscatrix nouum aliud impedimenti genus commemorant scilicet, quòd se inscijs atq; inconsultis, qui eiusmodi valetudine tentabatur, vota Diuorum alicui nun cupasset- ac persoluisset, hoc enim contemptu præuentos nihil amplius

  • G1In agro sij uensi non. Nouemb 1566. G2Oharmesij 6. Cal. Decembr. 2584. G3Haracuriæ 4. Id. Nouemb. 11586. G4Ardemon tij non. Decembr. 1584. G5Serræ. 1587. G6Nitecuriæ 15. nonas Maij 1591 G7Dombaso ni ad Sani oclaum prid. non. Martij. 2587.

asterre posse, quod conferat ad laborantium salutem, verum id absque suspitione, non est affectati quæ slus, aut gratiæ, quarum maximè rerum sunt cupidi, et amantes, cum sint vt plurimum mendici, vitamq; elemosiais tollerent. Nicoleæ Moreliæ, pater, sortilegij reus causam in vinculis dicebat, ex illius sortè verbis in eius criminis suspicionem adducta est, et filia, quam ob id apparitor, qui tum præsens erat iudici suad obat, vt comprehendi iuberet. G1 De hoc dæmon Moreliam tum adhuc liberam monet, atque vt id damno aliquo in apparitorem vindicaret, hortatur, se eius rei prouinciam suscepturum libenter esse, si mandaret. Nec mora, vt assensa est, aduolat is ad apparitoris ædes, ac ibi nactus eius vxorem, infanti ante focum mammas præbentem, eas puluere adeò virulento ceu transiens sussudit, vt inde exucca, expersque lactis prorsus fieret: cuius rei causam facilè suspicatus apparitor, Moreliam iam tum custodiæ traditam adit, ac placatam libo, rogat, vt si quid ad hanc rem opis afferre posset, id non grauatè faceret, vicissim curaturum, se ne quid illi tolerandam vitam decsset tantisper dum maneret in vinculis, ac deinde foras se eiecit, expectans, quid nam illa super ea re consilij caperet. Succedit consestim Dæmon, multaq; cum illa iurgatus propter colatos cum apparitore sermones, tandem exorari se finit, eiusque vxori denuo vbera lacte, vel si vellet etiam ad tædium distraherentur, quod et non multo post clam illato in ea, puluere albo præstitit. G2Catharina Ocrearia aliquando sua fide ampliata, ac denuo tum ex nonis suspicionibus, tum ex Serenissimi Principis Lotharingiæ, qui de toto negotio commonitus fuerat, disertissimoque mandato ad vincula reuocata, cum vni ex testibus, quibus committebatur brachium, quod illi, antequam in carcerem reuocaretur, mala sua arte perculisse, ac debilitasse ferebatur, manu violentius ceu irata comprehendisset, euenit, magna omnium, quitum aderant, admiratione, vt id momento sanitati restitueretur, quodque captum, ac sine vllo officio plures ante menses fuerat, id statim vegetum, ac ad pristinas, solitasque omues functiones promptum, at que habile efficeretur.

  • G1Serræ 26. Cal. Febr. 1587. G2Nanoel. 1564.

Malefici in curandis infirmitatibus admiscent aliquid Religionis. Cap. XVI. Doctrina. Callidissimè peruersorum dogmatum Magister Sathanas vires Religionis ad sortilegium in speciem adhibet, et hoc facit, tum vt homines, quorum mentes scit ad eius cultum esse procliuiores in superstitionis errorem facilius inducat, tum vt prodigiosarum sanationum, quæ eius opera fiunt, suspicionem aliò à suis tranferat, ne si eorum beneficio morbus leuatus videretur, idem et veneficio ante illatus existimaretur, vt patebit inferius. Silentia igitur, dimensiones, vigilias, murmura, figuras, ignes in expiandis scilicet religionibus interponunt, et quod peius est, in sanctos aliquos eam noxam reijciunt, qui fortè, aiunt, violatum suum numen ira vendicandum censent. Quòd verò intolerabilius est, admixtas sæpe precibus habent sordes, illuuies, excrementa, aliaque multa, quibus nihil fingi potest ab ea puritate alienius, quàm in Diuino cultu, ac cæremonijs adhiberi par est, cuius generis erunt sequentia. Exempla. Fvit Nanceij intra annos quindecim, vel circa Venefica mulier, Thenota nomine, Ea cum aliquando rogaretur laboranti morbo vicinæ cuidam medicinam facere (nam ea causa vulgo adiri solebat) à Diuo Fiacro morbum illum esse dixit, cui ob id vouenda esset cum donarijs profectio, quam ipsa, si ita iuberent, libenter susciperet. Conducta est mercede, vt hanc nauaret operam. Aegram transuerso decussatim lino cerato primum dimensa est, tum linum in certum numerum complicauit, atque in sinum quasi fouendum imposuit. Deinde, et noctem, quæ proximè est insequuta, totam ad ædium, in quibus decumbebat ægra fores excubauit, ac primo diluculo se in viam dedit cum perpetuo silentio: cumque ad Diui Fiacri fanum peruenisset, id ingressa linum succendit, eiusque scintillantibus ceris figuras ad aræ maioris gradus in crucem duxit, ac tandem se foras eijciens, ipsum fanu (05) ter circundedit, lino illo interim flammas ed ente crepitantes, et cerulcas. Ijs omnibus sic peractis se in vrbem recepit.

Rusticus quidam Vogesius, cui fuit nomen Desiderius Financius.G1 Is Valentinum Valerium municipem suum, cum quo inimicilias pridem gerebat, impenfius vicisci cupiebat, nec adhuc tamen explendi animi vlla tuta satis, ac opportuna sese obtulerat occasio. Co (04) modum igitur illi viam per sola loca habenti occurrit obscuro loco vmbræ instar, ac apprehensum de equo tanta vi deturbat, vt altero crure prorsus debilitaretur. Sed aliquanto post misertus hominem, vt quem satis diuturno mulctatum insor tunio videret, ad eum ceu aliud agens accedit. Rogat vnde id illi accidisset mali, causam prolixè edocetur, quam ipse multo melius sciebat, tandem remedium pollicetur, et certum, et præsens, si dicto andiens esse vellet. Nihil in ea causa facturum recipit rusticus, auidèq: expectat quid se illi præstare velit: præcipit igitur, vt è nouem stabulis diuersis simum equinum precario conquireret, quantum satis esset ad implendum saccum, quo tum crus cum labesactaretur erat indutum, eumq; sic consertum pro donario appenderet D. Benedicto, cuius celebre esset fanum in Berquel oppido Germaniæ, sic enim suturum, vt eius anathe matis arcana vi, ac potestate illi membrum recrearetur, ac conualesceret. Ecce quomodo Sortilegis mos est curationibus suis istiusmodi Religionum expiationes prætexere, cum nulla tamen religione tangantur, ac potius eam omnem despectui, ludibrioque habeant. De prauocatione ad iudicium. Cap. XVII. Doctrina. Periculosum est hominibus non compertæ sanctitatis has citationes facere, imò lethaliter peccant, qui scienter alios citant, quia nocent iniustè, et grauiter, et calumniantur ludices tamquam oppressores innocentiæ. Si tamen hoc fiat citra odiu (05) , aut vindictæ cupiditatem, vel impatientiam, iram, desperationem, vanitatem, aut aliam vitiosam affectionem, per iniustitiam oppressus quis hoc faciat bono fine, vt videlicet innocentia eius appareat, nec infamia grauetur, familia, aut vt liberetur mundus tali Tyranno, aut vtresipiscat, et terrore perculsus pæniteat, desinatque ab oppressione, et concussione miserorum: licita est talis citatio, nec talem citationem audet damnare Feuardenus, a quia cum finis sit bonus, puto actum esse meritorium. Non desunt

  • G1S. deodati. prid. id. Iulij 1581. aExtremo cap. 13 ester.

exempla sanctorum hominum. Sic dixit Sarra; b Iudicet Dominus intèr me (02) , et te; Sic dixit Dauid c ad Saulem: Iudicet Dominus inter me, et te, et vlciscatur me Dominus ex te. Sic Zacharias filius Ioradæ. d Videat Dominus, et requirat, et c. Exempla. Mmor atu dignissimum est, quod legitur apud Thomam Cantipratensem, vbi habet hæc verba; Monasterium B. lacobi apud Leodium notum multis est, et acceptum istud; quidam Adolescens consobrmus maioris Præpositi, deuotionis causa, et Religionis, intrauit, quod vt audiuit Præpositus indignè tulit, mox forti manu collecta satellitum, intrat violenter C nobium, rapit Iuuenem, et nudatum sancto habitu, seculari induit.G1 Abbas ergo Monasterij, collectis Primatibus Ciuitatis Episcopo co (04) queritur; et totum Clerum pro tantis iniurijs interpellat hoc autem cum indignanter vix vellet audire Episcopus, et Abbatem porius duris verbis impeteret: flexis Abbas genibus, cum moderamine verborum dixit. Iudicem contra te ò Præposite in terra habere non possum, et ideo contra te Deum summum Iudicem interpello, vt intra 40.dies vterque nostrum compareat coram illo sententiam pro meritis accepturus. Ad hoc Præsul cachmna (01) s cum suis irrisit hominem, at que spreuit, et repulit exprobratum. Qoid plura? quadragesimo die circa Nonam mortuus est dictus Abbas, et cum pro eo solemniter pulsaretur, sedens in balneo Præpositus quæsiuit à circumstantibus quid hoc esset? moxque quidam ingrediens, respondit Abbarem D. Iacobi modo esse defunctum, et pro eo pulsationem fieri tam solemnem. Ideo ergo recordatus Præpositus, quadragesimum diem esse, quo se citatum audierat ab Abbate, consternatus animo divit suis, citò videte, quid faciam? mortuus ego sum, comparere me hodie summi Iudicis aspectibus oportebit. Nec mora, post verba hæc, cum balaeum egredi festinaret, in astantium manibus, cum diro eiulatu, et vocibus expirauit, ibi proculdubio respondere compulsus, vbi causarum strepitus cessant, iurisperitorum aduocatio conticessit, vbi nec preces, nec pretium liberant. Armonicis Franciscus Dux præfuit.G2 Is summa crudelitate fratrem ex Anglia redeuntem de medio sustulit, sed vicissim fratris cita ione intra annum de medio sublatus, Principatum cum vitæ amisit.

  • bGenes. c. 6 c1. Reg. 24 d1. Parasipo 24. vers. 13 G1In lib. Apu. et Catrius. et [Illegible word]. 7. G2[Illegible paragraph]

Depurgatione Monomachiæ. Cap. XVIII. Doctrina. Nvlla purgatio ista olim fuit frequentior, quandocunque criminis cognitio, vel probatio erat obscura: tunc enim temporis, vel actor reum pronocabat, vel reus ipse offerebat se, aut suo loco aliu (05) . Constat hanc fuisse inuentionem antiquissimam, et l'alæstinis ipsis in vsu fuisse, a ex Goliæ prouocatione, quem Dauid superauit. Post Barbarorum in Italiam eruptionem suit maximè in vsu apud Longobardos, et apud Germanos, et Francos, et etiam Hispanos. b Verum huiusmodi conflictus non probaitur, quia repugnant omni iuri, iuxta communem Doctorum sententiam. Repugnant iuri naturali, vt docet optimè Susius, c et Petrus Messias; d Repugnantiuri ciuili, et hoc probant communiter Doct. e etsi ea lex non sufficienter conuincat, nulla tamen lege apud Romanos fuit approbata hæc pugna. Quòd iure Diuino prohibitum sit duellum, probatur ex omnibus locis, quibus prohibemur Deum tentare, et quibus prohibemur occidere. Apertior est probatio iuris Ecclesiastici, seu Diuini positiui. f vt in Concilio Trident. cuius hæc sunt verba. Detestabili duellorum vsus, fabricante Diabolo introductum, vt cruenta corporum morte, animarum etiam pernitiem lucretur, ex Christiano orbe penitus exterminetur, et c. et deinde paulò post subdit idem Concil. Qui verò pugnam commiserint, et qui eorum patrini vocantur, excommunicationis, ac omnium bonorum suorum proscriptionis, ac perpetuæ infamiæ p nam incurrant, et vt homicidæ, et c. perpetuò careant ecclesiastica sepultura. Extat Bulla illa laudatissima fælicis Recordatio. Gregorij XIII. quæ suit product a Anno 1582. nono Decemb. quæ incipit his verbis. Crescente hominum malitia, facinorosi non desunt. Exempla. Gvlielmo Tertio Comite Annoniæ, Verpa quidam se finxerat sincero animo Christianis sacris baptismo initiari, suscepit ex fonte Comes, et Gulielmi filiolum nominauit, et apparitorem curiæ Montensis esse iussit.G1 Non diu poss, homoimpius in gressus ædem Monasterij Cambronensis actus furtijs, blasphemias

  • aAlciat de siniud. cetra ala. cap. 2 bLege Do (04) gobar. lit. oualic. se quise dese (02) . deb. tit. de pur gat, rei ti de omie? dio liberi hominia. clibr. de iniustitia. duelli. dp 4. vari.lect. ca. 9. eleg. I. C. de gladio. lib II. fPet. Mat thæus in Notis ad Bulla (01) Gre gor. XIII. mox laudandam. G1Anno 1326.

in Deiparæ imaginem multas effudit, et (horrendum) venabulo quatuor plagas inflixit, vnde sanguinis statim nui manarunt. Viderunt Faber lignarius quidam, et Monachus laicus Matthæus I obbius. Faber ascia caput Iudæo findere parabat, sed à Monacho prohibitus: rem detulerunt igitur ad Abbatem loannem de Montibus; is ad Comitem; Iudæus pertinaciter tormenta elusit, sic dimissus quadriennio postea ab Angelo apparente, quidam senex nomine Ioannes Flander Estinnensis, et septenn.o, iam ex paralisi clinicus iubetur Iudæum accusare, et duello prouocare. Bis monitus, parochi iussu senex adhuc rem differebat, tertio illa ipsa Virgo quinque illis plagis sauciata se videndam præbuit, et imperat Monomachiam. Plenus spe, et fide senex adit Cambronem, cernit in imagine vtrlnera, quo viso, accedit ad Comitem, accusat mentitum, dies pugnæ dicitur, arma, rudes fustes, et scuta lignea supersunt hodie: Iudæus vesco corpore, ferox viribus, tibiales fascias tintinnabulis cinxerat, et sic senem ridebat, sed iuuit athletam suum Deus, tam impar commissus, æger sanum, debilis sortem, senex iuuenem prostrauit, et horrendè blasphemantem conuictum, sed non p nitentem, Comes iussit caudæ equinæ alligatum trahi ad patibulum, et capite deorsum duobus ad latera molossis eum rabidè laniantibus appensum subito ignis fumo interijt. Narrat hoc fusè Robertus Hauportius, duobus ea de re libris carmine consci iptis. Radiflaus Curimensis Princeps Mistibogij filius, per iniuriam inuaserat Bohemiæ fines, coactus à suis tandem optimus Rex Venceslaus militem collegit. Cum iam dimicaturæ essent acies, si aliter inquit Venceslaus nisi prælio res componi nequit, cur non potius fine insontium sanguine ipsi inter nos singulari certamine decernimus? Nulla fit mora, loricam super cilicinam vestem indutus, paruoq; ensiculo subcinctus Venceslaus in campum prodit, at Radislaus Cataphractus, hastatusque cum ingenti machera se infert. Venceslaus signo Crucis frontem pingens, subito Angelos videt, atq; hanc vocem velut ab homine promptam audit. Ne feri: et repente Radislaus humi procumbens, veniam audaciæ poposcit, seq; potestati victoris permissit. G1 Alleuans prostratum Venceslaus, monuit, data venia, et dignitate ei restituta, vt contumacian, in obsequium debitum verteret, ne post grauius ab irato Numine plecteretur. Hic Deus miraeulo iustitiam causæ declarauit. Quando miraculo Deus non fauet, fieri solet, vt res vel maneat dubia, vel iustam souens, causam iusto Dei iudicio succumbat.

  • G1Vide Vuitichind si libr. 2. et Vincentiü li.24. et peculic. 70. et lib. 5. Hiftor. Bo hem.

Prius in pugna duorum hispanorum nobilium accidit tempore Alphonsi Regis, qui Petri Regis Castellæ pater suit; hi fuerunt Ruy Paez de Viedma, et Pay Rodriguez de Auila, ille hunc proditionis accusauit, hic illum sceleris grauioris vicissim recriminatione pulsauit. Cum ventum esset ad duellum tribus continuis diebus ab ortu solis ad occasum pugnarunt, multisque se vulneribus affecerunt, et dubia prorsus, nec in vnum, alterumvè inclinante victoria, vtrunque Rex innocentem pronunciauit, et æquali virtute præditos, amicos esse voluit.G1 Narrat fuse Petrus Messias. Post multas impietates à Maleficis patratas, Dæmon tandem conatur eos ad interitum per ipsorummet manus inducere. Cap. XIX. Doctriua. Omnes quotquot fuerunt Dæmoni addicti, et in eius potestate illaqueati, fatentur adeò sibi esse apud eum inclementem, atque iniustam seruitutem, vt sæpe in animum inducat, eos sibi manibus proprijs vitam exhaurire, siue per vulnus, siue per suspendium, siue per præcipitium, siue per submersionem, vt tam insuane Dæmonis iugum excutiant, Et tam subita, ac repentina mors eius facinoris molitionem consequitur, vt nullum satis promptü

  • G18 isue vat. lect. p.2. cap 10.

ab occurrentibus impedimentum contra afferri possit, adeò Dæmon rem vrget, et properat omnem, quem in hoc adniti certum est, vt postquam ætatem ferè omnem per tot impietates, ac scelera traduxerunt Sortiligi, quantulum illius superest, id per vim sibi sua manu præcidant, ac sceleratissimam vitam tandem interìu sempiterno abrumpant, sic, vt quos viuos flagitijs, eos defunctos supplicijs Dæmon indesinenter exerceat. Verum miseris illis non est tamen idem perpetuo, qui modo dictus est vitæ exitus, calamitatumq; finis. Sed vt est Diuini Pastoris ineffalibilis benignitas, et clementia abductas à lupo oues, sæpe ad ouile reuocat, denuoque cælesti gramine pascit, ac recreat: Et ideo vt plurimum, cum sunt in vincula coniecti admissorum confessiones, non eo vsque differunt, dum tormentis ab eis exprimantur, sed spontè, et cum magna animi alacritate exponunt læti, vt aiunt, sibi oblatam esse occasionem, qua possint leuimiserrimæ vitæ dispendio tantam à se calamitatem æternum depellere. Neque enim serit semper quodcunq; minatur arcus, nec semper est in manu Sathauæ, vt homines violentia sua, quo vult impellat. Vt tentet, hoc permittitur, vt præcipitet non ita. Hinc est quod non ipse desperabundos, vel in flumina conijcit inuitos, vel laqueis trabi annectit, vel cultris trucidat: sed tantum hortatur, vt id male sani exequantur. His autem omnibus sæpe intercedit, qui imbecillitatem hominum misererur Deus, modo hoc, modo illud præsidium pro sua sapientia opponens, vt exemplis patebit. Exempla. Refert Remigius vidisse se Sontis cuiusdam Sedenarij nomine cadauer, cui collum tantum religatum esset ad os in parietem, non adeò tenaciter defixum tenui ex indufio fasciola putrido stamine intertexta, genibus in terram penè inflexis, ac deuolutis, ad id positum, tam commodè sua anima fuerat desunctum, quàm si è trabe sublimi canabea, validaq; reste innixum pependisset, ac carnifex aliquis haud seguiter operi manus admouisset, et plerique omnes, qui sic vitam deserunt simili celeritate, ac facilitate pereunt.G1 G2Hambachi in Germania inferiori in co (04) finibus Flandriæ, in Ducatu Serenissimi Ioannis Gulielmi Ducis Cliuensis, et Iuliacensis; cum ibidem ego essem ratione cure (11) eiusdem Ducis, qui erat maleficiatus: cum ibidem ego essem ratione curæ eiusdem Ducis, qui e (11) rat maleficiatus; vocatus fuit Presbyter quidam Magus, Ioannes

  • G1L.b.3.e.5. G2Authen.

nomine, nonagenarius, qui præerat curæ animarum in oppido Archiepiscopatus Coloniensis Di cesis, nomine Lanch: hic reddiderat dictum Principem per maleficia furiosum, pauidum, et formidolosum, pro vt ipse confessus est. Huic, triduo, antequam, fuisset vocatus à Principe, apparuit dæmon in eius ædibus Lanchi, et monuit, vt nullo pacto iret ad Principem, qui breui erat nussurus ad illum, quia timebat sibi. Cui Magus, quid ad te? voloire quocunque mihi libuerit: Dæmon nihil subdidit his auditis, sed demiffis femoralibus, vt tetulit ipse Magus (induerat enim sormam Nobilis viri cum seruo sibi adhærente) ostendit illi anu, et emisit crepitum rætoris a deò inrolerabilis, vt per triduum non poiuerit Mague, adhibito thure, ac alijs odoriferis suffumigijs, f torem tam grandem sedare. Venit ad Principem nonagenaries lste Magus, et examinatus, de maleficio, fatetur se, illum maleficio infecisse, innocasseque tunc temporis Luciferum Dæmoniorum Principem in ijs caracteribus, in quibus erat maleficium, conscribendrs. Apparuit illi Dæmon in Turri secundò, in qua ipse dormiebat, ac in desperationem illum, eò quòd esset igni tradendus, propter delictum consessum, indncens, proprijs manibus, giadioloque suo, die Dominico mane, qui fuit 25. Septembris anni 1605. proximè præteriti ipfe se iugulauit: Et quamuis vulnus gutturi inhærens, tantæ virtutis non esset, quo statim moreretur, nihilominus tamen dæmon in ipso actu desperationis animam eius statim per vim arripuit, ad insernaq; deduxit, cum maxima omnium admiratione. Ego illum sic mortunm, et adhuc calidum vidi super f num iacentem; vt qui instar bestiæ vitam duxerat, etiam in bestiarum pabulo occideret; sic disponente Diuina Iustitia, quæ tribuit vnicuiq; iuxta opera sua; voluitq; Deus, vt quinonagenarius vixerat Sathanicus, Sathanicis quoq; manibus vitam ciauderet. Ioanneita Galea amplum de hoc testimonium reliquit, cum supplex à quæstore efflagitauit, ne meritas à se p nas longius traheret, se enim eas æquissimo animo paratam luere, vt eam impietatem, quam summam in Deum admisserat citius posset expiare. G1 Nicolea Morelia, ab co tempore, quo crimen suum iudici aperuit, non cessauit se beatam prædicare, quæ sic se vt antea posset Deo asserere ab omni dæmonis seruitute liberam; Iamq; triennium perpetuum hoc sibi in animo suisse facere, sed non potuisse, ne attentare quidem, adeò tenax est suæ prædæ hostis ille.G2 Catharma Latoinia Marchensis non negabat, quin esset pro

  • G1Sandom Inici 5. id Nouemb. 1586. G2Serræ 14. Cal. Febr. 1587.

tantis suis flagitijs extremas p nas merita, tum iudicis eti (03) am summam indignationem; si quis tanien gratiæ locus superesset, hoc solum sibiadijci postulabat, ne mors vlterius differretur, quo se quam citissimè sistere posset pro eius indicis tribunali, in quo spem suam omnem positam hababat, sibi enim vel grauissimo operiiam esse animam.G1 Idatia Miremontana obnixè iudicem rogabat, vt se quàm citissimè morti addiceret, neouc enim etiam si vinculis absolueretur, liberum vnquam futmum, vt rescipisceret, ac ad meliorem siugem se reciperet, quòd dæmoni fidem suam obstrmxisset, quam vti importunissimo creditori, quin exolueret, defugere non posset, quandm in vita maneret.G2 Apolonia à Freisen, morte sibi gratius nihil contingere aiebat posse, quo tandem sceleratissimæ, suæ vitæ finem aliquem inueniret: neque enim ab iniuria, et malesicio, quoad viueret temperare posse, quod ad ea dæmonem assiduum hortatorem haberet, cuius etiam mandatis, atque imperio nisi morte se exoluere non posset: crastinus igitur illi dies priusquam alius eas omnes miserias clauderet, viamque ad c lestem patrem aperiret, ac patefaceret.G3 G4Antonia Mercatrix, nihil se iam æque cupere, quam vt citissimè viua in ignem ponatur, quòd id sciat se etiam iudice pridem merica.G5 Desidetium Financium Mandrensem ob cumulatum patricidij sortilegium forficibus candenribus puniendum, ac deinde etiam viuum igni tradendum, Duumuirum Nanceianorum collegium grauiore sententia damnauerat. Id igitur, siue per dæmonem suum sciuerat, quod alijs multis euenisse, et monstratum est, et demonstrabitur, siue ipse tam horribilis sceleris conscientia præsagiebat; statuit spontanea, ac voluntaria morte effugere. Ergo arreptum cultellum, quem sortè custodia incautius in cista cum pane condiderat, m fauces quontum potuit adegit, atque ita interijt, et eodem anno in Lotharingia vltra quindecim fuerunt, quisic vitæ suce constlnerunt, vt se exemplo publico subducerent, verum nehomoie legentium animi perfundantur, de huiusmodi satis vertam igitur sermonem ad ea quæ exitus meliores habuerunt. Ioanna u Banno spontanea confessione testatum reliquit nulla in re adeò impertunun. suasorem habuisse dæmonem, quàm vt se, aut in puteum deijceret, aut profluentem n ergeret, aut reste implicaret, aut omnino quaius alia rationc perderet, diciq, non

  • G1Hartcurie 3.nor Febr.1587. G2Præneij prid. Cal. Augusti 1586. G3Fresenij 3.idus Augusti 1586 G4Ernelij 3. Cal. Iunij 1591. G5Sandeodati prid.id. Jul. 1581.

p osse, quàm in eo srequens esse c perit, vbi præsensit illam lam lam comprehensione esse deuinciendam, vt qui videret bolum sibi è faucibus eripi, ac ne post quidem ab incæpto destitisse, sed acrius, et maiori etiam studio, ac importunita e post iam com, prehensionem vtsisse, vt id persiceret, quoque sactum minus desenderet diss cultatis excusatione, ostondisse in carceris apgulo obscuro neglectam catenam, quam si vellet posset collo aptire, atque illa fauces sibi frangere; coq, iam res processerat, vt placeret consilium, sed hoc ad consummationem desuisse, quod nihil se se offerret vnde catena religaretur. G1Annæ Drigeæ idem etiam persuadere conatus erat, nam cum flammarum, quarum erat cruciatibus interficienda, horrorem simul, et exempli, quodeditura erat, dedecus, atque infamiam coram oculis posuisset, tum facilè obtinebat, vt hæc morte voluntaria peruerteret, sed contra præsentis mali suga, atque auersio quæ omnibus naturaliter inest, tum fortè salutis animæ certissima amissio, quæ à perditissimis quibuscunq; etiam metuitur, animum in contrariam sententiam distrahebant; ergo illud consilium constanter reiecit, taleid erat, vt in superiorem carceris fenestram sese ex olleret, vnde paratum ostendebat præcipitium. G2Desiderium Guerardum cum nullis ad huiusmodi facinus rationibus adducere posset, hoc etiam ad suasionis cumulum adiecit futurum, si sic vim sibi inferret, vt euaderet in sibi similem dæmonem, in cuius potestate futurum esset, quæ vellet agere, sed ne hoc quidem labefactare, ac à sententia dimouere potuit, si quidem tot eius antea elusus dolis, consilia eius omnia suspecta habebat, in nullaq; amplius morem ei gerere certum erat, Cum de (11) monis sit tantum persuadere, sed non impellere iuxta illud Matthæi, si filius Dei es, mitte te deorsum.G3 Quos semel corripuit Dæmon, hos obnixè retinet etiam in tormentis constitutos ante Iudices, in interiori bus sacrarijs, ac vbilibet. Cap. XX. Doctrina. Qvam semel potestatem aquisiuit in homines demon, tam obstinatè tuetur, ac retinet, vt ne constitutos quidem in vinculis manu sua mittat, opeque destituat; sic velutrstrenuus pugil non conquiescit, neque defatigatur, dum superest certandi copia, atq;

  • G1Haracurie 4 idus No ucmbr. 1585. G2Venezalil 13.Calen. Nouemb. 1581. G3Matt. c.4.

occasio: nec prius vnquam destituit, quos semel habuit obsequentes, quam illi illsi ceu agni lupo, fuerint erepti: quod etiam cum presentit, ac coniectat suturum; sæpe vel prauis consilijs, vt cum ad suspendium, spontaneamq; mortem impellit; vel re, ac facto, vt cum collum ipse obtorquet, verberibusq; necat, vel aliqua alia via, quæ exitium asserat (si Deus non auertit) quod exemplis alibi est demonstratum; aut si ne hoc quidem lice, ingratum iniucundumq; aliquid, si potest, facit, ne omninò innocuus abeat, quod etsi ita palam sit omnibus, vt otiosus videri possit, si quis de hoc siat sermo, non pigebit tamen ad cognoscendas magis hostis nostri artes, nonunila quædam describere. Nullus præterea est adeo sanctus locus, nullus adeò religiosus, quem hostis antiquus audax, et tameramus, violare, tentare, et perrumpere non tentet, dum prædam suam sectatur. Templa, Conciones, Anachoritarum cellas perlustrat, in ijs frequens est, et affiduus, nec mirum hoc cuiquam esse debet, quando aususest se etiam inferre conue (02) tui, quem olim fuorum Deus celebrabat, vt patet Iob; et vbicunque sit, quibus vult se offert conspiciendum, cæteris autem ibidem stantibus, nihil cernentibus prorsus, vt patebit per exempla. G1 Exempla. G2Qvitinam Xalleam statim, ac in carcerem condita suit dæmon immisit, monuitq; non enasuram illinc, msi quæstionum tormentis dutissimè exagitatam, atq; examinatam, seret modo tacita exiguitemporis dolores, certam post adesse libertatem, se interim vbi res postularet, non desuturum, atq; vt is prædixerat, ita illi non multo post euenit, nam dum in tormentis erat, ac valdeij, pre (11) mebatur, ille se cius reticulo crinali submissit, non cessons, addere ammum, ac spondere iam iam adesse cruciatuum sinem; ac si sortè cos paululum, vt intermitterettortori quæsitor innuebat, id ille præuertens ceu à se factum, miscræ illi prænunciabat; sed cum iam nullus esset dolorum modus, et anplius tolerarine à sortissimo quidem possent, erutrqudeille. Amonete me hinc, ait, satis verborum hic mihi meus decht tersidus, en parata sum verum fatert et sic à de (11) mone, quem difertis vetbis prius abiurare iussa est, libera, ordine rem omnem abeo, quo se illi addixarat die recensuit. Dodem loco, et Anno; Anna Xellea non absimile huic factum totidemq; ferè uerbis recitauit, nisi quòd non crinibus, sed imis faucibus de (11) monem suum torqueretur, occlusum habuisse se dixit,

  • G1Iob cap.t. G2Blainu llæ 5. C.I. Marlil 1587.

nimirum quo facilius loquuture (11) uocem inhiberet, si fortè per doloris impatientiam admissum fateriurgeretur; nec cares suo iudicio illos fefellerat, qui tum pre (11) sentes affuerant: aduerterant enim forte fauces in eum tumorem excedere, vt mentum ipsum sua elatione propemodum ade (11) quare uiderentur, tum adeò liuore decolorari, ut facilè intus angorem inesse maximum comjcerent. Claudia Simoneta, que (11) obijt perignem sortilegij damnata, preter plerasq; alias quarum nomina, nunc non memini, una cu (05) Antonio filio obseruauit, inquientes sibi circa tempora obseruatum fuisse musce (11) specie de (11) monem cum in carcerem ducerentur, diligenter monuisse, ne se ipsi intentati criminis manisestos sua consessione facerent, quamuis exquisitis tormentis ad id vrgerentur; confessos enim certissima, ac sæuissima supplicia manere, contra si linguam continerent, suturum vt propediem salui, incolumesq; euaderent.G1 Eandem silentij necessitatem Francisca Fellæa sibi à dæmone allatam memorauit, ac præterea ita occlusas ad vocem iudicis aures habuisse, cum is primum illam interrogaret, mhilo plus audiret, quam si is mhil omnino loqueretur, sed tandem superata incantatione, ac veritate a se tormentis expressa, non ccss sse ab co tempore dæmonem de nece illi minas intendere: cb id rogabat illa, ne se incomitatam relinquerent, præsertim de nocte, cnius solitudo maximè esset opportuna illius inmrijs. G2 Eodem loco Anno 1587. Franciscus Fellæus, cum è capitis iudicio, bis celata veritate, acsuperatis tormentis emersisset: tcrtio delatus, ac in noxa deprehensus, seras quidem, sed graues sceleris p nas confessus tandem exoluit. Imò non defuerunt alij, qui vim quæstionis perferrent inconsessi, ac cumiam è reis essent eximen di, celatum eo vsq; crimen suum deregerent. Huius rei fidem secit Margarita Valtrina, quæ cum horæ spatium integrum in carnisicum acerrimis tormentis mansisset, nec ob id durius in se quidquam esset loquuta, tandem iam din ittenda accersiri voluit Iudicem, apud quem primum obstinationis suæ pre (11) cata veniam, à capite vti eam dæmon inescasset, ac deinde per omnia flagitiorum genera exercuisset, enarrauit. G3Non est memoratu indignum, quod eodem anno Alexiæ Belhoriæ idem facere cupienti contigit, stupentibus præ admiratione, quitum aderant onmibus, cum enim ad eiusmodi spontaneam consessionem se accingeret, ac à dominica oratione, vti mos est Christianis auspicaretur, in murum, quem post se habebat,

  • G1Castelleti 2. Calen. Octobr. 1588. G2Pangei. 5. Id Nnouembr. 1584. G3Blainuille 17. Calcu. Feb.1587.

auersa ruit tanto impetu, vt pro mortua iam multis tollenda videretur. Sed paulatim ad se rediens, ac deliquij causam rogata. Non videtis, inquit, sub lecto prostratum carnificem, qui me modo faucibus comprehensam penè præsocauit? En ctiam, vt terrorem vultu minaciter obijcit, at que quantum potest, inhibet, ne de se verbum vllum dicam. Nec me nunc quidem primum à verò dehortari tentat, nam iam cum torquerer, in aurem sinistram se pollicis instar intulit, monens sedulo, vt linguam temperarem, nec vinci me sinerem exigui temporis non admodum vehementi dolore. Sequentia resert Remigius his verbis, quæ ipse præsens vidit.G1 Veneficam quandam (cui vulgus Asinariæ nomen ab asinario marito fecerat) sic pre (11) n ebam dictis testium, vt iam tergiucrsationi locus nullus er relinqueretur. Itaque ob id se comparauerat, vt admissa omnia sua velle patefacere videretur, cum illi in vultu color subito immutari, oculi in aduersum carceris angulum cum stupote desigi, oratio, mens deniq; ipsa c pit excidere. Peto, quisnam ipsam morbus adeò repenteinuaserit, respondit, ex illius anguli superiore parte videre se Magistellum suum manus sibi ferociter ostentantem quales habent cancri bisurcas, ac dentatas, iamq inuolaturo similem apparere; eò oculos conuerto; pergit illa obnixè, intento etiam digito demonstrare: nihil aduerto: iubeo tamen præsentiesse animo multa, et securè, et considenter in Magistelli illius contemptum præfatus; ex co igitur timore iam se collegerat, acpergebat, de se narrare, quæ ante incæperat, cum denuo ex alio angulo prominentem illum enormiter aduertit, mutata iam persona, vti qui scænæ alicui seruinnt, ac certis cornibus instructa fronte, quasi eam illico esset impetiturus, sed rursum derisum, acctiam conuitijs proscissus abijt, nec ab ca deincops visus est, vti ipsa iam ad rogum profectura declarauit: alia exempla sacrarum ædium, et claustrorum alibi sunt demonstrata, et demonstrabuntur adhuc. Summarium omnium scelerum Maleficorum paucis contentum. Cap. XXI. Sebastianus Michael in pneumalogia refert hoc exemplar sententiæ latæ Auinioni anno 1582. vt paucis concludat enormissima Sagarum, et Maleficorum, ac horrendissima eorum flagitia. Sententia.

  • G1Lib. 3. c. 21.

Visis processibus coram N. N. contia nobis constitutcs reos accusatos, et delatos, quibus tam per vestram, et quorumubet vestrum relationem, ac propriam confessionem, iudicialict coram nobis factam, atq; sæpius repetitam, iuramento vestro medio, quam per testium depositiones, eorun o; accusaticnes, et alias legitimas probationes, ex dictis, actis, et processu resultantes nobis legitimè constitit, et constat, quòd vos et vestrum quilibet, Deum nostrum omnium creatorem, et opisiccm, vnum, G1 et trinum abnegastis, et immuem diabolum, hostemque antiquum humani generis coluistis, vosq; illi perpetuò denouistis, et Sacratissimo Baptismati, et his, qui in eo suerant susceptores leuantes, et proparentes: vestræq; parti paradisi, et æternæ hæreditatis, quam pro vobis, et toto genere humano Dominus noster Iesus Christus sua morte acquisiuit, coram præfato Cacode (11) mone in humana specie existente abrenunciastis: mfundente ipso rugtente diabolo denuo aquam, quam accepistis vestro vero mutato nomine in sacto Baptismatis sonte vobis imposito, sicq; aliud commenticium nomen vobis imponifictitio baptismate passi estis, et accepistis, atq; in pignus fidei de (11) moni date (11) vestimentorum vestrorum fragmentum, et particulam illi dedistis,G2 et vt à libro vitæ vos deleri, et obliterari pater mendacij curaret: signa vestra propria manu, ipso mandante, et iubente, in reproborum, damnatorum, mortisq, perpetuæ libro nigerrimo adhoc parato apposuistis, et vt ad tantam persidiam, et impietatem vos maiori vinculo deuinciret, notam, vel stigma cuilibet vestrum,G3 veluti rei suæ propriæ, inussit, et illius mandatis, et iussis iureiurando super circulo (quod Diuinitatis Symbolum est) in terram sculpto (que (11) scabellum pedum Dei est) per vos et quemlibet vestrum prostito, vos obsti inxistis, signo Dominico, et cruce conculcato;G4 et illi parendo, adminiculo baculi, quodam nefandissimo vnguento ab ipso Diabolo vobis præscripto illiti, et cruribus positi, per aera ad locum constitutum intempesta nocte, hora malefactoribus commoda, statutisq; diebus ab ipso tentatore portati et translati fuistis, ibique in communi Sinagoga plutimorum Malesiccrum, Sortilegorum, Hæreticorum, Fascinariorum, cultorun q. Damonu (05) , accenso igne tetro, post multas iubilationes, saltationes, comessationes, compotationes, et ludos in honotem ipsius pre (11) sidentis Beelzebub Principis demomorum, in formam, et speciem f dissimi, et nigerrimi hirci immutati, vt Deum re, et vetbis adorassis,G5 et ad illum complicatis genibus supplices accessistis, et candelas piceas accensas obtulistis: et illius fe (11) dissimum, ac turpissimum

  • G1Anostasia co (04) summa ra. G2Transfugium. G3Sacrilegium. G4Lignu (05) sub cruribus positum. G5Ido latria perfecta.

G1anum (proh pudor) summa cum reuerentia ore sacrilego deosculati cstis: illumq; sub veril ei nomine muoeastis, ac illius auxilium: Et pro vindicta in omnes vobis, vel insensos, uel petita denegantes exercendo esslagitastis: atq; ab ipso edocti, vindictas, Malcficia, fascinationes, tum in humanas creaturas, tum etiam in animalia exercuiftis: atq; homicidia infantium quamplurima commisistis, impre (11) cationes, ablactationes, tabes, et alios grauissimos morbos ope iam dicti Sathane (11) immisistis: insantesque per uos, nonnullis etiam scientibus tantum, et annuentibus arte iam dicta malefica oppressos, consossos, et interfectos suisse, ac demu (05) in cimicerio sepulros noctu, et clam exhumastis, et in Guagogam pre (11) dictam, fascinariorum collegium portastis.G2 Deniq; de (11) moniorum Peinciprin solm sedontiobtulistis detracta, et uobis conseruata pigucdine, capite, manibus, et pedibus abscissis, trumcumq; decoqui, et elixari, et mterdum assari carastis, iubenteque, ac mandante pre (11) fato patre uestro comedistis, et damnabiliter deno artis.G3 Mala deniq; malis addendo, uosuiri cum succubis; uos mulieres cum incubis fornicatiestis: sodomiam ueram, et nefandissimum crime (02) misere cum illi tactu frigidissimo exercuistis, et quod etiam detestabilissimum est, augustissunum Euchatisti? sacramentum per uos in Ecclesia sancta Det, aliquando sumptu, iam dicti Serpentis à Paradiso eiectr pre (11) cepto in ore retinuistis; illudq; in terram nesariè expuistis, ut cum maiori omnis contumclie, impietatis, et contemptus spem, Deum nostrum uerum, et sanctum dehonestaretis, ipsum uerò Diabolum, eiusq; gloriam, honorem, triumphum, et regnum promoueretis, atq; omni honore, laudibus, dignitate, authoritate, et adoratione honoraretis, decoraretis, et honestaretis. Quæ omnia grauissima, horrendissima, et nefandissima, sunt directè in omnipotentis Dei ommium creatoris contumeliam, et iniuriam: quam ob causam: Nos Frater Florus et c. De purgatione vulgari perignem. Cap. XXII. Doctrina. Fvit aliquando hæc purgatio tribus modis; per rogum; per prunas: et per ferrum candens, et sic innocentia probabatur, si illæsus quis abiret. De serro candente extat nunc mos apud Iaponicos, vt docent litteræ missæ anno 1595. à P. Luysio Froes Iesuita, que (11)

  • G1Vindicte m b ominmus, et alia anima (01) t.a. G2Sepulcrorum viola tio. G3Fornicatio. Sedomia vera. Sacrilegiu (05) .

ostea fuerunt impressè Moguntiæ anno 1598. In Francia vetustis temporibus licita tantum fuit in causis sæcularibus, vt colligitur ex Epist. Iuonis. a Inuenio ferrum istud ignitum vocari (iudicium) quod nomen arbitror commune fuisse instrumentis omnibus harum vulgarium probationum, vt notat Petrus I oyeyr. b Meminere huius variæ leges Septentrionalium, omnes occupata à Barbaris Italia, et Callijs latæ, apud Radeuicum c fit mentio legis militaris, qua seruus non deprehensus in furto, sed accusatus, iubebatur vel Domini iuramento, vel igniti ferri iudicio se expurgare. Leges Francicæ, et Longobardicæ iubebant per nouem vomeres ignitos, homicidij accusatu (05) se expurgare. d In Concilio Triburensi docemur e hanc probationem in Germania non fuisse nobilium, quibus iuratoria duodecim ingenuorum contestatio sussiciebat: sed ignobilium. Verum historiæ testantur etiam nobiles eam sæpe subiuisse, aliquando per lamina (01) , aliquando per chirotecam, aliquando aliter. Anno 1215. vel circiter f Conradus Marpurgius Inquisitor Apostolicus, si accusati de hæresi negabant, iudicio ferri candentis experiebatur, et si co (04) burebantur, eos potrò committebat rogo, quod si factum fuit, contra Canones ab illo perperam factum. Iam enim id Stephanus quintus prohibuerat. Exempla. G1Fverat in Ciuitate Omuræ Christianus quidam degens inter ethnicos, accusatus furti, et quia hoc crimen seuerissimè castigatur in Iapoma; sic vt de eo quantumuis minimo eonuictus morte cum nulla spe veniæ mulctetur, nec tamen possent hunc Christianum verè conuincere; ecce mox gentiles eum obsident, et dum ahud non possunt importunè compellunt, vt rituipsis consueto edat iuramentum, quod erat, vt in folio cartæ subscripto scriberet quod erat iurandum, deinde folio in palmam manus deposito imponeret ferrum candens, manumque con stringendo, in suum caput vindictam, et iram Chamis impre (11) caretur, si obiecti criminis reus foret, quòd si manus fortè comburatur, aiunt experientia probatum eum noxæ esse reum, si verò a lasione cum folio maneatimmunis, esse innoxium. Cum igitur hic Christianus in has angustias adductus esset, quippe, vel iurandum illi erat, vel repudiato iuramento, quo se reum faciebat, vitæ discrimen adeundum, innocentiæ sue (11) confisus dixit; fas sibi non esse ta (01) quam Christiano, per falsum Chamis iurare, sed tantùm per verum

  • a91. et 251. bLibr. 3. despectris cap. 7. clib. 1.rerum Frideric.cap. 26. dLo (04) bardi lib.1. titu. 11. de paticid. Fra (01) cia lex lib. 4. cap. 56. ecap. Nobilis 2.q. 4. fTrirem. in chron. cap. 22. G1Pater Fro es superi9 citatus.

Deum: consentiunt Gentiles, vt per suum Deum iuret. Ille ergo signo crucis in folio expresso ferroq: candentiimposito, quia id facere cogebatur, magna animi considentia ferrum manu co (04) strinxit, singulare miraculum, nec manus, necsolium comburitur, itaque non solum solutus est p na, quam gentiles illi minabantur, verum etiam culpa, quam falso illi impingebant. Otho Tertius Imperator vxorem habuit Mariam nomine, lubrica side, et conscientia nulla: Hæc vt noua Phædra Comitem Mutinensem in amplexus trahere conata, repulsam vertit in furorem, et odio eius, quem impotenter amarat, inflammata, crimen suum in innocentem reflectit: nec latuit dolus Comitem: hinc amor in Imperttorem; inde vrgebat honor proprius: cessit honor amori, quia Cæsaris honorem vitæ suæ præponebat, coniugi tamen suæ mulieri prudentissimæ, et quod rarum, forti, conatus Augustæ, responsum suum: calumnias illius, periculum suum aperuit, decretumque sibi dixit, mille mortes oppetere potius acerbissimas, quam tantum Imperatoris sui, de incontinentia, et perfidia Augustæ natum, dedecus in lucem proferat, proinde illam, se, si quid de ipsa bene vnquam meruerit, obtestari, virili constantia sexus et coniugij oblita, sententiam, quæ impendebat, mortis ignominiosæ, vt perferret, senecato Coniugis animum. et memoriam resumeret, et animo imperterrito, nomen Mariti ab ignominia liberaret. Non diu post Comes culpam Augustæ suo capite luit, creduli Proeti iudicio condemnatus. Conuentu deinde Imperiali apud Roncalias instituto, quo die Viduis ius dicebatur, mulier prodit, et coram consessu ex lege Imperatorem ad talionis p nam vocauit, eò quod maritum suum iniustè de medio sustulisset. Otho admirabundus, at tu, quo nam pacto, ait, viri tui, quam ostentas innocentiam comprobabis? Ca (01) denti lamina, respondit. Adfertur Imperatoris iussu ferrum bene ignitum, adlatam vidua sine noxa cunctis mtuentibus apprehendit manu, et tenuit. Externauit miraculum Imperatorem, adeo vt, se quidem supplicijs dignum profiteretur, sed moram posceret subeundi. Triplex vadimonium differo (respond. illa) Reginæ suppliciu (05) solùm posco, cuius nefaria calumnia, me Marito, te fidissimo milite; Rempublicam Ciue strenuo spoliauit. Cunctis æquissimum visa petere Augustus eam collaudat, et pro dilatis sibi vadimonijs, quatuor in Etruria castris donat. Augustam verò, quæ Veneris igne male arserat, carnisicis manu in rogum coniectam, iustis flaminis absumi iussit.

In Saxoniæ oppido Vuitemburgo, excitati incendij publici crimen, impactum fuit cuidam; ille, et iureiurando, et iudicio incendij se innocentem probauit: Cum enim longo itinere ferrum candens manu tulisset, illudq; illæsus in terram deiecisset, ecce ferrum ommum oculis fugit, sed eo fermè exacto anuo, cum quida (01) alius, qui incendij conscius erat, silicibus viam publicam in oppido pauiret, ferrum in arenam abditum prodit, manumq; validè comburit, mirantur omnes, et ferrum illud recognoscunt, et reum ad iudicem adducunt, qui quæstione admota, verum consessus est, et cruribus fractis noxius rotæ impositus est.G1 Crancius lib. 8. Vandal. cap. 30. Aliud æque mirandum apud Cæsarium, his verbis descriptum.G2 Referre solet Dominus Bernardus de Lippia quandoque Abbas, nouisse se piscatorem in Episcopatu Traiectensi, qui cum quada (01) fæmina multo tempore fuerat fornicatus, et quia cius peccatum nimis erat notorium, tempore quodam in synodo imminenti accusari timens, statim ad sacerdotem veniens, magis, vt post patuit, timore p næ, quàm amore iustitiæ, peccatum confessus est, consilium quæsiuit, et inuenit: si habes, ait Sacerdos, firmum propositum nunquam peccandi cum illa, candens ferrum securè poteris portare, ipsumq; peccatum negare, speio autem quòd virtus confessionis liberabitte, quod ita factum est cunctis stupentibus, quibus factum innotuerat, læsus tamen ab igne non fuit, sed cum postea peccati iterandi in recidiuam voluntatem incidisset, et gloriaretur se non magis adustum fuisse à ferro illo candenti, quam ab aqua fluminis in quo tum nauigabat aquam quam manu hautiret, candentis ferri vicem egit aqua algida, et manum adusit, pelle tota detracta. Idem narrat in hoc capite de quodam pessimo hypocrita, qui peregrinationis pallio scelera contegebat, is ab alio quodam nefario homine numis conductus, hospitis à quo benignè habitus est, ædes incendio consumpserat, bis exceptus, bis pro gratia incendium immissit. Territus Dominus multos detulit, de quibus suspicabatur, qui omnes expertes culpæ candenti ferro illæsi se expurgarunt: Domo tertio ædificata, ferrum in quodam domus angulo abiectum iacebat: venit post aliquod tempus pseudo viator, ille tertio humane excipitur, videt serrum, rogat, cui vsui? audit ab hospite, quid illo actum, quin, inquit, illo deinceps ad alios vsus vteris, ne iaceat otiosum? simul manu apprehendit, sed illud repente incaluit, et manum validè adussit: ille cum eiulatu abijcit, hospes admiratione perculsus merito suspicatur

  • G1Gothifr. Viterb. in Chro. Cra cius lib.4. Saxoa.ca. 26. G2Lib. 10. c. 35.

hunc bis exustarum ædium reum, Ergo comprehensum sistic iudici. Iudex æquuleo iubet torqueri ipse confessus omnia in rotam conijcitur. Tam admiranda sunt Dei iudicia. Aliud adscribam ex vrna f cunda Cæsarij.G1 Rollo Normanorum Dux, qui Robertus postea vocatus est, nouerat suos in latrocinia, furta, rapinasq; propendere, idcirco seueras de his, leges tulit, quarum metu pollicens sibi omnium securitatem, iussit Rusticos intrepidè Rusticani operis instrumenta in agris relinquere. Quidam ex agricolis domum reuersus, ab importuna vxore rogatus, cur instrumenta non apportaret, Ducis præceptum obiecit, at illa furtim ex agro instrumenta subduxit, et abscondit vt maritum redderet cautiorem: reuersus vir in agrum, vbi non reperit quæ reliquerat, rem adloci præsectum defert, ille ad Ducem: vocatus à Duce rusticus pre (11) tium accipit amissorum, iubetur Præsectus ignis purgatione adhibita furem explorare, primus conatus irritus fuit, nam iguis furem non prodidit, licet omnes Rustici subijssent scrutinium. Tum Dux versus ad Episcopum. Deus, inquit, Christianorum, si est conscius secretorum, cur furem non prodit? Episcopus adhuc non benè firmatum in religione non corripuit, sed causam prætendit, quia ignis nondum furem attigisset, iubetur dilige (02) tius inquirere, Præfectus e (02) t apud Vicinas illas inquirit Villas, nec quisquam repertus est. Vocatus à Duce Rusticus, an cur indicarit, rem in agro esse, rogatur, ille, nemini præterquam vxori dixisse resp. Vxor quæstionibus admora, furtum fatetur; tu (05) Dux marito, clam vocato, sciebas, inquit, vxorem furacem esse, an non? ille, sciebam, ait; cui Dux, cur ergo, aut non puniuisti, aut non indicasti? Ergo iussit ambos suspendi, et hac seueritate legem sanxit. Memoriæ etiam occurrit factum Catholici Hispani.G2 Arianum Gottum tempore Le uigildi ad probationem ignis prouocantis; cum enim verbis et rationibus nihil prosiceret; est, ait, digito meo annulus aureus, ego eum in ignem iaceo, tu candentem collige: proiectumq; inter prunas annulum, ita igniri permissit, vt ei similis cerneretur, conuersusque ad hæreticum, ait; si vera est prosequutio tua sume eum ab igne, illo autem resistente, ait. Immensa Trinitas Deus, si quid indignum te credo, ostende, certè si recta est fides mea, nihil mihipræualebunt hæc sæua incendia, et ablatum ab igue annuium, diutissimè palma sustinuit, et nihil nocuit. Hæc non suit iudiciaria inquisitio, sed contestatio veræ, ac sinceræ fidei. Legimus de Roberto Cantuariensi Episcopo, cum Regi Eduardo

  • G1lib.2. Not ueg. c.27. G2Grep. lib. de gloria Confesser cap. 14.

persuasisset, vt Emmam matrem adigeret, ob suspicionem stupri cum Aduino Vintoniensi Episcopo, commissi, ad hunc se modum expurgaret, et ea igne maneret illæsa, timore correptam, incontinentem ex Anglia fugisse, ibique breui animimærore contabuisse. G1 In vita B. Ioannis Elemosinarij mense Iunij legitur, Leuntium cum ægrotaret, et præsæntiret mortem appropinquantem coram plurimis iussisse adferri turribulum plenum candentibus carbonibus, et eos accepisse carbones, et insudisse in sinum, et omnibus audientibus dixisse. Benedictus Deus, qui olim Rubum conseruauit incombustum, is mihi sit testis sidelis, quod quemadmodum meas vestes non attigit, hæc quæ est in igne vrendi vis, ita nec ego attigi mulierem toto tempore vitæ meæ. Idem iudicium in Callia subiuit B. Briccius, B. Martini in sede Turonensi successor: hunc enim populus reum agebat stupri cum muliere Religiosæ professionis commissi, quæ linteamina Episcopilauare solita erat, et ex aliquo improbo pepererat. Briccius iussit ipsum infantem nondum menstruum in medium adduci, et coram populo interrogauit, num ipse pater eius foret? Resp. infans, eum non esse, sed alium, quem non nominauit. Fiebant hæc virtute Diuma, sed plebs dæmonis operæ adscribebat, prunis itaq; ardentibus biretum implet Briccius, et tota defert v be illæsus, se sic à libidinis carnalis flagitio alienum prosessus, quemad modum flammis vestimentum intactum. Petrus Massiliensis Presbyter suspectus de hæresi Antiochie (11) ipso die parasceues, sacrosanctam Christi Domini Lanceam gestans manu, nudus corpore, per congeriem latam lignorum ardentem, mediosque ignes illæsus euasit. G2Poppo Danus Presbyter in fidei Christianæ probationem vestem prius cera copiosa illeuit, eamq; indutus in medio populi circulo sic se in flammam intulit, et perstitit sine vllo doloris sensu (quod sanctè affirmabat) donec vestis tota corpori circumfusa, intacta flammis cute in fauillas redigeretur, eo permoto miraculo Dani, duelli purgatione sublata, ignis purgationem introduxerunt.G3 A Theodoro Lectore historia refertur huiusmodi. Tempore Martiani duos Episcopos, vnum catholicum, Arianum alterum, principio verbis disputasse de sidei dogmate controuerso, deinde catholicum conditionem concertatori proposuisse, vt vanis disceptationibus prætermissis, rogum iguis secum ingrederetur, et sidei suæ veritatem vterque hoc indicio Deo comprobaret test,

  • G1Polilor. Virgil.lib. 2. histor. Anglicar. G2Paulus Fmil. hist. franc. lib. 4. G3Crantzius lib. 3. metrop.e.43.

denique Arianum detrectasse ingredi, Orthodoxum nihil moratum, ingressumq; ex ipso rogo multis disseruisse, et nec minimum vstulatum egressum fuisse, vera narratio, sed res non sub Martiano, vt aiunt aliqui, sed sub Anastasio accidit, vt melius à Cedreno, et Nicephoro proditum est. lib. 15. cap. 23. Petrus Archiepiscopus Florentmus, accusatus symoniæ, quòd pecunia dignitate potitus esset, co (04) stituto publico die purgationis per ignem. In publico duæ lignorum strues, longitudinis decem pedum, latitudinis quinque, altitudinis quatuor cum dimidio factæ sunt: inter vtrasque semita erat latitudinis vnius btachij ardentibus prunis strata. Facto ipso die sacro, et inuocato Dei auxilio ad eius innocentiam demonstrandam ingreditur per medios igmum globos, flamma in altum ascendente, calcatq; ardentes prunas, quæ erantin via, inter lignorum strues accensas, et cum vellet per easdem flammas reuerti, neque corpori, neque vestimentis vllo adustionis signo inhærente, à populo retinetur, illæsusque egreditur, et sic populus edoctus fuitrei veritatem.G1 Vide quam mirabilis Deus in sanctis suis. Cæsarius Cisterciensis hæc refert. In Cameraco Ciuitate Episcopali infra quinquennium hoc plures he (11) retici comprehe (02) si sunt, qui omnes timore mortis suam persidiam negauerunt. Missus est ab Episcopo Clericus, qui negantes per candens ferrum examinaret, adustos hæreticos esse sententiaret, examinati sunt omnes, et omnes combusti sunt, qui cum traherentur ad p nam, vnus ex eis nobilis sanguine reseruatur à Clerico ad vitam, si fortè illum quoquo modo reducere posset ad p nitentiam, cui sic dixit. Homo nobilis es, misereor tui, et compatior animæ tuæ, rogo, et moneo, vt adhuc de tanta persidia rescipiscas, et de errore ad veritatem redeas, ne per mortem temporalem, æternam ne incurras mortem; ad hæcille resp. Experimento didici me errasse, si sera p nitentia mihi prodesse posset, non renuerem consiteri: cui cum ille diceret, p nitentiam veram nunquam esse seram, vocauit Sacerdotem, confessus est homo errorem suum ex toto corde, Deo promittens, si vita concederetur satisfactionem. Vt autem pius Dominus vim odenderet confessionis, mox, vt pænitens ce (11) pit peccata sua consiteri, ce (11) pit et ipsa combustura in manu pe (11) nitentis paulatim minui, que (11) in tantum, et aspiciente decreuit, in quantum co fessio prosecit: Medietate confessionis peracta, media pars plage (11) est sanata, vt autem confessionem totam compleuit, et virtus ipsa confessionis combusturam, tam in colore, quàm in dolore deleuit, et manus pristinam sanitatem recepit. Vocatus est

  • G1Guicciar. lib. 3. et Volater. in antrop. eu (05) ijs quæ phij comi neus libr. 8. histor. c. 19. qui tempore ille vixit. Lib.3. mi racul.cap. 16. et 17.

vir à iudice ad ignem, ad quem Clericus, quare eum vocatis? vt ardeat, inquit, eo quòd in examinatione combustus sit, tunc clericus ostendens manum eius sanissimam liberamt eum à p nis, ce (11) teris igne consumptis. Magister Conradus Abbati recensuit sequens exemplum, quod ante paucos annos apud Argentinam recordabatur accidisse. Decem he (11) retici in eadem Ciuitate Argentine (11) , que (11) et Stransburgh comprehensi sunt, qui cum negarent, per iudicium candetis ferri conuicti, sententia incendij sunt damnati. Die statuto, cum ducerentur ad ignem, quidam ex comitantibus vni illorum dicebat, miser damnatus es, age vel nunc p nitentiam peccata tua confitendo, ne post incendia corporis, que (11) momentanea sunt, animam tuam ignis gehennalis e (11) ternaliter comburat, cui cum ille diceret considero quidem me errasse, sed timeo p nitentiam tante (11) necessitatis minus acceptam esse Deo, Respon.ex corde tantum confitere, Deus est misericors, et pe (11) nitentiam suscipiet, mira res: mox enim, vt homo confessus est perfidiam, manus eius plenam accepit sanitatem; tardante eo in confessione, cum à Iudice vocaretur ad p nam Confessor eius Iudici respond. Non est iustu (05) , vt homo innocens damnetur iniustè, in cuius manu dum nullum combustionis vestigium reperiretur, dimissus est. Habebat idem homo vxorem non longè à Ciuitate, manentem, horum que dicta sunt prorsus ignaram, ad quam cum venisset gaudens, dixissetque Benedictus Deus, qui liberauit me hodie ab interitu corporis, et animæ, causam eiexponens, Respon. illa; quid fecisti ò miserrime? quid egisti? vt quid propter momentaneum dolorem recessisti à side tua sana, et sancta? magis debueras si fieri posset centies corpus tuum incendijs subijcere, quàm à tam probata side semel recedere: sed quem non seducat vox serpentina? Immemor ilie beneficij sibi Diuinitus collati, immemor tam euidentis miraculi consilio vxoris, acquieuit, et errorem pristinum resumpsit: Deus verò non immemor vindictæ pro tanta ingratitudine, manum plagauit vtriusque, renouatum est incendium in manu hæretici, et quia coniux auctrix extitit resumpti erroris, consors facta est recidiuiui doloris. Tam vehemens erat incendium, vt ossa manuu (05) m penetraret, et cum vti non auderent clamoribus in villa. qnos vis extorsit doloris, fugerunt in nemus vicinum, illic vt lupi vlulantes, quid verbis immorer? proditi sunt, in Ciuitatem reducti sunt, simulq; in ignem nondum planè extinctum missi, et in cinerem redacti. Quid quæso rei? an hæresi flamma, quòd vmbra corpori?

Altero quoque stupendo planè euentu Deus comprobauit, et arreptitio vsus carnifice in hæretico puniendo, stet in ore duorum testium veritas, Bernardi, a videlicet Luxemburgi, et illius vetustioris Tho næ b Brabantini, cuius adscribam verba. Erat circa Cameracum quidam hæreticus astutus valde, qui metuens inquiri, et comburi à fratribus prædicatorum ordinis, qui in dicta Ciuitate eo tempore plurimos comburebant, finxit se arreptum à dæmone, et ob hoc ad Sanctum Aicardum in Aspera, obsessos curare potentem, ligatus ab amicis deductus est vt in eo non hæresim propalatam, sed turiam putarent. Et vt andiuit quidam Clericus à Dæmone obsessus, et ligatus, quòd Eligius Boogris (sta enim vocabatur hæreticus ille) poneretur in loco, subsequente nocte idem Clericus obsessus Diuino nutu solutus est, et aggregans mattas, et stramina, atque Ecclesive scamna super ligatum hæreticum Eligium, cumulauit. Ludum autem, et furias credens ille diffimulat quò ad vsque Clericus ignem de lampade sumens, comburere hæreticum c pit, et tunc hæreticus exclamauit, ad cuius vocem expergefacti custodes, cum ignem extinguere niterentur, clericus arrepto gladio, quem casu iuxta lectum inuenit, omnes violenter abegit, et hæreticum in igne consumpsit, Nec mora, Diuino exacto mdicio, clericus à dæmone liberatus est, et planè sospes apparuit. Cregorius Turonensis narrat historiam de Diacono catholico, cum presbytero Ariano disputante, et ad fidei veritatem comprobandam sic prouocante factis rei veritas approbetur.G1 Succendatur ignis æneus et in feruenti aqua annulus alicuius proijciatur, qui verò eum sustulerit ex vnda seruenti, ille iustitiam consequi comprobetur. conditionem hæreticus accipit, interea Diaconus diffidentia quadam tentatus, vnguentis quibusdam brachium, manumq; illinit, hæreticus negat periculum subire; cum Catholicus brachium liniret, hæreticus vidit vnguentis delibusum, exclamat aduersarium magicis artibus, et præsidijs considere, non fidei, oritur altercatio. His itaque litigantibus, superuenit Diaconus ahus ab Vrbe Rauenna, Hiacintus nomine, sciscitansq; quæ nam esset illa altercatio, vt veritatem cognouit, nec moratus, extracto à vestimentis brachio in æneum dextram mergit, annulus autem, qui iniectus fuerat erat valde leuis, ac paruulus, nec minus ferebatur ab vnda feruenti, quàm vento fieri posse palea, quem diu, multumque quæsitum infra vnius horæ spatium repetit, accendebatur interea vehementer ignis sub dolio, quo validius feruens, non facilè posset assequi annulus à manu

  • aIn Catha. hære ticoru (05) littera. c. bBoni vaiuersa. lis lib. 2. cap. vlt. G1Libr. 1. de gloriamar tyru c. 1.

quærentis, extractusq; tandem, nihil Diaconus sensit in carne sua sed potius protestatur in imo esse frigidum æneum, in sumn itate vero calorem teporis modici continentem. Quod cernens hæreticus valde consusus inijcit manum audax in æneo dicens præstabit mihi hæc fides mea, iniecta mann protinus vsque 3d ossium internodia omnis caro liquefacta defluxit, et sic altercatio finem accepit. Sanctus Cingulsus Martyr periculum facit de corrupta fide impudicæ eius vxoris, et ad quendam sontem veniunt, ipse, et vxor, et his vocibus vxorem compellat. Multa quidem de te coniux passim f da, indigia natalibus tuis audio, et adhuc mihi quidem certo non constat, vere ne, an falso illa dicanrur. Tum illa, etiam intrepidè inrando falsos de serumores vulgatos, ait, nec vnquam alieno concubitu pollutam. At Cingulfus, Diuina, inquit, piouidentia, quàm nihil fugit; vt se res habeat iam certis declat bit iniditijs. En fons hic positus est, nec frigidus valde, nec immodicè calidus, in huncigitur mitte manum, et è fundo lapillum extrahe, et si quidem à cnlpa es aliena nihil mali patieris, si autem polluta es, non siner Deus latere scelus tuum. Illa Sancti Viri, sicut alios omnes, ita hos quoq; sermones vecordiæ aseribens, incunctanter manum iniecit in sontem. Ecce autem simul atq; lapillum secum retrahere conata est, membris ferè omnibus obrigescit, et in digitis, et brachio, quousque aqua pertigit, abstracta cute, nuda caro cernitur, nihilq; aliud misera, nisi repentinum interitum expectat.G1 Conuictam adulterij vxorem deseruit, nec diu post vxoris hortatu ab Adultero occisus fuit. Desuperstitiosis. Cap. XXIV. Doctrina. Qvi parui faciunt discere ritus superstitiosos, et cos exercere, sciant omnium superstitionum, et vanarum obseruationum inuentorem esse Diabolum; qui principio mundi statim in Idolatriam ferè totum genus humanum pellexit. Quiergo superstitiosas obseruationes colunt, et amant, docent se non Ch isti, sed diaboli discipulos esse, et eius magisterium amare; in eius ludo doctos esse, et alienos à doctrina Ecclesiæ Catholicæ. Sed mirum est aliquem posse his præstigijs se dare, qui norit exitum insælicem Magorum, et præstigiatorum. Inuentos

  • G1Apud Suriam II Maij

Magiæ, clam, seu Zoreaster, fuit tandem ab ipso Dæmone, quem importonius follicitabat: igne succensusl, et concrematus, teste Clem. in lib. recognit. De Simone Mago notiffima res est, quòd in aerem à dæmonibus sublatus, præcipiatusque, fractis cruribus cumignominia, et dolore interierit; Henricus Cornelius Agrippa iani moriturus, à se canem suum Paredrium abegit, cum hoc dicto; Abi mala bestia, tu me perdidisti. Ioannis Portantij obitus in Antuerpiensi carcere qualis suerit, norunt Ciues, apud Guillelmum Tirium, a duo Magi volentes Machinas Christianorum incantare, primi silis interrecti. Zito nobilis ille præstigiator b ad extremum à diabolo viuens, cum cospore, et anima de medio hominum suit sublatus. Ioannes Paustus samosus Magus his temporibus in Germania, tandem à Cacodæmonelecto extractus noctu, et strangulatus, inuersa in tergum facie, domoque tora concussa, et penè euersa, vt scribunt Camerarius, et alij: Franciscus Picus, c author est ex relatione sociorum, qui adsuerant, Magum quendam à dæmone viuum ablatum, nasquam vnquam comparuisse. Et Scotus Parmensis in Germania, nostris temporibus, obtorto à dæmone collo in diuersorio, miserrimè interijt. Exempla. Refert Georgio Pictorius, subulcum quendam fuisse, qui in scipione suo pastorali schedulam nomini Sancti Blasij inscriptam habebat, cuius baculi vi, et potentia porcos sucs, ab omni luporum vi, et raptu tutos credebat, ac tantum schedulæ numinis tribuerat, vt etiam porcos in agris solos pascendos abigeret.G1 Tamen contingente quodam tempore, cum gregi pastor abesset et quidam præteriens dæmonem custodire vidisset, ac illi dixiqit, quid ipse hic custodiret, qui hominum salutis persequutor esset pessimus? Respondit, porcos custodio: retulit alter, cuius iussti? ait dæmon, stultæ pastoris considentiæ, nam schedulam quandam suo bacillo inclusit, cui Diuinam ascribit virtutem, vel inde quod Sancti Blasij nomine est insctipta, et cam porcos suos à luporum iniuria defendere, contra legom suani credit, mihi salsa superstitione inhærens: vbicum per me fuisset vocatus, et denno vocatur, et non comparnisset, me Sancti Blasij vice huc custodiendum contuij, vt enim semper libens Dei, et sanctorum vices gero, ita et nunc libentissimè pro suo Sancto Blasio illi porcos egstodio, vt stultum hominem in sua vana confidentia extollam,

  • aLibro 8. bel li saeri cap. 15. bAnud Dobiauiu (05) lib 10. 23. hist. Bolio. clibro 5. de pra notat. G1Ex Abbate Sta (01) ebe mensi isagog. de dmenibus sublunari bus.

acroborem, et cò perducam, vt talem schedulam plurisquam Deum faciat. Scribit Lucianus in Philopseude, de quodam Encrate quòd cum vidisset Pancratem quondam Magum Aegyprium multa sacientem, mira se paulatim in eius amicitiam insinnasse, adcò vt omnia ei propemodum arcana communicaret. Tandem autem Magum hunc persuasisse ei, vt omnibus samulis in Memphi derelicris, se solus consequeretur, neque enim defuturos ministros, atq, ex cotempore, inquit, sic vitam duximus. Cum in diuersorium quodpiani venissemus, homo accepto pistillo scopinave, ant pesulo vestibus implicans, cum in id carmen quoddam dixisset, essecit, vt ambularet, atque alijs omnibus homo viderctur. Illud ergo abiens, et aquam hauriebat, et c siam parabat, instruebatque, atque in omnibus commode subseruiebat ministrabatq, nobis, deinde vbi iam satis huius ministerijiuir, scobinam rursus scobinam, ac pessulum, pessulum, aliud recitans carmen reddebat. Hoc ego vehementer conatus, non inueniebam, quo pacto exilio expiscarer, nam id mihi inuidebat, quamuis essct in alijs facillimus, et quadam die in angulo quodam sub obscuto delitescens, clam ab illo subauscultaui prepius incantationem illam, erat antem trisillaba, tum ille cum pistillo mandassit, quæ curanda erant, abijt in forum, at ego postridie, illo apud sorum occupato, acceptum pistillum, cum ornassem svllabas illas similimodo pronuncians, aquam, iussi vt hauriret, tum impletam amphoram cum tulisset, desiste inquam, nec amplius aquam haurito, sed rursus esto pistilium, at illud mihi amplius obtemperare nolebat, sed aquam hauricbat continuo, quoad hauriendo rotain domum nobis impleret. Atego cum resistere huic non valercm (timebam autem ne Pancrate reuersus, quod etiam euenit irasceretur) correpta securi pistillum in duas partes dissero, et vtraque pars amphoram sumens hauriebat aquam, ian q, vnius loco duo ministri mihi esse ceperant. Incerea Pancrates superueuit, acre intellecta, huiusmodi minisiris in ligna rursus, quemadmodum ante carmen erant, mutauit, et ipse me relicto clamculum, nescio quo se subducens, abijt. Vides hic curiositatem ferè causam suisse, vt aquis submergeretur. Accipe alterum de ijs, quibus periculum presentaneum suit, ut se ipsos denasarent.G1 Philippas Camerarius sic scribit. Cum aliquando Ioannes Faustus apud notos quosdam esset, qui de ipsius præstigiatricibus multa audiuerant, ij petierunt ab eo, vt aliquod specunen suæ Magiæ exhiberet. Hoc cum diu recusasset,

  • G1Lib. ouexs successi ne. 70.

tan dem imporrunitate sodalitij neutiquam sobrij victus promisit, se illis exhibiturum quodcunque expeterent. Vnanimi itaque consensu petierunt, vt exhiberet illis vitem plenam vuis maturis, putabant au em propter alienum anni tempus (erat enim circa brumam) hoc illum præstare nullo modo posse. Assensit Faustus, iam iam in mensa conspectum iri quod expeterent, sed hac condirione, vt omnes magno silentio immoti præstolarentur, donec illos iuberet vuas decerpere, si secus facerent, instare illis periculum capitis; hoc cum se facturos promisissent, mox ludibrijs suis huic ebriæ turbæ ita oculos, et sensus præstrinxit, vt illis tot vuæ miræ magnitudinis, et succi plenæ in vite pulcherrima apparerent, cuo ipsorum adessent. Rei itaque nouitate cupidi, et ex crapula sitibundi, sumptis suis culiellis expectabant, vt illos mberet rescindere vuas. Tandem cum istos leuiculos aliquandiu suspensos, in ipsorum vanissimo errore tenuisset, subito in fumum abeunte vite cum suis vuis, conspecti sunt singulitenentes loco vue (11) , quam vnusquisque apprehendisse videbatur, suum nasum, apposito supernè cultello, ita vt si immemor præcepti dati vuas secare voluisset, se ipsum naso mutilasset. Finis Secundi Libri.

COMPENDII MALEFICARVM. LIBER TERTIVS. In quo agitur de Remedijs Diuinis, et naturalibus contra vexatos, et de nonnullis quibusdam alijs. An liceat tollere Maleficium ratione curandi maleficiatum. Cap. I. Doctrina. Maleficium est Magiæ species, qua quis ope de (11) monis alteri damnum parat. a Signa autem maleficij voco, ollas, ligamina, claustra, plumas, leberides, et cætera similia, quæ ex pacto cum Dæmone inito, Magus adhibuit, vt aliquis maleficio lædatur. Pactum verò esse solet, vt quandiu ligula sic nodata fuerit, vel tale quid sub limine desossum, vel sera clausa manserint, tandiu talis persona sit malesiciata, aut moriatur, qui in tali locoerit, aut intrabit, vel exibit, et huiusmodi. Quare quæritur, vtrum liceat aperiendo claustrum, comburendo capillorum glomum, soluendo ligulænodum, vel effodiendo ollam, et exurendo, quæ in illa habentur, aut similia remoucndo,

  • aExtra de frigid. et medesiciatis.

perdendoq; maleficium destrucre, et liberare maleficiatum; ad quod determinandum, vt paucis rem absoluam, dico quòd Henriçus Gandensis.b habet hæc verba. Catholicum est destruere opus superstitiosum Diaboli, et in hoc er contrariari, et sic dico, quod licitum est malesicium deponere simpliciter, quemadmodu (05) cstlicitum Idolum in cloacam proijcere. Scotus, a ctiam ait, si per orationes sanctorum impediatur virtus Dæmenis, benesit: si tamen Deus illas non exaudiat, tunc si sciretur malcficium, et destrueretur, Dæmon non fatrgaret eum amplius quia ex pacto nón assistur, nisi dum dut at aliquod signum: ideo non solum licet tollere, sed est meritorium destrucre opeta Diaboli, necim hoc est alique insie elitas, quia destrucus non aquiescit operibus maliguis, et destructio taiis signi impet finem tali vexationi. Vides à Scoto hoc meritorium censeri, quem eius discipuli ad vnum sequuniur, vt Ioannes de Bassolis, a qui addit expressè meritorium esse, si fiat cum intentione curandi. Idem affirmat Antonius et eas, b Iosephus Angles. c Sic Alphonsus à Castro. d Est etiam hæc sententia communis Thomistarum, vt Caiet. e vbi ait, duobus modis contingit maleficium à maleficis solui. primo per simplicem destructionem malesicij prius facti, vt puta, dissoluendo ligaturam capillorum cum annulo ligneo et c., et hoc absq; dubio licitum est, nec opus malefici, vt maleficus est, sed hominis scientis impedimentum boni proximi sui, quia nulla hic euenit inuocatio diaboli, sed sola dissolutio signi, quo durante diabolus

  • bQuoilli. 5. q33. aIn 4. sent.d.34. aquæst.1. bIn 4.dis. 34. cin 4 q.3. dlib 1.de iust. heret. punit.cap. 15. etract. 12 tom 1.

statuerat malum alterius continuare: destruere autem per inuocationem diaboli, seu per aliud maleficium, proculdubio hoc mortale est peccatum. hæc ille. Ecce quomodo Caietanus hoc definiuit, vt indubitatum. Dominicus Sotus f dicit nos posse malesicum rogare, et ab eo pecunia extorquere, vt ligaturas, quas habet sepultas, aut suspensas, aut alicubi asseruatas, illinc dimoueat, quia illud maleficum facere, virtus est, et quicunq; sciret, vbi sunt, posset illas inde subtrahere, et idem asserit, meritorium hoc esse. Franciscus Zamanrinus in Thesauro Sacerd. quem collegit g dicit, hoc non tantum licere, sed quasinecessirium, et rituale præscribit, his verbis. Adiungo, quod illa ossa, et pennæ insertæ, vna cum alia, et multa, et quasi infinita talia, quæ in lectis inueniuntur à diabolo deportata, sicut clarè fuit deprehensum, sunt extrahenda, et igne comburenda, dum dicitur psal. Exurgat Deus. Nec sequenda est illa superstitio, quam vulgus ponit demittendis rebus huiusmodi inuentis ad fluuium currentem et c. vnde patet hanc esse sententiam (vt alios multos authores omittam) communem Hispanorum, Italorum, Germanorum, Gallorum Britannorumq; Theologorum, Scolasticorum, Scotistarum, et Thomistarum, ex quibus multi Cardinales, et Episcopi, et Magistri Sacri Palatij fuerunt, cæteri, dignitatibus alijs, aut efuditione saltem, et pietate conspicui, Ecce simile, ad hoc spectans. Si duo Reges sicinter se paciscantur, vt stante columna aliqua erecta, ipsi sibi mutuò auxilium ferant, contra tertium Regem aliquem: Si tertius iste pacti conscius, vt illi desinant, ipsum bello infestare, columnam illam deijciat, et demoliatur; non diceturille tertius propterea consentire in illorum f dus, neq; cum ipsis, vel eorum altero, qui fortè illum monuisset, pactum vel societatem inire, Igitur, nec malesiciatus, dicendus est cum malefico, vel diabolo, ob id societatem inire, quia destruit signum, quod illi pacti sunt, vt à nocendo cesset diabolus, nec quidquam habet veri similitudinis, quod respondent aliqui etiam, hunc tertium cum prioribus pactum inire, quia beneficium ab illis expectat, non enim apud Theologos, nec apud lurisconsultos inuenitur talis sormula societatis ineundæ: immo destruendo columna (01) illam, potius pactum prius initum inter duos soluitur, adimpleto termino: sic etiam remoto siguo, pactum diaboli, et malefici, conditione sublata expirat, et soluitur. Item, si quis cum hoste paciscatur, vt suspensa de muro flammula candida, accurrat, et portam occupet, vrbeq; potiatur. Tertius verò quispiam Ciuium id sciat; nonne tollere licebit, immò,

  • fIn 4. dist. 34.q.1.ar.3. gp. p.itir. de exoted c.a. de malesicijs.

merebitur, si secerit? quis quæso illum proditoribus consentir dicat? rectè estimantes iudicabunt, illum pacta conuenta illorunon stabiliuisse, neq; approbasse, sed dirripuisse. Ergo eadem ratione, qui re scindit pactum diaboli, et malesici de olla, in pernitiem familiæ defosa, et abscondita: poterit illan tollere, et tollendo censetur alienus ab eorum pacto. Tollatur igitur tale diaboli, cum malefico pactum, impediatur, et dissoluatur. Exempla. Genuæ Adolescens quidam pius ex imprudenti aspectu, ita effusè in amorem mulieris exarsit, vt Diumum excluserit.G1 Mittebantur vltro, citroq; littere surtiue, et muncia, idq; trimestri spatio, post quod is graui morbo afflictus decubuit. Miruni ceite quam immundas sordes, et varias ante ora astantium euomuerit, mulicbres crines. ouium villos, linum, bombicen, ci inales acus, et sutorias, vnguium segmina, ossium fragmina, et ferramentoru non paruo numero, vnà cum sanguine. Quidam hortatur eum, me amplius illigari se patiatur amore pestitero. Quærit deinde, mumque essent ab ea munera, aut litteræ? litteras acceptas aiebat, sed deinde laceratas, non credens ille, qui quærebat, admonet familiares, vt eius arcam scrutentur, et si quid sit amatorium tollant; ea res cum ægro occulta voce quadam innotuisset, arcæ clauem horrendis clamoribus postulat, et acceptam eadem voce admonente, iniecit in os voraturus, nisi prohibitus fuisset, eam puluino supponit, oculorum vsum amittit, admonet mater, vt doctus malo reddat clauem, eam cum quærens non inueniret, furto ablatam credidit, tunc incipit magis vociferari, nec tamen reperta in toto lecto diligenter excusso, vi tandem cum arca esset reserrata, duæ litteræ am atoriæ sunt inuentæ, et igni traditæ sunt, quo facto restitutus est ei sensus videndi, et clauis non sine admiratione apparuit ante oculos quærentis exposita. Melius interea habere ce (11) pit, et corpore, et animo, et paulo post sanus omnino factus est. Facilè videt hic vnusquisq;, litteras, maleficij signum fuisse, quod netol eretur, dæmonem conatum fuisse, eoq; sublato, et combusto, desijsse nocere. Comes quidam præclarus genere, Vuestrasiensis Territorijin co (04) finibus Argentinensis Li cesis, Iuuenculam simili genere præclaram duxit vxorem, quam tamen post celebratas nuptias, vsq; ad tertium annum carnaliter cognoscere non potuit maleficiali impedimento, vt rei probauit euentus.G2 Anxius, et quid ageret

  • G1Anno 1589. G2Spren ger. p. 2. mallæci q. 1. 6. 8.

ignorans, et sanctos Dei iugiter interpellans; accidit, vt ad Ciuitatem Metensem ob negotiorum quorundam expeditionem applicaret, in qua dum per vicos, et plateas seruis, et familis vallatus incederet, quandam mulierem, quæ ante illos annos Concubina sua fuerat, obuiam habuit, qua visa dum super maleficia sibiillata minimè cogitaret, improuisè eam blande ex amicitia contracta antiquitus alloquitur, et qualiter se haberet, vt valcret, inuestigat; at illa cernens comitis pietatem, vice vetsa de valetudine sui corporis, et status diligenter inuestiganit, quo respondente, quòd benè, et prosperè cuncta sibi succederent, illa attonita paululum siluit, et Comes cernens illam attenitam, amplius verbis blandis eam aggreditur, ad collationem inuitando, at illa de statu vxoris interrogando, simile responsum accipit, quod bene in omnibus se haberet; tum illa an pueros generasset iam, inquisiuit. Et Comes, tres mihi ait, sunt pueri masculi, quolibet anno vnum genuit. Tum magis illa stupefacta paululum filuit: et Comes, rogo te carissima, cur tam diligenter inquiris? indica, nec enim dubito, quin meæ f licitatis congratuleris. Tum illa, verè congratulor, sed maledicatur vetula illa, quæ promisit se velle corpus vestrum malesiciare, vt carnalem actum cum vxore vestra minimè haberetis, in cuius rei signum, puteus, qui est in medio curiæ vestræ, continet in fundo ollam, certas res maleficiales continentem, quæ eadem de causa ibi fuit reposita, vt quandiu ibidem continerctur, tandiu coeundi impotentia vobis adesset, sed ecce omnia vana sunt, de quibus gaudeo. Comes diu non distulit, domum regressus puteum exhauriri secit, ollam repetit, et cuncta concremando, potentiam illam perditam subito recuperauit. Martinus Delrio Iesuita, ex Bellarminij publicis lectionibus iam per multos annos I ouanij habitus contra sententiam Heselij, resellendo illam, narrat sequentia his verbis.G1 Concionator quidam Prædicatorum, quòd me puerum vidisse memini in Monte Polliciano in quadragesima, cum vellet concionari, loqui non potnit; accidit id secundo, et tertiò: videns non esse rem naturalem in concione tantum sibi vocem præcludi, votum vouit Sancte (11) Agneti, quæ erat loci patrona, innenitq signa in suggestu, capillo; inter se ligatos, et simiija, con.burit el go illa, et vox illi restituitur, et concionem postea habuic ad populum, vt prius; Poc si peccatum suisset, I eus à Concionatore inuocatus, eum non sanasset, neque figua ostendisset. Narrat quidam author de pre (11) sbytero quodam, qui cum pessimè

  • G1Lib.6. dis qnisit.ma gie.cap.1. sec. 1. quæst.3.

malesicio esset affectus, plurimis mensibus lecto decubuit, nec innumera remedia a Medicis adhibita quidquam eip ofuerunt: innentis autem in lecto plurimis signis veneficis, et combustis quouis mense, I una reuoluta, alia et alia diuersa instrumenta repericbantur, quibus semperigne consumptis Dei auxilio, et Ecclesiaslicorum remediorum, tandem pristinam sanitatem adeptus est, et hoc fuit paucis ab hinc annis. Codronchus de filia sua habet hæc verba.G1 Francisca filia mea decem menses nata apud nutricem insigni macie est affecta, sæpe, ac sæpius magna edebat suspiria, et quando defasciabatur semper plorabat, ægreque se ferebat defasciari præter puerorum morem, qui quamuis sint malè affecti, vel dolore aliquo detenti, cum fasciæ soluuntur, quiescere, ac delectationem tunc capere consueuerunt. Nulla inuenta causa præternaturalis effectus, nutriceque mutata, cum in deterius laberetur, subijt suspicio matri, quod cum esset puella venusta admodum inuidentiæ causa, vel odio cuiusdam vetulæ veneficio esse affectam. Quapropter culcitram inquirens nonnulla veneficij signa reperit, ciceres namq;, grana coriandorum, srustrum carbonis, et ossis defuncti, rem qua (01) dam compactam mcognitam, quam fieri ab improbis f minis ex quibusdam cum sanguine menstruo mixtis, retulit quidam peritus Exorcista. Præterea quasdam plumas, ita quibusdam filis artificiosè insertas, vt pileo, vt moris est applicari facilè possent, quibns omnibus igne benedicto combustis, et adhibitis per triduum exorcismis, alijsq; nonnullis remedijs sacris, c pit melius se habere et carnem assumere, ita vt curatam fore existimaremus, nihilominus transactis quibusdam idiebus, cum esset valde morosa, et multum ploraret, eodem lectulo denuo explorato, inuenta sunt nonnulla alia instrumenta, quibus combustis sanitati restitui visa est, attamen in plenilunio mensis, cum plorabunda noctem totam insomnem duxisset, mane colore cinericio fuit affecta et ita mutata sacie ab ea, quæ vesperi erat, vt esset res lachrymis magis, quam admiratione digna; Explorato denuo lectulo inuenta sunt frustula duo nucis siccæ, et albi ossis, nouem, vel decem ossa piscium, quæ erant fabricata instar pectinum, quibus capita pectuntur, cum quibusdam corollis, mira arte, et varijs rebus paratis, quibus igni traditis, mutata domo, et pluribus alijs, et validioribus per Exorcistam peritum adhibitis auxilijs, Dei beneficio absque vllo remedio naturali conualuit. Nobilis quidam in suburbanum prosectus, ceruisiariam quandam tabernam præteruectus equo insidens, vidit nonnullos suos

  • G1Lib. 8 de morbis ve nef cap. 8

debitores: statuit eosdem admonere debiti, atque ni persolutum, in ius vocaturum minatur, excusant alij moras; alij quibus ingenium hominis mitè prorsus perspectum esset, rogabant, aliquantulum temporis concederet, atq; inter hos prorupit quædam toruo vultu vetula fixis in terram oculis, quæ calcitrantem, cui insidebat aquum admirata, sicuti videbatur, rogat quo nam pergat, atque interim monet, ne quid nimis equo suo confideret: subride (02) s ille, et quid, ait, putas mihi incognitam huius equi in defessam virtutem, qui eo ad decem, et eo amp ius milliaria citra vllam defatigationem, vti consueuerim? respond.G1 illa, vereri tamen se ne ferrendo sit; Vir anilem esse fabulam suspicatus, subdit equo calcaria, qui præter consuerudinem iam primum admotum pigrio progreditur quidem sed labascentibus quodammodo, ac titubantibus pedibus. Admiratus igitur hanc subitam equi debilitatem, domum redit, equum manu pedetentim ducens, accirique iubet ex tempore Veterinarium; is cum sudore madentem videret equum, rogat, nunquid defatigatus fuerit, vtrum post diuturnam quietem subito extimulatus ad cursum, et num à concitatione cursu confestim biberit, et alia huiusmodi, quæ iumentis morborum origo esse solent, et cum nullam euidentem causam ad morbi huius generationem facere animaduerteret, petit, vt sue fidei committatur equus, pollicetur interiin, se suo non defuturu (05) officio, atque omnem moturum lapidem, vt cognito tandem morbo, eidem auxiliares adserat manus. Conceditur Veterinarij fidei equus, atque ab eodem in stabulum deducitur, vbi equus doloris vehementia exagitatus, pedibus humum scalpens, protinus in terram deuoluitur, crebra trahens suspiria. Veterinarius consilij penè inops animo voluens, quot quantisque casibus morbosis impetantur equi, venit illi in mentem eosdem, aut propter empraxim, vt vocant, aut quoties suo tempore lotium non reddiderunt, grauissimis subiacere periculis, experiundum igitur censuit, num quòd vitium in ano, aut vesica esset: manum ergo ano ingerit, perserutaturus, num quæ materia in eo contineretur, quæ huiuscemodi accide (02) tia parere posset, consueuerunt namque equi, quibus durior est aluus, et quorum anus sybalis, quibusdam præcluditur, ex qualibet causa volufari, ac sudore persundi, et cum nihil tale reperisset, equi membrum genitale attrectare c pit, quem manu eductum, uidit arctissime, atque intricatissimè colligatum esse; tentat igitur primum unguibus nodum dissoluete, sed frustra, nexuum enim capita, cum occulta essent, obliquisq; ininuolucris uariè inter se alia ita, ferro tantum dissolui poterant,

  • G1Ralduin. ro (04) seus me dicæ venation is Epist.50.

erat autem nodus hic malefica arte, ut suspicantur omnes, contextus, ex canabis radicibus; in hoc gordium superans nodum, quod hic ex corni papiro plicabili, et in omnem partem flexili co (04) nexus esset, ille etiam ex ipsa radice dura, et ad complicationem rebelli. Nodo igitur dissoluto, piosilijt protinus equus, atque per lotium, maxima copia concreri sanguinis reiecta, conualuit quidem, uerum ita ut ad pristinum illum uigorem suum nunquam redierit. Resert Grillandus, fuisse Iuriscon sultum quendam in Sabinensi agro coniugatum, sed maleficio impotentem factum, cui nullius Idedici ars poterat opitulati.G1 Is magum consulit, à quo iussus, ut ea nocte cum Coniuge dormiret, sumpta quadam potione prinsquam decumberet sedulo tantum caueret, ne necte illa, uel uxor, uel ipse signo se crucis communirent: neuè metuere (02) t si quid auribus, oculisuè insoliti obseruaretur. Paruit lurisconsultus, et ad unguem cunctis obseruatis quinta circiter hora noctis, ecce illi pluuiæ, procella, tonitrua, surguraq; maxima, moxque adeò pauendi terremotus, ut concussa domus ab imo nutaret, non secus, ac arbor à uentis penè euulsa; successere hominum clamores magni et eiulatus, cumque in eam pattem maritus oculos coniecisset, uidit in camera plusquam milie, ut apparebat, ad inuicem certantes et unguibus, pugnis, ac calcibus crudeliter pugnantes, et lacerantes alterius facies, ac nestimenta tota, inter quos uidit mulierem quandam, quæ erat alterius oppidiuicini, et dicebatur, quod erat Malefica, de qua ipse Sponsus muitum suspicabatur ne ab ea maleficiatus fuisset, quæ ultra omnes maioribus gemitibus, et ululatibus cruciabatur, et crines faciemque suam totam unguibus laceranerat, propter quæ ipse Maleficiatus dixit, quod aliquantulum trinure à principio, uerens ne quid sibi mali eueniret, deinde reco: dates monnionum Magistri, reassumpsit vires, vxorem verò semper tenuit sub pannis absconditam, ne ista videret, postqnam verò ita certauerant per mediam horam, vel circa, ingressus est Magister cameram pre (11) dictam, et erat tunc circa meciam nectem, ad cuius ingressum onines illi pugnantes vnà cum multere statim disparuerunt, et abierunt protinus, Magister autem accessit ad Malesiciatum, et illius humeros etigit manu perfricando alicuaniulum, dicens, quod non dubitaret an plius quia iam liberatus erat, post cuius discessum maritus conualuit, et deinceps liberis operam dare potuit. In hac narratione Maleficus ille coegit mulrerem illam toliere, quod intulerat maleficium, immissis dæmonibus, qui sic eam specie pugnantium acerbissimc

  • G1De sortil. q.8.num. 16.

cruciarent. Sed hoc modo non licet tollere maleficium propter peccatum mortale, quod committitur, et præter peccatum, imminet satis periculi, quando inuocantur Dæmones, vt patet per sequens. Quidam per Magum iusserat inuocari Dæmones, vt in quadam spelunca subterranea, afferrent sibi iuuenem quandam Amasiam suam.G1 Adfuit Dæmon in sigura pulcherrimæ illius Amasiæ, et cum stetisset in eius conspectu, manibus ipsum Amatorem strangulauit, fortiter contra parietem comprimendo, et accepto postea illo cadauere proiecit contra Magum tam fortiter, vt penè exanimis sit factus. Designis coguoscendi Dæmoniacos. Cap. II. Pecularia possessionis Dæmonum malesicio inducta signa sunt cognitu difficilia, quando dæmon maleficio immissus inimiscet se substantiæ alicui immundæ aliunde in corpus ægri intr omissæ, vel ex proprijs ægri humoribus genitæ: nam quandiu hæc substantia in aliqua corporis parte latitat, sæpe, præter illius particulæ affectum naturalem functiones lædentem, nihil aliud se manifestat. Plerisque tamen horum paruæ sunt imaginationes, præcipuè in somnis, quæ dæmonem produnt, quod tamen indicium solum non sufficit, quia hæc eadem Melancolicis accidere consueuerunt. Spiritu autem locum mutante quem prius insedit, res clarius deprehenditur, vt. 1 Si tamquam animatum quid corpus res illa perambulct, ita vt obsessi sentiant sibi veluti formicas sub cure reptantes. 2 Si partes, quas petit quadam palpitatione commouet. 3 Si puncturis quibusdam molestiam grauem infert. 4 Si velut status à capite ad pedes descendit, et iterum à pedi- bus ad caput ascendens resilit. 5 Si vessicula in lingua excitetur, quæ confestim euanescar, vel plures appareant minutis granulis similes, ex quibus etiam multitudo inhabitantium spirituum arguitur. 6 Si ad gulam dumtaxat ascendens, eam tumefaciat, et sic- cam tussicuiam excitet. 7 Si linguam petens, aut contorquens, inflat, vel impellit ad loquendum, non obsessi, sed Dæmonis ipsius conceptus: vel si ingenti oris hiatu linguam exerat. 8 Si in dorso sensum præbeat aquæ frigidissimæ quasi conse- stim per dorsum desusæ, et sursum, ac deorsum percurrentis.

  • G1Siffridus presbyter in Chronsuo anno 1260in Misniæ
Certiora adhuc sunt signa quando alienis ægro incognitis linguis loquuntur, vel alios talia loquentes intelligunt, vel cu (05) rudes sint, de arduis, et sublimibus quæstionibus disserunt, vel renunciant occulta, aut iam pridem oblita, futura, vel arcana conscientiæ, vt peccata, imaginationesvè assistentium, vel eos conuicijs sine causa prouocant, aut ita furijs agitantur, vt à multis validis hominibus nequeant ligari, vel coerceri. 10 Quidam narrant, se vocem ciuiusdam intra ipsos loquentis senture, sed sententiam verborum percipere non posse. 11 Alij si interrogentur quid egerint, vel dixerint, fatentur se nihil eorum postea meminisse. 12 Quidam censent signum esse indubitatum, et inseparabile cum ægri arcentur à Diuino cultu, ita vt nullatenus aqua be- nedicta se ipsos aspergere, neque audire, neque proferre Diui- na verba queant: si verò vi adigantur cæremonias Ecclesiæ pe- ragere, vel Diuinis officijs, ac potissimum santissimo altaris sa- crificio interesse, tunc rehementius longè vexantur, et ijdem cu (05) mente constant, testantur optare se quidem hæc omnia facere, et interesse, et sacrarum rerum auxilium desiderare; sed esse quiddam in ipsis, quod magnopere impediat. 13 Aliqui Demoniaci habent oculos terribiles, et dæmones me (02) - bra eorum, et corpus destruunt miserabiliter, et interficiunt, ni- sieis cito subueniatur. 14 Aliqui fingunt se esse fatuos, et semper augentur, sed cogno- secntur si nolint recitare Psal. Miserere mei Deus, et c. vel. Qui habitat in adiutorio altissimi et c. vel initium Euangelij Sancti loannis. In principio erat verbum et c. vel similia. 15 Signum obsessi est, quando loquitur quis alienum sermonem à patria sua, si non fuerit ille extra patriam. 16 Signum euidens est, quando persona Idiota loquitur litte- raliter, et congruenter latine, aut cantat musicaliter, sine scien- tia, aut dicit quædam, quæ ipse nunquam dicere sciuisset. 17 Abstinentia à cibo, et potu per septem, vel plures dies, signu (05) potens est. 18 Quando sentitur interna persuasio inducens possessum ad præcipitium, vel suspendium, vel iugulationem, vel quid si- mile. 19 Aliquando similes fiunt stupidi, cæci, claudi, surdi, muti, lu- natici, et penè immobiles, cum prius fuerint veloces, loqueren- tur, audirent, viderent, et alia prudenter agerent. 20 Signu (05) etia (01) est, cum superueniunt terrores, et statim recedu (05) t, 
Cognoscitur potissimum quis dæmoniacus, si quando legun tur exorcismi, conturbatur. 22 Quando manus Sacerdotis posita super caput, sentitur val- de grauis, et ponderosa. 23 Quando sub illa manu sentit patiens rem frigidissimam ta (01) - quam glaciem. 24 Quando descendit ventus per humeros, et per renes, qui est frigidiffimus. 25 Quando caput in immensum aggrauatur. 26 Quando videtur sibi cerebrum constringi, et persorari, ac si gladio esset percussum. 27 Quandoque inflatur caput, et facies, et aliquando tota persona, ac si esset ignis vapor. 28 Aliquibus euenit febris immensa, cum dolore capitis, et to- tum corpus extenuatur, et angitur, sed omnia ista accidentia parum durant, quia coniuratio tollit Dæmonis vigorem. 29 Aliquibus ita constringitur guttur, vt videantur strangulari. 30 Aliquibus ad orificium stomachi mouetur quædam res ad modum pilæ, ac si essent vermes, formicæ, aut ranæ. 31 Quibusdam in stomacho mouetur magnus vomitus. 32 Nonnulli sentiunt maximam torturam in visceribus. 33 Quibusdam venter vehementer inflatur. 34 Quibusdam constringitur cor, ac si intolerabiliter ferire- tur. 35 Quandoque patefacit se Dæmon in aliqua corporis parte palpitando tamquam piscis, aut ad instar formicarum se mo- uentium. 36 Quandoque maleficiatus habet in facie colorem cedrinum. 37 Aliqui oculos constrictos, et omnia eorum membra viden- tur ligata, et habent humeros desiccos. 38 Duo potissimum signa sunt, cordis constrictio, et oris sto- machalis, et quando eis videtur, quòd habent bolum super stomachum. 39 Aliqui habent puncturas in corde, tamquam si acubus esset punctum. 40 Nonnullis videtur sibi cor corrodi. 41 Aliqui habent magnum dolorem in corde, et renibus, et vi- detur eis, quòd talia membra dilacerentur à canibus. 42 Nonnulli sentiunt in gutture bolum ascendentem, et de- scendentem. 43 Aliqui habent ligatam venam generationis. 
Aliqui habent stomachum, ita indispositum, vt euomant quidquid comedunt, et bibunt, sed hoc signum leuissimum est nisi accedant alia accidentia. 45 Quibusdam per ventrem discurrit ventus frigidissimus, aut calidiflimus, sicut ignis. 46 In aliquibus signum est indigestio cibi, et potissimum quan- do medicinæ applicatæ nihil prosunt insirmo. 47 Quibusdam est circa collum pulsatio coutinua, quæ vide- tur tremorem inferre. Signa cognoscendi simplicem Malesiciatum. Cap. III. Svperius ennarrata longè exactius collecta, et experientia comta fuerunt à Codroncho.G1 I ocet signa hæc vel communia esse cunctis malesicijs, vel peculiaria quibusdam. Communia ducit à causa morbi, et à concomitantibus moibum.G2 Signa à causa tradit, vt si morbus cæperit ex intensissimo alicuins amore, vel irrationali, seu iniquo in aliquem odio: si ex maledictis, vel minis alicuius malesici: si instrumenta maleficij sunt inuenta, qualia nos multa supra commemorauimus, et refert Andræas Cæsalpinus. A concomitantibus morbum sunt parocismi, et remedia iuuautia, vel lædentia: et communia signa sunt. 1 Primò, quòd morbi maleficio illati ægerrimè cognoscuntur, ita vt Medici in ijs hæsitent, et ambigui, huc illuc animo agi- tentur, nec ceiti quidquam de illis audeant proserre. 2 Quòd remedijs ex ante adhibitis morbus se non remittat, sed potius exafperetur, et augeatur. 3 Quòd more naturalium morborum non crefcat paulatim, sed frequenter statim ab initio, nullis peccantibus humoribus in causa existentibus, cum grauissimis symptomatibus, et do- ioribus fe morbus prodat. 4 Quòd valde inconstans sit morbus, et licet periodicorum na- tnram reserat, raro tamen periodos seruet, et licet similis vi- deatur naturalibus moibis, in multis tamen discrepet. 5 Multoties licet ægrotans grauissimè doleat, in qua tamen parte doleat, nequeat rererre. 6 Interdum ægrisuspiria (quæ luctuosa vocant) absque mani- festa causa emittunt. 7 Aliquibus appetitus reijcitur, aliqui cibos reuomunt, et ven- triculum ita malè affectum habent, vt sæpius a strictione labo- rent, vel etiam pondus in ipso quodam, quin et rem aliquam 
  • G1Lib. 3. de morbis ve uefic.c.13. G2De inuestigat. de monum c. 22.

modo descendere, modo ascendere per stomachum, et guttue percipiant: et si in superiorem partem delatum deglutire co- nentur, omnem operam ludant, reipsa mox sponte desiliente. 8 In regioue cordis punctorium dolorem percipiunt, adeò vt ipsum aliquando lacerari asserant. 9 In quibusdam circa collum arteriæ manifeste pulsare, et quasi tremere deprehenduntur. 10 Alij sæuo colli, seu renum dolore cruciantur, vel circa ven- trem inferiorem torsiones a cerbissimas, et sæpe flatum quen- dam frigidissimum per ventrem permeantem, et cito redeun- tem, vel vaporem vti flammam ignis calidissimam simili mo- do illos infestantem percipiunt. 11 Quidam ad Vencrem impotentes redduntur. 12 Consueuere quidam leuibus sudoribus præcipuè circa no- ctem conripi, quamuis tempore, et aura frigidiore. 13 Alij videntur habere particulas corporis veluti nexibus li- gatas. 14 Morbi quibus laborant veneficio læsi, sunt vt plurimum to- tius corporis quædam extenuatio, et macies, et virium imbe- cillitas, cun summo langore, mentis stupiditas quædam, va- ria melancolia deliria, diuersa febrium genera, medicis mul- tum negotij exhibentia: motus quidam conuulsiui, vnde epi- leptici videantur: membrorum quædam rigiditas speciem co (04) - uulsionts præseserens: aliquando omnes capitis partes tume- fiunt, aut talem circa totum corpus laffitudinem percipiunt, vt vix vllo pacto mouere se possint. Plerunque tota cutis, sed vt plurimum faciei, flauo, seu cine- ricio colore suffunditur. 16 Aliqui habent oculorum palpebras, ita adstrictas, vt eas vix aperire poffint, hi cognoscuntur experimentis quib usdam. 17 Veneficio affecti faciem Sacerdotis vu aspicere valent, nec oculis intentis vllo modo: album oculorum varijs modis mu- tatur. 18 Acgrotantes, cum instrumenta comburuntur, solent in de- terius mutari, vel noxam quandam recipere maiorem, vel mi- norem, pro ratione leuioris, vel sæuioris veneficij, ita vt quan- doque formidabiles clamores, et mugitus cogantur emittere: quod si nullam mutationem, vel læsionem percipiant, crit de salute ægri bene sperandum, paruo negotio bonæ valetudini restituendum. 19 Si fortè Venesicus ad visendum ægrotum accedat, statim in-

firmus ingenti molestia afficitur, aliquo terrore, seu tremors corripitur: si sit puer statum plorat: oculi ad fuscum colorem mutantur: et alia notatu digna m ægrotis mutatio obseruatur. 20 Denique, quando procuratione morbi quædam linimenta facra ad oculos, aures, fiontem, et quasdam alias partes sacer- dos adhibet; si in partibus illis sudor, vel aliqua alia mutatio appareat, fignum eit veneficij. Ad cognescendum autem vtrum æger sit energumenus, solent facere sequentia. Schedulam aliquam sacra Dei verba continentem: reliquias Sanctorum, vel agnum cereum benedictum, vel quid aliud sacratum latenter ægro applicant. Sacerdos capiti Energumem manum, et stolam imponn, sacra profert verba: ad ea æger tremere, et horrere incipit, et præ dolore multos motus inconditos e (11) dere, multaque inufitata, et dicere, et facere, Si Dæmon caput petierit, grauantur, et punguntur acrius in capite, vel caput vnà cum facie rubore, et calore quodam igneo perfunditur: Si oculos petijt, eos distorquet: si dorsum, conuulsiones membrorum, antrorsum, et retrorsum adducit, aliquando toto corpore rigentes, et inflexibiles adeò reddit, vt nulla vi allata flecti possint. Aliquando velut mortui corruunt, ac si laborarent tertia epilepsiæ specie, aura quadam in caput irruente, et ad imperium Sacerdotis eleuantur aura remeante vnde discessit. Si fauces petat, adeò constringuntur, vt ftrangulari videantur. Si in partes nobiliores feratur, vt prope cor, aut pulmonem, anhelationes, palpitationes, ac sincopas excitat. Ad ventriculum si tendat, mouet singultus, ac vomitus, vt aliquando cibum sumere nequeant, vel assumptum continere: motum eiusdem rei ad instar paruæ pilæ circa os ventriculi, nec non rugitus, et alias voces absonas excitat, et circa præcordia torfiones vel flatus. Cognoscuntur etiam aliquando quibusdam suffitibus ex sulphure, aut alijs rebus fortis odoris. De Tempestatibus multiplicibus. Cap. IV. Doctrina. In primo lib. probauimus Sagas posse excitare pluuias, et gra (01) dines, quæ vulgo dicuntur, Tempestates, sed quia Tempestatum multa sunt genera, cum non satisfecetim ibi illa recensendo; ne deficiam, nunc, in eo, quod potuisset desiderari, statui hoc loco

de his agere plenè, cum malefici, non solum grandines, sed pesmultas alias immittant Tempestates. Duplex ergò est Tempestas, spiritualis vna; Temporalis altera. Spiritualis tempestas dicitur peccatum, per quod plurimis calamitatibus inuoluimur in præsenti, et in futuro seculo, et de hac tempestate, non est præsens speculatio. Naturalis, siue temporalis Tempestas sic definitur a Bercorio in suo Dictionario, est quædam aeris distemperantia, quæ incuentibus, et sentientibus horrorem incutit, et timorem, quæ ex aqua, vento, turbine, fulgure, et grandine, ac alijs aeris impræssionibus generatur. He (11) Tempestatum species ferè omnes continentur in versiculo illo trium puerorum, qui dicit. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum eius. Tempestas naturalis duplex est, rerum animatarum, et inanimatarum. Inanimatarum rerum Tempestas dicitur, quidquid impetu, ac vehementi concitatum spiritu, vel turbine vincas, olìuas, arboresque cæteras, et similia, necnon Turres, muros, ædificiaq; rumpit, eradicat, perdit, et ad nihilum redigit, vt ventus validus, turbo, nebula, vel erugo, procella, inundatio, alluuio, grando, fulgura et c. Ignis, qui omnia consumit, et in se metalla transformat, dicitur Tempestas, et duobus modis, ex aeris regione cadere dicitur. Primo, quando mittuntur fulguta a, quæ etiam cadunt sub nomine Tempestatis, et hæc multa damna temporalia inferunt. Secundo modo mittitur ignis sicut fluit aqua ex nubibus, et hoc modo legimus. Gen. 19. quod missus fuit ignis super Sodomam, et Comorram ad Dei vindíctam. Item Iob 1. ignis Dei cecidit de c lo. Et hoc modo sæpius in Italia cecidit i (03) gnis de c lo, iuxta Rosaccium in sua historia. Est, et aliud genus Tempestatis ignis artificialis, vel maligni videlicet, incendium, quando quis incendit agros, segetes, nemora et c. de quo Exod. 22. Si egressus ignis inueuerit spicas, et compre (11) henderit aceruos frugum, siue stantes segetes in agris, reddet damnum, qui illum succenderit. Et his incendiatijs multiplex reseruatur p na in vtroq; iure. Immittitur etiam ignis per Sagas e c lo multoties ad earum vindictam sumendam contra homines, et iumenta, vt patet in 2. lib., et ad incendendum domos, et oppida integra, vt alibi monstratum est. Grando, quæ et ipsa est Tempestas, non solum fructus præsentes destruit, sed et futuros impedit: homines, et iumenta interficit, volatiliaq; deplumat, et occidit. Psal. Et occidit in grandine vineas corum. De hominibus patet Josue cap. 10. Cumq; fugerent silios Israel, et essent in desensu Beth horon Dominus misit super

eos lapides magnos de c lo vsq; ad Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam, quos gladio percusserant filij Israel. De iumentis constat. psal. 77. Et tradidit grandini iumenta eorum et c. Quanta autem sit vis, ac potentia huius tempestatis grandinis, patet exeo, quod Deus con paratur illi Isai. 18. Ecce validus, et fortis Lominus, sicut impetus grandinis. Gelu est etiam tempestas non contemnenda, quæ in vere maximè accidit, quando teneræ vites, arbores, herbarum, flores, nouiq; fructus sic à gelu siccantur, ac si ignis de c lo cecidisset, et combusisset. hæc Tempestas à Deo infertur. Iob 37. flante Deo concrescit gela. Aliquando infertur ab Aquilone, qui est ventus srigidus, rigidus, ac dissicatiuus, et multoties immittitur per Magos ad destruendum sata. Idem dicendem deglacie. Nix immoderata dicitur Tempestas à I. C. Hæc dupliciter cadere contingit, quiete, scilicet, absq; vento, et valido vento agitata. Hanc Tempestatem esse probant, qui in Aipibus, in ipsa niue inuoluti obruuntur. Hoc probant, qui quasi à deuorante igne, tenera frumenta consumi, domosq; niuis nimio pondere destrui conspiciunt. Nix enim nil aliud est, quàm aqua congelata, sicut pruina est ros congelatus, vt ait D. Them. m lob cap. 38. Fit aute (02) nix, quando nubes resoluu (05) tur, et illa aqua fit pluuia antequam ad terram descendat, perfrigiditatem aeris sic inspissatur, et in niuem conuertitur, et id fit velociter. Aer est vita enmium viuentium, ita quod, sicut de Deo omnes fatemur, cum esse, in quo viuimus moremur, et sumus; Sic dè aere secundario dici potest, quod in ipso viuimus mouemur, et sumus. Hic vnus exquatuor eiementis, tria habet interstitia. Supre (11) mum, dicitur Aeter, et est pars contigua spheræ ignis calidissima, et subtilassima, ideo inhabitabilis. Infimum, est pars aeris contigua teriæ vbi sumus, et temperatur propter reflexionem solis. Medium est media pars acris obscura, caliginosa, et tenebrosa, vbi fiunt tonitrua, corruscationes, et similia, in qua parte dæmones multas concitant Tempestates. Aer secundum inseriorem partem est locus auium, et hic est ille, de quo omnes satentur, quod corrumpi potest, et à f toribus cadauerorum alijsq; putrofactionibus insici, quo s dato, pesies, et aliæ insitmitates generantur, de quibus. Deuteron. 28. percutiat te Dominus ægestate, febre, srigore, ardore, et astu, et aere corrupto, et rubigine et c. Ventus, est impetus aeris in vnam partem flantis, secundum Arist. lib. 3. Meteorol. huius, tanta est aliquando rabies, furia, atque Tempestas, vt turres, ac me (11) nia ad terram prosternat, arbores,

quamuis grandes frangat, eradicetq, et in maris pelago plutima nauigia submergat. Huius vis, tempore alicuius incendij periculosiffima est, quia ex paruo principio, magnam syluam, domos, et palatia conflagrat. Est hic etiam tempore pestis Tempestas tremenda, quia putlidos, ac corruptos vapores, et humores, hinc inde portat. de loco ad locum, de oppido, ad Ciuitatem, et de Ciuitate ad Prouincias, et Regna: hoc instrumento vsus est Moyses in inferendis plagis, vt patet de locustis. Exod. cap. 10. et 14. Turbo, definitur à Cornelio Tacito, Calepino, et alijs; est ventus validiffimus, et vorticosus, omnia deuorans. Hæc Turbinis Tempestas, quandoq; ex vno vento, quandoq; ex duobus inuicem occurrentibus prouenit, quæ, quo magis repentina, eo periculosior. Hæc in mari naues submergit, et in Arabiæ desertis homines arena cooperit, sepelit, et conseruat, ex quibus Mumia sit. Idcirco dicitur, Turbo, quia omnia turbat. Huius Turbinis terribilitatem demonstrat Spiritus Sanctus in scriptura. Iob. c. 3. Noctem illam tenebrosus Turbo possideat, et cap. 27. Tollet eum ventus vrons, et Turbo rapicreum. Esai. 25. Spiritus robustoru (05) , quasi turbo impellens parietem. Hierem. 23. Ecce turbo Dominicæ indignationis, et cap. 30. Turbo Domini furor egrediens. Procella, seu tempestas maris, est vis venti, cum pluuia non multum durans, et in mari potius, et in fluminibus, quàm in terra, vnde Nahum. 1. Procellæ sonantes dicuntur. Hæc est, quæ vulgo dicitur, fortuna maris; quæ aliquando ita ferox, terribilis, ac furibunda, vt nauigia in mari concutiat; funes, et ancoras disrumpat, et in longissima loca à suis regionibus transmittat, ad rupes concutiat, atq; tandem eas absorbeat, et deglutiat. Calamitas propriè dicta, significat calamorum fractionem, vel co (04) quassationem, et sic sumpta, ide (02) est, quod miserrimus ille Tempestatis, effectus, factus in frumenta, et alias segetes, ante messem, quasi dicatur calamitas, idest, calamorum fractio, comminutio, ruptio, quibus spice (11) , aliæq; leguminis species sustentabantur. Ita declarat Plautus, quem sequitur Calepinus, verbo, calamitas, et hoc modo, dicitur illa calamitosa tempestas, quæ omnia comminuit, et conquassauit. Ceneraliter autem sumpta, calamitas, significat quamcumq; asslictionem dolorem, punitionem, Tempestatem, atq: p nalitatem. Quare omnis Tempestas dicitur calamitas, sed non omnis calamitas est tempestas, vt notat Sanctus Damascenus lib. 3. paralel. cap. 43. vnde dicebat Iob. cap. 6. calamitas, quam patior, idest, qua graiuter afficior. Et Sophon.

capitulo primo. Dies calamitatis, et miseriæ, cum multis alijs, quos omitto. Tempestates revum animatarum. Inter tempestates animatas enumeratur, Bruchus, locusta, eruca, ærugo, vel Rubigo; Locusta igitur, iuxta Calepinum est genus insecti, infirmas habens alas, tam modicis à terra se volatibus attollens, vt saltare potius, quam volare, videatur. In Africa, corpore maiore, fir mioribus alis nafcuntur, et tanta est eorum copia, vt herbas, messesq; omnes, aut erodant, aut tactas adurant. In India monstruosæ magnitudinis nasci dicuntur, vt interdum trium pedum longitudmem excedant, ex quorum f moribus, et cruribus cum aruerint, serræ solent consici; de his Plin. lib. 11. cap. 29. Ex hoc genere igitur Tempestatis tanta esse solet copia in aliquibus Europæ partibus, vt cum elcuantur à terra solem ob nubilent. Hæ generantur in terra in aliquibus vasculis, vel canulis. quæ, adueniente æstate, nisi priusquam reuiuiscant, colligantur, et comburantur, postea, tamquàm ignis infernalis, omnes segetes, et messes deuorant, absq; vllo remedio, et consumunt. Adnertendum tamen est, quod his locustis non vescebatur Ioann, Baptista in deserto, vt aliqui putauerunt. Sed locustæ, quibus vescebatur, erant sumitates herbarum, ac plantarum, quæ dicuntur locuste, sic censuit Isidorus Pelusiota antiquissimus Monachus lib. 1. Epist. 132. ad Timotheum. Bruchus, est genus vermis è locustarum genere, sine alis, herbas, et arborum frondes erodiens, et hæc fuit octaua plaga, quam Deus immisit Aegiptijs psal. 104. Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus. Hac animalia pessima sunt, in eo, quod arbores denudant, rodunt omnia folia, quibus fructus tegebantur, et alijs tempestatibus expositos reliquunt. Hi vermes in Autumno sibi domos parant in quibusdam vasculis, tum arboribus, et parietibus affiguntur, inclusi, vsq; in sequentem annum. Fruca, genus est vermis, qui in olerum folijs repit, et rodit, præfertim brassicas, vnde, ab erodendo, eruca dicta est, nascitur ex semine papilionum, et olera deuastat. Erugo, vel Rubigo, in segetibus est illa, quam Nuyllam, idest, nebulam nos vocamus, qua spicæ marcidæ fiunt, et in puluerem s tidum resoluuntur. Horatius lib. 1. carmin. Ncc pestilentem sentiet Africum f cundauitis, Nec sterilem seges rubiginem. Hæ igitur sunt Te (02) pestates animate, que qua (01) doq; a Deo immittuntur

propter peceata nostra, et quandoq; etiam à malesicis arte de (11) monis, sic permittente Deo, ad vindictam malefactorum, et hæc sufficiant pro hac materia. Diuina benignitatis, et Dæmoniacæ T y. annidis argumentum recens. Cap. V. Refert Martinus Delrio sequentem historiam, quam manu scriptam, et ore proprio narratam ab illo, cui hæc acciderunt affirmat, seque illam cum hæc scriberet præ manibus habuisse, videlicet, quòd Anno 1600.G1 die Martij 22. N. Prutenus, vt aiebat nobilis, annos natus 22. ipsa hebdomadæ Sanctæ Feria Quarta, Collegium lesuitarum ingressus est, cumq; vno ex ipsis spectante, et audiente in porticu inferiori collegij deambulans arrogantius gesticularetur, et cum crebra capitis quassatione verba in Deum blasphema, et plena desperationis audacius euomeret, monetur semel, atq; iterum, et sæpius vt se se habeat modestius, ac linguæ frænum inijciat, sed frustra, proficiebat enim in peius, et per omnia auxij asslictiq; animi signa præbebat; quamobrem accedens enus eorum, quærit benigne quid habeat? cui rei vacet? et cur adeò creber in Dei nomen irreuerenter prorumpat? Refert ille, Perij miser, diaboli pedicis sùm irretitus, nec tamen, quas promisit, et opto frui, delicias, frui datur, quibus auditis, Iesuita, graue quidpiam subesse veritus, manu apprehensum duxit in collegium, et blandè rogauit, quid hoc rei sit, ne sibi grauetur aperire. Tum N. cum lachrymis, ordine perturbato quidem, sed sequenti die tranquillius eo ipso quæ referam narrare, c pit. Se nobilibus ortum parentibus, et re ampla educatum lautè, ac delicatè, et certis de causis (quas pudens reticeo) parentis gratia excidisse, et lare patrio profugere coactum, et pecunia, quam discedens copiosam secum acceperat, absumpta, in extremam ægestatem decidisse, tandem in via dæmonem cum vehementi vento ad se nocte quada (01) sub arbore iacentem accessisse, et recensitis ijs ipsi, quæ patiebatur, et quæ passurus esset incommodis, opem, et auxilium, pristinamque parentis gratiam promisisse, si modo date chyrographo se vellet ad paucula quædam obligare: Se autem ea vice suggestiom, quam pernitiosissimam sciret, non obtemperasse, et dæmon codem vento, et fragore cum quo venerat recessisse: prædixit tame (02) fore, vt eum aliquando non acceptæ conditionis p niteret. Quæ cum non procul ab Vratislauia, iuxta quendam pagum accidisseut,

  • G1Lib. 6. dis qu (05) isit. ma gicaru (05) c. 2. sec. 3.

inde se Vratislauiam contulit, vbi breui victus incommodis, die quodam sub vesperum egressus, seipsum, quòd fidem dæmoni non dedisset coarguentem, defleuisse animo conditionem, qua exciderat, et in quam inciderat, nulla sibireliqua consilij, auxili jvè spe affulgente. Nox erat imtempesta, cum illi se dæmon Gigantea mole se offert conspicuum, et insultans ait, nonnè ego dixera (01) futurum, meam vt opem supplex expeteres? iure quidem tibi illam, vt indigno possem quantumuis supplici denegare, verum vt intelligas, quàm te ex animo diligam, en promitto auxilium: parentis gratiam pristinam, veteres delitias, iucunditatis annos solldos sumero 12. quibus expletis, plena mihisit in corpus, ac ima (01) que tuam potestas. te vicissim stipulantisponde, que (11) exigo, et nunc in primis Deum, Deique matrem, c lites omnes, et fidem, quam docuere veteres eiura. Insuper fidem, mortalium te nemini hoc pactum manifestaturum, in nullum vnquam templum iugressurum, precarium codicem non lecturum, ac demum homines omnes, et eos potissimum, quite ad pietatem incitarc, hortarique voluerint, odio implacabili persequuturum, te vxorem non ducturum, sed concubinis pecunia conductis vsurum. Cum in tam pernitiosam legem consensisset iuuenis, iamo; sola superesset singrapha proprio sanguine describenda: dæmon illi porrectam vltro sinistram tanta vi compressit, vt sanguine è trium digitorum extremitatibus expresso manum implerit, subministrauit etiam scriptioni materiam (nescio quam) pergameno molliorem, sed carta duriorem, et calamum, scribentique conceptis verbis præiuit, que (11) sibi præstari vellet, et quæ se vicissim præstiturum pollicetur. Conscripto traditoque chyrographo, miram se dicebat omnis ge neris instrumentorum armoniam audiuisse, et ad sonum obdormisse, adeò pacato, et alto sopore, vt sequenti die, nullo per vias publicas prætereuntium strepitu percepto in multam lucem stetrerit, tandem euigilasse, et illico patrati facinoris p nituisse, prosectumque Vratislauia Olomutium, et inde Viennam, Gretium ibi diuertisse ad doctorem Venediger, ab eo se ad Dominum Stransbergerum directum, et commendatum, postremò venisse Marpurgum ad Doctorem Homelium ibi exilij pertæsum, se rursum indoluisse, quòd pactum cum dæmone initum non custodisset. Adfuisse sibi nocte denuo in lecto iacenti dæmonem, ac de pacto renouando in hunomodum actum esse, vt nimirum proprio sanguine, nouum dæmoni chyrographum conscriberet, ac in templo quodam nuper diruto, non procul Marpurgo noctu deponeret. Post paucos dies iterum se facinus damnasse, manus sibi violentas desperatione

inferre voluisse, tandem suasu cuiusdam venit Gretiu (05) , vt quæreret remedium. Pridiè tamen, quâm Marpurgo discederet, noctu adfuit D mon, et certum hic Gretij, prope Carlauu Tuguriolum descripsit, in quo trigesimo Martij compareret, sore, vt tum fiat voti compos, et ptistino statui ex pactis restituatur, caueret interim etiam, atq; etiam ne lesuitas aciret vnquam alioquin grauissimas p nas eum datuium. Hæc omnia Iuuenis nostro co ipso die nairabat, quem illi d mon præfixerat, ad suum in illo Tuguriolo congressum, et quamuis illo die à tali congressu fuerit a nostro deteilitus, nihilon inus postridie (quæ fuit die Veueris sancto (post meridicm, nemine consulto, assignatum sibi à De (11) mone locum infelix adijt. Adest Dæmon, exprobrat perfidiam, quòd contra suum præceptum nebulonibus Iesuitis adsuisset, petit tertid renouari pactum, hac ratione, vt medium digitu (05) in pignus ei offerat, deinde recensitis ab adolescentia peccatis, ostendit animæ salutem esse desperatam, allegatis è scripturis testimonijs, quamobrem ducat in bonis dies, simul libellum offert Iuueni, quo omnium Dæmonum nomina continebantur, et modus, quemlibet pro arbitrio euocandi, nihil tamen hoc Iuuenis acceptauit. Sal bato Sancto, vbi rescitum, quòd contigerat, maior Iuuenis cura haberi c pit, non peimittendo, ne vnquam solus esset, et ex eo tempore ab vno patre, cui peculiariter eius cura commissa fuit in rebus catholicæ fidei est institutus. Sub finem Aprilis sese ad confitendum generaliter præparauit, quo die confessurus erat, iussum, vt in præsentia patrum aliquot Diabolo renunciaret, et malè pacta bene rescinderet. Dum recitantur Littaniæ, ad verba Pater de C lis Deus, conuit pene exanimis, hominem erigimus artubus contremiscentem, ad gloriosum Dei Matris nomen denuo corruisset, ni titubantem vtrinque sustinuissemus. Tandem facta ægrè renunciatione, et Damonis abiuratione, cibo refocillatus (destitutus enim erat viribus) post meridiem ductus est ad Templum, vt confiteretur, recitatis de nomine Iesu, et de Angelis Littanijs, cum peccata recensere c pisset, ei d mon in aurem susurrat, huic nebuloni confessario ne credas, nisi velis ab eo improbè circumueniri. Toius Maius impensus, tum, vt in fide confirmaretur, tum, vt crebra confessione vniuersos conscientiæ recessus expurgaret, non fuit dies, quo pater designatus cum eo non ageret, optima iam sperari posse videbantur; patiebatur tamen Dæmonis insultus varios, nam et nocte quadam, ter est ad spatium trium passuum de lectulo eicctus, absq; vila tamen vllius membri læsione,

and alias se illi exhibuit Dæmon, et magnam præfererrens beneuolentiam suasit, vt Marpurgum reditet, quid hic se se affligeret? miror, ait, quòd cum noris te damnatum esse, non maiorem des operam, vt vitam hanc ducas hilariorem, reuertarisq; ad pristinas, quibus excidisti fortunas, pudet me tui, et miseret, quòd meus cum sis, vitam hic ducas adeò acerbam, et quoniam eo ipso tempore quidam studiosus obierat in domo pauperum (in quæ etiam ipse degebat) pro quo nonnulli in valetudinatio, per totam noctem ad Deum fundebant preces, subiun it, se nec posse, nec velle manere diutius viuis canibus inferius, in valetudmario, apud canem mortuum latrantibus; quamobrem rogat etiam, atq; etiam, vt vel semel ad dictum tuguriolum reuertatur, fore, vt ibi ea audiat noua, quæ nunquam antea. Die 28. Muij Dominico Sanctæ Trinitatis, cum nostri Deo negotium assiduè commendassent, aliaq; nonnulla pietatis exercitia, mortificationesq; in hunc finem Deo obtulissent, dispositus est ad sacram Synaxim, et primum in multorum è nòstris, et Congregationis sancti Spiritus præsentia in tempio Sanctæ Catharinæ, ex carta conceptis verbis Dæmonem eiurauit, et pacta se rescindere nefariè contracta est protestatus, sed mcredibili dissicultate, dæmone sic sensus impediente, vt neclegere, et ægrè, tardeq; præcuntem sequi posset. Fecit deinde professionem fidei Catholicæ iuxtà formam Bullæ Pij Quarti relatam, vbi ad hæc verba ventum est. Ecclesiasticas traditiones, obseruationes, et constitutiones firmissimè admitto, et amplector: et septem esse vera, et propria sacramenta nouæ legis. Et in Sanctissimo Eucharistiæ Sacramento esse verè, et realiter, et substanualiter corpus, et sanguinem, et c. et hæreses ab Ecclesia damnatas, ego pariter damno. Omnibus corporis viribus est destitutus; ereptus illi oculorum, aurium, et linguæ vsus, in tantum, vt sibi aliquantulum restitutus diceret, vereri se, ne coloco sit moriendum; cum in illa esset sensuuin estasi, frustraq; vrgeremus, vt quod corde credebat, exprimeret ore, credere, videlicst, se Christi in Eucharistia pre (11) sentiam, placuit illi venerabile Sacramentum propius admouere, ad cuius præsentiam it a sibi restitutus est, vt velut è graui somno experrectus diceret, et credere se, et experiri copiosè Christi pre (11) sentis virtutem, licet etiam diuersum euenerit, vt Eucharistia in altari collocata loqui posset, et audire, accedente verò Sacerdote, tamqua (01) Iuueni Sacramentum-porrecturus esset, sensibus omnibus destituererur, dentesq; tanta vi comprimerentur, vt nulla opereserari posse viderentur, et recedente: ursum cum Eucharistia Sacerdote,

videret, loqueretur, et audiret: dicebat verò se inscium eoruni omnium, quæ illi in aurem inclamassemus, solum animaduertisse veluti forcipe sibi os claudi, atq; vt nihil relinqueretur intentatum, idem sacei dos relicta in altari Eucharistia digitum consecratum ori imposuit, postmodum verò vbi Eucharistiam oriadmouisset, et veluti sumendam obtulisset, tum demum inimicus eum ore patenti exagitare, et multis renitentibus eum in cerem attollere cepit: cumq; adiuraretur, vt eum quietum esse sinerot, et chyrographa restitueret, ea tertio ex ingeuti sune dependentia in sastigio templi iuuenis solius repræsentauit obtutibus, cæteris nihil omnino tale videntibus. Eo die nihil aliud actum, præterquam quòd et multæ ibi ad Deum pro salute eius fusæ preces, et maxima recuperandorum singrapharum spes iuueni fuerit relicta. Die tertia Iunij iuuenis templum ingrediebatur, cum hostis inopinato uultum eius quasi pallio diuerberauit, et simul manum sinistia (01) miserum in modum dilacerauit, ut sanguis copiosus diffiueret, nemine tamen, qui hæc inferret uiso, sensit quoque ibidem collum sibi ab aliquo torqueri, nihil tamen incommodi passus est, præterquàm quòd diebus sequentibus remanserint in mann cicatrices cum minore dolore, quàm senserat, dum illi manus laceraretur. Eodem die multa fecorunt nostri ut ad Dei gloriam, f licem res tota haberet effectum. Excitatus ea nocte uentus ingens absque omnino pluuia, auditaq; uox iuueni uelut in uento miserabiliter lamentantis. Die 4. Iunij Dominica infra octauam Corporis Christi in eodem templo sanctæ Catharmæ, post sacrum, et littanias, ad singulas sanctissimæ Trinitatis personas habitas, iussus ex carta detestari sua peccata, profiteri fidem, et coram Deo Angelis, et hominibus protestari Catholicum se esse, nunquam se de Misericordia Dei diffisurum; fecit id aliquandiu adiutus à nemine, cum ei uisus deficeret, prælegit alius, ipse tardè, ægrè, et cunctanter uerba efferebat, dæmone linguam impediente: uentum est, ut diceret. Quapropter ò honæ Iesu et c. tunc nec legere id potuit, nec alios audire suggerentes. Adiuratur De (11) mon, cique Dei virtute præcipitur, ne iuneni in hoc opere sit impedimento; exagitatur illico inuenis, ac si foret obsessus, et inter hæc vnico velut momento linguam germanicam dediscit, quam beneficio Dæmonis loquebatur satis eleganter natino retento idiomate. Hoc animaduerso, aucta omnibus fiducia in gratiarum actionem recitatur. Te Deu (05) I audamus, Iubetur progredi, nequit dicere; Confiteor Deo omnipotenti et c. Domine non sum dignus et c. frustra, accedit Sacerdos

cum Eucharistia, dæmonique in virtute Dei præcipit, vt hominem missum saciat. Tanta vi inuenis tollitur in aera, vt decem duodecimvè vix eum retinerent. Ad verba nominis Iesu crebra, et Beatissimæ Virginis Mariæ inuocationem dæmon fractus abscessit; exclamat Iuuenis idiomate suo: aufugit à me. Quare illico flectit genua lætus, et magna alacritate, altaque voce progreditur: quapropter ò bone lesu et c. oratione finita, his ipsis verbis subdit, laus Deo, iam sum alim homo, præparat se ad communionem, dicit, Confiteor et c. confitetur. Domum tantæ debilitatis fuit, vt nec sedere posset, liber tamen iam à Dæmonis incursu, nihilominus genua flectit, recitat, Confiteor et c. Domine non sum dignus et c. et alta voce profitetur credere se totis animi viribus Christu in Eucharistia esse præsontem, et sperare se ipsum sibi propitium futurum. Sumit Eucharistiam magno animi sensu flexis genibus, aliquandiu gratias agit, et tantas illico vires recuperat, vt templo egressus, nullam seusisse debilitatem videretur. Iam demum, ait, Dæmonem non timeo, et contemno ex animo, quod hactenus à me ipso, vt facerem vix impetrare poteram. Iam paratus sum cenues pro fide Catholica sanguinem prosundere, et multa subiunxit in comme (02) dationem charitatis nostrorum, qui de hominis nunquam visi salute adeò essent sollicitl horum apud I.utheranos esse nihil, aliaq; quæ verecundia non sinit referre. Decima die Iunij, ipso Beati Barnabæ Apostolo peruigilio, nostri domi se rursum contra inimicu (05) armant ijs modis, quos nouit societas: luncnis quoq; ne sibi deesset tota die cilicium portat, et se sub vesperum sponte flagello acriter diuerberat. Ingens rursam tum cotempore vesperi, tum noctis magua parte ventus Collegium impetit. Ante vndecimam noctis horam adest mimicus alio, aliave comitatus, et per cubiculum, in quo cum alijs tribus iuuenis dormiebat, deambulans. Cernis, mquit ad sociam (nam saga quæpiam a stimatur) vt iacet hic nequam? et rursum, ò si aliter rein meam instituissem, non esset hunc sortita sinem. Ante occiduum peneme abegissent; interim tibi hominem commendo, eu (05) quanrum licuerit diuexa, et conuersus ad Iuuenem fremebundus, perfide nebulo. homoq: leuissime, et inconstantissime nunquam sidom mihi et ruasti, o pectus ignobile, ac degener. Maiores tui mahassent, centies corporis, anima que iactuiam sacere, quam vel semel datam fidem violare. En tu habe, quæ mihi dederas, ego vicossimiquod meum est seruabo, et hoc dicto bis, aut ter, iuuene audiente strepitum secit, velut cuiuspiam aliquid è carta eradentis,

and rursum sociæ, Pergam ad locum mihi constitutum, tu interim curam huius habe, rursumque iuueni, et existimas perdite nequam fore, manus meas vt euadas? coactus nunc tibi tua restituo; tu interim et Iesuite (11) Nebulones, me post hac à stultis fictisque cæremonijs vestris liberum esse sinite, quod enim tuum sit, nihil omnino habeo, licet plura longe post hac ex te sim accepturus, fides enim, quam suscepisti iniqua est, et per Papas (quos vos velut Sanctissimos colitis, ego autem in inferno tracto pro merito) conficta: quibus dictis, et manu frigidissima iuuenis collo, sine omni læsione contrectato, euanuit: Ad hæc omnia iuuenis nihil respondit, excepto hoc vnico, videlicet, vt abiret, habere se Deum propitium. Inter hæc iuuenis cæteros in cubiculo altum dormientes suscitare conabatur, eorum nomina inclamans, quorum vnus æger vocem audit, prosilit in pedes, et ad alterius sani lectum accedens eum excitauit. Hic ignem excussit è silice, sulphur accendit, sed priusquam candelæ admoueret, violenter ab aliquo extinguitur, idq; secundò, accendit tertiò, iamque candela lumen acceperat, cum simul, et semel materia sulphurata, candelaq; extinguuntur. Tandem venit homini in mentem, vt cereum benedictum accenderet, accendit, nec amplius valuit extingui. Habito lumine inimicus euanuit, et quamuis semel, ac iterum dixisset se Iuueni restituere omnia, quæ ipsius essent, nihil tamen ab eo iuuenis receperat. Co (04) ponunt igitur se ad orationem, et qui lumen accenderat, ante ima ginem B. Virginis Mariæ littanias recitat, post mediam circiter horam surgens vidit humi iacere cartam sanguinolentam, attollit, eique portigit, cuius erat chyrographum: hic cognito suo chyrographo, gestire lætitia c pit, osculari illud, et pectori admouere, et illico simul omnes Deo gratias agunt, et quatuor simul (tot enim erant) recitant. Te Deum laudamus. et ne fortè Dæmon illud recuperare posset, signo crucis muniunt, aspergunt aqua benedicta, et corona B, Mariæ Virgmis circumligant. Die Dominico mane vocatur Pater, cuius curæ iuuenis erat co (04) missus, ostendunt, et tradunt ei recuperatum chyrographum, quod Marpurgi postremo conscripserat, in eoq; erasum e priori, cuius materiam dæmon suppeditarat, sanguinem: ne tamen doli mali quidpiam subesset, et fortè non omnia integrè restituta essent, quæ iuuenis erant in priori chyrographo, iterum de more à nostris ad Sanctæ Catharinæ templum fusæ ad Deum preces, recitatæ Littaniæ, prouecta iuueni Eucharistia, adiuratus, et sollicitatus Dæmon, vt si quidpiam esset residuum, quod ad iuuenem spectaret, illud Dei omnipotentis virtute restitueret. Sed quoniam

iuuenis dicebat satis sibi constare, quòd omnia integre (07) essent restituta, suumque animum esse per omnia quietissimum, placuit nihil amplius attentare; Quare actis Diuinæ bonitati ob tam grande beneficium acceptum, gratijs. Tc Deum laudamus et c. regredimur læti vniuersi. Placuit tandem Serenissimo Principi Ferdinando Arciduci, et Reuerendissimo Seconiensi Episcopo, vt series tota, et processus pro concione populo proponeretur, quod factum 18. Iunij à meridie, et ipsum chyrographum vnà cum sanguine, quo alterum descriptum erat in templo nostro per Parochum Gretiensem iussu Episcopi in magno hominum concursu, et frequentia combustum fuit. Hæc historia rei gestæ verissima, in qua vides lector omnium fermè, et singularum catholicarum cæremoniarum essicacitatem, de quibus alia quam plura subdemus. Do Remedijs contra grandines, et Tempestates. Cap. VI. Acturi (03) de remedijs contra Tempestates, opere præti (03) um esse duco prius uidere, num Tempestates rerum, tam animatarum, quàm inanimatarum possint coniurari, et excommunicari, ad quod, ut paucis rem expediam, respondendum est negatiuè. Possunt quidem coniurari, et exorcizari, ea solum ratione, quod hoc non fiat, ut credimus, Tempestates, uel animalia coniurationes ittelligere, uel ipsa primario coniurari, uel exorcizari, sed diabolus illa mouens, iuxta illud Luc. 10. Ecce dediuobis potestate (02) calcandi super serpentes, et scorpiones, et supra omnem uirtutem inimici, et nihil uobis nocebit. Et quia tenemus Tempestates, et àlia similia sæpe à d monibus in hominum perniciem excitari, ideò exorcismis utimur contra de (11) mones Tempestates excitantes; ait enim D. Thom.2.2. quæst. 20. ar. 3. quod praua res est adiurare creaturam irrationalem ad agendum proprium actum, quia cum illa non moueatur à seipsa, sed à Deo; uel eius permissu à diabolo, ad nocendum homini, idcirco adiurandus est diabolus, iuxta supra allegatum locum lucæ. Nauarrus enim in Manuali cap. 27. num. 13. probat, quod nemo excommnnicari potest nisi homo baptizatus, mortalis, et subditus, prout etiam probatur 2. par. Candelabri Aurei de sententia excommunicationis. Intentio ergo exorcistæ in coniurandis Tempestatibus, ea debet esse, non adiurandi excommunicandi, uel exorcizandi Tempestates, sed Deum benedicendo, illum præcari, ut misericordiam faciat,

arcendo mala illa; nel impetare d monibus in nomine Iesu, ne nubes, aera, fulmina et c. moueant contra nos: ad rem igitur redeuntes. Dico in primis Campanarum sonitum, non debere retardari, sed statim, cum grauis aliqua timetur aeris perturbatio, vel Tempestas, ad pulsandas Campanas recurrendum est; melius est enim, et tutius medicina infirmitatem præuenire, quàm postea infirma curare; dicitur enim. Principijs obsta, sero medicina paratur. Campanæ enim fugant Tempostates ob benedictionem Episcopalem, in qua multa Sacramentalia interueniunt in illis benedicendis (dicuntur enim Campanæ Ecclesiæ Sanctæ Militantis Tubæ, quia ijs auditis, d mones tremunt, contremiscunt, et fugiunt) Etratione naturali etiam fugant Tempestates, quia et si non sint benedictæ, sonus ipse præcipuè si sit vox fortis, nubes rumpit dispergit, ac destruit, sicut vi sua naturali efficit ictus Bombardæ. His præmissis. Sæcerdos ante fores Ecclesiæ, solus vel cum ministro eleuet Crucem vcr susnubes; vel Reliquias sacras, sic dicens. Exorcismus ex Breuiario Romano. Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos Deus noster. In nomine Patris Et filij Et Spiritus Sancti. Ame (02) . Credo in Deum Patrem omnipotentem et c. Chyrie eleison. Christe eleison. Chyrie eleison. Pater noster quies in c lis et c. Vers. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Resp. Qui fecit c lum, et terram. Vers. Sit nomen Domini benedictum. Resp. Ex hoc nunc, et vsq; in seculum. Vers. Exurgat Deus, et diffipentur inimici eius. Resp. Et fugiant qui oderunt eum à facie eius. Vers. Exurge Christe adiuua nos. Resp. Et libera nos propter nomen tuum. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp. Et clamot meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tue. Oremus. Domine Iesu Christe qui fecisti c lum, et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt, quiq; flumini Iordani benedixisti, atque in eo baptizari voluisti, et tuas sanctissimas manus, et brachia

sacratissima in Cruce extendisti, quibus aerem sanctificasti: obsecramus immensam pietatis, et bouitatis tuæ abundantiam, quatenus has nubes, quas ante me, et post me, et supra me à dextris, et à sinistris video aerem perturbare, dissoluere, et anihilare digneris, vt alligata potestas d monum impiè desæuientium deficiat, et turbetur ad laudem tui sanctissimi nominis, et potentissimæ maiestatis tuæ. Qui viuis, et regnas cum Deo patre et c. Postea Sacerdos Signet nubes figno Sanctæ Crucis sic dicens. Circundet te nube; Deus Pater Circundet te Deus filius Circundet te Deus Spiritus Sanctus. Destruat te Deus Pater Destruat te Deus filius. Destruat te Deus Spiritus Sanctus. Comprimat te Deus Pater Comprimat te Deus filius. Comprimat te Deus Spiritus sanctus. Obsecratio. Sanctus Mattheus; Sanctus Marcus. Sanctus Lucas: Sanctus Ioannes Euangelista, qui Christi Euangelium per quatuor mundi partes diuulgarunt, ipsi suis meritis, et precibus hanc Tempestarem à termino isto, et ab omnibus Christianorum finibus ab codem Domino nostro Iesu Christo obtineant effugari, et depelli. Exorcismus contra d mones cum ipcrio dicendus. Et ego peccator, et Christi Sacerdos, seu minister, licet indignus authoritate, et virtute eiusdem Dei, et Domini nostri Iesu Christi summi Imperatoris, non mea potentia innixus, et confisus vobis præcipio immundissimi Spiritus, qui has nubes co (04) citatis in virtute eiusdem Dei, et Domini nostri Iesu Christi Per Sanctissimam eius incarnationem. Per Sanctam Natiuitatem. Per Baptismum, et iciunium ipsius. Per eius sacratissimam Crucem et passionem. Per Sanctam Resurrectionem. Per admirabilem Ascensionem. Per tremendum aduentum eius. Per merita Intemeratæ, semperq; Virginis Mariæ; et Sanctissimi Patris Ambrosij, et per merita omnium Sanctorum, vt exeatis ab eis, et eas dispergatis in locis syluestribus, et incultis, quatenus nocere non possint hominibus, animalibus, fructibus, herbis, arboribus, aut

quibuscunq; rebus humanis vsibus deputatis. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, qui venturus est iudicare viuos, et mortuos, et seculum per ignem. Amen. Ipse vobis imperat d mones, qui has nubes commouetis de quo de nube lucida dictum est. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Ipse vobis imperat, qui sua sacratissima Cruce, et corporis sui sanctissimi in ea extensione aerem purgauit. Ipse vobis imperat, qui per mortem suam, vos, principem vestrum, mortemq; deuicit, et ligauit, atq; æternæ gehennæ mancipauit ignibus. Ipse vobis imperat, qui inferno spoliato surrexit à mortuis. Ipse vobis imperat, qui post quadraginta dies, nube susce ptus, virtute sua ascendit in c lum. Ipse vobis imperat, qui venturus est iudicare viuos, et mortuos, et seculum per ignem. Resp. Amen. Postea ostendat Crucem in aera dicens: Eccelignum Sanctissimæ Crucis, fugite partes aduerse, vicit enim vos, et mundum Dominus noster Iesus Christus filius Dei Imperator iummus; Leo de tribu Iuda, Radix Dauid. Postea dicatur. Quicunq; uult saluus esse et c. Antiphona. Salue Regina, mater misericordiæ et c. Sub tuum præsidium confugimus Sancta Dei Cenitrix nostras depræcationes ne despicias in necessitatibus, sed à periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa, et benedicta. Benedicite omnia opera Domini Domino, I audate, et superexaltate eum in secula. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat et c. Dicatur totum, et in quolibet uersiculo addatur. Gloria Patri, et Filio et c. Vers. Benedicamus patrem, et silium, cum Sancto Spiritu. Resp. I audemus, et superexaltemus eum in secula. Vers. Ora pro nobis Sancta Dei genitrix. Resp. Vt digni efficiamur promissioni bus Christi. Vers. Exurge Christe adiuua nos.

Resp. Et libera nos propter nomen tuum. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum Spiritu tue. Oremus. Omnipotens sempiternæ Deus, quidedisti famulis tuis in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare vnitatem quæsumus, vt eiusdem fidei firmitate ab ommbus semper muniamur aduei sis. Protege Domine famulos tuos subsidijs pacis, et Beatæ Mariæ semper Virginis patrocinio considentes à cunctis hostibus, et periculis redde securos. Adomo tua Domine, quæsumus, spiritales nequitiæ repellantur, et aerearum discedat malignitas tempestatum. Ad te nos Domine clamantes clementer exaudi, et aeris serenitatem nobis tribue supplicantibus, vt qui iustè pro peccatis nostris afsligimur, misericordia tua præueniente clementiam sentiamus. Largiri, et conseruare fructus terræ dignare Domine Deus noster, vt te (02) poralibus gaudeamus auxilijs, et proficiamus spiritualibus incrementis. Per Dominum nostrum lesum Christum filium tuum et c. Si adhuc durauerit Tempestas. dicantur Litaniæ. Optimum est etiam remedium, recitare vnum nocturnu (05) mortuorum pro animabus in purgatorio existentibus, quod remedium efficacissimum esse affirmabat frater loannes Spadinus Inquisiror Diæcesis Bononiensis Ord.S.Dominicianno 1591. dum adhuc viucret. Agnus Dei consecratus optimum est remedium, contra Tempestates, sulgura, maris procellas, incendia et c. Ait enim Pontifex in sua consecratione, hæc verba. Tu eos bene dicere, Sancti ficare, et conset are digneris, vt tua larga benedictione sanctificati candem virtutem accipiant contra omnes diabolicas versutias, et fraudes maligni spiritus, vt illos deuotè super se ferentibus, nulla tempestas eisdem præualeat, nulla aduersitas dominetur, nulla aura pestilens, neqiaeris corruptio, nullusq; morbus caducus, nulla maris procella, et tempestas, nullum incendium, neq; vlla iniquitas

dominetur eis, neq; præualeat homo, partus cum matro in columis conseruetur et c. Mirificè contra tempestates prodest, dicere Euangelium S. Ioannis. In principio erat verbum et c. deinde adiungatur sequens coniuratio Ioann. Nider. Inquisitoris. Adiuro vos grandines et ventos per tres Christi Diuinos clauos, qui Christi manus, et pedes perforatunt, et per quatuor Euangelistas Sanctos Mattheum, Mar cum, Lucam, et Ioannem, vt in aquam resoluti descendatis. Oratio. Domine Iesu Christe fili Dei viui, qui pro redemptione generis humani, acei bissimu illum dolorem, in sactatissimaru manuu (05) tuarum, ac pedum transfixione, charitate sunima perpeti dignatus es: Te supplices depre (11) camur, ac petimus, vt pre (11) sentem, alia (01) q; om nem tempestatem, ac d monum perturbationem à termino isto atq; ab omnium Christianorum simibus tua potestate arcere, atq; per sanctissimos illos clauos auertere digneris. Qui cum codem Deo Patre, et Spiritu Sancto et c. Maximæ virtutis contra Tempestates, est antiph. Beatæ Mariæ Virginis. Salue Regma Mater misericordiæ et c. cum sua oratione, per quam Sacerdos quidam tempestates fugabat. Prodest. Psal. Qui habitat in adiutorio altissimi et c. Nec omittenda putamus verba quæ sanctus Thom. de Aquino dicere solebat tempore Tempestatum, scilicet. Deus nostri causa mortuus est, et resurrexit. Miræ virtutis est, recitare Vesperas Immaculatæ B. Mariæ V. Concepuonis. Tandem, sciendum est, quod, inuocato sanctissimæ Trinitatis nomine, his verbis. sancte Deus. sancte fortis. sancte, et Immortalis miserere nobis, Tempestates, hominumque malitiæ coercentur. Diseipulus in sermone 75. de Trinitate. Benedictio contra vermes, locrstas, mures, et alia animalia, fructus, terram, ucl aquas inficientia. Cap. VII. Sacerdos, superpelliceo, et stola indutus dicar. Vers. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Resp. Qui fecit c lum, et terram. Vers. Domine exaudiorationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum Spiritu tuo. Oremus.

Oratio. Preces nostras quæsumus Domine clementer exaudi, vt qui iuste pro peccatis nostris affligimur, et hæc auium, vermium, seu murium, aut locustarum, (vel aliorum animalium) persecutionem patimur, pro tuinominis gloria ab ea misericorditer liberemur, vt procul à tua potentia expulsi nemini noceant, et hos campos, agros, vel vineas, aut aquas, miranquillitate, et quiete dimictant, quatenus ex eis surgentia, et orta, tuæ maiestati deseruiant, et nostræ necessitati subueniant. Per Christum Dominum et c. Amen. Oratio. Omuipotens sempiterne Deus, omniu (05) bonorum remunerator, et peccatoru (05) maximus miserator, in cuius nomine omne genu slectilur, c lestium, terrestrium, et infernorum, tua potentia nobis peccatoribus ommporenter concede, vt quod de tua misericordia consisi agimus, pertuam gratiam efficacem consequantur effectum, quatenus hos pestisetos veimes, mures, aues, locuslas, aut alia animalia per nos seruos tuos maledicendo maledicas, segregando segreges, exterminando extermines, vt per tuam clementiam ah hac peste liberati, gratiarum actiones maiestati tuæ liberè referamus. Per Christi et c. Amen. Exorcismus. Exorcizo vos pestiseros vermes, mures, aues, locustas, aut alia ammalia per Deu (05) Patre (02) omnipotente (02) , et Iesum Christu (05) filium eius, et Spiritum sanctum ab vtroq; procedentem, vt confestim recedatis ab his campis, seu vineis, vel aquis: nec amplius in eis habitetis, sed ad ea loca transeatis, in quibus nemini nocere possitis, pro parte omnipotentis Dei, et totius curiæ c lestis, et Ecclesiæ Sanctæ Dei vos maledicens, quod quocunq; ieritis sitis maledicti, desicientes de die in diem in vos ipsos, et decrescentes, et quatenus reliquiæ de obis nullo in loco inuemantur, nisi necessariæ ad salutem, et vsum humanum. Quod præstare dignetur, qui venturus est iudicare viuos, et mortuos, et seculum per ignem. Resp. Amen. Oratio. Domine Iesu Christe, qui Iordanis slumen benedixisti, et in codé baptizatus aquas mundasti, et purificasti, vt elementu (05) salubre efficerentur in remissionem peccatorum, et has aquas quoq; benet dicere, et sanctitficare, et muntdare digneris, vt nihil in eis moxium nil pestilens, vel insiciens, nil corrumpens remaneat, sed

omnia pura, et munda in eis efficiantur, quatenus, quæ ad vsu m humanum ex eis creata sunt, cum salute nostra, et gloria tua assumamus. Per Christum et c. Remedia contra Incubgs, et succubos d mones. Cap. VIII. In triplici differentia solent esse, qui sollicitantur ab Incubis, et succubis d monibus. Sunt aliquæ mulieres, quæ se voluntariè Incubis d monibus subijciunt, vt malesicæ. Alij sunt, qui à maleficis cum Incubis, et succubis, contra eorum voluntatem inuoluuntur. Tertiò, alie (11) sunt, et hæ sunt præcipuè quædam Virgines, quæ contra earum omnino voluntatem ab incubis d monibus molestantur, de quibus præsumitur sæpe, quod sic à maleficis maleficiantur, quia d mones ad instantiam maleficarum, sicut immittunt alias infirmitates, ita, et illis personis incubos fieri affectant, quo sic eas ad stulta eius commenta allicere valeant. His vexationibus diuersimodè solent adhiberi remedia, sed multoties fit, vt quæ conferunt vni, non conferant alteri; quare non sic de facili expelluntur istæ vexationes, siuè sint per maleficia, siuè non: Quinq; igitu, modis possunt, et mares, et f minç liberari. Primo, per Sacramentalem Consessionem, et per signum Sanctæ Crucis. Secundo, recitando salutationem Angelicam. Tertio, per exorcismorum applicationem. Quarto, per certiloci mutationem. Quinto, per Sacerdotum exconimun cationem: sed quia de his remedijs exempla in hoc tertio libro reperies alibi, restat solum, vt de excommunicatione vnum afferam. F mina quædam sollicitabatur ab incubo d mone, et S. Bernardus, post adhibitum prius aliud remedium, antequam à mulicre discederet; videns diabolum minas mulieri intentare, post eius discessum: conuocauit, Sanctus, populum illius oppidi. Iussit omnes in manibus tenere accensos cereos, et tunc diabolum, cum om nibus, qui aderant excommunicauit, et ne amplius ad illam accessum haberet, interdixit; Itaq; mulier liberata est. Quocirca piè credendum est, quod si ægritudines à maleficis, virtute d monum inflictæ excommunicarentur cum ipsis maleficis authoribus, et d monibus, non adeò in ipsos infirmos sceuirent, sed citius liberarentur adhibitis super hoc alijs exorcismis licitis, et approbatis. Adde, quod in partibus Athisis, et in alijs quoq, locis, dum Diuina permissione, locustæ volantes turmatim, vineas, segetes, arbores,

and cuncta virentia perderent, huiusmodi excommunicatiene, et maledictione fugatæ, et interemptæ fuerunt. Si verò nullum prædictorum remediorum iuuabit tu (05) c ad exorcismos approbatos est recurrendum; qui si pariter non iuuabunt, ad sugandam diaboli nequitiam; tunc re vera dicendum est, quod talis vexatio diabolica, est p na pro peccatis satisfactoria (si tamen patienter sustineatur) quia hæc, et alia huiusmodi mala sic præmunt nos, vt ad Deum compellant, iuxta psal. multiplicatæ sunt infirmitates corum, postea accellerauerunt. Remedia contra maleficia amatoria, uelodiosa. Cap. IX. Amor inordinarus vnius sexus ad alterum, potest tripliciter oriri. Vel ex solo mconsiderato oculorum intuitu: Vel ex tentatione d menum: Vel tandem ex maleficio, maleficarum, Necromanticorum, et diaboli simul. Iacob 1. vnusquisq; teutatur à concupiscentia iua abstractus, et illectus. Exemplum patet in Sichen, visa Dina Iacobi Patriarchæ filia, quam adamauit, et rapuit, et conglutinata est anima eius cam ea. Gen 34. dooc autern fit vt plurimum, quando postpositis rebas pioprijs, ali narum quis satagit. Oritur etiam ex tentatione diaboli, pat a exemplum de Aman, amando Thamar speciosissimam eius sororem, ægrotauit 2. Reg. 14. quare à diabolo tentatus, et stupri obli us, illan ospressit. Paulus etiam sic tentatus dicebat 2. Corinth. 12. datus est mihi stimulus carnis me. Angelus Satanæ, qui me collaphizet. De Tertio, extat exemplum in secundo lib. in cap. de malefic. amoris, et odij de muliere illa, quæ non poterat pati coniugem dum vellet cum ca coire. Remedia autem contra huiusinodi maleficia, optima sunt Christiana. et illa præsertim, quæ contra omnia maleficia vim habent, Ecclesiastica, de quibus infra, in hoc libro. Sunt, et aliq quædam moralia, quibus caro maceratur, et concupiscentia domatur qualia sunt, opera p nitentiæ: humi cubatio: cilicia: flagella: ieiunia. Alia sunt, quæ partim omittendo, partim commit tendo iuuant. Omittendo sunt, vt vitare conspectum rei amatæ; ocium, et alia libidinis irritamenta de quibus disseruit Helinandus: vis, ait, extinguere libidinem, amoue ligna de igne, si stridet incendium: he (11) c ligna plurima sunt, sed potissimum hæc. Ocia, segnities, somnus, caro, f mina, uinum: Prosperitas, ludus, carmina, forma, puer.

De ocio, ait scriptura sacra in desiderijs est omnis ociosus. Et Ouid. Ocia si tollas periere Cupidinis arcus. Despectæq; iacent, et sinc luce faces. Desegnitiæ. Martialis. Quæritur Aegisthus quare sit factus adulter. In promptu causa est, desidiosus erat. De somno, ait Dionisius Cato. Nam diuturna quies uitijs alimenta ministrat. De carne, ait Apostolus. Bonum est non manducare carnes. De f mina, ait Helinandus. Mulier dicitur à moliendo, vt et malleus, quia sicut faber per malleum mollit ferrum, sic diabolus per mulierem mollit, et malleat vniuersam terram. D.etiam Hieron. ait ferreas mentes libido domat et Claudianus. Ferrea lasciuis mollescunt corda sagittis. De vino, ait Apostolus. Nolite inebriri vino, in quo est luxuria. Item Virgilius: Et Venus in uinis, ignis in igne surit. De prosperitate. Quid. Luxuriant animi rebus plerumque secundis. Item prouerb, prosperitas stultorum eos perdet. Et D. August. secundæ res sapientum animos fatigant: plus obfuerunt Salomoni, quàm profuerit ipsa sapientia: E contra aduersitas retrahit aliquando à peccatis. De ludo, pro quo intelligitur omnis iocus, et m stitia repugnat libidim, vt ait, poeta. Non solet in m stos illa uenire Thoros. De carmine, sub quo nomine, omne melos musicum compræhenditur. Isai. Cythara, et I yra, et Tympanum, et tibia, et vinum in conuiuijs vestris: hinc, et opus Dei non respicitis. Addit Helinan. difficile inuenitur aliquis lenis vocis, et grauis vitæ: quippe cum vocis lenitas cantum desideret, vitæ grauitas planctum. De forma, illud legitur. Rara est concordia formæ, atq; pudicitiæ. Item lis est cum forma magna pudicitiæ. De puero, ait Helinandus. Quantum enim periculi sexus adfert in muliere, tantum ætas in puero: periculosa est ætas pueri: periculosior societas: periculosissima vero familiaritas, vnde legitur in vitis patrum; non habendam familiaritatem cum f mina, puero, vel heretico. hacteuus de omissione. Quæ autem committi debent, pro hoc opportuno remedio, refert Marsilius Ficinus in conuiuium Platonis, videlicet, considerare

diligenter, ac animo reroluere defectus, et vitia, quæ sunt in amata muliere, quibus cònsideratis, refrigescit amor. Insuper, animus amantis est applicandus plurimis, varijs, et grauibus negotijs. Item, sæpè minuendus sanguis, ratio est, quia natura non patitur vacuum dati, et minuendo primum sanguinem, alius succedit nouosmouo succedunt noui spiritus, et nouæ cogitationes, et sic curatur inordinatus amor. hæc Marsilius. Prodest plurimum mortis meme ia, et inferni cogitatio: Lectio bonorum librorum: preces ad Deum fusæ: peregrinatio, et visitatio Ecclesiaium particularium quorundam sanctorum: peccatoru (05) suorum ibidem confessio facta cum contritione: signis. Crucis, ac deuotæ alicuius orationis multiplicatio: licita exorcizatio, implorata auxilia Beatorum Angelorum, et præcipuè eustodis sui. Inuocatio particularis Beatæ Mariæ Virginis, quæ vt castitatis amantissima, summoperè de siderat, homines hac lue inordinati amoris, liberare. Vtilissimam est, frequenter meditari, non solum externam illam cito perituram speciem, quæ fragilis, caduca, mendosa, et fucata est: sed etiam cogitare pro sundiorem corporis constitutionem. Quid illa fuit antequam nasceretur? Stylla spurci, et olidi seminis. Quid nunc est? Saccus stercorum: aufer pelliculam cutis, quid illa tetrius, aut horribilius? quid cadaueri propius? Sterquilinium niue contectum albet; fac vt soluantur niues. hui, pax pax naribus, et oculis omnes dicent, et fugient. Forma est niuo fugacior, non liquatur, sed euanescit: illam aqua excipit, hanc nil aliud, nisi desormitas, et formido: cum anima recesserit quid futura est? Esca vermium, cadauer putridum f tens, tabe dissoluendum, ex cuius spinæ medulla, serpens terribilis nascetur. Hoc igitur amem? hoc depeream? Absit. Exemplum. Fuit in quodam oppidulo prope Lindaruam Constantiensis Diecesis Virgo facie pulchra, sed moribus elegantior, hanc adamauit vir mente leuis, qui vulnus amoris vltra celare, nec protrahere potens, conuenit illam, et honestis verbis eius facem aperuit. Ipsa hoc percipiens, cum Dei auxilio, mente pura, et corpore, respondit. Obsecro domine mi, ne iterum ad me accedas huiusmodi verbis, et cogitationibus, quæ honori meo infidias struunt, alioquin necesse erit, emendatus recedere, rubore superueniente. Cui ille, si me modo spernis, dulcibus inuitata verbis, coactè post hac me amabis. Erat hic suspectus de maleficio: Virgo, verba sua nihilisecit, verum, non multo temporis transacto interuallo amoris faces sentire c pit de viro illo, quod cum anim aduertisset Virgo,

diuinitus afflata spiritu, ad Matrem Misericordie confugit, auxilij gratia. Quare, procurata sibi honesta, ac tuta societate, peregrinari c pit ad Templum quodam B. Mariæ Virginis in præ fata Di cesi, ibi Sacramentalem consessionem fecit, ne quid iniquitatis reperiret in ea diabolus, et ad pietatis, et misericordiæ Matrem, fusis deuotè precibus, confugit, quo facto protinus omnis cessauit te (02) tatio, et liberata est ab illa diabolica machinatione. Remedia pro domo à spectris uexata. Cap. X. Remedium pro afflictis, seu à maleficis vexatus, vel à diabolo maleficorum opera, is est, recurrere ad remedia Ecclesiæ consueta, præcipuè ad emendationem malæ vitæ. Duo enim in eorum tribulatione sunt consideranda; Deum scilicet, qui hæc mala permittit, et diabolum, qui mala infert: nihil enim hic inferre posset, nisi Deus permitteret: nec nocere potest, nisi in quem permittit Deus, vt sæuiat: nec plus illi ipsi nocere, quàm, quantum permittit Deus, et longè minus potest diabolus, quam vult, aut iactat se posse; vt alias docui. Hoc probauit S. Antonius dicens discipulis fuis. Pertimeseit satanas piorum vigilias, orationes, ieiunia, voluntariam paupertatem, misericordiam, et humilitatem, maximè vero ardentem amorem in Christum Dominum, cuius vnico Sanctissimæ Crucis signo debilitatus aufugit. Et alibi etia (01) air, hamo Crucis vt Draco inuncatus à Domino est, et capistro ligatus, vt inmentum, et quasi mancipium fugitiuum vinctus circulo, et armulla labia perforatus. Nunc miserabilis, vt passer ad issudendu (05) irretitus à Christo est, calcaneo Christianorum fubstratus gemit ille, qui vniuersa maria à se absorpta plaudebat, ille, quimanu sua terrarum orbem teneri gloriabatur; ecce à nobis vincitur, hæc ille. Quare, homo, tibi imputatur, quod in te possit. Ait enim Augustinus serm. 197. de tempore. Alligatus est diabolus cathenis, tamquam innexus canis, et neminem potest mordere nisi, qui se illi mortisera securitate coniunxerit. Iam videte fratres, quia stultus est homo ille, quem canis in cathena positus mordet: Tu, te illi per cupiditates, et voluptates seculi noli coniungere, et ille ad te accedere, non præsumet. hæc Augustinus. Causæ autem cur Deus permittat diabolum nos vexare, folene esse peccata, vel probitas samulorum eius: propter peccata perm[Illegible word]it, vt puniat præterita, vel vt arceat à futuris: probitatis verò gratia permittit, vt magis humilietur, vel vt probetur eius co (04) stantia,

and fides, et his de causis Deus vtitur diabolo tamquam lictore, et carnisice bouorum, quamuis diabolus alium longè finem sibi propoant, et Dei voluntatem ignarus exequitur, non cogitans, hæc adsulutem humanam, et gloriam diuinam à Deo dirigi, sed vim facit exsaturando malitiam suam, et explendo odium suum, dum hominibus nocet. St aliqua domus igitur spectris, aut alia diaboli insestatione sit inquieta, statim habitatores conscientiam expurgent, couterantur, et de peccatis consessionem Sacramentalem instituant: omnia de domo auferant, quæ Deo displicere possunt. Deuotè se insuper Deo, B. Virgini Mariæ, et Sanctis commendent, et interea dum durat vexatio, quotidie, mane, et vesperi Sacerdos habitu Sacerdotali indutus, cum stola, cruce, et aqua benedicta accedat, et lustret omnia domus habitacula, deuotè recitans psal. Qui habitat in adiutorio altissimi et c. Euangelium S. Ioannis. In principio erat verbum et c. et alias preces pias, ac exorcismos. Ponantur per angulos domus rami benedicti, palmarum, et candelæ benedictæ: curent missas celebrari à deuotis Religiosis pro pace, et quiete domus illius, vt cesset ira Dei, et mittat Angelum suum cussodem, qui de domo illa diabolum excutiat. Interim, caueant domestici, ne cum diabolo sermonem vllum habeaut, nec loque (02) ti illo, quidquam respondeant, multoq; magis caueant, ne alique (02) Magum vocent, nec vllis superstitiosis remedijs, pro vexatione redimenda vtantur. Remedia contra maleficia Iumentorum. Cap. XI. Sciendum est, quod quando Maleficæ volunt priuare Vaccas lacte, cousueuerunt adire domum illam, cuius sunt Vaccæ, et petunt modicum butiri, vel lactis coagulati, ex illis ipsis, vt per illud conficiant maleficium, illudq; seruiat pro instrumento maleficiali. Quoniam verò Sagæ maleficijs interficiunt etiam iumenta: Aduertendum est, quod illi, quibus talia accidunt, debent studiosè perquirere omnia subtus limina ostiorum, per quæ Iumenta ingre diuntur, et egrediuntur, vel etiam præsepia, vel etiam vbi adaquantur, quia ibi oportet fodere, et auferre terram illam, vel qu idquid ibirepertum fuerit, et reponendo aliam terram, aspergere illam aqua benedicta, quia consessæ sunt Maleficæ, ibi aliqua instrumenta maleficialia occultare, ad instantiam diaboli, malesict enim fodiunt, et diabolus intromittit malesicium, quod,

res, vtiq; villissima, vt puta, lapis, lignum aliquod, mus, aut serpens aliquis; quæ omnia, etsi non inueniantur, terra nihileminus est auserenda, et alia terra reponenda, vt supra dictum est: diabolus per se operatur maleficia, sed quærit consensum à malefica, vt et ipsa cooperetur operi nefario, per quod molitur eius perditionem. D Remedijs contra maleficia ligaminis. Cap. XII. De frequentissimo nostris temporibus maleficio ligaminis, paucula afferam ex Codronchio satis laudato, et docto viro; qui de curatione sterilitatis, et impotentiæ agens, præmittit quoddam spirituale, et sacrum remedium, deinde subdit physica nonnulla. Ait enim, (ex Arabum scola desumptum) quod Isaac Arabs consuluit, vt coniuges, peracta peccatorum suorum confessione; Sacratissimum Christi corpus, diebus solemnioribus potissimum sumant reuerenter, et postea osculentur inuice (02) in osculo pacis, et Sacerdos illis benedicat, et post quam exemplo Tobiæ triduo se se à venere abstinuerint, debitum coniugale persoluant. Quod si occulto Dei iudicio, vel aliqua coniugum culpa, veneficium non soluatur, orationibus sedulis, ieiunijs, alijsq; operibus pijs vacare debent; ad missam sæpius confugiant, peregrinentur, ac sanctissimæ Virginis, vel aliquorum sanctorum limina visitent, frequenterq; peccata sua confiteantur, ac sacram suma (01) t Eucharistiam, et Exorcismis ab Ecclesia huic rei specialiter dicatis, religiosè vtantur. Quoad verò naturalia prorsus remedia, sciendum est, quod si aliqua manifesta qualitas in maleficio appareat, medicamentis aduersus eam efficacibus, et benedictione munitis, tutò ac vtiliter vti posse. Idcirco, (ait ille) Cleopatra prodidit fel coruinum cumiolco sesan ini mixtum, si ex eo totum corpus liniatur, ligatos iuuare. Isaac scribit, quod si coniuges fel. Zangarini piscis secum habuerint in paropside iuniperi, et antequam somnum capiant eo super carbone posito fumigentur, omnia veneficia cuanescere. Nicolaus Florentinus laudat Theriaca (01) cum succo Hypericonis exhibitam, et hypeticon ad sormam emplastri renibus appositum. Ioannes de Vigo, ait, quod Picus auis assata, vel elixata habet virtutem soluendi maleficiatos. Alij cu (05) Plinio volunt Abrotanum oleo illitum, et cum vino sumptum, non parum prodesse. Denique generalia reiedia hic prosunt quoq; ferè omnia, quibus omnibus illud primum Isaaci Christianum

monitum, semper præmittendum censeo, nam quanta sit vis, et vtilicas remediorum Ecclesiasticorum, in eorum descriptione, vt infra, licebit videre. De Remedijs naturalibus contra Maleficia. Cap. XIII. Svnt nonnulli, qui omnem omnino efficientiam rebus corporatis in dæmones tollunt: sunt et alij, qui directam vllam vim naturalem in d mones concedunt, sed assentiri ijs, qui secundariam, et indirectam tantum tribuunt, iustum milii esse videtur, quæ sententia peritiorum medicoru (05) , et Theologorum fuit, vt Dionis. Cartusiam. a Leuini Lemnij. b Baptistæ Codronchi. c Cæsalpini, et altorum. Nulla naturalis re (11) i corporeæ vis est, quæ diabolo possit præualere, aut directè in illum aliquid agere, cui, nulla super terram potestas est, quæ comparetur, qui factus est, vt nullum timeat, vt legitur. Iob 41. Sed concurrente naturali agenti causa supernaturali Deo, vel Angelo, agere potest in diabolum res corporea; eumq; potest expellere, et excruciare. Verum, tum agens primarium, et directum, est supernaturalis illa causa; secundarium verò, et indirectum est, corporeæ rei vis naturalis illi initio creationis à Deo insita. Hoc ergo in sequentibus remedijs, semper ante oculos habendum est, nec eorum vis, vltelius extendenda. Pl nius d monum, ludibrijs arcendis, peoniam commendat, sed nigram. Dioscorides d scribit, veneficia depelli Rhamni ramo ad valuas, et fenestras posito. Apuleius e valde commendat verbascum; alij rutam agrestem. Dioscorides f laudat scillam in limine ianuæ suspensam. Plinius g laudat pellem capitis lupini affixam villæ valuis, vel lupirostrum. Alij commendant plurimas herbas (apud Codronchium) Aristot. h rutam. Dioscorides, et Plinius, Hypericon, quod ideo fugam, d monum vocant, verbenam, quam veteres dixere, herbam sanctam, alij, artemisia (01) , alij, Mythridatium, Scordites, Centaurium, Sabinam, Palmam Christi, alij Saluia (01) , Anetum, Marrubium, F niculum, Iuam, Calaminum, Allium, Ruta (01) Caprariam, et Cupressum. Imò, et in humano sanguine vis aliqua naturalis indirecta inesse potest; vt men struata inclier agros circundante, noxia vermia necari censueru (05) t Dardani sectatores apud Columellam. Banairolus scribit Ennead, muliebri cap. 2. Si menstruo cruore domus alicuius postes inungantur, d moniacis magorum artibus, et insidijs aditum

  • aIn Tob. c. 8 blib. 2 de oeul nal. nilrae. clib.25.c.4. dlib. 1.c. 100. elib. de virt. heibar c. 71. flib.2. c. 168. glib.20.e.9. hin probl.34.

omnem præcludi: alij multa dicunt de lapidibus. Dd Adamante. Et uoctis lemures, et somnia vana repellit. De Corallio. Vmbras d monicas, et Thcssala monstra repellit. De Gagate. Idem dæmonibus contrarius eße putatur. Vincit prætigias, et carmina diraresoluit. De Iaspide. Et sicut perhibent phantasmata noxia pellit. De Onice. Insomnes lemures, et tristia cuncta figurat. De Cammaleonte. Cammaleontis hepar tostum nicromantica pellit. Appensum collo. De Asino. Infantem cunas pellis villosa defendit. Horrificosq; metus pellit, et ista simul. Theologis placet, et est verissimum, res corporeas in naturam intellectualem, et immortalem, qualis est d monum nihil posse, quare, censent cum Angelo in verbo, superstitio, quest.6. lapides, herbas, particulas animalium, et alias medicinas, directè, et proximè nihil in d mones operari; indirectè tamen, et medicatè, iuuare contra eius conatus maleficos, eo quod impediunt, vel auferunt dispositiones ilias, quibus diabolus vsus fuit, ob naturalem habitum corporis illius, quem vexat, vel saltem inuitatus ratione influxus astrorum, vt de lunatico Euangelico Origenes, et Hieronimus censuerunt, vel ratione complexionis atrabeliariæ, et similium causarum. Codro (04) chus, pro Energumenis, quatuor præscribit modos curationi consentaneos, sic dicens. Primo, et fites sensibiles, vt fumus, et herbæ et c. sua virtute nequeant vexationem homini à diabolo illatam, repellere, mitiorem tamen, ac seniorem posse reddere, ita vt, si molestia, quæ à diabolo infertur, sit parua, ac leuis, eam penitus, res exteriores possint auferre, non in diabolum; sed in d moniacum agendo, eo ipso quod, ex rebus illis adhibitis, apposita dispositio introducatur illi, quam diabolus expetit, aut indidit. Secundo, quod quæcunq; fiunt circa corpora obsessa, d mones accipiunt, vt facta, et vergentia in ipsorum despectum, ac ludibriu (05) , præsertim si sint irrisiua, vel afflictiua, vt sunt flagra: item omniæ f tida, et amara, et similia, quare, cum sint intollerantes iniuriæ, malunt fugere, et â molestia inferenda desistere. Tertio, quod, cum ista interdum sint signa recordatoria, et penarum, quas luunt, memoriam renouent, abijs dæmones valde abhorrent, eaq; vehementer detestantur, et ideò in fugam facilè, per hæc conuertuntur. Exempli gratia. Sulphur cum igne, fignum est carceris infernalis. Ruta, amari cruciatus Christi: Thus in

igne positum repræsentat orationes ex charitate accensa nascentes. Quartus modus, quem iudicat magis vetitati consentaneum est, quod res huiusmodi piè, ac religiosè adhibitæ, tamquam instrumentum Diuinæ iustitiæ in diabolum agunt, illumq; ab humanis corporibus expeliunt, et eius effectum, eiusq; opera venefica destruunt, et remouent. Quibusdam enim rebus Deus dedit virtutem, vt si piè adhibeantur, tamquam instrumentum diuinæ iustitiæ, d monum effectus, et opera, venefica destruant, et remoueant. Quibusdam enim rebus Deus indiditvim, et qualitatem quandam moralem d mones compellendi, et eijciendi, et eneigumenos iuuandi, quia consentaneum est iustitiæ diuinæ, pro infligenda malis spiritibus p na, eos rerum sensibilium actioni subijcere, qua p na dempta, p næ Diuinæ visionis, nulla possit illis acerbior contingere. Debent tamen res istæ, antequam adhibeantur benedici, et exorcizari, precibus enim impetratur aliquid peculiatis energiæ, ob Christi; sanctoru (05) mq, merita, ne quantum velint, hi spiritus in exicu, ac pulsione sua noceant obsessis Hactenus Codionchius. Federicus Iametius physicus clarissimus, remed ijs naturalibus, quæ deleterijs, et maleficijs obsistunt, addendum censet herbam Paridis, quam nonnulli, Solanum tetraphillum appellant, quod ex eius caule medio quatuor solia erumpant decussatim digesta. Si enim huius herbæ semen in puluerem redactum, viginti continuis, diebus drachmæ pondere reiuno propinetur, mentis alienarionem, et insaniam non solum ex morbi diuturnitate, et fæuitia, sed etiam ex maleficio, veneficioq; contractum discutit, auctore Matthiolo Discoridis interprete. Aristolochiam rotundam cæteris venenis resistere; longam verò aduersus angues, et venesicia drachmæ pondere ex vino bibi, et illini, testis est Dioscor. Recentiores medici tradunt huius siccæ radices, suffitam domum cacodæmonas fugare, et hilares infantes reddere. Idem ferè Dioscorid. asserit de Verbenacæ specie altera, quam sacram herbam nominant, ait enim, si aqua aspergatur per triclinium, in qua sacra herba maduerit, lætiores conuiuas fieri, eamque sacram vocari, quoniam in expiationibus ad amuleta plurimum commendatur, quod à Plinio quoq; refertur. Insuper, recentiorum pleriq; aiu (05) t, Verbenacæ decoctum, peste laborantibus exhibent, ijsq; conferre credu (05) t, quod Dodonæus tamen improbat, existimatq; hanctechnam, hoc inuentum esse diaboli, qui falsa, pro veris: insalubria, pro salutaribus; suo more supponat, et obtrudat. Iam veròhypericon,

quam fugam dæmonum appellant, emplastri modo admota, frigidos, et meleficio deuinctos, soluera dicitur. Pithagoras Scillam in limine ianue (11) suspensam, mali medicamenti noxam arcere, memoriæ prodidit, reste Plinio, et Dioscoride: sanguis canis nigri parietibus illitus, pellit maleficium. Idem essicit cor Leporis pelli inuolutum, et gestatum, et lupi dexter oculus. Quin etiam radix Bryoniæ siccata, et collo appensa, et Ricinus, seu Palma Christi, à malesicis, et veneficis hominibus securos reddunt. Nec minus efficax est ad id argentum viuum appensum, vel gestatum, vel puluinari subiectum, lapis aquilæ, quem, Aetitem, vocant, inclusus, annulo, et gestatus, maleficia tollit. Berillus, et Magnes, vxorem, et virum inter se conciliant. Corallium item, odia domestica, et desidia componit, venenatis poculis medetur, incantamenta, dirasq; depræcationes amouet, cuiusiei testis est, Orpheus, siuè quis alius author libelli, de lapidibus, qui sub ipsius nomine circumfertur. Eodem authore, et Galactites lapis collo subnexus, fascinationes prohibet: et Gagates suffitu, ac nidore serpentes abigit. Quod Nicander, et Dioscorid. Nicandrum sequutus confirmant. Hinc Marbodeo fortasse occasio data est, scribendi, Gagatem dæmonibus contrariam esse, quoniam cacodæmon humani generis hostis infestus, serpens, etiam in sacris litteris nu (05) cupatur. Hæc igitur sunt, quæ peculiari, et occulta proprietate maleficis, et occultis affectibus resistunt, quemadmodum, et in ma nifestis morbis, Pæonia, comitiali morbo: hirundinum vstarum cinis, anginæ: calculo hircinus sanguis: colico dolori cingulum è lupi intestino compactum: Vulpeculæ pulmones, asthmati, siue anhelitui difficili, aduersantur. hæc Federicus. De remedijs diuinis, et supernaturalibus. Cap. XIV. Doctrina. Hviusmodi remedia plura esse solent, quibus vti homines debent, quia animæ prosunt semper, et corpori nunquam nocent: sæpe numero à morbis, et alijs maleficiorum noxis liberant, aut præseruant. Hæc Sapientiores Medici, et catholicæ sentientes approbant, vt Ioannes Fernelius, a Cornelius Gem ma,b Baptista Codronchus, c Andreas Cæsalpinus. d et alij. Primum remedium est in hoc genere: Vera et viua fides, hoc est, charitate Dei, et proximi vallata, hanc tamquam scutum nobis

  • alib.2. de add.t bIn Cosmoer.t. cLib de morbis ve nesi dDisquisit.de nat.de (11) m.

præber D. Paulus; e hanc commendat discipulis suis magnus ille Antonius, dicens, magna dilectissimi aduersus dæmonem arma sunt, Vita sincera, et intemerata in Deum fides. Idem affirmat Cornelius Chempensis, f in illis verbis. Circa tempora Imperatoris Lotharij crant passim in Frisia et c. mox subdit idem author. Lemandatorum Dei obseruantia, et vite (11) innocentia, quàm sint ef fcax remedium, docere possunt D. Cyprianus, g et Lactantius, h et Ambrosius Ansbertus. i Et Niderius K ex Petri cuiusdam dictis laudat quinque efficacissima remedia: quæ sunt. Habere fidem integram, et Dei præcepta seruare: Se signo crucis, et oratione munire: Ritus et cæremonias Ecclesiæ colere: Publicam iustitiam bene exequi: Christi passionem verbo, vel memoria ruminare. Secundum, est legitimus in Ecclesia Catholica Sacramentorum vsus; vt pro nondum initiatis, Baptismus; nam constat experientia, eos quos scitur nondum baptizatos à maleficijs liberari, per baptismum absolutè collatum: eos quos probabiliter putamus non baptizatos per baptismum sub conditione, idem consequidixi probabiliter putamus non baptizatos, quia ex leuibus coniecturis id putare non sufficit, ne ad conditionale quidem lauacrum. l Tertium remedinm, est rècurrere ad sanctos viros, et auxilium ab eis petere, quos constat habere donum miraculorum (quod do num, et si rarius ijs etiam potest competere, qui vitæ sunt non piobatæ, vt in Euangelio, a dum tamen fidem rectam habeant) hoc remedium, quia vix vlli tales hodie, saltem in Europæ regiombus, vix vsui hic sit, olim frequens fuit: Sunt enim plenæ vtiliter ad sanctos confugientium exemplis omnes sacræ historiæ; neque tum qui Dæmonia eijciebant, erant omnes præditi ordine Ecclesiastico Exorcistarum, vt constat. b Sanè olim Sancti viri dæmones fugabant, et vincebant sola interdum præsentia sua, vt legimus de B. Machario Alexandrino apud Palladium cap. 19. et 20. de Aegyptio apud Sozomenum lib.6.cap. 20. et Sancto Guthberto apud Bedam, in vita Sa (01) cti Guthber.cap. 15. et de Rustico apud Cassianum collat. 14. cap. 7. et de alijs multis, vt passim legitur in scripturis. Quartum, est Exorcismus Ecclesiasticus. Circa hoc notandum, hunc ordinem Exorcistarum in Ecclesia iam ante annos 1300. seruatum fuisse, patet ex B. Ignatij Epistol.ad Antioch. Et Epist. Cornelij Papæ ad Fabianum, quam Eusebius conseruauit, c et ex Firmilian. ad Cypria. d et ex alijs Patribus constat. e Quintum remedium petitur à misericordiæ operibus satisfactorijs

  • eAd E-- plicsios Gos 6. et 1. ad Thossal.5. fLibr. 3. ce origine et situ Fri siæ. c. 31 gAd fortunatu de exhortet. mar cyrij. hLib.2.c.16. iLib.5. in Apoc. c.11 KIn Epicom. Formie.c.4. lVide Socum in 4. dist.3 art.9. aMat.7.Marc. 9. Luc. 10. bClemes Rom. li. 8 const.c.32 Iustinus Martyr dial. cotra Triph. Tertul. in Apol.c.72. cli 6. his. Eccl.c.35. dLib. 4. Epist. 7. eCleme (02) s. Ep.ad Iacob. Anacl. Epist.3. Caius Ep. ad Fe (11) lice (02) Ep. Conc.Rom. sub Silucstro can.3. An nioch.can. 10. Carth. 4. can. 4. cui intersuit, et subscripsit. Diu. August.

Ieiunio, Elecmosina, et oratione, Elecmosinas commendat Canonum authoritas. cap. si sortiarias. De ieiunio, inuenio id præcepisse cuidam Comitissæ S. Auxentium Abbatem. vt habet Metaphrast. in eius vita, Februar. 14. Et Sanctus Procopius Monachus per Ieiunium sæpius victoriam contra dæmonem obtitinuit, accedente insuper Christi testimonio Matth. 17. Marci 29. Le oratione, extat versus quidam Annonymi veteris versificatoris, sic dicentis. Dæmones adersus magna est oratio virtus. Sextum, est inuocatio deuota nominis Saluatoris Iesu Christi, vel Beatæ Visginis Mariæ, vel petita opitulatio ab Angelo custode. De nomine Saluatoris docent vetustissimi quinq; Ecclesiastici scriptores, tam constanter, tam frequenter, vt supersluum sic hic eorum verba coaceruare. f De Beata Virgine plura sunt exempla, et præ cæteris illud notum Theophili, de quo præter alios egit. Honorius Augustodunensis in sigillo Mariæ. De Angeli custodis ope Testis est Origen. libro sexto contra Celsum, et Sanctus Golauduc, cuius mentio apud eius co taneum Euagrium libro sexto cap. 19. Septimum, est signaculum Sanctæ Crucis, de cuius præconijs liber esset solidus contexendus ex Sanctorum Patrum sctiptis, et rerum gestarum exemplis. Vide D. Cyprian. serm. de passione Christi. Origenem lib.tertio in Iob. I actan. libro quarto cap.24. D. Antonium apud Athanasium. Ipsum D. Athanasium de Incarnatione Verbi. D. Gregor. Nazianz. Oration. 1. in Iulian. et ad Nemesium. D. Chrysostom. homil. octaua in Epist. ad Coloss. et homil.50. in Matth. D. Cyrill. Cathechesi 4. de Ascension. Nissenum in vita Taumaturgi. Hieronymum in vita S. Hilationis. August, lib.2. de Symbol. ad Cathecumen. et serm.81.de tempore Theodoretum in vita Macedonij, et lib.3. histor. cap. 3. et lib. 5. cap.21. D. Gregorium lib.2. dialog. cap. 10. et alios multos. Octauum, præbent Sanctorum Reliquiæ, de quibus legitur. Nimis honorati sunt amicitui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Cauendum folum, ne quas in hoc cultu sanctissimo superstitiosas cæremonias misceamus, vt monet Silnefter, verbo Reliquiæ: Sanctis enim odiosa superstitio, grata religio, id teftata fuit B. Glyceria Martyr, ex cuius corporeis exuuijs vnguentum suauissimum, ac saluberrimum morbis omnibus medicamen tum fluere solebat, quadam veròdie, cum Episcopus Perinthi inscienter argenteum quoddam vasculum emisset, quod Magicis ministerijs impensum fuerat, continuo desijt sacri fluor vnguenti, quocirca rem diligentius inquirens Antistes, comperit vas illud

  • fD. Iust. aduersus Triph.Orig.lib.1. cot. Celsu Tert.de co rona mil.ad scapulam, et in Apol. Cypr.aduers. Demetr. D Ath.de inc.verbi.

nefandis rebus seruisse, quo sublato, et altero reposito, protinus vnguentum, vti prius fluere c pit, narratur à Nicephoro lib. 18. cap. 32. Nonum, in Ecclesia quoque vetustissimum, et miræ efficacitatis est, aqua benedictione sacra, et solemni ritu ad id instituta; Vna est quæ dicitur baptismalis, in vigilia Paschæ, et Pontecostes consecrari solita. Altera lustralis singulis Dominicis initio primi sacri consecrata, nominatim ad Dæmonis impetum reprimendum, et alia pericula auertenda, iam in vsu aute Alexandri primi tempora, et semper à catholicis ommbus, magno cum fructu retenta, honorataque meminit, in vita Sancti Gregorij Magni, Ioannes Diaconus Monasterij, per eius aspersionem à Dæmonibus liberari, hodie miraculum istud apud Indos sæpe renouatur. a Decimum, exhibent remedium res aliæ Catholico ritu solitæ benedici ad hunc effectum, vt cereæ formæ orbiculares, quas, Agnos Dei vocamus, propter agnum vna sacie impressum, de quorum effectibus liber extat Vincentij Bonardi. Multa quoque Petrus Matthæus in 7. Decretal.cum consecrantur à Pontifice Meximo, postulat ille à Deo, vt deuotè gestantibus Deus tribuat plurima gratiarum genera. Item grana benedicta, cerei benedicti, sal benedictum, et panis benedictus. Vndecimum, sunt pia scripta, seu amuleta sacra ad collum appensa, vt Symbolum Apostolicum. Initium Euang. sancti Ioannis. In principio erat Verbum. vel Psalmi alicuius particula, quo et olim vsi sunt multi, et scribit Eman. Costa, b Hormutij nostris temporibus, hoc pacto Dæmonem ex Energumena pulsum. Sed vt hoc remedium sit licitum, oportet, vt habeat duas conditiones iuxta D. Thom. c Prima est, vt pijs verbis nihil superstitiosi admisceatur, vt si fideret quis sigure (11) colorivè litterarum, vel modo scripturæ, vel materiæ membranæ, vel attramenti. Secunda, vt recta sit gerentis intentio, veluti si pius verborum sensus obseruetur, spes verò figatur in Deum. Duodecimum, est pulsatio campanarum Ecclesiæ Catholicæ (nam hæretici magis delectantur tonitruis bombardarum) quam docet experientia quotidiana, dæmonibus adeò infestam, et inimicam esse, vt ab ijs excitatæ tempestates, vel ingruentes impediantur, vel iam ortæ sedentur, et aliò auertantur, vt rectè docuit Concilium Coloniense cap. 24. iam veniamus ad exempla horum omnium, quæ docuimus. Obseruandum tamen est prius, non semper Ecclesiastica isthæc

  • aLib. 2. Epist. de rebus Iaponicisepi ctol.1. bCo (04) me (02) r. rerum In dicarum. c22. qon.36.21.4.

remedia esse efficacia, neq; semper homines per ea maleficijs liberari, duæ autem huius rei causæ sunt præcipuæ altera est, peccatum maleficio læsi, vel medicina adhibentis, maximè, si ea non vacet superstitione, vel si modicam spem, fidemq; habeat, propter, quæ indignum effectu se præstat: Altera, vt censeo est, maius bonum ægri, seu læti; nam afflictio, et ægritudo solent à multis peccatis homines abstrahere, aut præterita peccata expiare, aut patienti meritum augcre, et spectantibus, patientiæ, aliarumque virtutum specimen præbere. Imò, (quod et Gentiles intellexerunt) præstabilius, et f licius est, patienter aduersa tollerare, quam illæsum nihil omino aduersæ fortunæ degustare. Exempla. DE FIDE. Refert Ioannes Niderius sequentia.G1 Cum, ait, quidam Maleficus me inuocaret, vt quendam inimicum suum vita priuarcm, aut in corpore læderem grauiter fulminis ictu, aut alio modo: Vocaui ego Magisterulum, i. dæmonem, qui mihi respondit, quòd neutrum facere posset, habet, inquit fidem bonam, et diligenrer se signo crucis munit, idcirco non in corpore, sedin vndecima parte fructuum suorum in campo, si libet, ei nocere possum. In Patrem nostrum B.G2 Ambrosium Iustina Augusta Maleficum quendam nomine Innocentium immissit, hic postea palam confessus est, se delegasse Dæmones, qui Ambrosium interficerent, sed ne ad fores quidem domus, vbi manebat Episcopus accedere potuisse, eo quòd ignis insuperabilis omne illud ædificium communiret, à quo adhuc remoti vrerentur, atq; ita victas artes suas; quibus contra Sanctum Dei Sacerdotem, et Episcopum, se aliquid efficere posse arbitrabatur. G3Narrat Cassianus, Duos philosophos Magicis pre (11) stigijs, et circumuentione Dæmonum conatos B. Antonium perturbare; sed cum irrito labore nihil penitus præualerent, eò profecerunt tales, tantæq; eorum insidiæ tanta Magica arte quæsitæ, vt per hæc euidentissimè comprobarent, magnam professioni Christianorum inesse virtutem, quibus ille tam sæuæ, tamq; potentes vmbræ, quas existimabant, Solem, Lunamq; si ad eas directæ fuissent obduecre potuisse, hunc non solum nihil lædere, sed ne ad punctum quidem

  • G1Epitom. formica c.4. G2Nazia (01) .era tione cont. Cyprianu (05) . G3Vide Faulinum in vita Sa (01) cti Ambr.

de monasterio suo valuerint perturbare. Vnde Epiphanius in hæresi Ebioneorum scribit, quod non valet incantantis vis, vbi est nomen Christi, et signaculum crucis. G1 Circa tempora Lotharij Imperatoris erant paffim in Frisia mul ta Laruarum Infernalium spectra, quæ in paruo quodam super eminentis collis supercilio subterraneum habeba (01) t Specum, absq; humana ope, artificio præstigioso extructum, in quo residebant quas antiquo vocabant, Albas Nymphas, quæ solebant nocturnos viatores gregumque, et armentorum intentos excnbijs, et puerperas cum infantibus sæpissimè in abdita sua, et subterranea antra clanculum abducere, in quibus subinde subterranei murmuris sonus, atque etiam vagitus infantium auditi sunt, et præterea etiam ingens fletus, et gemitus hominum, et quandoque musarum concentus, et voces dubia aure colligebantur. Qua de causa magna fiebat custodia prægnantium mulierum, et paruulorum infantiu (05) , ne ab istis Nymphis infernalibus clam abriperentur, quæ omnes Dæmonum illusiones, post susceptum sincerum Dei Euangelium (erant enim tunc Frisij Sabelij, et Arij erroribus dementati) euanuerunt, et ad nihilum redactæ sunt. DE BAPTISMO. Exempla. Docet historia Ecclesiastica, Tiridate (02) Armeniæ Regem, cum Christianos Diocletiani tempore varijs cladibus, et damnis affecisset, et Gregorium quidem in lacum, luto, et altitudine molestissimum fame necandu (05) mississet. Ripsimen verò Virginem recusantem illi obsequi, et socias eius sanctimoniales plurimas crudelissimè necari iussisset, mox Dei vindicta (01) consequnta (01) esse. Inuafit enim eum insania, qua planè dæmoniacè furebat, et mutata corporis figura in porcum, mentis emotæ, dentibus suas deuorabat carnes, cæteri quoque, qui eius facta approbarant, milites, Magistratus, et alij in furorem redacti similia designabant, et ipsi in sues conuersi(vt vult Nicephorus) vel mente tantum abalienati (vt censet Metaphrastes) tandem baptismi lauacro abluti, corporis sormam, et animæ mentisq; sanitatem receperunt, ipso illos baptizante, et hortante ad pe (11) mtentiam D. Gregorio Martyre, non quidem Taumanturgo, vt putant aliqui scoliast. Nicephori, sed alio, vt docet Metaphrast. neque hoc malum fuerat illatum vlla arte Magita

  • G1Cornelius chempen. lib. 3. de origin. et steu Frisie (11) c.31.

(vt censet eruditus uir) sed Deo uindictam per Angelos malos exequente. Rex Tartarorum Cassanus, quem vocant alio nomine Magnum Cham, cum ducentis equitum millibus Syriam cepit, et finitimas Regiones; omnibus itaque formidandus petijt sibi vxorem filiam Regis Armeniæ, quòd audisset esse pulcherrimam. G1 Rex Christianus tanti Regis viribus exterritus, dedit. Illa post aliquod tempus è viro suo Cassano edidit in lucem partum tantæ deformitatis, vt Rex maritus nullo modo illum veluti suum voluerit agnoscere, quòd Monstrum videretur. Vocat ad consilium primarios, de ipsorum sententia vxorem veluti adulteram, partum veluti ex adulterio susceptum vltimo supplicio adiudicat. Innocens mulier infe (11) licitatem suam deplorans, ad preces confugit, ignara co (04) silij petijt, vt sibi liceret baptizare, quem pepererat, data illi facultas, ita tamen, vt adessent baptismo aliqui spectatæ fidei viri vnà cum Rege, ne qua fraus fieret. Mira res, vbi baptizatus est puer, adeò venustus, ac formosus apparuit, vt Rex tanta re permotus, cum plurimis nomen Deo dederit, et maximum Christianæ rei factum fuerit incrementum. Idem narrat Fusius D. Antoninus p.2. histor. tit. 20.c.8. §. 9. Veniamus ad recentiores narrationes æquè certas. Petrus de Chieza. a de Leon miraculi plenam de spectris victoriam huic Sacramente baptismi à Deo attributam describit, ex quo fideliter narrabo. Prope Anzermam, loco, cui nomen Pirsa, imperabat regulus, cui frater florenti ætate erat, quem nominabat Tamaracungam. Iuuenis hic mirè baptismum sitiebat, ea causa Christianos adire cupiebat, sed miris eum visis dæmones terrefaciebant: offerebant se soli videndos solidarum auium specie, quas auros nuncupaba (01) t. Cernens iuuenis Dæmones seuire, accensiri Christianum in vicinia degentem iubet, venit ille non segniter, et intellecta reguli voluntate, crucis signum fronti eius impressit, hoc magis irritari hoftes illi, et sæuiori specie se inferre videbat solus Indus: Christianus nihil nisi saxa cadentia, et dæmonum sibila sentiebat, aduenit tunc commodè eo loci Pachecus quidam Hispanus, et se socium addidit Christiano alteri in discrimen. His cernentibus Tamamaracunga trepidabat vehementius, et exalbescebat metu, quin, et per aerem raptabatur: id omnes videbant, et ipsum quidem quærentem, gementemque, illos vlulantes, sibilantesq; excipiebant auribus; semel cum Indus poculum vino plenum manu reneret, en tibi vas in aera afferri, et vino vacuum reddi, mox vinum in illud ex alto refundi, et formidine plenum Indum, veste vultu (05) ,

  • G1Ioaunes Villaneus lib.8.cap.35. apud Thom.Bosium li.de notis Eccies.c.16. ap.1. histor.perua næ c.118.

faciemq; cooperire tentat, ne horrenda illa spectra in oculos incurrant: sic tecto faciem, non remotis vestibus, nihilominus cretam in os ingerebant, vt obstructo spiritu fauces præfocarent, tan dem Christiani, qui continuè interea Deum orarant, statuere in vrbem Anzermam eum deducere, vt ibi salutari lauacro tingeretur. Dedere se comites viæ plures trecentis Indi, sed adeò pauidi, vt ad Principem baptizandum propius accedere non audere (02) t; venerunt simnl omnes, ad iter impeditum, et perfractum, ibi hostes humani generis nitebantur abripere in aerem, vt præcipitarent, sed ille valida voce Christianos orabat, vt illum adiuuarent, accurierunt, et in medium agmen suum, iecedentibus metu Indis, recepere, et cingentes eum funibus, funes cingulis suis alligauerunt, atq; ita medium stipantes simul incedebant, manu tres cruces præseferentes, nunquam intermissis pro liberatione, et salute miseri precibus; Ne sic quidem omni molestia liberi processere; sæpius illum terræ afflixere hostes, et in viæ cuiusdam accliui assensu, vix manibus eleuare in aera volentium, et necare nitentium, extorserunt. Vt ventum Anxermam in Pachechi domum Christiani quotquot in oppido erant conucnerunt, ibi omnes cerneba (01) t crebro grandine de tecto lapides deijci, et audiebant sybilantes, clamantesque Dæmones, solemne illud, quo solent indi Martem lacessere, Hu, Hu, Hu, ferociter, et crebro celerrimè ingeminatum. Mortem dæmones intentabant, nisi voluntatem baptismi abijceret, contra Christiani Deum obsecrabant, ne dæmones permitteret, eropta corporis vita Indo animæ vitam impedire. Gliscente deinde Saxeo imbre templum petiere, ibi quia stramineum erat, Eucharistia non asseruabatur, aiebant nonnulli, se ante ingreffum, nescio quos inambulantes audiuisse, vbi templum aportum est, et cum Indo ingressi cæteri, cernebat Indus Dæmones terribili specie, sed capite deorsum in terram spectantes, pedibus surrectis. Cumque ftarer Ioannes ordinis Beatæ Mariæ Virginis pararet euin baptizare, non visi vlli Christianorum dæmones, in omnium oculis Indum eripiunt, sustollunt in altum, et capite deorsum, vtipsi erant statuunt. Christiani tunc fide fretialta voce. Iesu Christe adiuua nos inclamantes Indum extorquent, retentantibus, et iniecta collo eius sacra stola, aqua lustrali aspergunt, attamen adhuc in templo sybila, fremitusque audiebantur. Tamaracunga Dæmones cernebat, et colaphis frequenter cedebatur, adeò ut, et pileum, quem obtendebat oculis ei excusserint, et in faciem ab ijs conspuebatur saliua f tida, hæc nocte acciderunt. Ortomane Monachus sacris nestibus induitur, ut incruentum

offerat sacrificium, uix missam incæperat, cessarunt sybilla, fremitus, ululatus, strepitus, desijt Indus Hexari: Peracto sacrificio Tamaracunga cum uxore, et liberis baptismum flagitat, quo percepto fide robustior, et audacior factus, seiam Christianum as serit, experiri uelle quid hostes possint, solum sinerent periculum facere; solum non sunt ausi aggredi: lætus ter, quateruè per Templum ambulans clamabat, gaudium non capiens, Christianus sum, Christianus sum: ut uidit se immunem, et uictorem domum redijt, nec quidquam amplius molestiarum sensit, tanta vis baptismi fuit. In Bungo Anno 1596. Erat f mina Gentilis à Dæmone obsessa; huic indicatum est à dæmone liberarinon posse, oisi fiat Christiana, cum illa annueret, et iam se ad baptismum pararet, nocte sequenti, Dæmon ei dissuasit, ne fieret Christiana, dicens hactenus tanta familiaritate tanto tempore mihi es coniuncta, et nunc me deseris? non abibis profecto inulta; dormienti ita que, nec sentienti abscidit capillos, uno tantum capillorum floco relicto; illa uerò cum summo mane deprehenderet sibi ademptos capillos, et arum dini lecto oppositæ implexos, calcar ea fiaude sibi aditum putauit, ut citius aduolaret ad baptismtm, quod et factum est, atq; eo suscepto, mansit ab omnibus dæmonis molestijs immunis. Hæc refert Ludouicus Frois in litteris Iapouensibus illius anni: addit etiam sequentia. In Ciazzurana Insula gentili adolescentulo 18. annorum se crebro uisendum offerebat canis ingens, horribilis, ruffus, qui eum alloquebatur, et per montes in loca abditiffima deducebat, detinens eum ibi biduo, uel triduo, atque impellens, ut se manibus sublatis adoraret, aliaque scriptione indigna faceret. Adoloscens miser uidens se tantas molestias à capitali generis humani hoste perpeti, tandem profugium habuit ad Ecclesiam, doctrinam Christianam audiuit, et didicit, baptismi Sacramento Christo deuinctus est, ac de cætero nunquam à tartareo illo cane diuexatus est. Bungi circa annum 1549. quidam Ancill am habebat dæmoni familiarem, nam dæmon ad eam accedens uulpis figura singulis noctibus domo educebat, uerum per baptismum suscepta fide, ab hoc spectro liberata est. Fuit anno 1583. Monachij in Bauaria quidam adolescens Iudæus uiginti duos annos natus, communi omnium gratulatione in Aula Gymnasij Iesuitarum baptizatus; huic miras sæpe demon instruxit insidias, et quo magis urgebat ille baptismum, eò hic

impugnabat uehemeutius: Nudum pene de nocte eiecit ex ædibus, interdum etiam fauces illi premere, nonnunquam eum uisis, spectrisq, terrere, vt de mente illa deijceret, consueuit. Vultus dæmonis adeò f di, vt negaret adolescens parem sibi vll um videriijs imaginibus cruciatum. Pridie eius diei, quo baptismate Instrandus erat, quoniam eo demum die de Victoria dæmonis agebatur, multo eum vehementius inuidus hostis exercuit, ita vt is, ne à pluribus quidem contineri loco posset: vt autem vi baptismatis Christi membrum effæctus est, continuo fractus, debil itarusque suit Dæmon. DE CONFESSIONE. Exempla. In Valle quadam Cisalpina Di cesis Nouariensis destituebatur puella sensibus, sed vt vmbrarum spectris, quas sibi videre videbatur, reddebatur attonita, ac similis stupenti.G1 Versabatur in vltimis finibus huius de qua loquimur vallis, mulier Veratrix, et Saga, quæ carminibus profitebatur sa nare, quæ apud alios insanabilia essent, magni ad eam concursus hominum consilij gratia, et auxilij, et quamquam a Sacerdotibus et scelus ostenderent, tamen illis abeuntibus adolescentulæ genitrix, affectu materno filiam mittit, consulitq; mulierculam de vm bris, et remedium petit laboranti. Tum Maga; adducite puellam ad Sacerddtes, et ab ijs petite opem: Pater, et mater filiam adducunt itinere octo milliarum, idem exponunt, ac responsum Veneficæ, vtramq; adhibita peccatorum confessione, sacro se Christi corpore communiri præcipiuntur, quo facto melius se habuit adolescentula. Circa annum 1591. Musiponti in Lotharingia puer erat, nobili magis pollens genere, quam domo opulenta compingitur in Aulam parentum iussu à Gymnasio abstractus, sed mobilitate ingenij, cum recusaret, desiderium prioris vitæ, statuit inter calones versari potius in castris, iter ingresso atra viri species occurrit in serica vefte, qui interrogans causam tristitiæ, pollicetur remedium. Verum vbi ego te adiuuero, quid mihi erit premij? at puer, si totum, ait, me excusseris, ue teruncium quidem reperies, subijt alter, da te mihi modo: nulla tibi cupiditas frustra erit, existimauit puer se in seruitium expeti, postular tempus deliberandi, ille

  • G1Bencius litt. proinc. Mediol.1591

contra onerat promissis ingentibus, vt vel puero tanta iam vaniloquentia mira esset, suspectare c pit, num in figura hominis laticaret Cacodæmon. Mox cum tacitus totum eius corpus emetitur oculis, sinistrum pedem animaduertit cum biffida vngula, ac deformi, statim corruit, et Iesum ingeminans, crucis signo armat frontem, et eodem tempore sæua species euanuit. Tertio post die ad suos reuertenti eadem se offert imago, et proditur pedis eade (02) nota. Quærenti vtrum captum esset consilium, Respon. puer, sibi Domino opus non esse, rogatus quo iret, Vrbem nominauit, tum dæmon ante eins pedes crumenam iacit sonantem, in qua triginta, quadragintavè flandrici nummiærei, (sicut ignis probauit) tu (05) puluerem in linteo permtialem tradidit, cuicunque subita morte tollendo, addit confilia ad turpes libidines, et admonita, ab vsu aquæ benedictæ, et ab adoratione consecratæ hostiæ (quam contemptu placentulam appellabat) abstinendi. Eam blasphemia (01) dum auersatur puer animo pio, simulq; veretur, ne obtorto collo stranguletur à Monstro, salutarem crucem imprimit pectori, statimq; magno impetu alliditur ad terram, nec nisi post semihoram exurgit. Mox matri redditus, ac scholæ: et sacra confessione expiatus, è laqueo venantium, metuq; ereptum esse se Diuina ope gratulatur. Accipe vetustiora exempla.G1 Nauigantibus è Phortea æstuario tempore in Flandriam negotiationis causa, tanta suborta est ventorum vis, vt velis, malo armentisq; ruptis, nauiq; f dè inter tumentes vndas iactata, certissimam mortem cuncti expectarent. Nauta, tantam, tamque insolitam aeris inclementiam eò temporis demiratus (suberat enim æstiuu (05) ) solstitiu (05) cum id non syderum, sed malorum dæmonu (05) , qui hominibus semper sunt infesti, insidijs magnis tribueret, clamoribus reddita est ex ima naui Mulieris se miserè incusantis, quod incubo dæmoni humana sub effigìe, qui eum per multos ante annos habuisset consuetudinem, iam tum fuisset commixta, et ab eo subacta. Mari ego ceierius se tradendam, vt pereunte ipsa, quæ tanti imminentis mali causam præstitisset, cæteri Dei benignitate permanerent mcolumes; Accedens ad lachrymantem f minam, iubente nauiculario Sacerdos, eius atq; cæterorum saluti consulendi causa, crimen iam palam fatentem, horrendum fcelus, vehementer alto ex pectore, suspirijs indicibus, p nitentemque facti, piè est hortatus, ne sibi deesset, cui certo cognofceret numinis sauorem adesse, crimina lachrymis, ac animi p nitudine deleri. Tam miferentis. Dei clementiam esse ergamortales, vt altius, vel in malorum profundum lapsos, rescipiscentes,

  • G1Hector Boet hus lib. 8. rerum scoti carum.

nonnunquam ad maiorem longè, quam ante habuissent vnquam gratiam, recipiant. Media pij Sacerdotis adhortatione cum multis suspirijs mulier admissum facinus deploraret, cunctis visa est atra nubes è nauis sentina prosilijsse, ingentiq; sono, flamma, fumo, atque f tore se se deiecisse in mare, et inde sedatum est c lum. Petrus Venerabilis Abbas Cluniacensis cum narrasset horrenda (01) Monachi cumsdam vexationem, neque eam oratione, et aquæ lustralis aspersione tolli potuisse, grauiter, et verè subiungit.G1 Sed ne miretur aliquis benedictæ aquæ asperfione Damonem non fugatum, agnoscat tabe interius latente, vnguenta exterius exhibita nihil proficere posse: tabem autem voco lethale peccatum, quod quandiù in interioribus quibushbet latuerit, nullius exterius Sacramenti percepto ei prodesse poterit, hortatus illum ad consessionem peccatorum Abbas faciendam, postquam confessus est, vexatio prorsus desijt. G2Nariat Cæsarius, Bonnæ quendam pessimæ vitæ Sacerdotem, laqueo diebus suis finem imposuisse; eo mortuo Concubinam pænitentiæ desiderio Monasterium ingressum, sed Dei permissione ab incubo dæmone, sæpius ad flagitium importunè follicitatam, crucis signo, et aquæ benedictæ aspersione repulisse, sed cum redijsset, Angelica salutatione deuotè recitata, longius velut sagitta ictum fugisse, neque adhuc dum finis, donec purè omnibus vitæ maculis confessione expurgatis abijt importunus procus, nunquam rediturus. Badem peracta, Leodiensem quendam molestissimi succubi de (11) monis ludisficationibus testatur ereptum.G3 Subdamus recentius exemplum. In Austria anno 1591. Vir nobilis magno quodam, et surori proximo amore detinebatur, vt nullum eius, neque humanis, neque Dminis admonitis faceret finem, ita vesano completa igne tota torrebantur præcordia; hac ratione furere desijt terrore Diuinitus incusso. Leuicula correptus febri cum iaceret noctu lecto affixus, ante se uidere uisus est Rhedam flammiferam, subiectumque equum igne flagrantem; tum Rhedarius informe monstrum, tetrumque atq; ipso malo dæmone truculentius, quo nihil terribilius mortalium timori est. Quid cessas, mquit? quin conscendis currum meritis tuis dignum? horruit miser subito pauore defixus, ta (01) dem recepto animo, corripuit gladium lecto proximum, vibratq; vt subueniatur, interim magna voce domesticos vocans: trepidi accurrunt famuli, domusq; tota sopore discusso, quin etiam excitati vicini, nonuulli quærentes clamoris cansam,

  • G1Lib.1.miracul. c.6. G2Lib.3.miracul.cap.13. G3Niderius dn formicar. Epitome Litteræ Austriæ 1591.

deinde prætexentes impositum fuisse auribus, oculisq; formidine alleuandæ, verum cum fremeret adhuc esse in conspectu, nec finiretur metus, insinuaret se potius in pectora aliorum, intempesta licet nocre itur ad Sacerdotes, mittuntur duo qui lustrali aqua crucis signo, et in cera consecrata imagine Agni, timorem tantisper leniunt, dum affirmaret æger Demonem discessisse in præsens minaci vultu, sæucque iræ manisestum, derectis deinde peccatis, turpi perinde amore, quam tristi animum terrore liberauit.G1 Eodem tempore in Bauaria Mulier ærumnosa, leuitate naturæ, siue grauitate ærumnæ implorato Dæmone se se illi deuouit, vt opem ferret, et tum quidem non sensit præsentem, verum in potestatem, vt redijt ex m rore, dedit p nas iacti verbi, terroribus non tantum pauida, sed et verberibus tunsa, vt etiam ab aditu templi prohiberetur, virgarum, quas sola ipsa conspiciebat intentu, cum rem narrasset Matronæ cuidam, adducta ad Sacerdotem, ab eo confessione purgata, omni molestia liberata est, cerea cælestis agni imagine ad collum appensa. Idem remedium alteri fuit eodem morbo laboranti.G2 Votum alia virginitatis, et monasticam vitam, cum incæstis nuptijs mutarat propinquorum impulsu non impunè, nempe coniuncta est cum viro nequam, neque deserebatur vnquam ab angore conscie (02) tiæ, ita miserè viuebat, cum afflictaretur aliquando his curis, et careret solatio domo egreditur, mox dæmonem cum ingenti terrore conspicit, fugatq; obiecta crnce, sed confestim tamen, non secus, ac surijs icta, quoduis facinus immane meditatur; intermicabat in his tenebris aliquid lucis confugienti ad preces, vt ad ortum solis nebula, timor abscessit, subito cogitatio consessionis, et recordatio sidei violatæ, nimirum hoc sen inarium mali, cum accessisset ad ædem, multo magis cum prorumpere conaretur ad Sacerdotem à confessionibus retrahebatur, quasi manu iniecta, donec tandem aliorum auxilio exemploq;, se ipsam, et malum dæmonem vicit. DE CONFIRMATIONE. Exemplum. Scribit Cantipratensis his verbis.G3 Venerabilis Bonifacins quo (04) dam Lausanensis Episcopus, me audrente tale quid recitauit, Erat in quadam Villa Cæcus quidam, qui Vaccas totius villæ in

  • G1Iesuitu. G2Lit teræ Germauic superiores. G3Libro 2. Apum. c. 57.p.33.

pascuis custodiebat, repellebat à frugibus, et ad certa loca pascuis vberiora ducebat, et quod maioris erat prodigij, colores, et statú singularum Vaccarum specialiter discernebat. V.g. si vaccam talis, et talis coloris petiuisses ab eo, sine difficultate Vaccam talem tibi apprehensam in cornibus obtulisset. Ad locum cum quictam Episcopus aduenisset, et de Cæco audiuisset talia, et probasset, quæsiuit ab eo, si confirmationis Sacramentum ab Episcopo accepisset, at ille, non, inquit; Nulla facta mora Episcopus Cæcum confirmanit, et mox ab eo Vaccarum discretio, et cognitio particularis est ablata, quoniam Dæmonum operatione, et ministerio hoc fiebat. DE EVCHARISTIA. Exempla. Beatus Prosper.G1 Nostris quoque temporibus, inquit, que (11) dam Iuuencula Araba natione, ancillæ Dei habitum gestans, cum in balneo lauans, simulacrum quoddam Veneris impudicè aspiceret, et seipsam. eiq; se consimilans, domicilium se Diabolo præbuit: statim ille leo, qui rugiens circuit, quem quæ rebat, inuenit, meatus igitur gutturis eius occupans, nullum cibum, nullumq; potum traijciens per septuaginta fermè dies, totidemque noctes ieiunium sibi Diabolus ex capto possessoque vase exhibuit. Hoc monstrum parentes puellæ pòst tot dierum spacia auferri posse sperantes dum iuge malum vlterius tolerare non possent, simul cum filia sese ingesserunt Sacerdoti, quæ acta era (01) t fideliter intimantes. Hoc tantum puella fatebatur, auem quandam noctis medio apparere, que (11) sibi in os nescio quid infunderet: Stupor tunc inerat cunctis, videre puellam nullis indicijs diuturni ieiunij f datam, nullo pallore, seu tabe, vel debilitate confectam, quiupotius robustam succo viscerum, moleq; membrorum. Cumq; incredibilia viderentur quæ dicebantur, habito consilio in Monasterio puellarum, in quo Reliquiæ Sancti Stephani sitæ sunt: Sacerdos puellam simul cum Præposito commendauit, illic primo tantum die apparuisse illam auem asseruit, sibiq; increpasse, quòd neq; fame, ncq; siti compulsa illum appeteret locum, quo sibi accedere non liceret, per duas sane hebdomadas nihil cibi, vel potus sumens in monasterio mansit. Accidit autem, vt quintus decimus Domini illucesceret dies, ascendente.

  • G1Iedim.1. cemp.c.6.

nobiscum Sacerdote, vt matutinum illic sacrificium solito offerretur, puellam Præpositus ad altare perduxit, eo incessu, et habitu, quo solent rubore perfusæ, exepulis, poculisq; mulieres ad uenire, sed vt se illa prostrauit altari, clamore fletus sui cunctis astantibus gemitus, lachrymas[que] (17) ; induxit, quibus tantum malum auferrendum plebs Dominum exorabat; erat enim iam incedens murmur in populo; peracto itaq; sacrificio, cum eadem inter ce (11) teras, breuem particulam corporis Domini tinctam à sacerdo re perciperet semihora mandens, traijcere non valuit, nondum illo fugato, de quo dicit Apostolus: quæ consonantia Christi ad Belial? et iterum. Non potestis calicem Domini bibere, et Dæmoniorum. Manu igitur faciem eius sustentante Sacerdote, ne fanctum proijceret, à quodam Diacono suggestum est, vt calicem falutarem gutturi eius Pontifex applicaret, quod vt factum est, statim vt locum illum, quem diabolus obsederat Saluatoris imperio reliquit, Sacramentum, quod ore gestabat cum lande Redemptoris transglutisse puella clamauit: hinc lætitia, hinc voces in gloriam Dei, quòd post octoginta, et duos dies, diabolo expulso; puella de potestate fuerit eruta inimici. Mediolani in Ecclesia Sancti Ambrosij, ad D.G1 Bernardum ad ducta fuit mulier multis annis obsessa, sicq, deformata, vt Monstrum, non f mina videretur. Conuersus ad populum iussit omnes attentius orare, missamo; iussa prope altare constituta f mina teneri, auspicatus, quoties de more sacro salutarem hostiam signabat, toties ad mulierem quoque conuersus, eodem signo crucis edito, et spiritum nequam Athleta fortis impugnat. Expleta autem oratione Dominica, efficacius hostem aggreditur, patene (11) siquidem calicis sacrum Domini corpus imponens, talia loquebatur. Adest ille, qui pro nostra salute passurus, nunc, ait, Princeps mundi eijcietur foras. Hocillud corpus, quod de corpore Virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum est: quod in tumulo iacuit, quod de morte resurrexit, quod videntibus discipulis ascendit in c lnm. In huius ergo Maiestatis terribili potestate tibi spiritus malignè præcipio, vt ab hac creatura eius egrediens, contingere iam deinceps, non præsumas. Cumq; eam inuitus deserens, et manere vltra non valens attrocius afflictaret, tam magnam iram, quam modicum tempus habens, rediens pater Sanctus ad altare, fractionem hostiæ salutaris ritè compleuit, diffundendamq; populo pacem ministro dedit, et confestim pax, et salus integra reddita mulieri. Hactenus Gulielmus Abbas, loco citato.

  • G1Lib.2.cius vit æ c.3.

Ioannes Molinetus describit molestissimam multorum annerum vexationem, quam propter vnius, quæ diu dæn onis succuba fuerat, peccatum, in Innocentes virgines socias eius Quercetenses Deus Sathanæ permisserat.G1 Cum enim Decanus Cameracensis, vir doctus, et probus, vna cum aliis Exorcistis accedcret, peracta sacra commumone viuificam hostiam non serens, subito Dæmon exclamabat. Ah satis probè armati acceditis? panem ne illum sum psistis? quem panem, ais, improbe? interebat Decanus: si nihil est aliud, quam panis, maneto in hoc corpore obsesso, sed si, vt nos credimus verum est corpus Iesu Christi Saluatoris nostri, iubeo confestim fugere ex hoc corpore, nec vllam ei amplius maleiliam exhibeas. Quo dicto(rem miran) Energumena, vt magno leuata fasce molestiæ, consestim respirare, et alta voce lesum vocare c pit, quod idem omnes faciebant cæteræ, quando Dæmone expulso liberabantur. Huic simile nostris temporibus Laoduni in Belgia accidisse, tam norunt Caluimstæ, quorum aderant multa mi lia quæ sremunt, et rumpuntur. B. Auxentius, Abbas discipulum habebat nomme Basilium, hunc dæmones adeo malè mulctarunt, vt pro exanimi, corpore toto saucius, et confractus ad Auxentium delatus curru fuerit. Abbas iussit eum surgere, et venerandum corpus, et viuificum sanguinem Domini nostri Iesu Christi sumere, et statim reuerti ad locum suum: abijt, nec amplius tentator eum aggressus est. Superat omnem admirationem quod de Guidone de Lachia memorat Bernardus Luxemburgus.G2 Huncin Episcopatu Brixie (02) si, ita simulasse sanctitatem, vt pro altero Sancto Ioanne Baptista à populo haberetur, sepultus fuit itaq; honorisice. Post mortem certis testimoniis Inquisitores deprehenderunt hæreticum fuisse; quare de comsilio Episcopi, et aliorum prudentum assessorum sententiam tulerunt, cadauer exhumandum, et comburendum: Exhumatur astante populo, et ossa proiiciuntur in ignem: sed ecce tibi statim, illa dæmones (qui à nonnullis cernebantur) ex rogo eleuant, et in aere suspensa tenent, inde nata populiindignatio. Exclamant, occidantur Episcopus, et Monachi, qui stimulati liuore sancti viri ossa comburere conati sunt. Quid cessamus? Deus id fibi non placere demonstrat. Extimuit Episcopus, sed Inquisitores eum adhortati sunt, vt ad missam celebrandam se accingeret, Deum potins mira culum facturum, quam fidei cansam finat In periculo versari. Missa fuit de B. Virgine; vbi ventum est ad corporis Dominici eleuationem, dæmones clamare in aera c perunt.

  • G1In chron. Belgicis an n.1590 G2InCathal. hæretic. littera G.

O Guido de Lacha, nos defendimus te quantum potuimus, sed modo plus non possumus, quia adest maior nobis; confestim ossa in rogum reciderunt, et incendio in cineres redacta fuerunt.G1 Petrus Martyr, qui texuit Historiam nauigationis Columbi in Occidentali illo Indiarum tractatu, testatur, commune miraculum fuisse; quòd si Eucharistiæ Sacramentum per Christianos alicubi collocabatur, continuo dæmones obmutescebant. Ante annos fermè 400.G2 vixit Cæsarius Cisterciensis cuius hæc sunt verba. Tempore illo, quando manifestari c perunt hæreses Albigenses, quidam maligni virtute diabolica suffulti, quæda (01) signa, atque portenta ostenderunt, quibus, et easdem hæreses roborauerunt, multos sidelium in fide subuerterunt: super aquas ambulauerunt, et non sunt submersi. Cernens hoc sacerdos quidam fide catholicus, et vita Religiosus, sciens vera signa cum falsa doctrina esse non posse, corpus Domini cum pixide ad flumen, vbi illi populis suas osteusuri erant uirtutes, deportauit, dixitq; in audientia omnium: Adiuro te Diabole, per eum quem in manibus porto, ne in hoc flumine ad huius populi subuersionem per hos homines tantas exerceas phantasias: post hæc verba, illis super vndas fluminis ambulantibus, vt prius, sacerdos turbatus, corpus Dominicu (05) in flumine proiecit. Mira Christi potentia, mox enim, vt elementum tetigit Sacramentum, phantasia cessit veritati, et pseudo illi Sancti, quasi plumbum descendentes in profundum, sunt submersi. Pixis vero cum Sacramento statim ab Angelis sublata est. Videns sacerdos hæc omnia, de miraculo quidem exultauit, sed de iactura sacra menti doluit, totam verò noctem in lachrymis, et gemitu transiens; mane Pixidem cum Sacramento reperit super altare. Thomas Brabantinus vulgo vocatus à Cantipatro eodem seculo vixit anno 1231. Prædicante inquit, in Theutonia Magistro Conrado contra hæreticos, et ab eisdem fælici morte perempto; hæreticus quidam seductus à dæmonibus, fratrem quendam ordinis prædicatorum ad hæresim inuitabat, quem cum vidisset instan tissimè renitentem, dixit fratri, pertinax es valde in fide tua, nec tamen de hac, nisi per scripta quædam aliquid certius inspexisti, credere autem si velles dictis meis Christum tibi, et Matrem eius, et sanctos oculata fide monstrarem: Mox ille illusionem Dæmonum suspicatus, volens tamen probare, quid esset, non immerito, inquit, tibinunc crederem si promissa duceres ad effectum. Gauisus hæreticus, diem fratri statuit, frater verò Pixidem cum Sacramento corporis Christi clam secum sub cappa portauit. Duxit

  • G1Simplic. Metaphr. in vita S. Auxoutij 14. Febr. G2Lib.9. msracul.cap.12.

ergo fratrem hæreticus in specu cuiusdam montis in amplum valde palatium, quod claritate mirabili relucebat, nec mora, vbi in inferiorem partem palatij peruenerunt, viderunt Tronos positos, quasi ex auro putissimo, in quibus sedebat Rex fulgore corusco circundatus, et iuxta eum Regina sereno vultu pulcherrima, et ex vtraque parte sedilia, in quibus seniores quasi Patriarchæ, vel velut Apostoli astante Maxima multitudine Angelorum, et hi omnes luce syderea coruscantes, vt nihil minus, quam dæmones putarentur. Hos mox, vt vidit hæreticus, cadens in faciem adorauit, dictus autem frater immotus stetit, sed tanto spectaculo vehementer obstupuit, et mox ad cum conuersus hæreticus, quare inquit Dei filium intuens non adoras? pronus accedens adora, quem uides, et ab ore cius fidei nostræ secreta suscipies. Tunc frater accedens propius extraxit Pixidem, et obtulit Reginæ in solio sedenti, dicens; Si Regina es Mater Christi, ecce filius tuus, que (02) si susceperis, te uelut Dei Matrem recognoscam. Cum hac protinus uoce, totum illud phantasticum euanescit, et annisillato fulgore, tantæ tenebræ densuerunt, ut uix frater cum ductore suo ad montis exitum regredi potuering. Conuersus ergo hæreticus ad fidem redijt, et miram dæmonis astutiam stupefactus expauit. Accipe aliud Pici Mirandulani uerbis narratum.G1 Fuit in Alpibus Rhetijs sacerdos quidam probus ante annos quindecim, cui cum forer opus ad ægrotum quendam graui oppressum morbo Eucharistiam differre, cum longiusille abesset, uideretq; se non its ut oporteret celeriter ad cum pedibus posse peruenire, ascendit equum, colloq; sanctissimum Christi corpus pixidi inclusum satis honorificè alligauit, iter suum quanto citius accelerans, cum nonnihil processisset, obuium habuit quendam, qui, ut equo descenderet inuitauit, et secum pergerer ad spe ctaculum quodam mirabilissimum. Imprudens homo, et cupiditate rei tam stupendæ ductus paruit, uix equo sè demiserat, cum sensit se per aera unâ cum comite deferri, et breui tempore in altissimo montis cacumine statui, ibi amplissima, et amænissima planicies erat arboribus undiq; excelsissimis sæpta rupibusq; horrendis circumcincta, in medio choros innumeros, ac uarios ludos cuiusuis generis, mensas lautis, ac diuersis ferculis instructas erat uidere, auchebantur etiam concentus quilibet omni suauitate affluentes, deniq, aderant, quæ animos hom inum iucundissimis delineame (02) tis tenere possent, et dulcedine perfufos intima demulcere solent. Obstupefactus re improuisa simplex, bonusq; Sacerdos, neq; eloqui præ admiratione, aut hiscere audens, penè extra se positus,

  • G1Libro de Strigibus.

attonitusq; hærebat, tum socius, qui cum adduxerat, petijt ab eo uellet ne Reginam, quæ ibi aderat supplex uenerari, et munus ei aliquod offerre. In alto quodam solio Regina sedebat effigie formosiffima, Regio, cultu, et ornamentis mirificis ornata, accedebant ad eam prosternentes se humi cuncti, qui aderant bini, quaternivè ordine pulcherrimo, et humi se prosternentes eam colebant, varia munera offerentes. Ad mentionem Reginæ homo cu (05) videret eam sic fulgentens, et ministris plurimis cinctam putauit esse Matrem Christi, C li, Terræque Reginam, neque enim suspicabatur vllas præstigias, dæmonumque spectra esse, alioquin eo non appropinquasset, reputans igitur secum quid illi dono daret, existimauit nihil ei gratius, aut jucundius futurum in munus qua (01) filij corpus, acceffit, et ad pedes in modum supplicis, arculam, in qua erat Augustissimum Sacramentum è collo detractam in gremio mulieris illius posuit. Mira res continuo euanuere omnia: perculsus huiusmodi nouitate homo rudis, et præstigijs se irretitum videns, et in horroribus densissimis, et lustris destitutum conspiciens, opem Diuinam tremens implorare c pit, vt è tantis ipsum amfractibus expediret. Cumque diu per loca inuia, syluasque vastissimas errasset, vix tandem pastorem reperit, à quo in viam ductus didicit, se milliaria centum à loco abesse, quo Eucharistiam deferre cupiebat, ad suas tandem sedes reuersus, rem totam detulit ad Magistratus. Contigit hoc imperante Maximiliano. G1 Vir Tribunicius Hespericus habebat in territorio Fusalensi fun dum Zubedi appellatum, vbi cum afflictione animalium, et seruorum suorum domum suam spirituum malignorum vix noxiam competisset, rogauit presbyteros nostros me absente, vt aliquis torum eo pergeret, cuius orationibus cederent. Perrexit vnus, obtulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, vt cessaret illa vexatio, Deo protinus miserante cessauit. Idem Augustinus ait, quod fatentur Maleficæ, sese dum missam audiunt, ab omni de (11) monis vexatione liberas esse, ideoq; se diutius ad horam vsque meridianam in Catholicorum templis, in quibus plures missæ dicuntur moras trahere. G2 Non est iocandum cum Dæmonibus. Niderius in formic. refert vidisse se fratrem in Conuentu Coloniensi, verbis satis iocosum, sed in gratia expellendi dæmones valde famosum. Hic cum in terminis Conuentus Coloniensis

  • G1August. lib. 22. de ciu. Del. c. 8. habet huiusmodi verba. G2Lib. 9. collat.o.5. et alijs code (02) lib.

dæmonem in obsesso corpore arctaret, dæmó petiuit à fratre locum recedendi, quo gauisus fiater, ait in ioco, in satrinam meam vadas. Exijt igitur dæmon, et nocte cuni frater ventrem expurgare vellet, dæmon tam dirè cum torsit propè cloacam, vt vitam cum diffcultate saluaret. Quare sancta res est dæmones eijcere sanctè tractando. Vicuarij anno 1585. Sacerdos quidam, cuinomen erat, Ioannes ægiptius, Energumenam habebat ancillam, quam, vt iuuare (11) t exorcismis diabolum satis solicitè præmebat: Vt autem quodam die ventum est ad terminum, quo diabolus, tum exorcismorum vi, tum etiam virtute Diuina coactus, deberet ab obsessa recedere, dixit Sacerdoti: vis me exire, sed cum recessero, quo vadam? Subiunxit Exorcista. O sus lutulente, qui olim à Christo deturbatus, petisti, saltem vt porcos liceret possidere, ex, ( et per contemptum subdidit) et ingredere posteriora mea (mirabile dictu) posdit diabolus ipsum Sacerdotem exorcizantem, ac ita diuexauit fu riosè, vt sic Deo pei mittente, paucis diebus, post multos ei adhibitos exorcismos, vita functus sit, ad omnium doctrinam, et instructronem. DE ORATIONE. Exempla. Anno 1549. quidam confessus cuidam Iesuitæ, media nocte, dum satisfacit p nitentiæ sibi à Confessore impositæ, repente vidit feles, muresque, et alias bestias colore atras, aspectuq; terribiles tam multas, vt totum occupare cubiculum viderentur, quo ille viso, perterrefactus tremere c pit, ne à beftijs illis arriperetur viuus; anxius, et trepidus accurrit ad Domini nostri imaginem magna voce opem implorans, quare omnium animalium species, subito euanuerunt, tanto cum impetu, strepitu, et fra gore, vt domus ruere videretur. Bungi in lapone anno 1555. familia fuit, quam à centum annis dæm ones infesta bant, et molestia in pastores quasi hæreditaria transibat. Pater familias opes omnes placandis Idolis consumpserat, potius auctum ijs, quam cessauit malum. Triginta annorum filium dæmon occupauit, ita vt nec patrem, nec matrem agnosceret, nec quindecim diebus quidquam cibi sumeret. Sub

horum finem vnus societatis Iesuitarum ad eum accessit, jussitque vt D. Michaelem nominaret, dum Diuum nominat, vehementi tremore c pit concuti, et varios motus membrorum edere, ita vt circumstantibus terrori fuerit. Inuocante verò Patre, Deum patrem, et filium; et Spiritum sanctum, subito à Dæmone liber extitit. Huius soror paucis post diebus molestijs dæmonis agitatæ est, qui etiam in ea loquebatur, certis temporibus Iesuitarum conciombus auditis, Christianam fidem suscipere voluit. Cum verò sacro fonti esset admouenda, conareturq; principio se sacro signo crucis munire, tremere vehementer, ac concuti c pit. Pater preces fundebat sollicitè, ipsa verò sacrum Iesu nomen, et D. Michaelis proferre conabatur, fed magis ipsam tunc dæmon irritauit obstringendo os, et comprimendo. Tandem vero in cantum prorumpens exclamat. Si Idola Xaccam, et Amidam sectarum Iaponensium authores reijcimus, nullus supercst, qui adorari debeat, aliaque buc spectantia protulit, nec esse, quod in ijs reprehendere posset quisquam. Quadam die innumeris Christianis præsentibus Sacerdos sacrum fecit, cui quoque intererat dæmoniaca, quo finito rogat, quomodo valeret, optimè, ait, iussa verò D. Michaelis nomen pronunciare, tremere, ac stringere dentes c pit, et dæmon se velle exire dixit, sed quoniam iam à tot annis ca familia pro hospitio vteretur, non libenter mrgrare. Iubet iterum pater Sancti Michaelis nomen proferre, resp. illa, id permolestum esse, et lachrymas fundens, et conquerens, quo, inquit, me vertam? Christiani itaque omnes in orationes corrunt, dumq; satis din orant, dæmon occupatam hactenus prædam deferuit. ipsa verò subito potum perijt, admonita, vt Iesum, et Mariam innocaret, tanta suauitate vtrumque protulit nomen, vt Angeli vocem sibi viderentur andire. Anno 1588. Brunæ in Morania mulier erat in Nosocomio, acerrima diaboli pugna sic oppressa, vt nunc aquis, sibi vitam extinguere, nunc cultro, quem guarus nocendi porrigebat in manus, cripere molitetur, prohibentibus cunctis qui erant in valetudinario, post illam triennij vexationem, Apoplexia corripitur: obligatione linguæ loquendi vsu adempto, mittitur ad sacerdotes, vt concione populi preces efflagitent, et exeratum suisse Deum, solutus primum linguæ nodus, deinde animæ, post facram confessionem peractam ostendit. In litteris Ludouici Frois habetur hæc narratio.G1 Nobilis quidam homo olim magna authoritate in hoc Regno Fingano pollens, habebat filiam matrimonio cum gentili copulatam, cuius

  • G1F. Taponiæ scriptisan no 1596.

cum tota f amilia quoq; erat gentilis, nullus verò Christianus nisi dictus Nob ilis, vir bonus, et Religiosus: accidit filiam ex improuiso infirmari, et quidem intra sex dies vsque ad mortem, quidam dicebat à dæ mone esse obsessam, propterea quòd tam furiosos, et insolitos geftus ederet, vt ægrè a duobus vel tribus hominibus teneri posset. Maritus et socer implorarunt opem Bonziorum, sed suis illi ritibus, et nugis superstitiosis ne hillum quidem eam iuuare potuerunt. Verum quia f minæ impendebat mors, mouuernnt patrem eius, octodecim milliaribus inde disiunctum: is celerrimè aduolat, inuenit filiam quidem spirantem, sed mentis impotem, vt patrem suum non agnosceret. Pater illico mandat submoueri Bonzios, aliosque Ethnicos lectum stipantes, ipse verò accepto Rosario, ter Dominicam orationem, et falutationem Angelicam aggreditur pronunciare; f mina interim nihil mutatur, horribiliores autem potius gestus, quam prius edit, vt à multis teneri vix possit, pater redit ad præsidmm Rosarij, eo verberat tergum filiæ, dicens, tu videris mihi dæmon aliquis, recede ab hoc corpore, Et respond. Dæmon, non recedam. Pater, vt erat homo virtute præstans, Rosarium inijcit in eius collum, dicens, velis, nolis, recedes. Tum dæmon, tollite inquit Rosarium, quia abscindit mihi collum, et tunc recedam; Respond. pater, minimè tollam, imò funes quosdam arripiens, miuatus est se eum verberaturum, et sic dæmon recessit, et liberam eam reliquit. DE ANGELO CVSTODE. Exempla. Ferdinandus de Castillo Beati Dominici ordinis Historiographus refert.G1 Boncella Municipium esse Coimbricense, ibi nobilibus parentibus natus est quidam Aegidius, hic vix dum adolescens, industria, et fauore, tres canonicatus, et Prioratum vnu (05) [Illegible word], omni diffluebat vitio, non indoctus humaniorum studiorum, et Philosophiæ, et Medicinæ, cui quam sibi opportuniorem ad nequitiam rebatur, totum se dare, et Lutetiam eius addiscendæ causa cum cogitaret, iter aggressus dæmonem habuit humana specie obuium. Malus iste viæ comes à noto sibi, sed ignotus, pau latim varia quærere, vt audiuit profectionis consilium; quin tu, inquit, me potius audis? scientiam indicabo, quæ et adeptu facilis, et vsu præcipua ad digmtates, voluptatesque, ipsius etiam quam

  • G11.par. his. caner. ordin. Prædicat. li 2 cap.72. V ex eo refert Alphons. Vil Iegus Flo Sanctoru p. 3. vica 273.

scitis, mediciæ umma persectio est. Necromautiam dico, dixit et persuasit. Abducit Aegidium, et adducit in asium specu (05) propè Toletanam Ciuitatem, ibi occurrere læti, et excepere venientem viri Dæmonesque humana effigie, itur in specum, exigitur, non secreti tantum, sed et ligiæ fidei, siue homagij perpetui sacramentum, volens adigitur, et schedula proprio co (04) seciata ciuore promissum confirmat. Septennio illie tetris artibus, et caliginosa scientia imbuitur, post Lutetiam prosectus, miros breui inter Hypocratis sectatores progressus facit, et doctoratus lauream adeptus gliscebat enormia magis, magisque peccata, ruebat de scelere in scelus: ambiguum erat, fama eruditionis, an nequitiæ infamia maior. Sed, o Dei bonitas, vi quem lenitate nequiuerat statuit trahere. Ecce tibi equitem hoplomacum lanceam vibrantem, et intentantem misero, irato vultu, minaci voce, clamantem. Vitam hanc, moresque desere, ad frugem reuertere. Subitus Aegidium terror occupauit, sed velocimotu cum terrore institutum pristinum displicere desijt, ad volutabrum luti reuerso, post triduum idem il e Eques iam terribilior, non solum minatur eadem verba, repetens de mutando vitæ instituto, sed lanceam pectori infigit, et vulnus, et si non graue imponit: fractus animo noster. Dedo, inquam, me; faciam Domine quidquid iusseris, Saulum diceres in terram deiectum. Statuit serio se totum Deo dicare, et quo intus impelli se sentiebat (vrgente sic opinor Angelo custode, qui apparuerat) Religiosæ alicuius instituto familiæ se addicere. Hoc animo I usitaniam repetens, dum per Palentiam iter habet, vbi tum Monachi Dominicani Monasterium ædificabant, subit cupido cernendi operis. Vidit viros sanctitate, et eruditione claros, quosdam etiam viribus, et ætate desectos, delicate olim nutritos, calcem sabigere, ligna dolare, lapides parare, et onera humeris portare, fumma lætitia, et alacritate: optat se illis iungere; petit instanter admitti, et impetrat. Tirocmio defungitur magna spe fanctitatis futuræ excitata. Post aliquot annos missus Santarenum in Lusitaniam, ibi crescebat oratione, et victoria sui. Vnus angebat scrupulus, quod penes dæmonem hærerct schedula illa obscæna, et intestabilis. Igitur ardentius Reginæ Cælorum se commendabat, mali huius remedinm aliquod postulabat, non sine la chrymarum effustone, et continuo suspiriorum concentu. Quid neget Misericordiæ Mater sic postulanti? Die quadam, cum in Sacello Templi prolixius oraret apparuit illi dæmon sormidab li aspectu, deteriore vlulatu, conuitium facit, et præstitam sidem, acceptaq; beneficia petulanter exprobrat, tandem post mul

ta minaciter, et proteruè, et impotenter obiecta, faxo, inquit, huius te Monachismi, et violentiæ, quæ me tibi chyrographum hoc cogit restituere, nunquam satis p niteat, simul abijcit illud ad pedes Aegidij, et videri desijt. Aegidius cartulam accipit, et lacerat minutim, nec vanæ minæ dæmonis fuere, admirandis illum modis plus septennio postea vexauit, mitto vexationes alias, assumebat Monachi cuiusdam, qui in eodem degebat Monasterio, similitudinem, et nihil non quod excogitari inter domesticos posset, molestiæ Aegidio inferebat, patiebatur, hic, sed tandem dolens malitiam illam serpere, et fratrem, vt putabar illum Deum sic semper offendere, rem defert Priori, et petit aliò mitti, causamq; aperit, accersito fratre, deprehensus calumniator, et insolens ab alijs, solitus ab Aegidio vinci defijt victori negotium facescere. Viuus tandem clarus multis, non virtutibus tantum, sed et miraculis varijs, anno 1265. denafcitur mundo, vt C lo nafceretur. Sepultus Santareui, vt sanctus colitur. Ecce Deiparæ Virginis eff cacissimum contra dæmones præfidium, et Angeli custodis attractio ad bonum. Salisberienfis sequentia tradit his verbis.G1 Dum puer, vt Pfalmosaddiscerem Sacerdotitraditus essem, qui fortè speculariam magicam exercebat, contigit, vt me, et paulo grandiusculum puerum præmisis quibusdam maleficijs, pro pedibus suis sedentes ad speculariæ sacrilegium applicaret, vt in vnguibus sacro nescio oleo, an chrismate delibutis, vel in exterso, et leuigato corpore pelnis, quod quærebat, nostro manisestaretur indicio. Cumitaque prædictis nominibus, quæ ipso horrore licet puerulus essem dæmonum videbantur, et præmissis adiurationibus, quas, Deo authore nescio, socius meus, se nescio quasimagines, tenues tamen, et nebulosas videre indicasset, ego quidem ad illudita cæcus extiti, vt nihil mihi appareret, nisi vnguis, et peluis, et cætera, quæ ante noueram. Exinde ergo ad huiusmodi inutilis adiudicatus sum, et quasi qui sacrilegia hæc impedirem, ne ad talia accederem, con demnatus sum. Et quoties rem hanc exercere decreuerant, ego quasi totius diuinationis impedimentum arcebar, sic mihi in ea ætate propitiatus est Dominus (vtique reor per Angesum custodem. Sed addit, cum verò paululum processissem, et flagitium hoc magis, ac magis exhorrui, et eò fortius confirmatus est horror meus, quòd cum multos tunc nouerim, omnes antequam deficerent, aut defectu naturæ, aut manu hostili, beneficio lummis orbatos vidi, vt cætera incommoda taceam, quibus in conspectu meo à Domino, aut prostrati, aut perturbati sunt, exceptis duobus, Sacerdote,

  • G1Lib.2.podier.c. 11.

videlicet, quem præmissi, et Diacono quodam, qui speculariorum videntes plagam effugerunt, alter ad sinum Canonicæ, alter ad portum Cellulæ Cluniacensis, sacris vestibus insigniti: eos dem tamen præ cæteris in Congregationibus suis, aduersa plurima postmodum perpessos esse misertus sum. Auxilium singulare Beætæ Mariæ Virginis. Exemplum. Præter superius alibi adducta exempla, aliam certissimam narrationem subdam, ad demonstrandum præsens Deiparæ Virginis auxilium. Horatius Torselinus historiæ Lauretanæ soriptor, pari elegantia, et fide rem gestam proponit. Alium porrò Iuuenem Lauretanæ Virginis tutela seruanit, quem in præcipitem locum libido insana prouexerat. Hic vt erat proiectæ cupiditatis, audaciæq; in vetitas se effuderat voluptates. Expugnato multarum Matrum familias pudore, immodico cuiusdam mulieris amore flagrabat, qua, cum nec prece, nec pretio, nec vi, dolovè potiri liceret, vltima experiri statuit. Igitur conciliatum Magicis cantionibus rogitat dæmonem, vt se voti compotem faciat, ad omnia se descendere paratum ostendens, si eo, quod expeteret, frueretur. Diaboli ergo iussu à Christo deficit, seque totum illi dedit, et tradidit, super hæc omnia iurat conceptis ab illo verbis, et chyrographo suam pollicetur sidem, vsque eo impuras mentes voluptatis amor excecat. C terum, vt potitus est quod cupierat, fecit, vt fit, faltidium copia, et c lesti luce oborta magnitudinem sceleris sui sera æstimatione perpendit. Ergo postea quam animum curis anxium pe (11) nitentia subijt, ad veniæ spem erectus, cælestem opem spectare, Deum, Deiq; Matrem implorare ce (11) pit, inter hæc occurrit ammo Virgo Lauretana, eiusque ædis Sacerdotes amplissima facinorum expiandorum, authoritate præditi, protinus Deo authore Lauretum petijt, haud dubius, quin ibi non esset tantis malis remedium inuenturus, nec suæ illum frustrata spes. Lauretum, vt venit, Sacerdotem idoneum nactus, re omni exposita, consulit, ecqua sibi sit spes reliqua salutis. Ille primo sceleris atrocitate exterritus, paulisper hæsit, deinde immunitate facinoris demonstrata, ita spem illi salutis osten dit, si precibus, ieiunijs, voluntariaq; corporis castigarione Deum placare penitus insistat. Cum ille nihil omnino p narum recusaret,

promisit Sacerdos si imperata fecisset, se faciles aures ei dsturum, et tantum piaculum Deo propitio vtique expiaturum. In digressu hominem monet, vt per triduum inedia, cilicio, flagris corpus affligat: Beatæ Matiæ Virginis opem implorans, per eam à Deo veniam exposcat, se eodem triduo rem Diuinam pro ipsius incolumitate facturum, et vtrinque extitit fides, ita triduo exacto Sacerdos optimum ratus est ante absolutionem chyrographu (05) à dæmone extorqueri, ne quid omnino iuris in illum haberet, proinde hominem ab se dimittit monitum, vt Augustissimum Sacellum ingressus, precibus, lachrymisq; Deiparam vsque eo fatigaret, qum chyrographum à diabole extortum reciperet. Morem gerit ille, suæ salutis, securitatisq; auidus, haud dubia spe, id se deprecatione Deiparæ Virginis impetrare posse. Ergo prostrato ante Virginem corpore, lachrymans, obnixè eam precatur, vorecepto illo nefario chyrographo, saluti, incolumitatiq; suæ consultum velit, ingenti miraculo compos voti efficitur, versiculos illos ex animo iterabat. MONSTRA TE ESSE MATREM, SVMAT PER TE PRECES; QVI PRO NOBIS NATVS, TVLIT ESSE TVVS. Talia precatus, subito chyrographum in manus suas delapsu (05) conspicit. Itaque sibimet vix ex inopinato gaudlo credens, integrato sletu, gratias Virgini enixius agit. Inde Sacello egressus, lætitia exultans ad Sacerdotem accurrit, receptum Deiparæ beneficio seriptum ostendit, id erat tot, tantisq; in Christum, atq; in ipsum qui scripserat diris, et execrationibus refertum, vt facilè appareret à sempiterno humam generis hoste dictatum. Veruntamen tantum vinculum omni diabolica fraude potentior vis Diuina dissoluit, ita deuotum illud inferis caput, Deiparæ benignitatè asseritur in libertatem filiorum Dei, ne quisquam omnino, quamuis facinorosus, ac perditus, si modo ipse perire nolit, de sua salute desperet: nec cuiquam in dubium veniat Dei clementia, quæ vltro Matrem suam reis patronam dederit ad salutem. DE SIGNO SANCTAE CRVCIS. Exemplum. Inter cætera exempla plurima, quæ asserre possem, præter ca quæ etiam allata sunt; hoc vno contenti estote, quoniam raru (05) , et mirabile.G1 Quidam Sacerdos Aronæ degens pollicitus erat Deo aditurum Societatem Iesuitarum, et id vni eorit aperuit: indignè

  • G1Melus sit tris Metiol. anno 1591

hoc tulit dæmon, seque ad solita arma conuertit; Impuris cogitationibus hominem aggreditur ita infestis, vt adimerent somnum, surgit è lecto Christi miles, et Lectitandis piorum historijs noctes ducit insomnes, neq; hoc tulit aduersarius, suspensam lucernam ad parietem sic deijcit, vt effuso oleo totum volumen fe (11) dè pollueret, neque hoc satis, inter c nandum inuadit immundo afflatu, hic à mensa statim in cubiculum humiles ad Deum preces effundens humi proiectus, et pro cibo corpori flagra ingerere, cum sic quoque ce (11) co igne carperetur, nudatis pedibus terram infistit binas horas vel ternas, dum importunus calor deferuesceret, deinde conijcit se in cubile sessus; Visus in eodem strato videre mulierem, et attingere eius comam manuum extentu, desilijt repente attonitus, et ad lectum conuersis luminibus nihil videt, donec bis, teruè agnouit: timuit ludibria oculorum, idque pluribus noctibus accidisse testatus est, tandem eò res processit, vt miser iturus cubitum brachia sibi, manusque arctè colligaret, inditis vinculis, ne in somno attrectarent quidquam manus errantes frustra: simul enim sopor, et ligabat sensus, breuè ad tempus, et brachia soluebat. Sed mirum quæ est Dei clementia, Diaboli tentatio est infra hominum facultatem, fugauit illum, qui pro castitate pugnabat, cum fortiter obstetisset, redijt tamen victus ad pugnam admirabili arte. Egressus aliquando Sacerdos idem ex oppido leuandi æstus gratia, iuxta lacum inambulat, persoluens horarias preces Virgini Mariæ. Vix ducentos passus processerat, cum assequutus est eum vir quidam rutila barba, et promissa, vesteque magni pre (11) tij, insidebat equo pulcherrimo atri coloris, qualis nullus illi, regionibus: famuli erant pedestres duo, cum accessisset propius perhumaniter salutauit nunquid ad Iubilate, inquit, peruenisti? recitabat fortè sacerdos Psalmum illum, et quod magis mirum, ita submissa voce, vt audiret tantum se ipse. Tum verò inter equitem, et sacerdotem institutus sermo, hoc ordine. Prior eques specie rimantis, quæ est animo tibi infixa cura? quæ sollicitudo mærentem exedit. at ille dissimulans, mihi benè est, ac bellè, frustra tibi huius rei quæstio fuit, cui eques, mi homo mihi dare verba difficilè est, cui datum olim à Leo, vt introspiciam, quid tacitis cogitationibus volutent homines. Cum stetisset Sacerdos admiratione defixus, et stupens, loquentis habitum, corPusque totum lustraret luminibus, sumpto animo, ait. Si tibi ea est virtus, effare, quæ me angit molestia? si quid fortasse tu plus scis de rebus meis, quam ego ipse, cui ille. Votum Societatis Iesuitarum, hic stimulus cornellicat, hocre quietum esse non sinit, sed tu alias res agas necesse

est, ad illam tibi aditus non patebit. Suspicatus alter ne aliqus ratione audisset à Iesuitis. Non certum satis votum illud fecerimnecne; sed vt ita sit; si certum est patribus me excludere, non abijciam animum, nec me discruciabo, neque enim vna est tantum piè, ac sanctè Deo inseruiendi via. Rectè istud quidem ait eques, mitte illam de pectore curam; est tibi ea indoles ingenij, is truncus corporis, vt hæc super ea voluntas, vt vel in ista, qua nunc vteris ramone vitæ possis innocentiam tueri, quòd si me audis, aliam terram vide, vbi Deo viuas, et tibi, Arona relicta, iam me sequere, nec temere erit consultum rationibus tuis, optima apud me cris conditione: non lacto inambus promissis, huc respice: hæc cum diceret crumenam prægrantem manu per cutiebat crepantem argéto. Egit gratias Sacerdos: non possum ad præsens vti liberalitate tua, vt fidem meam præstem Aronensi Ecclesie, et subito interfatus eques, quæ isthæc fides sine publica vlla sponsione, aut chyrographo? ante quinquaginta tres libræ æris, (neque enim plures accepisti) addictum habebunt? asscntiebatur hæc audiens, non sine admiratione, sed coniectura ducebatur ad suspicandum ad illius aures permanasse omnia ab Aronensi aliquo. Tum paulo fidentior; tu vero quo vadis? vbi habitas? Palantiæ Respond. et qui ad nos appellit linter meus est, ad vicinalem vsum paratus, agebatur ab vno, atque altero remige, vtroque pullato, aspicit Sacerdos, et miratur non antea visum. Nunc si accipis conditionem Pallantiæ mecum eris quantum voles. Si stat Religiosam vitam complecti, vtin vnam admittaris insignem, et sanctitate præstanrem curabo. Laudoegregiam humanitatem tuam, qua sponte vteris in hominem ignotum, sed habeo causas remittendi, hac ser monum vice, cum pauluium subsistere cogeretur Sacerdos: præi Domine, inquit, paulo post sequar, nec aliter fecit, ac dixit; rum falutare crucis signum in fronte exprimens, atque in loco cordis, et pensilem corollam baccis consertam sacris, cum qua preces numerantur, manu apprehendens, præcedentem subsequitur: Desiere ad Crucem apparere, Eques, famuli, Cymba, remigesque. Ecce tortuosi Colubtis fraudes, vno crucis signo ad instar nebulæ dissipatas. Accipe aliud non sperhendum. Virgo queda min Diecesi Argentinensi asseruit, quod die quod dam Dominico, dum solitariæ in paterna domo esset, vetula quæ dam illius oppids, illam conuenit, visitationis gratia, et inter plurima scurilia verba habita, hæctandem subiunxit. si placet, te, ad locum quendam ybi multi iuuenes pulcherrimi, oppidanis incogniti, tripudiarst saltant, deducam.

Assentitur Virgo, et sic vetulam subsequuta, ad præsixunt locum, cum ventum eslet, ait vetula, (Saga nempè). Ecce per gradus ad superiorem locum est nobis ascensus, vbi sunt Iuuenes, sed vide, ne te signo crucis munias. Virgo annuit se facuram quod præcipit; preeunte malefica, et illa subsequente, se crucis signo occultè muniuit, quo factum est, vt ambæ in summitate graduum po sitæ, ante assignatum locum, cum nullos ibi inuenissent, vetula illa, toruo intuitu, et stomachabundo animo, se ad illam vertens, ait, maledicaris cum tuo crucis signo, cur te signasti? abi in nomine diaboli, et sic illæsa Virgo ad propria redijt. De aqua benedicta, siue lustrali. Exempla. Anno 1583. Herbipoli ædes erant cuidam Parocho non procul ab vrbe, siue malo dæmone, siue præstigijs infestæ. Narrabat ipsé Parochus, domesticique propinqui, quidquid erat in ædibus magno impetu ad terram proijci; ardentes præterea faces, easque plurimas in conclaui, quo nulla aspirabat aura concluso, anhelitu vno restingui. lectos cubantibus, plurimos ceruicibus summa vi subtrahi; plerisq; domesticorum sic præcludi fauces, vt præfocari viderentur. Denique multa, et aspectu, et auditu terra ineaden domo fieri solita. Parochus tristis, consilijque inops adijt alios Sacerdotes, comme. moratisque, quas pateretur, iniurijs, Sacerdotem aliquem, cuius præsidio tueri posset se à Rectore quodam poposcit. Datum est uni negotium, qui cum ieiunus sub vesperum eò se contulisset, uix intra limen pedem intulerat, cum ea ipsa, quæ audierat intueretur, ipso cum comite inspectante, parieti est impacta scutella tanta ui, tantoque impetu iaculantis, ut eos, qui aderant metu propemodum exanimarit, Sacerdos ille omnes bono esse animo iussit, hortatusque Parochum, ut ad expiandum animum se præpararet, ipse super pelliceo, stolaq; indutus, in superiori ædium parte, ubi plerunque tumultuari consueuerat dæmon, ascendit. Hic usitatis Ecclesiæ religionibus ad dæmones fugandos adhibitis, cu (05) responsum daretur nullum, nemoq; sacerdotis uoce prouocatus adesset, redit ad exortandos domesticos, præcipuèq; ad hæresim abijciendam, expiandaq; confessione peccata. Tum lustratis ritè

sedibus, ad domnm suam, non sine magno animorum fructu reuertitur: constat enim multos ab hæresi restitutos Ecclefiæ, et ædes illas omni superiori molestia, vt testatus est postea Parochus, liberitas. I egitur de Iosepho quodam, quòd cum adhue Indæus esset, insanum quendam ab eo per aquam cruce fignatam sanitati restitutum.G1 Item de f mina, quæ Magicis præstigiis in equam transformata putabatur, testatur Palladius: cum B.G2 Macharius aquam benedixisser, superq; caput eius precatus fudillet, et fecisse, vt quod erat, omnibus videntibus f mina videretur.G3 Apud Theoderetum, Mai cellus Episcopus Iouis Apameni Fanum cum dirueret, atrum dæmonis spectrum flammæ vim, ne materiam ligneam depasceretur impedue cernens, aquam signaculo crucis muniuit, et benedixit, et ea iussit flammam aspergi, contactum non ferens improbus ille aufugit, et aqua quasi oleo excitatus ignis, momento temporis Fanum consumpsit. B. Theodorus Archimandrita noxas omnes aqua benedicta solebat repellere, etiam morbos à dæmonijs illatos, vt à Phentino illo apud Tantendiam, qui obuius dæmoni in forma canis solo illius hiatu in grauissimam ægritudinem inciderar, vt à Theodori cuiusdam Tribuni domo, in qua homines, et animantia omnia à dæmonibus cruciabantur, et cum domestici, aut cænarent, lapides super mensam iaciebantur, ex quo magnus omnes terror inuadebat, et mulierum telæ rumpebantur, et tanta serpentum, et murium multitudo domum occupabat, vt præ formidine in eam ingredi nemo auderet. Domum igitur Dei seruus ingressus, toram noctem psallendo et Deum obsecrando traduxit, et aquas cui benedixerat totam domum asperge (02) s, eam à spiritibus immundis liberauit. Hæc Gregorius Presbyter sæpe citatus. Idem recenset hoc Illustre miraculum. Apocomensis vici incolæ bouem occiderunt, vt carnibus eius vefcerentur, contigit aurem, vt omnes, qui ex illis carnibus comederant in morbum inciderent, et iacerent vt mortui, et quidquid carnis reliquum fuit, nigrum enasit, ac f tidum, quiigitur ex carne illa non gustauerant, id quod acciderat viro sancto nunciauerunt, qui respondit, exitiu (05) istud à Phalange dæmonum, qui per lebetes pertran sierat prouenisse oportet, et cum eo tempore, non posset cum illis discedere, benedixit aquæ, quam per vnum è fratribus miffit, vt periclitantes conspegeret, eisq; bibendam propinaret, quo facto, cuncti ranquam è somno surrexerunt, præter vnum, qui mortuus est. Ioannes enim procurator, cuius fratri ea calamitas contigerat, non

  • G1Epiph. li. 2. Epistol. de rebus Iaponicis ep. 1. G2Epiph. hæ refi 30. G3Pail. I.ausiac. c. 19. Thcodor. lib. 5. hist. cap. 21.

expectans viri sancti benedictionem, accurtit ad maleficam mulierem, et dum eius incantatiouem adhiberet fratri; ille animam egit. Sancti Vberti Episcopi Leodiensis veri dæmono mastigis habitaculum, multiplices catheruæ dæmonum inuaserant, id animaduertens vir Dei, puero dixit, vade, aqua, quæ Sacerdotali consecratione sale admixto benedicta, et ad effugandam inimici nequitia (01) orationis virtute imprægnata est, liquorque olei itidem (en chrisma) apostolica authoritate benedictus, huc deseratur, quorum aspergine, atque littura, mox ita effugabuntur hinc inimici virulenta phantasmata, vt amplius sua non audeat inferre machinamenta. Hactenus Annonimus D.Ruberti discipulus, vel familiaris scriptor eius vitæ. Anno 1583.G1 Rigæ, Ruthenus quidam cum sæpius moneretur, vt cum Ecclesia Romana rediret in gratiam, semper autem obsurdesceret, sine pænitentia decessit; ex eo die varia se in eius domibus spectra domesticis offerrebant, assidentibus auferebantur mensæ, nemine comparente: cubiculorum fores, non modo pesulis, verum ctiam sera pensili obfirmatæ, totis cardinibus euertebantur: è summis ædibus lapides ingentes iaciebantur pice fædati quos se tractasse perhibet sacerdos quidam. Quidam autem Pollonus, quem ille Sacerdos se vidisse affirmat, adeò grauiter est vulneratus in vertice, vt dies aliquot iacuerit semiuiuus. In eadem domo, cum multum straminis esset, id torum in minutissimas partes comminutum est: denique hæc, et id genus alia cernebantur plena terroris, quæ non obscurè quantum sibi ius in ijs ædibus sumpsisiet Sathanas, indicabant. Ingressus in eas is, quem dixi Sacerdos cum Comite altero, aqua benedicta, thureque adhibitis ex piauit, quo exorcisino omnis tumultus dæmonum conquieuit, id quod multis deinde gratijs ædium Domini testati sunt. In Mexicana Prouincia Sedes Paschuaræ Iesuitæ posuerunt circa annum Domini 1587.G2 Erat Indæ f minæ puer, quem cunctis noctibus cum dormiret, eripi sibi à latere sentiebat, deinde reponi, quo raperetur ignara, ipse puer interea vitali spiritu in dies egesto, lenta tabe properabat ad finem. Huic puero salutare fuit, in ædem sacram deduci, et lustrali aqua, adhibitis precibus sacris adspergi. Sequenti Anno 1588. Viro cuidam Treueris mulier rustica, nescio quid morum offerrebat, excipit pilco pedisequns, mox pileum ouis expositis imponit capiti, et statim vsque adeo vexari ce (11) pit dolore, vt penè desiperet, nescius quid ageret, confugit in

  • G130 litteræ Coll egijle sui. Rigen sis illius anni. G2Vt pater ex litter is illius prouinciæ.

ædem sacram, caput immergit in promptum vas aquæ Instralis, et conualescit.G1 Maga comprehensa in quæstione dixit, oua sic fuisse venenata, vt gustantibus interitum, extuberationem tangentibus essent paritura. Musiponti in Lotharingia anno 1593. Virgo ætate prouectior tot incita furijs, vt obsessa diceretur, recitatis à Sacerdote littanijs, infecta altera Maleficijs, epota salutariaqua, alia vexata à Maligno spiritu, appenía ad collum cera Agni benedicti, ad se rediere, mox et confessæ decessere è vita, cum essent precibus intentæ.G2 Franciscus Lopezius Gomara quoq; testatur dæmonum ludibria, et apparitiones apud Indos potissimum tribus remedijs discuti, et depelli solita, efficacissimæ Venerabilis Eucharistiæ Sacramenti præsentia: Crucifixi imaginibus illatis: et aquæ benedictæ aspersione, idque non semel ipsos Cacodæmones Indis confessos. De virtute Salis, Panis, Cerei, Agni Dei benedicti. Exempla. Anno 1585. Drepani, fuit Paterfamilias quidam, in cuius ædibus variæ dicebautur aliquot iam menses ex occulto voces existere; familiaris is erat dæmon, qui varijs modis conabatur hominibus illudere: proijciebat saxa prægrandia, nullius tamen capitis detrimento, vasa quoque domestica altè iaculans non frangebat, cumque in his tectis fidibus cancret adolescens, dæmon cunctis audientibus lasciuis cantibus prosequebatur tesludinis sonum, aperteque dæmonem se esse iactabat. Cumq; ædium Dominus vnà cum coniuge quodda (01) in oppidum ad sua negotia discederet, comitem se se dæmon adiunxit, cum autem ille madefactus pluuia rediret, nequam spiritus præiuit, sublatisqne de via clamoribus, præmonere domenicos c pit, vt ignem extruerent, herum iam esse in ianuis totum imbribus madefactum. Verum cum ita se illudi e (11) dium Dominus intelligeret, minitatus est dæmoni se adducturum sacerdotem, qui è suis eum sedibus exturbaret: Ille verò ne id faceret exclamare c pit, minitarique inimicitias, et odium, et quandiu Sacerdos in ijsdem ædibus versaretur, fore, vt se abderet, et occultaret.

  • G1Litteræ Treuirenses anni 1588. G2Sie littere (11) Prouine. Frauciæ i lius ann 1. Hist. Mexicanæ. c. 235.

Venit tamen herus ad Sacerdotem, et rem illi nartat ex ordine, domum etiam mutat, vt se illis molestijs liberaret, obtestatur Sacerdos, ne imperita multitudo, cupiditate videndi elata id quod fore videbatur accurreret; ad eum sibi prosiciscendum, non cenfult. Tantum monuit, vt ipse, et tota cius familia ablutis generali Consessione peccatis, c lesti pane se confirmarent, cauei e (02) tq; ne quis, aut ex domesticis, aut ex externis, ser monem cum hoste miscerent, ne vè ex eo, vt antea secerant, occulta perquireient, riderent potius, quæ ab eo dicerentur, et : vt orta ex mendecij patre planè contemnerent. Illi cum se faciuros recepissent omnia, dedit eis Sacerdos ex consecrata cera Agni C lestis simulacrum, quod filiæ ceruicibus, vt que omnium maximè à da mone vexabatur, insererent.G1 Hic terrere dæmon c pit filiam, minitariq; ni ceram illam abijceret, fore, vt ei obtorio collo animam eriperet, sed illi sacei dotis menita, et consilia sequuti, cum lequenti responsa non redderent, seseque inuicem contra hostem facramento um armis munirent, facilè se ab eius insidijs, molestijsq; tut ati sunt. In Treuirensi ditione hocipso tempore, vt sunt plurimæ illic Sagæ, quædam puerum octo annorum circiter natum suis præstigijs, et catminibus circumnentum in eas sedes solita erat abducere, vbi per licentiam noctis, ac tenebrarum nefarijs lusibus indulgerent, hic suæ quoque partes puero dabantur, vt dum illi choreas consertis mambus inter se ducerent, is earum saltationem tympano prosequeretur, nec modo ludorum erat, chorique spectator, sed sæpe etiam præstigiarum, quibus ille humanis corporibus vitisque nocent. Hunc Archiepiscopus deductum in Aulam custodiri iussit, vt cathechisino, cuius erat planè rudis, imbueretur: cui cum Sacerdos effigiem c lestis Agni de ceruicibus suspendisset, noctu adfuit dæmon, grauiterque puerum increpa (01) s, quod tam facilè se decipi passus esset, iussit ceram illam, ni vapulare vellet; abijcere. Territus puer imperata fecit, continuoq, de (11) mon, eo quod iam metuebat amoto, ad muios vrbis eum arripuit, nigroque impositum hirco, ad in purissimas Sagarum regiones momento transfert, qui cum aliquandiu mter Veneficas latitasset, restitui ur iterem in palatium, fracta, implicitaque nodis resticula, vnde cerailla pendebat. Is puer Archiepiscopi, et Cimtaris petitioreirter lesiutas inclusus, seruatusque donec doceretur, cuæ ad difciplinam Christianam necessaria, vt cum postea rediss tun Aulam, sacra memis religiosè munitus à dænionum laqueis etiperetur, quod et denique factrum est, etsi postea relapsum criminis post altquot eunos p nas dedisse dicinm est.

  • G1Vide de bis remedijs Steph. Duran li. s. 2. de ritrbus Eccle siæ Cath. cap. 58.

Anno 1586. in eadem ditione fuit Adolescens rusticus, sed peracri ingento intra quintum decimum annum. Hic non semel accesserat ad feralem locum, vbi permixti f minis mares, et ætatis teneræ maioribus dæmone Magistro epulabantur noctis licentiæ discrimine pudoris extincto, ipse tamen nondum Deo, Deiparæque renuntiauerat, execrandasq; nondum precationes fecerat demone præeunte, felis tantum cerebrum cum sumpsisset in cibum, decrescente Luna, mentem sibi sentiebat imminui. Vbi Treuirensem ingressus est vrbem, quam nunquam autea viderat, eo nimirum ducente ad supplicium, qui duxerat ad maleficium, vt fanaticus deductus est in ædes Principis, vt seorsum ab alijs certa in domus parte curatus dæmonem excuteret, sed cum ei nulla à dæmone nocte daretur quies, coniuratisque à quibus diuerberabatur, vel cerea effigie sacri Agni, quam ad collum habebat, auulsa, Archiepiscopo placuit mittiin Collegium Iesuitarum, nec hic quidem misero fuit pax, nisi solemni ritu cubiculo expiato. Operæ pretium erit quædam ex ijs commemorare, quæ ab ipso narrabantur, ita enim ipsimet Antistiti ille dicebat. Cum exerceretur nostra conuersatio, fuit vnus è tua cohorte, qui gloriatus est quadam nocte (indicabat enim quænam fuisset) dormienti tibi potionem pestiferam ingessisse, reperto ad te aditu, ex occasione Agni Dei, quem iturus cubitum reliqueras imprudenter in mensa, quòd si paulo fuisset capacior calix, mortem non effugisses. Certè ipse Episcopus dixit, se post illam noctem, ita infirma fuisse valetudine, vt per aliquot dies decumbere cogeretur. Cum hec dicens in magna corona nobilium non faceret fidem, ad præfectu (05) Vrbis inquit, quin et te nostræ Lamiæ bis inuaserunt, sed ab ea pixidula, quam fers continuo, vbi sunt duæ imagines, et nescio quid Consecratum (Agnum Dei) intelligebat, sunt à conatu repulsæ. De hac gestatione rerum confessus est Præfectus. Alius à dæmone obsessus canem magis ringendo, et latrando, quam ratiocmando, et loquendo hominem se esse ostendebat, hic Burgundia, vsque ad nos adductus, vique summa compulsus in templum, non prius desijt canem agere, quam Agnus Dei in collum insertus est, tum demum obmutuit, et humanitati redditus, animum salutari confessione purgauit. Idem Amuletum fuit alteri eodem morbo laboranti. Ex eadem Prouincia in hæc vcrba Oenipontani; vt grauitate morborum medicamentorum respondet vtilitas, terriculis diaboli opponitur multis in locis sacrarum plaguncularum vsus, ex co genere nonnulla ponontur.G1 Affirmabar se quidana inferis

  • G1Ex litteris Germanie (11) superioris Col lezlj Friburg. ann. 1590.

destinatum ob scelera commissa, furijsque agitatus inuocabat de (11) monem subinde, quem et adesse monstrabat pauentibus alijs, indicis intentu, hunc persanauit. Sacerdos mollibus primo delinitum verbis, mox etiam ad confessiouem adductum, donata quam piè demitteret in pectus, bulla Agni c lecis; corpus quidam, animamque diro animarum prædoni deuouerat rempore præstituto, hora ferè instante mæstus, atque anxius adit Sacerdotem, eum du (05) consulit trementibus labris, deerrantibus oculis repentino pauore opem exclamat, inf lici opem quin tu expedis pater? auxiliare aliquod sacrum. Quærenti Sacerdoti quid nouum? Astat inquit ante ostium hostis operiens abeuntem, et hostili vultu minitans raptum ex condicto; ergo huic quoque simile remedium allatumest, neque hæc sunt fama incognita. Rusticus cum audisset Oenipõti esse viros, qui veneficia, et præstigias certis medicaminibus abigerent, ad illos venit, nempe Iesuitas medicinam petens (hoc enim verbo vtebatur) aduerfus diabolum;interrogatus quid inteiligeret nomine medicinæ, haud scio respondit; nihil enim præter auditum habeo, sed istud quidquid est, quod diabolum fuget. Data igitur particula cerea, quam salutarem sensit valde pauio post, nunc lesuitæ per ipsius oppidum iter facienti, cum propierea obsideretur à pluribus septuaginta amplius fuerunt dispartiendæ particulæ. Sub eodem tempore Auinioni, mulier Maligno vexata spiritu. cui suaserat nescio quis, vt conueniret Sacerdotem (dato interea parentibus cælesti Agno, quem ignaræ insueuerunt in vestem) cum consilium obliuiscitur, aut differtur, à quatuor quasi felibus per senestram raptata est supra doniesticum tectum, mox audiuit humana voce minantem prçcipitium, nisi ceream imaginem abijceret, quam in veste habebat, intellexit illa quid esset, et agnouit suasores mali, ergo magno animo negauit facturum, siatimq; cóuersa ad preces relicta est de tecto suspensa (sic enim inuemt eam maritus clamoribus excitatus.) Anno 1590. Treuiras, acceptam Adolescens injuriam cum insigni rerum iactura a quibus minimè debebat ferebat inquius, quã Christianum deceret, ita dolore atrox, et mæt oris immodicus. cum sub crepusculum solus ambulat, demonem haud occasionum ignarum, non segnem obuium habuit, effigie viri nobilis, arro colore, exhorruit primum, sed salus dicta timorem dempsit, quærenti causam tristitiæ, respond. quod crat, tum de (11) mon præcisam omnem spem recipiendæ pecuniæ, perualidiorum potentiam interuersæ, proinde se sequatur, comprebensurum se omnia leui negotio.G1

  • G1Vau rese dium.

Cui adolescens, à notis mihi, et ab amicis imponitur, et habeo fidem ignoto? et quem nunc primum aspexi? Bone Deus, hoc extremo dicto, velut fulminatum monstrum hominis in auram cessit. Postridie eadem hora, idem agitanti, offert se mulier ameno cultu, orat breue spatium secreti recessus: negat iuuenis, instan tem repellit, exin suadet illa, proferat è cubiculo gladium, et in aducrsum parietem impingat, recusat principio, demum nescius quid ageret (cura fortè abstulerat mentem) morem gerit, inter feriendum parietem; bene auertat Deus, clamat, hoc quoq; secundum fulmen Dæmonem abegit.G1 Redijt et tertio (hærebat enim adhuc infixa animo sollicitudo, et pellax non deserebat) mulierem simulat pollentem ætate, ac forma, in stuprum illicit lasciua, voce gestuq; nec se continet intra verba, vim adfert renitenti,|vociferatur iuuenis opem implorans, accurrentibus subito domesticis improba facies cuanuit, et ipse confectus lafsitudine, liquente animo repertus, rogatus timoris causam, et clamoris, ne hiscere quidem, adeò ia cebat rigentibus oculis exanimatus, per metum etiam voce amissa, igitur collocatur in lecto, ac fouetur, simulque reuocatur animus, aspersione aquæ benedictæ, postridiè rem omnem exponit, et sacerdotum suasione sacris mysterijs consecrata cera, cæterisque armis diabolo formidatis, instructus, ita perterrefecit inimicum aduersarium, vt apparere desierit.G2 Fit tamen aliquando Dei permissu, vt hoc remedium non iuuet, maximè, quando per aliud gloriosius vincere decreuit Deus, ut per nudum nomen Iesu, vel Mariæ, vt euentu comprobatum est.G3 Augustæ Vindelicorum anno 1591. vbi adeptio consecratæ ceræ cum imagine Agni multis præsens remediu (05) in horrificis à diabolo monstris, et terroribus nocturnis fuit, alicui, tamen, quasi contemneret dæmon, palam apparens, et magna oblata vi argenti ad flagitia impellens, retinaculo perrupto, abiectoque inuolucro, Iesu, et Mariæ inuocata nomina saluti fuere.G4 Anno 1589 Mulier quædam, quæ chyrographo, quod proprio sanguine conscripserat, se dæmoni deuouerat, cum rescipiscenti illud dæmon sæpius ostentaret, freta diuim Agni præsidio, cuiusimagine pectus muniuerat, cum reddi chyrographum sibi iuffisset, tandem vidit illud, in cinerem, et fauillam conuersum ad pedes sibi deijci.G5

  • G1Alterd remedium. G2Remediu (05) tertium. G3Bene, litte ris Rhena ats dicti auni. G4Idem in litteris Scrman. superioris G5Idem in lit. Colon, et Treuiren sibus.

DE SONITV CAMPANARVM. Exemplum. Ampanarum sonum valere contra Dæmones alibi exemplis demonstrauimus. hoc etiam docuit Concil. Coloniense. cap. 24.G1 et idem confirmat exemplo Venerabilis Abbas Petans Cluniacensis, cum inquit. Frater quidam loannes nomine, natione Italus, regularis disciplinæ seueritatem fastidiens, etiam fugere de monastetio cogitabat. Ipse ei diabolus Abbatis assumpta specie se obtulit', nam duobus dæmonibus in specie Monachorum se comitantibus, fratri in quodam monasterij loco secreto soli residenti, multaque secum voluenti opportunum fallendi tempus se inuemsse credens apparuit, eique assidens dixit. Ego frater modo huc hospitandi causa diuerti, sed casu te couspiciens, agnoui multa te soilicitudine laborare, multosq, in corde tuo cogitationum æstus versare, quorum causa licet quibusdam referentibus mihi ex parte nota sit, si tamen eam plenius indicaueris, potero forsitan vtile tibi dare consilium, vnde quis sis, et quare mæstus, amico quærenti expone. Cumque frater ille ignoto, vt putabat homini, secreta cordis sui aperire formidaret, vt se tantummodo natione Italicum esse respondisset, dæmon, qui Monachus vide batur adiunxit, et ego ipsius Regionis Abbas sum, et tibi benè in omnibus auxiliari possum, noui enim licet tu reticeas, quòd Abbas monasterij huius, et cæteri malè te tractent, neque vt dignum esset honorant, insuper multis sæpe iniurijs vexant, vnde admoneo te, vt tibi cõsulas, et locum hunc omnimodè perniciosum relinquas, et mecum recedas, paratus enim sum te ab his malis eripere, et Abbatiam meam, quæ Cripta ferrata dicitur, perductum, omni te ibi honore sublimare. Ad hæc frater respondit. Ego hinc exire nullo modo possum, quia et clausura monasterij prohibet, et fratrum me multitudo circundat. Tum diabolus, nec ego inquit quandiu hic fueris te in aliquo iuuare possum sed fac qualibet arte, vt sæpta monasterij transgrediaris, quod postea quàm feceris, ego statim adero, teque ad locum meum, vt dixi, perducam. Sed misericors Deus, qui non permittit nos tentari supra id quod possumus, non vltra passus est hostem procedere sed sicut scriptum est, (qui fecit illum applicauit gladium eius) quando namque hoc agebatus, fratrum conuentus in refectorio ex consuetudine hora

  • G1Lib. 1. de miraculi cap. 13.

cænandi residebat, qua expleta à Priore secundum morem vue ictu campanula percussa est, quo sono auditoj, mox dæmon qui se Abbatem fingebat, actus Diuina virtute à fratre, qui loquebatur, se abripuit, et præcipiti cursu, ac maximo impetu ad latrinas, que (11) proximæ erant tendens, vidente fratre iam dicto, in earum se inferiora demersit. Hocidem quotidiè fatentur maleficæ, si quando à dæmone ad Conuentus feruntur, vel inde domum referuntur, signum campanæ audiatur, confestim dæmones ipsarum baiulos, spurcum onus in solum deijciunt, et fuga trepidos dilabuntur, vt suo loco iam docui. Da quæsumus Domine Populo tuo diabolica vitare contagia, et te solum Deum pura mente sectari. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum et c.

EXORCISMVS Virtutis eximie (11) contra dæmoniacos, et ad soluendum omne opus diabolicum, et quoscunq; morbos corpora humana vexantes, siuè sint per facturas: maleficia, et incantationes à Maleficis factos, siue à Dæmonibus introductos. Per eundem authorem compilatum, et ad infirnorum salutem accommodatum. EXORCISMVS. Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuuandum me festina. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen. Oratio. Omnipotens, et clementissime Deus à quo omne bonum sumit initium, et semper ad potiora progrediens percipit incrementum, intercedente gloriosa Virgine Maria, totaq; c lesti curia: concede quæsumus, vt quod ad gloriam tuam, et dæmonum confusionem inchoare ag gredimur, æterno tuæ paternæ sapientiæ munere ad desideratum portum perducamur. Per Christum Dominum. In Nomine Sanctissime Trinitatis, Patris Et filij Et spiritus sancti. Amen. Ego minister Exorcista Sanctæ Ecclesiæ Apostolicæ Romanæ seruus licet indignus, per authoritatem fundatam in

paffione, et Cruce Domini nostri Iesu Christi, mihi concessam super Serpe (02) tes, et Scorpiones: super Aspides, et Basiliscos: super Leonem, et Draconem, et in virtute Beatæ Mariæ Virginis: Archangeli Michaelis, et Angeli custodis, ac Sanctorum omnium. In Diuinæ Maiestatis terribili potestate, ac auctoritate mihi ab ea tradita, strictè præcipio, et mando omnibus malis spiritibus, de c lorum habitaculo detrusis, cuiuscunq; generis, gradus, conditionis, naturæ, officij, superioritatis, ordinis, ac præeminentiæ sint, quatenus sub p na excommunicationis, anathematis, maledictionisq; Omnipotentis Dei, Indignationis Beatæ Mariæ Virg ac San ctorum Apostolorum Petri, et Pauli statim incurrenda, vt postposita omni mora non præsumant, nec audeant per se, nec per suppositam creaturam quamcunq; peruersam, molestare, perturbare, inquietare, nocereq; per Magos, Sortilegos, Sortiarios, Necromanticos, Lamias, præstigiatores, Sagas, Veneficos, Laruas, et cuiuscunq; generis diabolicas personas, quæ diabolo innituntur pacto, fiuè tacito, siuè expresso: per inuocationes, adorationes, incantationes præcepta expressa, siuè tacita; ire, mittere, appropinquare, per visum auditum, gustum, tactum, et odoratum: nec per somnia, nec per vigilias, vmbras, malas, figuras, phantasmata, strepitus, maleficia, ncantationes, signaturas, ligaturas, sacturas, dolores, tumores, infestationes, inquietudines, pertui bationes, superstitiones, molestias, vexationes, passiones, et quoduis tormentum diaboli, seu malorum viuentium: nec per maleficium expressum, vel tacitum: internum, vel externum: perpetuum, vel temporale à quouis dæmone custoditum, oblatum, et ablatum: nec habeant potestatem vexandi, seu pertur bandi sensus eius interiores, vel exteriores à planta pedis, vsq; ad verticem, neq; humores commouendi: neq; in dissecationem inducendi, vel quacunq; imbecilitate, vexandi: nec horis diurnis, vel nocturnis eins quietem impediendi: nec dum ipse in loco aliquo opaco, vel solitario solus, vel comitatus ierit, vel transierit, ille terrorem, vel nocumentum incurrere, vel ei aliquam illusionem, tam fantasticam, quam realem facere, vel mittere, sed semper ab eo, et ab omnibus eius rebus procul pellantur, et fugiant, quia sic imperat Iesus Mariæ filius, quia verbum caro sactum est, et habitauit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigen iti à patre plenum gratiæ et eritatis. Hic enim iustisicatus est in spiritu: prædicatus gentibus: in cruce suspensus, et assumptus in gloria, seder ad dexteram Dei patris, vt credentium exaudiat præces, et vota. Per nomen ergo Iesu, cui omne genu flectitur, cælestium, Terrestrium,

and infernorum, et per merita Beatæ Mariæ Virginis, et preces Sancti Angeli custodis: omnium Sanctorum, et Sanctarum Dei, præcipue Apostolorum, et Euangelistarum Mattei, Marci, Iucæ, et loannis; Sancti Antonij, Benedicti, Francisci, Bernardi, Mariæ Magdalenæ, et Sanctæ Catharinæ Virg. et mar. te præseruare, custodire, et liberare dignetur ab omnibus incantationibus, maleficijs, signaturis, facturis, molestijs, infestationibus, paffionibus, doloribus, et quibuscunq; vexationibus, et operationibus Sathanæ, ac ministrorum eius. Qui viuit, et regnat et c. Ecce Crucem Domini nostri Iesu Christi fugite partes aduersæ, cuiuscunq; generis, grandus, ordinis, conditionis, natura, officij, præeminentiæ, ac superioritatis sitis, ita præsentes, sicut absentes, siuè fitis ad extra, siuè ad intra, siuè ignei, aerei, terrestres, aquatiles, subterranei, siuè iucifugi, quomodocunq; et sub quouis prætextu vocati: sponte misi, per incantationes, præstigia, sortilegia, vel quouis modo, et arte facinorosorum hominum, vel mulicrum. Nam Ego coniuro vos, exorcizo, maledico, excommunico, et anathomatizo, vt ab hac Dei creatura nullis relictis reliquijs maledictionis vestræ, sed semota omni diabolica fraude, statim dicto verbo recedatis, per Deum viuum verum Sanctum fortem immortalem Patrem filium Et spiritum sanctum; nec possitis sub quouis prætextu molestare creaturam istam, sanguine Domini nostri Iesu Christi regeneratam, nec in corpore, necextra corpus: corporalia, seu spiritualia exercendo, siue per vmbras, figuras, siue per alia phantasmata: sed auferre omnem dolorem, lesionem, infirmitatem, timorem, pauorem, furorem, et passionem quamcunq; aliter inuoco super vos omnes maledictiones omnipotentis Dei, excommunicationes, iras, furores tormenta, et p nas, ac immissiones in stagnum ignis, et sulphuris, per manus inimicorum vestrorum, sintq; super vos cunctæ confusiones: dolorum asperitates, et culmen omnium iniquitatum torme (02) torum inundationes: impetus: calamitates: sagittæ: angustiæ: laquei ignei: incendia æterna ignis: sulphuris, furoris ire Dei, ac indignationis B. Mariæ Virg. et omnium ciuium supernorum, et trado vos lucifero dæmoniorum principi, omnibusque inimicis vestris dæmonibus casu inobedientie (11) , vt vos torqueant, excrucie (02) t, affligant, et dilapident, acsi realiter essetis in inferno, per virtutem incarnationis Domini nostri Iesu Christi, qui venturus est iudicare viuo, et mortuos seculum per ignem. Si diabolus ligauit, vel tentauit te suo effectu, creatura Dei, vel per opera sua, vel alius aliquis per sua maleficia, incantationes,

fascinationes, signaturas, facturas, vel ligaturas, verbo, mutu, visu, tactu, sufflatu, laude, maledictione, vel facto arte diabolica, aut alio quouis malcficio facto, Dominus noster Iesus Christus Dei filius, per suam pijssima (01) misericordiam liberet te ab omnibus spiritibus malignis, et ab eorum operationibus, qui descendit de cælo, et incarnatus est de Spiritu Sancto in vtero B. Mariæ Virg. vt saluum faceret hominem, et cijceret diabolum, et omnem spiritum malignum in profundum abyssi. Benedicat te Deus, et ego in nomine sancto suo termino omnia maleficia, et benedico te, vt sis nunc, et semper benedictus, sicut Deus benedixit diei septimo, et sanctificauit cum. Sicut benedixit Noè, et filijs suis. Sicut benedixit Abra am, et magnisicauit nomen suum inter sanctos. Sicut benedixit Melchisedech offerenti panem, et vinum. Benedicat te Deus, et corrobore te benedictione sancta sua contra into stationes diabolicas, pront termino omnia malesicia, et commendo te Deo excelso, quo protegente, hostes in manibus tuis sint. Conuertat Dominus vultum suum ad te, et osculetur te osculo sanctæ pacis. Auferat omnipotens malas has bestias à te, et gladius maleficij, non transeat terminos hos, sed per has benedictiones cælestes cadant in imici tui gladio in conspectu nostro, et eradicentur à te cum omnibus maleficijs, in cantationibus, siguaturis, et facturis. Pone Deus omnipotens dexteram tuam plenam larga benedictione super famulum tuum, et reple eum æternis benedictionibus. Sancta Maria admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis, et reporta nobis antidotum reconciliationis: sit per te excusabile quod per te ingerimus: fiat impetrabile quod fida men te poscimus: accipe quod offerimus: redona quod rogamus. excusa quod timemus, quia tu es spes vnica peccatorum: per te speramus à vexatione malignorum spirituum liberari. Aue sine veh. Maria tota mitis, dulcis, tota pia. Gratia plena. cuius memoria suauis est ac peramena. Dominus tecum. tua gratia sit mecum. Beuedicta tu in mulieribus. excelsior facta syderibus, Et benedictus fructus ventris tui. suins prætioso sanguine redemptus fui. Iesus Cbrictus. sit in æteinum laudatus, et benedictus. Saucta Maria omnium errantrum tutissima via. Mater Dei. rogo te miserere mei. Ora pro nobis peccatoribus ne nouis implicemur erroribus. Nunc et semper. vt puri te laudemus frequenter. Amen. O Maria gaudium nosirum virtus, et solamen. Maria mater gratiæ, mater misericordiæ, tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe. Monstra te esse matrem, sumat per te preces, qui pro nobis natus,

tulit esse tuus. Sancta Maria succurre miser is iuua pufilanimes. refoue debiles, te precamur per vnigenitum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum, cum quo viuis, et regnas in secula seculorum. Amen. Oratio. Domine Deus omnium Creator, terribilis, et Omnipotens, benignus, et misericors, qui solus es bonus, præstans auxilium, et liberans tribulantes de omnibus, angustijs, exaudi preces nostras pro hac creatura tua, et respice eam à diabolo vexatam, co (04) temptam, et abominatam: afflige quæsumus opprimentes eam, et in superbia contumeliam facientes. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Omaledicti, et excommunicati spiritus cuinscunq; conditionis sitis, districtius, et fortius in nomine Sanctissimæ Trinitatis adiuro vos, et exorcizo, ut si ingressi, vel ingressuri estis, vel tenemini quocunq; modo, forma, ordine, via, conditione, incantatione, detentione, ligatione, interdictione, vel per malitiam dæmonibus feruicntium, vel aliquo præcepti vinculo adorationis, innodationis, artis, et facturæ vesti orum maiorum, vel minorum, vel malorum hon inum, sen Lamiarum quouis modo facta, vel nuncupata ad quoduis malum fine (02) compilato, fabricato, vel fabricaturo per vittutes, et potentias vestras, siue per locutionem internam, vel externam, vel per de (11) monomaniam, et quamcunq; malam artem, scientiam, viam, et cogitationem, vel per maleficium taciturnitatis prosessionis, vel non perpetuum, vel terminatum, ad rempus, vel momentum, vel per diabolum, aut aliam creaturam delatu (05) , vel immissum, siue per coniecturas, reuelationes, et prædictiones d monum: siue per malesicium ad amorem, vel odium, vel consuetudine: vel in contemptum alicuius dieifesti, vel ferialis, siue per curiofitates, superstitiones, et saltationes; siue per obliuionem, vel memoriam, rebrem pestilentem, præfocationem spiritus, et cerebri: siue per oppressionem, somnum, vel vigiliam, phegmonem cum rubore, et dolore, side per extensionem duritiam, vastitatem, apoplesiam, spasmum, cephaleam, cum omni dolorc, et passione capitis; telum, ilcos, et apostemam cum dolore, et febribus, epilepsiam, melancoliam, et insaniam, paralisim, hydropisiam, inflationem, turgentem, et anelitum sætidum, podagram, chiragram, lepram, cancrum saniem, ac aerem corruptum, pruriginem, scabiem, pestilentiam, cæcitatem, surditatem, mutitate (02) ,

and omnem interitum, dirum dolorem viscerum, et amara inter, norum torme (02) ta, vlceras pessimas, et plagas insanabiles; maniamfrenesim, opilationem, iteritiam, iliacam, dissenteriam, vniuersos langores, et diluuium cunctorum dolorum, et p narum inducentium; siue sit in aere, plumbo, argento, auro, aut in filato aliquo bombicino, serico, lineo, vel laneo, vel in ossibus hominum viuentium, vel mortuorum, animalium terrestrium, volatilium, vel aqueorum, vel in gummis, in libro, et carta, etiam virginea, vel in aliquo ligno, vel in aliquibus verbis, herbis, vel lapidibus, vel in elementalibus, in capilis, plumis, lanis, paleis, vel in quibusuis creaturis: et si est in sepulcro hebreorum, paganorum, hæreticorum, vel Christianorum: et si est in agro, vinea, pratis, nemoribus, montibus, vallibus, cauernis, fontibus, vel extra: et si est ab oriente, occidente, septentrione, vel meridie; et si est in vestimentis, centuris, in triuio, vel in domo, in pariete, in thoro, desuper, aut desuptè in rebus domus, vel domorum: et si est in arbore, in solijs, in fouea, puteo, cisterna, in profundo, vel in abysso: et si est in silua, uel spelunca solitaria in deserto, in diuisionibus marium, uel fluminum: et si est in statua, in clausura serrea, uel lignea in cóiunctura membrorum, uel consumpta per ignem, aquam, uel terram, potatione, commixtione, tactu, uisu, odoratu, auditu, uel quocunq; loco sit, et quomodocunq; factum, uel fiendum etiam vsq; ad mortem, et sub quibusuis uerbis, et rebus, tàm sacris, quam non sacris: siue in quauis re cognita, uel incognita, siue naturalia sint, siue simplicia, aut mixta, temporalia, aut spiritualia: aut in nominibus magni Dei, aut Angelorum: siue in characteribus punctis, signis, figuris, formis, numeris, horis, minutis, diebus, noctibus, anno mense superstitiose obseruato, cum pacto expresso, aut tacito: siue in planetis, Sole, Luna, Marte, Mercurio, Ioue, Venere, et Saturno: siue in ce (11) lestibus signis; Ariete. Tauro, Gemini, Cancro, Leone, Virgine, Libra, Scorpione, Sagittario, Capricorno, Aquario, Pisce; siue in augmento, uel diminutione Lunæ, diebus festiuis uel ferialibus: siue sub quouis, et in quouis sydere sub cælo, siue per homagium à magis præstitum, siue per processum factum, etiam non completum usq; ad definitiuam sententiam æternæ maledictionis, quæ uobis iure debetur, etiam iuramento firmato: omnia illa, et alia extermino, destruo, extirpo, euello, expello, confringo, euacuo, eradico, dissipo, irrito, annullo cum omnibus, circu (05) stantijs, clausulis, et conditionibus annexis, et connexis, et dependentibus, appositis, et no (04) appositis per potentia (01) Patris per Sapientiam filij per bonitatem Spiritus Sancti. Extinguatur

ergo in creatura ista, dissipetur, destruatur, et fugetur omnis uirtus diaboli per signum Sancte Crucis, et per inuecationem omnium Sanctorum. Angelorum, Archangelorum, Pati jacharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, et Dei electorum, quos humiliter præcor, ut dignentur orare pro nobis Deum, ut per suam pijssimam nirseik ordiam te adiuuet, liberet, conseruet, et custodiat ab omnibus inimieis tuis, et à spiritibus immundis. Dominus noster Iesus Chrisius apud te sit, ut te desendat Intra te sit, ut te conseruet. Ante te sit, ut te deducat. Post te sit, ut te custodiat. Super te sit, ut te benedicat. et sanet ab omni molestia, uexatione et dolore. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto uiuit, et regnat et c. Oratio. Deus, qui per unigenitum filium tuum exclusa diaboli dominatione populum tuum fide roborasti: expelle quæsumus ab hac creatura tua cunctas diabolicas insidias, nec patiaris eam oppressione, uel uexatione eius fatigari, quam eiusdem Domini nostri lesu Christi filij tui prætioso sanguine redemisti. Per Christum Dominum et c. Iterum coniuro vos abhominabiles spiritus per vnum solum, verum, æternum, immensum, incommutabilem, incompræhensibilem, omnipotentem, et ineffabilem Deum, Patrem Filium Et Spiritum Sanctum: Deum in personis trinum: et in subsistantia, et essentia vnum: consubstantiales, c quales, omnipotentes, et coæternæ personæ: vnum vniuersorum principium omnium visibilium, et inuisibilium, spiritualium, et corporalium Creatorem, vt festinanter, et absq; mora fugiatis ab hoc plasmate Dei, destructis cunctis ligaminibus iniquitatis, quibus hic tenemini. Quomodocunq; ergo spiritus damnati, et reprobati, quicunq; estis, siue vnus, siue plures, ad hunc famulum Dei omnipotentis in baptismo recreatum, vel in cibo, vel in potu, vel quacunq; alia malefica super stitione, vel tua malignitate nequissima, aut exigentibus culpis, et peccatis suis, accessum habere præsumpsislis, vbicunq; latitatis in hoc famulo Dei à planta pedis vsq; ad verticem vel in vestibus, siue aliquibus sibi adherentibus, vbicunq; sitis, vos requiro, et cito, temerariamq; hanc, et præsumptuosam inuasionem, agitationem, et pertur bationem huius famuli Dei iniustissimam ex parte, et nequissima voluntate vestra, interdico, non meis viribus, sed fortiori potestate omnipotentis Dei, et Domini

nostri Iesu Christi filij eius, qui superueniens in atrium huius mun di, principem vestrum cum omnibus immundis, et miserrimis sarelliribus inferualibus vicit, eiecit, et eorum vasa disrupit. Cedite eigo nefandissimi in nomine lesu, qui venturus est iudicare vitios, et mortuos, seculu (05) per igne (02) . Cedite creaturæ maledicte (11) , quia vobis interdico, ac desinitiuè prohibeo, vt operationes vestræ, vel aliorum operata maleficia, quomodocunq;, et qualiacunq; facta, dissoluatis, et amoueatis, et nunquam de cætero, nec per vos, nec per alios aliquam vexationem causetis, vel sensus eius, tam interiores, quam exteriores, perturbetis, per Patrem per Filium et per Spiritum Sanctum. Absoluo te creatura Dei ab omnibus maleficijs, incantationibus, ligationibus, sigi. aturis, et facturis tibi arte diabolica factis, quæ omnia diabolica, destruo, annichilo, extirpo, et eradico ab omnibus meinbris tuis, vna cum omnibus infestationibus, molestijs, perturbationibus, doloribus, passionibus, et vexationibus quomodocanq; et qualitercunq; tibi factis, et recedat maledictus ipse confusus sine læsione animæ tuæ, nec corporis, vel alterius cuiusuis, per sanguinem Domini nostri Iesu Christi, qui effusus fuit in redemptionem animarum nostrar um. Per nomen Dei, qui est, Deus Abiaam Deus Isaac Deus Iacob Rex magnus glorificatus, et adoratus, terminentur, dissolua (01) tur, et annichil entur ab isto famulo Dei omnes facturæ, et omnia opera sathanæ, vt non habeatis potestatem super famulum istum nocendi, nec in die, nec in nocte, neq; orando, nec vigilando, nec dormiendo, nec sedendo, nec stando, comedendo, aut bibendo, nec sua naturalia exercondo, nec in noua, nec in veteri, nec in vlla hora diei, neq; noctis, neq; habeatis potestatem intrandi domum suæ habitationis, nec in vlla fiuma appareatis per landes Angelorum glorificatorum, per irtutes atq; dominationes ce (11) lorum, et per orationes om nium Sanctorum, et Sanctarum Dei. Aperiat Dominus huic creaturæ suæ ianuas misericordiæ suæ, et det ei sanitatem animæ, et corporis, et dilcónem cum omnibus sanctis suis, et discedant omnes maligni spiritus cum maleficijs, incantationibus, ligationibus, sis naturis, et facturis, nec chabeant porestatem maligni nocendi, neq; contradicendi, aut contrislandi famulum Dei, per abfolt tionem, qua ego hodie eum absolui. In nomine Patris et Filij et Spirilus Sancti. Amen. Iterum comuro vos abhominabiles Spiritus per potentissimum Deu (05) sortem, admirabilem, excelsum, meffabilem, et inuissibilem: et per virtutem omnium coniurationum, alligarionum, vinculorum,

and mindatorum, cuiuscunq; conditionis, et vit tutis existant quibus aliquo modo in nomine Iesu Christi potestis coniurari, constringi, ligari, fugari, vel de loco ad locum mitti, vel cruciaritorqueri, vel ad p nas aliquas damnari: sit vobis ipso facto omnis locus, et omnis situs interdictus præter centrum mundi, et ego vt minister Christi in stagnum ignis et sulphuris præcipito, et æter naliter condemno, et ibidem virtute omnium supradictorum, vos maledico, excommunico, et condemno, et vsq; in profundirabyssi, ad diem iudicij futurum proijcio, et relego, vt sitis subiecti omnibus pænis infernalibus acrius, et durius lucifero, quia fuistis, et estis spiritus deiecti de societate beatorum de loco inenarrabili, de consortio Angelorum, de f licitare æterna, de Sanctorum communione, de charitate Iesu Christi de bono incommutabili, de pace perpetua, et de sempiterna Dei visione, spiritus inurbani, in furca infernali suspensi: spiritus deformes, leprosi, stercorati, incantatores, Magi, et malefici: Spiritus excommunicati, maledicti, præcipitati de cælo, immundi, sine gratia Dei: Spiritus spurcissimi: rustici tartarei, superbi, adulatores, et ambitiosi: spiritus præsumptuosi, incantatores, desperati, detractores, et contumeliosi: Spiritus blasphemi, hæretici, petulantes, idolatræ, et irrcuerentes: Spiritus iracundi, iniurij, homicidæ, infideles, et apostatæ: Spiritus crudeles, contentiosi, discordes, curiosi, derisorij, et vituperosi: Spritus odiosi, scismatici, seditiosi, litigiosi, maledictorij, et iniusti: Spiritus auari, fraudulenti, raptores, hypocritæ, ebriosi, et inobedientes: Spiritus mendaces, ingrati, negligentes, incontinentes, sacrilegi, incestuosi, sodomitæ, bestiales, adulteri, et fornicarij: Spiritus obstinati, inuidi, impji, scandalosi, inquieti: Spiritus sussuratorij, detractores, infames, simoniaci, simulatores, et ftulti: Spiritus verbosi, murmuratores, malitiosi, vani, pertinaces, et vagi: Spiritus tentationis, elationis, pompæ, otij, pigritiæ, et somnolentiæ: Spiritus iniuriæ, rumoris, loquacitatis, rapacitatis, fraudulentiæ, inquietudinis, desperationis, contemptus, et impietatis: Spiritus mendatij, cupiditatis, periurij, et perseuerantiæ in peccato: Fugite ergo euanescite, confundimini, dissipammi, et conterimini in potentia Patris in sapientia Filij in bonitate Spiritus Sancti. Amen. Oratio. Respice Domine Deus hanc creaturam tuam, et ab ea cuncta (01) inimici repelle nequitiam: vt lumine tuæ claritatis, et misericordiæ illustrata, atq; liberata, dignas tibi referat gratias. Per

Dominum nostrum Iesum Christum et c. Coniuro vox dæmones, adiuro, contestor, et exorcizo, vt statim dicto verbo fugiatis, per Diumitatem, increationem, immensitatem, æternitatem, gloriam, maiestatem, immortalitatem, impassibilitatem, immutabilitatem, incomprehensibilitatem, potentiam, iustitiarn, sapientiam, pulchritudmem, misericordiam, benignitatem, bonitatem, sanctitatem, gratiam, et influentiam, potentissimi Dei viui omnipotentis, cui omnes obediunt creaturæ, et per admirabilem præordinationem Dei, quam habuit ab e (11) terno, vt mitteret filium suum Iesum Christum Dominnm nostrum, qui dixit Apostolis suis, petite, et accipretis, quærite, et inuenietis: pulsate, et aperietur vobis, et qui eosdem Apostoios docuit orare patrem c lestem dicens; cum autem oraueritis dicite. Pater. in creatione excelsus in amore suauis, in hæreditate diues. Noster. Christi per naturam, nostri per gratiam inceptam, sed beatorum per gratiam consummatam. Qui es. duratione æternu, substantia infinitus, bonitate suauis. In cælis. speculum æternitatis corena iucunditatis, Thesaurum f licitatis. Sanctificetur. per fide (02) viuam, per spem fortem, per charitatem ardentem. Nomen tuum. vt sit dul cedo in ore, melos in auribus iubilum in corde. Tuum etiam. vt tu solus glorificeris, tu solus desidereris, tu solus tamquam vltimus finis ameris. Adueniat. desuper à patre luminum, intus in animo, foris à gratia, et non à na turam. Regnum iustitiæ, pacis et gaudij in spiritu sancto. Tuum. non huius mundi fallacis, non huius carnis mortalis, non diaboli deceptoris. Sed tuum. jucundum sine m stitia, tranquillum, sine perturbatione securum sine perditione. Fiat mandato tuo, consilio tuo, auxilio tuo. Voluntas tua. bona in creatione, beneplacens in redemptione, perfecta in iustificatione. Sicut in cælo. ad imitationem beatorum, ad similitudinem Virginum, ad modum Christi. Et in terra. vt spernamus quidquid tibi non placet, vt amemus quod amas, ut faciamus quod iubes. Panem nostrum. panem lachrimarum, panem verbi Dei, panem Sacramentorum. Quotidianum. quia sine illo morimur, sine illo nihil scimus, sine illo peccamus. Da. quia tuum est proprium dare, quia beatius est magis dare, quam accipere, quia nostrum est accipere. Da etiam. non Angeltum, sed filium, non hominem, sed creatorem, non datum, sed datorem. Da Domine. in incarnatione verbum tuum, in iustificatione spiritum sanctum in glorificatione te ipsum. Nobis, indignis, inutilibus, ingratis seruis tuis. Hodie. in hac die pugnæ, in hac die tenebraru (05) , in hac die miseriæ. Et dimitte. tu, qui es fons misericordiæ, fons

gratiæ, tu qui in cruce fudisti sanguinem. Nobis. conceptis, enutritis, et qui viuimus semper in peccatis. Debita. commissa contræ maiestatem tuam, contra proximi charitatem, contra salutem no stram. Nostra, quia corde, ore, et opere illa commissimus. Sicut et nos dimittimus. quia si dimittimus debitoribus, tu dimittis nobis, si dimittimus illis, efficimur filij tui per imitationem: si dimittimus, obseruamus præcepta tua. Debitoribus nostris. qui in nos leuiter, ignoranter, et iustè peccauerunt, cum simus digni mortis, Et nc nes inducas. auferendo gratiam tuam, arcendo à via salutis, recedente tua dulci præsentia, permittendo occasionem peccandi. In tentationem. carnis, mundi, et diaboli, inimicorum nostrorum. Sed libera. tu qui es liberator, saluator, et redemptor. Nos, filios mortis, diaboli mancipia, peccati seruos. Amalo, præterito, præsenti, et futuro: culpæ, et p næ. Amen. sic fiat per te vltimum finem nostrum. Euanescite, ergo vos omnes immundi spiritus satanici in huius terribili maiestate, et pote (02) tia, quia Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat, Christus ab omni malo, et suggestione vestra hunc seruum Dei liberet, et defendat. Omaledicti canes infernales confundimini iam, in virtute San ctissimæ Trinitatis, Patris Et filij Et Spiritus Sancti, cedite iam vulpes fraudulentæ, dissipamini iam aspides tortuosi, et virulenti: comminuimini lupi rapaces, qui laceratis gregem Domini: fugamini cloacæ iniquitatis: obscuramini nebulæ superbiæ à vento agitatæ, et abhominamini omnes vos Dei rebelles, creaturæ damnatæ, et reprobatæ, quia contaminastis viam Domini, ideo contriti sunt dentes vestri; defecistis à facie Dei, quia confregit Deus capita vestra superba, et effudit super vos iram, furorem, indignationem, et addit dolorem vulneribus vestris, sed vos apponitis iniquitatem super iniquitatem. O excommunicati vos malignatis super nos consilium, more aspidis insidiamini animabus hominum: vos persequimini nos in ira, et tempestate inflammatis in circuitu animas credentium: loquimini superbiam, et insertis malum, semper operantes iniquitatem, sed disperdet vos Dominus in iniquitate vestra: inslammabit vos in circuitu vestro, quia facti estis sicut f num tectoru (05) , quod arefit, priusquam euellatur, fugite igitur damnati, et à Deo in æternum maledicti, quiæ Dominus terras vestras euertit, et à fundamentis euulsit habitationes vestras. Omiseria miseriatum, quia cessauit memoria vestra in cælo, et c in terra: hæreditas vestra perijt, cecidistis in maledictione propter peccatum vestrum: nomen vestrum deletum est de libro vite,

and luctus vester in spiritu vestro in æternum est. Idcirce dabit Deminus super vos lapides præ grandes in consumationem afflictionem, et perditionem, quia conturbati sunt montes præ deformitate vestra: vt stercus in medio platearum facti estis: sagittæ domini snper vos acutæ, et in maledictione pax vestra erit in æternum. O creaturæ stultæ quid prosunt vobis Tesauri impietatis vestræ? inter vos semper erunt iurgia: extinguemini inuicem, quia estis lucernæ plenæ oleo maledictionis Del: in fructibus vestris conturbatio solum, et perditio est, propterea non poteritis lætari in alterius ruina. O miseri vos seminastis iniquitatem, sed meretis mala: fouea profunda facta est via vestra, gladijs plena, sed in eam præcipitabit vos Dominus. O latrones infernales, dum insidiamini in via, operiunt vos vrtice, et spinæ, vt in opere vestro malo cruciemini in æternum fauilla stupæ est fortitudo vestra, et ideo succendetur, et non erit, qui extinguat, quia dilatabit infernus animam suam: aperiet os snum in momento, vos antem fortes, et sequaces vestri sublimes, et gloriosi, descendetis damnabiliter in eum, ad æternos horrores, ærumnas, et dolores, sine numero, sine pondere, sine mensura duraturos. Oratio. Omnipotens æternæ Deus, qui facture (11) tuæ semper pio dominaris affectu: inclina quæsumus aurem tuam supplicationibus nostris, et creaturam tuam diabolica infirmitate laborantem placatus respice, et visita in salutari tuo, cælestisque gratiæ præsta medicinam. Per Christum Dominum nostrum. Coniuro, adiuro, et exorcizo vos spiritus rebelles per Sanctissima Leiomnipotentis nomina, scilicet, Tetagramaton Heloym Adonay Emanuel Messias Agros Otheos Athanatos Sa baoth Rex Lux Dux Iudex Pater Magister Principium et finis Alpha, et Omega Via Veritas Vita Sapientia Ostiu (05) Imago Propheta Petra angularis Vitis Clauis Primogenitus Altissimus Agnus Ouis Petra Sponsus Creator Redemptor Pastor Splendor Præceptor Sol Flos Sacerdos Pontifex Charitas Vnigenitus Fons Paraclitus Me diator Omnipotens Aeternus Deus Iesus et per virtutem sanctissimi nominis, leona, et aliorum nominum eius. Item adiuro vos per sanguinem, qui de latere Christi in Cruce pendentis exiuit, et per beatam Virginem Maria (01) matrem eiusdem Domini mostri Iesu Christi, et per millia millium Angelorum Deo ministra (01) tium:

per collegium Apostolorum: per quatnor Duangelistas, Marcum, Matteum, Iucam, et Ioannem: et per viginti quattuor seniores: per septem spiritus stantes ante Tronum Dei: per Tremendum diem iudicij: per septem c los: per sanctos Patriarchas Abraam, lsaac, et Iacob: per incarnationem, et natiuitatem Iesu Christi filij Dei viui: per Angelos, Archangelos, Tronos, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes, Cherubim, et Seraphim, per omnes Sanctos Innocentes, Martyres, Confessores, Virgines, Viduas, et per omnes sanctos, et sanctas Dei, vt statim detis gloriam Deo, et fugiatis ab hac creatura Dei, et relinquatis ea (01) liberam, et sanam, nullis relictis reliquijs malediéuonis vestræ. Per Christum Dominum nostrum, verbum caro factum, qui venturus est iudicare viuos, et mortuos, seculum per ignem. Item, in nomine, et ex parte Sanctissimæ Trmitatis, totiusque curiæ cælestis, præcipio vobis dæmonibus, qui datis, vel daturi estis auxilium his spiritibus vexa (01) tibus hanc Dei creaturam, quatenas nullum fanorem, auxilium, vel succursum eis detis, sub quouis, quæsito, colore, et præte (11) xtu, sed statim tamquam stipula, quæ à vento rapitur, fugiatis, et eatis ad loca vobis à Deo deputata, sub p nz detrusionis in omnibus cruciatibus inserni illico incurrenda. Ecce signum Sanctæ Crucis æternæ consusionis, et maledictionis vestræ, in fugam abite præcipites, sicut exercitus Helosernis, et eo modo, quo de cælo cecidistis, nam vicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, Alleluia, alleluia, alleluia. O maledictæ creaturæ, quæ in superbia, et obstinatione vestra considitis, vt Deo resistatis: eijciat vos Deus, sicut eiecit, Cain à sacie sua: Diuidat vos Deus à creatura ista, sicut vos per Michaclem Archangelum diuisit à spiritibus cælestibus: Pluat super vos ignem, et sulphurem dominus, sicut super Sodomam, et Comorram, et sinitimas ciuitates eius. Plagellet vos plagis maximis, sicut Pharaonem, et domum eius propter Sartam vxorem Abrahe. Deuoret vos ignis infernalis, sicut virga Moysi deuorauit serpentes Magorum Aegipti. In pleatvos Deus cunctis generibus tormentorum, vlcerum, et dolorum, sicut domos ægiptiorum plagis grauissimis, ita vt corrum peretur terra. Demergat te superbum Dominus in profundum inferni, sicut flante vento vehementi inuoluit currus cunctos, et exercitum Pharaonis in fluctibus maris. Irruat super te gladius Domini in furore suo, sicut filij Leui irruerunt in populum idolatrum, et ex co ceciderunt triginta ferè millia hominum. Mitrat in te Dominus accenst mignem ardentem, et deuoret te, sicut percussit populum deuorantem carnes, et mur

murantem. Aperiat terra os suum, et deglutiat vos omnes, et fautores vestros, sicut absorbuit Datan, et Abiron cum tabernaculis suis, et tota eorum substantia. Egrediatur ignis à Domino vos consumens, sicut intersecit ducentos quinquaginta viros offerentes incensum. Percutiat vos in ore gladij sui, sicut percussit Regem Amorrheorum, et Regem Basan cum populis suis. Destruat vos Deus, sicut destruxit murum Ceth, et Cananei, et Azot. Percutiat vos Deus cæcitate, sicut percusit populum Regis Syriæ persequentem Heliseum. Infigat Deus clauum cerebro vestro, ac malleo percutiat, sicut Iael clauo intersecit Sisaram, et mortuus est. Tradatvos omues Deus luciseto, sicut Saulem Regem spiritui immundo. Suspendat vos Deus in patibulo inferni, sicut suspensi suerunt septem de filijs Saul. Deuoret vos ignis de cælo, sicut deuorauit quinqua genarios illos Ochoziæ. Præcipitet vos deorsum in baratrum Deus, sicut Iehu præcipitare fecit Iezabel de fenestra, et comedant vos canes infernales, sicut comederunt illam canes in agro. Euaginet Dominus gladium vltionis suæ, et percutiat vos, sicut Iudith percussit Holosernem, et abstulit caput eius. Deuorent vos leones infernales, sicut leones deuorauerunt viros accusantes Danielem. Eijciat vos Deus flagello à cicatura ista, sicut eiecit de templo vendentes, et ementes, et mensas numulariorum subuertit. Eijciat te Christus de corporeusto, sicut eiecit spiritum mutum, surdum, et lunaticum de obsesso. Tradat vos Deus seruos rebelles tortoribus infernalibus, donec reddatis obedientiam Sacerdoti eius ministro. Percutiat vos Dominus ægestate, lepra, sebre, frigore, ardore, æstu, aere, corrupto, et rubigine, donec exieritis de hoc plasmate Dei. Humiliaminiergo superbi spiritus sub potenti manu Dei, cuius statuta transgressi estis: Humiliamini lesu Christo filio eius, quem temeraric ausi estis tentare, et crucifigere præsumpsistis. Ah excommunicata creatura consundere iam, quia, ecce præmunt te mala tua, nunc, nunc prodigia de cælo dabit Dominus, et pluet super te ignem, et sulphurem, sanguinem, et vaporem sumi: sol conuertetur in tenebras, et luna in sanguinem, lugebit terra, mærebunt cæli desuper, et creaturæ omnes dabunt voces formidabiles, propter nimium tertorem. O Heretieæ abhominandæ ecce dies ire, in quo acuet Dominus, vt fulgur giadium suum, vt reddat vltionem tibi inimico suo inebriabit sagittas suas sanguine tuo, et gladius iustitiæ suæ deuorabit te, Iam, iam adesse festinant tempora, et dies perditionis, in quo non erit, qui de mauu Dei te possit eruere, sed eris sicut palea

ante faciem venti, sicut fauilla, quæ turbine dispergitur. O excommunicate, adest in ianuis dies caliginis, in quo intersiciet leuiathan serpentem tortuosum, et præcipitabit in locum plenum, iseriæ, et tenebrarum, vbi nullus ordo, sed confusio, et sempiteinus horror inhabitat. Baratrum te expectat, quasi sepulcrum patens, et deuorabit te, et sequaces tuos, gregem tuum, et armenta tua caprina, in quibus habes fiduciam, ibi flebilis audietur planctus plorantium, et resonabit horribilis damnatorum vox, ibi conscientia tua pessima vigilabit, et mordebit te; tuncreuelabunt cæli iniquitates tuas, et sacinora tua in conspectu vniuersi manisestabit terra: Abyssus a periet os suum, et in puncto cunctis videntibus præcipitaberis. O damnatæ, ecce hora amara valde, nam gladius bis acutus, et limatus occisionis magnæ iam eductus est de Vagina Domini, et in manu intersicientis est, ut in amaritudine interficiat te, et in baratrum detindat: omnia prætereunt, om nia consumuntur, sed tormenta tua in æternum manent, et in dies augentur. O miser tu docuisti Euan planctum, sed-super te volutns est, na (01) mandauit Dominus, vt in paradisum nunquam tibiregressus sit permissus, imo, vt excrucieris sine fine, sine ordine, sine numero, sine pondere, sine me (02) sura, vbi est fletus, mugitus, vllulatus, stridor dentium, omnis miseria; tenebræ, nullus ordo, nulla spes boni, nulla desperatio mali: vbi continuæ flammæ, terrores pænarum omne malum, acerrima tormenta, et horror æternus est. O districtum Dei iudicium, in quo non solum de factis, sed etiam de omni vel bo otioso, et homines, et dæmones redituri sunt ratione (02) , et vsq; ad minimum quadrantem exigetur ab eis debitum cum vsuris: ibi flebunt, ibi plangent omnes Reges terræ, quia ibi solum cruciatus, stridor, labor, ardor, clandor, umor, tremor, fator, obscuritas, anxietas, acerbitas, calamitas, ægestas, angustra, tristitia, obliuio, confusio, toisiones punciones, amaritudires, terrores, sames, sitis, frigus, calor, sulphur, ignis ardens in secula seculorum. He (11) c omnia venient super te, quia Deum, qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Dommi creatoris tui: quia eleuatum est cor tuum, quia in multitudine iniquitatum tuarum poluisti sanctisicatione (02) tuam; propterea Dominus producet igne (02) de medio tui, qui comedet te, et dabit te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te. Tu Domine Deus omnipotens da terrorem super hanc bestiam, quæ exterminauit vineam tuam: De Domine fiduciam seruis tuis, contra nequissimum draconem sortissimè stare. Non contemnat Domine sperantes in te, et de tua misericordia

considentes, et præsumentes. Vrgeat illum Domine dexteratus potens, discedere à creatura tua ne dintius præsumat captiuum tenere hominem, quem tu ad imaginem tuam facere dignatus es. Repelle Domine virtutes diaboli, fallacesq; eius insidici amoue: procul impius tentator ausugiat: sit nominis tui signo samulus tuus, et anima tutus, et corpore. Tu pectoris huius interna custodi: tu viscera rege; tu cor confirma in anima aduersatricis potestatis tentamenta euanescant. Da ad inuocationem nominis tui gloriam, vt hic superbus territus sugiat, et victus abscedat, tibiq; possit hæc creatura tua, et corde firma, et mente sincera debitum præbere famulatum. Discede ergo nequissime satana, sit tibi terror corpus hominis: sit tibi terror imago Dei. Adiuro te, non per meam infirmitatem, sed per virtutem Spiritus Sancti. Imperet tibi Deus. Imperet tibi maiestas Christi. Imperet tibi Spiritus Sanctus. Imperet tibi sides Apostolorum omnium. Imperet tibi sanguis martyrum. Imperct tibi candor Confessorum. Imperet tibi puritas Virginum. Imperet tibi Iesus Nazarenus. Imperet tibi verbum caro factum. Exi ergo transgressor: exi seductor, plenæ omni dolo, et falacia, veritatis inimicæ. Tibi Eremus sedes est, tibi habitatio serpens est. Ah damnatæ confundant te Seraphini. Conculcent te Cherubini. Opprimant te Dominationes. Irruant in te potestates. Dirripiant te Virtutes. Concutiant te Troni. Euertant te Principatus. Obruant te Archangeli. Contorqueant te Angeli. Exterminent te omnes cæli. Concutiat te terra. Absorbeant te Maria. Item fortius, et districtius coniuro, adiuro contestor exorcizo eogo, et constringo vos omnes nefandissimos Dei rebelles spiritus immundissimos, dignos vestrorum immensorum nefandissimoru (05) scelerum, æterniq; ignis infernalis optime meritos, et vobis plenis superbia, rebelione, falsitate, abusione, spurcitia, et dolo, strictissimè mando, impero, et præcipio, per potentissimum nomen Dei Tetagramaton, per eum qui dixit, et facta sunt omnia, vt destructis omnibus signis nequitie (11) vestre (11) fugiatis, et recedatis ab ista creatura Dei, absq; læsione animæ, et corporis. Fuge ergo immunde spiritus, miserrimæ, tentator, fallax, mendacij pater, hæreticæ, fatuæ, bestialis, pediculosæ, lendinosæ, furiose, luxuriose, insipiens, crudelis, inique, prædo, bestia macra, famelica, ruginosa, scabiosa, truculentissima, omnium bestiarum bestialissima, serpens tortuosæ, sus lutulente scelerate, nefande, maledicte, excommunicate, blaspheme, damnate, atq; damnandæ, eiecte de paradiso, de gratia Dei, de loco in ennarrabili, de consortio, et societate

Angelorum, vt sugias pre (11) cipio validissime, destructis cunctis operibus tuis satanicis, non obstantibus quibuscunque pactis cum malesicis initis. Item coniuro te fortiori modo, quo valeo, et possum, per Mariam matrem Domini nostri Iesu Christi. Per Mariam humilitatis magistram, candidissimum lilium: speculum sine macula. Per Mariam Virginem prudentissimam, matrem Diuinæ gratiæ, dæmonum terrorem, inserni pauorem, et omnium vestrorum exteminium. Per Mariam cordis signaculum, Turrim Dauid, ex qua pendent mille clipei ex vestris debellati. Per Mariam Christianorum auxilium, omnium beatorum imperatricem, vitæ lignum: vitem fæ cundissimam, ciuitatem resugij, voluptatis paradisum, et clipeum pugnantium. Per Mariam Dei Sanctuarium, altissimi propitiatorium, f deris tabernaculum, rubum ardentem, et incombustum. Per Mariam regnum tuum dissipantem. Per Mariam sole amictam, gloriæ Dei solium, auroram rutilantem, et omnium Sanctorum decus. Et per eius nomina sanctissima, videlicet. Mater Arca Paradisus Cedrus Cupressus Palma Rosa Oliua Platanus Balsamum Myrrha Vitis Galbanus Li lium Scala Ce (11) li Porta Paradisi Mare Ros Luna Sol Terra Arcus cælestis Collum Columba Elephas Ouis Ebur Dies Fons omnium gratiarum Nauis securissima Nubes Mo (04) s synai Thronus Vellus Lux Vas Dei Rota Dei Sedes Dei Ciuitas Dei Castellum Stella matutina Lignum vitæ Speculum persectionis Puteus aquarum viuentium Regula morum Auriga virtutum Sponsa Dei Mater Christi Spiritus Sancti te (02) plum Hospicium Deitatis Dominatrix dæmoniorum Debellatrix Spirituum inferorum Virga dæmonum Pauor inferni Mediatrix Medicina Auxiliatrix Consolatrix Sanitas liberatrix Defensio Portus Omnium Christianorum gloria per hæc, et omnia alia eius nomina coniuro vos, vt fugiatis ab hac creaturæ. In nomine Patris Et filij Et Spiritus Sancti. Amen. O musca obstinata, vermis vilissimæ adhuc audes Deo resistere? præcipio tibi, ò terra Dei creatura, vt aperias os tuum, et absorbeas diabolum istum Dei rebellem statim, et sestinanter audito verbo, sicut ab sorbuisti Datan, et Abiron per potentiam Dei creatoris tui, qui in te habitare dignatus est, et sicut Cete eiecit Ionam de ventre suo, et non retinuit, ita nec retinere valeas hunc malignum spiritum, necsibi fauentes, cuiuscunq; conditionis, et virtutis existant, nist in loco turpissimo tui, videlicet in inferno, et ibi sine fine permaneant, cu (05) omnibus sibi fauentibus. Audi, audi

spiritus à Deo maledictæ, pre (11) cipitate æternaliter, plene omni malo, vacue omni bono derisio totius angelicæ naturæ, ignorasti vt insipiens, et dixisti in corde tuo, non est Deus: recognosce igitur sententiam tuam horribilem, et p nam terribilem, amaram, fortem, et multis flagellis, et angustijs plenam. O spiritus nequissime, authoritate, et potentia magni Dei, et totius curiæ cælcstis, maledictus, et blasphematus sis perpetualiter, et nulla sit tibi requies, si statim non recesseris à creatura ista. Pereant ergo omnes cogitationes tue (11) in tuum detrimentum, et confusionem ad lau dem Dei, et pænam tuam terribilem, maledictionem æternalem, et expulsionem subitaneam ab hac creatura Dei. Exurge Domine in ira tua, iraq; tua deuoret eum; egrediatur diabolus iste ante pedes nostros, et corruat in terram; in furore tuo Domine exeat spiritus iste. Non nobis Domine, non nobis, sed nominituo da gloriam. Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltauit me: Da mihi auxilium Lomme, et adiuua me Domine Deus meus: fiant aures tuæ intendentes, in vocem depræcationis meæ. In Domino confido non confundar in æternum. Cede iam vafer maledictæ, et nisi recesseris, irruant in te cunctæ maledictiones. Maledicat te Iob, qui in patientia sua te prostrauit. Maledicat te, Tobias, qui in misericordia sua, meruit à Deo tentari, et sanari. Maledicat te Indith, quæ armata ieiunio reportauit victoriam de inimicis suis. Maledicat te Dauid, qui in misericordia consecutus est sedem Regni in secula. Maledicat te potentia Patris. Maledicat te Sapientia filij. Maledicat te bonitas spiritus sancti. Maledicat te ce (11) lum. Maledicat te Virgo Maria. Maledicant te Patriarchæ Prophetæ, Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, et omnes Sancti, et Beati. Maledicat te terra, maria, flumina, fontes, et riui. Maledicant te cuncta elementa, et cunctæ creaturæ in cælo, in terra, et subtus terram. Maledictus sis in oriente, et occidente; in septentrione, et meridie: in Imperijs, et Regnis: in statibus, et potentatibus: in Prouincijs, et Insulis; in ciuitatibus, et castris; in omnibus villis, et oppidis. Maledictus sis in omnibus ædificijs, et habitaculis; in vallibus, et collibus; in montibus, et planitijs; in campis, et vineis, in pratis, et hortis, ac disertis: in cauernís, ruinis, et abvssis; in sepulcris, et statuis: Maledictus sis in siluis, et nemoribus, in speluncis, et solitudinibus: in lapidibus, et mineralibus: in arboribus, et herbis, in fructibus, et floribus: in gemmis, et gummis: in puluere, et cinere: Maledictus sis in aere, et nube; in tonitruis, et sulminibus; in Austro, et Zefiro, in Africo, et Aquilone; in Borea, et in omnib. ventis. Maledictus sis in maribus, et lacis:

in stagnis, et torrentibus: in sluminibus, et riuulis; in nauilijs, et puteis; in fontibus, et cisternis ac balneis; in fluctibus, vndis, plu uijs, imbribus, guttis, et spumis. Maledictus sis in grandine, et gelu: in niue, et glacie; in rore, et pruina: in turbine, et procella; in omnibus aquis, et eorum finibus, et effectibus. Maledictus sis in portu, et litore: in vijs, et itineribus: in igne, et calore; in luce, et scintilla: in frigiditate, et humiditate, in siccitate et combustione, in auibus, et piscibus, in vermibus, et serpentibus, in cunctis bestijs, et animalibus. Maledictus sis in horis, et momentis, in diebus, et noctibus, in hebdomadibus, mensibus, et annis, in Vere, et æstate: in autumno, et hyeme; in omnibus ætatibus, seculis, et temporibus. Maledictus sis in cibo et potu, et in omnibus eorum vasis, et ornamentis, in bello, et armis, in triumphis, et spectaculis, in pondere, et mensura, in omnibus sign s, et vestigijs. Maledictus sis in litteris, prosis, et metris, in statutis, et constitutionibus, in præceptis, et ordinationibus, in sententijs, et legibus, in edictis, et historijs, in fabulis, et libris; in scriptis quibuscunq; et vbicunq; inuentis. Maledictus sis in cantu, et sono, in tripudio, et ludo, in picturis, et colore, in omni materia, et forma, in locutione, et taciturnitate, in celeritate, et pigritia, in mora, et motu, in strepitu, et quiete, in differentia, et arte, in vmbra, et tenebris, in finibus, et terminis. Maledictus sis in dulcedine, et amaritudine, in gustu, et odoratu, in m rore, et lætitia, in confusione, et procella, in captiuitate, et abhominatione, in laqueo, et formidine, in altitudine, et profunditate, in longitudine, et latitudine, in substantia vestra, et ratione. Maledictus sis in intelligentia, et voluntate perueisa, in suggestione pec candi, et cogitatione, in affectione, et delectatione, in consensu, et operatione, in consuetudine, et desperatione, in defensione peccati, et gloriatione in damnatione, et omni operatione vestra maledicta. Et tandem maledictus sis in qualibet parte huius, corporis, et extra eorpus, et vb cunq, futurus sis, et omnes pænæ, et afflictiones amaræ valde, quæ didraut excogitari possunt, aut haberi, in nomine Iesu Christi, super te irrùant, et te excrucient donec exieris. Et quia potens es, potentissima tormenta patieris, tibi fortiori, fortior instat cruciatio, eo magis, quia nemine suggerente peccasti, sed ex propria superbia, et iniquitate cua in vinea Sabaoth fecisti ingratæ labruscas, idcirco sublata sepe, trado te in nomine Iesu cunctis dæmonibus in concul cationem, et consumationem. Coniuro te culex stercorate, per virtutem omnipotentis Dei, et

per lac dulcissimum, et sacrosancta vbera Mariæ Virginis, quæ lactauerunt Iesum Christum Dominum nostrum, vt exeas, et recedas ab hac creatura Dei. Net te lateat maledictæ Satana, creatura damnata, reprobata, et â Deo maledicta in æternum. Nec te lateat spirit us immundæ vbicunq; latitas, imminere tibi diem iudicij sempiterni, diem miseriæ, iræ; calamitatis, et furoris Domini, qui venturus est vel ut clibanus ardens, in quo tibi, et angelis ruis apostaticis æternus superueniet interitus, quia Deum, qui to genuit dereliquisti, et oblitus es Domini Creatoris tui. O supetbæ, verum est, quod flebis irremediabillibus lacrymis, verum est, quòd in perpetuam lamentationem, et luctum, direptionem, fabulam, im properium, et æternam mortem conuersus est dies crea tionis tuæ, quia thesaurizasti tibi iram Dei, quia unpleta sunt ossa tua vitijs ab adolescentia tua, quia impletus est venter tuus ira suroris Domini, quia panis tuus, tamquam fel dracenum intrinsecus est; pro pterea; damnatæ, cum satiatus fuer is miquitate, arctaberis; pluet super te ignis infernalis, et non effugies arma ferrea, dedit te Dominus in reprobum senfum, vt ea facias, quæ non conneniant, ideo fabricas misi mala, et non desinis subuertere vias Domini erectas. Condis leges iniquas, et iniustitiam fcribis, vt opprimas in iudicio pauperes; et pupilli, ac viduæ sint præda tibi; sed clamor in iquitatum tuarum introiuit in aures Domini Sabaoth, et peccata tua sunt scripta ftillo ferreo in tabula adamantina, exarata super latitudinem cordis tui, ex quo exit putredo, sanies, et venenum, de quo nascuntur vermes mendaciorum. O miseria miseriarum, quia non inueneris scriptus in libro viræ, super caput tuum volaut noctuæ, in derisum, oculi tui operiuntur stercore, facies tua nigra est sumo infernali. O vitis infructuosa, quæ pro vua dedisti labruscas. O terra spinis obsita, sterilis, maledicta, et excommunicata, ad nihil aliud vales, nisi ad combui endum, iam appropinquant cuncta mala, et dolores non tardabunt, imo in dolore, m rore, et amaritudine botros tuos colliges. Cede ergo maledictæ, cede apostata, cedo excommunicate, da honorem Deo, et fuge ab hac creatura, quam Dominus noster Iesus Christus prætioso sanguine suo redemit. Cede per ignem Laurentij, per paupertatem Francisci, per exilium Atanasij, per tormenta Vincentij, per silentinm Arsenij, per Iachrimas Ephremij, per labores Pacomij, per ieiunia Euagrij, per solitudinem Honorij, per nuditatem Antonij, per cæcitatem. Tobiæ, per vlcera Iob, per pacientiam Moysi, per persecutionem Danid, per lapides Stephani, per, crucem Petri, per gladiu (05) Pauli,

per vincula, et carceres Ioannis Baptistæ, et per alia innumera Martyrum, Confessorùm, et Virginum tormentorum genera. Cede ergo, et fuge victus, et prostratus abscede. Cede Deo, qui te in humiliato lob, in seruitutem redegit. Cede Deo, qui te per Danielem puerum suum perdidit, et draconem prostrauit. Cede Deo, qui te per seruum suum Dauid de Rege Saule spiritualibus canticis pulsum fugauit. Cede Deo, qui te per malitiam tuam in Faraone, et eius exercitu, per Moysem seruum suum in abyssum demersit. Cede Deo, qui te in Iuda Iscarioth proditore damnauit. Quid resistis adhuc bestia fraudulenta? quid retràctas obstinatæ in malitia? Confundant te omnes furores, deformitates, nauseæ, persidiæ, imbecilitates, insolentiæ, derisiones, sussurationes, obscuritates, iurgia, rixæ, perturbationes, ructus, perditiones, rusticitates, profanationes, et scelera cuncta. O excommunicatæ superueniat in te persecutio, rapina, confusio asperitas, dolorum renouatio, ignominia, rebelio, immunditia, insælicitas, contaminatio, impietas, gemitus, s tor, [Illegible word], inurbanitas, repugnantia, caligo et cunctæ iniquitates. O supere be disperdat te calamitas, angustia, conquassatio præssura, conslictus, consumatio, m ror, impietas, erudelitas, omniumq; scelerum inundatio. Aperiat terra os suum in nomine Iesu, et deglutiat te in inferno deorsum, descendant super te cunctæ maledictiones, nisi recesseris ab hac creatura Dei. In nomine Sanctissimæ Trinitatis, Patris Et filij Et Spiritus Sancti. Amen. Oratio. Obone Iesu; corona certantium, et omnium inite sperantium salus, qui, vt nos ab infestationibus dæmonum liberares; in contractione neruorum, compressione ossium, et spinarum punctione, p nas acetbissimas sustinuisti, et in cruce instar latronis affigi elegisti: exaudi quæsumus vocem nostri clamoris, qui eruisti nos de lacu miseriæ: libera bonæ Iesu hanc crearuram, ne lupi rapaces opprimentes ouem tuam, quam prætioso redemisti sanguine, deuorent, vel diu excrucient. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto viuis, et regnas et c. O obstinata musca maledicta, venenorum sibilator, vermis me (02) daciorum, et generator viperarum, inimice fidei, adductor mortis, vitæ raptor, iustitiæ declinator, malorum omnium radix, somes vitiorum, seductor hominum, proditor gentium, incitator inuidiæ, origo auaritiæ, causa discordiæ, excitator dolorum, et inue (02) ntor

cunctorum malorum, quid refistis, cum scias Christum tuas perdere vires? fuge, fuge cum cæteris consortijs tuis, per nomen tremendum Iesu, qui te præcipitauit de c lo, coluber tortuosæ. Hic enim præcipit soli, et non oritur, hic stellas claudit, quasi sub signaculo. Hic subuertit vos in furore suo. Hic ausert prædam de dentibus vestris. Hic conterit molas iniquorum. Hic fortis, alligauit vos fortes. Hic vincula vestra disrupit. Hic vos expoliauit. Hic regnum vestrum destruxit. Hic vos victos ligauit. Hic victoriam reportauit de vobis inimicis suis. Hic principem omnium vitiorum præcipitauit. Hic portas ereas vestras confregit, et vectes ferreos contriuit. Hic percussit vos superbos, et vulnerauit vos dracones. Hic fecit prædam in Inferno. Hic inferni captiuos liberauit. Hic mortem calca uit occisus. Hic posuit signum victoriæ in Tartaro. Hic superbis vobis resistit. Hic mortis, et diaboli est victor. Hic in natiuitate teruit Herodem, et moriens vicit diabotum. Hic posuit circulum in naribus tuis maledictæ apostata. Hic vobis peccatoribus non pepercit, sed damnabiliter in Tartaro in æternumexernciabit. Hic, in quem desiderant Angeli prospicere, illustrat paradisum. Hic posuit titulum gloriæ in seculo. Hic vocat peregrinos ad patriam. Hic est potra, et robur nostrum. Hic est Saluator noster, et refugium. Hic saluat, et liberat nos ab omnibus vobis persequentibus. Hic Iesus, verbum Dei, est diledus noster, electus ex millibus, vere Deus absconditus, spiritus suauis, qui ingreditur ad animas deuotas; Dominus vniuersorum, qui nullius habet indigentiam; munus nobile: singulare solatium animarum; charitas perfecta; sanctisicatio nostra, et redemptio, consolatio viatorum, et sanctorum æterna fruitio: medicus infirmorum, fons sitientium; consolator desolatorum: sons bonitaris, ßietatis, et diuinæ misericordiæ: lux animæ nostræ: eibus, et potus noster: amor, gaudium, et dulcedo nostra, qui graditur cum simplicibus: qui se reuelat humilibus, qui paruulis dat intellectum: qui puris mentibus aperit sensum: in hurus ergo nominis potenti virtute euanescite omnes vos maledicti diaboli, et abite præcipites ad loca vobis à Deo deputata, absq; læsione cuiusuis. In nomine Patris Et filij Spiritus Sancti. Amen.

BENEDICTIO Quonumcunque comestibilium. Vers. Adiutorium no trum in nomine Domini. Resp. Qui secit c lum, et terram. Exorcizo vos creaturæ panis, vini, et cuiuscunq; comestibilis in nomine illius, qui panes in deserto benedixit, et multiplicauit, qui aqnam in vinum conuertit, et manna in deserto patribus dedit, omne delectamentum in se habens, vt sitis sortitudo, sanitas, et purificatio, huic, et omnibus Dei creaturis ex vobis sumentibus, ad effugandos omnes spiritus immundos, omnemq; nesariam vim diaboli, et omnes figuras, et minas satanæ exterminandas. Per Christum Dominum. Oratio. Omnipotens æternæ Deus Angelorum panis viuus, qui Eliam in fortitudine subcinericij panis vsq; ad mo (04) tem Dei Oreb ambulare fecisti, et quinq; panes in deserto tua sancta benedictione multiplicasti, aquam in vinum optimum transubstantiasti. Moysenq; et populum tuum in deserto cibis suauissimis cibasti: pu rificare benedicere et sanctificare digneris has creaturas cibi, et potus, quas in nomine tuo sancto purifico benedico et sanctisico vt quicunq; ex eis comederint, et biberint, per dilectiore (02) beatæ Mariæ Virginis, et omnium Sanctorum, bibant, et come (11) dant coram Domino cum omni lætitia, et sint contra malcficia, insidias, et callidi hostis morbos prasidium, et tutamen, et comedentium corda, viscera, et cuncta corporis membra, per Spiritus Sancti gratiam sanctificentur: que omnia malesicia, incantationes, ligationes signaturas, et facturas per hæc comestibilia, et potabilia destruo anichilo et à corporibus humanis cradico. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Aspergantur aqua benedicta. BENEDICTIO Iguis ad comburenda instrumenta maleficialia. Vers. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Resp. Qui secit c lum, et terram. Exorcizo te creatura ignis, per Deum totius vniuersi Creatoré, qui pluit super Sodomam, et Comorram sulphurem, et igne (02) , subuercitq; eorum Ciuitates, et omnes habitatores per cum à

quo egresso igne, Nadab, et Abiu, et iterum extremam partem castrorum populi murmurantis, deuorauit, per eum qui te in inferno statuit ad cruciandum, et torquendum peccatores, super quos pluit laqueos ignem sulphurem, et spiritum procellarum: vt fias creatura ab omni labe inimici purgata, et benedicta Et in te retincas omnem vim, et virtutem comburendi. Et sicut he (11) c instrumenta hæreticalia, et malesicialia, creaturas Dei vexantia in sumu (05) nunces, conuersurus, et ad nihilum redactur us, sic in virtute Domini exercituum, eorum operationes, et diabolicæ vexationes euanescant, et cuncta maleficia incantationes, sascinationes, ligaturæ, signaturæ, facturæ à cunctis membris maleficiatorum eradicentur, confringa (01) tur, et annichilentur, sine tamen spirituali, vel corporali eorum læsione. Per Christum Dominum nostrum. Aspergatur aqua benedicta. Et in ipsa combustione recitetur ps. Exurgat Deus et c. BENEDICTIO Medicinalium, vnctionum, et c terorum mutandis mutatis. Vers. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Resp. Qui fecit c lum, et terram. Exorcizo te creatura medicinç per medicum æternæ salutis, qui a morte æterna genus humanum proprio sanguine sanitati restituit: per eum, qui ad curationem hominum virtutem medicinalem, herbis, lapidibus, ac diuersis creaturis contulit, vt nulla sit tibi communicatio cum angelis apostatis, sed in virtute Domini nostri Iesu Christi cunctas mimici fallacias à te expelle, et , vt ex diuersis rebus facta es compositio medicinalis ad sana (01) das Dei creaturas, et præcipue à diabolo vexatas, sic virtutem tuam naturalem retincas, supernaturalemque recipias, adiurata in virtute Dei Patris et Filij et Spiritus Sancti cuncta maleficia destruen tis, ac regnantis in secula seculorum. Amen. Oratio. Omnipotens æternæ Deus, qui es vera salus, et medicina, et á quo omnis sanitas, et medicamentum venit: quæsumus clementiam tuam, et pietatem, vt hanc medicinam, quam ad expellendas omnes ægritudines, et quascunq; virtutes diabolicas, et infestationes maleficiales: inio, et ipsos de (11) mones à corporibus, et visceribus hominum in nomine sancto tuo benedico sanctifico et consecro. Sic clementissime. Domine benedicere sanctificare et consecrare digneris: et in homine, qui eam sumpserit, extingue

sebrinm insestationes, viscerum tormentà cura: cordis, et capitis dolores, et passiones cunctas dissolue, grauitates pectoris remoue, infestationesq; cunctas à quibusuis partibus corporis resolue: phantasmaticis adesto periculis, tumoresq; compesce. Fiat etiam illi hæc medicina sancta, morbi præsentis expulsio, et peocatorum omnium optata remissio: vt dum gloriatur aduersarius de habitatione percepta, ab hac creatura tua, cum omnibus maleficijs, incantationibus, ligationibus, signaturis, et facturis, ipse confusus recedat. Per Dominum nostrum et c. Aspergantur aqua benedicta. BENEDICTIO OLEI. Vers. Adiutorium nostrum in nomine Dotnini. Resp. Qui fecit c lum, et terram. Exorcizo te creatura olei per Deum patrem omnipotentem, qui creauit cælum, et terram, et omnia, quæ in eis sunt: per sapientissimum filium eius Iesum Christum, per quem omnia in sapientia ordinata sunt: per Spiritum Sanctum, per quem, bonitatem, et clementiam consequimur: per Mariam Virginem debellatricem dæmoniorum: per Sanctos Angelos, castra summi Regis: per Patriarchas tentoria Israel: per Prophetas, oracula spiritus sancti: per Sanctos Apostolos, iudices seculi: per Euangelistas Cancellarios Christi fideles: per Innocentes flores Mar tyrum: per Sanctos Martyres charitate feruidos: per Sanctos Confessores lumina mundi: per Sanctos Doctores tubas Spiritus Sancti: per Monacos semina benedictionis: per Sa (01) ctos Eremitas mundi contemptores: per Sanctos Sacerdotes, sacra Christi dantes: per Sanctos Ieuitas præceptorum seruatores: per Sanctas Virgines Christi sponsas: per Sanctas Viduas specula morum; vt omnis virtus diaboli, omnis exercitus aduersarij, omnis incursus, omnis tumor, dolor, et phantasma Satanæ, ministrorumq; eius eradicetur, et effugiat ab his, qui ex te biberint, vel se vnxerint, maleficia cuncta diabolica destruas, et ad nihilum redigas, et medicina optima, et sancta efficiaris menti, et corporisanitatem restituas: nec valeant dæmones se latitare in corporibus ipsis, sed in virtute potentiss mi nominis Iesu se manifestent, et obedientiam ministris lesu Chrtsti præstent, et exeant cum omnibus malesicijs. In nomine Patris Et filij Et Spiritus Sancti. Amen.

Lectio S. Euangelij secundum Lucam. Svspiciens Iesus, dixit. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hierico, et incidit in latrones, qui etiam despolianerut eum, et plagis impositis abierunt, semiuiuo relicto. Accidit aute (02) , vt Sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo præterijt. Similiter et leuita. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est, et appropians, alligauit vulnera eius, infundens oleum, et vinum, et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit, et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait, curam illius habe, et quodcunq; super erogaueris, ego cum rediero, reddam tibi. Resp. Laus tibi Christe. Oratio. Omnipotens æternæ Deus, qui oliuas crea sti habentes amantudinem in radice; fortitudinem in ligno: pulchritudinem in folijs: latitudinem in ramis: durationem in longitudine: celsitudinem in erectione, et plenitudinem in fructificatione ex ouibus ad condimentum vniuersi, liquorem suauissimum emanare fecisti, quo Iacob titulum lapideum in Bethel vnxit ad consecrationem Sacerdotum; et in sacrosanctis Sacramentis oleo vti iusisti, super Reges fundi, et eo infirmos vngi ordinasti, tabernaculumq; et altare cum omnibus vasis eorum, vt essent Sancta Sanctorum, consecrari: sacrificia, et primitias oleo conspersas offerri, præcepisti, sie Domine, per hæc, et alia mirabilia, quæ in sancto oleo operatus es, dignare hoc oleum benedicere sanctificare et consecrare; vt quicunq; ex eo biberit, vel se vnxerit, vnctus sit dolore pe (11) nitentiæ, soliditate conscientiæ, sanctarum virtutum diuersitate, charitatis amplitudine, perseuerantia in omni bono opere, æternorum contemplatione; et æternæ consecutione, et ab eo eradicantnr om nes facturæ, maleficia, incantationes, phantasmata, tumores, dolores, et ligationes quomodolibet contra creaturas tuas factæ. Sic omnium operum Satanæ, et ministrorum eius destructio expulsio, et exterminatio. Et sicut oleum benedixisti, et per Samuelem, Saulem, et Dauid in Reges, et prophetas vnxisti; per Moysen, Aaron, in Sacerdotem, per Sadoch Salomonem, per vnum de filijs prophetarum, Iehu; per Elisesi Reges super Syriam, et Israel, et prophetam pro se oleo vuxisti sancto; Sic in nomine sancto tuo,

hocoleum benedico sanctifico et consecro et omnibus benedictionibus Dei repleo, et sit benedictum sanctificatum et co (04) , secratum creaturis à diabolo vexatis in vnctionem, vsum, et potum trado, ad extirpandum, et eradicandum omne nephas diaboli. Sit omnium operum satanæ destructio, et exterminatio et quisquis hoc oleo vsus fuerit, non possit in eo diabolus latitare, imo se manifestare vrgeatur. Hoc oleum benedico sanctifico et consecro ad restituendum obsessis visum, auditum, loquellam- et gressum: febricitantibus valetudinem: ægrotantibus sanitate (02) : ad extinguendum venena, tumores, et dolores: ad comprimendum noxia: ad depellendum aduersa: ad restituendum Coniugu (05) amorem, et odium expellendum, et quisquis ex eo vsus fuerit, ab omm pariter langore anxio, et ab omni infirmitate sanetur: à cunctis, operationibus, et insidijs inimici liberetur: à morsu antiqui serpentis nunquam lædatur, et cunctæ aduersitates separentur à plas mate tuo, sanguine filij tui redempto. Sit Oleum Iudith: sit oleum gaudij: oleum exultationis præ participibus tuis in visceribus creaturarum Dei: oleum misericordiæ in ossibus eorum: oleum fructificationis fidei, charitatis, et pacis. Multiplica benedictiones tuas æternæ Deus super hoc oleum, sicut stellas cæli, et super arenam, quæ est in littore maris. Quia ego, per eum, cuius nomen est oleum effusum, benedico sanctifico et consecro . Fu (05) dat petra riuos olei sacri super vexatos à diabolo, et vngat eos Deus, oleo lætitiæ in habitaculis iustorum, et proficiat in salutem lempiternam. Per eundem Christum Dominum nostrum, qui vnxit mundum oleo misericordiæ suæ. Amen. Oratio. Omnipotens æternæ Deus, qui per potentiam tuam cuncta creasti, et per mirabilem bonitatem curationem morborum oleo dedisti: sic misericordiam tuam, et virtutem super hoc oleum inuocamus, vt benedicendo benedicas, sanctifica (01) do sanctifices, et consecrando consecres; quatenus, quicunque hoc oleo vsus fuerit, benedictionis tuæ gratia opulenta repleantur corda, viscera, capita, et cuncta membra, per gratiam spiritus sancti à turpitudinc callidi hostis purificentur et sanctificentur. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Aspergator aqua benedicta. Vngantur, aures, oculi, nares, pulsus, capitis, et manuum infirmi, labia c tereq; partes vexate, dum honestè fieri possit, et vn gendo dicat.

Extinguatur in te N. creatura Dei omnis virtus diaboli, et per hoc signum crucis, quod tibi dò, absoluo te ab omnibus malesicijs, incantationibus, ligationibus, signaturis, facturis, doloribus, passionibus, et vexationibus, quomodocunque arte diabolica tibi factis, ac per istam sanctam vnctionem det tibi Dominus corporis fanitatem, et animæ benedictionem. In nomine Patris et Filij et Spiritus Sancti Amen. Post vnctionem dicat. V.Dominum vobis. R.Et cum Spir. et c. Oratio. Domine Iesn Christe, qui es salus, et medicina vera, à quo omnis sanitas, qui mstitnisti, vt languidos olei liquore tangentes vngamus: quæ sumus elementiam tuam, vt creaturam hanc tua (01) diabolica vexatione laborantem fanare digneris. Qui cum patre, et spiritu sancto viuis, et regnas in secula seculorum. Amen. MODVS CVRANDI FEBRICITANTES. PRIMA DIE. Sacerdes superpelliceo, et stola indutus aute Altare, velalie condecenti loco: dicat. In nominæ Sanctissimæ Trinitatis, Patris et Filij et Spiritus Sancti. Amen. Super Aegros manus imponeut, et benè habebunt, dicit Dominus. Deus in adiutorum meum intende. Domine ad adiuuandu (05) me festina. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Saucto. Situt erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen. Infirmorum propitiator, abiectorum protector, defperandoru (05) Saluator, Dens patris mei, et Deus hæreditatis Israel, Dominator c lorum, et terræ. Creator aquarum, Rex totius creaturæ tuæ, exaudi preces serui tui. Domine non secundum peccata nostra, quæ fecimus nos, neq; secundum iniquitates nostras retribuas nobis. Cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. Oratio. Omnipotens sempiternæ Dens salus e (11) terna credentium, exaudi nos pro infirmo famulo tuo.N. pro quo misericordiç tuç imploramus anxilium: vt reddita sibi sanitate gratiarum, tibi in Ecclesia tua refferat actiones. Per Dominum et c.

Lectio Hieremiæ Prophetæ. Cap. 24. In diebus illis. Acccesserunt omnes principes bellatorum, dixeruntq; ad Hieremiam prophetam. Ora pro nobis ad Dominum Deum tuum. Et factum est verbum Dommi ad Hieremiam. Vocauitq; Iohanan filium Careæ, et omnes principes bellatorum, et vniuersum populum à minimo vsq ad magnum, et dixit ad eos. Hæc dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me, vt prosternerem preces vestras in conspectu eius. Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non euellam. Iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. Nolite timere à facie Regis Babylonis, quem vos pauidi formidatis. Nolite metuere eum dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, vt saluos ves faciam, et eruam de manu eius. Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. Dicit Dominus omnipotens. Resp. Deo gratia. Tu es Deus, qui facis mirabilia solus: ego autem cantabo fortitudin em tuam, et exaltabo mane misericordiam tuam. Adiuua nos Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui Domine libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuu (05) . Oratio. Deus, qui non mortem, sed p nitentiam desideras peccatorum, populum tuum ad te reuertentem propitius respice, vt dum tibi denotus existit, iracundiæ tuæ flagella ab eo amoik as. Per Dominum et c. Lectio l bri Regum. 2. Regum 2.4. In diebus illis. Immisit s. ominus pestilentiam in Israel de mane, vsq; ad tempus constitutu (05) , et mortui sunt ex populo à Dan, vsq; Bersabeæ septuaginta millia virorum. Cumq; extendisset manum suam Angelus Domini super Hierusalem, vt disperderet eam; misertus est Dominus super afflictionem populi sui, et ait Angelo per cutienti. Sufficit nunc. Contine manum tuam. Erat a utem Angelus Dommi iuxta aream Areuna Iebusei. Dixitque Dauid ad Dominum, cum vidisset Angelum cædentem populum. Ego sum, qui peccaui ego, qui inique egi: isti, qui oues sunt, quid fecerunt? Vertatur obsecro manus tua contra me, et contra domu (05) patris mei. Venit autem Gad propheta ad Dauid in die illa, et dixitei. Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Iebusei. Et ascendit Dauid iuxta sermonem Gad, quem præceperat ei Dominus. Et propitiatus est Dominus terre (11) , et cohibita est plaga ab Israel. Resp. Deo gratias. Misit verbum suum, et sanauit eos, et eripuit eos de morte eoru (05) .

Miserere mei Domine quoniam infirmus sum, sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde, sed tu Lomine succurre ei. Oratio. Respice Domine famulum tuum. N.in infirmitate corporis sui laborantem, et animam resoue, quam creasti, vt castigationibus emendatus, co (04) tinuo se sentiat tua medicina saluatu (05) . Per Dominum nostrum et c. V. Dominus vobiscum. Resp. Et cum Spiritu tuo. Lectio Sancti Euangelij secundum Mattheum. In illo tempore. Cum introisset lesus Capharnaum, accessit ad eum Centurio rogans eum, et dicens. Domine puer meus iacet in domo paraliticus, et malè to quetur, et ait illi Iesus. Ego veniam, et curabo eum, et respondens Centurio, ait, Domine non sum dignus, vt in tres sub tectum meum, sed tantum dic, verbo, et sanabitur puer meus, nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites, et dico huic, vade; et vadit. Et alio, veni, et venit. Et seruo meo, fac hoc, et facit. Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit. Amen, dico vobis, non inueni tantam fidem in Israel. Dico autem vobis; quod multi ab oriente, et occidente venient, et recumbent cum Abraam, Isaac, et Iacob in Regno c lorum, filij autem Regni eijcientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus, et stridor dentium, et dixit Iesus Centurioni. Vade, et sicut credidisti fiat tibi; Et sanatus est puer in illa hora. Resp. Laus tibi Christe. Respice Domine ad fragilitam generis humani, et require vulnera, quæ curasti, quia, quantum circa nos pietatem impenderis, amplius, quibus miserearis inuenies: extende quosumus medicas manus, et quod infirmum est cura, quod dubium est repara, quod integrum fide perseuerante conserua. Oratio. Ineffabilem misericordiam tuam Domine nobis clementer osté de, vt simul nos, et à peccatis omnibus exuas, et à p nis, quas pro his meremur eripias. Per Dommum nostrum Iesum Christu (05) . Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Vers. Benedicamus Domino. Resp. Deo gratias. Pax, et benedictio Dei omnipotentis Patris, et filij, et Spititus Sancti descendat super te, et maneat semper. Amen.

SECVNDA DIE. In nomine Sanctissimæ Trinitatis Patris, et filij, et Spiritus San cti. Amen. Salus populi. Ego sum dicit Dominus; de quacunq; tribulatione clamauer int ad me, exaudiam eos, et ero illorum Dominus in per petuum. Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuuandum me festina. Gloria patri, et filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper etc. Per eum, qui peccata nostra portauit in corpore suo, cuius vulnere plagarum sanati sumus, cuius tactu vis febrium mox recesssit, cuius sermone confestim furdus audiuit, cuius iussu mutus fari non distulit, claudus cucurrit, cæcus vidit, ægrotus præualuit, surrexit de sepulcro quatriduanus. Per ipsum ergo te Pater pijssime postulamus, vt peccantibus nobis veniam, et languenti fratri nostro conferas salutem, et veram medicinam. Si ambulauero in medio tribulationis viuificabis me Domine, et super iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et saluum me fecit dextera tua. Oratio. Deus, sub cuius nutibus vitæ nostræ momenta decurrunt; suscipe preces famuli tui, pro quo misericordiam tuam egrotanti imploramus; vt de cuius periculo metuimus, de eius salute lætemur. Per Dominum etc. Lectio Hieremiæ Prophetæ. Cap. 14. Si iniquitates nostrç contenderint contra nos Domine fac propter nomen tuum, quoniam multæ sunt auersiones nostræ. Tibi peccauimus expectatio Israel, Saluator eius in tempore tribulationis. Tu autem in nobis es Domine, et nomen tuum inuocatum est super nos, ne derelinquas nos Domine Deus noster. Resp. Deo gratias. Fac mecum Domine signum in bonum, vt videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu Domine adiuuisti me, et consolatus es me. In Deo sperauit, cor meum, et adiutus sum, et refloruit caro mea, et ex voluntate mea co (04) fitebor, illi; Domine Deus ne sileas, et ne discedas à me. Oratio. Deus infirmitatis humanæ singulare præsidium, auxilij tui super infirmum famulum tuum ostende virtutem, vt ope

misericordiæ tuæ adiutus Ecclesiæ tue (11) sancte (11) incolumis repre (11) sentari mereatur. Per Dominum etc. Lectio Epistolæ B. Iacobi Apestoli. Cap. 5. Fratres, Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? psallat. Infirmatur quis in vobis? inducat præsbiteros Ecclesiæ, et orent super eum, vngentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fider saluabit infirmum, et alleuiabit eum Dominus, etsi in peccatis fuerit, dimittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro inuicem, vt saluemini. Resp. Deo gratias. Illumina faciem tuam super seruum tuum, et saluum me fac in tua misericordia Domine non coufundar quoniam inuocaui te. Non est aliud resugium nisi in te sperare Christe, precibus sanctorum tuorum libera nos Domine. Oratio. Protector noster aspicè Deus, vt qui malorum nostrorum pondere præmimur, percepta misericordia tua, libera tibi mente famulemur. Per Dominum etc. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Lectio Sancti Euangelij secundum Lucam. In illo tempore. Surgens Iesus de sinagoga introiuit in domu (05) Symonis. Socrus autem Symonis tenebatur magnis febribus, et rogauerunt illum pro ea. Et stans super illam imperauit febri, et dimissit illam; et continuo surgens, ministrabat illis. Cnm sol autem occidisset omnes, qui habebant infirmos varijs langoribus ducebant illos ad Iesum. At ille singulis manus imponens curabat eos. Laus tibi Christe. Clamani ad Dominum, et exaudiuit me, et non despexit orationem meam, propitiare Domine iniquitatibus nostris, et redime de interitu vitam nostram. Tribulationes cordis mei dilatatæ sunt, de necessitatibus meis eripe me Domine. Intellige clamorem meum intende voci orationis meæ, rex meus, et Deus meus. Oratio. Inuocamus clementiam tuam omnipotens æternæ Deus, qui quos diligis corripis, et quos corripis piè ad emendationem coerces. Te inuocamus Domine, vt medellam tuam conferre digneris in anima famuli tui, qui corpore atteritur, membrorum patitur debilitatem, vt mente proficiat. Da ergo ei Domine gratiam tuam, qui per Sanctos Apostolos, et Martyres tuos diuersa sa nitatum dona largiri dignatus es. Ideo intentis præcibus depre (11) camur, vt famulo tuo, qui febrium quassatione fatigatur, intercedentibus sanctis tuis clementer subuenias, et ad sanitatem pristinam

elum feuocare digneris. Per Dominum etc. Vers. Dominus vobisoum. Resp. Et cum Spiritu tuo. Vers. Benedicamus Domino. Resp. Deo gratias. Pax, et benedictio Dei omnipotentis Patris, et filij, et spiritus sancti descendat super te, et maneat semper. Amen. TERTIA DIE. In nomine Sanctissimæ Trinitatis Patris, et filij, et spiritus sancti. Amen. Ne derelinquas me Domine, Deus meus ne discedas à me, intéde in adiut orium meum Domine virtus salutis meæ. Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuuandum me festina Gloria patri, et filio et c. Saluum fac seruum tuum Deus meus spera (01) te in te, auribus percipe Domine orationem meam. Domine ne longe facias auxilium tuum à me, ad defensionem meam aspice. Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum sana me Domine. Oratio. Domine Sanctæ Pater omnipotens æternç Deus, qui fragilitatem conditionis nostræ, infusa virtutis tuæ dignatione confirmas; vt salutaribus remedijs pietatis tuæ corpora nostra, et membra vegetentur: quæsumus super famulum tuum propitiatus intende, vt omni necessitate corporeæ infirmitatis, exclusa, gratia in eo pristinæ sanitatis perfecta reparetur. Per Dominum nostrum et c. Lectio Isaiæ Prophetæ. Cap. 38. In diebus illis. Aegrotauit Ezechias vsq; ad mortem, et introiuit ad eum Isaias, filius Amos propheta, et dixit ei. Hæc dicit Dominus. Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non viues. Et conuertit Ezechias faciem suam ad parietem, et orauit ad Dominum, et dixit. Obsecro Domine, memento quæso quomodo ambulauerim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et fleuit Ezechias fletu magno. Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens. Vade, et dic Ezechiæ. Hæc dicit Dominus Deus Dauid patris tui. Audiui orationem tuam, et vidi lachrymastuas. Ecce, ego adijciam super dies tuos quindecim annos, et de manu Regis Assyriorum eruam te, et Ciuitatem istam, et protegam eam. Ait Dominus omnipotens. Resp. Deo gratias. Lacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Domine

viuifica me secundum el oquium tuum, vt sciam testimonia tua Inte speraui Domine, dixi, tu es Deus meus, in manibus tuis tempora mea. Oratio. Deus, qui famulum tuum ideo corpora liter verberas, vt mente prosiciat; patenter ostendis, quod sit pietatis tuæ præclara saluatio, dum præstas, vt operetur nobis etiam ipsa infirmitas medicinam. Per Dominum et c. Lectio Ezechielis prophetæ Cap. 18 Haec dicit Dominus Deus. Si impius egerit p nitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit vniuer sa pre (11) cepta mea, et fecerit iudicium, et iustitiam, vita viuet, et non morietur: omnium iniquitatum eius, quas operatus est, no (04) recordabor. In iustitia sua, quam operatus est viuet. Nunquid voluntatis mee (11) est mors impij dicit Dominus Deus, et non vt conuertatur à vijs suis, et viuat? Cum auerterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium, et iustitiam, ipse animam suam viuificabit: vita viuet, et non morietur, ait Dominus omnipotens. Resp. Deo gratias. Benedic anima mea Domino, et noli obliuisci omnes retribuniones eius, et renouabitur sicut aquilæ iuuentus tua. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Lectio Sancti Euangelij secundum Ioannem. In illo tempore. Erat dies festus iudeorum, et ascendit Iesus Hierosolimam. Est autem Hierosolimis probatica piscina quæ cognominatur hebraice, Bethsaida, quinq; porticus habens. In his iacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, et aridorum expectantium aque (11) motum. Angelus autem Domini se cundum tempus descendebat in piscinam, et monebatur aqua, et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ sanus fiebat à quacunq; detinebatur infirmitate. Erat autem quidam homo ibi triginta, et octo annos habens in infirmitate suas Hunc cum vidisset Iesus iacentom, et cognouisset, quia iam multu (05) tempus haberet, dixit ei. Vis sanus fieri? Respondit ei languidus. Domine hominem non habeo, vt cum turbata suerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit. Dicit ei Iesus. Surge, tolle grabatum tuum, et ambula, et statim sanus factus est homo ille, et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Laus tibi Christe. Miserere mei Domine, quoniam infir mus sum: sana me Domine,

quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde, sed tu Domine succurre ei. Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui facturæ tue (11) pio semper dominaris affectu; inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulum tuum ex aduersa valetudine corporis laborantem placatus respice, et visita eum in salutari tuo; et c lestis gratiæ præsta medicinam. Exaudi nos misericors Deus, et mentibus nostris gratiæ tuæ lumen ostende. Per Dominum et c. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum Spiritu tuo. Vers. Benedicamus Domino. Resp. Deo gratias. Pax, et Benedictio Dei omnipotentis. Patris, et Filij, et Spiritus Sancti descendat super te, et maneat semper. Amen. FINIS. 1624. Die 3. Februarij. Imprimatur. Fr. Franciscus Carenus Lector Theol. Vic. Sanctæ Inquisitinie Mediol. Fr. Al. Bariala Augustinianus, Consultor S. Offitij pro Illustri ß D. Card. Archiep. Vidit Saccus pro Excellenti ß Senatu.