Migne Patrologia Latina Tomus 84
Concilia Graeciae (Auctores varii), J. P. Migne
I. CONCILIUM NICAENUM QUOD HABITUM EST TEMPORIBUS CONSTANTINI IMPERATORIS, AB EPISCOPIS TRECENTIS DECEM ET OCTO, IN CIVITATE NICAEA METROPOLI BITHYNIAE, PAULINO ET JULIANO CONSULIBUS XIII KALENDAS JULIAS AERA CCCLXII.
(0093A)1-2 Cum convenisset hoc sanctum et magnum concilium apud Nicaeam civitatem provinciae Bithyniae, statuta sunt ab eis haec quae infra scripta sunt, ex Graeco in Latinum versa sermonem.
- I. De eunuchis qui seipsos abscidunt.
Si quis in aegritudine vel a medicis sectus est vel a barbaris castratus est, placuit ut iste talis permaneat in clero: si quis autem sanus seipsum abscidit, etiam si est in clero, cessare debet, et ex hoc nullum talem oportet ordinari: sicut autem de his qui vel affectaverunt vel ausi sunt seipsos abscidere, haec quae diximus statuta sunt, ita si qui vel a barbaris vel a dominis suis facti sunt, et probabilis vitae sunt, tales hos suscipit ecclesiastica regula ad clerum.
- II. De his qui post baptisma statim ad clerum applicantur.
(0093B) Quoniam multa sive per necessitatem sive ex quacunque causa contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex vita gentili nuper adhuc catechizati vel instituti statim ad spiritalem baptismum venissent, et continuo cum baptizati sunt etiam ad episcopatum vel ad presbyterium provecti sunt, recte igitur visum est de caetero nihil tale fieri; nam et tempore opus est ut sit catechumenus, et post baptismum multa probatione indiget. Evidens namque est apostolicum praeceptum dicens: Non neophytum, ne forte elatus in judicium incidat et laqueum diaboli. Si vero praecedente tempore mortale aliquid admiserit, et convictus duobus vel tribus testibus fuerit, cessabit (0093C)a clero qui hujusmodi est; si quis vero praeter haec facit, tanquam contraria statutis sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur de statu sui cleri.
- III. De subintroductis mulieribus.
Omnismodis interdicit sancta synodus neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ulli clericorum omnino licere permitti habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater aut soror aut thia, id est vel amita vel matertera sit: in his (0094A)namque solis personis et horum similibus omnis quae ex mulieribus est suspicio declinatur. Qui autem praeter haec agit, periclitabitur de clero suo.
- IV. Qualiter episcopi debeant ordinari.
Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia ejus ordinari; 3 si vero hoc difficile fuerit vel urgente necessitate vel itineris longitudine, certe tres episcopi debeant in unum esse congregati; ita ut etiam caeterorum qui absentes sunt consensum litteris teneant, et ita faciant ordinationem. Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.
- V. De excommunicatis clericis sive laicis.
Servetur et ista sententia, ut hi qui ab aliis excommunicantur (0094B)ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane, ne forte qui ex aliqua indignatione animi aut contentione aut qualibet tali commotione stomachi episcopi sui excommunicatione abstenti sunt. Ut ergo digna haec possint examinatione perquiri, recte visum est, per singulos annos in singulis quibusque provinciis bis in anno episcoporum concilium fieri, ut simul in unum convenientes ex omni provincia, hujusmodi examinent quaestiones: ut ita demum hi qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a caeteris excommunicati similiter habeantur, quousque in communione vel ipso episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam. Habeatur autem concilium semel ante dies (0094C)Quadragesimae, ut omnibus si quae sunt simultatibus amputatis, mundum solemne Deo munus possit offerri; secundum vero concilium agatur circa tempus autumni.
- VI. De primatibus episcoporum metropolitanorum.
Mos antiquus perduret in Aegypto vel Libya et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo hoc idem moris est. Similiter autem et (0095A)apud Antiochiam caeterasque provincias honor suus unicuique servetur Ecclesiae. Per omnia autem manifestum quod si quis praeter voluntatem et conscientiam metropolitani episcopi fuerit ordinatus, hoc concilium magnum et sanctum censuit non debere esse episcopum: sane si communi omnium consensu rationabiliter probato secundum ecclesiasticam regulam, duo vel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sententia sacerdotum.
- VII. De honore episcopi Hierosolymitani.
Quoniam mos antiquus obtinuit et vetusta traditio ut Aeliae, id est Hierosolymorum episcopo deferatur habeat consequenter 4 honorem, manente tamen civitatis metropolitanae propria dignitate.
- VIII. De Novatianis.
(0095B) Si qui voluerint venire ad Ecclesiam catholicam ex Novatianis, placuit sancto concilio ut ordinentur, et sic maneant in clero. Ante omnia autem hanc ab eis confessionem per scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae Ecclesiae statuta observaturos, id est communicaturos se et his qui forte secundas nuptias experti sunt, vel his qui persecutionis tempore lapsi sunt. Quibus tamen lapsis poenitentiae modus et tempus ascriptum est, ut in omnibus sequantur ea quae in Ecclesia catholica observantur, et sic ubique idem omnes ipsi fuerint inventi sive in vicis seu in urbibus, clerici ordinentur a catholicis qui inveniuntur, et sic etiam in clero persistant unusquisque in statu suo. Si vero episcopus (0095C)vel presbyter catholicae Ecclesiae fuerit, ad quem aliqui ex his accedunt, certum est quod episcopus quidem catholicus suam habeat dignitatem, similiter autem et presbyter et diaconus habeant. Hi vero qui ab istis veniunt, si forte episcopus fuerit, habeat presbyterii dignitatem, nisi forte et placeat episcopo catholico concedere ei etiam episcopalis nominis honorem; si vero non placuerit, inveniat ei locum, ut sit in parochia in clero episcopus aut presbyter, dum tamen ut in civitate non videantur duo episcopi esse, et ille omnimodo in clero permanere videatur.
IX. De presbyteris sine examinatione constitutis. Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et (0095D)cum confessi fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit: in omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia.
- X. De lapsis clericis ordinatis.
Quicunque ex his qui lapsi sunt, et per ignorantiam ordinati sunt vel contemptu eorum qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat regulae ecclesiasticae; cum enim compertum fuerit, deponentur.
- XI. De his qui sponte lapsi sunt, qualiter debeant poenitere.
Placuit sanctae synodo, licet indigni sint 5 misericordia, (0096A)tamen aliquid circa eos humanitatis ostendi. Si qui ergo ex animo poenitent, tribus annis inter audientes habeantur: si tamen fideles sunt, et septem annis aliis inter poenitentes sint; duobus item annis extra communionem in oratione sola participent populo. Si qui vero per fidei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito militiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent et ambirent redire rursum ad militiam, isti decem annis sint inter poenitentes post primum triennium quo fuerint inter audientes: ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum et fructus poenitentiae observetur. Quicunque enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus et operibus bonis conversationem suam (0096B)non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant, cum tempus statutum etiam ab his fuerit impletum et orationibus jam coeperint communicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui vero indifferentem habuerint lapsum suum, et sufficere sibi quod ecclesiam introierint arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt.
- XII. De excommunicatis a saeculo exeuntibus.
De his vero qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula observabitur etiam nunc; ita ut si forte recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defraudetur. Quod si desperatus aliquis recepta communione supervixerit, sit inter eos qui sola oratione communicant: de his omnibus tamen qui ex corpore recedunt, in tradenda eis communione cura et probatio (0096C)sit episcopo.
- XIII. De catechumenis lapsis.
Placuit huic sancto et magno concilio de catechumenis qui lapsi sunt, ut tribus annis inter audientes verbum sint tantummodo; post haec vero orent cum catechumenis.
- XIV. De diaconibus ne presbyteris corpus Christi tradant, vel ante presbyteros communicent.
Pervenit ad sanctum concilium quod in locis quibusdam et civitatibus presbyteris sacramenta diaconi porrigant: hoc neque regula neque consuetudo tradidit, ut hi qui offerendi sacrificii non habent potestatem his qui offerunt corpus Christi porrigant. Sed et illud innotuit quod quidam diacones etiam ante (0096D)episcopos sacramenta sumant. Haec ergo omnia amputentur, et maneant 6 diacones intra suam propriam mensuram, scientes quia episcoporum quidem ministri sunt, a presbyteris vero inferiores sunt: accipiant ergo secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel presbytero; quod si non fuerint in praesenti vel episcopus seu presbyter, tunc ipse proferat et det. Sed ne sedere quidem liceat in medio presbyterorum diacones; extra regulam est enim et extra ordinem ut hoc fiat: si quis autem non vult his sufficiens esse, post hanc definitionem cesset esse diaconus.
- XV. De clericis temere ab ecclesia recedentibus.
(0097A) Propter multas perturbationes et frequentes tumultus seditionum quae fieri solent, placuit omnimodo abscidi istam consuetudinem quae contra regulam est, si ubi tamen fit, id est ne de civitate ad civitatem transeat vel episcopus vel presbyter vel diaconus. Si quis vero post haec statuta sancti hujus concilii tale aliquid audere tentaverit, infringetur omni genere hujuscemodi conatus, et restituetur propriae Ecclesiae in qua ordinatus est.
- XVI. De presbyteris et diaconibus vel clericis qui ad alias civitates transeunt.
Si qui vero sine respectu Dei agentes et timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserint ab Ecclesia sua, sive (0097B)presbyteres, sive diacones, vel in quocunque ecclesiastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in ecclesia alia, sed et cum omni necessitate cogantur ut redeant ad Ecclesias suas; aut si permanserint, excommunicari oportet.
- XVII. De clericis alienis sine conniventia proprii episcopi ab alio in suam ecclesiam non ordinandis.
Si quis ausus fuerit aliquem qui ad alterum pertinet ordinare in sua Ecclesia, cum non habeat consensum episcopi ipsius a quo recessit clericus, irrita sit hujusmodi ordinatio.
- XVIII. De clericis usuram aut ampliationem accipientibus.
Quoniam multi clerici avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini praecepti quo dictum est: (0097C)Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fenerantes contesimas exigunt, statuit hoc sanctum concilium: si quis inventus fuerit post hanc definitionem 7 usuram accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum ad sexcuplum dare; omnis qui tale aliquid commentus fuerit ad quaestum, dejicietur ex clero, et alienus ab ecclesiastico habeatur gradu.
- XIX. De Paulianistis et Cataphrygis rebaptizandis.
Si quis confugerit ad Ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cataphrygis, statutum sit rebaptizari eos omnimodo debere. Si qui vero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizati rursus etiam ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae; si vero examinati minus (0097D)apti fuerint reprehensi, deponi eos oportet: similiter autem circa diacones, et de omnibus qui in eodem clero inveniuntur eadem forma servabitur. Commemorabimus autem diaconissas quae in hoc ordine inventae sunt, quae nec manus impositionem (0098A)aliquam habent, ita ut omni genere inter laicas habeantur: similiter autem diaconissae quae in catholico canone non habentur, simili loco, id est, laicae et tanquam non consecratae deputentur.
- XX. De diebus dominicis et Pentecoste ut in eis stantes oremus.
Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua flectentes et in diebus Pentecostes, propterea est itaque constitutum a sancta synodo, quoniam consonans et conveniens per omnes Ecclesias custodienda consuetudo est, ut stantes ad orationem Domino vota reddamus.
- SYMBOLUM FIDEI. Ejusdem Nicaeni magni concilii a trecentis decem et octo Patribus editum.
(0098B)Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantivum Patri, id est unius substantiae cum Patre, quod Graeci homousion dicunt, 8 per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, atque homo factus, passus, mortuus est; resurrexit tertia die; ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quod ex nullis (0098C)exstantibus factus est, aut ex aliqua substantia vel natura, eum dicentes esse mutabilem et convertibilem, Filium Dei perhibendo; hos anathematizat et condemnat catholica et apostolica Ecclesia.
Haec est fides quam exposuerunt Patres: primum quidem adversus Arium blasphemum dicentem creaturam esse Filium Dei: et adversus omnem haeresem Sabellii, Photini, Pauli Samosateni, Manichaei, Valentini, Marcionis, et adversus omnem omnino haeresem, si qua insurrexerit contra catholicam et apostolicam Ecclesiam: quas omnes condemnarunt Nicaeam congregati episcopi trecenti decem et octo quorum nomina et provinciae conscriptae sunt: sed plerique studiosi servi Dei magis curam gesserunt Orientalium episcoporum nomina describere, propter hoc quod (0098D)Occidens non similiter inquisitionem de haeresibus habuerit.
Et subscripserunt trecenti decem et octo Patres qui in eodem concilio convenerant.
Osius episcopus civitatis Cordubensis provinciae (0099A)Hispaniae dixit: ita credo sicut superius scriptum est. Victor et Vincentius presbyteri urbis Romae subscripserunt.
Provinciae Aegypti. Alexander Alexandriae magnae.--Alphocration Alphocranon.--Adamantius Cynon.--Albetius Baresii [ G., Barethu].--Philippus Panephiseos.--Potamon Heracleos.--Secundus Ptolomaidos.--Dorotheus Pelusius.--Gajus Muetos [ G., Muethus]. Antiochus Metapheos.--Tiberius Tauthites.
Provinciae Thebaidos. Atthas Scedras.--Tyrannus Anthinon.-- 9 Olusianus Lycon.
Provinciae Libyae. (0099B)Dathes Beronices.--Zophirus Barches.--Saraphius Antipyrgon.--Secundus Tauchibies.--Titus Paratoniu.
Provinciae Palaestinae. Macharius Hierosolymitanus.--Germanus Neapolitanus.--Marinus Sebastenus.--Gaimus Caesariensis.--Eusebius Gaharenus.--Sabinus Ascalonus.--Longinus Nicopolitanus.--Petrus Jamnias.--Macrinus Eleuteropolitis.--Maximus Maximianopolitarum.--Paulinus Maximinopolitarum.--Januarius Jerecunctos.--Eliodorus Zabulon.--Letius Liddon.--Silvanus Azotii.--Atrophilus Zabulon.--Asclepius Liddon.--Petrus Scitopolitanus.--Antiochus Gaces.--Selus [ G., Selis] Capitholiados.
Provinciae Phoenices. (0099C) Zenon Cletiro [ G., de Tyro].--Aeneas Ptolemaidos.--Magnus Damascenus.--Theodorus Sidonius.--Ellanicus Tripoleos.--Philocalus Paneados.--Gregorius Berytii.--Maranus Palmiron.--Tadoneus Alasii.--Anatholius Emises.
Provinciae Syriae Coeles. Eustathius Antiochenus.--Zenobius Seleutias. Theodorus Laodicensis.--Alphios Apamiae--Bassianus Rephaneon.--Philoxenus Hierapolitanus.--Piperius Samosatenus.--Archelaos Doliches.--Eufrantion Balaneon.--Phaladus chorepiscopus.--Zoilus Gabalon.--Passus Zeugmatos.--Leontius Larissenus.--Eustathius Arethusenus.--Manitius (0099D)Epiphanias.-- 10 Paulus Neocaesariensis.--Siricius Syrrhis.--Seleucus chorepiscopus.--Petrus Gindaron.--Pegasiu Ambachmianon.--Basonus Gambalaenus.--Gerontius Carison.
Provinciae Arabiae. Nichomachus Bastron [ G., Bostron].--Cyrion Philadelphiae.--Gennadius Hisbundum.--Severus Sodimon.--Sopater Heristis Bothanias.--Severus Dionysiados.
Provinciae Mesopotamiae. Ethilaus Edesenus.--Jacobus Pestebius.--Antiochus Resenas.--Mareas Macenopoleos.
Provinciae Persidis. (0100A) Joannes Persidos.
Provinciae Ciliciae. Theodorus Tarsensis.--Alphion Epiphanias.--Narcisus Nerodiados.--Moyses Castabalon.--Nichaesas Flaviados.--Eudaemon chorepiscopus.--Paulinus Adanon.--Macedonius Manxiston.--Tarcodimantos Aegeon.--Hesychius Alexandrias Micres.--Narcisus Irenopoleos.
Provinciae Cappadociae. Leontius Caesariensis.--Eupsychius Thiano.--Euphrasius Colonias.--Timotheus Cirbistron.--Elpidius Cumanus.--Gorgonius chorepiscopus.--Stephanus chorepiscopus.--Euphronius chorepiscopus.--Rodon chorepiscopus.--Theophanes chorepiscopus.
Provinciae Armeniae Minoris. (0100B) Eulogius Sebastiensis--Ebethius Satalon.
Provinciae Armeniae Majoris. Arsarphius Sobmon.--Acrithes Diospontii.--Eutychianus Amasias.--Elpidius Edesion.--Heraclius Zelon.--Elpidius Cumanus.
11 Ponti Polemoniaci. Longinus Neocaesariensis.--Domnus Trapezunctus.--Stratophilos Piciuntos.
Provinciae Paphlagoniae. Philadelphus Pompeiupolis.--Petronius Junopolis.--Eupsychius Amastridos.
Provinciae Galatiae. Pancharius Ancyranus.--Dicasius Tasas.--Erechoreus (0100C)Plamaton.--Gorgonius Cynon.--Philadelphius Juliapolis.
Provinciae Asiae. Theonius Citicensis.--Menofantus Ephesinus.--Orion Hilii [ G., Isliu].--Eutychius Isflomis.--Mithres Alpapthon.--Marinus Hellesponton.--Paulus Deneas.
Provinciae Lydiae. Artemidorus Sardeon.--Oron Thiatiron.--Thomasius Philadelphias.--Olion Bareos.--Agogius Tripolitanus.--Florentinus Anchirus.--Marcus Standon.
Provinciae Pisidiae. Elalius Iconion.--Thelamacus Adrianopolitanus.--Eutychius Seleutius.--Sranius Smenon.--Tarsitius (0100D)Apamenus.--Patricius Amclades.--Polycarpus metropolitanus.--Acumethus Panon.--Heraclius Bareos.
Provinciae Lysiae. Eudemus Pataron.
Provinciae Pamphyliae. Callidicus Pergis.--Euresius Termissus.--Theuxius Sibaron.--Domnus Aspendii.--Quintianus Seleutias.--Patritius Maximianopolitanus.--Aphrodisius Magidor.
12 Provinciae Neson. Euphrosinus Rhodii.--Melichon [ G., Meliphron] (0101A)Choos.--Strathegus Lemnii.--Apollodorus Corcyras.
Provinciae Cariae. Eusebius Antiochenus.--Emmonius Aphrodisios.--Laetodius Cibiraton.--Eusebius Mianton.
Provinciae Isauriae. Stephanus Baraton.--Atheneus Curpissii.--Edesius Claudianopolitanus.--Agapius Seleuciae.--Silvanus metropolitanus.--Faustus Panemosticus.--Antoninus Antiochenus.--Nestor Siedron.--Esitius chorepiscopus.--Cyrillus Smanandron.--Theodorus chorepiscopus [ G., Usagadon].--Anatholius Lariensis [ G., chorepiscopus].--Taulus chorepiscopus [ G., Larinensis].--Quintus Sclistron [ G., chorepiscopus].--Tiberius chorepiscopus (0101B)[ G., Sclistron].--Aquilos chorepiscopus.--Eusebius parochiae Isauriae.
Provinciae Cypri. Cyrillus Paphi.--Selanus Salaminon.
Provinciae Bithyniae. Eusebius Nicomedias.--Theogenius Nicheas.--Maris Chalcedonensis.--Cyrillus Chios.--Esichius Pruses.--Gorgonius Appoloniados.--Georgius Nisiados.--Ebetius Adrianopolitanus.--Theophanes chorepiscopus.--Ruphus Caesariensis.--Eulalius chorepiscopus.
Europae. Pedereus Eraclias.--Protogenes Sardicensis.--Marcus metropolitanus.--Pistos Thessalonicensis [ G., metropolitanus].--Scilianus Macedoniae.-- 13 (0101C)Alexander Atheniensis [ G. Thessalonicensis].--Dachus Bojas [ G., Macedoniae].--Pistus Efestias.--Marsus Thessalias.--Stratedius Strubon [ G. Efestias]. Claudianus metropolitanus [ G. Tettalias].--Budion Duxias [ G. Strubon].--Domnus Gutthias [ G., Metropolitanus].--Nicheus Mastrianopolitanus [ G., Duxias].--Theophilus Bosphoron [ G., Gutthias].--Camdus,. . .
Haec sunt Orientalium episcoporum nomina qui convenerunt Nicaea ad sanctum et magnum concilium de diversis provinciis seu civitatibus, quorum nomina infra sunt subscripta absque Italiae et Hispaniae, quorum nomina in exemplaribus ex quibus haec descripta sunt non habebantur, nec Galliae nec (0101D)Africae, nisi solus Osius Hispaniensis episcopus de civitate Corduba Baeticae provinciae, et presbyteri urbis Romae, id est Bicon et Vincentius qui pro episcopo suo Sylvestro subscripserunt, et Orientales sive totius orbis episcopi temporibus Constantini XIV Kalendas Julias aera CCCLXII.
Primus de Aegypto. Alexander de Alexandria.--Filoxemis de Napoli.--Papnuntius de Aegypto.--Macarius de Jerosolyma.--Arbitio de Ferbito.--Germanus de (0102A)Neapoli.--Alfocrates de Carpocra.--Marinus de Sarabastia.--Philippus de Paniseistion.--Galanus de Sabaste.--Adamantius de Canoipotamon.--Eusebius de Caesarea.-- . . . . . . . . . . . de Heraclia.--Suabinus de Gadara.--Dorotheus de Pelusio.--Longinus de Escalonia.--Galus de Tesedia.--Petrus de Nicopoli.--Tiberius de Taucica. Macrinus de Jamnia.--Cevia de Tebaida.--Maximus de Eleuteropoli.--Acassicedia de Antino.--Paulus de Maxiapoli.--Tiramus de Antiochia.--Januarius de Jerico.-- 14 Lucianus de Lico.--Etius de Lidda.
De provincia Libyae superiori. Datius de Berrennice.--Silvanus de Azoto.--Joppirus de Arcisteis.--Patrofilius de Sitopoli.--Sarapion (0102B)de Antibergo.--Asclepius de Gaza.--Tirus de Paratoni.--Petrus de Majoma.
De provincia Palaestinae. Antiopus de Capitoliada.--Enheas de Ptolemaida.--Magnus de Damasco.--Theodorus de Sidona.--Cellaonicus de Tripoli.--Gregorius de Biritu. Marinus de Psalmia.--Traddonius de Esnisia. Anatholius de Filocalo.
De provincia Phoenicis. Zeton de Tiro.--Filocalus de Panida.--Anatholius de Edissa.--Jacobus de Nezibi.--Antiochus de Resacia.--Marius de Macodo.--Joannes de Persida.
De provincia Syriae Coeles, Eustacius de Antiochia.--Narcisus de Neroniano.--Zenobius (0102C)de Seleucia.--Theodorus de Audacia.--Alfius de Apamia.
De provincia Cilicen. Theodorus de Anfion.--Erifanius de . . . . . . . . --Moyses de Castabala.--Niceros de Flaviada.--Eudemon, chorepiscopus.--Paulinus de Adana.--Silamanus de Germanicia.--Piperius de Samosato.--Archelaus de Dolica.--Eufraton de Balaneas.--Faladus [ T. 2, Filaciis], chorepiscopus.--Joeleus de Gabala.--Bassus de Zeumate.-- 15 Bassinus de Rafaneo.--Gerontius de Larisa.--Manicius de Epiphamia.--Eustacius de Aretusa.--Paulus de Neucesarie.--Siricicius de Ciro.--Solacius, chorepiscopus.--Petrus de Jerunda.
De provincia Arabiae. (0102D) Sopater de Barasato [ T. 2, Barasto]. Pagasius de Arbaco.--Demasonus de Abboli.--Nicomatus de Bosdra.--Cirion de Filadelfia.--Gennadius de Esbon.--Severus de Sodon.
De provincia Mesopotamiae. Pancarius de Ancyra.--Decasius de Tabia.--Arcontius de Cammada.--Filadelfus [ T. 2, Filadelfius] de Juliopoli.
De provincia Asiae. (0103A) Theunas de Cizico.--Minofantus [ T. 2, Miriofantus] de Epheso.--Orion de Ilico.--Enticius de Virsa.--Mifrans de Epia.--Paulus de Annea.--Macedonius de Massata.--Tarcodimantes de Egias.--Ipsicius de Alandria.
De provincia Cappadociae. Leontius de Caesarea.--Ursicius de Tremate [ T. 2, Tremata].--Euresius de Calonia.--Timotheus de Tibersa.--Ambrosius de Cumano.--Stefanus, chorepiscopus.--Rodon, chorepiscopus.
De provincia Armeniae Minoris. Eulalius de Sabasta.-- 16 Eubetius de Satalia.--Eutromius, chorepiscopus.--Tefanis, chorepiscopus.
De provincia Pontipoli [T. 2, Pentipoli ]. (0103B) Longinus de Neucesaria.--Domnus de Trapitionta.--Domnus de Titensa.
De provincia Palesgonia. Filadelfus de Pompejopoli.--Petronius de Lanopoli.--Eusticius de Amostra.--Academius de Mustene.--Eraclitus de Varis.--Theodorus de Viis.
De provincia Lycia Fides sancti Gregorii Majoris. (0104A) Unus Deus principium et Pater Verbi viventis, sapientiae existentis et virtutis et imaginis propriae, perfectus perfecti geniti, Pater Filii unigeniti et unus Dominus ex uno Domino, Deus de Deo, figura substantiae Patris, imago Dei, Deus Verbum vividum et totius substantiae opifex, sapientia continens omnia quae existunt, et virtus totius creabilis creaturae, Filius verus de vero Patre, invisibilis de invisibili, incorruptibilis de incorruptibili, immortalis de immortali, et sempiternus de sempiterno: et unus Spiritus sanctus, perfectus, perfecta vita viventium, sanctitas et fons sanctitatis, et sanctificationis ministrator; per quem Deus in omnes credentes (0104B)et super omnes, et Filius qui per omnes, Trinitas perfecta, gloria et regnum sempiternum, individuum, et inalienabile: neque igitur creatum aliquid et servum seu famulum in Trinitate, neque adventitium vel subintroductum, tanquam quod ante non exstiterit, et novissimum subintraverit; neque enim defuit aliquando Filius Patri aut Filio Spiritus sanctus, sed immutabilis et inconvertibilis haec eadem Trinitas semper.
- II. CONCILIUM ANCYRITANUM A DUODECIM EPISCOPIS HABITUM.
(0103) (0103C)17-18 Isti quidem canones seu regulae priores sunt Nicaenis, sed ideo Nicaeni canones priores scribuntur propter auctoritatem magni et sancti concilii apud Nicaeam habiti. Convenerunt autem in synodum memoratam Ancyrae civitatis hi qui infra scripti sunt: Marcellus Ancyritanus, Agricolaus Caesariensis, Lupus Tarsensis, Vitalius Antiochensis, Basilius Amassenus, Philadelphius Juliopolitanus, Festulus Nicomediensis, Heraclius Zelonensis, Petrus Iconiensis, Nunecius Laudocenus, Sergianus Antiochenus Pisidiae, Narcisus Nerodiensis.
- I. De presbyteris lapsis in persecutione.
Presbyteros qui immolaverunt et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide et non aliquo argumento sibimet praeparantes egerunt, ut iterum (0103D)teneri viderentur ut tormentis subjici tanquam putentur inviti; si ergo ex fide luctati sunt et non ex compacto ad ostentationem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis, et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi, non liceat.
- II. De diaconibus qui immolaverunt.
(0104C) Diacones similiter qui immolaverunt, postea autem iterum luctati sunt, alias siquidem honorem habere oporteat, cessare vero debere ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem nec calicem offerant, nisi forte aliqui episcoporum conscii fuerint laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adhibere; penes ipsos ergo de his erit potestas.
- III. De clericis sive laicis quorum manus alii cum injuria super idolorum sacrificia posuerunt.
Qui fugientes tempore persecutionis comprehensi sunt vel a familiaribus seu a domesticis traditi, et vel bona propria amiserunt vel sustinuerunt tormenta vel etiam carceribus inclusi sunt, et tamen se proclamaverunt (0104D)esse Christianos, quin etiam perseverante violentia ad id usque perducti sunt, ut manus eorum apprehensas et violenter attractas super sacrificia imponerent, illis scilicet perseverantibus in fide Christianos se esse vociferantibus; hoc ergo quod eis invitis et aliis cogentibus contigit, si luctu et moerore animi acerbe se ferre demonstrant, ipsosque humili (0105A)per bonam conversationem habitu incedentes dolere se quod inviti coacti sunt doceant, hos tanquam inculpatos a communione non vetari. Si autem jam prohibiti sunt ab aliquibus a communione, majoris diligentiae et inquisitionis causa aut per aliquorum ignorantiam, statim recipi oportere. Hoc autem observari oportet et de clericis et de laicis omnibus: laicos sane qui in similes necessitatis causas inciderunt, tanquam qui nihil peccaverunt, maxime si eos probabilis vita commendet, ad ordinationem recipi placuit.
- IV. De his qui in templis idolorum coenaverunt.
De his qui sacrificare coacti sunt, sed etiam de his qui in templis idolorum, coenaverunt, si qui eorum cum habitu cultiore ad templa perducti sunt, atque ibi pretiosiore adhuc veste mutata coenae, participes (0105B)facti sunt idolorum, indifferenter sumentes omnia quae fuerunt apposita: placuit inter audientes uno anno constitui, tribus autem aliis annis agere poenitentiam, sed ex ipso triennio per biennium tantummodo orationi communicare, tertio autem anno reconciliari sacramentis.
- V. De his qui timore ritus gentilium peregerunt.
Quotquot autem ascenderunt templa cum veste lugubri et recumbentes inter alios manducaverunt flentes, si compleverint 19 poenitentiam triennii tempus, sine oblatione suscipiantur ad communionem, id est ut ipsi oblationem non offerant; si autem perducti ad templa non manducaverunt, biennio maneant in poenitentia, tertio vero anno communicent, sed sine oblatione ut dictum est, ut quarto jam anno perfectionem (0105C)suam recipiant. Episcopum hinc habere licentiam oportet, ut perspecta singulorum conversatione normam regulamque conversationis attribuat, id est aut humanius agens secundum vitae modum tempus alicui breviare, aut etiam prolixius, quod correctionis necessarium viderit, addere. Discutiatur autem omnium horum et praecedens vita et posterior, et ita circa eos sacerdotalis humanitas moderetur.
- VI. De his qui in locis idolorum manducaverunt.
De his qui minis tantum cesserunt, aut bonorum oblatione aut transportationis poena deterriti sacrificaverunt, et nunc usque non poenituerunt neque conversi sunt, modo autem, id est tempore hujus synodi, se obtulerunt conversionis suae consilium capientes, placuit eos usque ad magnum diem inter (0105D)audientes suscipi, poenitentiam autem agere triennio, et post alios duos annos sine oblatione communicari, et ita demum sex annis completis ad perfectum pervenire. Quod si aliqui ante hoc concilium suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore imputabitur eis initium sexennii constituti: quod si alicui horum quodlibet mortis periculum aut ex aegritudine aut ex aliqua causa acciderit, his communionem propter viaticum suum non negari.
- VII. De his qui frequenter idolis immolaverunt.
De his qui festis diebus paganorum in remotis eorum locis conviviis interfuerunt, et suas nihilominus (0106A)epulas ibidem portaverunt atque comederunt, placuit ut post biennii poenitentiam suscipiantur; ita tamen, utrum cum oblatione recipiendi sint an ad solam communionem admitti deceant, unusquisque episcoporum examinet, vitae eorum praeteritae et praesentis habita consideratione.
- VIII. De his qui per vim coacti idolis immolaverunt.
Hi autem qui secundo et tertio sacrificaverunt per vim coacti, quatuor annis ad poenitentiam se submittant, duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo autem anno perfectionem recepturi communionis.
- 20 IX. De his qui et aliis sacrificandi causam attulerunt.
Quotquot autem non solum a fide dominica deviarunt, (0106B)sed etiam insurrexerunt in alios et fratribus persuaserunt et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter catechumenos habeantur, per aliud autem sexennium poenitentiae recipiant locum, alio vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant, ut completo decennio perfectione fruantur: in eo autem ipso tempore etiam vita eorum et conversatio consideranda est.
- X. De diaconibus.
Diaconi quicunque cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt dicentes velle se habere uxores nec posse se continere, hi postea, si ad nuptias convenerint, maneant in ministerio propterea quod his episcopus licentiam dederit: quicunque sane tacuerunt et susceperunt manus impositionem (0106C)professi continentiam, et postea ad nuptias convenerunt, a ministerio cessare debebunt.
- XI. De desponsatis puellis et ab aliis corruptis.
Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et his reddi quibus fuerant antea desponsatae, etiam si eas a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit.
- XII. De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis.
Eos qui ante baptismum sacrificaverunt et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem promoveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos.
- XIII. De chorepiscopis.
Vicarios episcoporum, quos Graeci chorepiscopos dicunt, non licere vel presbyteros vel diaconos ordinare, (0106D)sed nec presbyteris civitatis sine episcopi praecepto amplius aliquid imperare, vel sine auctoritate litterarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere.
- XIV. De presbyteris a carne se abstinentibus.
De his qui in clero sunt presbyteri vel diaconi et abstinent a carnibus, hoc placuit statui, ut non eas tanquam immundas contemnant, contingant tamen, a quibus quidem 21 si abstinere volunt habeant potestatem; ita tamen ut si quando cum oleribus coquuntur, eadem tanquam carnibus polluta non judicent, sed de his ad cibum assumant quamvis a carnibus (0107A)se abstineant. Quod si in tantum eas immundas et abominabiles judicaverint, ut nec olera quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tanquam non consentientes huic regulae, cessare hos oportet a ministerio et ordine suo. Si quis autem hanc regulam monitus non obedierit, sed carnes ut dictum est immundas et abominandas aestimaverit, cessare debet ab ordine suo.
- XV. Non debere presbyteros ecclesiastica vendere.
Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari: in judicio autem erit episcopi constitutum si pretium debeat recipi necne, propter quod saepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto pretio reddidisse.
- XVI. De his qui irrationabiliter vixerunt.
(0107B) In hoc titulo Graeca verba haec sunt: Περὶ τῶν ἀλογευσαμένων ἢ καὶ ἀλογευομένων, quae nos Latine possumus dicere: De his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur. Sensus autem in hac sententia duplex esse potest, qui ex objectis conjicitur, aut de his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum incesta cum propinquis sanguine commiserunt. Quotquot igitur ante vicesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia exactis, orationi tantum incipiant communicare, et quinquennio altero in communione orationis solius perdurantes post vicesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur. Discutiatur autem et vita eorum quae fuerit in tempore poenitentiae, et ita (0107C)hanc humanitatem consequantur: quod si qui perseverantius abusi sunt hoc crimine, prolixiore tempore id est viginti annorum poenitentiam solam suscipiant. Quotquot vero exacta viginti annorum aetate et uxores habentes in hoc crimine inciderunt, viginti quinque annis poenitentia acta ad communionem orationum admittantur; in qua communione orationum altero quinquennio perdurantes plenam communionem cum oblatione percipiant. Quod si aliqui et uxores habentes et excidentes quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi 22 sunt, ad exitium vitae tantum communionem mereantur.
- XVII. De his qui sicut animalia muta vixerunt.
Hos eosdem sane non solum idem leprosos (0107D)crimine hujuscemodi factos, sed et alios isto suo morbo replentes, placuit inter eos orare qui tempestate jactantur, qui a nobis energumeni intelliguntur.
- XVIII. De episcopis qui ordinati non suscipiuntur.
Si qui episcopi suscepti non sunt a sua dioecesi in qua fuerant denotati, ad eamdem judicis edicto redire compellantur; quod si voluerint alias ecclesias occupare et vim facere aliis episcopis, quos ibi (0108A)invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregari oportet. Quod si volunt in presbyterio in ecclesia ubi prius fuerant tanquam presbyteri residere, non repellantur a propria dignitate: quod si etiam ibi seditiones concitare probantur episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est et nihilominus presbyterii dignitate privari.
- XIX. De his qui virginitatem profitentur.
Quotquot virginitatem polliciti praevaricati sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt: virgines autem puellas, quae tanquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus.
XX. De adulteris. (0108B)Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur secundum pristinos gradus.
XXI. De mulieribus quae fornicatae partus suos necant. De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removit: humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur.
XXII. De his qui volentes homicidium fecerunt. Qui voluntarie homicidium fecerunt ad poenitentiam quidem jugiter sese committant: 23 circa exitum autem vitae communione digni habeantur, et decennium poeniteant.
XXIII. De his qui nolentes homicidium fecerunt. (0108C) Eos vero qui non voluntate sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem annorum poenitentiam communioni sociavit secundum gradus constitutos: haec vero humanior definitio quinquennii tempus tribuit.
XXIV. De his qui more gentilium vivunt. Qui auguria, auspicia, sive somnia, vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium 24 observant, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt in exquirendis aliquibus [ U. add. rebus] arte malefica, aut ut domos suas lustrent; confessi, quinquennio poenitentiam agant secundum antiquas regulas constitutas.
XXV. De eo qui sororem sponsae suae vitiavit. (0108D) Si quis sponsam habens sorori ejus forsitan intulerit vitium, eique inhaeserit tanquam suae, et sibi expetendam esse conjunctionem, hac autem decepta, postea uxorem duxerit desponsatam; illa vero quae vitium passa est, si forte necem sibi intulerit: omnes hi qui hujus facti sunt conscii decem annis in poenitentiam redigantur secundum canones constitutos.
- III. CONCILIUM NEOCAESARIENSE A DECEM ET NOVEM EPISCOPIS HABITUM.
(0109) (0109A)Et isti quidem canones secundi sunt eorum qui in Ancyra et Caesarea expositi sunt, Nicaenis vero priores inveniuntur. Convenerunt autem in synodum memoratam Neocaesariensis civitatis hi qui infra scripti sunt: Vitalis, Germanus, Sedus, Eristius, Lupus, Gerontius, Leontius, Sanctus, Basiliscus, Valentinus, Stephanus, Gregorius, Salaminus, Narcissus, Leontius, Longinus, Decasius, Heraclius Alipius: a quibus hae regulae prolatae sunt quae infra scriptae sunt.
I. Presbyteris uxorem ducere non licere. Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere: quod si fornicatus fuerit vel adulterium commiserit, extra Ecclesiam abjici et ad poenitentiam (0109B)inter laicos redigi oportet.
II. De muliere: duobus fratribus nubere non licere. Mulier si duobus fratribus nupserit, abjici debere usque ad diem mortis; sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis conciliari oportet, ita tamen ut si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto, ad poenitentiam admittatur. Quod si defuncta fuerit mulier in hujusmodi consortio constituta, difficilis erit poenitentia remanenti: quae sententia tam viros quam mulieres tenere debebit.
III. De his qui multis nuptiis communicaverunt. De his qui frequenter uxores ducunt et his qui saepius nubunt, tempus quidem quod his constitutum est manifestum est observare; 25 conversatio (0109C)autem et fides eorum tempus abbreviabit.
IV. De concupiscentia non consummata. Si quis concupita muliere, etiamsi concubitus ejus desiderium habeat, non autem subsequatur effectus, manifestum est hunc fuisse per divinam gratiam liberatum.
V. De catechumenis peccantibus. Catechumenus, id est audiens, qui ingreditur ecclesiam et stat cum catechumenis, si peccare fuerit visus, figens genua audiat verbum, sed abstineat ab illo peccato quod fecit; quod si in eo perdurat, abjici omnino debere.
VI. De praegnantibus baptizandis De praegnantibus: quoniam oportet baptizari quando volunt, nihil enim in hoc sacramento commune est, (0109D)pariturae et illi quod de ejus utero fuerit editum; (0110A)quia uniuscujusque in illa confessione libertas arbitrii declaratur.
VII. De presbyteris: ad secundas nuptias ire non licere. Presbyterum convivio secundarum nuptiarum interesse non debere, maxime cum petatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere. Quis ergo est presbyter qui propter convivium illis consentiat nuptiis?
VIII. Uxoris adulterae virum clericum fieri non licere. Si cujus uxorem adulterium commisisse cum esset laicus fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si, in clericatu jam constituto eo, adulteravit, dato repudio dimittere eam debet: si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui.
IX. De presbyteris corporali peccato praeoccupatis. (0110B) Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea presbyter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccaverit, 26 non quidem offerat; maneat autem in aliis officiis propter ejus studii utilitatem: nam et caetera peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione privare. Quod si de his non fuerit confessus nec ab aliquo poterit manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est permittenda.
X. De diaconibus corporali peccato praeoccupatis. Similiter et diaconus si in eodem culpae genere fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit.
XI. Presbyterem minus triginta annorum minime ordinandum. Presbyter ante triginta annorum aetatem non ordinetur, (0110C)quamvis sit probabilis vitae, sed observet usque ad praefinitum tempus; Dominus enim tricesimo anno baptizatus est, et tunc praedicavit.
XII. De his qui in aegritudine sunt baptizati. Si quis in aegritudine constitutus fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet; non enim fides filius voluntaria sed ex necessitate est: nisi forte postea hujus ipsius studium et fides probabilis fuerit, aut hominum raritas cogat.
XIII. De presbyteris alterius regionis. Presbyteri qui conregionales non sunt in ecclesia, praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis, offerre non poterunt nec panem dare, in oratione autem calicem dabunt. Quod si absentes sint civitatis sacerdotes et fuerit invitatus, in oratione solus poterit (0110D)dare vicarii autem episcoporum, quos Graeci chorepiscopos (0111A)vocant, constituti sunt quidem ad exemplum septuaginta seniorum, sed tanquam consacerdotes propter sollicitudinem et studium in pauperes offerant et honorabiles habeantur.
XIV. De diaconibus septem. (0112A) Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas, cui regulae auctoritas erit liber Actuum apostolorum.
- IV. CONCILIUM GANGRENSE. POST NICAENAM SYNODUM EDITUM AB EPISCOPIS QUINDECIM.
(0111) (0111A)27-28 Dominis honorabilibus consacerdotibus in Armenia constitutis Eusebius, Eulalius, Olympius [ Ae., (0111B)Olympus], Philetus [ T. 1, Piletus; T. 2, Philestus], Pappus, Basilius, Bithynicus [ Ae., Binicus], Hieracius, Hipatius [ Ae., Ipanus; U., Lipacius], Bassus, Eugenius, Gregorius, Aelianus, Presius [ B. R., T. 1, Proesius], Eugenius, qui convenerunt in Gangrense concilium, in Domino salutem. Quoniam conveniens sancta synodus episcoporum in Gangrensem ecclesiam propter quasdam ecclesiasticas et necessarias causas inquirendas, et ea quae secundum Eustachium gesta sunt dignoscenda, invenit multa fieri indecenter ab his ipsis qui hunc eumdem Eustachium secuti sunt; necessario statuit, palam factis omnibus [ U., cunctis], amputare universa quae ab eodem male commissa sunt. Declaratum est enim hos eosdem (0111C)nuptias accusare, et docere quod nullus in conjugali positus gradu spem habeat apud Deum: unde factum est ut multae mulieres seductae, relictis propriis viris, et viri uxoribus destitutis vinculum conjugale dissolverent, continentiam profitentes, quam cum retinere non possent, adulteria commiserunt. Inventi sunt etiam dissensiones ac separationes a dominicis constitutis Ecclesiarum Dei docere, id est et traditiones ecclesiasticas et ea quae in ecclesiis aguntur debere contemni, privatis conventiculis institutis, atque ad imitationem eorum quae in domo Dei aguntur omnia praesumere et celebrare: adhuc etiam vestibus communibus spretis novos et insolitos habitus assumpsisse: primitias quoque fructuum et oblationes eorum, quas veterum institutio ecclesiis tribuit, (0111D)sibimet vindicasse [ Ae., vendicasse], id est propria ratiocinatione [ T. 2, U., ratione] doctrinae tanquam sanctis sibi eas offerri debere, apud se et inter se dispensandas: servos a dominis recedentes, et per hunc inusitatum regionis suae habitum sub specie religionis dominos contempsisse: mulieres quoque praeter consuetudinem et sui sexus ornatum, hinc se justificari credentes, virilem habitum suscepisse, pluresque earum occasione religionis tonsas genuini decoris comas penitus amputasse: jejunia quae in ecclesia praedicantur contemnendo, ventri servisse: nonnullos etiam eorum cibos carnium tanquam (0112A)illicitos refutasse [ Ae., T. 2., reputasse]: in domibus conjugatis [ Ae., U., conjugatorum] ne orationes (0112B)quidem debere celebrari persuasisse, in tantum ut easdem fieri vetent, et oblationibus quae in domibus factae fuerint minime communicandum esse decernant: presbyteros vero qui matrimonia contraxerunt sperni debere dicunt, nec sacramenta quae ab his conficiuntur attingi: loca sanctorum martyrum vel basilicas contemnere, et omnes qui illuc conveniunt et sacramenta conficiunt reprehendere: divites fideles qui non omnibus renuntiant quae possident spem non habere: et multa alia, quae enumerari nulli possibile est, singulos quosque [ T. 2, U., quoque] eorum pro suo arbitrio constituere. Unusquisque enim eorum per talem institutionem ab ecclesiastico canone recedens tanquam proprias leges sibimet condidit. Sed nec communis his omnibus et (0112C)una sententia est: singuli enim prout videtur et libet ad accusationem ecclesiae nitendo tanquam rector non sit, vel addit decreta vel minuit. Propter haec ergo coactum [ U., actum] est hoc concilium in Gangrensi ecclesia habitum canones istos exponere, quibus probabuntur [ U., G., probantur] memorati extra [ Ae., B. R., E. 3, U., intra] ecclesiam esse: quod si per poenitentiam condemnaverint omnia haec quae male senserunt, tanquam a se non bene prolata, acceptabiles fiant, atque eo singula quae debeant condemnare synodus credidit [ Ae., B. R., E. 3, U., credit] exponenda. Quod si quis renuerit haec quae hodie constituta sunt, tanquam haereticus anathematizatus et damnatus abjiciatur et erit non solum incommunicatus, (0112D)verum etiam ab ecclesia habeatur extorris, donec deprecetur episcopos et de universis quae penes eos deprehensa atque detecta sunt prodiderit, quid horum susceperit observandum [ T. 2, obsequendum].
29 I. De his qui nuptias damnant. Si quis nuptias in accusationem deduxerit, et mulierem fidelem ac religiosam cum viro suo dormientem abominandam crediderit aut etiam accusandam, tanquam non posse conjugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.
II. De his qui carnes manducantes damnant. (0113A) Si quis carnes manducantem ex fide cum religione, praeter sanguinem et idolo immolatum et suffocatum, crediderit condemnandum, tanquam spem non habentem quod eas manducet, anathema sit.
III. Non debere servum occasione religionis dominum suum contemnere. Si quis servum alienum occasione religionis doceat dominum suum debere contemnere et ejus ministeriun destituere, ac non potius docuerit eum suo domino bona fide et cum omni honorificentia deservire, anathema sit.
IV. De oblatione presbyteri conjugati. Si quis discernit presbyterum conjugatum tanquam occasione nuptiarum, quod offerre non debet, et ab (0113B)ejus oblatione ideo se abstineat, anathema sit.
V. Orationes Ecclesiae non debere contemni. Si quis docet domum Dei contemptibilem esse debere et congregationes quae in ea fiunt, anathema sit.
VI. Non licere extra ecclesiam congregari. Si quis extra ecclesiam privatim populos congregans contemnat ecclesiasticas sanctiones ipsamque ecclesiam, apud se autem sine consilio episcopi cum presbyteris agat, anathema sit.
VII. De fructibus in ecclesiam et non alibi dandis. Si quis oblationes fructuum vel primitias ecclesiae debitas [ U., deditas] voluerit extra ecclesiam 30 accipere vel dare, praeter conscientiam episcopi vel ejus cui ejusmodi officia commissa sunt, et non magis (0113C)cum consilio ejus de his agendum putaverit, anathema sit.
VIII. De his qui in usus pauperum conferuntur. Si quis dederit vel acceperit fructuum oblationes extra episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam [ T. 1, mercedem] pauperibus; et qui dat et qui accipit, anathema sit.
IX. Virginitati studentem non debere nuptias exsecrari. Si quis vel virginitatem vel continentiam professus tanquam abominabiles nuptias judicat, et non propter solum hoc, quod continentia et virginitas bonum sanctumque propositum sit, anathema sit.
X. De his qui pro virginitate superbiunt. Si quis propter Deum virginitatem professus in (0113D)conjugio positos per arrogantiam vituperaverit, anathema sit.
XI. Agapem fratrum non debere contemni. Si quis contemnendos duxerit agapem facientes et propter honorem Domini fratres pauperes convocantes, et noluerit communicare vocationibus eorum, tanquam in nihilum quod fit deducens, anathema sit.
XII. De continentibus et usu palliorum. (0114A) Si quis virorum putaverit sancto proposito id est continentiae convenire ut pallio [ Ae., B. R., U., palleo] utatur, tanquam ex eo justitiam habiturus, et reprehendat vel judicet alios qui cum reverentia birris utuntur et alia veste communi quae in usu est, anathema sit.
XIII. Non debere mulierem continentiae causa virilem habitum usurpare. Si qua mulier hoc proposito utile judicans virili veste utatur, ad hoc ut viri habitum imitetur, anathema sit.
31 XIV. Non debere condemnantem nuptias a viro discedere. Si qua mulier derelicto viro discedere voluerit, soluto vinculo conjugali, nuptias condemnando, anathema (0114B)sit.
XV. Non debere quemquam continentiae causa filios suos negligere. Si quis dereliquerit filios proprios et non eos alit, et secundum quod pietatis est necessaria non praebuerit, sed occasione continentiae negligendos putaverit, anathema sit.
XVI. Ne filii occasione religionis parentes suos despiciant. Si qui filii parentes maxime fideles deseruerint in occasione cultus, hoc justum esse judicantes, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in eis venerentur quod fideles sunt, anathema sit.
XVII. Caput tondere mulieri non licere. (0114C)Quaecunque mulier religioni judicans convenire comam sibi amputaverit, quam Deus ad velamen ejus et ad memoriam subjectionis illi dedit, tanquam resolvens jura subjectionis, anathema sit.
XVIII. Non licere die Dominico jejunare. Si quis, tanquam hoc continentiae convenire judicans, die Dominico jejunaverit in ejusdem diei contemptum, anathema sit.
XIX. Non licere jejunia communia solvere. Si qui eorum qui in proposito sunt continentiae praeter necessitatem corporalem superbiat et jejunia communia totius Ecclesiae putaverit contemnenda, perfectam in 32 sua scientia [ Ae., conscientia] vindicans [ U., judicans] rationem, anathema sit.
XX. Communicandum in basilicis martyrum. (0114D) Si quis per superbiam tanquam perfectum se aestimans, conventus qui per loca et basilicas sanctorum martyrum fiunt vel accusaverit, vel etiam oblationes quae ibidem celebrantur spernendas esse crediderit, memoriasque sanctorum contemnendas, anathema sit.
Haec autem scripsimus non abscidentes eos qui in (0115A)Ecclesia Dei secundum Scripturas sanctum propositum continentiae eligunt, sed eos qui suspiciunt habitum ejus et in superbiam efferuntur adversus eos qui simplicius vivunt [ Ae., simplices sunt]. Sed eos condemnamus qui se extollunt adversus Scripturas et ecclesiasticos canones et nova introducunt praecepta. Nos autem et virginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate et religione Deo acceptissimam dicimus, et renuntiationem saecularium negotiorum atque actuum [ U., aptum] cum humilitate discessum approbanda laudamus, et nuptiarum vinculum quod secundum castitatem secum perdurat honoramus, et divites cum justitia et operibus bonis non abjicimus, et parcimoniam cum veste humili (0116A)non reprobamus: sicut etiam ornatum propter corporis diligentiam infucatum laudamus, dissolutos autem et fractos in vestibus incessus non recipimus; et domos Dei honoramus, et conventus qui in his fiunt tanquam sanctos et utiles recipimus, pietatem in privatis domibus non concludentes, et omnem locum in nomine Dei aedificatum honoramus, et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus; et bona opera quae supra vires in fratres pauperes exercentur secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia quae conveniunt traditionibus apostolicis et sanctarum Scripturarum praeceptis, in ecclesia fieri exoptamus.
- V. CONCILIUM SARDICENSE. TRECENTORUM EPISCOPORUM ET IN EO CANONES INSTITUTI.
(0115) (0115B)33-34 Anno sexto Constantii imperatoris, Leontio et Sallustio consulibus aera CCCLXXI, Sardicensis synodus congregata est, ubi omnes [ Ae., ibique omnes] per Orientem Ariani episcopi condemnati sunt, qui conventi ad concilium occurrere reatu conscientiae noluerunt: in quo concilio inter caetera hae regulae pro disciplina ecclesiastica institutae sunt.
I. Episcopum non debere ad aliam civitatem se transferre. Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam civitatem transire. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentant, cum nullus in hac re inventus sit (0115C)episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret ; unde apparet avaritiae eos ardore inflammari et ambitioni servire, et ut dominationem exerceant. Si ergo omnibus placet ut hujusmodi pernicies austerius vindicetur, nec laicam communionem habeat qui talis est. Universi dixerunt: Placet etiam si talis aliquis exstiterit temerarius ut forsitan excusationem afferat, quod populi litteras acceperit, cum minifestum sit praemio et mercede paucos qui sinceram fidem non habent potuisse corrumpi, ut clamarent in ecclesia ut ipsum petere viderentur episcopum: omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam communionem in fine talis accipiat; quod si vobis omnibus placet, statuite. Universi dixerunt: (0115D)Placet.
II. Episcopum de provincia ad provinciam non transire nisi fuerit invitatus. (0116B) Osius episcopus dixit: Illud quoque statutum sit, ut episcopus de sua provincia ad aliam provinciam in qua sunt episcopi non transeat, nisi forte a fratribus suis invitatus, ne videamur januam charitatis clausisse.
III. De duobus episcopis unius provinciae inter se contentionem habentibus. Osius episcopus dixit: Providendum est etiam ut si in aliqua provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, unus e duobus ex alia provincia non advocet episcopos ad judicium.
IV. De episcopo adjudicato. (0116C)Osius episcopus dixit: Quod si aliquis episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se habere bonam causam, et [E. 3, U., ut] iterum judicium renovetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur, vel ab his qui examinarunt, vel etiam ab aliis [ Ae., illis] episcopis qui in provincia proxima morantur, Romano episcopo; et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices: si autem probaverit talem causam ut ea non replicentur quae acta sunt, quae decreverit Romanus episcopus confirmata erunt: si ergo hoc omnibus placet, statuatur. Synodus respondit: Placet.
V. De episcopis a synodo depositis. Gaudentius episcopus dixit: Addendum est, si (0116D)placet, huic sententiae quam plenam sanctitate protulistis, (0117A)ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse negotium in urbe Roma; alter episcopus in eadem cathedra 35 post appellationem ejus qui videtur esse depositus omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio Romani episcopi determinata.
VI. De quibus supra. Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia in qua fuerint duo episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi convenerint, episcopi vicinae provinciae debent illum prius convenire episcopum qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem et hoc (0117B)justum esse ut et ipse veniat et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit et dissimulaverit nihilque rescripserit, tunc satisfaciendum esse populis ut veniant ex vicina provincia et ordinent episcopum; sed iterum licentia danda passim non est. Si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua tam populosa est civitas vel locus qui mereatur habere episcopum. Synodus respondit: Placet.
VII. De episcopis accusatis. Osius episcopus dixit: Et hoc placuit ut si episcopus (0117C)accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis illius et de gradu suo dejecerint eum, si appellaverit qui dejectus videtur et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribere episcopis dignetur Romanus episcopus his qui in finitima et propinqua altera provincia sunt, et ipsi diligenter omnia requirant et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum ut e latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit et quid aestimet: et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent ut etiam habeant auctoritatem (0117D)personae illius a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio; si vero crediderit sufficere episcopos provinciales ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.
36 VIII. Ut episcopi passim ad comitatum non pergant. Osius episcopus dixit: Importunitatis nostrae nimia frequentia et injusto judicio petitiones fecerunt nos non tantam habere gratiam aut fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi, (0118A)et maxime Afri, qui sicuti cognovimus sanctissimi fratris et coepiscopi nostri Grati salutaria consilia spernant atque contemnant, et non solum ad comitatum multas et diversas Ecclesiae non profuturas perferant causas, ut fieri solet, aut oportet, ut aut pauperibus, aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates saeculares et administrationes quibusdam postulent. Haec itaque pravitas olim non solum murmurationes sed et scandala excitavit: honestum est autem ut episcopus intercessionem suam his praestet, qui aliqua iniqua vi opprimuntur aut si vidua affligitur aut pupillus exspoliatur, tamen et ista omnia, si justam habeant causam et petitionem. Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi qui religiosissimi (0118B)imperatoris litteris vel invitati fuerint vel evocati. Sed quoniam saepe contingit ut ad misericordiam Ecclesiae confugiant qui injuriam patiuntur, et qui peccantes in exsilium vel in insulas damnantur, aut certe quicunque sententiam excipiunt, ideoque subveniendum est et sine dubitatione eis petenda per Ecclesiam indulgentia: si ergo hoc vobis placet, statuatur. Universi dixerunt: Placet et constituatur.
IX. De quibus supra. Osius episcopus dixit: Haec quoque prudentia vestra tractare debet, ut quia decrevistis ne episcopi improbitas notetur ad comitatum pergendo, quicunque ergo quales superius memoravimus preces habuerint vel acceperint, per diaconum suum mittant; quia persona ministri non erit invidiosa, quae celerius (0118C)poterit quae impetraverit referre: et hoc consequens esse videtur, ut unusquisque qui preces habuerit eas ad fratres et coepiscopos nostros, qui in maxima civitate, id est qui metropoli, consistunt, mittat et illi per suos diaconos destinet, tribuendo commendatitias epistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros, qui in illo tempore in his regionibus et urbibus morantur, in quibus felix et beatus Augustus rempublicam gubernat. Si vero habet quis episcoporum 37 amicos in palatio qui cupit aliquid quod tamen honestum est impetrare, non prohibeatur per diaconem suum rogare et significare eis, quos scit benigne intercessione sibi absenti praestare posse. Qui vero Romam venerit, sicuti dictum (0118D)est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces quas habet tradat, ut et ipse prius examinet si honestae et justae sunt, et praestet [ U., procuret] diligentiam atque sollicitudinem ut ad comitatum perferatur. Universi dixerunt placere sibi et honestum esse consilium.
X. De quibus supra. Alipius episcopus dixit: Si propter pupillos et viduas vel laborantes, qui causas non iniquas habent, (0119A)susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid justae rationis; nunc vero cum ea postulent, quae sine invidia omnium et reprehensione esse non possunt, non necesse est ire illos ad comitatum.
XI. De quibus supra. Gaudentius episcopus dixit: Ea quae salubriter providistis convenientia et aestimatione omnium, ac Deo placitura et hominibus, tenere hactenus fortitudinem possunt, si metus huic sententiae conjungatur. Scimus enim etiam ipsi saepissime propter paucorum impudentiam sacrum ac religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. Si igitur aliquis contra omnium sententiam nisus voluerit ambitioni magis placere quam Deo, debet scire, causis redditis, honorem atque dignitatem se amissurum. Hoc autem (0119B)sciri et comperiri poterit, si unusquisque nostrum qui in canali constitutus est, cum progredientem [ U., prodientem] episcopum viderit, inquirat transitum ejus, causas videat, quo tendit agnoscat, et si quidem eum agnoverit ire ad comitatum, requirat illud quod superius comprehensum est, ne forte invitatus est [ U., sit], ut ei facultas eundi permittatur: sin vero, ut superius meminit sanctitas vestra, propter desideria et ambitiones ire ad comitatum tentaverit, neque litteris ejus subscribatur neque in communionem recipiendus est. Si vobis placet, debet omnium sententia confirmari. Universi dixerunt hoc honestum esse et placere sibi constitutionem.
XII. De quibus supra. Osius episcopus dixit: Sed et moderatio necessaria (0119C)est, dilectissimi fratres, ne subito 38 adhuc quidam, nescientes quid decretum sit in synodo, venerint subito ad civitates eas quae in canali sunt, debet episcopus civitatis ipsius admonere et instruere illum, ut ex eo loco ille mittat diaconem; admonitus tamen ipse redeat ad parochiam suam.
XIII. Ut ne ex laico quilibet episcopus ordinetur. Osius episcopus dixit: Necessarium arbitror ut diligentissime tractetur, si forte aut dives aut scholasticus de foro aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere et officio diaconii et presbyterii fuerit perfunctus; et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habent utique prolixum (0119D)tempus, probari qua fide sit quave modestia et gravitate et verecundia, ut si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: nam nec conveniens est, nec ratio nec disciplina patitur, ut temere ac leviter ordinetur aut episcopus aut presbyter aut diaconus qui sit neophytus, maxime cum beatissimus Apostolus magister gentium ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi quorum per longum tempus examinata sit vita et merita comprobata. Universi dixerunt placere sibi haec.
XIV. Ut episcopus in aliena provincia non immoretur. Osius episcopus dixit: Hoc quoque statuere debetis (0120A)ut episcopus ex alia civitate, cum venerit ad aliam civitatem vel ex provincia sua ad aliam provinciam, et ambitioni magis serviat quam devotioni, ita ut si voluerit in aliena civitate multo tempore residere, et contingat ut episcopus civitatis ipsius non tam instructus sit nec tam doctus, is vero qui advenit incipiat contemnere eum et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam, qua occasione fit ut non dubitet relinquere assignatam sibi ecclesiam et transire ad aliam: definite ergo tempus, quia et non recipere episcopum coepiscopum suum inhumanum est, et diutius residere perniciosum: ne fiat ergo providendum est. Memini autem superiori concilio fratres nostros constituisse, ut si quis laicus in ea qua commoratur civitate tres (0120B)Dominicas, id est per tres septimanas non celebrasset conventum, communione privaretur: si ergo haec circa laicos constituta sunt, quanto magis nec licet nec decet ut 39 episcopus, si nullam tam gravem habet necessitatem, nec tam difficilem rationem, tandiu absit ab Ecclesia sua et populum contristet? Universi dixerunt placere sibi.
XV. De episcopis in aliena provincia possessiones habentibus. Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri qui non in ea civitate possident in qua episcopi videntur esse constituti, vel certe parvam rem illic habent ubi habitant, alibi autem idonea praedia habere noscuntur, vel affectiones proximorum quibus indulgeant: hactenus (0120C)igitur eis permitti oportet ut accedant ad possessiones suas et disponant et ordinent fructum laboris sui, ut post tres Dominicas, id est post septimanas tres si morari necesse sit, in suis potius fundis morentur: et si est proxima civitas in qua presbyter est, ne sine ecclesia facere videatur Dominicum, accedant, ut nec res ejus domesticae per absentiam ejus detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad aliam civitatem in qua est episcopus, suspicionem jactantiae et ambitionis incurrant. Universi dixerunt placere sibi.
XVI. De clericorum excommunicatione. Osius episcopus dixit: Si hoc quoque omnibus placet, ut sive diaconus, sive presbyter, sive quis clericorum (0120D)ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perexerit episcopum, et scierit ille ad quem confugerit eum ab episcopo suo fuisse abjectum; non oportet ut ei communionem indulgeat: quod si fecerit, sciat se convocatis episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt: Hoc statutum et pacem servabit et custodiet concordiam.
XVII. Licere clericis, si injuste fuerint excommunicati, vicinos adire episcopos. Osius episcopus dixit: Quid me adhuc moveat reticere non debeo: si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur (0121A)adversus presbyterum aut diaconum suum et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem; et ideo habeat potestatem qui dejectus est, ut finitimos episcopos interpellet, et causa ejus audiatur et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti; et ille episcopus, qui aut juste aut injuste abjecit eum, patienter accipiat ut negotium 40 discutiatur ut vel probetur sententia ejus a plurimis vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter fuerint examinata, eum qui fuerat communione separatus, nullus alius debet praesumere ut recipiat et communioni societ. Qui autem convenerint ad audiendum, si clericorum esse fastidium viderint et superbiam, quia non decet ut episcopus (0121B)aut injuriam aut contumeliam patiatur, austerioribus eos verbis castigent ut obediant honesta praecipienti episcopo; quia sicut ille sincerum amorem debet clericis exhibere et charitatem, ita quoque vicissim ministri infucata debent episcopo suo obsequia exhibere.
XVIII. Non licere episcopo alterius clericum in sua Ecclesia ordinare. Januarius episcopus dixit: Illud quoque sanctitas vestra statuat, ut nulli episcopo liceat alterius civitatis ecclesiasticum sollicitare et in sua dioecesi ordinare clericum, quia ex his contentionibus solet nasci discordia: et ideo prohibet [ B. R., U., prohibeat] omnium sententia ne quis hoc facere audeat.
XIX. De quibus supra. (0122A) Osius episcopus dixit: Et hoc universi constituimus, ut quicunque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et sine voluntate ordinare, non sit rata ordinatio ejus. Quicunque autem hoc usurpaverit, a fratribus et coepiscopis nostris et admoneri debet et corrigi.
XX. Ut extranei clerici apud Thessalonicam non tardent. Aetius episcopus dixit: Non ignoratis quanta et qualis sit Thessalonicensium civitas: saepe ad eam veniunt ex aliis regionibus presbyteri et diaconi, et non sunt contenti ut brevi tempore remorentur aut resideant ibi, aut certe vix post longa spatia ad suam redire cogantur. Universi dixerunt: ea tempora, (0122B)quae constituta sunt circa episcopos, et erga horum personas observari debent.
XXI. Clerici vim passi aut persecutionem si ad aliam accesserint civitatem non vetentur ibi morari quandiu potuerint redire. Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio [T. 2, Alipio], hoc etiam placuit, ut si aliquis vim perpessus est et inique pulsus pro disciplina vel catholica defensione 41 vel confessione veritatis, fugiens pericula innocens et devolutus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari quandiu aut redire potuerit aut injuria ejus 42 remedium acceperit; durum est enim qui persecutionem patitur non recipi: etiam et larga benevolentia et humanitas est ei exbibenda.
- VI. CONCILIUM AÑTIOCHENUM. TRIGINTA ET UNIUS EPISCOPORUM.
(0121) (0121D)Sancta et pacatissima synodus in unum congregata his qui per singulas provincias sunt unanimibus sanctis et consacerdotibus in Domino salutem. Gratia et veritas Jesu Christi Domini et Salvatoris nostri sanctam Antiochenam Ecclesiam visitans et in unum connectens per concordiam pacatissimi Spiritus, multa quidem et alia perfecit: in omnibus autem suggerente sancto et pacifico Spiritu, etiam hoc perfecit, ut quae visa sunt recte constitui cum plurima consideratione et judicio una cum omnibus nobis Antiochia ex diversis provinciis in unum collectis episcopis, in vestram notitiam deferrentur. Credimus autem gratiae Domini et sancto Spiritui pacis quod et ipsi conspirabitis nobis tanquam in unam fuissetis virtutem, et nobiscum orationibus (0122D)adnitentes magis muniti, et in Spiritu sancto praesentes iisdem ipsis quae definita sunt consentientes et ea quae visa sunt recta roborantes, cum consensu sancti Spiritus consignabitis. Sunt autem praefiniti canones ecclesiastici hi qui infra scripti sunt. In qua synodo fuerunt episcopi: Eusebius, Niceta, Antiochus, Archelaus, Isicius, Jacobus, Aeneas, Bassus, Moyses, Macedonius, Theodorus, alius Theodorus, Paulus, Eustachius, Manicius, Agapius, Alexander, Patritius, Petrus, Theodorus, Narcissus, Syricus, Manicius, Aetherius, Magnus, Alipius, Tarcodius, Mantus, Petrus, Anatolius, et Chirion, ex provinciis Syriae Coeles, Phoenices, veteris Arabiae, Mesopotamiae, Ciliciae, Isauriae: et haec constituerunt quae infra scripta sunt.
I. Non licere pascha diverso tempore facere neque cum Judaeis celebrare. (0123A) Omnes qui audent dissolvere regulam sancti et magni concilii Nicaeni, quod celebratum est in praesentia Dei et amantissimi Constantini imperatoris, de sancta et salutari festivitate paschali Salvatoris nostri, excommunicatos et abjectos ab Ecclesia esse debere, maxime si perseverent studio contentionis ad subvertenda ea quae optime constituta sunt: et haec quidem dicta sunt de laicis. Si autem de praepositis Ecclesiae aliquis, id est vel episcopus vel presbyter vel diaconus post hanc definitionem ausus fuerit in subversionem populorum et perturbationem ecclesiarum retinere et cum Judaeis pascha voluerit celebrare; hunc sancta synodus jamjamque (0123B)alienum ab Ecclesia esse judicavit, tanquam eum qui non solum proprii peccati reus sit, sed et aliorum corruptae mentis et conversationis supplantator exstiterit: et non solum hujusmodi deponi a sacerdotio et ministerio, sed et hos qui eis ausi fuerint communicare post damnationem; depositos autem etiam honore qui extrinsecus est privari oportet, quem sanctus canon et Dei sacerdotium meruit.
II. Non licere communionem Ecclesiae contemnere, aut excommunicatis communicare. Omnes qui ingrediuntur in ecclesiam Dei et sacras Scripturas audiunt, non autem cum populo in oratione communicant, adversantur 43 etiam sanctam assumptionem dominici sacramenti secundum (0123C)aliquam propriam disciplinam: hos abjici ab Ecclesia oportet, donec confitentes fructum poenitentiae demonstrent, et deprecati fuerint ut data venia suscipi mereantur. Non autem liceat communicare excommunicatis, neque per domos ingredi, nec cum eis orare qui Ecclesiae non participant in oratione, nec in alteram Ecclesiam recipi qui ab alia excommunicantur. Quod si visus fuerit quilibet episcoporum, vel presbyterorum, aut diaconorum, vel etiam qui in canone detinentur, excommunicatis communicare; et hunc oportet communione privari, tanquam Ecclesiae regulas confundentem.
III. Non debere clericum ad Ecclesiam aliam migrantem ibi perseverare. Si quis presbyter, vel diaconus, vel quilibet clericus, (0123D)deserta sua Ecclesia, ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paulatim tentet quo migravit perpetuo permanere, ulterius ministrare non debet, praesertim si ab episcopo suo ad revertendum fuerit exhortatus [T. 1, exoratus]. Quod si et post evocationem sui episcopi non obedierit, sed perseveraverit, omnismodis ab officio suo deponi debere, nec aliquando spem restitutionis habere. Si quis vero propter hanc culpam depositum alius episcopus susceperit, et ipse a communi synodo poenam merebitur (0124A)increpationis, tanquam ecclesiastica jura dissolvens.
IV. Non licere episcopo vel cuicunque clerico si exauctoratus fuerit ministrare. Si quis episcopus a synodo fuerit depositus, vel presbyter vel diaconus a proprio episcopo condemnatus, et praesumpserit sacerdotii seu sacri ministerii quidpiam, non ei amplius liceat neque in alia synodo spem restitutionis habere, neque assertionis alicujus locum; sed et communicantes ei omnes abjici ab Ecclesia, et maxime si postquam cognoverunt sententiam adversus eum fuisse prolatam, ei contumaciter communica verunt.
V. Non licere clericis contempto episcopo semote colligere. (0124B)Si quis presbyter aut diaconus, contempto suo episcopo, se ipsum ab Ecclesia segregaverit et privatim apud se collectis populis [ U., presbyteris] altare erigere ausus fuerit, et nihilominus, episcopo suo exhortante et semel et iterum 44 revocante, inobediens exstiterit; hunc modis omnibus deponendum, nec aliquando consequi curationem aut proprium honorem recipere speret. Quod si etiam perseveraverit perturbans et concitans Ecclesiam, quae foris est, tanquam seditiosum corripi oportet.
VI. De excommunicatis. Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi a suo fuerit receptus episcopo, aut concilio facto occurrat, et respondeat, et synodo satisfecerit, et statuerit sub (0124C)alia sententia, recipi oportet. Quod etiam circa laicos, et presbyteros, et diaconos et omnes qui in clero sunt convenit observari.
VII. Nullum peregrinum absque epistolio suscipi. Nullum absque formata, quam Graeci epistolium dicunt, peregrinorum clericorum suscipi oportet.
VIII. Ut epistolia soli chorepiscopi faciant. Neque presbyteres ad regiones longinquas formatas, id est canonicas epistolas dare, nisi ad episcopos finitimos simplices epistolas mittere; vicarios vero episcoporum, qui a Graecis chorepiscopi appellantur, formatas facere liceat.
IX. De metropolitanis episcopis. (0124D)Per singulas provincias episcopos singulos scire oportet episcopum metropolitanum, qui praeest, curam et sollicitudinem totius provinciae suscepisse: propter quod ad metropolitanam civitatem ab his qui causas habent sine dubio concurratur. Quapropter placuit eum et honore praeire, et nihil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum antiquum patrum nostrorum qui obtinuit canonem, nisi haec tantum quae uniuscujusque [ U., unicuique] ecclesiae per suam dioecesim competunt. Unumquemque (0125A)enim oportet episcopum potestatem habere et suae dioecesis ad hanc gubernandam secundum competentem sibi reverentiam, ad providendum regioni quae sub ipsius est civitate; ita ut etiam ordinare presbyteros et diaconos ei probabili judicio liceat, et de singulis moderatione et pondere disceptare: ultra autem nihil agendum permitti [ U., permittitur] citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus sine caeterorum aliquid gerat consilio sacerdotum.
45 X. De chorepiscopis. Qui in vicis et villis contituti sunt chorepiscopi, tametsi manus impositionem ab episcopis susceperunt, placuit sanctae synodo scire eos oportere modum proprium retinere et gubernare adjacentes (0125B)sibi Ecclesias commissas, et esse contentos propria sollicitudine et gubernatione quam susceperunt. Constituere autem [ U., etiam] his permittitur lectores et subdiaconos et exorcistas, quibus sufficiat istorum tantum graduum licentiam accepisse; non autem presbyterum, non diaconum audeant ordinare praeter conscientiam episcopi, vel civitatis, vel Ecclesiae, cui adjacens invenitur seu ipse seu regio in qua praeesse dignoscitur. Quod si quis praevaricare ausus fuerit constituta, deponi eum et dignitate qua praeditus est debere privari; chorepiscopus autem ab episcopo civitatis vel loci cui idem adjacet [ U., loci qui adjacet] ordinandus est.
XI. De his episcopis vel clericis qui sine litteris episcoporum ad imperatorem vadunt. (0125C)Si quis episcopus, vel presbyter, vel omnis omnino qui est sub ecclesiastica regula constitutus, praeter consilium vel litteras eorum episcoporum qui sunt intra provinciam et maxime metropolitani, ad imperatorem perrexerit, hunc abdicari et ejici non solum de communione debere, sed etiam propria dignitate privari, tanquam molestum et importunum imperialibus auribus contra ecclesiastica constituta: si autem necessitas cogit ad imperatorem excurrere propter aliquam actionem, cum deliberatione et consilio metropolitanae provinciae episcopi et caeterorum conscientia qui in eadem provincia sunt, litteris ire debebit.
XII. De episcopis vel clericis depositis. (0125D)Si quis a proprio episcopo depositus vel presbyter, vel diaconus, aut etiamsi a synodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam imperialibus auribus inferre non praesumat, sed ad majorem episcoporum synodum sese convertat, et quae se putat habere justa in eorum concilio alleget [ U., consilio alliget], atque ab his de se exspectet, quae fuerit deprompta sententia. Quod si deficiens pusillanimitate noluerit facere, sed imperatori fuerit hujusmodi importunus, nullam veniam habeat, neque locum illius assertionis [T. 1, 2, adversionis] suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum.
46 XIII. Non licere episcopis in aliena provincia clericos ordinare. (0126A) Nullum episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in Ecclesiis, aut provehere ad sacrum ministerium: nec alios illuc secum attrahat [ U., attrahere] episcopos, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum a metropolitano, sed ab his qui cum eo sunt provinciae episcopis: quod si nullo invitante inordinate superveniat, et aliquos vel ordinare praesumpserit vel quoslibet actus illi Ecclesiae competentes, ad se qui [Ae., E. 3, U., quae] minime pertinent, usurpare tentaverit, vacua quidem et inania erunt omnia quae gesserit: ipse vero hujus indisciplinati ausus et irrationabilis coepti dignas causas expendat, tanquam (0126B)depositus a sancta synodo et propter hujuscemodi praesumptionem jam praedamnatus.
XIV. De episcopis accusatis. Si quis episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis episcopis provinciae qui convenerunt diversas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronuntiare, alios reum; propter hujusmodi itaque controversiam amputandam, placuit sanctae synodo metropolitanum episcopum alterius provinciae vicinae advocari et aliquantos cum eo episcopos alios, qui pariter residentes quaecunque fuerit dirimant quaestionem, propter hoc ut firmum sit judicium quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum.
XV. De quibus supra. (0126C) Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit; sed manere circa eum oportet tanquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam.
XVI. De episcopis vacantibus [T. 1, vagantibus]. Si quis episcopus vacans [T. 1, vagans] in Ecclesiam vacantem supervenerit, et hanc obrepenter praeter plenariam synodum occupandam esse crediderit, hunc abjici oportet, tametsi eum plebs quam diripuit velit sibi episcopum retinere. Illa autem dicetur synodus 47 plenaria in qua etiam episcopus metropolitanus adfuerit.
XVII. De episcopis qui suscepta manus impositione non acquiescunt suscipere ministerium. (0126D) Si quis episcopus suscepta manus impositione et deputatus populis praeesse non suscipiat ministerium sacerdotii, nec consentiat abire in Ecclesiam in qua fuerat ordinatus; hunc incommunicabilem esse debere, donec coactus consentiat plebem suscipere sibimet deputatam, aut provinciae plenaria synodus episcoporum de eo aliquid statuat.
XVIII. De his quibus supra. Si quis episcopus ordinatus non abierit in parochiam (0127A)cui ordinatus est, si non suo vitio sed plebis forsitan contradictione, hic honorem susceptum retinere debebit et sacerdotio fungi; ita ut nihil molestiae afferat ecclesiae illi in qua fuerat constitutus: exspectare autem eum oportet provinciae plenariam synodum, donec de eo quod competit statuatur.
XIX. Non licere sine consilio metropolitani episcopi episcopum ordinare. Episcopum non ordinandum praeter consilium et praesentiam metropolitani episcopi, cui melius erit si ex omni provincia congregentur episcopi: quod si fieri non potest, hi qui adesse non possunt propriis litteris consensum suum de ipso designent, et tunc demum post plurimorum sive praesentiam sive per litteras sententiam consonam ordinetur: quod si (0127B)aliter quam statuta sunt [ U., statutum est] fiat, nihil valere hujusmodi ordinationem. Si vero etiam secundum definitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates; his contemptis, sententia de eo obtineat plurimorum.
XX. Ut bis in anno synodus celebretur. Propter ecclesiasticas causas et quae existunt controversias dissolvendas, sufficere visum est bis in anno per singulas provincias episcoporum concilium fieri: semel quidem post tertiam hebdomadam paschalis festivitatis, ita ut in quarta hebdomada quae consequitur, id est media Pentecoste, concilium compleatur; admoneant autem comprovinciales episcopos hi qui in amplioribus, id 48 est qui in metropolitanis (0127C)civitatibus degunt: secundum verum concilium Idibus Octubribus habeatur, qui dies apud Graecos Hyperberetaei mensis decimus invenitur. In ipsis autem conciliis et presbyteros et diaconos praesentes esse oportet, et omnes quotquot se laesos aestimant, et synodicam exspectare sententiam: nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus cautis constat permissum esse judicium.
XXI. Episcopum de dioecesi ad dioecesem non debere transire. Episcopum de dioecesi ad dioecesem alteram non debere transire, neque si se ipsum ingesserit, neque si a populis fuerit violenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur: manere autem eum (0127D)debere in Ecclesia Dei quam ab initio sortitus est, et non ab ea alibi demigrare secundum regulam a Patribus constitutam.
XXII. Episcopum non debere in alienam irruere civitatem. Episcopum non debere in alienam irruere civitatem quae illi probatur non esse subjectam, neque in regionem quae ad ejus curam minime dignoscitur pertinere, ad aliquid ordinandum, neque presbyteros (0128A)aut diaconos constituere ad alios episcopos pertinentes, nisi forte cum consilio propriae regionis episcopi: quod si quispiam horum tale aliquid adire voluerit, irrita [ E., abjicienda] quidem erit hujusmodi ordinatio, et is qui male usurpaverit a synodo arguatur.
XXIII. Episcopo non licere successorem sibi constituere. Episcopum non licere tanquam successorem sibi futurum constituere alterum, quamvis circa vicinia mortis habeatur: quod si tale aliquid factum fuerit, irrita sit hujusmodi ordinatio. Custodire autem debet ecclesiastica constituta, quae ita se continent: non posse aliter episcopum fieri, nisi in concilio et cum consensu episcoporum, eorum duntaxat, qui (0128B)post obitum illius qui praecessit habuerint potestatem eum qui dignus fuerit provehendi.
XXIV. De rebus ecclesiasticis et episcopalibus. Quaecunque res Ecclesiae sunt convenit cum omni diligentia et bona fide servari, 49 illa scilicet fide quae Deo debetur omnia praevidenti atque judicanti; quaeque gubernari oportet et dispensari cum judicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae. Manifesta autem esse oportet quae Ecclesiae competunt eorum presbyterorum et diaconorum, id est qui circa ipsum sunt, ut ipsi non ignorent nec eos aliquid lateat eorum quae sunt propriae Ecclesiae, ut si contigerit episcopum de hac vita migrare, cum manifestae sunt et notae res ecclesiasticae, non intercidant atque depereant. Sed nec (0128C)res propriae episcopi tanquam obnoxiae, rerum ecclesiasticarum occasione, illius pulsentur injuriae; quia justum et decibile est apud Dominum [ Ae., Deum] ei homines, quae propria sunt episcopi quibus ipse judicaverit derelinqui, et quae ecclesiae sunt ipsi servari: ita enim fit ut nec Ecclesia damno aliquo affligatur, nec episcopus occasione rerum ecclesiasticarum praescribatur, neque pertinentes ad eum in causas incurrant, quo post mortem memoria ejus maledictis aliquibus oneretur [ U., dehonestetur].
XXV. Episcopum habere potestatem in rebus ecclesiasticis disponendis. Episcopum habere ecclesiasticarum rerum potestatem ad dispensandum omnibus indigentibus cum omni timore et reverentia Dei; ipsum quoque ex eis (0128D)percipere atque uti debere quibus indiget, si tamen indiget vel ad suas necessarias vel fratrum expensas, qui 50 apud eum hospitalitatis gratia commorantur, ut nulla ex parte per inopiam defraudentur, secundum Apostolum dicentem: Habentes victum quotidianum et tegumentum corporis, his contenti sumus [U., simus ]. Quod si his minime contentus atque sufficiens transferat in necessitates domesticas ecclesiasticas res vel commoda quaelibet Ecclesiae, aut (0129A)agrorum ecclesiasticorum fructus citra conscientiam presbyterorum vel diaconorum apud se redigat [ U., degentium], et domesticis suis, vel etiam affinibus, aut fratribus, aut filiis earum rerum tribuat potestatem, ut per eorum secretam diligentiam caeteri ecclesiastici laedi videantur; reatum hunc qui hujusmodi est apud metropolitanum provinciae praestare debebit. Quod si taliter reprehendatur [T. 2, deprehendatur] episcopus vel hi qui cum ipso sunt presbyteri, quo dicatur haec quae ad Ecclesiam pertinent, sive de agris, sive de aliis quibuscunque ecclesiasticis causis eo sibimet usurpare, pauperes vero necessitate et penuria opprimi, atque ex hoc ipso non solum (0130A)ecclesiasticae rationi verum etiam dispensatoribus ejus maledictio [Ae., B. R., T. 1, 2, maledicta] et reprehensio augeatur: hos igitur correptionem oportet mereri quae condecet, sancta synodo cognoscente.
Eusebius omnibus quae constituta [B. R., E. 3, constituerunt] sunt praesens subscripsit. Theodorus, Niceta, Macedonius, Anatolius, Tharcodius [T. 1, 2, Tarchodimantus), Mantus, Aetherius, Narcissus, Alipius, Archelaus, Bassus, Syricus, Eustachius, Mauricius, Hesychius, Manicius, Paulus, et caeteri, quorum nomina in Graeco jam superius continentur, consensimus.
- VII. CONCILIUM LAODICENUM. A LAODICEAE SACERDOTIBUS EDITUM.
(0129) (0129B)Sancta synodus secundum Laodiceam Phrygiae Pacatianae, convocata ex diversis provinciis Asiae, regulas exposuit ecclesiasticas, sicut infra scriptum est.
51 I. De digamis. De eo quod oportet secundum ecclesiasticum canonem, eos qui libere et legitime secundis nuptiis conjuncti sunt, nec occultam permixtionem operati sunt, pauco tempore exempto, vacare orationibus et jejuniis, et secundum veniam reddi eis communionem.
II. De his qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt. His, qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt et instant orationi, confessioni ac poenitentiae, malorum suorum perfectam conversionem demonstrantes, (0129C)pro qualitate peccati poenitentiae tempus attribuendum est propter misericordiam et bonitatem Dei: qui ergo hujusmodi sunt, revocandi et ad communionem sunt applicandi.
III. De neophytis non promovendis ad sacerdotium. Non oportet neophytum promoveri ad ordinem sacerdotalem.
IV. Non licere coram catechumenis clericos fieri. Non oportet manus impositionem super ordinatos praesentibus catechumenis celebrari.
V. Non licere clericis usuram vel sexcupla accipere. Non licet fenerari ministris altaris, vel in sacerdotali ordine constitutis usuras vel lucra quae sexcupla dicuntur accipere.
VI. Non licere haereticos ingredi ecclesiam. (0129D)Non concedendum haereticis ingressum domus Dei in haeresi permanentibus.
VII. De Novatianis et Quartodecimanis. Novatianos, vel etiam Quartodecimanos, quos Graeci Τεσσαραδεκατίτας [ U., Τέσσαρες καὶ δεκάτερες] appellant, id est qui quartadecima luna primi mensis (0130B)eum Judaeis pascha celebrant, sed et catechumenos eorum vel fideles non recipi, priusquam condemnent omnem haeresim, plenissime autem ante omnia, in qua detinebantur: et tunc qui apud eos fideles dicuntur symbolum fidei doceantur, atque ita unctos sancto etiam chrismate, divino sacramento communicare conveniet.
52 VIII. De Cataphrygis ad Ecclesiam venientibus. Eos qui convertuntur ab haeresi quae dicitur Secundumphrygas, seque in clero constitutos aestimant, quamvis magni dicantur, hujusmodi cum omni diligentia catechizari oportet et baptizari ab Ecclesiae catholicae episcopis et presbyteris.
IX. Non debere catholicos in ea quae martyria sua haeretici dicunt intrare. (0130C)Non concedendum in coemeteria, vel quae martyria dicuntur, haereticorum catholicos orationis gratia et petendae curationis intrare: sed et qui ierint, si sunt fideles, incommunicabiles factos ad poenitentiam usque ad aliquod temporis redigi: poenitentes autem eos et errasse confessos suscipi oportet.
X. Non debere catholicam haereticorum matrimonio sociari. Eos qui ad Ecclesiam pertinent indifferenter filios proprios haereticorum nuptiis minime sociare debere.
XI. De canonicis ecclesiae. Mulieres, quae apud Graecos presbyterae appellantur, apud nos autem viduae seniores, univirae et matriculariae appellantur, in ecclesia tanquam ordinatas constitui non licebit.
XII. De ordinandis episcopis cum consilio metropolitanorum et finitimorum episcoporum. (0130D) Episcopos non oportet praeter judicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui ad Ecclesiae principatum: nec eligantur nisi hi quos multo ante probabilis vita commendat, et nihilominus (0131A)si in sermone fidei et recta ratione per suam conversationem fuerint comprobati.
XIII. Non licere populis ministros altaris eligere. De eo quod non sit populis concedendum electionem facere eorum qui altaris ministerio sunt applicandi
XIV. Sanctas oblationes pro eulogiis in festivitate paschali ad alias provincias non debere mitti [U., G., transmitti ]. Sanctas oblationes ad vicem eulogiarum per festivitatem paschalem ad alias parochias mitti minime oportet.
53 XV. De psalmistis. Non liceat praeter canonicos psalmistas qui pulpitum ascendunt et de Codice legunt, alium quemlibet (0131B)in ecclesia psallere.
XVI. Ut sanctum Evangelium etiam sabbatis legatur. Sabbatis Evangelia cum aliis Scripturis legenda esse.
XVII. Psalmos sparsim non licere confundi. In processionibus non connectere, id est ex diversis versibus et sensibus libri in unum canticum minime conjungere [T. 1, conjugere], sed singulorum psalmorum ordinabiliter de medio debere fieri lectionem.
XVIII. De orationibus quotidianis. De eo quod semper supplicationes orationum ad horam nonam et vesperam oporteat celebrari.
XIX. De ordine orationum catechumenorum atque fidelium, et de communione. (0131C)Quoniam catechumenorum orationem separatim et prius post tractatum episcoporum oporteat celebrare: quibus egressis orent etiam hi qui in poenitentia sunt constituti, et post manus impositionem, his quoque abscedentibus, tunc fideles orare debebunt, quorum tres orationes fiant: una quidem, id est prima, per silentium, secunda vero et tertia per vocis pronuntiationem, ac tunc demum osculo pacem [T. 2, U., G., osculum pacis] debere dari, et posteaquam presbyteri episcopo pacem dederint, tunc etiam laicos dare, et sic oblatio offeratur: solis autem ministris altaris liceat ingredi ad altare et communicare.
XX. De disciplina atque modestia clericorum. Quoniam non oportet diaconem sedere praesente presbytero, sed ex jussione presbyteri sedeat: similiter (0131D)autem honorificetur et diaconus a ministris inferioribus et clericis omnibus.
XXI. De ministerio subdiaconorum. Quoniam non oportet ministros licentiam habere in secretarium sive sacrarium, quod Graeci diaconicon [ U., diaconion] appellant ingredi, et contingere vasa dominica.
54 XXII. De ministro, ut orario non utatur. Ministrum non oportet orario uti, nec ostia derelinquere.
XXIII. Non oportere lectores aut psalmistas orario uti. (0132A) Quoniam non oportet lectores aut psalmistas orario uti et sic legere aut psallere.
XXIV. De lectoribus et psalmistis, ut tabernas non intrent. Quoniam non oportet altario servientes [ Ae., B. R., U., deservientes] a presbyteris usque ad diaconos et deinceps ordinis ecclesiastici omnes usque ad ministros, aut lectores, aut psalmistas, aut exorcistas, aut ostiarios, aut etiam eos qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare.
XXV. Non licere ministris panes dare aut calicem benedicere. Non oportet ministros panes dare nec calicem benedicere.
XXVI. De exorcistis. (0132B)Non oportet exorcizare eos qui necdum ab episcopis sunt provecti, neque in ecclesiis, neque intra domos.
XXVII. Non debere clericos sive laicos ad agapem vocatos partes tollere. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos, aut etiam laicos ad agapem vocatos partes tollere, propter injuriam quae ex hac occasione ecclesiastico ordini poterit deputari.
XXVIII. Non licere in ecclesiis accubitus sternere vel agapem facere. Non decet in dominicis ecclesiis agapem facere et intus manducare, vel accubitus sternere.
XXIX. Non debere Christianos sabbatizare. Non oportet Christianos judaizare et in sabbato (0132C)vacare, sed operari eos in eodem die; Dominica vero praeponendo eamdem diem, si hoc eis placet, vacent tanquam Christiani. Quod si inventi fuerint judaizare, anathema sint.
55 XXX. Nulli Christiano licere cum mulieribus lavacra exercere. Quoniam non oportet ministros altaris, vel etiam clericos quoslibet aut continentes, sed et omnem omnino Christianum cum mulieribus lavacris uti communibus: haec est enim apud gentiles prima reprehensio.
XXXI. De cavendis haereticorum connubiis. Quoniam non oportet cum omnibus haereticis miscere connubia, et vel filios vel filias dare, sed potius (0132D)accipere, si tamen profiteantur Christianos se futuros esse catholicos.
XXXII. Non licere ab haereticis eulogias accipere. Non oportet haereticorum benedictiones accipere, quoniam istae maledictiones sunt magis quam benedictiones.
XXXIII. Non debere cum haereticis aut schismaticis orari. Non oportet cum haereticis vel schismaticis orare.
XXXIV. Non eundum ad falsos martyres. Non oportet omnem Christianum derelictis martyribus (0133A)Christi abire ad falsos martyres factos, hi enim alieni a Deo sunt: quicunque autem abire voluerit, anathema sit.
XXXV. Non licere Christianis derelicta Ecclesia ad angelos [U., G., angulos] congregationes colligere. Quoniam non oportet Christianos, derelicta Ecclesia Dei, abire ad angelos [ U., G., angulos], idolatriae congregationes facere, quae omnia interdicta sunt: quicunque autem inventus fuerit occulte huic idolatriae vacans, sit anathema: quoniam derelinquens Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, accessit ad idola.
XXXVI. Non licere clericos magos vel incantatores esse, aut phylacteria facere. Quoniam non oportet ministros altaris aut clericos (0133B)magos aut incantatores esse, aut facere quae dicuntur phylacteria, quae sunt magna obligamenta animarum: hos autem qui talibus rebus utuntur projici ab Ecclesia jussimus.
56 XXXVII. Non licere ab haereticis vel Judaeis feriatica quae mittuntur accipere. Non oportet a Judaeis et haereticis feriatica quae mittuntur accipere, neque cum eis dies agere feriatos .
XXXVIII. Non licere a Judaeis azymas [T. I azyma] accipere. Non oportet a Judaeis azymas accipere aut communicare impietatibus eorum.
XXXIX. Non licere cum paganis festa celebrare. Non oportet cum paganis festa celebrare, aut impietatis eorum habere societatem.
XL. Episcopos ad synodum vocatos non debere contemnere. (0133C) Non oportet vocatos episcopos ad synodum contemnere, sed abire et aut docere aut doceri quae sunt ad Ecclesiae caeterorumque correctionem. Quod si contempserit, se ipsum videbitur accusasse nisi forte per infirmitatem ire non possit.
XLI. Non debere clericum vel laicum sine epistolio peregrinari. Non oportet ministrum altaris vel etiam laicum sine canonicis litteris, id est formata, aliquo proficisci.
XLII. Nullum clericum debere sine jussione episcopi peregrinari. Non oportet ministrum altaris vel quemlibet clericum (0133D)praeter jussionem episcopi ad peregrina [T. 2, peregrinationem] proficisci.
XLIII. Ministros non debere ab ostiis recedere. Non oportet ministros, id est ostiarios, vel brevi tempore ab ostiis deesse et orationi vacare.
XLIV. Non oportere post duas septimanas Quadragesimae aliquem ad baptismum suscipi. Non oportet post duas Quadragesimae hebdomadas quemquam ad baptismum suscipi.
XLV. Non debere mulieres ingredi ad altare. Non oportet mulieres ingredi ad altare.
57 XLVI. Batizandos debere fidei symbolum et discere et reddere. (0134A) Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae vel episcopo vel presbytero reddere.
XLVII. De his qui in aegritudine baptizantur. Qui in aegritudine constituti baptismum perceperunt, sani facti symbolum fidei doceantur, ut noverint [ U., noscant] qua donatione digni sint habiti.
XLVIII. Post baptismum chrisma dandum. Oportet baptizatos post baptismum chrismatis quoque coelestis et regni Christi participes fieri.
XLIX. In Quadragesima sabbato tantum et dominica offerendum. Non oportet in Quadragesima panem offerri nisi sabbato et dominica tantum.
L. Non licere quinta feria septimanae ultimae Quadragesimam solvi. (0134B) Non oportet Quadragesimam quinta feria ultimae hebdomadae dissolvi, et totam Quadragesimam inhonorari, sed per totos dies jejunare et escis abstinentiae convenientibus, id est aridioribus uti.
LI. Non debere in Quadragesima nisi sabbato et dominico natalitia martyrum celebrari. Non oportet in Quadragesima martyrum natalitia celebrari, sed eorum in sabbato et dominica tantum memoriam fieri.
LII. Non licere in Quadragesima nuptias fieri. Non oportet in Quadragesima aut nuptias aut quaelibet natalitia celebrare.
LIII. Non licere Christianos ad nuptias euntes cantare vel ballare. (0134C) Non oportet Christianos ad nuptias euntes vel ballare vel saltare, sed caste coenare vel prandere, sicut competit Christianis.
LIV. Non licere ministros altaris spectaculis interesse. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos, spectaculis aliquibus quae aut in 58 nuptiis, aut coenis exhibentur interesse; sed antequam thymelici ingrediantur surgere eos de convivio et abire debere.
LV. Non debere clericum vel laicum Christianum ex symbolis convivia celebrare. Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos, aut etiam laicos Christianos ex symbolis, quae vulgus (0134D)commissalia appellat, convivia celebrare.
LVI. Non oportere presbyteros ante ingressum episcopi ingredi. Non oportet presbyteros ante ingressum episcopi ingredi et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte vel aegrotat [ U., aegrotet] episcopus, aut in peregrinis esse eum constiterit.
LVII. Non debere in vicis et in villis episcopos ordinari. Non oportet in vicis et villis episcopos ordinari, sed visitatores, id est qui circumeant constitui; hos (0135A)autem qui antehac ordinati sunt nihil agere sine conscientia episcopi civitatis: similiter etiam presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant.
LVIII. Non oportere in domibus ab episcopis vel presbyteris oblationes fieri. Non oportet in domibus oblationes ab episcopis et presbyteris fieri.
LIX. Non licere psalmos ab idiotis compositos in ecclesia dici: et qui sint libri canonici. Non oportet ab idiotis psalmos compositos et vulgares in ecclesiis dici, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti. Quae autem oporteat legi et in auctoritatem recipi haec sunt:
(0135B)Genesis mundi. Exodus Aegypti. Leviticum. Numeri. Deuteronomium. Jesu Nave. Judicum. Ruth. (0136A)Regum libri IV. Paralipomenon libri II. Esdrae [ U., Ezra]. Liber Psalmorum numero CL. Proverbia Salomonis. Ecclesiastes. Cantica canticorum. Job. Esther. Sedecim prophetarum libri, id est: Oseae, Amos, Joel, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, Esaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel.
Item. Novi Testamenti, id est Evangeliorum libri IV: secundum Matthaeum, secundum 59 Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem. Actus apostolorum. Canonicae Epistolae VII: Jacobi I, Petri II, prima et secunda, Joannis III, prima, et secunda, et tertia, Judae I. Epistolae Pauli apostoli numero XIV: 60 Ad Romanos I, ad Corinthios II, ad Ephesios I, ad Thessalonicenses II, ad Galatas I, ad Philippenses (0136B)I, ad Colossenses I, ad Timotheum II, ad Titum I, ad Philemonem I, ad Hebraeos I.
- VIII. CONCILIUM CONSTANTINOPOLITANUM PRIMUM. ADVERSUS HAERESEM MACEDONIAM FACTUM AB EPISCOPIS NUMERO CENTUM QUINQUAGINTA SUB THEODOSIO MAJORE, SIAGRIO ET EUCHERIO CONSULIBUS, AERA CCCCXVIII.
(0135) (0135B)Regulae sive definitiones expositae ab episcopis centum quinquaginta qui in unum Constantinopoli convenerunt, quando beatus Nectarius episcopus est ordinatus, damnato Maximo Cynico, quorum nomina et provinciae in Graeco continentur.
I. Custodiendam esse fidem Patrum trecentorum decem et octo. (0135C) Non spernendam esse fidem Patrum trecentorum decem et octo, qui in Nicaeam Bithyniae convenerunt, sed manere eam ratam oportet, et anathematizare omnem haeresem, specialiter autem Eunomianorum imo Anomianorum, qui Latine sine lege dicuntur, et Arianorum sive Eudoxianorum, et Semiarianorum, necnon Pneumatomachorum id est qui contra sanctum Spiritum pugnant, et Sabellianorum et Marcellianorum, et Photinianorum et Apollinaristarum.
II. Ut episcopi suas dioeceses gubernent nec ad alienas accedant. Episcopi qui extra dioecesim sunt ad Ecclesias (0135D)quae extra terminos eorum sunt non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias; sed secundum regulas, Alexandriae quidem episcopi ea quae sunt in Aegypto tantum gubernent; Orientis autem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae qui in regulis Nicaenae synodi continentur; sed et Asianae [ Ae., Asiae] dioecesis episcopi ea quae sunt in Asia et quae ad Asianam tantummodo dioecesim pertinent gubernent; Ponti autem episcopi Ponticae tantum dioecesis habeant (0136B)curam; Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae.
III. Non invitati episcopi ultra dioeceses suas non accedant. Non invitati episcopi ultra dioecesim non accedere (0136C)debent super [ U., pro] ordinandis aliquibus vel quibuscunque disponendis ecclesiasticis 61 causis, servata regula quae supra scripta est de unaquaque dioecesi; manifestum namque est quod per singulas quasque provincias provincialis synodus adminstrare et gubernare omnia debeat secundum ea quae sunt in Nicaea definita.
IV. De ecclesiis in barbarico positis. Ecclesias autem Dei, quae sunt in barbaricis gentibus constitutae, regi et administrari oportet secundum consuetudinem quae a Patribus obtinuisse dignoscitur.
V. De honore Constantinopolitani episcopi. Constantinopolitanae civitatis episcopum habere oportet primatus honorem post Romanum episcopum, (0136D)propter quod sit Roma nova.
VI. De maximo Cynico philosopho. De maximo Cynico philosopho et totius indisciplinationis ejus, quae Constantinopoli orta est, statutum est, ut neque Maximus fuisse aut esse jam putetur, neque hi qui ab eo sunt ordinati, qualemcunque gradum clericatus obtineant, omnibus scilicet quae circa eum vel ab eo gesta sunt in irritum revocatis.
VII. Symbolum eorumdem sanctorum centum quinquaginta Patrum apud Constantinopolim institutum. (0137A) Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum 62 ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine homo factus, passus est sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: et in Spiritum (0137B)sanctum Dominum vivificatorem ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: exspectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi. Amen.
Nomina episcoporum CL.
(0138A)
Helianus Tamniensis.
Nectarius Constantinopolitanus.
Timotheus Alexandriae.
Dorotheus ab Oxorinco.
Cyrillus Hierosolymitanus.
Galasius Caesariensis.
Macher Hiericuntius.
Dionysius Diospolitanus.
Priscianus Nicopolitanus.
Saturninus Sebastianus.
Ausentius Ascalonita.
(0138B).
Zenon Tyrius.
Paulus Sidoniensis [ G., Sidonensis].
Nestabus a Ptolemaide.
(0138B)
Et caeteri CXXX.
Beracus.
Philippus Damascenus.
(0138B)Paleadensis [T. 2, Piliadensis].
Timotheus Berytius.
Basilides ab Ibbo.
Mocimus Aradensis.
(0138B).
- IX CONCILIUM CONSTANTINOPOLITANUM. CENTUM SEXAGINTA TRIUM EPISCOPORUM, EXTRA VICARIOS UNDECIM, QUI AD VICEM SUORUM PRAESULUM SUBSCRIPSERUNT, TEMPORIBUS CONSTANTINI IMPERATORIS, AERA DCCXX.
(0137) (0137C)63-64 Sancta, magna atque universalis synodus, quae secundum Dei gratiam et piissimam sanctionem clementissimi et fidelissimi magni imperatoris Constantini congregata est in hac a Deo conservanda regia Constantinopoli nova Roma, in secretario divini palatii, quod cognominatur Trullus, decrevit quae inferius continentur. Unigenitus Dei Patrisque Filius et Verbum, qui per omnia similis nobis absque solo peccato factus est homo, Christus verus Deus noster per evangelicas voces praeclare [ U., proclamans] praedicavit: Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae; et iterum: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. In hac divinitus edita pacis doctrina gradiens mansuetissimus noster imperator, qui et propagator [T. (0137D)1, propugnator] exstitit rectae fidei, expugnator vero pravae doctrinae, sanctum hoc ex nobis universale congregans concilium totius Ecclesiae adunavit compaginem. Unde haec nostra sancta et universalis synodus impietatis errorem, qui a quibusdam per (0138C)tempora et nunc usque est, procul abjiciens, sanctorum autem et probabilium Patrum inoffense iter assequens, sanctis et universalibus quinque synodis pie in omnibus consonavit, trecentorum decem et octo sanctorum Patrum qui in Nicaea convenerunt adversum insaniam Arii, et postea in Constantinopoli centum quinquaginta Deo inspiratorum virorum adversum Macedonium impugnatorem Spiritus et Apollinarem impium, similiter et quae in Epheso prius adversus Nestorium Judaicae intelligentiae congregata est ducentorum venerabilium virorum, et quae in Chalcedone sexcentorum triginta Deo inspiratorum Patrum adversus Eutychem et Dioscorum Deo odibilem; super has et ultimae harum quintae sanctae synodi quae hic congregata est adversus Theodorum (0138D)Mopsuestenum, Origenem, Didymum et Evagrium, et scripta Theodoreti adversum duodecim capitula laudabilis Cyrilli, et epistolam quae dicitur Ibae ad Marin Persam scriptam, pietatis quidem restaurans sanctiones in omnibus illibatas, profana vero impietatis (0139A)projiciens dogmata, et id quod a trecentis decem et octo Patribus expositum est, itemque quod a centum quinquaginta Deo inspiratis viris confirmatum est, quod et caeterae sanctae synodi ad peremptionem totius pestiferae haeresis prompte susceperunt ratumque habuerunt, symbolum et haec nostra sancta et universalis a Deo inspirata consignavit synodus.
Symbolum Nicaeni concilii trecentorum decem et octo Patrum. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem [T. 1, 2, factorem]: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, qui natus est ex Patre, unigenitum, hoc est de essentia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, (0139B)Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo, et quae in terra, 65 propter nos homines et propter nostram salutem descendentem, incarnatumque et humanatum, passum et resurgentem tertia die, et ascendentem in coelos, et venturum judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos vero qui dicunt quia erat aliquando quando non erat, et quia ex nihilo factus est vel ex altera substantia vel essentia, dicentes esse aut mutabilem aut vertibilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
Symbolum centum quinquaginta sanctorum Patrum Constantinopoli congregatorum. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, (0139C)factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, qui ex Patre natus est ante omnia saecula, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, propter nos homines et propter nostram salutem descendentem de coelis, et incarnatum de Spiritu sancto et Maria virgine, et humanatum, crucifixumque pro nobis sub Pontio Pilato, et passum, et sepultum, et resurgentem tertia die secundum Scripturas, et ascendentem in coelos, et sedentem ad dexteram Patris, et iterum venturum cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit, (0139D)qui cum Patre et Filio coadoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas: et in unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptismum in remissionem peccatorum, speramus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.
Sufficiebat quidem ad perfectam orthodoxae fidei scientiam et confirmationem pium atque orthodoxum hoc divinae gratiae symbolum; sed quoniam non destitit adinventor antiquae malitiae cooperatorem sibi serpentem reperiens per eum venenosam humanae naturae inferens mortem, ita et nunc organa (0140A)ad suam propriam voluntatem apta inveniens, Theodorum dicimus Pharanitanum [ U., Pharanitanorum] episcopum, Sergium, Paulum, Pyrrhum, Petrum, qui fuerunt hujus regiae urbis praesules, insuper et Honorium qui fuit papa antiquae Romae, et Cyrum qui Alexandriae tenuit episcopatum, Macarium quoque qui fuit nuper Antiochiae praesul, et Stephanum ejus discipulum, non quievit per eos plenitudini Ecclesiae erroris scandala excitare unius voluntatis et unius operationis in duabus naturis unius de sancta Trinitate 66 Christi veri Dei nostri orthodoxae plebi consonanter disseminando haeresem consentaneam insanae ac malitiosae sectae impiorum Apollinarii, Severi atque Themistii, quae conata est exstinguere perfectionem humanitatis unius ejusdemque Domini (0140B)Jesu Christi Dei nostri per quamdam callidam adinventionem, ex hoc quod absque voluntate et absque operatione intellectualiter animatam ejus carnem blasphemando intromisit. Excitavit igitur Christus Deus noster fidelissimum imperatorem novum David, virum secundum cor suum inveniens, qui non dedit, juxta quod scriptum est, somnum oculis suis et palpebris suis dormitationem, donec per hunc nostrum a Deo congregatum sacrumque conventum ipsam rectae fidei reperit perfectam praedicationem; secundum enim a Deo editam vocem, ubi duo vel tres fuerint congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quae praesens sancta et universalis synodus fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens tam quae a sanctissimo ac beatissimo Agathone papa antiquae Romae (0140C)facta est suggestio ad piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem Constantinum, quae nominatim refutat eos qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superius dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione Christi veri Dei nostri, ad haec quoque amplexa est et quae missa est a sacro concilio, quod sub eodem sanctissimo papa est centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, alteram synodalem suggestionem ad ejus a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto Chalcedonensi et tomo sacratissimi et beatissimi papae ejusdem antiquae Romae Leonis, qui directus est ad sanctum Flavianum, quem et titulum rectae fidei hujusmodi synodus appellavit; ad haec et synodicas epistolas quae scriptae sunt a beato Cyrillo (0140D)adversus impium Nestorium et ad Orientales episcopos.
Secuta vero sancta quinque universalia concilia et sanctos atque probabiles Patres, consonanterque confiteri definiens Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum unum de sancta et consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate, perfectum in deitate, et perfectum eumdem in humanitate, Deum vere, et hominem vere, eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eumdem secundum (0141A)humanitatem, per omnia similem nobis absque peccato, ante saecula quidem ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis autem diebus eumdem propter nos et propter 67 nostram salutem de Spiritu sancto et Maria virgine proprie et veraciter Dei genitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum Filium Dei unigenitum in duabus naturis inconfuse, inconvertibiliter, inseparabiliter, indivise cognoscendum, nusquam exstincta harum naturarum differentia propter unionem, salvata magis duntaxat proprietate utriusque naturae et in unam personam et in unam substantiam concurrente, non in duas personas partitum vel divisum, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum, juxta quod olim prophetae de eo et ipse (0141B)nos Dominus Jesus Christus edocuit, et sanctorum Patrum nobis tradidit symbolum. Et duas naturales voluntates in eo et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum sanctorum Patrum doctrinam aequaliter praedicamus, et duas naturales voluntates non contrarias, absit, juxta quod impii asseverant haeretici; sed sequens humana ejus voluntas et non resistens vel reluctans, sed potius et subjecta divinae ejus atque omnipotenti voluntati. Oportebat enim carnis voluntatem moveri, subjici vero voluntati divinae juxta sapientissimum Athanasium; sicut enim ejus caro, caro Dei Verbi dicitur et est, ita et naturalis carnis ejus voluntas propria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem (0141C)meam, sed voluntatem ejus qui misit me, propriam dicens voluntatem quae erat carnis ejus, nam et caro propria ejus facta est. Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata animata ejus caro deificata non est perempta, sed in suo proprio statu et ratione permansit; ita et humanitatis ejus voluntas deificata non est perempta, salvata est magis secundum deiloquum Gregorium dicentem: Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non erat contrarium Deo, deificatum totum. Duas vero naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse, inseparabiliter in eodem Domino Jesu Christo vero Deo nostro glorificamus, hoc est divinam operationem et humanam operationem secundum divinorum praedicatorem Leonem manifestissime inquientem; ait enim: (0141D)Utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Nec enim in quoquam unam dabimus naturalem operationem Dei et creaturae, ut neque quod creatum est in divinam elevemus essentiam, neque quod eximium est divinae naturae ad competentem creaturis locum dejiciamus. Unius enim ejusdem tam miracula quamque passiones cognoscimus secundum aliud et aliud earum, ex quibus et constat, naturarum 68 et in quibus habet esse, sicut admirabilis inquit Cyrillus. Undique igitur inconfusum atque indivisum conservantes celeri voce cuncta proferimus, unum (0142A)sanctae Trinitatis et post incarnationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum esse credentes: dicimus duas ejus esse naturas in una ejus radiantes subsistentia, in qua tam miracula quamque passiones per omnem suae dispensationis conversationem non secundum phantasiam sed veraciter demonstravit, dum naturalis differentia in eadem una substantia cognoscatur in hoc quod cum alterius communione utraque natura indivise, inconfuse propria vult atque operatur: juxta quam rationem et duas naturales voluntates et operationes confitemur ad salutem humani generis convenienter concurrentes. His igitur cum omni undique diligentia et cura a nobis definitis, decernimus aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere vel componere, (0142B)aut sapere vel etiam docere aliter. Eos autem qui praesumpserint vel componere fidem aliam vel proferre vel docere vel tradere aliud symbolum volentibus ex gentilitate converti ad agnitionem veritatis vel ex judaismo sive ex qualibet haerese, seu novitatem vocis sive sermonis adinventionem ad subversionem introducendam eorum quae nunc a nobis determinata sunt; hos, siquidem episcopi existunt aut clerici, alienos esse, episcopos quidem ab episcopatu, clericos vero a clero: si autem monachi existunt vel laici, anathematizari eos.
Et subscriptiones.
Theodorus humilis presbyter sanctae Romae Ecclesiae, locum repraesentans Agathonis beatissimi universalis papae urbis Romae subscripsi.
(0142C)
Georgius humilis presbyter sanctae Romae Ecclesiae ut supra.
Joannes humilis diaconus sanctae Romae Ecclesiae ut supra.
Item Georgius misericordia Dei episcopus Constantinopoleos novae Romae definiens subscripsi.
Et caeteri similiter legimus et consensimus.
Sancta synodus exclamavit: Multos annos imperatori; Christo dilecto imperatori multos annos. Orthodoxe omnes credimus. Illuminatorem pacis, Domine, conserva. Marciano novo Constantino aeterna memoria; item novo Justiniano Constantino aeterna memoria, qui deposuit haereticos: Domine, conserva. Nestorio, Eutycheti atque Severo anathema sit; similia eis sapientibus anathema: Theodoro Pharanitano (0142D)anathema; Sergio et Honorio anathema; Pyrrho et Paulo anathema; Cyro et Paulo [ U., G., Petro] anathema; Macario et Stephano anathema; Polycronio novo Simoni anathema: omnibus haereticis 69 anathema: his qui praedicaverunt vel praedicant et sperant docere unam voluntatem et unam operationem in incarnatione dispensationis Christi veri Dei nostri, anathema.
Dilectissimis fratribus universis Ecclesiarum Christi praesulibus per Hispaniam constitutis Leo. Cum diversa sint hominum studia quibus humana dispensari creditur vita, unum est tamen pietatis officium, quod potest ad aeternae vitae perducere quaestum (0143A)et meritum, in quo omnem consortem fidei Christianae aequum est studere, cui nempe Spiritus sancti dignatio suae gratiae inspirat affectum et inoffensum demonstrat operum bonorum effectum, quia Spiritus, ut Dominus docet, ubi vult spirat et vocem ejus audis, et quia est ejus incomprehensibilis gratia connectit et perhibet, et nescis unde veniat aut quo vadat. Scientes igitur ac satisfacti quia et in vobis Christianae religionis flagrat studium ulnisque spiritualibus amplectimini semina coelestis doctrinae, et evangelicae atque apostolicae traditionis in vobis fructificat fervor et puritas, pro qua haec sancta Ecclesiarum mater apostolica sedes usque ad victimam desudavit semper et desudat, et prius, si hoc divina majestas censuerit, animam a corpore temporaliter (0143B)diligit [T. 1, 2, deligit] sequestrari quam proditione sacrilega se a confessione veridica pro temporali delectatione vel afflictione sejungi, quia citra hanc sicut aeternae beatitudinis praemium, quam sanctis suis Dominus praeparavit, adipisci non suppetit, ita, quod lugubriter ejulandum est, a Deo vivo et vero per errorem falsidici dogmatis factum extorrem aeternis cruciatibus evenit mancipari. Sed quia nunc per gratiam Dei Christianissimo ac piissimo filio nostro Constantino imperatore regnante, quem ad hoc pietatis officium elegit atque praeelegit superna clementia, rectae confessionis atque apostolicae traditionis fulgor, haereticae pravitatis expulsa caligine, per totum orbem terrarum veluti clarum jubar effulsit, et pax atque concordia veritatis inter cunctos Ecclesiarum (0143C)Christi praesules regnat de pacifica in Christum confessione descendens, qui pax vera et salutaris est, per quem reconciliamur ad Deum; sciat [ U. add. autem] vestra sinceritas et Christianis omnibus innotescant Dei omnipotentis mira magnalia, quia in Constantinopolitana urbe clementissimus noster, imo beati Petri apostoli filius imperator armatus zelo Dei ac desiderio pietatis accensus, episcopis ex totius mundi partibus aggregatis, quod ex multo tempore fideliter 70 cupiebat, dum censuit majestas superna, per nuper elapsam novam indictionem explevit. Universale itaque sanctum sextum concilium celebratum est, ad quod celebrandum ex praecessoris nostri apostolicae memoriae domini Agathonis papae (0143D)persona presbyteri diaconique directi sunt. De diversis autem conciliis huic sanctae apostolicae sedi cujus ministerio fungimur subjacentibus archiepiscopi a nobis sunt destinati, qui cum pio principe simul et omnibus qui ejus mandato convenerunt Ecclesiarum praesulibus praesidentes ac considentes, primum quidem sancta quinque universalia concilia et venerabiles ecclesiae Patres, quorum libri ac testimonia hinc fuerunt destinata cum tomo dogmatico apostolicae memoriae nostri decessoris domini Agathonis papae atque pontificis, et responsis totius nostrae synodi pro confirmatione duarum naturarum duarumque naturalium voluntatum et operationum (0144A)in uno Domino nostro Jesu Christo, et condemnatione eorum qui aliter docuerunt vel crediderunt, et haec singula relegerunt ac retractarunt. Et quia quae Dei sunt cum ejus timore atque amore scrutati sunt, ejus nutu verae per eos confessionis sinceritas demonstrata atque confirmata est: erga quod synodalis definitio dictis apostolicorum virorum consona protestatur, ex quibus vestram satisfieri dilectionem confidimus. Quiqui vero adversum apostolicae traditionis puritatem perduelliones exstiterunt abeuntes quidem aeterna condemnatione mulctati sunt, id est Theodorus Pharanitanus, Cyrus Alexandrinus, Sergius, Pyrrhus, Paulus, Petrus Constantinopolitani, cum Honorio qui flammam haeretici dogmatis non, ut debuit, apostolica auctoritate incipientem exstinxit, (0144B)sed negligendo confovit. Qui vero superstites noluerunt ad veritatis confessionem per medelam poenitentiae converti vel repedare de praesulari ac sacerdotali gradu deleti sunt, id est Macarius ex Antiocheno praesule cum Stephano ex abba presbytero ejus discipulo imo erroris haeretici incentore [T. 1, 2, U., G., incentatore], et quodam sene Polycronio ex abba presbytero novo Simone, qui merito de Ecclesiis Christi ut mercenarii infideles expulsi, quarum noxii subsessores [T. 1, 2, U., G., successores] et perversores exstiterunt, et huc exsules deportati sunt, ut reatus sui et blasphemiarum in Deum opprobria recognoscant, sub contemptu ac denotatione fidelium omnium constituti. Et quia quaeque in Constantinopolitana urbe universali concilio occurrente (0144C)celebrato gesta sunt, propter linguae diversitatem, in Graeco quippe aut scripta sunt, necdum in nostrum eloquium examinate translata, definitionem 71 interim ejusdem sancti sexti concilii et acclamationem, quae prophoneticus dicitur, totius concilii factam ad piissimum principem, pariterque edictum clementissimi imperatoris ad omnium cognitionem ubique directum, in Latinum de Graeco translatum, per latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae vestrae dilectioni direximus, etiam acta totius venerandi concilii directuri, dum fuerint elimate transfusa, si hoc et vestra bonis studiis fervens charitas delectatur. Hortamur proinde vestram divinis ministeriis mancipatam (0144D)in fidei veritate concordiam, ut summam sedulitatem atque operam praebeatis paribusque laboribus accingamini pro amore atque timore Dei, Christianaeque profectu religionis et apostolicae praedicationis puritate, ut per universos vestrae provinciae praesules, sacerdotes et plebes per religiosum nostrum studium innotescat ac salubriter divulgetur, et ab omnibus reverendis episcopis una vobiscum subscriptiones in eamdem definitionem venerandi concilii subnectantur, ac si profecto in libro vitae properans unusquisque Christi Ecclesiarum antistes suum nomen ascriberet et in unius evangelicae atque apostolicae fidei consonantia nobiscum et cum universali sancta (0145A)synodo per suae subscriptionis confessionem tanquam praesens spiritu conveniat, quatenus Domino nostro Jesu Christo, cum in glorioso ac terribili potentatu ad judicandum advenerit [ G., venerit], cum titulo orthodoxae confessionis occurrens consortem se traditionis apostolicae per manus suae demonstret signaculum, ut cum apostolorum Christi, quorum confessionem zelo verae pietatis amplectitur, beato consortio perfruatur, revolvens semper in cordis arcanis sententiam Domini praedicantis: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est [G., qui est in coelis ]. Quia et nos qui licet impares, vice tamen apostolorum principis fungimur, dum vestrarum subscriptionum paginas cum Dei praesidio per latorem praesentium (0145B)susceperimus, has apud beati Petri apostolorum principis confessionem deponimus, ut eo mediante atque intercedente, a quo Christianae fidei descendit vera traditio, offeratur Domino Jesu Christo ad testimonium et gloriam ejus mysterium fideliter confitentium ac subscribentium, qui verae de se confessionis praeconium, quod per tot temporum lapsus haereticis opprimebatur insidiis, ex inspirato per sedulum pii principis studium clare veritatis radiis ubique concessit fulgescere. Oblata itaque salutis opportunitate ut vere divinum munus efficaci sedulitate 72 fructuosum vos hortamur ostendere, ut gloria vobis ante Deum accrescat de conscientiae puritate. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.
Dilectissimo fratri Quirico Leo. (0145C)Ad agnitionem vestrae dilectionis deducimus, quod latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae illic properavimus destinare cum tractatoria ad omnes una vobiscum Christi Ecclesiarum antistites, simul etiam ad praecellentissimum atque Christianissimum regem filium nostrum, ad gloriosumque comitem, contradi quoque facientes eidem responsa linteo, definitionem venerabilis synodi, quae per novam [T. 1, U., G., nonam] nuper elapsam indictionem in Constantinopolitana urbe cum Dei praesidio pro stabilitate orthodoxae nostrae fidei celebrata est, acclamationem quoque reverentissimorum episcoporum in ea convenientium, et edictum piissimi filii nostri atque clementissimi imperatoris, (0145D)cui pro Dei ministerio [T. 2, U., mysterio], quod suscepimus, et rectitudine apostolicae fidei per quam salvare tam nos quamque commissas nobis animas praestolamur, providentiam atque concursum omnem exhibeat vestra in Christo dilectio, ut pro flagrantibus studiis evangelicae atque apostolicae fidei aeternae beatitudinis cum beatis Christi apostolorum principibus habere consortium mereamini. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
Benedictionis itaque gratia crucem clavem habentem de sacris vinculis auctoris nostri beati Petri apostoli tuae dilectioni direximus, ut praesulare meritum Dei et proximi charitas vinciat, et per vexillum (0146A)salutiferae crucis Christo, qui in ea suspensus est, totius corporis membra clavis divinorum mandatorum obstringat, ut tali signaculo communitum reseratis januis regni coelestis apostolorum princeps ad secum perfruendam beatitudinem aeternam suscipiat.
Domino glorioso filio Simplicio comiti Leo episcopus servus servorum Dei. Cum singulare sit nostrae salutis remedium vera in Deum confessio ex apostolica traditione descendens, cum qua beati martyres temporaliter decertantes et aeternae vitae praemia meruerunt, pro qua probatissimi sanctae Ecclesiae Patres atque doctores diversa certamina et immensas afflictiones perpessi animam tradere quam fidem veram prodere delegerunt [ U., (0146B)maluerunt], ex quorum regulari doctrina, quam nunc usque haec sancta Christi Ecclesia ab ejus apostolorum principe conservata atque praestructa praedicare cognoscitur, 73 et per apostolicos successores salutaris institutio per Dei gratiam ad nos usque pertinxit, sed et praecessorum nostrorum pro ejus stabilitate nimium desudavit instantia; verum post tot certamina et afflictiones innumeras diversis temporibus a verae fidei infestis effectas, tandem superna clementia cor imperiale coelesti gratia peraestuans [ U., G., praestruens] et fervore suae gratiae ad indagandam verae pietatis integritatem accendens de diversis mundi partibus nuper concilium universale congregari disposuit, in quo etiam legati hujus sanctae apostolicae Ecclesiae, quam divina dignatione dispensandam (0146C)suscepimus, et conciliorum eidem subjacentium responsales, una cum serenissimo filio nostro imperatore pietatis insignibus et infulis redimito in eodem sacro concilio convenientes, ex scriptis pontificalibus sanctorum Patrum testimoniis roboratis apostolicae traditionis regulam hanc sanctam Ecclesiam divino subnixam auxilio integre praedicare atque servare totis nixibus probaverunt. Tomus enim domini Agathonis apostolicae memoriae magni pontificis nostrique decessoris, quem ad tranquillissimum imperatorem direxerat, ita erat ex sanctorum conciliorum definitionibus beatorumque Patrum testimoniis et assertionibus veritatis instructus, ut et integritatem apostolicae fidei lucidissime patefaceret, et (0146D)erroris haeretici latebras revelaret, et ex ejus inexpugnabilibus dictis, per gratiam Dei de hominum cordibus haeretici dogmatis sublata caligine, lumen verae confessionis effulsit. In quo mansuetissimi principis labor pro rectae fidei pietate praeclaruit in saeculis omnibus collaudandus, ut eo favente cum Dei praesidio veritas apostolicae fidei bravium victoriae sumeret, divinitusque concessum imperium pietatis insignibus decoraret. Ideoque et vos gloriosissimi Christi Ecclesiae filii, in quibus pietatis desiderium pollet, evangelicae atque apostolicae praedicationi manum suffragando porrigite, ut etiam vestras Christianissimas regiones sincerae fidei, quam diligitis, (0147A)fulgor irradiet, ut apostolicae praedicationi faventes atque collaborantes consortium fidelium apud Deum habere mereamini, ad quem redigitur [ U., dirigitur] de eo verae confessionis integritas. Quod enim ad nostrum officium quibus animarum dispensatio commissa est competebat, definitionem sancti concilii sexti per novam indictionem in Constantinopolitana urbe celebrati, et acclamationem universorum reverentissimorum episcoporum, quae et prosphoneticus [T. 1, 2, G., prosphoneticos] dicitur, sed et edictum fidei a piissimo Augusto nostro serenissimo filio huc destinatum vestris 74 quoque provinciis innotescere, per latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae illuc dirigere affectu paterno maturavimus, ut de [T. 1, 2, unde] profectu (0147B)evangelicae atque apostolicae praedicationis, ut merito fidei verae consortes, nobiscum [T. 1, 2, vobiscum] unanimiter laetemini. Hortati autem sumus reverendos Ecclesiarum omnium praesules, ut subscriptiones [ U., scriptiones] suas eidem apostolicae atque synodali definitioni subnectant, et utpote pro filiis atque cum filiis patres sua nomina in hujusmodi libro vitae describant, ad laudem fideliter concurrentium et Christi Evangelio collaborantium et commendationem ad Deum, quem tunc mereamur habere propitium dum ejus fidei veritatem immutilatam [T. 1, 2, immutatam] fine tenus conservamus. Incolumem gloriam vestram gratia superna custodiat.
Ad perpetuam proinde vestrae gloriosae Christianitatis protectionem venerabilem crucem clavem (0147C)habentem de salutaribus vinculis auctoris nostri Petri Christi apostolorum principis per praesentem gerulum direximus, ut cujus sinceram dilectionem geritis et luminariis fideliter providetis traditionisque rectitudinem veraciter amplectimini, ejus jugiter apostolica tuitione salvemini. Amen.
Benedictus presbyter et in Dei nomine electus sanctae sedis apostolicae Petro notario regionario. Juxta quod tuam strenuitatem apostolicae memoriae dominus Leo papa Hispaniam provinciam ire disposuit ad praecellentissimum et Christianissimum regem et sanctissimos archiepiscopos et Ecclesiarum omnium praesules ibidem constitutos, simul et gloriosum comitem, pro innotescenda venerabilis (0147D)sextae synodi definitione, acclamatione quoque quae et prosphoneticus dicitur reverentissimorum episcoporum qui in eodem a Deo congregato concilio convenerunt ad clementissimum principem, et edicto ejusdem piissimi principis ubique generaliter destinato, pro apostolicae nostrae fidei firmitate cum summo pietatis studio commissum ministerium perage. Subscriptiones quoque reverentissimorum episcoporum post eamdem synodicam definitionem cum summa sedulitate atque vigilantia procura subjungi, ut et iidem reverentissimi episcopi omnisque per eos religiosa provincia consortes nobiscum catholicae atque apostolicae traditionis et fidei comprobentur, (0148A)et apud Deum, ad cujus gloriam laus et stabilitas fidei Christianae redigitur, commendatio eis atque susceptio 75 ad salutem animarum proveniat. Officium proinde pietatis assumptum vigilantia atque solertia [ U., vigilanti solertia] condecorans festina perficere, quia et tibimetipsi thesaurizas boni operis fructum, et suscipientibus provides coelestis regni beatitudinem perfectamque apostolicae fidei confessionem adipisci. Benedictus gratia Dei presbyter et electus sanctae sedis apostolicae subscripsi.
Domino et excellentissimo filio Ervigio regi Leo. Cum unus [ U. add. et aeternus] exstet rex omnium Deus, qui cuncta creavit et ex nihilo quae creavit regit et continet, qui vere Rex regum est et Dominus dominantium, idem incomprehensibilis providentiae (0148B)suae libramine tam temporaliter quamque localiter diversos in terris regnare disponit, quorum etsi divisa [ U., diversa] sunt regna, aequalem tamen de singulis rationem dispensationis expetit, unamque de eis verae suae confessionis hostiam laudis exspectat, et hoc solum munere circa hominum genus complacatur ejus majestatis immensitas, dum a cunctis vera de eo [T. 1, 2, de Deo] confessio praedicatur, ut etsi dispositionum temporalium videtur esse diversitas, circa ejus fidei rectitudinem unitatis consonantia teneatur. Hoc etiam et in sanctis suis discipulis Salvator mundi Dei Filius esse constituit, qui beatum Petrum sui vice discipulorum suorum instituit principem, cujus salutari praedicatione atque traditione ab hac sancta apostolica Christi Ecclesia, (0148C)velut a fonte praedicationis progrediente, cunctae regiones quibus etiam vestrum fastigium praesidet ad cognitionem veritatis et viam vitae perductae sunt, regnique vestri culmen illustrat, et dum per gratiam Dei pietate regnatis, de temporali regno aeternae beatitudinis regnum acquiritis: ad quod perfectius obtinendum, sicut instanter oramus, dum Dei dignatione patrum ordine fungimur, et beati Petri apostolorum principis licet impares pro commisso divina ope ministerio locum implemus, ita praedicando atque commonendo ad beatae vitae meritum conamur provehere. Initium quippe aeternae beatitudinis obtinendae recta apostolicae praedicationis est regula, quam etsi labefactare olim quidam (0148D)moliti sunt, haereticos in Ecclesiam Christi intromittere enitentes errores: sed evangelica veritas vincit. Pro ejus stabilitate immutilate servanda diversas afflictionum insidias haec apostolica Christi Ecclesia sustinuit semper et sustinet, et superna gratia suffragante illaesa persistit. Nunc autem, quod cum gratiarum actione in Deum exsultantes effamur, per novam [T. 1, U., G., nonam] nuper elapsam indictionem 76 piissimus atque Christianissimus noster imo Ecclesiae Dei filius imperator ad apostolicae memoriae nostrum decessorem Agathonem papam atque pontificem scripta imperialia dirigens affatim hortatus est, ut ab hac [T. 1, 2, add. nostra] sancta (0149A)apostolicae sedis Ecclesia de omnibus adjacentibus ei reverendis conciliis legatos, tam de Ecclesiarum praesulibus quamque de aliis ordinibus ecclesiasticis cum dogmaticis litteris venerabiliumque Patrum libris ac testimoniis instructos in regiam Constantinopolitanam urbem dirigeret, quod Dei nutu effectum atque perfectum est. Quibus illuc ob hoc adventantibus concilium ex diversis mundi partibus ejus pietas congregavit, et commissae reipublicae curis parum per se positis, in venerando episcoporum Patrum [T. 1, 2, fratrum] concilio residens veritatem apostolicae traditionis et rectitudinem fidei per sanctas synodos venerabiliumque Patrum testimonia, et assertiones praecessorum nostrorum apostolorum pontificum subtiliter atque attonite (0149B)examinare fecit, et verae fidei sinceritatem a legatis hujus sanctae apostolicae sedis monstrari, quod per Dei gratiam imperii adnitente praesidio coeptum atque peractum est; et perfectissime claruit verae fidei nostrae veracitas juxta veneranda concilia et probabilium Patrum doctrinas, et in uno Domino nostro Jesu Christo filio Dei, eodemque vero Deo atque perfecto, et eodem homine vero atque perfecto, sicut duas inseparabiliter et inconfuse confitemur naturas, id est divinam et humanam, ita et duas naturales voluntates et duas naturales operationes eum omnes habere praedicemus secundum qualitates ac proprietates in eo concurrentium naturarum; quia sic eum unum Christum unamque personam sanctae Trinitatis esse credimus, ut et divinam et (0149C)humanam naturam et harum naturarum proprietates inconfuse, indivise et indiminute eum habere praedicemus. Verum piissimus imperator gratia sancti Spiritus animatus, et laborem pro Christianae fidei puritate sponte perpessus, Ecclesiam Dei catholicam ab erroris haeretici macula summis nixibus purificare molitus est, et quidquid offensionem Christianis populis poterat generare de medio Dei Ecclesiae fecit auferri, omnesque haereticae assertionis auctores venerando censente [ U., consentiente] concilio condemnati de catholicae Ecclesiae annuntiatione projecti sunt, id est Theodorus Pharanitanus episcopus, Cyrus Alexandrinus, Sergius, Paulus, Pyrrhus et Petrus quondam Constantinopolitani praesules, (0149D)et una cum eis Honorius Romanus, qui immaculatam apostolicae traditionis rugulam, quam a praecessoribus suis accepit, maculari 77 consensit [ U., concessit]. Sed et Macarius Antiochenus cum Stephano ejus discipulo imo haereticae pravitatis magistro, et Polycronio quodam insano sene novo Simone, qui per haereticae praedicationis fiduciam pollicebatur implere neque rursus ad viam verae confessionis saltem confusus converti, aeterna condemnatione mulctatus est. Et omnes ii cum Ario, Apollinario, Nestorio, Eutychete, Severo, Theodosio, Themistio (0150A)in deitate atque humanitate Domini nostri Jesu Christi unam voluntatem unamque operationem praedicantes, doctrinam haereticam impudenter defendere conabantur; neque enim, ut sacerdotes Dei oportuerat, sanctarum Scripturarum et Patrum testimoniis hoc demonstrabant, sed mundanis sophismatibus Evangelium Christi callide machinabantur pervertere. Quos omnes cum suis erroribus divina censura de sancta sua projecit Ecclesia, et nunc superno favente praesidio in unam verae fidei consonantiam omnes Dei Ecclesiae praesules ubique concordant, et factum est unum os et labium unum, unusque grex et unus pastor Christus Filius Dei, qui unanimiter a cunctis ejus sacerdotibus atque [ U., aeque] sinceriter praedicatur. Idcirco et vestri Christiani (0150B)regni fastigium studium pietatis assumat, quatenus haec omnibus Dei Ecclesiis, praesulibus, sacerdotibus, clericis et populis ad laudem Dei pro vestri quoque regni stabilitate atque salute omnium praedicetur, ut Deus omnipotens ab omnibus populis unanimiter glorificetur ac collaudetur. Definitionem proinde sancti concilii, et acclamationem reverentissimorum episcoporum, quae prosphoneticus dicitur, ad piissimum imperatorem, et edictum clementissimi imperatoris pro verae fidei confessione conscriptum et ubique mandatum per latorem 78 praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae illuc praevidimus destinare, ut in eadem sacrae synodi definitione, tanquam pro spiritualibus filiis patres, omnes vestri religiosissimi (0150C)regni Ecclesiarum antistites juxta tenorem a nobis illuc destinatum subscriptiones suas sicut in libro vitae per suae confessionis signaculum ascribendas unusquisque subjungat: ut pax et concordia in Ecclesiis Dei vestri sublimis regni temporibus, Deo concedente vestraque Christianitate favente, crebrescat [ U., crescat] et maneat; ut qui vestrum culmen regnare disposuit, suae fidei stabilitate subnixum concedat per plurima tempora prospere ac sibi placite commissum populum dispensare. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat. Amen.
De his qui contra praesules ecclesiarum Dei procaci conantur latrare [G., oblatrare] alloquio. (0150D)Placuit huic sanctae synodo secundum priorum sanctionem canonum, ut qui contemptores Ecclesiae Christi vel sacris ejus antistitibus persistunt, a coetu fidelium triennio excommunicarentur, donec forsitan resipiscendo sub satisfactione poenitudinis admitti demum ad communionem possint. Certe si eorum adhuc nefanda procacitas perseverando ausa fuerit coepta indesinenter obtrectare, placuit nec in finem eis saltim viaticum dare ut vel suppliciis sentiant quod hic sensu torpentes neglexerunt, dicente sancto Spiritu per prophetam: Tantummodo (0151A)sola vexatio intellectum dabit auditui; et egregio quodam attestante doctore, qui hujus prophetiae consona voce alloquitur dicens: Nescit omnis iniquus malum (0152A)quod agit, nisi cum pro eisdem malis puniri jam coeperit.
- X CONCILIUM EPHESINUM. DUCENTORUM EPISCOPORUM HABITUM, ADVERSUS NESTORIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM, QUI PURUM HOMINEM EX SANCTA VIRGINE MARIA NATUM ASSERUIT, UT ALIAM PERSONAM CARNIS, ALIAM FACERET DEITATIS, NEC UNUM CHRISTUM IN VERBO DEI ET CARNE SENTIRET, SED SEPARATIM ATQUE SEJUNCTIM ALTERUM FILIUM DEI, ALTERUM HOMINIS PRAEDICARET.
(0151) (0151A)79-80 Convenit autem haec synodus Theodosio Juniore tertio decimo [ U., decimo quarto] et Valentiniano tertio consulibus aera CCCCLXIX cui synodo (0151B)praesedit beatissimus quondam Cyrillus Alexandriae episcopus, qui cum omni concilio ad eumdem Nestorium haec synodalia decreta transmisit.
Religioso et Deo amabili consacerdoti Nestorio Cyrillus, vel quae convenit apud [U., ad] Ephesum synodus. Cum Salvator noster aperte pronuntiet: Qui diligit patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus; quid nos patiemur qui deposcimur a tua religione ut te super Christum salvatorem omnium diligamus? Quid enim nobis in die judicii proderit, aut quam satisfactionem reperire poterimus propter tam diuturnum silentium de prolatis a te contra eum blasphemiis? Et siquidem te tantummodo laederes (0151C)docens ista vel sentiens, sollicitudo nobis minor existeret: cum vero totam scandalizaveris Ecclesiam, et fermentum insolitae pravitatis et novae haeresis miscueris in populis nec tantum ibidem positis, sed ubique consistentibus, nam tuarum expositionum libri per cuncta vulgati sunt; quae pro nostro silentio ratio ultra vel excusationis sermo sufficiat aut quomodo non necesse sit meminisse Christi Domini sic dicentis: Non putetis quod venerim pacem mittere in terram, sed gladium, veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam? Nam cum laeditur fides, parentum reverentia velut inutilis et periculosa despicitur, et amor erga filios fratresque vitatur. Ad postremum etiam super ipsam vitam mors potius a (0151D)piis viris eligitur, ut meliorem resurrectionem, sicut scriptum est, consequantur. Ecce itaque te simul cum sancta synodo quae apud amplam urbem Romam congregata est, praesidente sanctissimo et venerantissimo fratre et consacerdote nostro Coelestino episcopo, his scriptis synodicis te jam tertio convenimus, consilium dantes ut a tam pravis abstineas distortisque dogmatibus, quae et sentire cognosceris et docere; recipias vero fidem rectam Ecclesiis per beatissimos apostolos et evangelistas ab initio traditam, qui et oculis inspexerunt et ministri verbi fuisse monstrantur. Quod si hoc religio tua facere distulerit juxta dilationem litteris praefinitam (0152A)sanctissimi et venerantissimi consacerdotis 81 nostri Romanae praesulis Ecclesiae Coelestini, scias te nullam sortem [T. 1, partem] habere nobiscum, (0152B)nec locum aut colloquium cum Dei sacerdotibus et episcopis obtinere. Non enim fas est contemnere nos Ecclesias ita turbatas et scandalizatos populos fidemque rectissimam violatam, dissipatum quin etiam gregem quem custodire debueras, siquidem juxta nos amator recti dogmatis exstitisses sanctorum Patrum vestigia pia consectans. Omnes itaque quos propter fidem tua religio a communione removit aut ab ordine suo deposuit, laicos aut clericos, in nostram communionem recipimus [T., 1, 2, G., recipimus]: non enim justum est eos tuis decretis opprimi qui noverunt recta sentire, qui etiam bene facientes tibi prudentissime restiterunt; hoc idem namque in epistola quam misisti ad praesulem (0152C)amplae Romae sanctum et coepiscopum nostrum Coelestinum significare curasti. Non autem sufficit tuae religioni solummodo fidei symbolum confiteri quod expositum est per idem tempus sancti Spiritus largitate a venerando et magno concilio apud Nicaeam congregato; hoc enim nec intellexisti nec recte interpretatus es, quinimo perverse, licet sono vocis eadem verba protuleris: sed consequens est et jurejurando fateri te, quod anathematizes quidem tua polluta et profana dogmata, sentias autem et doceas quae nos universi per Orientem seu per Occidentem episcopi et magistri praesulesque populorum credimus et docemus. Epistolis autem ab Alexandrina tuae religioni directis Ecclesia consensum praebuit tam ea quae apud urbem Romam convenit (0152D)sancta synodus, quam etiam nos omnes velut recte irreprehensibiliterque conscriptis. Subdidimus autem his nostris litteris, quae te sentire oporteat et docere, et a quibus abstinere conveniat; haec est enim fides catholicae Ecclesiae cui cuncti consentiunt orthodoxi per Orientem Occidentemque pontifices.
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei natum de Patre unigenitum, hoc est ex [B. R., E. 3, U., de] substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri hoc est unius cum Patre substantiae, (0153A)per quem omnia facta sunt in coelo et in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est, et homo factus passus est, et resurgens [B. R., T., 2, resurrexit] tertia die ascendit in coelos; inde venturus 82 est judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: erat tempus quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est aut ex alia substantia vel essentia dicant esse, aut convertibilem aut [E. 3, T. 1, 2, et] commutabilem Dei Filium: anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
Sequentes itaque per omnia sanctorum Patrum confessiones, quas loquente in eis sancto Spiritu protulerunt, et intentioni quae est in eorum intellectibus (0153B)aequis vestigiis inhaerentes, atque iter ambulantes regium profitemur quod ipsum unigenitum Dei Verbum Dei natum ex ipsa Patris essentia, de Deo vero Deus verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt sive in coelis sive in terra [T. 1, in terris], salutis nostrae causa descendens ad exinanitionem sese dignatus est inclinare. Incarnatus autem et homo factus, id est carnem de Virgine sancta suscipiens, eamque propriam faciens, nativitatem nostram ex vulva sustinuit, homo de muliere procedens [ Ae., prodiens], nec quod erat abjiciens. Nam licet factus sit in assumptione carnis et sanguinis, tamen etiam sic quod erat Deus natura scilicet et veritate persistens. Nec carnem itaque dicimus in naturam deitatis esse conversam, nec substantiam carnis (0153C)in ineffabilem Dei Verbi essentiam commutatam, inconvertibilis enim est et incommutabilis, idemque ipse juxta Scripturas jugiter permanens. Visus est autem et parvulus positus adhuc in cunabilis et in sinibus [ U., in sinu] genitricis Virginis constitutus, universam creaturam replebat ut Deus, genitori suo indivisus existens; quod divinum est enim sine quantitate et sine mole cognoscitur, nec ullis terminis continetur. Unitum ergo carni Verbum Dei secundum subsistentiam confitentes, unum adoramus Filium et Dominum Jesum Christum, non seorsum ponentes et determinantes hominem et Deum velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitate conjunctos, hoc enim novitas vocis est et aliud nihil, nec item Christum specialiter nominantes Deum (0153D)Verbum quod ex Deo est, nec alterum similiter Christum specialiter qui de muliere natus est; sed unum solummodo Christum Dei Patris Verbum cum propria carne cognoscimus. Tunc enim juxta nos unctus est, quamvis spiritum dignis ipse contulerit et non ad mensuram, sicut beatus evangelista Joannes asseruit. Sed nec illud dicimus quod Dei Verbum velut homine communi, qui de sancta Virgine natus est, habitaret [ U., G., habitarit], 83 ne Deum homo Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis (0154A)enim Verbum habitaverit in nobis, et dictum sit in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter et tamen intelligimus eum, quod caro factus, non sicut in sanctis habitare dicatur, nec talem in ipso habitationem factam definire tentavimus; sed unitus juxta naturam nec in carnem penitus commutatus talem sibi fecit habitationem qualem et anima hominis habere creditur ad proprium corpus. Unus igitur est Christus, Filius et Dominus, non velut conjunctionem quamlibet in unitate dignitatis et auctoritatis hominis habentis ad Deum, non enim potest unire naturas sola dignitatis aequalitas. Denique Petrus et Joannes aequales sunt alterutrum dignitatis, propter quod et apostoli et sancti discipuli esse monstrantur, verumtamen uterque non unus est, nec (0154B)juxta collationem vel connexionem modum conjunctionis advertimus: hoc enim ad unitatem non sufficit naturalem, nec secundum participationis effectum [ E., B. R., affectum], sicut nos etiam adhaerentes Domino unus cum eo spiritus sumus, imo potius conjunctionis nomen evitamus tanquam non existens idoneum quod significet unitatis arcanum. Sed neque Deum aut Dominum Christi [ U., Christum] Verbum Dei Patris asserimus, ne iterum manifestius in duo dividamus unum Christum, Filium et Dominum, et in crimen sacrilegii recidamus, Deum illi se ipsum facientes et Dominum: unitus quippe sicut superius diximus, Deus Verbum carni secundum subsistentiam [ Ae., B. R., substantiam] Deus quidem est omnium et dominatur universitati. (0154C)Verumtamen nec servus est sibi ipse nec dominus, quia ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere: quamvis enim Deum suum Patrem dixerit, cum Deus sit etiam ipse natura et de illius essentia; tamen nullatenus ignoramus quod manens Deus homo quoque factus sit, qui sub Deo juxta debitam legem natura humanitatis existeret: ipse vero sibi quomodo vel Deus poterit esse, vel dominus? Ergo sicut homo, quantum decenter exinanitionis mensurae congruit, sub Deo se nobiscum esse disseruit, hoc etiam modo sub lege factus est, quamvis ipse promulgaverit legem et legislator ut Deus exstiterit. Cavemus [ U., Caveamus] autem de Christo dicere: propter assumentem veneror assumptum, et propter (0154D)invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc etiam illud docere: is qui susceptus est cum eo qui suscepit non nuncupatur Deus; qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos eum qui unus est, hominem 84 seorsum in parte, et Deum similiter in parte constituens; evidenter enim [ U., autem] denegat unitatem secundum quam non alter cum altero coadoratur aut conuncupatur Deus; sed unus intelligitur Christus Jesus Filius Dei unigenitus, una servitute cum propria carne venerandus. Confitemur etiam, quod idem ipse qui ex Deo Patre (0155A)natus est Filius unigenitus Deus, licet juxta naturam suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum Scripturas carne perpessus sit, et erat in crucifixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens passionem; gratia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens et proprium corpus, quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret, ac prius in sua carne primogenitus ex mortuis fieret et primitiae dormientium, viamque faceret humanae naturae ad incorruptionis cursum, gratia Dei, sicut supra dictum est, pro omnibus gustavit mortem, et tertio die resurgens spoliavit infernum. Idcirco quamvis dicatur quod per hominem facta sit resurrectio mortuorum, tamen. intelligimus hominem factum (0155B)Verbum quod ex Deo est, et per ipsum mortis imperium fuisse destructum. Veniet autem temporibus praefinitis sicut est unus Filius et Dominus in gloria Patris, ut judicet orbem terrarum in aequitate sicut Scriptura testatur. Necessarie igitur et hoc adjicimus: annuntiantes enim secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est, Jesu Christi, et resurrectionem ejus et in coelos ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi omnium nostrorum redemptoris effecti, non ut communem carnem percipientes, quod absit, nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem aut sicut divinam possidentis (0155C)habitationem, sed ut vere vivificatricem et ipsius Verbi propriam factam: vita enim naturaliter, ut Deus, existens, quia propriae carni unitus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo quamvis dicat ad nos: Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem: non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus; quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit? sed ut vere propriam ejus factam, qui propter nos filius hominis et factus est et vocatus. Eas autem voces quas Salvator noster in Evangeliis 85 protulit non in duabus subsistentiis aut personis omnino partimur, non enim duplex est unus Christus et (0155D)solus, quamvis ex duabus diversisque rebus ad unitatem cognoscatur individuam convenisse: sicut homo quoque ex anima constans et corpore non duplex potius, sed unus est ex utroque. Humanas ergo et divinas insuper voces ab uno Christo dictas animadvertentes, recte sentimus. Cum enim de Deo, dignissime loquitur de se ipso: Qui me videt, videt et Patrem, et ego et Pater unum sumus, divinam ejus intelligimus ineffabilemque naturam, secundum quam unum est cum Patre suo propter unam eamdemque substantiam, imago et character splendorque gloriae ejus existens. Cum vero humanae naturae mensuram (0156A)nullatenus ignorans Judaeos alloquitur: Nunc me quaeritis occidere hominem qui veritatem vobis locutus sum, item non minus eum, qui in similitudine et aequalitate Patris est, Deum verum [ Ae., verbum] etiam et in mensuris humanitatis ejus agnoscimus. Si autem necessario creditur, quod natura Deus existens factus sit caro, imo potius homo animatus anima rationali [T. 1, 2, rationabili], quae causa est ut in ejus quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est? Quod si sermones homini congruentes abjicit, juxta nos hominem fieri quis coegit? Cum vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaret, quam ob causam dignos exinanitione sermones effugerit? Uni igitur personae cunctas ejus in Evangelio voces ascribimus, uni subsistentiae (0156B)Verbi scilicet incarnati, quia unus est Dominus Jesus Christus ut scriptum est: appellatum vero apostolum et pontificem confessionis nostrae tanquam sacrificantem Deo et Patri fidei nostrae confessionem, quae a nobis ipsis et per ipsum Deo et Patri incessanter offertur. Iterum eum dicimus qui ex Deo secundum naturam Filius unigenitus, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus; factus est enim mediator Dei et hominum et reconciliator ad pacem, semetipsum Deo et Patri pro nobis offerens in odorem suavitatis, ideoque dicebat: Sacrificium et oblationem noluisti, holocausta pro peccato non tibi placuerunt, corpus autem perfecisti mihi. Tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut faciam Deus voluntatem tuam: obtulit (0156C)enim proprium corpus non pro se, sed pro nobis in odorem suavitatis. Nam qua pro se oblatione vel sacrificio indigeret ab omni peccato liber ut Deus existens? Quod si omnes peccaverunt et egent gloria Dei, secundum hoc quod sumus ad mutabilitatis excessum proniores effecti et peccatis aegrotavit humana 86 natura; ipse vero non ita, ideoque nos gloria ejus evincimur; cur erit ultra jam dubium quod agnus verus pro nobis sit immolatus? Qui dicit autem quia semetipsum tam pro se quam pro nobis obtulit [T. 1, 2, obtulerit] nullatenus impietatis crimen effugiet, cum nihil prorsus iste deliquerit nec ullum fecerit omnino peccatum: qua igitur egeret oblatione, nullo suo exstante facinore, pro quo si esset satis admodum convenienter offerret? De Spiritu quoque (0156D)cum dicit: Ille me glorificabit, hoc rectissime sentientes, unum Christum et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur ab Spiritu sancto gloriam consecutum, quia Spiritus ejus nec melior nec superior ipso est; sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quemadmodum si quis de hominibus asseveret quod virtus sua vel disciplina quaelibet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit subsistentia Spiritus, et ejus intelligatur in persona proprietas juxta id quod Spiritus (0157A)est et non Filius; tamen [Ae., B. R., E. 3, attamen] non est alienus ab illo, nam Spiritus appellatus est veritatis et veritas Christus est: unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens, Dominum glorificavit Jesum Christum postquam ascendit in coelum; nam creditus est Christus, natura Deus existens per suum Spiritum virtutes efficiens, ideoque dicebat: De meo accipiet et annuntiabit vobis. Nequaquam vero participatione alterius idem Spiritus sapiens aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est, et nullo prorsus indigens bono; nam paternae virtutis et sapientiae id est Filii Spiritus creditur, et ideo ipsa re et subsistentia virtus et sapientia comprobatur. (0157B)Igitur quia Deum carne unitum juxta subsistentiam sancta Virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei genitricem esse profitemur: non quod Verbi natura existendi principium de carne sortita sit, erat enim in principio Verbum et Deus erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et ipse est conditor saeculorum, Patri coaeternus, et universitatis creator; sed quod superius diximus, juxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam nativitatem sustinuerit ex ipsa vulva corporea; non quod eguerit necessario aut propter suam naturam nativitate ista, quae est in extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae nostrae primitias, et dum eum carni unitum mulier edidisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata desineret, (0157C)nec jam morti nostra corpora 87 destinaret, illud quoque quod dictum est: In tristitia paries filios ipse dissolvens, verum esse monstraret quod prophetae voce praedixerat: Absorpta est mors in victoria, et iterum: Abstulit Dominus omnem lacrymam ab omni facie. Propter hanc etenim causam dicimus eum dispensatorie et ipsis benedixisse tunc nuptiis, cum in Cana Galilaeae cum sanctis vocatus apostolis adesse dignatus est. Haec sapere sumus edocti a sanctis apostolis et evangelistis et ab omni Scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis Patrum confessionibus veritate subnixis. His omnibus etiam tuam religionem concordare, et praeter aliquem dolum consentire jam convenit: quae vero religionem tuam anathematizare (0157D)necesse est huic epistolae nostrae subjecta [T. 1, 2, subjuncta] sunt.
I.
Si quis non confitetur Deum veraciter esse Emmanuel et propterea Dei genitricem sanctam Virginem, peperit enim secundum carnem, carnem factum Dei Verbum secundum quod scriptum est: Verbum caro factum est; anathema sit.
II.
Si quis non confitetur carni secundum subsistentiam unitum Dei Patris Verbum, unumque esse Christum cum propria carne, eumdem scilicet Deum simul et hominem; anathema sit.
III.
Si quis in uno Christo dividit substantias (0158A)post unitatem, sola eas connexione conjungens ea quae secundum dignitatem est vel etiam auctoritatem aut potestatem, ac non potius conventu, qui per unitatem factus est naturalem; anathema sit.
IV.
Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces quae in apostolicis scriptis continentur et evangelicis, dividit, vel quae de Christo a sanctis dicuntur vel ab ipso etiam de se ipso, et aliquas quidem ex his velut homini qui praeter Dei Verbum specialiter intelligatur, aptaverit, illas autem tanquam Deo dignas soli Dei Patris Verbo deputaverit; anathema sit.
V.
Si quis audet dicere Christum hominem theophoron, id est Deum ferentem, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, tanquam Filium per naturam (0158B)secundum quod Verbum caro factum est, et communicaverit 88 similiter ut nos carni et sanguini; anathema sit.
VI.
Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum simul et hominem, propterea quod Verbum caro factum est secundum Scripturas; anathema sit.
VII.
Si quis velut hominem Jesum operatione Dei Verbi dicit adjutum, et unigeniti gloriam tanquam alteri praeter ipsum existenti tribuit; anathema sit.
VIII.
Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo, et conglorificandum, et conuncupandum Deum tanquam alterum cum altero, nam cum syllaba semper adjecta hoc cogit intelligi, (0158C)et non potius una supplicatione veneratur Emmanuel, unamque ei glorificationem dependit juxta quod Verbum caro factum est; anathema sit.
IX.
Si quis unum Dominum Jesum Christum glorificatum dicit ab Spiritu sancto, tanquam qui aliena virtute per eum usus fuerit, et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus, posse et hominibus divina signa perficere, ac non potius proprium fatetur ejus Spiritum per quem divina signa complevit; anathema sit.
X.
Pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina Scriptura commemorat; obtulit autem semetipsum pro nobis in odorem suavitatis Deo et Patri. Si quis ergo pontificem et apostolum nostrum dicit factum non ipsum Dei Verbum, (0158D)quando caro factum est, et juxta nos hominem, sed velut alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere; aut quis dicit et pro se obtulisse semetipsum oblationem et non potius pro nobis solis, non enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescivit; anathema sit.
XI.
Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum conjuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habentis habitationem, et non potius ut diximus vivificatricem esse, (0159A)quia facta est propria Verbi cuncta vivificare valentis; anathema sit. 89
XII.
Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne, crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificator ut Deus; anathema sit.
Alia ad eumdem Nestorium decretalis epistola.
Ait igitur sancta et magna synodus: Ipsum qui est ex Deo Patre naturaliter natus, Filium unigenitum, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, ascendisse rursus (0159B)in coelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura conversa vel immutata facta sit caro, nec quod in totum hominem qui est ex anima et corpore transformata sit, sed illud magis quod carnem animatam anima rationabili sibi copulaverit Verbum; substantialiter, ineffabiliter et irreprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint; unus tamen ex ambabus Christus et Filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctiones, sed quia simul nobis (0159C)effecerunt unum Deum et Christum et Filium, id est divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad unitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus, non quia divina ipsius natura de sacrata Virgine sumpsit exordium, nec quod propter se ipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre: est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri secundae generationis eguerit ut esse inciperet; sed quia propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim primum natus est homo communis de sancta Virgine, et tum demum (0159D)inhabitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali se cum carne conjunxit et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum 90 in sua natura passus sit aut plagas aut clavorum transfixiones aut alia vulnera, Deus namque incorporalis extra passionem est, sed quia corpus illud quod (0160A)ipsius proprium est factum passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus; inerat enim in eo corpore quod patiebatur Deus qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intelligimus, immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans Dei Verbum; sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem pro omnibus mortem gustavit, idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet, insania enim est hoc vel sentire vel dicere, sed quod, ut supra diximus, vera caro ipsius mortem gustavit: ita et resurgente carne, ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, absit, sed quia ejus surrexit corpus. Ita et Christum unam (0160B)et Dominum confitemur, non tanquam hominem cum Verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes; quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam assidet Patri. Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne per unitatem, quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi impassibilem aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidimus ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim discernere et dicere, hominem separatim fuisse sola filii appellatione honoratum, et rursus Verbum quod est ex Deo et nomine et veritate Filius Dei, sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum nostrum Jesum Christum, neque enim id adjuvat (0160C)rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem nescio quam perhibeant personarum. Non dixit enim Scriptura Verbum Dei personam sibi hominis assumpsisse, sed carnem factum esse: id autem est ostendere Verbum Dei similiter ac nos participatum habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta nec deposita deitate aut generatione illa quam habebat ex Patre; sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum quod erat. Hoc ubique recta fidei ratio protestatur; in tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus; ideo illi non dubitarunt sanctam Virginem dicere Theotocon, non quia Verbi natura deitasque in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum (0160D)illud corpus animatum anima rationabili, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter esse natum dicitur. Haec igitur pro 91 charitate in Christo scribo, quaerens tanquam fratrem, et contestans coram Deo et electis angelis, ut haec nobiscum et sentias 92 simul et doceas, ut ecclesiarum pax salva servetur, et concordiae charitatisque vinculum indissolubile maneat sacerdotibus.
- XI CONCILIUM CHALCEDONENSE. SEXCENTORUM TRIGINTA EPISCOPORUM, HABITUM CONTRA OMNES HAERESES, ET MAXIME ADVERSUS EUTYCHEM ET DIOSCORUM, VALENTINIANO SEPTIES ET ABIENO CONSULIBUS, AERA CCCCLXXXVIIII.
(0161) (0161A)Consulto piissimi et amatoris Christi imperatoris Flavii Marciani perpetui Augusti die Idus Octobris synodus facta in Chalcedonensi civitate metropoli provinciae Bithyniae ex decreto piissimorum et fidelissimorum imperatorum Valentiniani et Marciani, convenientibus in ecclesia sanctae ac triumphatricis martyris Euphemiae gloriosissimis principibus, id est, magnificentissimo et glorificentissimo magistro militum expraefecto et exconsule patritio Anatholio, et magnificentissimo et gloriosissimo praefecto sacri praetorii praefecturae Palladio, et magnificentissimo et gloriosissimo praefecto urbis Tatiano, et magnificentissimo et gloriosissimo magistro divini officii Vincomalone, et magnificentissimo et gloriosissimo comite largitore [ U., G., largitionum] Martialio, et gloriosissimo (0161B)et magnificentissimo comite domesticorum Sparocio, et magnificentissimo comite rerum privatarum Genetholio; appositis etiam e glorioso senatu, id est, magnificentissimo et gloriosissimo expraefecto et exconsule et patritio Florentio, et magnificentissimo et gloriosissimo exconsule et patricio senatore, et magnificentissimo et gloriosissimo exmagistro et exconsule patricio Nomo, et magnificentissimo et gloriosissimo expraefecto et exconsule patricio Protogenio, et magnificentissimo et gloriosissimo expraefecto Zolio, et magnificentissimo atque gloriosissimo expraefecto urbis Theodoro, et magnificentissimo et gloriosissimo expraefecto urbis Apollonio, et magnificentissimo et gloriosissimo expraeposito Artaxerxe; conveniente etiam sancto concilio totius orbis (0161C)secundum divinum praeceptum in Chalcedonia civitate congregato, id est Paschasio et Lucensio episcopis et Bonifacio presbytero continentibus locum venerabilis et sancti archiepiscopi antiquae Romae Leonis, et Anatholio sancto archiepiscopo magnificentissimae Constantinopolitanae novae Romae, et reliquis sanctissimis et reverentissimis sexcentis triginta episcopis; et sedentibus omnibus ante cancellos sancti altaris cum magnificentissimis principibus et gloriosissimis et eximiis senatus; adveniente etiam piissimo imperatore Marciano in supradicta 93-94 sanctissima basilica, praesente etiam zelo divino et calore fidei accensa piissima et fidelissima regina augusta Pulcheria, sanctam synodum allocutus [ Ae., (0161D)U., allocuta] est haec: Cum primum per electionem in regnum decreto Dei profecti sumus, inter tantas publicas utilitates nullum sic magis nos constrinxit negotium, quam rectam et veram fidem Christianorum (0162A)quae sancta et vera consistit indubitatam omnibus declarare. Manifestum est enim quod ex avaritia vel vano studio hi, qui praecedentibus temporibus diversa sapuerunt et docuerunt populum pro eo quod eis expediit, non prout convenit neque quod veritas aut doctrina Patrum exquirit, multi ad errorem seducti [ Ae., B. R., adducti] sunt: unde sanctam synodum scilicet ad istam fieri perfectionem probavimus et laborem vobis arbitrati sumus imponere, ut omni erroris caligine detersa, secundum quod ipsa divinitas hominibus se fieri manifestam voluit et Patrum demonstravit doctrina, sic fides nostra quae pura et sancta consistit in omnium ingrediens animas propriae veritatis effulgeat luce. De caetero audeat nemo de nativitate Domini et Salvatoris nostri (0162B)Jesu Christi aliter disputare praeter quod apostolorum praeconium et trecentorum decem et octo sanctorum Patrum consonans huic doctrinae tradidisse noscuntur, sicut et sanctissimi papae Leonis qui apostolicum gubernat thronum ad sanctae memoriae Flavianum regiae urbis Constantinopolitanae quondam episcopum testantur litterae. Remotis igitur et amputatis talibus patrociniis et cessantibus avaritiis omnis veritas manifestetur: nos etenim ad confirmandam fidem, non ad ostendendam virtutem et exemplo imperatoris Constantini adesse synodo excogitavimus, sed ne in posterum multitudo populi institutionibus inveniatur dissentiens; facile enim simplicitas quorumdam commentis loquacium usque nunc delusa est: manifestum quoniam diversorum (0162C)pravis doctrinis discordiae et haereses ortae sunt. Nobis autem omne studium adhibendum est populum propter veram et sanctam doctrinam id ipsum sentientem uni rectae applicare Ecclesiae, et ideo veram fidem catholicam etiam exponere secundum Patrum doctrinam concordantibus animis vestris vestra properet reverentia, ut qualiter a Nicaena synodo usque in hoc tempus abscisso errore vera fides est omnibus cognita, sic et nunc, per hanc sanctam synodum deposita nebula, quae in his paucis annis, ut superius diximus, ex pravitate et avaritia quorumdam visa est exoriri, si semper serventur quae statuta sunt, erit quidem divinae providentiae, quod pie fieri volumus, in saecula [T. 1, 2, (0162D)in Ecclesia] hoc conservare firmissime. Et post regia haec verba omnes episcopi clamaverunt: Marciano novo Constantino multos annos, multi anni regis, multi anni reginae orthodoxorum, multis annis Marciani (0163A)amatoris Christi regnum, in saecula permaneat: digni orthodoxae fidei, amatores Christi, sit vobis procul invidia. Et post has voces Aetius archidiaconus Constantinopolitanae novae Romae et primicerius notariorum dixit: Quoniam nutu supernae gratiae et zelo divino serenitatis vestrae, piissimi quibus a Deo omnes [ U. add. homines] regere concessum est imperatores, circa sanctionem vestram congregata sancta haec et magna totius mundi synodus, cum plurima multarum dierum vacatione et divina diligentia omnem quidem, in praeterito quomodo exorta est contra rectam et inviolabilem catholicam nostram fidem, verbo veritatis discordiam effugavit, omnem abigendo innovationem: sicut et in scriptis per singula quae subsequuntur acta demonstrant; terminum (0163B)vero simplicem statuit divinarum Scripturarum virtute munitum, et sanctorum ac beatissimorum Patrum in ipsum conservans sententiam ad veram agnitionem qui sincere requirunt. Longaeva autem corona vestri imperii: et habeo ipsum prae manibus, et si videtur nutui vestrae serenitatis, perlegam. Piissimus et fidelissimus imperator dixit: Perlege; et idem archidiaconus perlegit.
Sancta et magna universalis synodus, quae secundum gratiam Dei et decreto piissimorum imperatorum Valentiniani et Marciani augustorum congregata est in Chalcedonensem civitatem, metropolim provinciae Bithyniae, in basilica sanctae ac triumphatricis martyris Euphemiae, statuit quae subter comprehensa sunt. Dominus et Salvator noster Jesus Christus, (0163C)fidei agnitione proprios confirmans discipulos, ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis; ut nec ulla fidei dissensio inter proximos oriatur, sed ex aequo veritatis praedicatio ostendatur. Sed quia non desinit malignus in ipsis pietatis seminibus zizania sua inserere, et novi quiddam adversus veritatem semper excogitare, idcirco Dominus noster humano generi solite cupiens providere, piissimum hunc et fidelissimum imperatorem erexit ad coelum qui undique sacerdotum pontifices ad se convocavit, ut gratia Domini nostri Jesu Christi cooperante, omnem mendacii pestilentiam ab ovibus Christi removeat, easque veritatis germinibus reficiat. Quod et communi decreto peregimus, erroris quidem sectas abjicientes et Patrum rectam fidem (0163D)renovantes, trecentorum decem et octo symbolum omnibus praedicantes, et velut horum 95 domesticos alios centum quinquaginta Patres huic piissimo titulo consentientes notavimus, qui post haec in hanc amplissimam urbem Constantinopolitanam convenientes, etiam ipsi eamdem fidem consignaverunt. Statuimus igitur ordinem et omnes fidei formulas custodientes et nostram etiam sanctam synodum dudum Ephesi factam, cujus fuerunt auctores venerabilis memoriae Coelestinus Romanae urbis et Cyrillus Alexandrinae ecclesiae sacerdotes, ut praefulgeat quidem rectae et inculpabilis fidei expositio trecentorum (0164A)decem et octo sanctorum ac beatissimorum qui in Nicaea sub Constantino piae memoriae imperatore convenerunt. Continetur autem et centum quinquaginta sanctorum Patrum in urbe Constantinopolitana decretum ad peremptionem quidem sectarum tunc pullulantium, confirmationem vero ipsius catholicae atque apostolicae nostrae fidei.
Symbolum trecentorum decem et octo sanctorum Patrum qui in Nicaeam convenerunt. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem, et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei de Patre natum, unigenitum hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem (0164B)cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, homo factus passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos; inde venturus est judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, aut ex alia subsistentia vel substantia dicunt esse aut convertibilem vel mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
Et id ipsum centum quinquaginta sanctorum Patrum. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum (0164C)Christum filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terris, qui propter nos et propter nostram salutem descendit, 96 et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, homo factus passus est sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, iterum venturus in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: et in Spiritum sanctum dominum et vivificatorem [ U., vivificantem], ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque (0164D)apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: exspectamus resurrectionem mortuorum vitamque [ Ae., et vitam] futuri saeculi. Amen.
Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis agnitionem et confirmationem cautissimum hoc et salutare divinae gratiae symbolum; de Patre enim Filioque et Spiritu sancto doctrinam perfectam edocet, et incarnationem dominicam fideliter suscipientibus manifestat. Sed quoniam hi qui praedicationem veritatis destruere nituntur quasdam propriae haereseos novitates parturiunt; quidam enim mysterium pro (0165A)nobis actum divinae dispensationis audent corrumpere, et vocem illam divini partus faciam ad Virginem denegant, alii temperamentum confusionemque inducentes et unam esse naturam carnis et deitatis insensate componentes passibilem unigeniti divinam naturam tali confusione prodigiose divulgant; idcirco [T. 1, 2, ideoque] omnem adversus veritatem opponendam ab ipsis machinationem volens excludere sancta et magna universalis synodus, antiquam praedicationem immobilem docens, statuit praecipue trecentorum decem et octo sanctorum Patrum fidem incontaminatam manere: et propter eos qui Spiritui sancto adversantur, centum quinquaginta Patrum paulo posteriore tempore in urbe Constantinopolitana convenientium de substantia Spiritus (0165B)sancti traditam doctrinam corroborat, quam etiam illi omnibus insinuaverunt; non quod in praecedentibus aliquid deesset adjicientes, sed de Spiritu sancto eorumdem [ U., eumdem] intellectum adversus eos qui deitatis ejus dominationem nituntur adimere Scripturarum testimoniis plenius manifestantes: propter eos sane qui dispensationis mysterium tentant corrumpere, et purum hominem esse qui ex sancta virgine Maria natus est impudenter divulgant, beatissimi quondam Cyrilli Alexandrinae ecclesiae sacerdotis synodicas epistolas tam ad Nestorium quam ad caeteros per orientem congruas et sibi consentientes suscepit [ U., suscipit], ad confutationem quidem Nestorianae amentiae, interpretationem vero eorum qui religioso zelo salutaris symboli cupiunt intellectum: (0165C)quibus 97 et epistolam sancti ac beatissimi primae sedis archiepiscopi Leonis, scriptam ad Flavianum sanctae recordationis archiepiscopum ad perimendam Eutychetis malignitatem quaeque magni Petri confessioni concordat, et communem quamdam paginam existentem contra eos qui non recte glorificant ad confirmationem catholicae religionis evidenter subjunxit. Nam et eos qui in duos filios dispensationis dominicae mysterium scindere moliuntur exsecratur, et eos qui passibilem divinitatem unigeniti Filii audent asserere de concilio sacerdotum repellit, et eos qui in duas naturas Christi temperamentum vel confusionem argumentantur adversatur, et qui coelestem aut alterius cujusque substantiam existere formam servi quam ex nobis assumpsit (0165D)insaniendo asserunt procul abjicit, et eos qui duas quidem ante adunationem naturas Domini delirant, unam vero post adunationem confingunt, anathema facit.
Consentientes igitur sanctis Patribus unum eumdemque Filium confiteri Dominum nostrum Jesum Christum consona voce pariter edocemur: perfectum eumdem in divinitate, perfectum eumdem in humanitate, Deum verum et hominem verum, eumdem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum Patre naturae, secundum humanitatem eumdem unius naturae nobiscum, per omnia similem (0166A)nobis absque peccato, ante saecula quidem ex patre natum secundum divinitatem, in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem unum eumdemque Christum Filium Dominum unigenitum in duas naturas inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter cognoscendum; in nullo naturarum differentias propter unitatem perimendas, magis autem salva utriusque naturae proprietate, et in una coeunte persona unoque statu concurrente; non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum Dominum nostrum Jesum Christum, sicut ab exordio prophetae de eo et ipse nos erudivit et Patrum nobis tradidit symbolum. His itaque cum omni undique (0166B)subtilitate et diligentia a nobis ordinatis, statuit sancta et universalis synodus aliam fidem nulli licere proferre, aut scribere, aut edere, aut sapere, aut docere aliter; qui autem audent aut exponere aliam fidem, aut proferre, aut docere, aut tradere aliud symbolum volentibus converti ad scientiam veritatis ex Gentilibus, ex Judaeis vel haereticis quibuscunque, si quidem episcopi aut 98 clerici fuerint, alienos esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero: sin vero monachi vel laici fuerint, anathema fieri.
Regulae ecclesiasticae ordinatae a supra scripto concilio.
I. De canonibus uniuscujusque concilii conservandis.
A sanctis Patribus in unaquaque synodo usque nunc (0166C)prolatas regulas tenere statuimus.
II. Quod non oporteat episcopos aut quoslibet ex clero [clericos] per pecunias ordinari. Si quis episcoporum accepta pecunia ordinationem fecerit et in nundinationem deduxerit inappretiabilem gratiam, atque ordinaverit episcopum sive chorepiscopum, seu presbyterum, seu diaconum aut quemcunque alium qui connumeratur inter clericos aut accepta pecunia ordinaverit oeconomum, defensorem sive paramonarium; quicunque ergo haec tentaverit, sive convictus fuerit, ipse quidem subeat gradus sui periculum; et qui sic ordinatur nullum habeat fructum ex hujusmodi mercimonio et creatione probrosa, sed sit alienus et dignitatis et sollicitudinis ejus quam per pecunias impetravit: sed et ille qui in his tam turpibus (0166D)et illicitis lucris intercessor apparuit, siquidem clericus fuerit, de proprio decidat gradu; si vero laicus sive monachus, anathema sit.
III. Quod non oporteat episcopos, clericos et monachos praedia saecularia vel causas suscipere. Pervenit in sanctam synodum, quia de his qui in clero connumerantur quidam propter turpis lucri gratiam aliorum possessionum conductiones et causas saeculares suscipiant, et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam separant, ad domos autem saecularium concurrant et substantiarum eorum gubernationes avaritiae causa suscipiant. Decrevit (0167A)igitur sancta et magna synodus neminem deinceps horum, hoc est, episcopum, sive clericum, aut monachum conducere possessiones aut miscere se saecularibus procurationibus posse, nisi forte qui legibus ad minorum aetatum tutelas sive curationes inexcusabiles attrahuntur, aut cui ipsius civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, vel orphanorum aut viduarum quae indefensae sunt aut earum personarum quae maxime ecclesiastico indigent 99 adminiculo, propter timorem Dei. Si quis vero transgressus fuerit statuta haec, ecclesiasticae correptioni subjaceat.
IV. De honore monachis competente et ut nullus eorum tentet ecclesiastica aut saecularia inquietare negotia, nec alienum servum praeter conscientiam domini ejus suscipere. (0167B)Qui vere et pure solitariam eligunt vitam digni sunt convenienti honore: quia tamen quidam habitu monachi utentes, ecclesiasticos actus civilesque conturbant, circumeuntes indifferenter civitates nec non et monasteria, se ipsos praesumptioni propriae commendantes; placuit neminem sibi aut aedificare aut constituere [ Ae., construere] monasteria aut oratorii domum sine conscientia ipsius civitatis episcopi: eos vero qui per singulas civitates seu possessiones in monasteriis sunt subjectos esse episcopos, et quietos operam dare atque observare jejunia et orationes in locis in quibus semel Deo sese devoverint permanentes, et neque communicare, ecclesiasticas neque saeculares aliquas attrectare actiones, relinquentes (0167C)propria monasteria; nisi forte jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis episcopo: et neminem servorum suscipi in monasterium ut sit cum eis monachus, nisi cum domini proprii conscientia. Praetereuntem vero haec decrevimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur: convenit vero civitatis episcopo curam et sollicitudinem necessariam monasteriis exhibere.
V. Quod non liceat episcopum vel quemlibet ex clero de alia ad aliam transmigrare civitatem. Propter eos episcopos sive clericos qui de civitate ad civitatem transeunt placuit definitiones datas a sanctis Patribus habere propriam firmitatem.
VI. Quod non oporteat absolute quoslibet ordinare nisi in propria. Neminem absolute ordinare presbyterum vel diaconum (0167D)nec quemlibet alium in ecclesiastica ordinatione constitutum, nisi manifeste in ecclesia civitatis sive possessionis aut in martyrio aut in monasterio, et qui ordinatur mereatur ordinationis publicatae vocabulum: eos vero qui absolute ordinantur decrevit sancta synodus vacuam habere manus impositionem, et nullum ejus tale factum 100 valere ad injuriam ipsius qui eum ordinavit.
VII. De clericis et monachis non manentibus in suo proposito. Eos qui semel in clero taxati fuerint, sive in monasteriis, (0168A)decrevimus neque ad militiam neque ad honores saeculares venire, aut eos qui hoc ausi fuerint facere et non ejus rei poenitere maluerint, aut ad hoc idem revertantur quod ante non obtentu Dei proposuerant sibi, anathema esse.
VIII. De clericis qui sunt in ptochiis, monasteriis atque martyriis quae sub potestate episcoporum uniuscujusque civitatis existunt. Clerici in ptochiis et in monasteriis aut martyriis constituti sub potestate sint ejus, qui in ea est civitate episcopus, secundum traditionem sanctorum Patrum, nec per praesumptionem recedant a suo episcopo, ii vero qui ausi fuerint rescindere hujusmodi ordinationem quocunque modo, vel si noluerint subjacere proprio episcopo, si quidem fuerint clerici, paternarum ordinationum subjaceant condemnationibus; (0168B)si autem monachi seu laici sunt, excommunicentur.
IX. Quod non oporteat clericos praetermisso episcopo ad saecularia judicia commeare. Si clericus adversus clericum habeat negotium, non relinquat suum episcopum et ad saecularia judicia concurrat; sed primum negotium ipsum agitetur apud episcopum proprium, et ita, si fuerit judicium ipsius episcopi [ U., episcopi contrarium], apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negotium: si quis vero contra haec fecerit, canonum subjaceat correptionibus. Et si clericus adversus suum, seu alium episcopum habeat causam, apud audientiam synodi provinciae ejus conqueratur [ Ae., inquiratur]: si vero contra ipsius provinciae ac metropolitanum (0168C)episcopum episcopus sive clericus habeat controversiam, pergat aut ad ipsius dioecesis episcopos, aut certe ad Constantinopolitanae regiae civitatis sedem, et ibi proprium negotium exsequatur [ B. R., exquiratur].
X. Quod non liceat clerico in duabus ecclesiis ministrare. Non licere clericum in ecclesiis duarum civitatum ordinari [T. 2, ministrare], sed in ea in qua ab initio ordinatus est et cujus expetierat ante perfugium: et si propter vanae gloriae desiderium 101 utpote ad ecclesiam majorem confugerit, jubemus eum ecclesiae propriae restitui, id est ubi ab exordio ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si vero quis jam translatus est ab ecclesia in aliam ecclesiam, (0168D)nihil habeat commune cum priore ecclesia, sive sub ecclesia constitutis martyriis sive ptochiis vel xenodochiis aut eorum negotiis. Eos vero qui ausi fuerint post ordinationem hujus magnae et universalis synodi agere quae prohibita sunt, statuit sancta synodus cadere de proprio gradu.
XI. Quod oporteat egenis epistolia tribui, honestiores autem commendatitiis litteris approbari. Omnes pauperes et indigentes ecclesiasticis auxiliis cum probatione epistolii sive pacificis, quae dicuntur irenica ecclesiastica, tantummodo proficisci (0169A)statuimus, et non commendatitiis epistolis; quia commendatitias quas dicimus epistolas eos tantum accipere convenit, qui in opinione sunt clariores, ut eis tantummodo praebeantur.
XII. Quod nequaquam in duos metropolitanos provincia dividatur. Pervenit ad nos quod quidam praeter ecclesiasticas ordinationes affectantes potentiam per pragmaticum sacrum unam provinciam in duas dividant, et ex hoc inveniuntur duo metropolitani episcopi in eadem et una esse provincia: statuit igitur sancta synodus deinceps nihil tale attentari a quolibet episcopo, eos vero qui aliquid tale tentaverint cadere de proprio gradu. Si quae vero antea civitates per pragmaticum imperiale metropolitani nominis honore decoratae (0169B)sunt, nomine solo fruantur, et qui Ecclesiam ejus regit, episcopus scilicet, privilegio metropolitano episcopo jure proprio reservato.
XIII. Quod non oporteat extraneos clericos sine commendatitiis litteris ministrare. Extraneum clericum et lectores extra suam civitatem sine commendatitiis litteris proprii episcopi nunquam penitus liceat ministrare.
XIV. Quod non liceat clerico uxorem seetae alterius accipere, nisi forte spoponderit se ad veram fidem venire. Quia in quibusdam provinciis conceditur psalmistis et lectoribus uxores accipere, 102 statuit sancta synodus prorsus non licere his alterius sectae accipere uxorem: si quis vero praevenit et habet jam de tali connubio filios, si forte praevenerint eos (0169C)jam apud haereticos baptizare, debent eos offerre catholicae ecclesiae ut ibi communicent; qui vero adhuc baptizati non sunt omnimodo non posse eos in haeretica ecclesia baptizari, nec matrimonio jungi haeretico, Judaeo vel pagano, nisi forte spoponderit se venire ad orthodoxam fidem, dum conjungitur personae orthodoxae: si quis vero hanc definitionem sanctae synodi praeterierit, regularum condemnationibus subjaceat.
XV. De diaconissis mulieribus, ut nisi quadragenarias non liceat ordinari. Diaconissam non debere ante quadraginta annos ordinari, et hanc cum diligenti probatione: si vero susceperit ordinationem et quantocunque tempore observaverit ad ministerium, et postea se nuptiis (0169D)tradiderit, injuriam faciens Dei gratiae, haec anathema sit cum eo qui in illius nuptias convenerit.
XVI. De monachis puellisque Deo dicatis quod non liceat eis nuptiis jungi. Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter et monachus, non licere eis nuptiis jungi: si vero inventi fuerint hoc facientes, maneant excommunicati; statuimus vero posse in eis facere humanitatem, si ita probaverit loci episcopus.
XVII. De ecclesiis in parochiis per triginta annos ab episcopo habitis, vel de renovatis urbibus. Per singulas ecclesias rusticanas parochias sive in (0170A)possessionibus permanere immobiles apud eos qui eas tenent episcopos, et maxime qui eas sine violentia jam per triginta annos tenentes gubernaverint; si vero intra [ Ae., B. R., infra] triginta annos etiam facta fuerit aut fiat de eis dubitatio, licere eis qui se dixerint laesos propter eas movere apud synodum provinciae certamen. Si quis vero putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud principem ipsius dioeceseos aut apud Constantinopolitanae civitatis sedem agat judicium, sicut jam dictum est: si vero quaelibet civitas per auctoritatem imperialem renovata est, aut si renovetur in posterum civilibus et publicis ordinationibus, etiam ecclesiarum parochiarum sequatur ordinatio.
103 XVIII. De conspiratione clericorum, quod Graeci fratrias dicunt. (0170B) Conjurationum et conspirationum crimen, quod apud Graecos dicitur fratria, et publicis etiam legibus certum est penitus inhiberi, hoc multo magis in sancta Dei Ecclesia ne fiat convenit abdicari. Si qui vero clerici seu monachi inventi fuerint conjurantes aut fratrias vel factiones aliquas componentes suis episcopis aut aliis clericis, omnimodo cadant de proprio gradu.
XIX. Quod oportet per provincias bis in anno concilium fieri. Pervenit in nostras aures quod in provinciis statuta episcoporum concilia minime celebrentur, et quod inde multae quae correctione opus habeant ecclesiasticae res negligantur: statuit igitur haec sancta synodus secundum Patrum regulas bis in anno in (0170C)unum convenire per singulas provincias episcopos, ubi metropolitanus probaverit, et sic corrigere singula quae emerserint. Qui vero noluerint convenire episcopi constituti in suis civitatibus, et hoc maxime cum in sui corporis sanitate consistant, etiam omnibus aliis urgentibus et inexcusabilibus negotiis liberi sint, licere eos fraternae charitatis admonitionibus corripi.
XX. Quod minime clericos in aliam civitatem transmigrare liceat, nisi eos qui proprias amiserint civitates. Clericos in singulis ecclesiis constitutos, sicut jam decrevimus, non licere in alterius civitatis ecclesiis ordinari, sed quiescere in ea in qua ab initio fecit (0170D)principium ministrandi, exceptis illis qui proprias civitates perdiderunt et ex necessitate ad alias ecclesias migraverunt. Si vero quicunque episcopus post definitionem istam ad alium episcopum pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae synodo hunc qui suscepit et eum qui susceptus est tandiu excommunicatos manere, quandiu ipse clericus ad propriam revertatur ecclesiam.
XXI. De episcoporum aut clericorum accusatoribus quales debeant suscipi in accusatione. Clericus sive laicus, qui accusaverit episcopos aut clericos, temere atque indifferenter non debent suscipi (0171A)in accusationem, nisi prius eorum opinio fuerit praescrutata.
104 XXII. Quod non liceat clericis post mortem sui episcopi res ad eum pertinentes diripere. Non licere clericis post mortem sui episcopi rapere pertinentes ad eum res, sicuti jam ex praecedentibus regulis statutum habetur: si vero haec fecerint, periclitari se noverint in proprio gradu.
XXIII. De clericis et monachis vel excommunicatis qui praeter voluntatem sui episcopi ad urbem regiam veniunt. Pervenit in aures sanctae synodi quia clerici quidam et monachi nihil sibi habentes injunctum a proprio episcopo, interdum vero etiam illi qui ab eo fuerint excommunicati, veniant ad hanc regiam civitatem Constantinopolitanam, et multis temporibus in (0171B)ea consistentes perturbationes tranquillitati ecclesiasticae inferant et diversorum domos corrumpant: statuit igitur sancta synodus hos quidem primum commonere per defensorem Constantinopolitanae Ecclesiae, ut exeant de regia civitate; si autem in eodem proposito improbe perduraverint, etiam invitos eos ejici per eumdem defensorem, ut ad sua loca perveniant.
XXIV. Quod non liceat monasteria diversoria saecularia fieri. Quae semel consecrata fuerint monasteria cum judicio sui episcopi manere in perpetuo, et pertinentes ad eas res conservari ipsi monasterio, et non ulterius posse ea fieri saecularia habitacula; qui vero permiserint haec fieri, subjaceant his condemnationibus (0171C)quae per canones constitutae sunt.
XXV. Quod non oporteat post obitum episcopi ordinationem alterius episcopi diu differri. Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt creditos sibi greges et differunt ordinationes facere episcoporum: placuit sanctae synodo intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte inexcusabilis necessitas coegerit ordinationis tempus amplius propagari [ Ae., prorogari]: si autem quis episcoporum haec non observaverit, ipsum debere ecclesiasticae condemnationi subjacere: reditus vero ejusdem viduatae Ecclesiae integros reservari apud oeconomum ejusdem ecclesiae.
105 XXVI. De oeconomis, id est, dispensatoribus singularum ecclesiarum habendis. (0171D) Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos pervenit, sine oeconomo episcopi res ecclesiasticas tractant; placuit omnes Ecclesias episcopos habentes habere et oeconomos de proprio clero, qui gubernent Ecclesiae res cum arbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio ipsarum rerum ecclesiasticarum, et ex hoc eveniat dispergi ejusdem Ecclesiae res et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur: si vero quis haec non observaverit, divinis subjaceat regulis.
XXVII. De his qui sibi rapiunt uxores. Eos qui sibi rapiunt uxores vel eos qui eis auxilium (0172A)praestiterint, statuit sancta synodus, si quidem clerici fuerint, cadere de proprio gradu; si vero laici, anathema esse.Juvenalis episcopus Hierosolymitanus definiens
Paschasius episcopus civitatis Lillibitanae, vicem agens beatissimi episcopi Leonis, definiens subscripsi.
Lucensius episcopus civitatis Asculitanae, item vicem agens sanctissimi episcopi Leonis, definiens subscripsi.
Bonifacius presbyter urbis Romae, vicem agens apostolicae sedis, definiens subscripsi.
Anatholius episcopus Constantinopolitanae civitatis Romae novae, definiens subscripsi.
Maximus episcopus Antiochenus definiens subscripsi.
(0172B)
subscripsi.
Thalasius episcopus Cappadociae Caesariensis definiens subscripsi.
Quintilius episcopus Heracliae Macedonensis, vicem agens sanctissimi viri episcopi Anastasii civitatis Thessalonicensis, definiens subscripsi.
Stephanus episcopus Ephesitanus definiens subscripsi.
Lucianus episcopus Byzensis, vicem agens sanctissimi episcopi Cyriaci Heracliae Thraciensis, definiens subscripsi.
Eusebius episcopus Galatiae Ancyrensis definiens subscripsi.
Diogenes episcopus Cyzizensis definiens subscripsi.
Petrus episcopus Corithensis definiens subscripsi.
(0172C)
Florus episcopus Sardiensis [T. 2, Sardicensis] definiens subscripsi.
Eunomius episcopus Nicomediensis definiens subscripsi.
106 Anastasius episcopus Niciensis definiens subscripsi.
Eleutherius episcopus Chalcedonensis definiens subscripsi.
Item omnes episcopi sexcenti et triginta definientes subscripserunt.
Et posteaquam recitatum est, piissimus imperator ad sanctum concilium dixit: Dicat sanctum concilium si ex consensu omnium episcoporum definitio quae nunc lecta est prolata sit? Omnes reverentissimi episcopi (0172D)responderunt: Omnes sic credimus: una fide, una sententia, omnes hoc idem sentimus, omnes consentientes subscripsimus, omnes orthodoxi sumus: haec est fides apostolorum, haec est fides recte credentium, haec est fides quae orbem terrarum salvavit. [ Ae., B. R., salvabit]. Marciano novo Constantino, novo Paulo, novo David, imperatori, piissimae dominae augustae, vita eis. Et post has voces piissimus et fidelissimus imperator ad sanctam synodum dixit: Veneranda catholica fides a sancta universali synodo secundum Patrum expositionem manifestata est: et si laborem vestrae reverentiae et convicium fecimus, maximas (0173A)gratias agimus omnipotenti Deo, quia multorum errantium circa fidem amputata discordia, in unam eamdemque fidem omnes nunc convenimus, sperantes celerem vestris precibus et meliorem super omnes nos pacem a Deo donari. Sancta synodus iterum exclamavit: Haec digna vestri imperii, haec propria vestri imperii, haec correctio vestri imperii, digne fidei, digne Christo, digne imperii, et imperii et fidei; propterea pacificatur orbis terrae. Et post has voces piissimus et fidelissimus imperator ad sanctam synodum dixit: Venerandam catholicam fidem a sancta et universali synodo secundum Patrum expositionem manifestatam juxta legem, et convenientem esse nostra tranquillitas probavit, omnem in posterum contentionis occasionem circa suam fidem amputari. Si (0173B)quis igitur idiota vel militarius seu clericus publice de fide turbam congregans sub obtentu disputationis tumultum fecerit, si quidem idiota praescriptus, expellatur a regia urbe; militarius vero seu clericus graduis sui periculum sustinebunt et aliis poenis subjacebunt.
Edictum imperatorum in confirmationem concilii Chalcedonensis. Imperatores Valentinianus et Marcianus augusti universis populis. Tandem aliquando quod summis votis atque studiis optabamus evenit: remota est de orthodoxa Christianorum lege contentio: tandem remedia 107 culpabilis erroris inventa sunt, et discors populorum sententia in unum consensum concordiamque convenit. E diversis enim provinciis religiosissimi sacerdotes Chalcedona venerunt juxta (0173C)nostra praecepta, et quid observari in religione debeat perspicua definitione docuerunt. Discessit igitur jam profana contentio, nam vere impius atque sacrilegus est qui post tot sacerdotum sententiam opinioni suae vel aliquid tractandum relinquit: extremae quippe dementiae est in medio et perspicuo die commentitium lumen inquirere: quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Nemo itaque vel clericus vel militans, et alterius cujuslibet conditionis, de fide Christiana publice terminata coadunatis et audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus et perfidiae occasionem requirens, nam injuriam facit judicio religiosissimae synodi, si quis semel judicata et recte disposita revolvere (0173D)et publice disputare contendit, cum ea quae nunc de Christiana fide statuta sunt juxta apostolicas expositiones et instituta sanctorum Patrum trecentorum decem et octo, et centum quinquaginta definita esse noscuntur. Nam in contemptores hujus legis poena non deerit, quia non solum contra fidem bene compositam veniunt, sed etiam Judaeis et paganis ex hujuscemodi certamine profanant veneranda msyteria. Igitur si clericus erit qui publice tractare de religione ausus fuerit, a consortio clericorum removebitur; si vero militia praeditus sit, cingulo exspoliabitur; caeteri etiam hujus criminis rei de hac sanctissima urbe pellentur, (0174A)pro vigore judiciario etiam competentibus suppliciis subjugandi. Constat enim hinc haereticae insaniae exordia fomitemque praeberi, dum publice quidam disputant atque contendunt: universi ergo quae a sancta synodo Chalcedonea [ U., Chalcedonensi] statuta sunt custodire debebunt, nihil postea dubitaturi. Hoc itaque nostrae commoniti sinceritatis edicto, abstinete profanis vocibus et ulterius desinite de divinis disputare, quod nefas est; quia non solum divino judicio peccatum hoc prout credimus punietur, verum etiam legum et judicum auctoritate coercebitur. VII Kalendas Februarias Constantinopoli Sporacio consule.
Sacra Valentiniani et Marciani augustorum post concilium Chalcedonense edicta in affirmationem ejusdem concilii et damnationem haereticorum. (0174B)
Imperatores Valentinianus et Marcianus augusti Palladio praefecto praetorii.
Divinae semper potentiae referendae atque agendae sunt gratiae quia auctores haeresisque 108 occulta nec latere concedit, nec durare impunita permittit: quorum unum malorum laedendi habet plurimam facultatem, alterum praecavendi caeteris praestat exemplum. Curae igitur esse divinitati hominum actus et maxime reverentiam religionis, proxime in confirmanda catholica fide evidenter apparuit, cum Eutychem sceleratorum dogmatum sectatorem nec latere, ut diu latuerat, siniit, nec patefacto scelere passa est poenam sceleris evitare. Sententiis itaque divinis humanisque damnatus synodicum decretum, ut merebatur, excepit, (0174C)reus divinitati cui faciebat injuriam, reus hominibus quos decipere conabatur. Proxime etenim innumerabiles ex toto pene orbe beatissimi episcopi Chalcedone congregati improba praedicti Eutychetis una cum synodo ejus causa habita expulerunt commenta, secuti sanctorum definita majorum, quae vel apud Nicaeam a trecentis decem et octo constituta sunt, vel in hac postea alma urbe a centum quinquaginta sunt episcopis declarata, vel apud Ephesum, cum Nestorii est error exclusus, praesidentibus Coelestino Romanae urbis et Cyrillo Alexandrinae civitatis episcopis. Ea igitur quae sunt juxta pristinam disciplinam a venerabili synodo Chalcedone definita illa fide qua Deum colimus per omnia servanda censuimus atque (0174D)censemus; quia valde consequens est sexcentorum triginta sacerdotum pura mente Deum colentium definita, quae pro orthodoxorum fide sacrosancta secundum Patrum regulas processerunt, summa cum veneratione conservare. Quoniam principalis providentiae est omne malum inter initia opprimere et serpentem morbum legum medicina resecare, hac lege decernimus eos qui Eutychetis errore decipiuntur ad exemplum Apollinariorum, quos Eutyches secutus est, quosque venerabiles Patrum regulae, id est, ecclesiastici canones, et divorum principum sacratissimae sanctiones, condemnant, nullum episcopum, nullum (0175A)habere presbyterum, nullos creare vel appellare clericos, ipsumque Eutychem nomine presbyteri, quo et indignus est et spoliatus est, in totum carere. Si qui tamen contra definita nostra episcopos, presbyteros caeterosque clericos ausi fuerint creare, tam factos quam facientes vel praesumentes sibi clericorum gradus, bonorum amissione perculsos exsilio perpetuo praecipimus contineri: coeundi vel colligendi vel congregandi monachos aut aedificandi monasteria, nullam jubemus eos habere licentiam: loca in quae forte ausi convenire aliquando tentaverint confiscari, si tamen domino loci sciente convenerint; quod si ignaro auctore conductoreve loci, fustibus caesos deportationem subire censemus: ipsos 109 praeterea nihil ex testamento cujusquam capere, nihil (0175B)eis qui ejusdem erroris sint relinquere testamento, ad nullam eos patimur aspirare militiam, nisi forte ad cohortalinam vel limitaneam. Si quis etiam extra praedictam militiam inventus fuerit militare, vel quia ignorabatur ejus in religione perversitas, vel quia post adeptum cingulum ad hunc devenit errorem, solutus militia, infidelitatis suae fructum hunc habeat, ut optimorum et palatii communione privetur, nec alibi quam in qua natus est vico vel civitate versetur: quod si qui eorum in hac alma urbe quod credi nefas est geniti sunt et damnati, tam de hac civitate venerabili, quam sacratissimo comitatu et omni excludantur metropolitana civitate. Et haec quidem generaliter circa omnes constituimus, qui hac labe polluti sunt vel polluentur. Eos autem, qui (0175C)antehac clerici orthodoxorum fidei et monachi quidem, qui Eutychis habitavere diversorium, neque enim monasterium dicendum est quod religionis habuit inimicos, qui adhuc usque insaniae processerunt relicto venerabilis religionis cultu et synodico decreto, quod totius pene orbis Chalcedone coadunati definivere sacerdotes, infaustam Eutychetis sequuntur assertionem, quia, vera luce deserta, tenebras eligendas esse crediderunt, omnibus poenis quae vel hac vel praecedentibus legibus adversus haereticos definitae sunt jubemus teneri, imo extra Romanum expelli solum, sicut praecedentes religiosissimae constitutiones de Manichaeis constituere, ne eorum venenatis fraudibus sceleratisque commentis innocentum vel infirmorum animi decipiantur. Comperimus praeterea (0175D)quaedam eos in contumeliam religionis et in invidiam venerabilis synodicae definitionis fuisse mentitos, conscriptisque libris et chartarum tomis plura finxisse, quae eorum insaniam adversus veram fidem aperte signarent; atque ideo praecipimus ubicunque hujusmodi scripta reperta fuerint, ignibus concremari: eos vero qui vel scripserint, vel aliis legenda tradiderint docendi studio vel discendi, censemus deportatione puniri; delenda est enim haec infausta haeresis sicut pridem edictis serenitatis nostrae continetur: omnibus adimimus facultatem, quia ultimo supplicio coercebitur (0176A)qui illicita docere tentaverit. Eos vero qui sequendi studio audierint scelerata disserentem denarum librarum auri mulctatione compescimus, ita enim materia subtrahetur erroris, si peccatorum et doctor defuerit et auditor, Palladi, parens charissime atque amantissime. Illustris itaque et magnifica auctoritas tua, edictis propositis, 110 omnibus faciat nota quae jussimus, cognoscentibus moderatoribus provinciarum eorumque officiis, defensoribus etiam civitatum: quod si ea quae vera fide et sancto proposito custodienda censuimus aut neglexerint aut permiserint temerari, denarum librarum auri mulctatione perculsi, ut religionis legumque proditores, etiam de aestimatione laborabunt. Datum XV Kalendas Augustas Constantinopoli Sporacio consule et qui fuerit (0176B)nuntiatus.
Alia Marciani augusti adversus supra memoratos haereticos.
Imperator Marcianus augustus Palladio praefecto praetorii.
Licet jam jamque sacratissima constitutione mansuetudinis meae cautum ac definitum sit quae in eos severitas exercenda sit qui Eutychetis vel Apollinaris haereticam perversitatem [ U., pravitatem] secuti a religione et fide catholica deviarunt; Alexandrinae tamen urbis cives atque habitatores tantis sunt Apollinaris infecti venenis, ut necessarium fuerit ea quae ante jam sanximus repetita etiam nunc lege decernere. Oportet enim ut sit numerosa severitas sanctionum, ubi est licentia crebra culparum, custodienda: (0176C)praeterea orthodoxae fidei cura tanto a serenitate mea adhiberi impensior debet, quanto res humanas divina praecedunt. Quicunque ergo vel in hac sacra urbe, vel in Alexandrina civitate, vel in omni Aegyptiaca dioecese diversisque aliis provinciis Eutychetis profanam perversitatem sequuntur, et ita non credunt ut trecenti decem et octo sancti Patres tradiderunt catholicam fidem in Nicaea civitate fundantes, centum quoque et quinquaginta alii venerabiles episcopi qui in hac alma urbe Constantinopolitana postea convenerunt, sicut Athanasius et Theophilus et Cyrillus sanctae recordationis episcopi Alexandrinae civitatis credebant, quos [T. 1, 2, quod] etiam Ephesitana synodus cui beatae memoriae Cyrillus praefuit, in qua Nestorii error expulsus est, (0176D)in universis secuta est, quos et nuper venerabilis Chalcedone synodus est secuta, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentientibus, nihilque adimens a sacrosancto symbolo neque adjiciens, sed Eutychetis dogmata funesta condemnans; sciant se esse haereticos Apollinaristas, Apollinaris enim facinorosissimam sectam Eutyches et Dioscorus mente sacrilega secuti sunt. Ideoque hi omnes qui Apollinaris vel Eutychetis perversitatem sequuntur, illis poenis, quae a divorum retro principum constitutionibus 111 contra Apollinaristas, (0177A)vel serenitatis nostrae postmodum sanctione contra Eutychianistas, vel hac ipsa augustissima lege contra eosdem decreta sunt, noverint se esse plectendos. Idcirco Apollinaristae, hoc est, Eutychianistae, quibus etsi est in appellatione diversitas, est tamen in haeresis pravitate conjunctio, et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium, sive in hac alma urbe diversisque provinciis vel in Alexandrina civitate, sive intra Aegyptiacam dioecesim sunt, neque ita credunt quod praedicti venerabiles Patres credebant, neque viro reverentissimo Alexandrinae urbis antistiti Proterio fidem orthodoxam tenenti communicant, secundum sacratissimas divorum retro principum constitutiones, quae de Apollinaristis promulgatae sunt, non habeant potestatem faciendi testamentum nec (0177B)condendae ultimae voluntatis, neque id adquirant quod ipsis ex testamento cujusquam fuerit derelictum, nihil etiam ex donatione aliqua consequantur; sed si quid in ipsos vel liberalitate viventis vel morientis fuerit voluntate collatum, id protinus fisco nostro addicatur, ipsi vero in nullos aliquid ex facultatibus suis donationis titulo et jure transfundant. Episcopos vero vel presbyteros aliosque clericos illis creare et habere non liceat, scientibus tam his Eutychianistis vel Apollinaristis qui ausi fuerint cuiquam episcopi vel presbyteri vel clerici nomen imponere, quam his qui conati fuerint impositum sibi nomen sacerdotale retinere, poenam se exsilii cum facultatum suarum amissione subituros. Eos vero qui antehac catholicae Romae ecclesiarum clerici (0177C)vel orthodoxae fidei monachi fuerint, et relicto vero et orthodoxo omnipotentis Dei cultu, Apollinaris vel Eutychetis haeresim et dogmata abominanda sectati sunt vel post haec sectabuntur, omnibus poenis, quae vel prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt, jubemus teneri et extra ipsum quoque Romani imperii solum pelli, sicut de Manichaeis praecedentium legum instituta [ Ae., statuta] sanxerunt. Universi praeterea Apollinaristae vel Eutychianistae non ecclesias, non monasteria sibi constituant, parasynaxes et conventicula tam diurna quam nocturna non contrahant, neque ad domum neque ad possessionem cujusquam, neque ad monasterium, vel ad quemcunque locum, operatores sectae funestissimae (0177D)congregentur. Quod si fecerint et hoc factum fuisse domino volente constiterit, post rem in examinatione judicis approbatam domus vel possessio in quam convenerint fisco sine dilatione societur, monasterium vero ejus civitatis orthodoxae ecclesiae in cujus territorio 112 est jubemus addici; si vero, ignorante domino, sciente vero qui pensiones domus exigit, vel conductore vel procuratore vel actore praedii parasynaxes et conventicula interdicta convenerint, conductor vel procurator, sive actor vel quicunque in domum vel possessionem vel monasterium receperint, ac passi fuerint illicitas parasynaxes (0178A)conventusque celebrari; si vilis et abjectae conditionis sunt, fustibus publice et in poenam suam et in aliorum exerceantur exemplum; si honestae vero personae sunt, decem libras auri mulctati nominis fisco nostro cogantur inferre [T. 2, exsolvere]. Nullum praeterea Apollinaristam vel Eutychianistam ad aliquam jubemus aspirare militiam, nisi ad cohortalinam vel limitaneam; si qui vero extra cohortalinam vel limitaneam inventi fuerint militare soluto [Ae., T. 1, 2, soluti] cingulo, honestorum hominum et palatii communione priventur, nec in aliqua nisi in ea in qua nati sunt civitate vel vico et regione versentur: si qui vero in hac alma urbe nati sunt, tam sacratissimo comitatu quam omni per provinciam metropolitana civitate pellantur. Nulli (0178B)insuper Eutychianistae vel Apollinaristae publice vel privatim coetus et circulos contrahendi et de errore haeretico disputandi aut perversitatem facinorosi dogmatis asserendi tribuatur facultas: nulli etiam contra venerabilem Chalcedonensem synodum liceat aliquid vel dictare vel scribere, vel legere atque emittere aut aliorum super eadem re scripta proferre: nemo hujusmodi habere libros, et sacrilega scriptorum audeat monumenta servare. Quod si qui in his criminibus fuerint deprehensi, perpetua deportatione damnentur; eos vero qui discendi studio audierint de infausta haeresi disputantes, decem librarum auri quae fisco nostro inferendae sunt jubemus subire dispendium; omnes vero hujuscemodi chartae ac libri, qui funestum Eutychetis, hoc est, (0178C)Apollinaris fuerint dogma complexi, incendio concrementur, ut facinorosae perversitatis vestigia ipsa flammis ambusta depereant, aequum namque est ut immanissima sacrilegia par poenae magnitudo percellat, Palladi parens charissime atque amantissime. illustris igitur et magnifica auctoritas tua quae hac sacratissima constitutione decrevimus, in hac alma urbe diversisque provinciis ac praecipue in Alexandrina civitate, et per universam Aegyptiacam dioecesim edictis ex more propositis, ad omnium notitiam faciat pervenire, ut cuncta quae statuitur in eos qui rei fuerint deprehensi severitas protinus exerceatur, scientibus moderatoribus provinciarum eorumque apparitoribus, defensoribus etiam civitatum. 113 (0178D)Quod si ea quae legis hujus religiosissima sanctione custodienda decrevimus aut neglexerint aut aliqua permiserint temeritate violari, denarum librarum auri mulctati fisco cogantur inferre, insuper etiam existimationis suae periculum sustinebunt. Ea quoque quae de Paganis per omne Romanum imperium aequaliter valitura perennitatis nostrae lege decrevimus instantissime in eos exerceantur, quos constiterit profanos ritus et simulacrorum impios cultus et interdicta sibi sacrilegia celebrare. Datum sub die Kalendarum Augusti Constantinopoli, divo Valentiniano VIII et Anthemio viris clarissimis consulibus.
Epistola formata Attici episcopi Constantinopolitani. (0179A)
Graeca elementa litterarum, numeros etiam exprimere, nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus 114 trecentis decem et octo Nicaea congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem, id est, ut assumantur in supputatione prima Graeca elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est Π, Υ, Α, quae elementa octogenarium et quadrigentesimum et primum significant (0180A)numerum, Petri quoque apostoli prima littera id est Π, qui numerum octogenarium significat, ejus quoque qui scribit episcopi prima littera, cujus scribitur secunda, accipientis tertia, littera civitatis quoque de qua scribitur quarta, et indictionis, quaecunque est temporis, idem qui fuerit numerus assumatur: atque ita his omnibus Graecis litteris quae, ut diximus, numeros exprimunt in unum ductis, unam quaecunque collecta fuerit summam epistola teneat: hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expressum, addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum qui secundum Graeca elementa significant .
(no apparatus)