Domino gloriosissimo duce nostro Tassiloni maxime congregatio iura synodali per presentes eulogias in Christo salutem dirigitur.
Sufficit enim Christianis cum normam priscorum patrum vitam deducere et eorum auctoritate passim gradibus polum scandere, tamen propter diversitate temporum diversa necessitate conponendi conpellitur; propterea sanctumque est congregatio sacerdotum indictis temporibus Deo opitulante, ut diversa iure considerentur. Nam qui hos precessores pastores et patres nostros docuit, ipse et nos docebit, sicut veritas ait: Sicut misit me pater, et ego mitto vos. Misit nos qui missus erat. Ideo indesinentes Deo deferimus grates, qui te nostris temporibus constituit principem, quia si in ætate tenerulus, in sensu sanctæ scripturæ precessoribus tuis maturior appareris.
Propterea time Deum et custodi vias eius; nam qui illum non habet placatum numquam evadit iratum.
I.
[recensere]Præcipimus enim, ut omnes tam sacerdotes quam monachi et omnis cleros ecclesiastice iure non tantum in missarum celebritatione, sed etiam in omnibus cursalis oribus tam pro animam scellentiæ vestræ quam pro vitam et regni inlesione et fidelium vestrorum die noctuque preces Deo fundere debeant. Et si aliter quis inventus fuerit, deponatur.
II.
[recensere]Ut ecclesias a priscorum antecessorum vestrorum aut vestris temporibus fundatas sine fraude permanere inlesas debeant, ubi oculi Domini malos et bonos contemplantur. Unde et veritas per Paulum dicitur: Si quis autem templum Dei violaverit et reliqua.
III.
[recensere]De potestate episcoporum, qui claves polique ligandi atque solvendi deveuntur et curam pastoralem exerceunt in pleve, unde et sine dubio rationem reddituri sunt, ut ecclesiasticis rebus dominentur atque spensando provideant. Unde synodus Nicenensis ait, ut omnes res ecclesiasticas in potestate episcoporum sint.
IV.
[recensere]De legibus ecclesiarum paterna reverentia conperiemini et nos maxime admoneri oportit, quod tot diffusus orbs oriens occidensque conservat et precessorum vestrorum depicta pactus insinuat. Quicumque domum Dei et altarem eius fraudare conatur quibuscumque præsidiis, in ipso altare iurare faciatis, ut ne eorum lesionibus ab altare alienetis.
V.
[recensere]De decimis Deo reddendis profeta testatur, ut, si quis decimam non dederit, ad decimam revertatur. Unde venit, ut quicumque aut occasione presbyteri aut avaritiæ modo Deo decimas reddere noluerit, ut manus vestræ decretus confirmetur, ut dupliciter ecclesiæ censum reddatur et ut vestræ requerillæ secundum possibilitatem culpabilis exsistant.
VI.
[recensere]De deocenis: ut presbyteri sibi minime iniungere debeant nisi secundum constitutionem episcoporum, qualiter sacerdotalem aut pastoralem queant exercere curam.
VII.
[recensere]Ut ipsi presbyteri alienas oblationes aut decimas sibimet minime ingerere conentur. Unde et Gregorius ait: «Per extraneam messem transiens falcem mittere non debet» et alibi: «Quod tibi non vis alii ne facias».
VIII.
[recensere]De abbatibus et abbatissas convenit admonendi, ut secundum possibilitatem et loci administrationem, ut regulariter vivere debeant cum providentia episcoporum, quorum cura hæc adesse dinoscuntur. Unde et veritas: Omnis plantatio, quam non plantavit et reliqua.
IX.
[recensere]De clericis et nonnanes, ut aut in monasterio ire debeant aut cum consensu episcoporum, cui hæc credita sunt, regulariter vivant, et si hoc agere noluerint, exterminentur.
X.
[recensere]De viduis et orfanis admoneri oportit, ut sine calumnias potentium efficientur. Unde profeta testatur: Vociferabuntur ad me et reliqua.
XI.
[recensere]De oppressione pauperorum admonendi convenit, ut per omnia presides seu iudices, centoriones atque vicarios admonere seu præcipere debeatis, ut sine ulla iniusta calumnia permaneant. Unde evangelium testatur: Deposuit potentes de sede et humiles exaltavit.
XII.
[recensere]De reliquo promiscuo vulgo, ut in lege Baiovariorum consistere debeant, ut de eorum hereditate, exceptis capitalis criminibus, non alienentur. Unde veritas: Nolite iudicare, ut non indicabimini et reliqua; primum quidem iudicium, postea misericordia.
XIII.
[recensere]De incestis coniugiis maxime convenit, ut per omnia vestro consequamini decreto, quo in presente villa publica noncupante Aschæim constituere recordamini. Unde et Paulus: Neque adulteri regnum Dei possidebunt.
XIV.
[recensere]De missis vestris per circuitu diocenum, ut ibi quendam sacerdotem cum his mittere dignimini, ut ne innocens fraude deceptus calumnii restuetur et vobis in culpa commutata pecunia recurrat, pro quos in ætate positum sub iure sensu redditurum rationem te reddere fatemus aut, si recte te geris, sine hesitatione remuneraturum in die iudicii esse credimus atque testamur.
XV.
[recensere]De iudicio puplico et clamore pauperorum per singulas sabbatis fiendi aut per dies Kalendarum, ut in auribus clementiæ vestræ acta prænuntient diversa. De quibus diebus te epulaturum fatearis, si hoc agere coneris, testare audemus. Et in his diebus semper sacerdus adesse debeat, ut sit sententia vestra Dei sale condita, ut ne iudices terreni propter præmias causas torquantur et innocentes obprimantur aut nocentes iustificentur. — Valete in Christo.
FINIT.