Jump to content

Concilium Basiliense Documenta

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Basiliense Documenta
1431-1445
editio: incognita
fons: incognitus

1431-1445- Concilium Basiliense [Basilea - Ferrara - Firenze - Roma] - Documenta

Conc. oecum. et gener. Eccl. Cath. - Conc. Ferrariense - Florentinum - Romanum a. 1438-1445

Nos Nicolaus apostolicae sedis legatus pronunciamus pro sanctissimo domino nostro papa Eugenio iv in hac sacra synodo de Basilea ad civitatem Ferrariensem translata iam que legitime congregata praesidere et hodie videlicet octava die mensis ianuarii continuationem ipsius translatae synodi factam esse a dicta que die in antea continuandam esse et continuari debere ad omnia ad quae Basiliensis synodus congregata fuerit etiam pro ycumenico concilio in quo de unione occidentalis et orientalis ecclesiae agatur et auctore domino perficiatur.

Ad laudem omnipotentis dei exaltationem catholice fidei pacem que et tranquillitatem et unitatem totius populi christiani sancta universalis sinodus per ipsius dei gratiam auctorizante beatissimo domino Eugenio papa iv in hac civitate Ferrarie in spiritu sancto legitime congregata universalem ecclesiam representans presidente vice et nomine ipsius sanctissimi domini Eugenii reverendissimo in christo patre et domino domino Nicolao tituli sancte crucis in Iherusalem sancte Romane ecclesie presbytero cardinali apostolice sedis legato illius inherens firmissimo fundamento qui apostolorum principi dixit: tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam sollicita servare unitatem spiritus in vinculo pacis ut simus unum corpus et unus spiritus sicut vocati sumus in una spe vocationis nostre attendens que multa superiori tempore acta tam apud olim Basiliense concilium et post illius translationem per aliquos nulla ibidem auctoritate perseverantes quam per prefatum beatissimum papam dominum Eugenium presertim circa negocium sanctissime unionis occidentalis et orientalis ecclesie videlicet decretum decimenone sessionis olim dicti Basiliensis concilii quod incipit sicut pia mater cui sanctissimus ipse dominus Eugenius assensum per suas literas prebuit item quamdam cedulam conventionalem super electione loci pro concilii Basiliensis translatione facienda inter patres communi omnium assensu firmatum et concordatum cuius vigore ad decretum vigesime quinte sessionis olim dicti concilii processum est quod ita exorditur hec sancta synodus inter sue congregationis exordia et cetera et quod constanter a Graecorum oratoribus requisitus sanctissimus ipse pontifex per suas literas in generali consistorio Bononie datas oratoribus presentibus publicatas confirmavit pariter et recepit item literas eiusdem beatissimi Eugenii sub die xiv kalendas octobris proximi preteriti in generali consistorio Bononie publicatas in exordio que huius continuate sinodi solemniter lectas quibus Basiliense concilium de consilio et assensu reverendissimorum sancte Romane ecclesie cardinalium prelatis etiam tunc in curia existentibus et laudantibus ad hanc civitatem Ferrariensem transtulit item literas declarationis eiusdem iii kalendas ianuarii translationem predictam proxime subsecutas que omnia hec sancta synodus in actis eiusdem ad perpetuam rei memoriam de verbo ad verbum registrari mandavit prout in eisdem actibus continetur quibus omnibus et aliis plurimis debita meditatione pensatis ac per diversos tractatus mature discussis declarat translationem et declarationem predictas fuisse et esse legitimas iustas rationabiles ac urgentissima necessitate ad tollendum impedimentum sanctissime unionis occidentalis et orientalis ecclesie atque etiam ad evitandum scissuram in dei ecclesia iam imminentem pro evidenti que utilitate totius reipublice christiane fuisse et esse factas et consequenter hanc ipsam sanctam synodum ad ea omnia pro quibus dictum olim Basiliense concilium ab initio fuerat institutum presertim pro futuro ycumenico concilio pro ipsa sanctissima unione predicta in presenti civitate Ferrarie in spiritu sancto esse legitime congregatam et stabilitam continuationem que deinceps ac prosecutionem ad predicta omnia debere habere translationem ipsam cum declaratione ut premittitur subsequuta laudat suscipit et approbat exhortans in domino et requirens omnia et singula eius sancte sinodi supposita presentia et futura quatenus circa predicta pervigili cura ac sollicito studio intendant.

Ex quibus ipso largiente qui cepit in nobis opus bonum ad eius gloriam et salutem totius populi christiani cuncta dirigantur et fiant.

Declarat insuper hec sancta synodus quod cum notoria necessitas supradictarum causarum ipsum sanctissimum dominum Eugenium ad translationem ipsam exegerit et impulerit sub decreto octave et undecime vel cuiuscumque alterius sessionis dicti olim Basiliensis concilii ullatenus non includi.

Decernens que congregationem illam Basilee et omnem aliam que ibi vel alibi sub nomine generalis concilii forsitan convenerit illegitimam potius et reprobam cumulationem et conventiculam esse censendam et censeri debere nulla que auctoritate generalis concilii posse consistere.

Omnia insuper et singula que ab ipso translationis tempore in ipsa Basiliensi civitate sub nomine generalis concilii acta sunt aut ibi vel alibi sub nomine generalis concilii ut premittitur in futurum forsitan attentari contigerit cassat irritat et annullat irrita que cassa et nulla nullius que roboris vel momenti esse decernit.

Si quid tamen in materia Bohemorum post translationem predictam per dictos Basilee congregatos utiliter actum fuisse cognoverit id etiam cum suppletione defectuum approbare intendit.

Ut autem omnia et singula ipsius sancte synodi supposita ab omni gravamine tuta serventur omni que timoris molestie et iniurie suspicione remota in bonis etiam operibus deo secure deserviant omnes que et singulos qui quocumque nomine vel causa olim Basiliensi synodo super obligationibus aut vinculis quibuscumque se adstrinxerint iuramentis quibus plena et libera facultas huic sancte synodo obediendi et eius honorem et commodum prosequendi impediretur vel scrupulus illis quocumque modo induceretur ab illis absolvit liberat atque relaxat absolutos que ac liberos esse ac iniuramenta relaxata declarat.

Statuit etiam hec sancta synodus ordinat et decernit quod nemo cuiuscumque status aut dignitatis existat ordinaria quavis vel delegata nisi a sede apostolica iurisdictione ex quacumque causa vel occasione eos omnes vel eorum singulos tam seculares quam religiosos etiam ordinum mendicantium qui nunc in presenti synodo existunt vel erunt in posterum aut qui Romanam sequuntur curiam cum inproximo ex sanctissimi domini Eugenii cum curia sua ad civitatem istam translatione indicta per affixionem cedularum secundum ipsius curie antiquam consuetudinem in ipsa synodo futuri sint in eorum dignitatibus officiis administrationibus privilegiis honoribus beneficiis bonis que aliis inquietare molestare aut perturbare presumat.

Si qui vero quocumque etiam quesito colore directe vel indirecte predictorum aliquem vel aliquos in dictis eorum dignitatibus officiis administrationibus honoribus privilegiis beneficiis bonis que aliis turbare presumpserint aut ne iurisdictione fructibus et eorum emolumentis ut antea fecerunt libere uti valeant impediendo aut dignitates officia administrationes honores et beneficia ipsa etiam cuiuscumque privationis causa vel colore quesitis aliis conferendo omnes et eorum singulos etiamsi cardinali patriarchali archiepiscopali vel episcopali vel quavis alia dignitate prefulgeant aut capitula collegia conventus vel universitates fuerint nulla alia monitione premissa excommunicationis suspensionis et interdicti sententias ipso facto intendit incurrere quorum absolutionem nisi in mortis articulo soli Romano pontifici reservat decernens nihilominus quod si infra tres dies collationem vel collationes ipsos vel impedimenta predicta proxime sequentes non resipuerint illos quorum dignitates officia administrationes honores et beneficia contulerint vel quibus alias impedimenta ut supra prestiterint plenarie ut prius fuerant reintegrando suis ecclesiis et beneficiis quibuscumque sive illas aut illa in titulum commendam seu administrationem habuerint eos insuper omnes et singulos qui dignitatum officiorum administrationum honorum et beneficiorum predictorum collationes etiam motu proprio factas acceptare aut possessionem per se vel per alios intrare aut ratas habere presumpserint iure etiam si quod in illis antea sibi competiisset omnibus que aliis suis beneficiis que in titulum commendam vel administrationem tenuerint ipso facto privatos ad illa omnia que alia perpetuo inhabiles fore et per solum Romanum pontificem restitui et habilitari posse.

Monet insuper et requirit hec sancta sinodus omnes et singulos qui in generalibus conciliis de iure et consuetudine interesse tenentur quatenus ad ipsam presentem Ferrariensem synodum ut premittitur continuandam pro iis de quibus supra dictum est exequendis quamprimum se conferre procurent.

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Exposcit debitum pastoralis officii cui divina favente clemencia licet insufficientibus meritis presidemus ut nepharios malignorum excessus illorum presertim qui tranquillum ecclesie statum in varias periculosas que nisi obvietur procellas et perturbaciones impellere satagunt et Petri naviculam operire moliuntur oportunis remediis reprimamus ac ne in sua malicia gloriantes aliis occasionem malignandi prebeant pro excessibus per eos commissis debite ulcionis penam infligamus.

Nam ut canonice continent sanctiones in culpis que multorum trahunt iacturam culpa est relaxare vindictam.

Sane cum in sacro olim Basiliensi concilio de loci electione pro futuro ycumenico concilio ageretur et per eos ad quod potestas eligendi locum erat devoluta factum esset decretum ipsum que ambassiatores carissimi in christo filii nostri Iohannis imperatoris Grecorum et venerabilis fratris Ioseph patriarche Constantinopolitani ibidem existentes acceptassent ac nonnullis Avinionem vel alium locum nominantibus ad quem prefati oratores nullo modo ire velle protestabantur asserentes pro certo prefatos imperatorem et patriarcham ad dictum concilium nisi personaliter interessemus nullatenus accessuros predicti qui Avinionem petebant veriti Grecos ipsos ad eos nequaquam ituros quoddam decretum sive libellum famosum quod monitorium appellant adversus nos licet nulliter et de facto in grave scandalum et scissuram ecclesie in tan que sancti operis unionis videlicet Grecorum perturbacionem conflare ausi sunt nos pro unitate ecclesie conservanda et dicta unione Grecorum consequenda predictum Basiliense concilium ex iustis racionabilibus necessariis ac urgentibus causis de consilio et assensu venerabilium fratrum nostrorum sancte Romane ecclesie cardinalium quamplurimis venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis episcopis et dilectis filiis electis et abbatibus apud sanctam sedem apostolicam existentibus id laudantibus et consulentibus ad civitatem Ferrariensem et Grecis et nobis accommodam sub certis modo et forma ut illi a tam scandaloso processu merito resipiscerent apostolica auctoritate transtulimus prout in litteris superinde confectis latius continetur.

Ipsi vero omnem viam pacis spernentes et in suo obstinato proposito perseverantes et litteras dicte translacionis ac omnia in eis contenta parvipendentes ac mala malis cumulantes non solum racionabilem translacionem nostram ex predictis iustissimis et urgentissimis causis ut premittitur factam non acceptarunt sed ut infra certum tempus et sub suspensionis pena predictam translacionem revocaremus monere iterata temeritate sunt ausi.

Quod quidem nil aliud erat quam ut tam sancti operis tam que christianis omnibus optabilis prosecucionem deserere cogeremur.

Hiis non sine animi nostri displicentia intellectis cum ea omnia non solum in destructionem tam sancti operis sed in manifestam ecclesie scissuram ut premittitur tendere videremus translacionem per nos tam necessario factam et condiciones in illa appositas purificatas fuisse ac ipsum Ferrariense concilium inchoari ac legitimam prosequucionem haberi debere prout in aliis nostris litteris plenius continetur declaravimus ad illud que inchoandum dilectum filium nostrum Nicolaum tituli sancte crucis sancte Romane ecclesie presbyterum cardinalem nostrum ac apostolice sedis legatum destinavimus.

Quod quidem in non parvo prelatorum numero legitime congregatum in publica sessione translacionem et declaracionem predictas legitimas iustas ac racionabiles ac urgenti necessitate ad tollendum impedimentum prefate sanctissime unionis occidentalis et orientalis ecclesie ac eciam ad evitandam scissuram in dei ecclesia nunc imminentem pro evidenti utilitate tocius reipublice christiane fuisse et esse factas solenniter declaravit prout ex serie decreti superinde confecti liquido constat.

Interea cerciores facti predictos imperatorem patriarcham et Grecos littoribus Italie appropinquare ad hoc ipsum sacrum Ferrariense concilium deo duce ea intencione et firmo proposito venimus ut non solum hoc sancte unionis opus sed ad illa etiam propter que concilium Basilee fuerat congregatum realiter et cum effectu adiuvante domino prosequeremur.

Ad que etiam advertens dilectus filius noster Iulianus tituli sancte Sabine presbyter cardinalis apostolice sedis legatus cum predictos ut a tam manifestis scandalis abstinerent multis validissimis racionibus hortaretur et pro eorum obstinata mente nullatenus exaudiretur sed eos magis ad illa scandala in dei ecclesia perpetranda paratos aspiceret ne illorum impietati assistere videretur inde discessit.

Illi vero neque id considerantes et nescientes in semitis pacis et iusticie dirigere gressus suos iam que cerciores effecti Grecos nullatenus ad eos accedere velle ac littoribus Italie appropinquare in sua cordis duricia perseverantes cum dictam Grecorum unionem pro qua nobis cum totis viribus ingenio et industria laborare ac nobis assistere debuissent aliter impedire et disturbare nequirent peiora peioribus adiicientes ad tantum temeritatis et audacie sunt progressi ut nos a papali administracione suspensos esse plurimis regum et principum oratoribus qui basilee erant tam nephandum scelus execrantibus et in contrarium protestantibus ausu sacrilego declarare et ad alia plura licet nulliter et de facto procedere presumpserint.

Nos igitur attendentes excessus eorum adeo notorios esse ut non possint aliqua tergiversacione celari quod que error cui non resistitur approbari videtur et latum pandit delinquentibus sinum qui eorum conatibus non resistit ac nequeuntes absque gravi offensa domini nostri ihesu christi et ecclesie sue sancte tot et tantos excessus qui presertim sanctam et optatissimam unionem Grecorum impedire disturbare et penitus tollere videantur ulterius tolerare adversus prefatos in Basilea existentes hoc sancto approbante concilio in virtute altissimi decernimus iusticia mediante quantum oporteat procedendum.

Quapropter matura deliberacione cum hac sancta synodo prehabita omnes et singulos Basilee sub pretensi concilii nomine quod verius conventiculum dici debet contra translacionem et declaracionem predictas convenientes ac tam scandalosa et nepharia presumentes eciamsi cardinalatu patriarchali archiepiscopali episcopali abbaciali aut alia quavis dignitate ecclesiastica vel seculari prefulgeant penas excommunicacionis privationis dignitatum beneficiorum et officiorum inhabilitacionis ad futura in dictis nostris litteris translacionis contentas hoc sacro approbante concilio incidisse decernimus et declaramus.

Decernentes insuper et declarantes irritum et inane ac nullius roboris vel momenti quicquid per eos tam circa predicta quam contra curiam nostram sequentes vel in sacro Ferrariensi concilio existentes a die translacionis per nos facte sub nomine concilii vel alias attemptatum fuerit vel in posterum quomodolibet contigerit attemptari.

Mandantes preterea ipso eciam approbante concilio sub dictis penis et censuris et in virtute prestiti iuramenti quo sancte sedi apostolice tenentur astricti omnibus et singulis cardinalibus patriarchis archiepiscopis episcopis electis et abbatibus et ceteris cuiuscunque condicionis status et gradus existant in dicta civitate Basiliensi sub prefato pretextu concilii convenientibus quatinus infra triginta dies a die dati huius decreti debeant realiter et cum effectu ab ipsa civitate recessisse precipientes quoque magistro civium consulibus scabinis civitatem Basiliensem regentibus et gubernatoribus ceteris que officialibus quocunque nomine censeantur quatinus infra predictum triginta dierum terminum predictos non recedentes a civitate prefata expellant et a se realiter et cum effectu abiciant.

Quod si infra predictum terminum facere omiserint omnes et singulos regentes et officiales predictos excommunicacionis populum vero et civitatem prefatos ecclesiastici interdicti sententias incurrere decernimus ipso facto quorum absolucionem nisi in mortis articulo interdicti vero relaxacionem nobis specialiter reservamus.

Omnibus et singulis ad quorum noticiam hec pervenerint in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena precipimus et mandamus ut si predicti in Basilea convenientes cives que ipsi nobis non obedientes fuerint contumaces nullus post dictum terminum ad dictam civitatem Basiliensem accedat sed ipsis denegent mercimonia et cuncta ad usum hominum necessaria.

Mercatores quoque qui causa dicti olim concilii ibi convenerunt cuiuscunque condicionis existant sub eadem excommunicacionis pena inde omnino discedant.

Si qui vero hec nostra mandata contempserint elapso dicto termino Basiliensibus in contumacia persistentibus aliqua forsan portare presumentes cum scriptum sit: iusti tulerunt spolia impiorum possint tales huiusmodi bonis a quibuscunque christifidelibus impune spoliari bona que ipsa prius capiencium dominio cedant. Verumtamen quia redeuntibus gremium suum nunquam claudit ecclesia si predicti in Basilea convenientes vel ipsorum aliqui infra predictum terminum triginta dierum a die date presencium ut premittitur ad cor redierint et a dicta civitate recesserint predictas penas quoad obedientes predicto sacro concilio approbante remittimus et plenarie relaxamus eas que pro infectis ab earum data et quecumque inde secuta haberi volumus decernimus et mandamus supplentes prefato approbante concilio omnes defectus si qui forsan ex solennitate iuris in premissis vel ex omissione aliqua intervenissent.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Magnas omnipotenti deo gratias referre nos convenit qui antique miserationis sue non immemor ecclesiam suam fecundioribus semper cumulat incrementis et licet hanc iactari interdum temptationum ac pressurarum fluctibus sinat nunquam tamen patitur mergi sed inter undarum moles inviolabilem servat facit que ineffabili clementia sua ut inter angustias varias robustior illa semper assurgat.

Ecce enim occidentales et orientales populi diu ab invicem separati unum concordie et unitatis fedus inire festinant et qui a se ipsis longo se dissidio avulsos ut equum erat moleste ferebant post multa tandem secula ipso utique auctore a quo omne datum optimum provenit sancte unionis desiderio corporaliter hoc in loco conveniunt.

Nostrum autem et totius ecclesie munus est et esse intelligimus viribus omnibus eniti ut hec felicia cepta iugi solicitudine felicem progressum exitum que consequantur ut cooperatores dei et esse et dici mereamur.

Denique carissimus filius noster Iohannes Paleologus Romeorum imperator una cum venerabili fratre Ioseph Constantinopolitano patriarcha et aliarum patriarchalium sedium apocrisiariis magna que cum archiepiscoporum et ecclesiasticorum nobilium que multitudine octava februarii mensis proxime preteriti Venetias ad ultimum scilicet applicuit portum ubi sicut antea sepius fecerat Basileam iustis ex causis ratione ycumenici seu universalis concilii celebrandi se ire non posse patenter expressit id que Basilee congregatis per litteras intimavit exhortans ac requirens omnes uti Ferrariam ad huiusmodi concilium celebrandum electam pro peragendo tam pio sanctissime huius unionis opere sese transferrent.

Nos itaque quibus hec sacratissima unio cordi semper fuit qui que hanc summo studio perfici cupimus decretum Basiliensis concilii cum Grecis ipsis conventum electionem que loci pro ycumenico celebrando concilio in Basiliensi synodo factam ac per nos postea Bononie instantibus etiam ipsorum imperatoris et patriarche nuntiis confirmatam et queque alia ad ipsum sancte unionis opus spectantia ut est officii et debiti nostri exequi diligenter intendimus.

Omni igitur modo et forma quibus melius possumus decernimus et declaramus accedente consensu dictorum imperatoris et patriarche omnium que in presenti existentium synodo sacram esse universalem seu ycumenicam synodum in hac Ferrariensi civitate omnibus libera et secura sic que dictam synodum ab omnibus reputari et appellari debere in qua sine ulla rixosa contentione et pertinacia atque cum omni caritate sacrum hoc unionis negotium tractandum et deo propitio ut speramus felici fine claudendum est una cum sanctis operibus reliquis ad que peragenda synodus ista noscitur instituta.

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Decet ycumenici concilii locum ad quem viri electi ex toto christiano orbe conveniunt talem esse in quo inter alia hominibus necessaria hoc potissimum sit aeris salubritas ne ob aeris infecti contagionem pestiferam quam cuncti naturaliter metuunt et fugiunt hii qui in concilio presentes sunt abire inde re infecta compellantur absentes vero illuc accedere recusent.

Expedit profecto eos qui ad res arduas in synodis pertractandas confluunt omni alia cura omni que timore vacuos esse ut rebus publicis quiecius liberius que intendant.

Optavissemus quidem ipsum universale concilium quod in hac inchoavimus civitate apud eandem continuare et in ea perfectam orientalis et occidentalis ecclesiarum unionem consummare feliciter et ibi finem optatum imponere ubi inicium dedimus et quamquam cum pestis proximo autumno hanc urbem affligeret a plerisque instancia fieret ut synodus ipsa ad locum transferretur non infectum quia tamen sicut assolet adveniente hyeme illam prorsus cessare sperabatur usque ad hunc diem dilatum exstitit.

Cum vero illa in dies perseveret timeatur que verisimiliter proximo vere atque estate vehemencius invalescere omnes iudicant consulunt que non modo utile sed necessarium fore ut ad alium hoc morbo liberum confestim migrandum sit locum quocirca ex hac et aliis nonnullis racionabilibus causis consencientibus carissimo filio nostro Ioanne Paleologo Romeorum imperatore ac venerabili fratre nostro Ioseph patriarcha Constantinopolitano sacro approbante concilio ipsam ycumenicam seu universalem synodum ab hac civitate Ferrariensi ad civitatem Florentinam omnibus manifeste liberam securam pacificam et quietam aeris que salubritate letantem et ad quam inter Tirrenum Adriaticum que mare optime situm ab orientalibus et occidentalibus commode accedi potest harum serie in nomine trinitatis patris et filii et spiritus sancti ex nunc transferimus et translatam esse decernimus cum hiis plenis securitatibus et salvis conductibus quos inicio sacri concilii cunctis prebuimus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Consentiente ad infrascripta carissimo filio nostro Iohanne Paleologo Romeorum imperatore illustri et locatenentibus venerabilium fratrum nostrorum patriarcharum et ceteris orientalem ecclesiam repraesentantibus.

Letentur caeli et exultet terra.

Sublatus est enim de medio paries qui occidentalem orientalem que dividebat ecclesiam et pax atque concordia rediit illo angulari lapide christo qui fecit utraque unum vinculo fortissimo caritatis et pacis utrumque iungente parietem et perpetue unitatis federe copulante ac continente post que longam meroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratam que caliginem serenum omnibus unionis optate iubar illuxit.

Gaudeat et mater ecclesia que filios suos hactenus invicem dissidentes iam videt in unitatem pacem que rediisse et que antea in eorum separatione amarissime flebat ex ipsorum modo mira concordia cum ineffabili gaudio omnipotenti deo gratias referat.

Cuncti gratulentur fideles ubique per orbem et qui christiano censentur nomine matri catholice ecclesie colletentur.

Ecce enim occidentales orientales que patres post longissimum dissensionis atque discordiae tempus se maris ac terrae periculis exponentes omnibus que superatis laboribus ad hoc sacrum ycumenicum concilium desiderio sacratissime unionis et antique caritatis reintegrande gratia leti alacres que convenerunt.

Et intentione sua nequaquam frustrati sunt.

Post longam enim laboriosam que indaginem tandem spiritus sancti clementia ipsam optatissimam sanctissimam que unionem consecuti sunt.

Quis igitur dignas omnipotentis dei beneficiis gratias referre sufficiat.

Quis tante divine miserationis divitias non obstupescat.

Cuius vel ferreum pectus tanta superne pietatis magnitudo non molliat.

Sunt ista prorsus divina opera non humane fragilitatis inventa atque ideo eximia cum veneratione suscipienda et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio christe fons misericordiarum qui tantum boni sponse tue catholice ecclesie contulisti atque in generatione nostra tue pietatis miracula demonstrasti ut enarrent omnes mirabilia tua.

Magnum siquidem divinum que munus nobis deus largitus est oculis que vidimus quod ante nos multi cum valde cupierint adspicere nequiverunt.

Convenientes enim latini ac Greci in hac sacrosancta synodo ycumenica magno studio invicem usi sunt ut inter alia etiam articulus ille de divina spiritus sancti processione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur.

Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimis que auctoritatibus sanctorum doctorum orientalium et occidentalium aliquibus quidem ex patre et filio quibusdam vero ex patre per filium procedere dicentibus spiritum sanctum et ad eandem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis Greci quidem asseruerunt quod id quod dicunt spiritum sanctum ex patre procedere non hac mente proferunt ut excludant filium sed quia eis videbatur ut aiunt Latinos asserere spiritum sanctum ex patre et filio procedere tanquam ex duobus principiis et duabus spirationibus ideo abstinuerunt a dicendo quod spiritus sanctus ex patre procedat et filio.

Latini vero affirmarunt non se hac mente dicere spiritum sanctum ex patre filio que procedere ut excludant patrem quin sit fons ac principium totius deitatis filii scilicet ac spiritus sancti aut quod id quod spiritus sanctus procedit ex filio filius a patre non habeat sive quod duo ponant esse principia seu duas spirationes sed ut unum tantum asserant esse principium unicam que spirationem spiritus sancti prout hactenus asseruerunt.

Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus tandem in infrascriptam sanctam et deo amabilem eodem sensu eadem que mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt.

In nomine igitur sancte trinitatis patris filii et spiritus sancti hoc sacro universali approbante Florentino concilio diffinimus ut hec fidei veritas ab omnibus christianis credatur et suscipiatur sic que omnes profiteantur quod spiritus sanctus ex patre et filio eternaliter est et essentiam suam suum que esse subsistens habet ex patre simul et filio et ex utroque eternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit declarantes quod id quod sancti doctores et patres dicunt ex patre per filium procedere spiritum sanctum ad hanc intelligentiam tendit ut per hoc significetur filium quoque esse secundum Grecos quidem causam secundum Latinos vero principium subsistentie spiritus sancti sicut et patrem.

Et quoniam omnia que patris sunt pater ipse unigenito filio suo gignendo dedit praeter esse patrem hoc ipsum quod spiritus sanctus procedit ex filio ipse filius a patre eternaliter habet a quo etiam eternaliter genitus est.

Diffinimus insuper explicationem verborum illorum filio que veritatis declarande gratia et imminente tunc necessitate licite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam.

Item in azimo sive fermentato pane triticeo corpus christi veraciter confici sacerdotes que in altero ipsum domini corpus conficere debere unumquemque scilicet iuxta sue ecclesie sive occidentalis sive orientalis consuetudinem.

Item si vere penitentes in dei caritate decesserint antequam dignis penitentie fructibus de commissis satisfecerint et omissis eorum animas penis purgatoriis post mortem purgari et ut a penis huiusmodi releventur prodesse eis fidelium vivorum suffragia missarum scilicet sacrificia orationes et elemosinas et alia pietatis officia que a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum ecclesie instituta.

Illorum que animas qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt illas etiam que post contractam peccati maculam vel in suis corporibus vel eisdem exute corporibus prout superius dictum est sunt purgate in celum mox recipi et intueri clare ipsum deum trinum et unum sicuti est pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.

Illorum autem animas qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt mox in infernum descendere penis tamen disparibus puniendas.

Item diffinimus sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum et verum christi vicarium totius que ecclesie caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere et ipsi in beato Petro pascendi regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu christo plenam potestatem traditam esse quemadmodum etiam in gestis ycumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.

Renovantes insuper ordinem traditum in canonibus ceterorum venerabilium patriarcharum ut patriarcha Constantinopolitanus Secundus sit post sanctissimum Romanum pontificem tertius vero Alexandrinus quartus autem Antiochenus et quintus Hierosolymitanus salvis videlicet privilegiis omnibus et iuribus eorum.

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Moyses vir dei populi sibi commissi salutem zelans timens que ne ob seditiosum schisma Chore Dathan et Abiron ira dei in ipsam populum si illos sequeretur insurgeret iussu domini dixit ad plebem universam: recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum senserat enim ipso domino inspirante seditiosos et schismaticos illos ultionem gravissimam excepturos sicut postmodum rei monstravit eventus dum nec ipsa terra eos potuit sustinere sed iusto dei iudicio illos absorbuit ut descenderent in infernum viventes.

Sic et nos quibus licet immeritis dominus Ihesus christus populum suum committere dignatus est audientes illud execrabile scelus quod quidam perditi homines Basilee commorantes ad scindendam sancte ecclesie unitatem proximis diebus machinati sunt metuentes que ne quos incautos seducant fraudibus et venenis inficiant ad ipsum domini nostri Ihesu christi populum nobis creditum clamare pari voce compellimur: recedite a tabernaculis hominum impiorum maxime cum longe amplior sit plebs christiana quam illa tunc iudeorum ecclesia sanctior quam synagoga et christi vicarius ipso Moyse auctoritate et dignitate superior.

Quam Basiliensium impietatem dudum previdere cepimus quandoquidem illud tunc Basiliense concilium intuebamur iam in tyrannidem prolabi dum multi etiam inferioris gradus ad illud tunc veniendum standum que pro libito factionis auctorum cogerentur dum nonnullorum vota et iudicia diversis artibus extorquerentur alii mendaciis et fraudibus seducerentur dum conspirationibus coniurationibus monopoliis et conventiculis pene omnia cederent et pro ambitione papatus diuturna protractio eius concilii querebatur ubi denique innumere novitates inordinationes deformitates et quasi infinita patrabantur mala ad que etiam clerici infra sacros ordines constituti ignorantes inexperti vagi discoli profugi apostate de criminibus condemnati et de carceribus fugientes nobis et suis superioribus rebelles et reliqua istiusmodi hominum monstra concurrerent qui ab ipsis scelerum magistris omnem corruptionis labem trahebant.

Advertimus etiam ad illud sanctissimum opus unionis orientalis ecclesie quod per quorundam factiosorum fraudem omnino periclitari videbamus et idcirco tantis malis quantum in nobis erat providere cupientes ex predictis et aliis rationabilibus et necessariis causis de quibus in decreto translationis plene continetur prefatum tunc Basiliense concilium de venerabilium fratrum nostrorum sancte Romane ecclesie cardinalium consilio plurimis venerabilibus fratribus et dilectis filiis archiepiscopis episcopis electis abbatibus et aliis ecclesiarum prelatis ac magistris et doctoribus id laudantibus ad civitatem Ferrariensem transtulimus ubi etiam cum occidentali et orientali ecclesia concilium ycumenicum domino disponente fundavimus.

Deinde morbo pestis superveniente et continuante ad hanc civitatem Florentinam eius gratia annuente eodem sacro concilio approbante transtulimus in quo ipse piissimus et clementissimus deus ostendit mirabilia sua ut scilicet schisma illud pernitiosissimum quod in dei ecclesia per quingentos fere annos cum maximo tocius christianitatis detrimento duraverat et ad illud extirpandum plurimi sancti Romani pontifices predecessores nostri multi que reges et principes et alii christiani magnis olim laboribus et impensis durissime insudarunt post multas tandem in utroque loco disputationes publicas et privatas diversos tractatus et labores multiplices sublatum fuerit et sanctissima Latinorum et Grecorum unio feliciter consummata prout in decreto superinde confecto et solemniter promulgato plenius continetur.

Ex qua re ipsi eterno deo inexhaustas gratias referentes omni que fideli populo congratulantes obtulimus illi hostiam iubilationis et laudis.

Vidimus enim non gentem unam veluti hebreorum populum ad terram promissionis evocari sed multarum gentium populos nationes et linguas ad unum divine veritatis eloquium meritum que concurrere per quod etiam iam magna spes redditur ut ipse sol iusticie in oriente oriens ad aliarum multarum gentium etiam infidelium tenebras radios sue lucis extendat fiat que salus domini usque ad extremum terre.

Cuius quidem rei iam optimas arras deo disponente tenemus dum ipse omnipotens deus per operam nostram Armenorum oratores ex longissimis septentrionis partibus ad nos et apostolicam sedem et sacrum hoc concilium hiis diebus cum pleno mandato pervenire concessit qui nos non aliter quam beatum Petrum apostolorum principem intuentes ac venerantes ipsam que sanctam sedem veluti matrem omnium fidelium et magistram recognoscentes ad eam et prefatum concilium pro spirituali cibo et sane doctrine veritate se venisse professi sunt.

Ob quam rem deo nostro iterum gratias multas retulimus.

Sed quas in prefato divino opere molestias quas impugnationes quas denique persecutiones non quidem a Teuchris aut Sarracenis sed a vocatis christianis hucusque passi fuerimus horret animus commemorare.

Refert beatus Hieronymus quod ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini in loco resurrectionis dominice simulacrum Iovis et in crucis rupe statua Veneris ex marmore a gentibus posita colebatur existimantibus persecutionis auctoribus tollere nobis fidem resurrectionis et crucis si sancta loca per ydola polluissent.

Non dissimile a Basiliensibus illis hominibus perditissimis nobis et ecclesie dei hiis diebus fieri contigit nisi quod illud a paganis et verum deum ignorantibus factum est hoc ab hiis qui cognoverunt et oderunt et idcirco superbia eorum iuxta prophetam ascendit semper in eo periculosius quod sub reformationis specie quam in se semper horruerunt venena diffundunt.

Primum quidem postquam hii qui omnis scandali patratores Basilee fuerunt Grecis in promissione defecerant cum per ipsorum Grecorum et ecclesie orientalis oratores plane intelligerent carissimum in christo filium nostrum Iohannem Paleologum Romeorum imperatorem illustrem et bone memorie Ioseph Constantinopolitanum patriarcham reliquos que tam prelatos quam alios orientalis ecclesie ad locum pro ycumenico celebrando concilio per nostros legatos et presidentes alios que ex prestantioribus ibidem existentibus ad quos ius eligendi locum iuxta conventionem communi eiusdem concilii consensu firmatam post graves suppositorum eius dissensiones devolutum erat legitime electum accedere velle cum que etiam nos hanc ipsam loci electionem ad supplicationem et instantiam maximam dictorum oratorum in generali consistorio Bononie confirmasse ac galeas et alia necessaria pro huius sanctissime unionis opere multis laboribus et impensis versus Constantinopolim destinare percepissent quoddam detestabile monitorium seu citatorium quo sanctum hoc opus interciperent contra nos et prefatos cardinales decernere ausi sunt [illud que ad prefatos imperatorem et patriarcham Constantinopolim mittere ut ipsos et omnes alios] omnino a veniendo diverterent.

Sciebant enim illos ad alium locum quam electum ut premittitur nullo pacto venturos. Deinde cum predictos imperatorem et patriarcham ac reliquos pro ipso sanctissime unionis opere ad nos iam venire percepissent alium impietatis laqueum huic tam divine rei iniicere sunt conati dum quandam sacrilegam suspensionis ab administratione papatus assertam sententiam contra nos protulerunt.

Postremo memorati scandalorum duces numero quidem paucissimi quorum plerique conditionis infime et nominis vere pacis odiosissimi iniquitatem super iniquitatem apponentes ut non intrarent in iusticiam domini dum spiritus sancti gratiam pro ipsorum Grecorum unione iam in nobis operari conspicerent a recta linea per anfractus erroris exhorbitantes pretensam quandam decimoseptimo kal(endas) iunii proxime preteriti sessionem fecerunt in quibusdam decretis licet per unam tantum ex tribus obedientiis post recessum Iohannis xxiii sic in eadem obedientia nuncupati Constancie schismate tunc vigente editis inherere se dicentes tres propositiones quas fidei veritates vocant quasi nos et omnes principes ac prelatos et alios fideles et devotos apostolice sedis hereticos facerent protulerunt quarum tenor sequitur in haec verba: veritas de potestate concilii generalis universalem ecclesiam representantis supra papam et quemlibet alterum declarata per Constanciense et hoc Basiliense generalia concilia est veritas fidei catholice.

Veritas hec quod papa concilium generale universalem ecclesiam representans actu legitime congregatum super declaratis in prefata veritate aut aliquo eorum sine eius consensu nullatenus auctoritate potest dissolvere aut ad aliud tempus prorogare aut de loco ad locum transferre est veritas fidei catholice.

Veritatibus predictis pertinaciter repugnans est censendus hereticus.

In hoc perniciosissimi dum suam malignitatem sub veritatis fidei fuco colorant Constanciense concilium in malum ac reprobum sensum et a sua doctrina penitus alienum pertrahunt ceterorum schismaticorum et hereticorum doctrinam sequentes qui confictos errores et impia dogmata ex divinis scripturis et sanctis patribus perverse intellectis semper sibi astruere moliuntur.

Denique avertentes penitus sensum suum et declinantes oculos suos ne viderent celum neque recordarentur iudiciorum iustorum more Dioscori et damnate Ephesine synodi ad quandam venenatam execrabilem que asserte declarationis seu privationis sententiam a dignitate et officio summi apostolatus inexpiabili quodam scelere processerunt cuius tenorem omni pie menti horribilem haberi hic volumus pro sufficienter expresso nichil omittentes quantum in eis fuit quin hoc incomparabile unionis bonum in totum everterent.

O miseros et degeneres filios.

O pravam et adulteram generationem.

Quid hac impietate et iniquitate crudelius.

Quid detestabilius horribilius atque insanius excogitari poterat.

Dixerant olim nichil melius nichil gloriosius atque fructuosius hac sanctissima unione ab exordio nascentis ecclesie in populo christiano visum vel auditum fuisse neque expedire in re illa de loco contendendum fore sed pro ea consequenda nedum huius mundi substantiam sed et corpus atque animam exponi debere pro hoc toto orbe clamantes et ad id commoventes populum christianum velut in suis decretis et epistolis plene continetur nunc vero tam furiose tam impie quantum in eis est ittidem persequuntur ut ad illud Basiliense latrocinium tocius orbis demonia confluisse videantur.

Et licet illorum iniquitatem sibi semper mentitam omnipotens deus hucusque prevalere non permiserit cum tamen ad eam complendam usque ad abhominationem desolationis in dei ecclesia viribus omnibus studeant nos qui sine gravissima dei offensa et imminenti periculo confusionis et abhominationis in dei ecclesia talia dissimulare nullo modo valemus iuxta pastoralis officii nostri debitum multis etiam zelo dei succensis nos ad hoc ipsum impellentibus tantis malis obviare volentes ac quantum in nobis est oportune et salubriter providere execrabilem que impietatem ac pestem pernitiosissimam a dei ecclesia eliminare predecessorum nostrorum sequentes vestigia qui ut scribit sancte memorie Nicolaus papa soliti sunt concilia etiam universorum pontificum nequiter celebrata cassare sicut in universali contigit synodo Ephesina secunda quam beatissimus Leo papa summovit et Chalcedonensem instituit solenne et salubre declarationis decretum contra sacrilegos illos auctoritate apostolica in sacro Ferrariensi generali concilio quinto decimo kal(endas) marcii per nos editum hoc sacro Florentino concilio approbante innovamus per quod quidem inter alia omnes et singulos Basilee sub pretensi concilii nomine quod verius conventiculum esse diximus contra translationem et declarationem nostras contravenientes et illa scandalosa et nefaria presumentes etiamsi cardinalatus patriarchali archiepiscopali episcopali abbatiali aut aliqua quavis dignitate ecclesiastica vel seculari prefulgerent excommunicationis privationis dignitatum beneficiorum et officiorum ac inhabilitationis ad futura penas in dictis nostris litteris translationis contentas ipso sacro Ferrariensi approbante concilio incidisse declaravimus decernentes etiam nunc ac declarantes quecumque per dictos impios homines Basilee existentes facta et attemptata de quibus in prefato nostro Ferrariensi decreto fit mentio similiter omnia et singula per predictos ex post facta gesta et attemptata specialiter in duabus pretensis sessionibus seu verius conspirationibus ultimo nominatis ac quidquid ex eis vel ab ea forsan secutum sit et in futurum sequi posset tanquam ab impiis hominibus et nullam potestatem habentibus sed a deo eiectis et reprobatis fuisse et esse nulla cassa et irrita ut de facto presumpta ac nullis penitus effectus roboris vel momenti ipsas que propositiones superius descriptas iuxta pravum ipsorum basiliensium intellectum quem facto demonstrant veluti sano sacre scripture et sanctorum patrum et ipsius Constanciensis concilii sensui contrarium necnon prefatam assertam declarationis seu privationis sententiam cum omnibus inde secutis et que in futurum sequi possent tanquam impias et scandalosas necnon in manifestam dei ecclesie scissuram ac omnis ecclesiastici ordinis et christiani principatus confusionem tendentes ipso sacro approbante concilio damnamus et reprobamus ac damnatas et reprobatas nunciamus.

Decernimus etiam et declaramus omnes et singulos predictos fuisse et esse schismaticos et hereticos et ultra penas in prefato Ferrariensi concilio declaratas tanquam tales cum omnibus eorum fautoribus vel defensoribus cuiuscunque status conditionis et gradus ecclesiastici vel secularis extiterint etiam si cardinalatus patriarchali archiepiscopali episcopali abbatiali aut alia quavis dignitate prefulgeant ut cum predictis Chore Datan et Abiron meritam accipiant portionem penis condignis omnino puniendos.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Exultate deo adiutori nostro iubilate deo Iacob omnes ubique qui nomine censemini christiano.

Ecce enim iterum dominus recordatus misericordie sue alium dissidii lapidem noningentis et amplius inveteratum annis de ecclesia sua auferre dignatus est.

Et qui facit concordiam in sublimibus et in terra pax est hominibus bone voluntatis optatissimam Armenorum unionem sua ineffabili miseratione concessit.

Benedictus deus et pater domini nostri Ihesu christi pater misericordiarum et deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

Intuens namque piissimus dominus ecclesiam suam modo ab his qui foris sunt modo ab his qui intra non parvis agitari turbinibus ut inter ipsas respirare angustias et ad resistendum fortiores essurgere valeat multis eam quotidie modis consolari et roborare dignatur.

Nam et pridem magnam illam Grecorum unionem multas longe late que continentium nationes et linguas hodie vero hanc ipsam Armenici populi qui per septentrionem et orientem in magna copia diffusus est in eodem fidei et caritatis vinculo cum sede apostolica stabilivit.

Hec profecto tam magna et mira sunt divine pietatis beneficia ut non solum pro utroque sed ne quidem pro altero satis dignas sue maiestati referre gratias possit intellectus humanus.

Quis non vehementer admiretur uno eodem que tam brevi tempore duo sic preclara et tot seculis desiderata opera in hoc sacro concilio fuisse tam feliciter consummata.

Vere a domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.

Que enim hominum prudentia vel industria nisi gratia dei et cepisset et perfecisset has tales ac tantas res explere potuisset.

Laudemus iugiter et toto corde benedicamus dominum qui facit mirabilia magna solus ipsi que psallamus spiritu psallamus et mente ore que et opere quantum sinit humana fragilitas pro tantis muneribus gratias agamus orantes et obsecrantes ut quemadmodum ipsi Greci atque Armeni unum cum ecclesia Romana effecti sunt ita fiant et cetere nationes presertim christi caractere insignite et totus denique populus christianus omnibus odiis bellis que extinctis mutua invicem pace ac fraterna caritate quiescat et gaudeat.

Ipsos autem Armenos magnis laudum preconiis dignos esse merito censemus.

Ut primum enim a nobis ad synodum accersiti sunt tanquam ecclesiastice avidi unitatis spectabiles devotos et doctos oratores suos cum sufficienti mandato de suspiciendo videlicet quicquid spiritus sanctus hanc sanctam synodum illustraverit ex remotissimis regionibus per multos labores maris que pericula ad nos et hoc sacrum concilium destinarunt.

Nos vero tota mente ut nostrum pastorale decebat officium cupientes tam sanctum perficere opus sepe cum ipsis oratoribus de hac sancta unione contulimus. Et ne vel parva huic sancte rei dilatio fieret deputavimus de omni statu huius sacri concilii viros iuris divini et humani doctissimos qui cum omni cura studio que et diligentia rem istam cum ipsis pertractarunt oratoribus ab eis accurate inquirentes eorum fidem tam circa divine unitatem essentie et divinarum personarum trinitatem quam domini nostri Ihesu christi humanitatem et septem ecclesie sacramenta et alia ad fidem orthodoxam et ritus universalis ecclesie pertinentia.

Multis itaque adhibitis disputationibus collationibus et tractatibus post que non mediocrem testimoniorum inspectionem que ex sanctis ecclesie patribus et doctoribus deducta sunt et earum de quibus agebatur rerum discussionem tandem expedire iudicavimus ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenos hesitatio esse valeat atque idem per omnia sapiant cum sede apostolica unio que ipsa stabilis ac perpetua sine ullo scrupulo perseveret ut sub quodam brevi compendio orthodoxe fidei veritatem quam super premissis Romana profitetur ecclesia per hoc decretum sacro hoc approbante Florentino concilio ipsis oratoribus ad hoc etiam consentientibus traderemus.

Imprimis ergo damus eis sanctum symbolum a centum quinquaginta episcopis in ycumenico Constantinopolitano concilio editum cum illa additione filio que ipsi symbolo declarande veritatis gratia et urgente necessitate licite ac rationabiliter apposita cuius tenor talis est: credo ....

Hoc autem sanctum symbolum sicut apud latinos mos est ita decernimus per omnes Armenorum ecclesias intra missarum solennia singulis saltem diebus dominicis et maioribus festivitatibus decantari vel legi.

Secundo tradimus eis diffinitionem quarti concilii Calcedonensis in quinto postea et sexto universalibus conciliis renovatam de duabus naturis in una christi persona cuius tenor talis est: sufficeret ....

Tertio diffinitionem de duabus voluntatibus duabus que christi operationibus in predicto sexto concilio promulgatam cuius tenor est: sufficeret quidem et reliqua que in ipsa diffinitione concilii Calcedonensis superius enarrata sequuntur usque ad finem post quem sequitur in hunc modum: et duas ....

Quarto quoniam hactenus ipsi Armeni preter has tres Nicenam Constantinopolitanam et Ephesinam primam synodos nullas alias universales postea celebratas nec ipsum beatissimum huius sancte sedis antistitem Leonem cuius auctoritate ipsa Calcedonensis synodus extitit congregata susceperunt asserentes eisdem fuisse suggestum tam synodum ipsam Calcedonensem quam memoratum Leonem secundum damnatam Nestorii heresim diffinitionem fecisse instruximus eos et declaravimus huiusmodi falsam fuisse suggestionem ipsam que synodum Calcedonensem et beatissimum Leonem sancte et recte veritatem de duabus in una persona christi naturis superius descriptam diffinivisse contra impia Nestorii et Euticis dogmata iniunximus que ut ipsum beatissimum Leonem qui vere fidei columna fuit et omni sanctitate et doctrina refertus tanquam sanctum et in cathalogo sanctorum merito descriptum de cetero reputent et venerentur atque non solum dictas tres synodos sed omnes alias universales auctoritate Romani pontificis legitime celebratas sicut et ceteri fideles reverenter suscipiant.

Quinto ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum Armenorum tam presentium quam futurorum faciliori doctrina sub hac brevissima redigimus formula nove legis septem sunt sacramenta videlicet baptismus confirmatio eucaristia penitentia extrema unctio ordo et matrimonium que multum a sacramentis differunt antique legis.

Illa enim non causabant gratiam sed eam solum per passionem christi dandam esse figurabant.

Hec vero nostra et continent gratiam et ipsam digne suscipientibus conferunt.

Horum quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in se ipso perfectionem duo ultima ad totius ecclesie regimen multiplicationem que ordinata sunt.

Per baptismum enim spiritualiter renascimur per confirmationem augemur in gratia et roboramur in fide.

Renati autem et roborati nutrimur divine eucaristie alimonia.

Quod si per peccatum egritudinem incurrimus anime per penitentiam spiritualiter sanamur.

Spiritualiter etiam et corporaliter prout anime expedit per extremam unctionem.

Per ordinem vero ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter per matrimonium corporaliter augetur.

Hec omnia sacramenta tribus perficiuntur videlicet rebus tanquam materia verbis tanquam forma et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit ecclesia.

Quorum si aliquod desit non perficitur sacramentum.

Inter hec sacramenta tria sunt baptismus confirmatio et ordo que caracterem id est spirituale quoddam signum a ceteris distinctivum imprimunt in anima indelebile.

Unde in eadem persona non reiterantur.

Reliqua vero quatuor caracterem non imprimunt et reiterationem admittunt.

Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum baptismum quod vite spiritualis ianua est per ipsum membra christi ac de corpore efficimur ecclesie.

Et cum per primum hominem mors introierit in universos nisi ex aqua et spiritu renascamur non possumus ut inquit veritas in regnum celorum introire.

Materia huius sacramenti est aqua vera et naturalis nec refert frigida sit an calida.

Forma autem est ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Non tamen negamus quin et per illa verba baptizetur talis servus christi in nomine patris et filii et spiritus sancti vel baptizatur manibus meis talis in nomine patris et filii et spiritus sancti verum perficiatur baptisma.

Quoniam cum principalis causa ex qua baptisma virtutem habet sit sancta trinitas instrumentalis autem sit minister qui tradit exterius sacramentum si exprimitur actus qui per ipsum exercetur ministrum cum sancte trinitatis invocatione perficitur sacramentum.

Minister huius sacramenti est sacerdos cui ex officio competit baptizare in casu autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus sed etiam laicus vel mulier immo paganus et hereticus baptizare potest dummodo formam servet ecclesie et facere intendat quod facit ecclesia.

Huius sacramenti effectus est remissio omnis culpe originalis et actualis omnis quoque pene que pro ipsa culpa debetur propterea baptizatis nulla pro peccatis preteritis iniungenda est satisfactio sed morientes antequam culpam aliquam committant statim ad regnum celorum et dei visionem perveniunt.

Secundum sacramentum est confirmatio cuius materia est crisma confectum ex oleo quod nitorem significat conscientie et balsamo qui odorem significat bone fame per episcopum benedicto. Forma autem est signo te signo crucis et confirmo te crismate salutis in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Ordinarius minister est episcopus.

Et cum ceteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere hanc nonnisi episcopus debet conferre quia de solis apostolis legitur quorum vicem tenent episcopi quod per manus impositionem spiritum sanctum dabant quemadmodum actuum apostolorum lectio manifestat.

Cum enim audissent inquit apostoli qui erant Iherosolimis quia recepisset Samaria verbum dei miserunt ad eos Petrum et Iohannem qui cum venissent oraverunt pro eis ut acciperent spiritum sanctum nondum enim in quenquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine domini Ihesu tunc imponebant manum super illos et accipiebant spiritum sanctum.

Loco autem illius manus impositionis in ecclesia datur confirmatio.

Legitur tamen aliquando per apostolice sedis dispensationem ex rationabili et urgenti admodum causa simplicem sacerdotem crismate per episcopum confecto hoc administrasse confirmationis sacramentum.

Effectus autem huius sacramenti est quia in eo datur spiritus sanctus ad robur sicut datus est apostolis die penthecostes ut videlicet christianus audacter christi confiteatur nomen.

Ideo que in fronte ubi verecundie sedes est confirmandus inungitur ne christi nomen confiteri erubescat et precipue crucem eius que iudeis est scandalum gentibus autem stultitia secundum apostolum propter quod signo crucis signatur.

Tertium est eucaristie sacramentum cuius materia est panis triticeus et vinum de vite cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet.

Aqua autem ideo admiscetur quoniam iuxta testimonia sanctorum patrum ac doctorum ecclesie pridem in disputatione exhibita creditur ipsum dominum in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum deinde quia hoc convenit dominice passionis representationi.

Inquit enim beatus Alexander papa v a beato Petro: in sacramentorum oblationibus que intra missarum solemnia domino offeruntur panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium offerantur.

Non enim debet in calice domini aut vinum solum aut aqua sola offerri sed utrunque permixtum quia utrunque id est sanguis et aqua ex latere christi profluxisse legitur tum etiam quod convenit ad significandum huius sacramenti effectum qui est unio populi christiani ad christum.

Aqua enim populum significat secundum illud apochalipsis aque multe populi multi.

Et Iulius papa ii post beatum Silvestrum ait Calix dominicus iuxta canonum preceptum vino et aqua permixtus debet offerri quia videmus in aqua populum intelligi in vino vero ostendi sanguinem christi ergo cum in calice vinum et aqua miscetur christo populus adunatur et fidelium plebs in quem credit copulatur et iungitur.

Cum ergo tam sancta Romana ecclesia a beatissimis apostolis Petro et Paulo edocta quam relique omnes Latinorum Grecorum que ecclesie in quibus omnis sanctitatis et doctrine lumina claruerunt ab initio nascentis ecclesie sic servaverint et modo servent inconveniens admodum videtur ut alia quevis regio ab hac universali et rationabili discrepet observantia.

Decernimus igitur ut etiam ipsi Armeni se cum universo orbe christiano conforment eorum que sacerdotes in calicis oblatione paululum aque prout dictum est vino admisceant.

Forma huius sacramenti sunt verba salvatoris quibus hoc confecit sacramentum.

Sacerdos enim in persona christi loquens hoc conficit sacramentum.

Nam ipsorum verborum virtute substantia panis in corpus christi et substantia vini in sanguinem convertuntur.

Ita tamen quod totus christus continetur sub specie panis et totus sub specie vini sub qualibet quoque parte hostie consecrate et vini consecrati separatione facta totus est christus.

Huius sacramenti effectus quem in anima operatur digne sumentis est adunatio hominis ad christum.

Et quia per gratiam homo christo incorporatur et membris eius unitur consequens est quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur omnem que effectum quem materialis cibus et potus quoad vitam agunt corporalem sustentando augendo reparando et delectando sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem in quo ut inquit Urbanus papa gratam Salvatoris nostri recensemus memoriam a malo retrahimur confortamur in bono et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementum.

Quartum sacramentum est penitentia cuius quasi materia sunt actus penitentis qui in tres distinguuntur partes quarum prima est cordis contritio ad quam pertinet ut doleat de peccato commisso cum proposito non peccandi de cetero.

Secunda est oris confessio ad quam pertinet ut peccator omnia peccata quorum memoriam habet suo sacerdoti confiteatur integraliter.

Tertia est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis que quidem precipue fit per orationem ieiunium et elemosinam.

Forma huius sacramenti sunt verba absolutionis que sacerdos profert cum dicit ego te absolvo.

Minister huius sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi vel ordinariam vel ex commissione superioris.

Effectus huius sacramenti est absolutio a peccatis.

Quintum sacramentum est extrema unctio cuius materia est oleum olive per episcopum benedictum.

Hoc sacramentum nisi infirmo de cuius morte timetur dari non debet qui in his locis ungendus est in oculis propter visum in auribus propter auditum in naribus propter odoratum in ore propter gustum vel locutionem in manibus propter tactum in pedibus propter gressum in renibus propter delectationem ibidem vigentem. Forma huius sacramenti est hec per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi dominus quicquid deliquisti per visum et similiter in aliis membris.

Minister huius sacramenti est sacerdos.

Effectus vero est mentis sanatio et in quantum anime expedit ipsius etiam corporis.

De hoc sacramento inquit beatus iacobus apostolus: infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesie ut orent super eum ungentes eum oleo in nomine domini et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum dominus et si in peccatis sit dimittentur ei.

Sextum est sacramentum ordinis cuius materia est illud per cuius traditionem confertur ordo.

Sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino et patene cum pane porrectionem.

Diaconatus vero per libri evangeliorum dationem.

Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem.

Et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem.

Forma sacerdotii est talis accipe potestatem offerendi sacrificium in ecclesia pro vivis et mortuis in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Et sic de aliorum ordinum formis prout in pontificali Romano late continetur.

Ordinarius minister huius sacramenti est episcopus.

Effectus est augmentum gratie ut quis sit ydoneus christi minister.

Septimum est sacramentum matrimonii quod est signum coniunctionis christi et ecclesie secundum apostolum dicentem: sacramentum hoc magnum est ego autem dico in christo et in ecclesia.

Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de presenti expressus.

Assignatur autem triplex bonum matrimonii.

Primum est proles suscipienda et educanda ad cultum dei.

Secundum est fides quam unus coniugum alteri servare debet.

Tertium indivisibilitas matrimonii propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem christi et ecclesie.

Quamvis autem ex causa fornicationis liceat thori separationem facere non tamen aliud matrimonium contrahere fas est cum matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit.

Sexto compendiosam illam fidei regulam per beatissimum Athanasium editam ipsis prebemus oratoribus cuius tenor talis est quicunque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem quam nisi quisque integram inviolatam que servaverit absque dubio in eternum peribit.

Fides autem catholica hec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur neque confundentes personas neque substantiam separantes.

Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas equalis gloria coeterna maiestas.

Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus.

Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus.

Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus.

Eternus pater eternus filius eternus spiritus sanctus.

Et tamen non tres eterni sed unus eternus.

Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus.

Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus. Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens.

Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus.

Et tamen non tres dii sed unus est deus.

Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus.

Et tamen non tres domini sed unus est dominus.

Quia sicut singillatim unamquanque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus.

Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus.

Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens.

Unus ergo pater non tres patres.

Unus filius non tres filii.

Unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti.

Et in hac trinitate nichil prius aut posterius nichil maius aut minus sed tote tres persone coeterne sibi sunt et coequales.

Ita ut per omnia sicut iam supradictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad eternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri ihesu christi fideliter credat.

Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster ihesus christus dei filius deus et homo est.

Deus est ex substantia patris ante secula genitus et homo ex substantia matris in seculo natus.

Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana Carne subsistens.

Equalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem.

Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est christus.

Unus autem non conversione divinitatis in Carnem sed assumptione humanitatis in deum.

Unus omnino non confusione substantie sed unitate persone.

Nam sicut anima rationalis et Caro unus est homo ita deus et homo unus est christus.

Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos.

Tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad celos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis.

Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Ad cuius adventus omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem et qui bona egerunt ibunt in vitam eternam.

Qui vero mala in ignem eternum. Hec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiter que crediderit salvus esse non poterit.

Septimo decretum unionis cum Grecis consummate pridem in hoc sacro ycumenico Florentino concilio promulgatum cuius tenor talis est: letentur celi ....

Octavo cum inter alia sit etiam cum ipsis Armenis disputatum quibus diebus festivitates annuntiationis beate Marie virginis nativitatis beati Iohannis Baptiste et consequenter nativitatis et circumcisionis domini nostri Ihesu christi ac presentationis eiusdem in templo seu purificationis beate virginis Marie celebrari debeant satis que dilucide veritas patefacta fuerit tam sanctorum patrum testimoniis quam consuetudine ecclesie Romane et omnium aliarum universaliter apud Latinos et Grecos ne igitur in tantis celebritatibus dispar sit christianorum ritus unde perturbande caritatis occasio posset oriri decernimus tanquam veritati et rationi consentaneum ut iuxta totius reliqui orbis observantiam ipsi etiam Armeni festum annuntiationis beate Marie die vicesima quinta martii nativitatis beati Iohannis Baptiste vicesima quarta iunii nativitatis vero secundum Carnem salvatoris nostri vicesima quinta decembris circumcisionis eiusdem prima ianuarii epiphanie sexta eiusdem ianuarii presentationis domini in templo seu purificationis dei genitricis Secunda februarii debeant solenniter celebrare.

His omnibus explicatis predicti Armenorum oratores nomine suo et sui patriarche et omnium Armenorum hoc saluberrimum synodale decretum cum omnibus suis capitulis declarationibus diffinitionibus traditionibus preceptis et statutis omnem que doctrinam in ipso descriptam necnon quicquid tenet et docet sancta sedes apostolica et Romana ecclesia cum omni devotione et obedientia acceptant suscipiunt et amplectuntur.

Illos quoque doctores et sanctos patres quos ecclesia Romana approbat ipsi reverenter suscipiunt.

Quascunque vero personas et quicquid ipsa ecclesia Romana reprobat et damnat ipsi pro reprobatis et damnatis habent.

Profitentes tanquam veri obedientie filii nomine quo supra ipsius sedis apostolice ordinationibus et iussionibus fideliter obtemperare.

Lecto autem solenniter in nostra et huius sancte synodi presentia memorato decreto mox dilectus filius Narses Armenus nomine ipsorum oratorum in ydiomate Armeno publice hec que sequuntur legit que incontinenti dilectus filius Basilius ordinis Minorum noster et ipsorum Armenorum communis interpres publice sermone latino in hunc modum ex scripto legit: beatissime pater et sanctissima synode.

Totum hoc sanctum decretum quod nunc latine coram vestra publice lectum est presentia fuit nobis pridie de verbo ad verbum in nostro ydiomate clare expositum et interpretatum quod quidem optime nobis placuit ac placet.

Ad maiorem autem nostre mentis expressionem eius effectum summatim repetimus.

In ipso continetur primo qualiter populo nostro Armenorum traditis sanctum symbolum Constantinopolitanum cum illa additione filio que ut in ecclesiis nostris diebus saltem dominicis maioribus que festivitatibus intra missarum solemnia decantari seu legi debeat.

Secundo diffinitionem quarti universalis concilii Calcedonensis de duabus naturis in una christi persona.

Tertio diffinitionem de duabus christi voluntatibus et operationibus in sexto universali concilio promulgatam.

Quarto declaratis quod ipsa Calcedonensis synodus et beatissimus Leo papa recte de duabus in una persona christi naturis veritatem diffinierunt contra impia Nestorii et Euticis dogmata.

Iubetis que ut ipsum beatissimum Leonem tanquam sanctum et fidei columnam veneremur atque non solum has tres synodos Nicenam Constantinopolitanam et Ephesinam primam sed et omnes alias universales auctoritate Romani pontificis legitime celebratas reverenter suscipiamus.

Quinto brevem formulam septem sacramentorum ecclesie videlicet baptismi confirmationis eucaristie penitentie extreme unctionis ordinis et matrimonii declarando que sit cuiuslibet sacramenti materia forma et minister quod que in sacrificio altaris dum calix offertur vino paululum aque admisceri debet.

Sexto quandam compendiosam beatissimi Athanasii fidei regulam que incipit: quicunque vult salvus esse et cetera Septimo decretum unionis concluse cum Grecis in hoc sacro concilio pridem promulgatum continens qualiter spiritus sanctus ex patre et filio eternaliter procedit et quod illa additio filio que licite et rationabiliter ipsi symbolo Constantinopolitano fuit apposita.

Quod que in pane triticeo azimo vel fermentato corpus domini conficitur.

Quid etiam credendum sit de penis purgatorii et inferni ac vita beata et de suffragiis que pro defunctis fiunt.

Item de plenitudine potestatis sedis apostolice tradita a christo beato Petro et suis successoribus atque de ordine patriarchalium sedium.

Octavo decernitis ut de cetero Armeni has festivitates infrascriptis diebus more universalis ecclesie celebrare debeant videlicet annuntiationem beate Marie virginis vicesima quinta martii nativitatem beati Iohannis Baptiste vicesima quarta iunii nativitatem salvatoris nostri secundum Carnem vicesima quinta decembris circuncisionis eiusdem prima ianuarii epiphanie sexta eiusdem ianuarii presentationis domini in templo seu purificationis beate Marie Secunda februarii.

Nos igitur oratores nomine nostro nostri que reverendi patriarche et omnium Armenorum sicut et vestra sanctitas in ipso decreto attestatur hoc saluberrimum synodale decretum cum omnibus suis capitulis declarationibus diffinitionibus traditionibus preceptis et statutis omnem que doctrinam in ipso descriptam necnon quicquid tenet et docet sancta sedes apostolica et Romana ecclesia cum omni devotione et obedientia acceptamus suscipimus et amplectimur.

Illos quoque doctores et sanctos patres quos ecclesia Romana approbat reverenter suscipimus.

Quascunque vero personas et quicquid ipsa ecclesia Romana reprobat ac damnat nos pro reprobatis ac damnatis habemus profitentes tanquam veri obedientie filii nomine quo supra ipsius sedis apostolice ordinationibus et iussionibus fideliter obtemperare.

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Multa sanctorum patrum veteris et novi testamenti exempla nos admonent ut crimina presertim gravia et que in scandalum ac divisionem publicam tendunt populi nobis commissi neque pretereamus silentio neque ullatenus impunita relinquamus.

Si ea enim quibus vehementer deus offenditur insequi vel ulcisci differimus ad irascendum itaque divinitatis patientiam provocamus.

Nam et culpe nonnulle sunt in quibus culpa est relaxare vindictam.

Iustum quidem est ac rationi consonum iuxta sanctorum patrum sententiam ut qui divina contemnunt mandata et inobedientes paternis existunt sanctionibus severioribus corrigantur vindictis quatenus et ceteri talia committere vereantur et omnes gaudeant fraterna concordia cuncti que sumant severitatis et honestatis exemplum.

Nam si quod absit ecclesiasticam sollicitudinem vigorem que negligimus perdit desidia disciplinam et animabus fidelium per maxime nocebitur. Resecande sunt ergo putride Carnes et scabiosa ovis a grege repellenda est ne tota domus massa corpus et pecora ardeant corrumpantur et pereant.

Nam et Arrius teste beato Hieronymo in Alexandria una scintilla fuit sed quia non est statim oppressus totum orbem eius flamma depopulata est.

Propterea in persona beati Petri Romano pontifici a salvatore nostro ligandi atque solvendi date sunt claves ut a via veritatis et iustitie tramite delirantes debitis ligentur ac coerceantur poenis apostolice quippe auctoritatis exemplo didicimus errantes et alios in errorem mittentes per censuras ecclesiasticas Satane esse tradendos ut spiritus eorum salvus fiat ut et tam ipsi quam reliqui blasphemare dediscant et ut beatus inquit papa Sixtus memores simus sub illius nomine presidere ecclesie cuius confessio a domino Ihesu glorificata est et cuius fides nullam heresim numquam fovet sed omnes quidem hereses destruit.

Intelligimus autem nobis aliter non licere quam ut omnes conatus nostros ei cause impendamus in qua universalis ecclesie salus infestatur.

Sane proximis diebus in generali huius sacri concilii congregatione in ea nobis presidentibus dilectus filius magister Iustinus de Planta legum doctor et fisci nostri advocatus nomine dilectorum filiorum magistri Iohannis de Prato legum doctoris ipsius sacri concilii promotoris et magistri Veitini de Castello fisci camere apostolice procuratoris in legibus licentiati publice lamentabilem quandam sub his verbis querelam exposuit quamquam beatissime pater vos que alii reverendissimi reverendi que patres in hoc sacro generali et ycumenico concilio in spiritu sancto legitime congregato unam sanctam catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam spiritus sanctus ex persona domini nostri Ihesu christi in cantico canticorum designet dicens: una est columba mea perfecta mea et una est matris sue electa genetricis et vas electionis apostolus paulus hanc ecclesie unitatem ipsius que unitatis sacramentum ostendat inquiens: unum corpus et unus spiritus una spes vocationis unus dominus et una fides unum baptisma et unus deus et ut beatus Cyprianus ait: unum caput est et una origo et una nostre fecunditatis causa adulterari non potest christi sponsa incorrupta et pudica est unam domum novit cuius cubilis sanctitatem casto pudore custodit.

Et alio loco idem Cyprianus: non habet ecclesiasticam ordinationem qui ecclesie non tenet unitatem.

Et ut Pelagius papa ex verbis preclarissimis doctoris ecclesie beati Augustini asserit quoniam ecclesia nulla esse non potest restat ut ea sit que est in apostolice sedis per successorem episcoporum radice constituta nihilominus ab ipsis ut ita dixerim ecclesie incunabilis quorumdam pestiferorum hominum effrenata libido hanc sanctam unitatem ecclesie scindere et lacerare tentat adversus quos divina ultio et sanctorum patrum postea auctoritas insurrexit.

Quisquis ergo hanc sanctam et immaculatam ecclesie unitatem ausu sacrilego et diabolica persuasione temerare presumpserit hic ut sacri canones edocent alienus est prophanus est hostis est.

Habere non potest deum patrem qui universalis ecclesie non tenet unitatem non potest cum aliquo convenire qui cum corpore ipsius ecclesie et cum universa fraternitate non convenit.

Si autem cum propter ecclesiam christus passus sit et ecclesia sit corpus christi non est dubium quod qui ecclesiam dividit christi corpus lacerare convincitur.

Hinc in schismaticos illa vindicta domini voluntate profecta ut Chore Dathan et Abiron contra virum dei Moysen schisma facientes hiatu terre una absorpti sunt ceteris celesti igne consumptis idololatria vero gladio punita est et exustio libri bellica cede et peregrina captivitate vindicata.

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum et quam sine spe sint perditionem que sibi maximam de indignatione dei acquirant qui schisma faciunt et relicto vero ecclesie sponso sibi pseudoepiscopum constituunt in libris regum scriptura divina declarat ubi cum a tribu Iuda et Beniamin decem tribus scisse fuissent et relicto suo rege alterum sibi foras constituissent indignatus est inquit dominus omni semini Israel et dedit eos in direptionem donec abiiceret eos a facie sua.

Indignatum dominum esse dixit et eos in perditionem dedisse qui ab unitate dissipati alterum sibi regem constituissent et tanta indignatio domini extitit adversus illos qui schisma fecerant ut etiam cum homo dei ad Ieroboam missus esset qui ea peccata sua exprobraret atque ultionem futuram prediceret panem apud illos edere et aquam bibere vetaretur quod cum non custodisset et contra preceptum domini prandisset statim divina censura percussus est ut inde regrediens impetu ac morsu Leonis in itinere necaretur.

Ex quibus ut beatus Hieronymus asserit nullus iam dubitaverit facinus schismatis sceleratius esse commissum cum sit gravius vindicatum.

Sane cum olim in sacro generali concilio Constantiensi veteranum illud ac perniciosissimum schisma quod ecclesiam dei et christianam religionem magno cum animarum interitu et non solum hominum sed multarum quoque urbium et provinciarum strage crudeli et diuturno morbo afflixerat atque vexaverat fuisset per omnipotentis dei ineffabilem misericordiam multorum que regum et principum tam ecclesiasticorum quam secularium multarum insuper universitatum aliorum que christi fidelium infinitis laboribus et angustiis expensarum que profluviis tandem aliquando sedatum et universalis ecclesia tam per electionem felicis recordationis domini Martini quam post eius obitum per indubitatam sinceram unanimem atque canonicam sanctitatis vestre ad apostolatus apicem assumptionem crederetur optata cunctis pace gaudere.

Ecce rursus cum Ieremia propheta multis cum lacrimis dicere compellimur: expectavimus pacem et ecce turbatio.

Et iterum cum Isaia: expectavimus lucem et ecce tenebre.

Nonnulli siquidem perditionis filii et iniquitatis alumni pauci numero et auctoritate leves Basilee etiam post translationem concilii quod ibidem aliquandiu viguerat per sanctitatem vestram iustis et evidentibus urgentibus et necessariis ex causis canonice et legitime factam primo sanctissimam et universo populo christiano desideratissimam Grecorum et totius orientalis ecclesie unionem totis viribus ac omni dolo astu et fallacia impedire conati sunt.

Nam cum predicti scandalorum patratores qui Basilee remanserant ipsis Grecis in promissione defecissent et ab ipsorum Grecorum et orientalis ecclesie oratoribus percepissent serenissimum principem dominum Iohannem Paleologum Romeorum imperatorem et bone memorie Ioseph Constantinopolitanum patriarcham cum aliis plurimis prelatis ceteris que orientalis ecclesie viris ad locum pro celebrando ycumenico concilio electum esse venturos ac sanctitatem vestram plures prelatos et oratores cum nonnullis galeis multis que cum sumptibus et expensis destinasse ad disturbandum prefatorum imperatoris et Grecorum adventum quoddam detestabile monitorium contra sanctitatem vestram et reverendissimos dominos meos dominos sancte Romane ecclesie cardinales decernere ausi sunt et ex post cum predictos imperatorem et patriarcham alios que orientales venire percepissent quamdam sacrilegam suspensionis ab administratione papatus contra vestram sanctitatem de facto sententiam protulerunt.

Quibus aliis que eorum nefariis conatibus ausibus que sacrilegis non obstantibus cum vestra huius que sacri concilii pervigili cura multis que laboribus assumptis variis que disputationibus adhibitis tandem divina misericordia concessisset ut predictum Grecorum et orientalis ecclesie schisma quod per quingentos ferme annos maxima cum totius populi iactura christiani duraverat de medio ecclesie tolleretur et optatissima unio que fieri vix posse credebatur occidentalis et orientalis ecclesie summa cum concordia sequeretur ex tam sanctis vestris et huius sacri concilii operibus qui potius vehementissime admirari et summis cum laudibus et exultationis iubilo prout tota reliqua christiana religio fecerat venerari debeant et gratias altissimo de tam admirabili dono referre crudeliores et obstinatiores effecti volentes potius predicte nequissime bellue eorum iam conceptum incendium cum totius reipublice christiane ruina ad executionem deducere in reprobum sensum dati fame sue prodigi et proprii persecutores honoris prefecti temeritate pestifera unitatem sancte Romane et universalis ecclesie ac inconsutilem domini tunicam quantum in eis est scindere moliti sunt et ipsius pie et sancte matris uterum viperinis morsibus dilaniare.

Horum dux et princeps ac totius tam nefarii operis architectus extitit primogenitus ille satane infelicissimus Amedeus olim Sabaudie dux et princeps qui iam diu ista animo suo premeditans et ut a plerisque asseritur prestigiis sortilegiis ac phantasmatibus nonnullorum infelicium hominum ac muliercularum qui suo salvatore relicto retro post satanam conversi demonum illusionibus seducuntur qui vulgari nomine stregnes vel stregones seu waldenses nuncupantur et quorum in patria sua permagna copia esse narratur seductus dudum ante aliquos annos ut monstruosum se caput in dei ecclesia erigi aliquando faceret eremite habitum vel potius falsissimi hypocrite assumpsit et sub ovina pelle agni specie lupi feritatem induceret ac demum procedente tempore ipsis Basilee existentibus confederatus vi fraude pretio pollicitationibus et minis magnam ipsorum Basileensium partem que sue ditioni seu tyrannidi subdita erat ut se in idolum et Beelzebub ipsorum novorum demoniorum principem adversus sanctitatem vestram verissimum christi vicarium et Petri successorem indubitatum in dei ecclesia indixit.

Itaque eumdem infelicissimum Amedeum insatiabilis et inaudite cupiditatis hominem et quem semper avaritia que secundum apostolum est idolorum servitus excecavit illa sceleratissima synagoga perditissimorum hominum colluvies et totius christianitatis erubescenda sentina certis ad hoc nefandissimis hominibus vel potius demonibus sub hominum specie et figura latentibus pro electoribus seu verius prophanatoribus deputatis tandem et idolum et veluti quandam Nabuchodonosor statuam in dei ecclesia erexit ipse que etiam suorum facinorum furiis agitatus in profundum malorum omnium descendens more Luciferi ponam inquit sedem meam in aquilone et ero similis altissimo.

Et sic predictam electionem immo verius prophanationem de se factam que per prius tanto mentis estu et animi anxietate quesiverat summa et detestabili aviditate amplectens papalia indumenta ornamenta et insignia assumere et induere ac pro Romano et summo pontifice se gerere tenere et exercere et a quibusdam pro tali venerari se facere non exhorruit et insuper litteras suas bulla plumbea Romanorum pontificum more bullatas in quibus se Felicem cum sit omnium mortalium infelicissimus appellat et cum quibus in plebem christi diversa suarum partium venena conatur effundere ad quamplura et diversa mundi loca scribere et destinare similiter non expavit.

Quid hic primum querar beatissime pater et sacratissima synode aut quid primum accusem aut qua vi vocis qua gravitate verborum quo dolore animi quo nimbo aut qua orationis procella tantum facinus deplorem.

Que oratio tanta affluentie ubertate decurrens scelus hoc teterrimum nedum satis digne defleverit seu expresserit.

Non potest profecto hec res pro magnitudine facinoris enarrari.

Vincit namque officium lingue tanti sceleris magnitudo.

Sed ut video beatissime pater et reverendissimi reverendi que patres iam tempus est magis remedii quam querele.

Ecce enim sancta mater ecclesia que in persona sanctitatis tue sui indubitati sponsi sincera per prius unitate et pace gaudebat reseratis lacrimarum fontibus multis cum suspiriis ac singultibus ad te sponsum suum ad vos reverendissimos et reverendos patres qui estis in parte sollicitudinis et ad hoc sacrum et ycumenicum concilium evocati clamare et vociferare compellitur: miseremini mei miseremini mei saltem vos amici mei.

Viscera namque mea amaritudine sunt repleta. Nam vineam dei sabaoth vulpes exterminant et christi inconsutilem tunicam impii lacerant.

Exurgat ergo deus et dissipentur omnes inimici eius.

Et tu beatissime pater cum omnia adeo manifesta sint predicta publica et notoria quod nulla possint tergiversatione celari nec excusatione defendi in virtute altissimi una cum hoc sacro concilio consurge et iudica causam sponse tue et memor esto filiorum tuorum.

Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime.

Intende prospere procede et regna et dic una cum psalmista: persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos.

Consumam et confringam et non consurgent cadent sub pedibus meis.

Nec enim decet tam nefarium facinus abominandum que portentum sub dissimulatione transire ne forte impunita temeritas atque malitia inveniat successorem sed potius punite transgressionis exemplar retrahat alios ab offensa.

Exemplo itaque ipsius Moysi viri dei sanctitatem vestram et hanc sanctam synodum universe plebi christiane dicendum est: recedite a tabernaculis hominum impiorum.

Exemplo etiam beatissimi Leonis pape predecessoris tui qui Secundam Ephesinam synodum submovit et Dioscorum suos que fautores et sequaces in Chalcedonensi quam postea instituit synodo condemnavit aliorum que summorum pontificum predecessorum tuorum qui semper insurgentes in dei ecclesia hereses et schismata cum ipsorum auctoribus fautoribus sequacibus a dei ecclesia et communione fidelium sacratissimo christi corpore eliminarunt et aliis multiplicibus et condignis penis exigente iustitia afflixerunt.

Hanc novam rabiem in tuam et sancte Romane ecclesie sponse tue iniuriam et totius christiani populi apertissimum scandalum conflatam hoc sacro ycumenico approbante et auxiliante concilio condigna penarum exaggeratione ulciscere et predictos impios tam prodigiosi sceleris patratores una cum eorum heresiarcha infelicissimo et vero in dei ecclesia antichristo cum que omnibus eorum fautoribus adherentibus et sequacibus et presertim nefandissimis eius electoribus seu verius prophanatoribus omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius et tua auctoritate perpetuo anathemate a liminibus sancte dei ecclesie remove et segrega.

Abiiciatur ipse omnes que predicti sicut antichristus et invasor et destructor totius christianitatis nec aliqua ei omnibus que predictis super hoc aliquando audientia reservetur sint que ab omni ecclesiastico et mundano gradu et dignitate quacumque ipsi eorum que posteri et successores sine reclamatione privati omnes que perpetuo anathemate et excommunicatione damnati existant et cum impiis qui in iudicio non resurgent computentur omnipotentis dei contra se iram sentiant et sanctorum apostolorum Petri et Pauli quorum presumunt ecclesiam confundere in hac vita et in futura furorem sentiant fiat habitatio eorum deserta et in eorum habitaculis nullus inhabitet.

Fiant filii eorum orphani et uxores eorum viduae.

Orbis terrarum pugnet contra eos et omnia sint eis elementa contraria adeo quod abiiciantur exterminentur et abominentur ab omnibus ut eis perpetua egestate sordentibus sit merito mors solatium et vita supplicium et omnium sanctorum merita illos confundant et in hac vita super eos apertam vindictam ostendant et cum Chore Dathan et Abiron debitam portionem suscipiant et tandem nisi ad cor reversi dignos penitentie fructus egerint et sanctitati tue et universali ecclesie pro tantorum reatuum immanitate digne satisfecerint cum impiis in infernas tenebras recondantur ad eterna supplicia digno dei iudicio destinati.

Nos autem omnes et universos christi fideles qui predictos heresiarchas eorum que nefandissimum idolum et antichristum meritis blasphemiis exsecramur et te christi vicarium et dignissime ecclesie sponsum confitemur et devota reverentia et constanti fide et obedientia veneramur omnipotentis dei gratia protegat et auctoritas beatorum Petri et Pauli et tua ab omnibus peccatorum vinculis absolvat et in hac peregrinatione omnibus benedictionibus repleat et sua tandem ineffabili miseratione ad eterna gaudia perducat Amen.

nos vero ut primum fide dignorum relatione tantam percepimus impietatem foris commissam magno quidem prout decebat dolore et merore afflicti sumus tum pro tanto ecclesie scandalo nuper exorto tum pro animarum eorum qui talia perpetrarunt interitu et presertim ipsius Amedei antichristi quem in visceribus complectabamur caritatis cuius que preces et desideria quantum cum deo potuimus exaudire semper curavimus et cum iam dudum adversus huiusmodi abominationem iuxta nostri pastoralis officii debitum in animo geramus salutaribus providere remediis nunc tamen publice in facie ecclesie ad occurrendum his malis requisiti celerius atque instantius pro defensione ecclesie insurgere et tanto sceleri obviare disponimus.

Quamobrem ut res ista tam enormis et execrabilis in ipso ortu adiuvante domino cuius res agitur radicitus exstirpetur una cum hoc sacro concilio sine cunctatione qua possumus iuxta canonicas sanctiones adhibemus remedium.

Attendentes igitur memoratam promotoris et procuratoris petitionem esse iustam ac divino et humano iuri consonam licet predicta scelera et excessus sint usque adeo publica et notoria quod nulla possint tergiversatione celari nec alia foret informatio necessaria ad maiorem tamen cautelam certitudinem que premissorum sacro approbante concilio nonnullis insignibus viris ex omni ipsius concilii statu commisimus ut se de premissis diligenter informarent et que per huiusmodi reperirent informationem nobis et ipsi sacro concilio referrent.

Iidem vero commissarii super premissis quantum pertinet ad huiusmodi schismatice pravitatis indagationem diligenti habita inquisitione nobis et ipsi sacro concilio in synodali congregatione ea que per fide dignarum personarum examinationem repererant fideliter retulerunt.

Et tamen quamvis super his tam publicis manifestis et notoriis sine alia expectatione per penarum severitatem iuxta sanctiones canonicas in predictos flagitiosos et scandalosos homines animadverti potuisset nihilominus nos et hec sancta synodus omnipotentis dei imitantes clementiam qui non vult mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat omni qua possumus pietate uti decrevimus et quantum in nobis est agere ut proposita mansuetudinis via ad cor revertatur et a predictis resipiscatur excessibus ut ipsos tandem sicut filium illum prodigum ad gremium ecclesie revertentes benigne suscipiamus et paterna caritate amplectamur.

Ipsum igitur Amedeum antichristum et prefatos electores seu verius prophanatores et quoscumque eidem Amedeo credentes adherentes receptatores et quoquomodo faventes per viscera misericordie dei nostri et per aspersionem pretiosi sanguinis domini nostri Ihesu christi in quo et per quem humani generis redemptio et sancte matris ecclesie edificatio facta est ex toto corde hortamur precamur et obsecramus ut ipsius ecclesie unitatem pro qua ipse salvator tam instanter oravit ad patrem violare amodo desistant fraternam quoque dilectionem ac pacem quam totiens et tam accurate idem redemptor transiturus ex hoc mundo discipulis commendavit et sine qua nec orationes nec ieiunia nec eleemosine deo accepte sunt scindere et lacerare expavescant et a predictis quantocius tam perniciosis et scandalosis prorsus desistant excessibus inventuri profecto apud nos et hoc sacrum concilium si effectualiter paruerint prout tenentur paterne in omnibus caritatis affectum et ut ipsos si forte iustitie et virtutis amor a peccato non retrahat penarum terror et rigor coerceat discipline prefatos Amedeum antichristum electores immo prophanatores credentes adherentes receptatores et quomodolibet faventes eodem sacro approbante concilio requirimus et monemus et in virtute sancte obedientie ac sub anathematizationis et criminum heresis ac schismatis et lese maiestatis in quibuscumque contra tales ab homine vel a iure inflictis penis districte precipiendo mandamus quatenus infra quinquaginta dies ab affixione presentium immediate sequentes ipse Amedeus antichristus pro Romano pontifice ulterius se gerere ac nominare desistat nec per alios quantum in ipso est haberi ac nominari pro tali se patiatur insigniis que papalibus ac aliis ad Romanum pontificem quoquomodo spectantibus nullatenus uti de cetero presumat memorati vero electores immo prophanatores adherentes receptatores ac faventes ulterius ipsi Amedeo in hoc schismatis crimine non assistant nec credant adhereant vel faveant quoquo modo per se vel per alios directe vel indirecte nec quovis quesito colore.

Sed tam ipse Amedeus quam predicti electores credentes adherentes receptatores et fautores nos in verum Romanum pontificem ac christi vicarium et Petri legitimum successorem habeant recognoscant et venerentur nobis que tamquam patri et pastori animarum suarum reverenter pareant et intendant ac de iis infra predictum terminum nos et hoc sacrum concilium legitime certificare studeant ita ut de eorum vera obedientia nullus dubitationis scrupulus valeat remanere.

Si Amedeus eligentes credentes adherentes receptatores ac faventes predicti secus quod absit egerint seu premissa omnia et singula infra terminum predictum cum effectu non adimpleverint ex tunc prout ex nunc huiusmodi penas incurrere ipso facto volumus ac decernimus.

Et nihilominus faventes predicti coniunctim seu divisim quinta decima die prefatum terminum sequente si non fuerit feriata alias proxime sequente non feriata compareant personaliter coram nobis et prefato concilio ubi tunc erimus ad videndum et audiendum se et quemlibet eorum etiam nominatim quos et sic citamus ad diem eumdem declarari schismaticos blasphemos et tamquam hereticos et reos crimine lese maiestatis fore puniendos ac censuras et penas predictas incurrisse et alias infligi prout visum fuerit et iustitia suadebit certificantes eosdem et eorum quemlibet quod sive venerint sive non et se paruisse non ostenderint ad declarationem predictarum penarum iustitia mediante procedemus eorum contumacia vel absentia non obstante progressuri ulterius ad aggravationem et reaggravationem prout iustitie rigor postulaverit et eorum demerita exegerint.

Ut autem huiusmodi nostra monitio ac citatio ad eorumdem monitorium ac citatorium aliorum que quorum interest notitiam deducantur cartas sive membranas eam continentes ecclesie beate Marie Novelle de Florentia et palatii nostri apud eamdem ecclesiam siti et ecclesie cathedralis Florentine portis sive ianuis affigi faciemus que monitionem eamdem suo quasi sonoro preconio ac patulo indicio publicabunt ut iidem moniti quod ad ipsos non pervenerit et eamdem monitionem ignoraverint nullam possint pretendere excusationem vel ignorantiam allegare cum non sit verosimile quod ad eos remaneret incognitum vel occultum quod tam patenter omnibus publicatur.

Volumus autem et apostolica auctoritate decernimus quod huiusmodi nostra monitio in eisdem valvis seu portis intimata perinde valeat et plenum robur obtineat firmitatis dictos que monitos perarctet quacumque constitutione contraria non obstante ac si eisdem monitis et eorum singulis intimata ac insinuata personaliter et presentialiter extitisset.

Ne tandem moniti et citati predicti ipsum concilium et curiam Romanam communem omnibus patriam locum sibi minus tutum et propter premissa alias ve inimicitias vel ex causis aliis imminere periculum in veniendo stando et redeundo ad excusationis sue velamen forsan allegent ipso tenore presentium securantes universos et singulos patriarchas archiepiscopos episcopos et alios ecclesiarum monasteriorum prelatos et clericos ac personas ecclesiasticas necnon duces marchiones principes potestates capitaneos et quoscumque alios officiales et eorum loca tenentes necnon communitates universitates civitatum castrorum oppidorum villarum et aliorum locorum tenore presentium requirimus et exhortamur ipsis que patriarchis archiepiscopis episcopis et aliis prelatis ceteris que subditis nostris districte mandamus quatenus prefatis monitis et bonis aut rebus eorum nullam inferant nec ab aliis quantum in eis fuerit permittant inferri iniuriam vel offensam.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Quoniam iuxta sanctorum patrum sentenciam publice peccantes coram omnibus arguendi sunt ut ceteri timorem habeant pridem pro publico pestiferi scismatis delicto adversus sanctam sedem apostolicam et sanctam Romanam ecclesiam omnium christianorum matrem et magistram per Amedeum olim Sabaudie ducem et suos complices perpetrato ipsos tanti sceleris auctores et eorum sequaces palam et in facie ecclesie una cum hoc sacro Florentino concilio synodaliter redarguimus et detestati fuimus. Quamquam iuxta sacros canones in ipsos manifestos ac notorios sacrilegos mox debite severitatis sentencia proferri potuisset nihilominus ipsorum magis conversionem quam vindictam et salutem pocius quam punicionem cupientes cum quanta potuimus caritate ac mansuetudine ipsos rogavimus monuimus et requisivimus ut ad cor redirent et a tanta iniquitate resipiscerent pollicendo eis veniam graciam que et paterne pietatis affectum alias si huiusmodi piissimis nollent monitis acquiescere penis tanto flagicio dignis ipsos decernebamus esse plectendos prout in monitorio adversus eos promulgato plenius continetur cuius tenor in hunc sequitur modum.

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Cantate domino quoniam magnifice fecit annuntiate hoc in universa terra.

Exulta et lauda habitatio Syon quoniam magnus in medio tui sanctus israhel.

Cantare profecto et exultare in domino decet ecclesiam dei pro hac grandi magnificentia et gloria nominis sui quam hodierna die clementissimus deus operari dignatus est.

Toto siquidem corde laudare et benedicere salvatorem nostrum nos convenit qui sanctam ecclesiam suam novis quotidie accumulat incrementis.

Quanquam autem in populum christianum sua beneficia omni tempore multa ac magna sint que luce clarius suam erga nos immensam caritatem ostendunt si tamen accurate inspicimus que et quanta his diebus novissimis divina clementia facere dignatus est iudicare certe poterimus hoc nostro tempore plura ac maiora quam a multis retroactis etatibus sue caritatis munera extitisse.

Ecce enim nondum exacto triennio in hac sancta ycumenica synodo saluberrimam trium magnarum nationum unionem dominus noster Ihesus christus sua infatigabili pietate ad commune perenne que totius christianitatis gaudium tam copiose effecit.

Unde actum est ut totus fere oriens qui gloriosum christi nomen adorat ac non parva septentrionis portio post longa dissidia cum sancta Romana ecclesia in eodem fidei ac caritatis vinculo iam convenerint.

Primo etenim Greci et hi qui subsunt quatuor patriarchalibus sedibus multas gentes nationes que et ydiomata continentibus deinde Armeni multorum populorum gens hodie vero Iacobini magni etiam per Egiptum populi sancte sedi apostolice uniti sunt.

Et cum nichil salvatori nostro domino Ihesu christo gratius sit quam mutua inter homines caritas nichil que nomini suo gloriosius atque ecclesie utilius esse possit quam ut christiani omni inter se sublato dissidio in eadem simul fidei puritate conveniant merito nos omnes et cantare pre gaudio et iubilare in domino debemus quos ut tantam christiane fidei magnificentiam diebus nostris videremus divina miseratio dignos effecit.

Summa igitur cum alacritate annuntiamus magnalia hec in universa christianorum terra ut sicut nos pro gloria dei et exaltatione ecclesie gaudio inenarrabili repleti sumus ita et alios tante letitie participes faciamus ut omnes uno ore magnificemus et glorificemus deum et sue maiestati prout dignum est magnas quotidianas que gratias agamus pro tot tantis que mirabilibus beneficiis hac etate ecclesie sue sancte collatis.

Et quoniam qui opus dei diligenter exercet non modo meritum ac retributionem in celis expectat sed et apud homines amplam gloriam laudem que meretur venerabilem fratrem nostrum Iohannem Iacobinorum patriarcham huius sancte unionis cupidissimum a nobis et tota ecclesia merito laudandum et extollendum ac communi omnium christianorum favore cum tota sua gente dignum iudicamus.

Is enim a nobis per nostrum oratorem ac litteras excitatus ut ad nos et hanc sanctam synodum legationem mitteret et se ac suam gentem in eadem cum ecclesia Romana fide uniret dilectum filium Andream natione Egiptium abbatem monasterii sancti Antonii apud Egiptum in quo et habitasse et mortuus esse sanctus ipse Antonius perhibetur religione et moribus non mediocriter institutum ad nos et ipsam synodum destinavit cui devotionis zelo accensus imposuit atque commisit ut fidei doctrinam quam sancta Romana ecclesia tenet et predicat nomine ipsius patriarche et suorum Iacobinorum reverenter susciperet deferendam postea per eum ad ipsum patriarcham et Iacobinos ut et ipsi eandem agnoscerent ratam que haberent et in suis regionibus predicarent.

Nos igitur quibus voce domini commissum est pascere oves christi ipsum Andream abbatem per nonnullos huius sacri concilii insignes viros super articulis fidei et sacramentis ecclesie et quibusque ad salutem spectantibus diligenter examinari fecimus et tandem quantum visum est fore necessarium exposita eidem abbati sancte Romane ecclesie fide catholica et per ipsum humiliter acceptata hanc que sequitur veram necessariam que doctrinam hodie in hac solenni sessione sacro approbante ycumenico concilio Florentino in nomine domini tradidimus.

Imprimis igitur sacrosancta Romana ecclesia domini et salvatoris nostri voce fundata firmiter credit profitetur et predicat unum verum deum omnipotentem incommutabilem et eternum patrem et filium et spiritum sanctum unum in essentia trinum in personis patrem ingenitum filium ex patre genitum spiritum sanctum ex patre et filio procedentem patrem non esse filium aut spiritum sanctum filium non esse patrem aut spiritum sanctum spiritum sanctum non esse patrem aut filium sed pater tantum pater est filius tantum filius est spiritus sanctus tantum spiritus sanctus est.

Solus pater de substantia sua genuit filium.

Solus filius de solo patre est genitus.

Solus spiritus sanctus simul de patre procedit et filio he tres persone sunt unus deus non tres dii quia trium est una substantia una essentia una natura una divinitas una immensitas una eternitas omnia que sunt unum ubi non obviat relationis oppositio.

Propter hanc unitatem pater est totus in filio totus in spiritu sancto filius est totus in patre totus in spiritu sancto spiritus sanctus est totus in patre totus in filio.

Nullus alium aut precedit eternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate.

Eternum quippe et sine initio est quod filius de patre extitit et eternum ac sine initio est quod spiritus sanctus de patre filio que procedit.

Pater quicquid est aut habet non habet ab alio sed ex se et est principium sine principio.

Filius quicquid est aut habet habet a patre et est principium de principio.

Spiritus sanctus quicquid est aut habet habet a patre simul et filio.

Sed pater et filius non duo principia spiritus sancti sed unum principium sicut pater et filius et spiritus sanctus non tria principia creature sed unum principium.

Quoscunque ergo adversa et contraria sentientes damnat reprobat et anathematizat et a christi corpore quod est ecclesia alienos esse denuntiat.

Hinc damnat Sabellium personas confundentem et ipsarum distinctionem realem penitus auferentem damnat arrianos eunomianos macedonianos solum patrem verum deum esse dicentes filium autem et spiritum sanctum in creaturarum ordine collocantes.

Damnat et quoscunque alios gradus seu inequalitatem in trinitate facientes.

Firmissime credit profitetur et predicat unum verum deum patrem et filium et spiritum sanctum esse omnium visibilium et invisibilium creatorem qui quando voluit bonitate sua universas tam spiritales quam corporales condidit creaturas bonas quidem quia a summo bono facte sunt sed mutabiles quia de nichilo facte sunt nullam que mali asserit esse naturam quia omnis natura in quantum natura est bona est. Unum atque eundem deum veteris ac novi testamenti hoc est legis et prophetarum atque evangelii profitetur auctorem quoniam eodem spiritu sancto inspirante utriusque testamenti sancti locuti sunt quorum libros suscipit et veneratur qui titulis sequentibus continentur.

Quinque Moysi id est Genesi Exodo Levitico Numeris Deuteronomio Iosue Iudicum Ruth quatuor Regum duobus Paralipomenon Esdra Neemia Tobia Iudith Hester Iob Psalmis David Parabolis Ecclesiaste Canticis Canticorum Sapientia Ecclesiastico Isaya Ieremia Baruch Ezechiele Daniele duodecim Prophetis Minoribus id est Osee Iohele Amos Abdia Iona Michea Naum Abachuc Sophonia Ageo Zacharia Malachia duobus Machabeorum quatuor Evangeliis Mathei Marci Luce Iohannis quatuordecim Epistolis Pauli ad Romanos duabus ad Corinthios ad Galatas ad Ephesios ad Philipenses duabus ad Thesalonicenses ad Colocenses duabus ad Thimotheum ad Titum ad Philemonem ad Hebreos Petri duabus tribus Iohannis una Iacobi una Iude actibus apostolorum et apocalipsi Iohannis.

Propterea maniceorum anathematizat insaniam qui duo prima principia posuerunt unum visibilium aliud invisibilium et alium novi testamenti deum alium veteris esse dixerunt.

Firmiter credit profitetur et predicat unam ex trinitate personam verum deum dei filium ex patre genitum patri consubstantialem et coeternum in plenitudine temporis quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit propter salutem humani generis veram hominis integram que naturam ex immaculato utero Marie virginis assumpsisse et sibi in unitatem persone copulasse tanta unitate ut quicquid ibi dei est non sit ab homine separatum et quicquid est hominis non sit a deitate divisum sit que unus et idem indivisus utraque natura in suis proprietatibus permanente deus et homo dei filius et hominis filius equalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem immortalis et eternus ex natura divinitatis passibilis et temporalis ex conditione assumpte humanitatis.

Firmiter credit profitetur et predicat dei filium in assumpta humanitate ex virgine vere natum vere passum vere mortuum et sepultum vere ex mortuis resurrexisse in celum ascendisse sedere que ad dexteram patris et venturum in fine seculorum ad vivos mortuos que iudicandos.

Anathematizat autem execratur et damnat omnem heresim contraria sapientem.

Et primum damnat Ebionem Cherintum Marcionem Paulum Samosatenum Fotinum omnes que similiter blasfemantes qui percipere non valentes unionem personalem humanitatis ad verbum Ihesum christum dominum nostrum verum deum esse negaverunt ipsum purum hominem confitentes qui divine gratie participatione maiore quam sanctioris vite merito suscepisset divinus homo diceretur.

Anathematizat etiam Maniceum cum sectatoribus suis qui dei filium non verum corpus sed fantasticum sumpsisse somniantes humanitatis in christo veritatem penitus sustulerunt necnon Valentinum asserentem dei filium nichil de virgine matre cepisse sed corpus celeste sumpsisse atque ita transisse per uterum virginis sicut per aqueductum defluens aqua transcurrit.

Arrium etiam qui asserens corpus ex virgine assumptum anima caruisse voluit loco anime fuisse deitatem.

Apollinarem quoque qui intelligens si anima corpus informans negetur in christo humanitatem veram ibidem non fuisse solam posuit animam sensitivam sed deitatem verbi vicem rationalis anime tenuisse.

Anathematizat etiam Theodorum Mopsuestenum atque Nestorium asserentes humanitatem dei filio unitam esse per gratiam et ob id duas in christo esse personas sicut duas fatentur esse naturas cum intelligere non valerent unionem humanitatis ad verbum ypostaticam extitisse et propterea negarent verbi subsistentiam accepisse.

Nam secundum hanc blasfemiam non verbum Caro factum est sed verbum per gratiam habitavit in Carne hoc est non dei filius homo factus est sed magis dei filius habitavit in homine.

Anathematizat etiam execratur et damnat Euticem archimandritam qui cum intelligeret iuxta Nestorii blasfemiam veritatem incarnationis excludi et propterea oportere quod ita dei verbo unita esset humanitas ut deitatis et humanitatis una esset eadem que persona ac etiam capere non posset stante pluralitate naturarum unitatem persone sicut deitatis et humanitatis in christo unam posuit esse personam ita unam asseruit esse naturam volens ante unionem dualitatem fuisse naturarum sed in unam naturam in assumptione transisse maxime blasfemia et impietate concedens aut humanitatem in deitatem aut deitatem in humanitatem esse conversam.

Anathematizat etiam execratur et damnat Macharium Anthiocenum omnes que similia sapientes qui licet vere de naturarum dualitate et persone unitate sentiret tamen circa christi operationes enormiter oberravit dicens in christo utriusque nature unam fuisse operationem unam que voluntatem.

Hos omnes cum heresibus suis anathematizat sacrosanta Romana ecclesia affirmans in christo duas esse voluntates duas que operationes.

Firmiter credit profitetur et docet neminem unquam ex viro femina que conceptum a dyaboli dominatu fuisse liberatum nisi per fidem mediatoris dei et hominum Ihesu christi domini nostri qui sine peccato conceptus natus et mortuus humani generis hostem peccata nostra delendo solus sua morte prostravit et regni celestis introitum quod primus homo peccato proprio cum omni successione perdiderat reseravit quem aliquando venturum omnia veteris testamenti sacra sacrificia sacramenta ceremonie presignarunt.

Firmiter credit profitetur et docet legalia veteris testamenti seu mosaice legis que dividuntur in ceremonias sacra sacrificia sacramenta quia significandi alicuius futuri gratia fuerant instituta licet divino cultui illa etate congruerent significato per illa domino nostro ihesu christo adveniente cessasse et novi testamenti sacramenta cepisse.

Quemcunque etiam post passionem in legalibus spem ponentem et illis velut ad salutem necessariis se subdentem quasi christi fides sine illis salvare non posset peccasse mortaliter.

Non tamen negat a christi passione usque ad promulgatum evangelium illa potuisse servari duntamen minime ad salutem necessaria crederentur.

Sed post promulgatum evangelium sine interitu salutis eterne asserit non posse servari.

Omnes ergo post illud tempus circumcisionis et sabbati reliquorum que legalium observatores alienos a christi fide denuntiat et salutis eterne minime posse esse participes nisi aliquando ab his erroribus resipiscant.

Omnibus igitur qui christiano nomine gloriantur precipit omnino quocunque tempore vel ante vel post baptismum a circumcisione cessandum quoniam sive quis in ea spem ponat sive non sine interitu salutis eterne observari omnino non potest.

Circa pueros vero propter periculum mortis quod potest sepe contingere cum ipsis non possit alio remedio subveniri nisi per sacramentum baptismi per quod eripiuntur a dyaboli dominatu et in dei filios adoptantur admonet non esse per quadraginta aut octuaginta dies seu aliud tempus iuxta quorundam observantiam sacrum baptisma differendum sed quamprimum commode fieri potest debere conferri ita tamen quod mortis imminente periculo mox sine ulla dilatione baptizentur etiam per laicum vel mulierem in forma ecclesie si desit sacerdos quemadmodum in decreto Armenorum plenius continetur.

Firmiter credit profitetur et predicat omnem creaturam dei bonam nichil que reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur quia iuxta verbum domini non quod intrat in os coinquinat hominem illam que mosaice legis ciborum mundorum et immundorum differentiam ad cerimonialia asserit pertinere que surgente evangelio transierunt et efficacia esse desierunt.

Illam etiam apostolorum prohibitionem ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato dicit illi tempori congruisse quo ex Iudeis atque gentilibus qui antea diversis ceremoniis moribus que vivebant una surgebat ecclesia ut cum Iudeis etiam gentiles aliquid communiter observarent et in unum dei cultum fidem que conveniendi preberetur occasio et dissensionis materia tolleretur cum Iudeis propter antiquam consuetudinem sanguis et suffocatum abhominabilia viderentur et esu immolaticii poterant arbitrari gentiles ad ydolatriam redituros.

Ubi autem eo usque propagata est christiana religio ut nullus in ea Iudeus carnalis appareat sed omnes ad ecclesiam transeuntes in eosdem ritus evangelii ceremonias que conveniant credentes omnia munda mundis illius apostolice prohibitionis causa cessante etiam cessavit effectus.

Nullam itaque cibi naturam condemnandam esse denuntiat quem societas admittit humana nec inter animalia discernendum per quemcunque sive virum sive mulierem et quocunque genere mortis intereant quamvis pro salute corporis pro virtutis exercitio pro regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant multa non negata dimitti quia iuxta apostolum omnia licent sed non omnia expediunt.

Firmiter credit profitetur et predicat nullos extra ecclesiam catholicam existentes non solum paganos sed nec iudeos aut hereticos atque scismaticos eterne vite fieri posse participes sed in ignem eternum ituros qui paratus est dyabolo et angelis eius nisi ante finem vite eidem fuerint aggregati tantum que valere ecclesiastici corporis unitatem ut solis in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant et ieiunia elemosine ac cetera pietatis officia et exercitia militie christiane premia eterna parturiant neminem que quantascunque elemosinas fecerit et si pro christi nomine sanguinem effuderit posse salvari nisi in catholice ecclesie gremio et unitate permanserit.

Amplectitur autem approbat et suscipit sanctam Nicenam synodum trecentorum decem et octo patrum temporibus beatissimi Silvestri predecessoris nostri et magni Constantini piissimi principis congregatam in qua impia heresis arriana cum suo auctore damnata est et diffinitum est filium dei patri esse consubstantialem et coeternum.

Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam Constantinopolitanam synodum centum quinquaginta patrum beatissimi Damasi predecessoris nostri et Theodosii senioris tempore convocatam que impium Macedonii anathematizavit errorem qui spiritum sanctum non deum sed creaturam asserebat. Quos damnant damnat quod approbant approbat et per omnia vult ibidem diffinita illesa et inviolata subsistere.

Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam primam Ephesinam synodum ducentorum patrum que tertia est in ordine universalium synodorum sub beatissimo Celestino predecessore nostro et Theodosio iuniore convocatam in qua impii Nestorii est damnata blasfemia diffinitum que est domini nostri Ihesu christi veri dei et veri hominis unam esse personam et beatam Mariam semper virginem non solum christotochon sed etiam theotochum hoc est non tantum hominis sed dei genitricem ab omni ecclesia predicandam.

Damnat autem anathematizat et respuit impiam Secundam Ephesinam synodum sub beatissimo Leone predecessore nostro et prefato principe congregatam in qua Dioscorus Alexandrinus antistes Euticis heresiarche defensor et sancti Flaviani Constantinopolitani pontificis impius persecutor execrandam illam synodum ad approbationem euticiane impietatis arte et minis attraxit.

Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam Calcedonensem synodum quartam in ordine universalium synodorum sexcentorum et triginta patrum temporibus prefati beatissimi Leonis predecessoris nostri et Martiani principis celebratam in qua heresis euticiana cum suo auctore Eutice et Dioscoro defensore damnata est et diffinitum est dominum nostrum Ihesum christum esse verum deum et verum hominem et in una eadem que persona divinam humanam que naturas integras inviolatas incorruptas inconfusas distinctas que mansisse humanitate agente que hominis sunt et deitate que dei.

Quos damnat damnatos habet quos approbat approbatos.

Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam quintam synodum Secundo apud Constantinopolim tempore beatissimi Vigilii predecessoris nostri et Iustiniani principis celebratam in qua sacri Calcedonensis concilii diffinitio de duabus naturis et una persona christi renovata est multi que Origenis errores suorum que sequacium presertim de demonum aliorum que damnatorum penitentia et liberatione reprobati atque damnati sunt.

Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam tertiam Constantinopolitanam synodum centum quinquaginta patrum que sexta est in ordine universalium synodorum temporibus beatissimi Agathonis predecessoris nostri et Constantini iv huius nominis principis congregatam in qua Macharii Anthioceni et sectatorum heresis condemnata est et diffinitum est in domino nostro Ihesu christo duas esse perfectas integras que naturas et duas operationes duas etiam voluntates licet esset una eadem que persona cui utriusque nature competerent actiones deitate agente que dei sunt et humanitate que hominis sunt.

Amplectitur etiam approbat et suscipit omnes alias universales synodos auctoritate Romani pontificis legitime congregatas ac celebratas et confirmatas et presertim hanc sanctam Florentinam in qua inter alia Grecorum atque Armenorum sanctissima unio consummata est et multe circa utramque unionem saluberrime diffinitiones edite sunt prout in decretis desuper promulgatis plene continetur quorum tenor in hunc modum sequitur.

Letentur celi ....

Exultate deo ....

Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verborum quibus in consecratione corporis et sanguinis domini sacrosancta Romana ecclesia apostolorum Petri et Pauli doctrina et auctoritate firmata semper uti consuevit illam presentibus duximus inserendam.

In consecratione corporis domini hac utitur forma verborum: hoc est enim corpus meum.

Sanguinis vero: hic est enim calix sanguinis mei novi et eterni testamenti misterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Panis vero triticeus in quo sacramentum conficitur an eo die an antea decoctus sit nichil omnino refert dummodo enim panis substantia maneat nullatenus dubitandum est quin post predicta verba consecrationis corporis a sacerdote cum intentione conficiendi prolata mox in verum christi corpus transsubstantietur.

Quoniam nonnullos asseritur quartas nuptias tanquam condemnatas respuere ne peccatum ubi non est esse putetur cum secundum apostolum mortuo viro mulier sit ab eius lege soluta et nubendi cui vult in domino habeat facultatem nec distinguat mortuo primo Secundo vel tertio declaramus non solum Secundas ac tertias sed et quartas atque ulteriores si aliquod canonicum impedimentum non obstet licite contrahi posse.

Commendatiores tamen dicimus si ulterius a coniugio abstinentes in castitate permanserint quia sicut virginitatem viduitati ita nuptiis castam viduitatem laude ac merito preferendam esse censemus.

His omnibus explicatis prefatus Andreas abbas nomine dicti patriarche ac proprio et omnium iacobinorum hoc saluberrimum synodale decretum cum omnibus suis capitulis declarationibus diffinitionibus traditionibus preceptis et statutis omnem que doctrinam in ipso descriptam necnon quicquid tenet et docet sancta sedes apostolica et Romana ecclesia cum omni devotione et reverentia suscipit et acceptat.

Illos quoque doctores et sanctos patres quos ecclesia Romana approbat ipse reverenter suscipit quascunque vero personas et quicquid ipsa Romana ecclesia reprobat et damnat ipse pro reprobatis et damnatis habet profitens tanquam vere obedientie filius nomine quo supra ipsius sedis apostolice ordinationibus et iussionibus fideliter et semper obtemperare.

Eugenius indictio concilii Lateranensis.

Ad perpetuam rei memoriam.

Humani generis redemptoris dei et domini nostri Ihesu christi cuius ineffabili providentia totum ecclesie corpus sanctificatur et regitur ac per ipsius assistenciam preter merita nostra et ultra quam aut expetere aut efflagitare dignoscamus dona iam nobis et misericordie sue munera quotidie proveniunt infinita clemencia atque miseracione ad almam Urbem ad beatissimi Petri sedem ad sancta sanctorum ad Lateranum patriarchium reversi illa magna cum fiducia amplectimur ac prosequimur desiderio que divino pocius quam humano ingenio aut adiuta aut illustrata videntur.

Hinc est quod cum ex certis iustis rationabilibus et necessariis causis animam tunc nostram moventibus sacrosanctum ycumenicum Florentinum concilium cui eo tempore presidebamus ad hanc almam Urbem et Lateranensem basilicam prima post quintam decimam adventus nostri diem restaurandum continuandum et prosequendum auctoritate apostolica et de plenitudine potestatis eodem approbante concilio transtulerimus quemadmodum in literis inde confectis seriosius continetur quarum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Miserator et misericors dominus filium suum unigenitum humanam assumere naturam et in unam sibi copulare personam ideo instituit ut ineffabilis unionis illius virtute non solum collapsa repararetur natura sed per amplexus sponsi et oscula oris sui sponsa ipsius sancta proveheretur ecclesia membra illius nexu quodam firmissimo inter se iungerentur amoris christianus que populus in concordia pacem et spiritus unitate salutem in caritatis vinculo gloriam adipisceretur.

Nos itaque in quantum ex ipsius domini et salvatoris nostri Ihesu christi cuius vices licet immeriti gerimus in terris nobis misericordia conceditur per eius vestigia incedentes salutem et unitatem et pacem christiani populi ardenter cupimus et supremis studiis procuramus ad conservacionem huius sacrosancti ycumenici concilii quadam diligencia non immerito invigilamus.

In quo mira eiusdem salvatoris benignitate atque clemencia plurima clarissima opera ad ipsius laudem et gloriam catholice fidei augmentum populi christiani unitatem ac sancte sedis apostolice et Romane ecclesie exaltacionem gesta sunt.

Vidimus enim nostris temporibus Grecos Armenos Iacobitas et alios pene populos innumerabiles quorum nonulli quingentorum pene quidam vero septingentorum annorum curriculo a ritu et sancta Romane ecclesie doctrina dissidentes extiterunt in hoc sacro concilio per dei clemenciam sub una divina veritatis lege nobis cum coniunctos ac nos tanquam verum christi vicarium et Petri successorem ac universalis ecclesie pastorem debita reverencia fuisse complexos.

Verum cum salvatoris nostri benignitas mensuram non habeat ut continuo hiis potissimum experimur temporibus qui ad christiani populi et sui corporis mistici unitatem actus moderatur pro qua et ipse oravit: volo pater ut unum sint quemadmodum et nos unum sumus ex infinita ipsius clemencia nostris eciam temporibus concessum esse dignoscitur ut carissimi in christo filii nostri Zare Iacob regis Ethiopie quem vulgo presbyterum Iohannem appellant divina ut confidimus inspiracione excitati cui plurimi reges et innumerabiles pene populi subiecti sunt oratores plena potestate suffultos ad suscipiendum in hoc sacrosancto concilio orthodoxe fidei doctrinam a qua in plerisque articulis aberrant ad nos venturos expectemus.

Cum que nos ad confovendum et accelerandum tam sanctum tam que divinum et toti christianitati necessarium propositum nuncios et oratores nostros misimus quorum fervor in hoc sancto opere maximus sit et auctoritas apud prefatum potentissimum regem non mediocris plurima que alia opera ad dei laudem et fidei et christiani populi incrementum nobis proposita sunt in quibus eciam nostram diligenciam neque magnitudine impensarum neque laborum multitudine territi in illius virtute confisi sumus cuius instinctu permoti sunt accommendaverimus speremus que quod procedente tempore alii plures optati et salutares fructus in fide catholica et ecclesia christi provenient presertim si hec sancta synodus in loco maioris auctoritatis et regia et sacerdotali civitate celebrari contigerit ad almam urbem Romanam peculiarem civitatem nostram quam ut decens est horum salutarium et divinorum operum participem et adiutricem esse desideramus aciem nostre mentis direximus quam tanquam bonorum omnium tam spiritualium quam temporalium uberem ad huiusmodi sancta opera perficienda et religiose ac feliciter consummanda ceteris aliis urbibus sanctiorem et prestanciorem esse arbitramur.

In ea enim salvator noster in beato Petro omnium apostolorum principe eterna eius providencia sedem apostolicam collocavit cui miranda ipsius salvatoris provisio beatum Paulum apostolum per dexteras societatis adiunxit.

Isti sunt duo fidei propugnacula per quos evangelium Rome resplenduit isti sunt veri patres veri que pastores isti sunt qui una die pro merito uno loco pro gratia sub uno persecutore pro parili virtute compassi urbem ipsam sacerdotalem et regiam per sacram Petri sedem caput orbis effectam glorioso cruore martirii christo domino consecrarunt. Omnes enim sive patriarche cuiuslibet apicem sive metropolitani primatus aut episcopatuum cathedras vel ecclesiarum cuiuscumque ordinis dignitates instituit Romana ecclesia illam vero solus ipse fundavit et supra petram fidei mox nascentis erexit qui beato Petro eterne vite clavigero celestis simul et terreni imperii iura commisit.

Cum itaque Urbs ipsa tot tantis que divinis muneribus nobilitata et illustrata sit et tanta auctoritate prefulgeat eciam plurimum apostolorum martirum atque confessorum reliquiis et sanctimonia fideles undique ad se alliciat et christiane nationes et populi in ultimis eciam mundi partibus existentes ad dictam urbem confluant qui eciam plurimum desiderare videantur ut ad nostram sedem Romanis pontificibus divinitus constitutam redeamus ut tam apud nos ipsius sedis auctoritate quam apud ipsam sedem presencia et auctoritate nostra maior in christiano populo veneracio et devocio augeatur cum que cerciores eciam effecti sumus quod ob nostram in eadem urbe residenciam subditi et fideles nostri et Romane ecclesiae ad quorum pacem et tranquillitatem procurandam et conservandam peculiari quodam studio astricti sumus maxima pacis et unitatis suscipiet incrementa et quod per hoc deo propicio expediciores et potenciores futuri sumus ad continuanda pacis et concordie opera et prout ardenter desideramus inter alios catholicos reges et principes et populos quietam pacem et unitatem componendam ac stabiliendam hoc sacrosanctum ycumenicum concilium Florentinum ad prefatam Urbem locum ydoneum et securum et omnium rerum ad usum hominum pertinencium tam bonitate et fecunditate soli quam maritima deductione plurimum habundantem prefatis necessariis et aliis pluribus iustis et rationabilibus causis animum nostrum moventibus ad omnipotentis dei laudem et gloriam ad heresum errorum que extirpacionem reformacionem morum pacem salutem et augmentum populi christiani et reliqua sancta opera duce domino feliciter consummanda pro quibus predictum concilium ab inicio congregatum extitit in nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti ex approbacione prefati generalis concilii nonas ianuarii proxime preteriti nobis presidentibus in generali congregacione habita auctoritate apostolica tenore presentium ex nunc transferimus et eadem auctoritate translatum esse in basilica Lateranensi prima propria que summi pontificis et vicarii Ihesu christi sede die proxima post quintam decimam introitus nostri ad ipsam almam Urbem resumendum continuandum prosequendum esse decrevimus et declaramus per presentes.

Irrefragabili insuper constitucione ac decreto sancimus ut omnes et singule securitates et salviconductus quos in principio huius sacri concilii concessimus quos de novo extendimus et prorogamus proinde presentibus litteris inscripti esse et illam vim et efficaciam habere censeantur ac si de verbo ad verbum de eisdem in hac nostra synodali constitucione mencio facta et inserti ac denotati fuissent.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Nos cum instituta iam dies advenerit et cuncta propter que resumendum tunc esse concilium videbatur nunc magis quam umquam necessaria esse dignoscantur prefatis necessariis et aliis pluribus iustis et racionabilibus causis animam nostram moventibus ad omnipotentis dei laudem et gloriam ad heresum errorum que extirpacionem reformacionem morum pacem salutem et augmentum populi christiani et reliqua sancta opera duce domino feliciter consummanda pro quibus predictum concilium ab inicio congregatum extitit.

In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti auctoritate potestate et approbacione similibus tenore presentium predictum Florentinum concilium ycumenicum translatum ut supra resumimus continuamus et prosequimur ac in hac sacri patriarchii Lateranensis concilii aula continuacionem resumpcionem et prosecucionem habere decernimus et declaramus per presentes monentes et requirentes omnes et singulos qui in generalibus conciliis de iure vel consuetudine interesse tenentur quatenus ad hoc presens sacrosanctum Lateranense ycumenicum concilium ut premittitur continuatum pro quibus supradictum est exequendis quamprimum possint se conferre procurent.

Irrefragibili insuper hac constitucione atque decreto iterum sancimus ut omnes et singule securitates ac salviconductus quos in principio sacri ycumenici concilii Ferrariensis concessimus quos que de novo extendimus et prorogamus perinde presentibus literis inscripti esse et illam vim et efficaciam habere censeantur ac si de verbo ad verbum de eisdem in hac nostra synodali constitucione mencio facta et inserti ac denotati fuissent.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Multa et admirabilia diebus nostris et longe maiora quam aut ipsi nos expetere aut cogitare possemus ineffabilis divine miserationis clementia ecclesie sue sancte dona largitur unde et fidem orthodoxam dilatari et novos in dies ad obedientiam sedis apostolice populos redire ac nobis et omnibus christi fidelibus letitie et exultationis causas cotidie renovari sentimus ita ut merito cum propheta in iubilatione fidelibus populis sepenumero dicere provocemur: venite et exultemus domino iubilemus deo salutari nostro quoniam magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto eius.

Vere cum in ecclesia catholica que est dei civitas in monte sancto apostolice sedis et Petri auctoritate fundata semper magna et inscrutabilia operatus sit deus cuius omnipotentie et sapientie non est numerus hoc tamen singulare atque precipuum illi prestitit ineffabilis providentia conditoris ut orthodoxa fides que humanum genus sola vivificat sola sanctificat in monte illo sancto in una et immutabili semper maneat confessione veritatis et dissensiones que adversus ecclesiam de terrenarum opinionum varietate nascuntur et a petre illius soliditate disiungunt ad montem illum redeuntes exterminentur et eradicentur quo fit ut ad eius gremium confluentes populi atque nationes in unam cum ipso conveniant fidei veritatem.

Hec autem dei munera tam magna tam excelsa tam insolita non meritis nostris profecto nobis conspicere ipsius bonitatis immensitas sed sua sola benignitate et dignatione concessit ut post unionem Grecorum in sacro ycumenico concilio Florentino qui cum Romana ecclesia in quibusdam articulis discrepare videbantur ac post reductionem Armenorum et Iacobitarum qui variis opinionibus involuti omni tandem dissensione relicta in unam rectam veritatis semitam convenerunt.

Ecce nunc iterum ipso cooperante domino alie nationes de longinquo convenerunt inter Tygrim et Euphratem Mesopotamiam habitantes que de processione spiritus sancti et aliis quibusdam articulis non recte sentiebant.

Multa igitur nobis et omnibus christi fidelibus est causa letandi quia iam annuente domino Romane ecclesie splendidissima de fidei veritate assertio que munda semper fuit ab omni macula falsitatis etiam apud orientem ultra Euphratis terminos novis corruscationibus micat adeo ut venerabilem fratrem nostrum Abdalam archiepiscopum Edesse venerabilis fratris nostri Ignatii patriarche Syrorum atque totius nationis sue legatum ad hanc usque almam Urbem ad presentiam nostram et sacrum hoc Lateranense ycumenicum concilium traxerit et vocarit humiliter et devote postulantem ut eam fidei regulam quam sacrosancta Romana profitetur ecclesia eisdem traderemus.

Nos autem qui inter cunctas sancte sedis apostolice sollicitudines hanc primam et precipuam curam gerimus prout semper gessimus evangelii scilicet defendere veritatem et orthodoxam fidem exterminatis heresibus longe late que diffundere et propagare quosdam ex venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus delegimus qui accersitis ex hoc sacro concilio aliquibus in sacra pagina magistris cum predicto archiepiscopo de difficultatibus dubiis et erroribus illius nationis conferrent illum que ipsum examinarent ac ei catholice veritatis disciplinam aperirent et tandem de integritate fidei ecclesie Romane plene illum instruerent et docerent.

Quem cum per omnia de fide et moribus recte sentientem invenissent tribus dumtaxat exceptis articulis de processione scilicet spiritus sancti de duabus in christo Ihesu salvatore nostro naturis ac totidem in illo voluntatibus et operationibus veritatem illi fidei orthodoxe patefecerunt aperuerunt sacrarum literarum intellectus attulerunt sanctorum doctorum testimonia et que materie congruebant rationes verissimas induxerunt.

Quorum intellecta doctrina archiepiscopus ipse dubitationibus suis omnibus plene satisfactum esse contestans tam de spiritus sancti processione quam de duabus naturis et duabus voluntatibus et operationibus in christo Ihesu domino nostro talia sentire professus est ut veritatem fidei plene intelligere videretur profiteretur que se nomine prefati patriarche totius que nationis et suo omnem fidem omnem que doctrinam suscepturum quam eidem hoc sacro approbante concilio traderemus.

Propter que omni in christo exultatione perfusi gratias immensas deo nostro effudimus quia votum nostrum in salutem nationis illius videmus adimpletum.

Diligenti itaque cum fratribus nostris et sacro concilio tractatu prehabito fidem atque doctrinam quam sacrosancta Romana tenet mater ecclesia eodem sacro approbante concilio eidem archiepiscopo prefatis nominibus recipienti tradere et assignare decrevimus.

Hec est igitur fides quam semper sacrosancta Romana tenuit predicavit et docuit mater ecclesia quam que ad presens tenet predicat profitetur et docet hanc dictum Abdalam archiepiscopum vice et nomine prefati patriarche Syrorum totius nationis illius atque suo in iis tribus articulis suscipere et perpetuis in futurum temporibus custodire et observare decernimus.

In primis quod spiritus sanctus ex patre et filio eternaliter est et essentiam suam suum que esse subsistens habet ex patre simul et filio et ex utroque eternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit.

Tenet insuper profitetur et docet unum eumdem que dei et hominis filium dominum nostrum Ihesum christum esse perfectum in deitate et perfectum in humanitate deum verum et hominem verum ex anima rationali et corpore consubstantialem patri secundum deitatem et consubstantialem nobis secundum humanitatem per omnia nobis similem absque peccato ante secula quidem de patre genitum in novissimis autem diebus eumdem propter nos et propter salutem nostram ex Maria virgine dei genitrice secundum humanitatem natum unum eumdem que christum verum dei filium unigenitum in duabus naturis inconfuse immutabiliter indivise inseparabiliter agnoscendum nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magis que salva proprietate utriusque nature et in unam personam atque subsistentiam concurrente non in duas personas partitum sive divisum sed unum et eundem dei et hominis filium dominum nostrum Ihesum christum.

Credit insuper profitetur et docet in uno domino Ihesu christo duas naturales operationes indivise inconvertibiliter inseparabiliter inconfuse secundum sanctorum patrum doctrinam duas etiam naturales voluntates unam divinam alteram humanam non contrarias sed humanam eius voluntatem subiectam eius divine atque omnipotenti voluntati.

Et quemadmodum eius Caro animata sanctissima deificata est non perempta sed in proprio sui statu et ratione permansit ita humana eius voluntas deificata est non perempta sed salvata magis atque perfecta.

Hanc fidem eundem Abdalam archiepiscopum nominibus quibus supra suscipere corde tenere et ore profiteri debere decernimus.

Ordinamus insuper atque decernimus ut eisdem nominibus recipere et amplecti debeat quecumque per sacrosanctam Romanam ecclesiam diffinita et sancita diversis temporibus sunt presertim decreta Grecorum Armenorum atque Iacobitarum in sacro ycumenico concilio Florentino edita que cum in arabico traducta ipse Abdalam archiepiscopus accurate legisset ac laudasset ad uberiorem et pleniorem omnium eruditionem sibi nominibus quibus supra recipienti consignari fecimus quoscumque etiam doctores et sanctos patres sacrosancta approbat et suscipit Romana ecclesia nominibus quibus supra approbare et suscipere debeat et quascumque personas seu quicquid aliud ipsa damnat et reprobat pro damnatis et reprobatis nominibus quibus supra habere debeat.

Promittens tanquam verus filius obedientie nominibus quibus supra ipsius apostolice sedis ordinationibus et iussionibus medio iuramento devote semper et fideliter obedire.

Si quis autem .... Nulli ergo ....

Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam benedictus sit deus et pater domini nostri Ihesu christi pater misericordiarum et deus totius consolationis qui vota et pia desideria nostra quibus pro debito nostri pastoralis officii salutem christiani populi anhelamus et continuis quantum ex alto nobis permittitur operibus confovemus multis magnis que favoribus in dies prosequitur et ultra quam mereamur felicibus comitatur effectibus.

Sane post celebratam in ycumenico concilio Florentino orientalis ecclesie cum occidentali unionem post Armenorum Iacobitarum que et Mesopotamie populorum reductionem venerabilem fratrem nostrum Andream archiepiscopum Colocensem ad partes orientis et Cipri insulam destinavimus ut et Grecos et Armenos et Iacobitas ibidem degentes predicationibus suis et decretorum pro eorum unione et reductione editorum exposicionibus et declarationibus in suscepta fide confirmaret et quos ex aliis sectis a vera doctrina alienos tam Nestorii quam Macharii sectatores inveniret monitionibus et exhortacionibus nostris ad fidei veritatem reducere conaretur.

Quod pro sua sapientia aliis que virtutibus quibus eum largitor gratiarum dominus insignivit diligentissime prosecutus post diversas multiplices que disputaciones post varios tractatus eliminata tandem ex eorum cordibus primum omni Nestorii impuritate qui purum hominem christum esse et beatissimam virginem non dei sed christi genitricem asseverabat deinde Macharii Antiocheni impiissimi qui quanquam christum verum deum et hominem esse profitebatur divinam tamen solum in eo voluntatem et operationem humanitati eius parum tribuens esse asserebat venerabiles fratres nostros Timotheum metropolitam Caldeorum quos ad hec usque tempora Nestorianos eo quod Nestorium sequebantur in Cypro vocaverunt et Heliam episcopum Maronitarum qui cum sua natione Macharii dogmatibus in eodem regno infectus tenebatur cum omni multitudine populorum et clericorum in insula Cypri ei subiecta ad veritatem fidei orthodoxe divino sibi assistente numine convertit fidem que et doctrinam quam semper sacrosancta coluit et observavit ecclesia eisdem presulibus et omnibus ibidem eis subiectis tradidit quam que prefati presules in publica et magna congregatione diversarum nationum in eodem regno existentium in metropolitana ecclesia sancte Sophie habita summa cum veneratione susceperunt.

Quo facto Caldei quidem prefatum Timotheum suum metropolitam Helias vero Maronitarum episcopus nuntium de fide Romane ecclesie que domino providente et beato Petro apostolo opem ferente semper immaculata permansit solemnem professionem emissuros ad nos usque miserunt et coram nobis in hac sacra ycumenici Lateranensis concilii generali congregatione fidem ipsam atque doctrinam Timotheus ipse metropolita primum in lingua sua Caldea Grece interpretatam et de Greco in Latinum traductam reverenter et devote ut sequitur professus est ego Timotheus archiepiscopus Tarsensis Caldeorum qui in Cypro sunt metropolita pro me meis que omnibus in Cypro existentibus populis profiteor voveo atque promitto immortali deo patri et filio et spiritui sancto demum tibi sanctissime et beatissime pater Eugenio pape iv et huic sacrosancte apostolice sedi et sancte huic et venerabili congregationi quod de cetero semper manebo sub obedientia tua et successorum tuorum ac sacrosancte Romane ecclesie tanquam sub unica matre et capite omnium aliarum.

Item quod de cetero semper tenebo et profitebor spiritum sanctum procedere ex patre et filio sicut docet et tenet sancta Romana ecclesia.

Item quod de cetero semper tenebo et approbabo duas naturas duas voluntates unam ypostasim et duas operationes in christo.

Item quod de cetero semper confitebor et approbabo omnia septem sacramenta ecclesie Romane prout ipsa tenet docet et predicat.

Item quod de cetero nunquam in sacra eucaristia oleum apponam.

Item quod de cetero semper tenebo confitebor predicabo et docebo quidquid tenet confitetur docet et predicat sacrosancta Romana ecclesia et quidquid ipsa reprobat anathematizat et damnat reprobo anathematizo et damno et in futurum semper reprobabo anathematizabo et damnabo specialiter impietates et blasphemias nequissimi heresiarche Nestorii et omnem aliam heresim extollentem se adversus hanc sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam.

Hec est fides pater sancte quam tenere et observare ac teneri et observari facere ab omnibus suppositis meis voveo atque promitto et unumquenque illam respuentem et contra eam sese erigentem privare omnibus bonis et beneficiis suis eundem que excommunicare et hereticum et damnatum denuntiare et si pertinax fuerit degradatum curie tradere seculari spondeo polliceor atque promitto.

Deinde similem per omnia professionem dilectus in christo filius Ysach nuntius venerabilis fratris nostri Helie episcopi Maronitarum ipsius vice et nomine reprobando Macharii de unica voluntate in christo heresim cum multa veneratione emisit.

Pro quarum quidem professionum religione et tantarum animarum salute deo et domino nostro Ihesu christo qui temporibus nostris tanta fidei incrementa largitur tot christianis populis beneficia donat gratias immensas agentes easdem professiones recipimus et approbamus ac eosdem metropolitam et episcopum in Cypro et subiectos ad gremium sancte matris ecclesie suscipimus ac ipsis manentibus in prefata fide obedientia et devotione hiis gratiis et privilegiis insignimus imprimis quod nemo predictos Caldeorum metropolitam et Maronitarum episcopum eorundem clericos et populos neque ex populo et clero quempiam de cetero audeat hereticos appellare aut Caldeos de cetero Nestorianos nominare presumat.

Quod si quispiam mandati huiusmodi contemptor extiterit iubemus ab eius ordinario excommunicari tamdiu quamdiu distulerit condigne satisfacere aut ordinarii arbitrio aliqua alia temporali pena mulctari.

Item quod prefati metropolita et episcopus eorum que successores in omnibus et quibuscumque honoribus episcopis a communione sacrosancte romane ecclesie separatis continuo preferantur.

Item quod possint de cetero censuras in suos subditos exercere et quos de cetero rite excommunicaverint pro excommunicatis et quos absolverint pro absolutis ab omnibus habeantur.

Item quod prefati presules et sacerdotes et clerici eorum libere possint in ecclesiis catholicorum divina celebrare et catholici in ecclesiis eorumdem.

Item quod de cetero prefati presules et clerici et laici eorum utriusque sexus qui unionem et fidem hanc susceperint possint in ecclesiis catholicorum sepulturas eligere et cum catholicis matrimonia more tamen latinorum catholicorum contrahere ac omnibus beneficiis immunitatibus et libertatibus gaudere et frui quibus ceteri homines catholici tam laici quam clerici in dicto regno potiuntur et gaudent.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....