Jump to content

Concilium Chalcedonense

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Chalcedonense
451
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Chalcedonense a. 451 (transl. latina)


Lectis dilectionis tuae litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum episcopalium ordine recensito tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset, agnovimus et quae prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt.

Quibus Eutyches, qui presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum inprudens et nimis inperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a propheta: noluit intellegere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo.

Quid autem iniquius quam impia sapere et sapientioribus doctoribus que non cedere?

Sed in hanc insipientiam cadunt qui cum ad cognoscendam veritatem aliquo inpediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semet ipsos recurrunt et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuerunt.

Quam enim eruditionem de sacris novi et veteris testamenti paginis adquisivit qui ne ipsius quidem symboli initia conprehendit et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur?

Nesciens igitur quid deberet de verbi dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum lumen intellegentiae in sanctarum scripturarum latitudine laborare illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur credere se in deum patrem omnipotentem et in Iesum Christum filium eius unicum, dominum nostrum, qui natus est de spiritu sancto et Maria virgine, quibus tribus sententiis omnium fere haereticorum machinae destruuntur.

Cum enim deus et omnipotens et pater creditur, consempiternus eidem filius demonstratur, in nullo a patre differens, quia de deo deus, de omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus, non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia.

Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus natus est de spiritu sancto et Maria virgine, quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, inpendit, ut et mortem vinceret et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret.

Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet et suam faceret quem nec peccatum contaminare nec mors potuit detinere.

Conceptus quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quae illum ita salva virginitate edidit quemadmodum salva virginitate concepit.

Sed si de hoc Christianae fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione sibi propria tenebrarat, doctrinae se evangelicae subdidisset et dicente Matthaeo liber generationis Iesu Christi filii David filii Habraham, apostolicae quoque praedicationis expetisset instructum et legens in epistula ad Romanos Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus segregatus in evangelium dei quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem ad propheticas paginas piam sollicitudinem contulisset et inveniens promissionem dei ad Habraham dicentis in semine tuo benedicentur omnes gentes, ne de huius seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset apostolum dicentem Habrahae dictae sunt promissiones et semini eius.

Non dicit: et seminibus, quasi in multis sed quasi in uno: et semini tuo, quod est Christus; Esaiae quoque praedicationem interiore adprehendisset auditu dicentis ecce virgo in utero accipiet et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum nobis cum deus eiusdem que prophetae fideliter verba legisset puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius potestas super humeros eius, et vocabunt nomen eius magni consilii angelus, deus fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi, nec frustratorie loquens ita verbum diceret carnem factum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis et non haberet materni corporis veritatem.

An forte ideo putavit dominum Iesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam angelus ait: spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideo que quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei, ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti? sed non ita intellegenda est illa generatio singulariter mirabilis et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis.

Fecunditatem virginis spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est, et aedificante sibi sapientia domum verbum caro factum est et habitavit in nobis, hoc est in ea carne quam sumpsit ex homine et quam spiritu vitae rationalis animavit.

Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam suscepta est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator dei et hominum homo Christus Iesus et mori posset ex uno et mori non posset ex altero.

In integra ergo veri hominis perfecta que natura verus natus est deus, totus in suis, totus in nostris.

Nostra autem dicimus quae in nobis ab initio creator condidit et quae reparanda suscepit; nam illa quae deceptor intulit et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in salvatore vestigium.

Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum.

Adsumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens, quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem praebuit et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis.

Proinde qui manens in forma dei fecit hominem, in forma servi factus est homo; tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura et sicut formam servi dei forma non adimit, ita formam dei servi forma non minuit.

Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus et inmortalitatis dote nudatum duram mortis subisse sententiam se que in malis suis quoddam de praevaricatoris consortio invenisse solatium, deum quoque iustitiae exigente ratione erga hominem, quem tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam, opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis deus, cuius voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispensationem sacramento occultiore conpleret et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam contra dei propositum non periret.

Ingreditur ergo haec mundi infima filius dei de caelesti sede descendens et a paterna gloria non recedens novo ordine, nova nativitate generatus, novo ordine, quia invisibilis in suis visibilis est factus in nostris, inconprehensibilis voluit conprehendi, ante tempora manens esse coepit ex tempore, universitatis dominus servilem formam obumbrata maiestatis suae immensitate suscepit, inpassibilis deus non dedignatus est homo esse passibilis et inmortalis mortis legibus subiacere; nova autem nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit.

Adsumpta est de matre domini natura, non culpa, nec in domino Iesu Christo ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis.

Qui enim verus est deus, idem verus est homo.

Et nullum est in hac unitate mendacium, dum in invicem sunt et humilitas hominis et altitudo deitatis.

Sicut enim deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate.

Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, verbo scilicet operante quod verbi est, et carne exequente quod carnis est.

Unum horum coruscat miraculis, aliud subcumbit iniuriis.

Et sicut verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit; unus enim idem que est, quod saepe dicendum est, vere dei filius et vere hominis filius, deus per id quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum, homo per id quod verbum caro factum est et habitavit in nobis; deus per id quod omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege.

Nativitas carnis manifestatio est humanae naturae, partus virginis divinae est virtutis indicium; infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum, magnitudo altissimi declaratur vocibus angelorum. Similis est rudimentis hominum quem Herodes impie molitur occidere, sed dominus est omnium quem magi gaudent suppliciter adorare.

Iam cum ad praecursoris sui Iohannis baptismum venit, ne lateret quod carnis velamine divinitas tegeretur, vox patris de caelo intonans dixit: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui.

Quem itaque sicut hominem diabolica temptat astutia, eidem sicut deo angelica famulantur officia.

Esurire sitire lassescere atque dormire evidenter humanum est, sed quinque panibus quinque milia hominum satiare et largiri Samaritanae aquam vivam, cuius haustus bibenti praestet ne ultra iam sitiat, supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare et elationes fluctuum increpata tempestate consternere sine ambiguitate divinum est.

Sicut ergo, ut multa praeteream, non eiusdem naturae est flere miserationis affectu amicum mortuum et eundem remoto quadriduanae aggere sepulturae ad vocis imperium excitare redivivum aut ligno pendere et in noctem luce conversa omnia elementa tremefacere aut clavis transfixum esse et paradisi portas fidei latronis aperire, ita non eiusdem naturae est dicere ego et pater unum sumus et dicere pater maior me est.

Quamvis enim in domino Iesu Christo dei et hominis una persona sit, aliud tamen est unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria.

De nostro enim illi est minor patre humanitas, de patre illi est aequalis cum patre divinitas.

Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura intellegendam et filius hominis legitur descendisse de caelo, cum filius dei carnem de ea virgine de qua est natus, adsumpserit, et rursum filius dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa qua unigenitus consempiternus et consubstantialis est patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus.

Unde unigenitum filium dei crucifixum et sepultum omnes etiam in symbolo confitemur secundum illud apostoli si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent.

Cum autem ipse dominus noster atque salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret: quem me, inquit, dicunt homines esse filium hominis? cum que illi diversas aliorum opiniones retexuissent, vos, ait, quem me dicitis esse? me utique, qui sum filius hominis et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem esse me dicitis? ubi beatus Petrus divinitus inspiratus et confessione sua omnibus gentibus profuturus: tu es, inquit, Christus filius dei vivi, nec inmerito beatus est pronuntiatus a domino et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis qui per revelationem patris eundem et dei filium est confessus et Christum, quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem et aequalis erat periculi dominum Iesum Christum aut deum tantummodo sine homine aut sine deo solum hominem credidisse.

Post resurrectionem vero domini, quae utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus quam qui fuerat crucifixus et mortuus, quid aliud quadraginta dierum mora gestum est quam ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur?

Conloquens enim cum discipulis suis et cohabitans atque convescens et pertractari se diligenti curioso que contactu ab eis quos dubietas perstringebat, admittens ideo et clausis ad discipulos ianuis introibat et flatu suo dabat spiritum sanctum et donato intellegentiae lumine sanctarum scripturarum occulta pandebat et rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens: videte manus meas et pedes quia ego sum; palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere, ut agnosceretur in eo proprietas divinae humanae que naturae individua permanere et ita sciremus verbum non hoc esse quod carnem, ut unum dei filium et verbum confiteremur et carnem.

Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium aestimandus est vacuus, qui naturam nostram in unigenito dei nec per humilitatem mortalitatis nec per gloriam resurrectionis agnovit nec sententiam beati apostoli et evangelistae Iohannis expavit dicentis omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex deo est et omnis spiritus qui solvit Iesum, ex deo non est, et hic est antichristus.

Quid autem est solvere Iesum nisi humanam ab eo separare naturam et sacramentum per quod unum salvati sumus, inpudentissimis vacuare figmentis?

Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione eius eadem obcaecatione desipiat.


Nam si crucem domini non putat falsam et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat, cuius credit mortem, agnoscat et carnem.

Nec diffiteatur nostri corporis hominem quem cognoscit fuisse passibilem, quoniam negatio verae carnis negatio est etiam corporeae passionis.

Si ergo Christianam suscipit fidem et a praedicatione evangelii suum non avertit auditum, videat quae natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno et aperto per militis lanceam latere crucifixi intellegat unde sanguis et aqua fluxerit, ut ecclesia dei et lavacro rigaretur et poculo.

Audiat beatum Petrum apostolum praedicantem quod sanctificatio spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi, nec transitorie legat eiusdem apostoli verba dicentis; scientes quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi.

Beati quoque Iohannis apostoli testimonio non resistat dicentis: et sanguis Iesu filii dei emundat nos ab omni peccato et iterum: haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra.

Quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est filius dei?

Hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, et spiritus est qui testificatur, quoniam spiritus est veritas, quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus et aqua et sanguis, et tres unum sunt, spiritus utique sanctificationis et sanguis redemptionis et aqua baptismatis, quae tria unum sunt et individua manent nihil que eorum a sui connexione seiungitur, quia catholica ecclesia hac fide vivit, hac proficit, ut nec sine vera divinitate humanitas nec sine vera credatur humanitate divinitas.

Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutyches responderit dicens: confiteor ex duabus naturis fuisse dominum nostrum ante adunationem, post vero adunationem unam naturam confiteor, miror tam absurdam tam que perversam professionem nulla iudicantium increpatione reprehensam et sermonem nimis insipientem ita omissum quasi nihil quod offenderet esset auditum, cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus dei filius fuisse dicatur quam nefarie postquam verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur.

Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter aestimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, dilectionis tuae diligentiam commonemus, frater karissime, ut si per inspirationem misericordiae dei ad satisfactionem causa perducitur, inprudentia hominis inperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur.

Qui quidem, sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coartatus profiteretur se dicere quod ante non dixerat, et ei fidei adquiescere cuius prius fuisset alienus; sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia dignum que esse qui iudicium condemnationis exciperet.

De quo si fideliter atque utiliter dolet et quam recte mota sit episcopalis auctoritas, vel sero cognoscit vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quae ab eo male sunt sensa, viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacumque miseratio, quia dominus noster verus et bonus pastor qui animam suam posuit pro ovibus suis et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos suae vult esse pietatis, ut peccantes quidem iustitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat.

Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur.

Ad omnem vero causam pie ac fideliter exequendam fratres nostros Iulium episcopum et Renatum presbyterum tituli sancti Clementis, sed et filium meum Hilarum diaconum vice nostra direximus, quibus Dulcitium notarium nostrum, cuius nobis fides est probata, sociavimus, confidentes affuturum divinitatis auxilium ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate salvetur.

Deus te incolumen custodiat, frater karissime.


Sancta et magna et universalis synodus quae per gratiam Dei et praecepta piissimorum et christianissimorum imperatorum nostrorum Valentiniani et Marciani augustorum congregata est in Chalcedona metropoli provinciae Bithyniorum in ecclesia sanctae et victricis martyris Euphemiae, haec definivit quae subter scripta sunt. Dominus noster et salvator Iesus Christus notitiam fidei discipulis suis firmans dixit: pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, ut nullus dissonet a proximo circa dogmata pietatis, sed ut pariter veritatis ostenderent praedicationem.

Quia vero non desinit per zizania sua diabolus contra semina pietatis insurgere et semper aliquid novum contra veritatem invenire, propter hoc Dominus, ut consuevit, providens humano generi piissimum hunc et fidelissimum ad aemulationem erexit imperatorem et undique sacerdotii praesides ad se convocavit ut gratia domini omnium nostrum Christi operante omnem quidem mendacii a Christi ovibus pestilentiam removant, floribus autem veritatis eas pinguescere faciant.

Quod et perfecimus communi iudicio dogmata expellentes erroris et inerrabilem patrum renovavimus fidem, symbolum trecentorum decem et octo omnibus praedicantes et eos ut proprios patres esse ascribimus, qui postea in magna Constantinopoli congregati sunt centum quinquaginta et eandem fidem ipsi quoque confirmaverunt.

Definimus igitur ordinem et omnes formulas custodientes quae de fide sunt constitutae, et nos, a synodo quondam in Epheso facta, cuius praesides fuerunt sanctissimae memoriae Caelestinus Romanorum et Cyrillus Alexandrinorum, praefulgere quidem rectae et immaculatae fidei expositionem sanctorum et beatissimorum trecentorum decem et octo patrum qui in Nicaeam temporibus piae memoriae Constantini imperatoris congregati sunt, servari autem et ea quae in Constantinopolim a sanctis centum quinquaginta patribus decreta sunt ad expellendas quidem omnes germinantes haereses et ad confirmationem eiusdem catholicae et apostolicae nostrae fidei.

Symbolum trecentorum decem et octo patrum qui in Nicaea.

Et idem centum quinquaginta sanctorum patrum qui Constantinopolim congregati sunt.

Sufficeret quidem ad plenam cognitionem pietatis et confirmationem sapiens hoc et salutare divinae gratiae symbolum; de Patre enim et Filio et Spiritu sancto perfectionem docet et Domini inhumanationem fideliter accipientibus repraesentat.

Sed quoniam hi qui veritatis reprobare praedicationem conantur, per proprias haereses novas voces genuerunt, et hi quidem mysterium dispensationis Domini quae propter nos facta est, corrumpere praesumentes et vocem denegantes qua theotocos de Virgine praedicatur, alii autem confusionem et temperamentum introducentes et unam naturam esse carnis et divinitatis stulte confingentes et passibilem Unigeniti divinam naturam per confusionem prodigiose dicentes, propter hoc illis omnem machinationem contra veritatem volens claudere praesens nunc sancta et magna et universalis synodus praedicationem hanc ab initio inmobilem docens decrevit ante omnia fidem inrecusabilem permanere trecentorum decem et octo sanctorum patrum et doctrinam confirmat quae de substantia Spiritus sancti a patribus centum quinquaginta postea congregatis in regia civitate tradita est propter illos qui Spiritui sancto repugnabant, quam illi omnibus notam fecerunt non quasi quod aliquid deesset antecedentibus, inferentes, sed de sancto Spiritu intellectum eorum contra illos qui dominationem eius respuere temptaverunt, scripturarum testimoniis declarantes.

Propter illos autem qui dispensationis corrumpere conantur mysterium et purum hominem esse illum genitum ex sancta virgine Maria impudenter delirant, epistulas synodicas beati Cyrilli quondam Alexandrinae ecclesiae praesulis ad Nestorium et ad orientales congrue habentes suscepit ad convincendas Nestorii vesanias, interpretationem vero eorum qui salutaris symboli mentem pio zelo nosse desiderant.

Quibus etiam epistulam maximae et senioris urbis Romae praesulis beatissimi et sanctissimi archiepiscopi Leonis quae scripta est ad sanctae memoriae archiepiscopum Flavianum ad perimendam Eutychis malam intellegentiam, consequentissime coaptavit utpote et magni illius Petri confessioni congruentem et communem quandam columnam nobis adversum prava dogmata exsistentem, ad confirmationem rectorum dogmatum.

His namque qui in duos filios dispensationis divinae mysterium discerpere nituntur, obsistit et illos qui passibilem deitatem Unigeniti ausi sunt dicere, a sacro coetu expellit et his qui in duabus naturis Christi temperamentum aut confusionem exquirunt, resistit et eos qui caelestem aut alterius alicuius esse substantiae dicunt quam ex nobis assumpsit servi formam, ut dementes abigit et qui duas quidem ante unitionem naturas Domini fabulantur, unam vero post unitionem confingunt, anathematizat.

Sequentes igitur sanctos patres unum eundem que confiteri Filium dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato, ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex Maria virgine Dei genetrice secundum humanitatem, unum eundem que Christum Filium dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magis que salva proprietate utriusque naturae et in unam personam atque subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum sive divisum, sed unum et eundem Filium unigenitum Deum Verbum dominum Iesum Christum, sicut ante prophetae de eo et ipse nos Iesus Christus erudivit et patrum nobis symbolum tradidit.

His igitur cum omni undique scrupulositate et diligentia a nobis dispositis definivit sancta et universalis synodus alteram fidem nulli licere proferre vel conscribere aut conponere aut sentire aut docere aliter; eos autem qui ausi sunt aut conponere fidem alteram aut certe proferre aut docere aut tradere alterum symbolum volentibus vel ex gentilitate ad agnitionem veritatis vel ex Iudaeis vel ex haeresi quacumque converti, hos, si episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero, si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari.

Regulas sanctorum patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus.

Si quis episcopus ob pecuniam fecerit ordinationem et sub pretio redegerit gratiam, quae non potest venundari, ordinaverit que per pecunias episcopum aut presbyterum seu diaconum vel quemlibet ex his, qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecunias dispensatorem aut defensorem vel quemquam, qui subiectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo: is, cui hoc adtemptanti probatum fuerit, proprii gradus periculo subiacebit, et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat.

Sed sit alienus ea dignitate vel sollicitudine, quam per pecunias adquisivit.

Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, si quidem clericus fuerit, proprio gradu decidat, si vero laicus aut monachus anathematizatur.

Pervenit ad sanctam synodum, quod quidam qui in clero videntur allecti, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant et saecularia negotia sub cura sua suscipiant, Dei quidem ministerium parvipendentes, saecularium vero discurrentes domos, propter avaritiam patrimoniorum sollicitudines assumentes.

Decrevit itaque sanctum hoc magnum que concilium, nullum deinceps, non episcopum non clericum vel monachum, aut possessiones conducere aut negotiis saecularibus sese miscere, praeter pupillorum, si forte curam inexcusabilem leges inponant, aut civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, aut orphanorum et viduarum earum que, quae sine ulla provisione sunt, personarum, quae maxime ecclesiastico indigent adiutorio, propter timorem Domini causa deposcat.

Si quis autem transgredi de cetero statuta temptaverit, huiusmodi ecclesiasticis increpationibus subiacebit.

Qui vere et sincere singularem sectantur vitam, conpetenti honore digni habeantur.

Quoniam vero quidam utentes habitu monachi ecclesiastica negotia civilia que conturbent, circumeuntes indifferenter urbes necnon et monasteria sibi instituere praesumentes, placuit nullum quidem usquam aedificare aut constituere monasterium vel oratorii domum praeter conscientiam civitatis episcopi.

Monachos vero per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis, quibus renuntiaverunt saeculo, permanentes.

Nec ecclesiasticis vero nec saecularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte his praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.

Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi, praeter sui domini conscientiam.

Transgredientem vero hanc definitionem nostram, excommunicatum esse decrevimus, ne nomen Dei blasphemetur.

Verum tamen episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providentiam gerere.

De his, qui transmigrant de civitate in civitatem episcopis aut clericis, placuit ut canones, qui de hac re a sanctis patribus statuti sunt, habeant propriam firmitatem.

Nullum absolute ordinari debere presbyterum aut diaconum nec quemlibet in gradu ecclesiastico, nisi specialiter ecclesiae civitatis aut possessionis aut martyrii aut monasterii qui ordinandus est pronuntietur.

Qui vero absolute ordinantur, decrevit sancta synodus, irritam esse huiusce modi manus inpositionem, et nusquam posse ministrare, ad ordinantis iniuriam. Qui semel in clero deputati sunt aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus, neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam venire mundanam aut, hoc temptantes et non agentes poenitentiam, ut redeant ad hoc, quod propter Deum prius elegerunt, anathematizari.

Clerici, qui praeficiuntur ptochiis vel qui ordinantur in monasteriis et basilicis martyrum, sub episcoporum, qui in unaquaque civitate sunt secundum sanctorum patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant.

Qui vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sint, canonum correptionibus subiacebunt, si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.

Si quis clericus adversum clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium et ad saecularia percurrat iudicia, sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium vel certe consilio eiusdem episcopi, apud quos utraeque partes voluerint, iudicium continebunt.

Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subiacebit.

Quod si clericus habet causam adversus episcopum proprium vel adversus alterum, apud synodum provinciae iudicetur.

Quod si adversus eiusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem dioeceseos aut sedem regiae urbis Constantinopolis et apud ipsam iudicetur.

Non licere clericum in duarum civitatum simul pronuntiari ecclesiis, et in qua initio ordinatus est et ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem: hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua initio ordinati sunt et ibi tantummodo ministrare.

Si vero iam quis translatus est ex alia in aliam ecclesiam, nihil prioris ecclesiae aut sub ea martyrum aut pauperum commorationis aut xenodochiorum rebus omnino communicet.

Eos vero qui ausi fuerint post definitionem magnae et universalis huius synodi quicquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus proprio huiusmodi gradu recidere.

Omnes pauperes et indigentes auxilio, cum proficiscuntur, sub probatione epistolis ecclesiasticis pacificatis tantummodo commendari decrevimus, et non commendaticiis litteris, propterea quod commendaticiae litterae personis honoratioribus solummodo conceduntur.

Pervenit ad nos, quod quidam praeter ecclesiastica statuta facientes convolarunt ad potestates et per pragmaticam formam in duo unam provinciam diviserunt, ita ut ex hoc facto duo metropolitani esse videantur in una provincia.

Statuit ergo sancta synodus de reliquo nihil ab episcopis tale temptari, alioquin qui hoc adnisus fuerit, amissioni gradus proprii subiacebit.

Quaecumque vero civitates litteris imperialibus metropolitani nominis honore subnixae sunt, honore tantummodo perfruantur, et qui ecclesiam eius gubernat episcopus, salvis scilicet verae metropolis privilegiis suis.

Peregrinos clericos et lectores in alia civitate praeter commendaticias litteras sui episcopi nusquam penitus ministrare debere.

Quoniam in quibusdam provinciis concessum est lectoribus et psalmistis uxores accipere, statuit sancta synodus non licere cuiquam ex his sectae alterius uxorem accipere.

Qui vero ex huiusmodi coniugio iam filios susceperunt, si quidem praeventi sunt, ut ex se genitos apud haereticos baptizarent, offerre eos ecclesiae catholicae communioni conveniat, non baptizatos autem non posse ulterius apud haereticos baptizari.

Sed neque copulari debet nuptura haeretico, Iudaeo vel pagano, nisi forte promittat se ad orthodoxam fidem orthodoxe copulanda persona transferre.

Si quis autem hanc definitionem sanctae synodi transgressus fuerit, correptioni canonicae subiacebit.

Diaconissam non ordinandam ante annum quadragesimum et hanc cum summo libramine.

Si vero suscipiens manus inpositionem et aliquantum temporis in ministerio permanens semetipsam tradat ad nuptias, gratiae Dei contumiliam faciens, anathematizetur huiusmodi cum eo, qui illi coniugitur.

Virginem quae se Deo domino consecravit, similiter et monachum, non licere nuptialia iura contrahere, quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur.

Confitentibus autem decrevimus, ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatem que largiri.

Singularum ecclesiarum rusticas paroecias vel in possessionibus manere inconcussas illis episcopis, qui eas retinere noscuntur, et maxime, si per tricennium eas absque vi obtinentes sub dispensatione rexerunt: quod si intra tricennium facta de his vel fiat altercatio, licere eis, qui se laesos asserunt, apud sanctam synodum provinciae de his movere certamen.

Quod si quis a metropolitano laeditur, apud primatem dioecesos aut apud Constantinopolitanam sedem iudicetur, sicut superius dictum est.

Si qua vero civitas imperiali potestate novata est, aut si protinus innovetur civiles dispositiones et publicas, etiam ecclesiasticarum paroeciarum ordines subsequantur.

Coniurationis et conspirationis crimen et ab exteris legibus est omnino prohibitum, multo magis hoc Dei ecclesiam ne fiat, ammonere conveniet.

Si qui ergo clerici vel monachi reperti fuerint coniurantes aut conspirantes aut insidias ponentes episcopis aut conclericis, a gradu proprio arceantur.

Pervenit ad aures nostras, quod in provinciis statuta episcoporum concilia minime celebrentur, et ex hoc plurima neglegantur ecclesiasticarum causarum, quae correctionem deposcunt.

Decrevit itaque sancta synodus, secundum canones patrum bis in anno episcopos in idipsum, in unamquamque provinciam convenire, ubicumque metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si qua fortassis emerserunt. Quicumque vero non convenerint episcopi, resident autem in suis civitatibus et hoc in sua incolumitate consistunt, atque ab omni excusabili et necessaria occupatione probantur liberi, fraternae correptioni subiaceant.

Clericos in ecclesia ministrantes, sicut iam constituimus, in alterius civitatis ecclesia statutos fieri non licere, sed contentos esse in quibus ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis qui proprias amittentes provincias ex necessitate ad aliam ecclesiam transierunt.

Si quis autem episcopus post hanc definitionem susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, placuit et susceptum et suscipientem communione privari, donec is qui migraverat clericus ad propriam fuerit regressus ecclesiam.

Clericos aut laicos accusantes episcopum aut clericos passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.

Non licere clericis post obitum sui episcopi res ad eum pertinentes diripere, sicut antiquis quoque canonibus est praefixum.

Quod si hoc facere temptaverint, graduum suorum periculo subiacebunt.

Venit ad aures sancti concilii, quod quidam clerici et monachi, quibus nihil ab episcopo suo commissum est, est autem quando et communione privantur ab eo, pervenientes ad urbem regiam Constantinopolitanam, in ea diutius commorentur, excitantes turbas et statum ecclesiasticum commoventes, subvertentes etiam quorundam domos.

Decrevit sancta synodus huiusmodi primo quidem per defensorem Constantinopolitanae sanctae ecclesiae commoneri, ut egrediantur ab urbe regia.

Quod si iisdem negotiis inpudenter insistant, etiam nolentes idem defensor expellat, ut ad propria loca perveniant.

Quae semel dedicata sunt monasteria consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria et res quae ad ea pertinent, monasteriis reservari, nec posse ea ultra fieri saecularia habitacula.

Qui vero hoc fieri permiserint, canonum sententiis subiacebunt.

Quoniam quidam metropolitanorum, quantum conperimus, neglegunt commissos sibi greges et ordinationes episcoporum facere differunt: placuit sanctae synodo, intra tres menses ordinationes episcoporum celebrari, nisi forte necessitas inexcusabilis praeparet tempus dilationis extendi: quod si hoc minime fecerit, correptioni ecclesiasticae subiacebit.

Verum tamen reditus ecclesiae viduatae penes oeconomum eiusdem ecclesiae reserventur.

Quoniam quibusdam ecclesiis, ut rumore conperimus, praeter oeconomos episcopi facultates ecclesiasticas tractant, placuit omnem ecclesiam habentem episcopum habere et oeconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas secundum sententiam episcopi proprii, ita ut ecclesiae dispensatio praeter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et derogatio maledictionis sacerdotio provocetur.

Quod si hoc minime fecerit, divinis constitutionibus subiacebit.

Eos, qui rapiunt mulieres sub nomine simul habitandi cooperantes aut conhibentes raptoribus, decrevit sancta synodus ut, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio, si vero laici, anathematizentur.

Ubique sanctorum patrum terminis subiacentes et quem nunc legimus canonem centum et quinquaginta reverentissimorum episcoporum, qui congregati sunt in hanc regiam civitatem, cognoscentes, haec censuimus de primatu sanctae ecclesiae Constantinopolitanae civitatis iunioris Romae; quia sedis magnae Romae, pro eo quod regnaret, sancti patres statuerunt ei primatum, ita nunc et nos in hoc constitutum firmantes venerabiles centum et quinquaginta [episcopi], primatum reddimus iuniori Romae, rationabiliter iudicantes, ut qui regno et senato honorificatur civitas obtineat et firmitatem primatus secundum magnam Romam, et in ecclesiasticis causis magnificam eam esse, sicut et Romam, et secundam post eam esse censemus; et ut Ponticam et Asiam et Thraciam gubernationem metropolitani habeant: etiam qui in barbaricis sunt episcopi a sede suprascripta paroecias suprascriptas ordinentur.

Et ut singulum metropolitanum memoratas paroecias cum provinciarum episcopis ordinent episcopum, sicut divini canones censuerunt: manus impositionem autem, sicut superius dictum est, a metropolitanis episcopis fieri debere; electionem autem facere secundum consuetudinem ad eos referre oportet.

Magnificentissimi et gloriosissimi iudices dixerunt: De episcopis ordinatis a Photio reverendissimo episcopo, amotis vero ab Eustathio reverendissimo episcopo, et post episcopatum presbyteris esse iussis, quid videtur sanctae synodo?

Paschasinus et Lucentius reverendissimi episcopi et Bonifatius presbyter, vicarii apostolicae sedis Romae, dixerunt: Episcopum in gradum presbyteri redigere sacrilegium est.

Si vero et causa quaedam iusta illos ab actu episcopatus amovet, nec presbyteri locum retinere debent.

Si autem citra aliquod crimen amoti sunt dignitate, ad episcopalem dignitatem revertentur.

Anatolius reverendissimus archiepiscopus Constantinopolis dixit: Hi qui dicuntur ab episcopali dignitate in presbyteri ordinem descendisse, si quidem ex rationabilibus quibusdam causis damnantur, iure nec in presbyteri quidem honore esse merentur; sin absque aliqua rationabili causa in inferiorem gradum detracti sunt, iustum est eos, si quidem non obnoxii cognoscantur, episcopatus recipere dignitatem et sacerdotium.

Magnificentissimi et gloriosissimi iudices et amplissimus senatus dixerunt: Quoniam religiosissimi episcopi Aegypti, non ut catholicae fidei adversantes, sanctissimi archiepiscopi Leonis epistolam subscribere distulerunt, sed dicentes in Aegyptiaca dioecesi hanc esse consuetudinem, ut praeter voluntatem et mandatum archiepiscopi nihil tale faciant, et petunt concedi sibi dilationem usque ad ordinationem futuri magnae civitatis Alexandrinorum archiepiscopi; iustum nobis et humanum visum est ut ipsis in proprio habitu in imperiali urbe manentibus remissio concedatur, donec ordinatus fuerit Alexandrinorum magnae civitatis archiepiscopus.

Paschasinus reverendissimus episcopus, vicarius sedis apostolicae, dixit: Si praeceperit gloria vestra et iubetis illis aliquid praestari humanitatis, fideiussores dent quod non exeant de ista civitate, quamdiu civitas Alexandrinorum episcopum accipiat.

Magnificentissimi et gloriosissimi iudices et amplissimus senatus dixerunt: Sanctissimi Paschasini sit firmum iudicium; unde permanentes in proprio habitu reverendissimi episcopi Aegyptiorum, aut dent fideiussores, si hoc illis est possibile, aut per sacramentum eis credatur, expectantes ordinationem futuri episcopi magnae civitatis Alexandrinorum.