Jump to content

Concilium Confluentina (922)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Confluentina (922)
922
editio: incognita
fons: []
Præfatio.

Anno dominicæ incarnationis CMXXII apud Confluentiam iussu venerabilium principum, Karoli videlicet et Heinrici regum reverentissimorum, congregati sunt episcopi numero VIII: Herimannus Agrippinæ archiepiscopus, Herigerus Mogontiæ archiepiscopus, Thiado Wirziburgensis, Liutharius Mimidanensis, Dodo Osnebruggensis, Richgauwo Wormaciensis, Rihwinus Strazburgensis, Vnwano Paderbrunnensis cum abbatibus aliisque sacri ordinis viris quam plurimis.

Cap. I.

[recensere]

Qui ipso cooperante et sententias eorum confirmante domino Christo in synodali residentes conventu, multa utilia ac sanctæ dei æcclesiæ profutura saluberrimo tractantes consilio inter cætera quæ statuerunt hoc maxime necessarium et instanti, pro dolor, tempore per abusionem frequentissimum cognationis incestum summa cautela vitandum firmaverunt. Hoc est, ne ullus christianus infra quintam generationem nuptias copulare præsumat.

Item placuit, ut sicut præcedentium sententiis patrum firmatur: Nullus proprium filium vel filiam a fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium aut filiam ad confirmationem duxerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.

III.

[recensere]

De eo, ut non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant quam unus, sive vir sive mulier. In confirmationibus quoque id ipsum fiat.

Si mulier vivente legitimo viro ab altero fortassis contra fas adulterata fuerit, non liceat illi adultero, fortassis si legitimus vita decesserit, illam, quam prius stupravit, mœcham legitimo sociare coniugio; sed si hoc fecerint, separati pænitentiæ subiaceant.

Ut æcclesiasticarum rerum iudicia ad solos pertineant episcopos.

Hoc quoque statutum est, quatinus æcclesiæ quorumcumque monachorum in singulis parrœchiis sitæ episcoporum ut decet divinitus subdantur regimini eisque debita obsequia in exercendis æcclesiasticæ curæ negotiis sollicite exhibeant. Ipsi procul dubio monachi episcopis suis in omnibus obœdiant.

VII.

[recensere]

Item interrogatum est, quid de eo faciendum sit, qui christianum hominem vendiderit. Responsumque est ab omnibus, homicidii reatum ipsum hominem sibi contrahere.

VIII.

[recensere]

Si quis vero laicus vel clericus seu utriusque sexus persona proprietatis suæ loca vel res alicubi donare delegaverit, decimationum proventum priori æcclesiæ legitime assignatum inde abstrahere nullam habeat potestatem. Quod si facere temptaverit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem æcclesiastica cœrceatur censura.

Perlatum est quoque ad eandem sacram synodum quosdam seculares inrationabiliter aliquibus presbiteris suas æcclesias commendasse et pro libitu suo cum voluerint auferre. Quo circa unanimiter firmari convenit, ut nullus presbiter deinceps aliquam suscipiat æcclesiam, nisi in præsentia episcopi vel eius vicariorum, nec habeat quilibet laicus ullam potestatem eam auferendi sine iudicio episcopi aut eius archipresbiterorum. Si enim isdem presbiter ratione iustitiæ præventus fuerit, quod eam minus provide in æcclesiasticis procuraret officiis, auferatur ab eo. Sin autem, indemnis laboris sui utatur commodo. Cum vero defunctus fuerit, nullum dominium in substantiæ illius possessionibus sibi æcclesiæ dominus vendicet, sed duæ partes in elemosinam pro ipsius largiantur anima, tertia autem pars æcclesiæ, cui servivit, profutura relinquatur. Si quis præter hæc fecerit, æcclesiasticis correptionibus subiaceat.

Hoc quoque statutum est, ut nullus presbiterorum missarum sollemnia celebrare præsumat, nisi duobus præsentibus sibique respondentibus ipse tertius habeatur; quia cum pluraliter ab eo dicitur: «Dominus vobiscum» et illud in secretis: «Orate pro me», aptissime convenit, ut et pluraliter ipsius respondeatur salutationi.

Conquesti sunt itaque inter cætera cum banno statuentes, ne ullus presbiterorum post gallorum cantum, si deinceps biberet et postea dormiret, missam minime cantaret.

XII.

[recensere]

Ut mundam aquam in vasculo habeant missas agentes et vinum permisceant.

XIII.

[recensere]

Ut oblatas offerant certo numero, id est infra denarium aut VII aut V, tres vel unam.

XIV.

[recensere]

Si plures heredes contenderint de communi eclesia, auferri iubeat episcopus reliquias sacras et eclesiam claudi, donec communi consensu statuant ibi presbiterum et unde vivat.

15. Qui episcopo vel suo misso ad basilicam resistit, ne synodalia agat. Ex concilio apud Confluentiam.

[recensere]

Cuiuscumque capella vel basilica aut congregatio sit, episcopus illius parrœchiæ illuc suam synodum iubeat christianitatis censuram emendare. Quod si illi aut suo vicario aliqua contrasistet persona, illam deo dicatam ecclesiam sigillo suo confirmet. Quod si postea temeritatis audatia quis, quod non credimus, hunc sine episcopi vel sui vicarii permissione introitum patefaciat, recta canonum sententia emendetur.

16. Ut decimatio comitis Widukindi eiusque successorum ab episcopis exquiratur. Ex concilio apud Confluentiam. Cap. XI.

[recensere]

Item sanctæ synodo placuit, quia iustum ac rectum est iuxta canonum decreta, antiqui comitis vel ducis Widukindi decimationem sue hereditatis eiusque successorum ab episcopis exquiri.

17. De compositione emunitatis et sacrilegii. Ex concilio apud Confluentiam, cui interfuere Heinricus et Karolus reges.

[recensere]

Emunitas sexcentis solidis componatur. Sacrilegium novem novigeldis componatur, quorum partem unam, qui reus est, post dies XIV persolvat, alteram post XV ebdomadas, item terciam post XXV ebdomadas. Si non habet, unde solvat, publice in eisdem induciis verberetur et tondeatur. Si quis autem hoc negare ingenuus vel liber voluerit, cum XXIV testibus nominatis atque electis super altare iuret aut aliis non nominatis, tamen ingenuis LXXII super altare iuret. Si autem servus, super XII vomeres ferventes se expurget.