Jump to content

Concilium Constantiense Documenta

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Constantiense Documenta
1414
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia


1414-1414- Concilium Constantiense - Documenta

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Constantiniense a. 1414-1418

Ioannes episcopus servus servorum dei ad futuram rei memoriam.

Intendentes ad executionem eorum quae per felicis recordationis Alexandrum papam v praedecessorem nostrum in concilio Pisano decreta fuerunt circa convocationem concilii generalis iterum faciendam alias praesens concilium convocavimus per nostras litteras quarum tenorem hic duximus inserendum: Ioannes episcopus ....

et subinde cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus et nostra curia ad hanc civitatem Constantiensem venimus tempore constituto.

Et nunc per dei gratiam hic existentes cum huius sacrae synodi consilio intendimus insistere ad pacem exaltationem et reformationem ecclesiae ac tranquillitatem populi christiani.

Et quia in hac re tam ardua non est propriis viribus aliquid praesumendum sed de dei adiutorio confidendum ideo a cultu divino inchoantes hoc sacro approbante concilio ordinavimus quod hac ipsa die specialis missa ad hoc constituta diceretur.

Sicuti per dei gratiam nunc celebrata est.

Quam etiam missam constituimus in hac et in singulis aliis ecclesiis collegiatis secularibus et regularibus huius civitatis semel in hebdomade videlicet feria quinta hoc sacro concilio durante collegialiter celebrari.

Et ut eo ferventius huic sacrae celebrationi fideles insistant quo ampliori gratiae munere senserint se refectos omnibus et singulis vere poenitentibus et confessis videlicet sacerdotibus dictas missas celebrantibus pro singulis missis unum annum interessentibus vero quadraginta dies de iniunctis sibi poenitentiis misericorditer in domino relaxamus.

Ad cuius etiam missae celebrationem exhortamur venerabiles fratres nostros sanctae Romanae ecclesiae cardinales nec non patriarchas archiepiscopos episcopos ac dilectos filios electos abbates caeteros que in sacerdotio constitutos ut et ipsi ad impetrandum praedictum divinum auxilium cum devotione singulis septimanis praedictam missam semel celebrent quibus celebrantibus et celebrationi interessentibus similes indulgentias elargimur.

Exhortamur etiam in domino omnes et singulos qui christi nomine gloriantur ut ad obtinendam optatam consummationem tantae rei diligenter insistant orationibus ieiuniis eleemosynis et aliis piis operibus ut deus ex nostra et ipsorum humilitate placatus dignetur felicem exitum huic sacrae congregationi concedere.

Praeterea considerantes quod precipuum agendum in concilio secundum laudabiles observantias antiquorum conciliorum est de his quae concernunt catholicam fidem et attendentes quod talia propter suam arduitatem exigant diligentiam tempus sufficiens ac studium exhortamur omnes habentes peritiam sacrarum litterarum ut diligenter se cum et cum aliis illa cogitent atque tractent quae eis videbuntur ad hanc rem utilia et opportuna quamprimum commode poterunt illa ad nostram et huius sacrae synodi notitiam perducant ut tempore opportuno possint ea determinari quae videbuntur tenenda vel repudianda pro utilitate et incremento ipsius catholicae fidei.

Et specialiter cogitent circa nonnullos errores qui a certis temporibus dicuntur in nonnullis partibus pullulasse et maxime circa illos qui ortum dicuntur habuisse a quodam Ioanne dicto Wicleff.

Insuper etiam exhortamur omnes catholicos hic congregatos et alios ad hanc sacram synodum venturos ut velint diligenter cogitare et prosequi et ad nos et eamdem sacram synodum perducere ea per quae possit etiam congregatio catholicorum ad debitam reformationem et optatam tranquillitatem deo iuvante perduci.

Nostrae namque intentionis et voluntatis est ut omnes hac de causa congregati cum omnimoda libertate possint dicere consulere et facere omnia et singula quae ad praemissa putaverint pertinere.

Ut autem notus sit modus qui in huius sacrae synodi processu servandus est tam quoad ea quae dicenda et determinanda erunt quam etiam quoad gestum et morum compositionem putamus in hoc recurrendum ad observantias antiquorum patrum quae maxime colliguntur ex canone Toletani concilii cuius tenorem hic duximus inserendum: in loco benedictionis considentes domini sacerdotes nullus debet aut indiscretis vocibus perstrepere aut quibuslibet tumultibus perturbare nullus etiam fabulis vanis vel risibus et quod est deterius obstinatis disceptationibus tumultuosas debet voces effundere.

Si quis enim ut ait apostolus putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio.

Cultum enim suum iustitia perdit quando silentia iudicii obstrepentium turba confundit dicente propheta erit cultus iustitiae silentium.

Debet ergo quicquid aut considentium consultationibus agitur aut ab accusantium parte proponitur mitissima verborum relatione proferri ut nec contentiosis vocibus sensus audientium turbetur et iudicii vigorem de tumultu enervent.

Quicumque ergo in conventu concilii haec quae praemissa sunt violanda crediderit et contra haec interdicta aut tumultu aut contumeliis vel risibus concilium perturbaverit iuxta divinae legis edictum quo praecipitur eiice derisorem et exibit cum eo iurgium cum omni dedecore de consessione abstractus a communi coetu recedat et trium dierum excommunicationis sententiam ferat.

Et quoniam contingere potest quod aliqui ex considentibus non erunt in sedibus debitis collocati eodem sacro approbante concilio decernimus quod ex sessione huiusmodi nulli ecclesiae vel personae praeiudicium generetur.

Quia vero ad prosecutionem huius concilii requiruntur certi ministri et officiales ideo hoc sacro approbante concilio deputamus infra scriptos videlicet dilectos filios ....

Ad honorem laudem et gloriam sanctissimae trinitatis patris et filii et spiritus sancti pacem que in terris hominibus bonae voluntatis divinitus promissam in dei ecclesia consequendum haec sancta synodus sacrum generale concilium Constantiense nuncupata pro unione et reformatione dictae ecclesiae in capite et in membris fienda in spiritu sancto hic debite congregata decernit declarat diffinit et ordinat ut sequitur.

Et primo quod ipsa synodus fuit et est recte et rite convocata ad hunc locum civitatis Constantiensis et similiter recte et rite initiata et celebrata.

Item quod per recessum domini nostri papae de hoc loco Constantiensi vel etiam per recessum aliorum praelatorum seu aliorum quorumcumque non est dissolutum hoc sacrum concilium sed remanet in sua integritate et auctoritate etiam si quae ordinationes factae essent in contrarium vel fierent in futurum.

Item quod istud sacrum concilium non debet dissolvi nec dissolvatur usque ad perfectam exstirpationem praesentis schismatis et quousque ecclesia sit reformata in fide et in moribus in capite et in membris.

Item quod ipsum sacrum concilium non transferatur ad alium locum nisi ex causa rationabili et de consilio huius sacri concilii deliberanda et concludenda.

Item quod praelati et alii qui debent interesse huic concilio non recedant de hoc loco ante finitum concilium nisi ex causa rationabili examinanda per deputatos seu deputandos ab hoc sacro concilio.

Qua causa examinata et approbata possint recedere cum licentia eius vel illorum qui habebit vel habebunt auctoritatem: et tunc recedens teneatur dimittere potestatem suam aliis remanentibus sub poenis iuris et aliis per hoc sacrum concilium indicendis et contra eos exsequendis.

In nomine sanctae et individuae trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen.

haec sancta synodus Constantiensis generale concilium faciens pro exstirpatione praesentis schismatis et unione ac reformatione ecclesiae dei in capite et in membris fienda ad laudem omnipotentis dei in spiritu sancto legitime congregata ad consequendum facilius securius uberius et liberius unionem et reformationem ecclesiae dei ordinat diffinit statuit decernit et declarat ut sequitur. Et primo quod ipsa synodus in spiritu sancto legitime congregata generale concilium faciens ecclesiam catholicam militantem repraesentans potestatem a christo immediate habeat cui quilibet cuiuscumque status vel dignitatis etiam si papalis exsistat obedire tenetur in his quae pertinent ad fidem et exstirpationem dicti schismatis.

Item quod sanctissimus dominus noster papa Ioannes xxiii Romanam curiam et officia publica illius vel illorum officiarios de hac civitate ad alium locum non mutet aut transferat seu personas dictorum officiorum ad sequendum eum directe vel indirecte cogat sine deliberatione et consensu ipsius sanctae synodi et hoc quoad illos officiarios vel illa officia per quorum absentiam concilium verisimiliter dissolveretur vel laederetur.

Et si contrarium fecisset seu faceret in futurum aut aliquos processus seu mandata contra dictos officiarios vel alios quoscumque huic concilio adhaerentes etiam censuras ecclesiasticas aut alias poenas quascumque continentes ut ipsum sequantur fulminasset fulminaret seu fulminaverit totum sit irritum et inane nec eisdem processibus censuris et poenis tamquam irritis et inanibus quomodolibet obediendum fore et ea et eos irritat.

Quin immo dicti officiarii in dicta civitate Constantiensi suis officiis utantur et illa exerceant libere ut prius quamdiu ipsa sancta synodus in eadem civitate celebrabitur.

Item quod omnes et singulae translationes praelatorum nec non privationes eorumdem aut aliorum beneficiatorum quorumcumque commendarum ac donationum revocationes monitiones censurae ecclesiasticae processus sententiae acta et gesta gerenda agenda et fienda per praefatum dominum nostrum ac suos officiarios seu commissarios in laesionem concilii seu adhaerentium eidem a tempore sui recessus contra adhaerentes huic sacro concilio vel exsistentes in eodem aut in ipsorum praeiudicium seu alicuius eorumdem quomodolibet ipsis invitis facta vel fienda factae vel facti faciendae vel faciendi ipso iure sint nulla cassa irrita et inania cassae irritae et inanes ac nullius roboris vel momenti et sua auctoritate cassat irritat et annullat.

[Item fuit declaratum et conclusum quod de qualibet natione eligantur tres qui cognoscant de causis recedere volentium et poenis recedentium sine licentia infligendis].

Item quod pro bono unionis non creentur novi cardinales.

Et ne fraude vel dolo dicantur facti dudum cardinales aliqui declarat sacrum concilium pro non cardinalibus haberi qui non erant cardinales publice reputati et tenti tempore recessus eiusdem domini nostri papae a civitate Constantiensi.

In nomine sanctae et individuae trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen.

haec sancta synodus Constantiensis generale concilium faciens pro exstirpatione praesentis schismatis et unione ac reformatione ecclesiae dei in capite et in membris fienda ad laudem omnipotentis dei in spiritu sancto legitime congregata ad consequendum facilius securius uberius et liberius unionem ac reformationem ecclesiae dei ordinat diffinit statuit decernit et declarat ut sequitur.

Et primo declarat quod ipsa in spiritu sancto legitime congregata generale concilium faciens et ecclesiam catholicam militantem repraesentans potestatem a christo immediate habet cui quilibet cuiuscumque status vel dignitatis etiam si papalis exsistat obedire tenetur in his quae pertinent ad fidem et exstirpationem dicti schismatis ac generalem reformationem dictae ecclesiae dei in capite et in membris.

Item declarat quod quicumque cuiuscumque conditionis status dignitatis etiam si papalis exsistat qui mandatis statutis seu ordinationibus aut praeceptis huius sacrae synodi et cuiuscumque alterius concilii generalis legitime congregati super praemissis seu ad ea pertinentibus factis vel faciendis obedire contumaciter contempserit nisi resipuerit condignae poenitentiae subiiciatur et debite puniatur etiam ad alia iuris subsidia si opus fuerit recurrendo.

Item diffinit et ordinat dicta sancta synodus quod dominus Ioannes papa xxiii Romanam curiam et officia publica illius seu illorum officiarios de hac civitate Constantiensi ad alium locum non mutet aut transferat seu personas dictorum officiariorum ad sequendum eum directe vel indirecte cogat sine deliberatione et consensu ipsius sanctae synodi.

Et si contrarium fecisset aut faceret in futurum aut aliquos processus seu mandata contra dictos officiarios aut alios quoscumque huic sacro concilio adhaerentes etiam censuras ecclesiasticas vel alias poenas quascumque continentes ut ipsum sequantur fulminasset fulminaret seu fulminaverit totum sit irritum et inane nec eisdem processibus censuris et poenis tamquam irritis et inanibus quomodolibet obediendum fore.

Quin immo dicti officiarii in dicta civitate Constantiensi suis officiis utantur et illa exerceant libere ut prius quamdiu ipsa sancta synodus in eadem civitate celebrabitur.

Item ordinat et diffinit quod omnes et singulae translationes praelatorum nec non privationes eorundem aut aliorum beneficiatorum officialium administratorum quarumcumque commendarum ac donationum revocationes monitiones censurae ecclesiasticae processus sententiae et quaecumque acta gesta gerenda agenda aut fienda per praefatum dominum Ioannem papam aut suos officiarios vel commissarios in laesionem dicti concilii seu adhaerentium eidem a tempore inchoationis eiusdem concilii et contra adhaerentes huic sacro concilio vel exsistentes in eodem aut in ipsorum seu alicuius eorumdem praeiudicium quomodolibet ipsis invitis facta seu facienda factae aut facti faciendae vel faciendi auctoritate huius sacri concilii ipso facto sint nulla cassa irrita et inania cassae irritae et inanes ac nullius roboris vel momenti et eadem auctoritate cassat irritat et annullat.

Item declarat quod dominus Ioannes papa xxiii et omnes praelati et alii ad hoc sacrum concilium vocati et alii in eodem concilio exsistentes in plenaria libertate fuerunt et exsistunt ut visum est dicto sacro concilio nec ad notitiam dictorum vocatorum seu dicti concilii contrarium deductum est et hoc testificatur dictum sacrum concilium coram deo et hominibus.

Sacrosancta Constantiensis synodus generale concilium faciens et ecclesiam catholicam repraesentans ad exstirpationem praesentis schismatis errorum que et haeresium sub eius umbra pullulantium eliminationem et reformationem ecclesiae in spiritu sancto legitime congregata ad perpetuam rei memoriam.

Fidem catholicam sine qua ut ait apostolus impossibile est placere deo a falsis eiusdem fidei cultoribus immo perversis impugnatoribus et superba curiositate intendentibus plus sapere quam oportet mundi gloriam cupientibus oppugnatam saepius et contra illos per fideles ecclesiae milites spirituales opposito scuto fidei defensatam fuisse sanctorum patrum scripturis atque gestis instruimur.

Haec quippe bellorum genera in bellis carnalibus Israelitici populi adversus gentes idololatras praesignata fuerunt.

In his itaque spiritualibus bellis sancta ecclesia catholica in fidei veritate superni luminis radiis illustrata domino providente et sanctorum patrocinio opem ferente semper immaculata permanens erroris tenebris velut hostibus profligatis gloriosissime triumphavit.

Nostris vero temporibus vetus ille et invidus hostis nova certamina ut probati temporis huius manifesti fiant suscitavit quorum dux et princeps exstitit quondam Ioannes Wicleff pseudochristianus: qui dum viveret adversus religionem christianam et fidem catholicam pertinaciter asseruit et dogmatizavit plures articulos quorum quadragintaquinque huic paginae duximus inserendos qui sequuntur.

Substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis manent in sacramento altaris.

Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem sacramento.

Christus non est in eodem sacramento identice et realiter in propria persona corporali.

Si episcopus vel sacerdos est in peccato mortali non ordinat non conficit non consecrat nec baptizat.

Non est fondatum in evangelio quod christus missam ordinarit.

Deus debet obedire diabolo.

Si homo debite fuerit contritus omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis.

Si papa sit praescitus et malus et per consequens membrum diaboli non habet potestatem super fideles ab aliquo sibi datam nisi forte a Caesare. Post Urbanum vi non est aliquis recipiendus in papam sed vivendum est more Graecorum sub legibus propriis.

Contra scripturam sacram est quod viri ecclesiastici habeant possessiones.

Nullus praelatus debet aliquem excommunicare nisi prius sciat eum esse excommunicatum a deo: et qui sic excommunicat fit haereticus ex hoc vel excommunicatus.

Praelatus excommunicans clericum qui appellavit ad regem vel ad concilium regni eo ipso traditor est regis et regni.

Illi qui dimittunt praedicare sive verbum dei audire propter excommunicationem hominum sunt excommunicati et in die iudicii traditores christi habebuntur.

Licet alicui diacono vel presbytero praedicare verbum dei absque auctoritate sedis apostolicae vel episcopi catholici.

Nullus est dominus civilis nullus est praelatus nullus est episcopus dum est in peccato mortali.

Domini temporales possunt ad arbitrium suum auferre bona temporalia ab ecclesia possessionatis habitualiter delinquentibus id est ex habitu non solo actu delinquentibus.

Populares possunt ad suum arbitrium dominos delinquentes corrigere.

Decimae sunt purae eleemosynae et parochiani possunt propter peccata suorum praelatorum ad libitum suum eas auferre.

Speciales orationes applicatae uni personae per praelatos vel religiosos non plus prosunt eidem quam generales caeteris paribus.

Conferens eleemosynam fratribus est excommunicatus eo facto.

Si quis ingreditur religionem privatam qualemcumque tam possessionatorum quam mendicantium redditur ineptior et inhabilior ad observantiam mandatorum dei.

Sancti instituentes religiones privatas sic instituendo peccaverunt.

Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt de religione christiana.

Fratres tenentur per labores manuum victum acquirere et non per mendicitatem.

Omnes sunt simoniaci qui se obligant orare pro aliis eis in temporalibus subvenientibus.

Oratio praesciti nulli valet.

Omnia de necessitate absoluta eveniunt.

Confirmatio iuvenum clericorum ordinatio locorum consecratio reservantur papae et episcopis propter cupiditatem lucri temporalis et honoris.

Universitates studia collegia graduationes et magisteria in eisdem sunt vana gentilitate introducta et tantum prosunt ecclesiae sicut diabolus.

Excommunicatio papae vel cuiuscumque praelati non est timenda quia est censura antichristi.

Peccant fundantes claustra et ingredientes sunt viri diabolici.

Ditare clerum est contra christi mandatum.

Silvester papa et Constantinus imperator erraverunt ecclesiam dotando.

Omnes de ordine mendicantium sunt haeretici et dantes eis eleemosynam sunt excommunicati.

Ingredientes religionem aut aliquem ordinem eo ipso inhabiles sunt ad observandum divina praecepta et per consequens perveniendi ad regna caelorum nisi apostataverint ab eisdem.

Papa cum omnibus clericis suis possessionem habentibus sunt haeretici eo quod possessionem habent et omnes consentientes eis omnes scilicet domini saeculares et caeteri laici.

Ecclesia Romana est synagoga satanae nec papa est immediatus et proximus vicarius christi et apostolorum.

Decretales epistolae sunt apocryphae et seducunt a christi fide et clerici sunt stulti qui student eas. Imperator et domini saeculares seducti sunt a diabolo ut ecclesiam dotarent de bonis temporalibus.

Electio papae a cardinalibus per diabolum est introducta.

Non est de necessitate salutis credere Romanam ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias.

Fatuum est credere indulgentiis papae et episcoporum.

Iuramenta illicita sunt quae fiunt ad roborandum humanos contractus et commercia civilia.

Augustinus Benedictus Bernardus damnati sunt nisi poenituerint de hoc quod habuerunt possessiones et instituerunt et intraverunt religiones et sic a papa usque ad infimum religiosum omnes sunt haeretici.

Omnes religiones indifferenter introductae sunt a diabolo.

Idem que Ioannes Wicleff libros dialogum et trialogum per ipsum nominatos et plures alios tractatus volumina et opuscula composuit in quibus praescriptos et plures alios damnabiles inseruit et dogmatizavit articulos.

Quos libros ad sui perversi dogmatis publicationem publice legendos exposuit ex quibus insuper multa scandala damna animarum que pericula in diversis regionibus praesertim Angliae et Bohemiae regnis secuta sunt.

Adversus quos articulos atque libros in dei virtute exsurgentes magistri et doctores universitatum et studiorum Oxoniensis et Pragensis articulos praedictos scholastice diu post reprobaverunt.

Reverendissimi insuper patres archiepiscopi et episcopi pro tempore Cantuariensis et Eboracensis sedis apostolicae legati in Angliae et Pragensis in Bohemiae regnis condemnarunt.

Libros etiam eiusdem Ioannis Wicleff comburendos fore dictus archiepiscopus Pragensis sedis apostolicae commissarius in hac parte sententialiter iudicavit et eorum qui superessent prohibuit lectionem.

Rursus his ad notitiam sedis apostolicae et generalis concilii deductis Romanus pontifex in concilio Romano ultimo celebrato dictos libros tractatus et opuscula condemnavit iubens illos publice concremari districtius inhibendo ne quis christi nomine insignitus auderet aliquem vel aliquos seu aliqua ex dictis libellis voluminibus et tractatibus ac opusculis legere exponere vel tenere aut illis quomodolibet uti vel illos nisi in ipsorum reprobationem allegare publice vel occulte.

Et ut de medio ecclesiae illa periculosa spurcissima que doctrina eliminaretur iussit omnes per locorum ordinarios libros tractatus volumina et opuscula huiusmodi auctoritate apostolica per censuram ecclesiasticam etiam si opus esset cum adiectione quod contra non parentes procederetur tanquam contra fautores haeresis diligenter inquiri et repertos ac reperta ignibus publice concremari.

Haec autem sancta synodus praefatos articulos quadragintaquinque examinari fecit et saepius recenseri per plures reverendissimos patres ecclesiae Romanae cardinales episcopos abbates magistros in theologia doctores iuris utriusque et plures notabiles in multitudine copiosa.

Quibus articulis examinatis fuit repertum prout in veritate est aliquos et plures ex ipsis fuisse et esse notorios haereticos et a sanctis patribus dudum reprobatos alios non catholicos sed erroneos alios scandalosos et blasphemos quosdam piarum aurium offensivos nonnullos eorum temerarios et seditiosos.

Compertum est etiam libros eius plures alios articulos continere similium qualitatum doctrinam que in dei ecclesia vesanam et fidei ac moribus inimicam inducere.

Propterea in nomine domini nostri Iesu christi haec sancta synodus sententias praedictorum archiepiscoporum ac concilii Romani ratificans et approbans praedictos articulos et eorum quemlibet libros eiusdem dialogum et trialogum per eumdem Ioannem Wicleff nominatos et alios eiusdem auctoris libros volumina tractatus et opuscula quocumque nomine censeantur quos hic haberi vult pro sufficienter expressis hoc perpetuo decreto reprobat et condemnat eorumdem librorum et cuiuslibet ipsorum lectionem doctrinam expositionem et allegationem nisi ad eorum reprobationem omnibus christi fidelibus prohibendo: inhibens omnibus et singulis catholicis sub anathematis interminatione ne de cetero dictos articulos aut ipsorum aliquem audeat publice praedicare dogmatizare vel tenere sive libros ipsos docere approbare et tenere vel quomodolibet nisi ad eorum reprobationem ut dictum est allegare: iubens illos libros et tractatus volumina et opuscula praelibata publice concremari prout decretum fuerat in synodo romana sicut superius est expressum.

Super quibus et exsequendis et debite conservandis mandat praedicta sancta synodus ordinariis locorum vigilanter intendere prout ad quemlibet pertinet secundum iura et canonicas sanctiones.

Quia vero libris praedictis diligenter examinatis per doctores et magistros universitatis studii Oxoniensis ultra dictos quadragintaquinque articulos ducentos sexaginta extra pendentes collegerunt quorum aliqui cum supradictis in sententia coincidunt licet non in eadem forma verborum: et sicut de aliis superius dictum est quidam ipsorum erant et sunt haeretici quidam seditiosi quidam erronei alii temerarii nonnulli scandalosi alii insani nec non omnes pene contra bonos mores et catholicam veritatem fuerunt propterea per dictam universitatem scholastice et debite reprobati.

Haec igitur synodus sacrosancta cum deliberatione qua supra praedictos articulos et eorum quemlibet reprobat et condemnat inhibens mandans et decernens prout de aliis xlv superius est expressum.

Eorumdem ducentorum sexaginta articulorum tenores duximus inferius inserendos.

Insuper quia auctoritate sive decreto Romani concilii mandato que ecclesiae et sedis apostolicae datis dilationibus debitis processum fuit super condemnatione dicti Wicleff et suae memoriae edictis propositis denunciationibus que ad vocandum eos qui eumdem sive eius memoriam defendere vellent si qui penitus exsisterent nullus vero comparuit qui eumdem vel suam memoriam defensaret.

Examinatis insuper testibus super impoenitentia finali pertinacia que dicti Wicleff per commissarios deputatos per dominum Ioannem papam modernum et hoc sacrum concilium servatis que servandis prout in tali negotio postulat ordo iuris de eius impoenitentia ac finali pertinacia per evidentia signa testibus legitimis comprobata fuit legitime facta fides.

Propterea instante procuratore fiscali edicto que proposito ad audiendam sententiam ad hunc diem haec sancta synodus declarat definit et sententiat eumdem Ioannem Wicleff fuisse notorium haereticum pertinacem ac in haeresi decessisse anathematizando ipsum pariter et suam memoriam condemnando.

Decernit que et ordinat corpus et eius ossa si ab aliis fidelium corporibus discerni possint exhumari et procul ab ecclesiastica sepultura iactari secundum canonicas et legitimas sanctiones.

Sacrosancta generalis Constantiensis synodus ecclesiam catholicam repraesentans ad exstirpationem praesentis schismatis et errorum ecclesiae que reformationem in capite et in membris faciendam in spiritu sancto legitime congregata ad facilius celerius liberius et utilius unionem ecclesiae consequendam pronunciat decernit statuit et ordinat quod si contingat sedem apostolicam quovis modo vacare in prima illius vacatione ad electionem futuri summi pontificis nullo modo procedatur sine deliberatione et consensu huius sacri generalis concilii.

Et si contrarium fieret illud sit ipso facto auctoritate dicti sacri concilii irritum et inane.

Nullus que electum contra hoc decretum in papam recipiat nec illi ut papae quomodolibet adhaereat vel oboediat sub poena fautoriae dicti schismatis et maledictionis aeternae: puniantur que hoc casu eligentes et electus si consentiat ac illi adhaerentes poenis per hoc sacrum concilium ordinandis.

Suspendit que dicta sancta synodus pro bono unionis ecclesiae omnia iura positiva etiam in conciliis generalibus edita et ipsorum statuta ordinationes consuetudines que et privilegia quibuscumque concessa et poenas contra quoscumque editas in quantum effectum dicti decreti impedire possent quoquo modo. In nomine sanctae et individuae trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen.

sacrosancta generalis Constantiensis synodus in spiritu sancto legitime congregata invocato christi nomine solum deum prae oculis habens visis articulis in hac causa contra dominum Ioannem papam xxiii formatis et oblatis ac probationibus eorumdem factis eiusdem submissione spontanea una cum toto processu huius causae habita matura deliberatione super eisdem per hanc sententiam definitivam quam profert in scriptis pronunciat decernit et declarat recessum per praefatum dominum Ioannem papam xxiii ab hac civitate Constantiensi et dicto sacro generali concilio clandestine de nocte hora suspecta in habitu dissimulato et indecenti factum fuisse et esse illicitum ecclesiae dei et dicto concilio notorie scandalosum pacis et unionis ipsius ecclesiae turbativum et impeditivum schismatis inveterati nutritivum a voto promissione et iuramento per ipsum dominum Ioannem papam deo et ecclesiae et huic sacro concilio praestitis deviativum ipsum que dominum Ioannem papam simoniacum notorium bonorum que et iurium nedum Romanae sed aliarum ecclesiarum et plurium aliorum locorum piorum dilapidatorem notorium malum que spiritualium et temporalium ecclesiae administratorem et dispensatorem fuisse et esse suis detestabilibus inhonestis que vita et moribus ecclesiam dei et populum christianum notorie scandalizantem ante eius assumptionem ad papatum et post usque ad ista tempora: ipsum que per praemissa ecclesiam dei et populum christianum notorie scandalizasse et scandalizare post que monitiones debitas et charitativas iteratis et crebris vicibus eidem factas in praemissis malis pertinaciter perseverasse se que ex hoc notorie incorrigibilem reddidisse ipsum que propter praemissa et alia crimina in processu dictae causae contra eum deducta et contenta tamquam indignum inutilem et damnosum a papatu et omni eius administratione spirituali et temporali amovendum privandum et deponendum fore.

Et eum dicta sancta synodus amovet privat et deponit universos et singulos christicolas cuiuscumque status dignitatis vel conditionis exsistant ab eius oboedientia fidelitate et iuramento absolutos declarando.

Inhibendo insuper universis christifidelibus ne eumdem a papatu ut praemittitur sic depositum de cetero in papam recipiant seu eum papam nominent aut illi tamquam papae adhaereant seu quoquo modo oboediant.

Et nihilominus ex certa scientia et de plenitudine potestatis supplet dicta sancta synodus omnes et singulos defectus si qui forsan in praemissis vel aliquo praemissorum intervenerint.

Eum que ad standum et morandum in aliquo bono loco et honesto sub custodia tuta serenissimi principis domini Sigismundi Romanorum et Hungariae et caetera regis et universalis ecclesiae advocati et defensoris devotissimi nomine dicti sacri concilii generalis quamdiu dicto sacro concilio generali pro bono unionis ecclesiae dei videbitur condemnandum fore et eadem sententia condemnat.

Alias vero poenas quae pro dictis criminibus et excessibus inferri deberent iuxta canonicas sanctiones dictum concilium arbitrio suo reservat declarandas et infligendas secundum quod rigor iustitiae vel misericordiae ratio suadebit.

Item decernit statuit et ordinat dicta sancta synodus pro bono unionis ecclesiae dei quod nullo umquam tempore reeligantur in papam dominus Balthasar de Cossa nuper Ioannes xxiii nec Angelus de Corario Gregorius xii nec Petrus de Luna Benedictus xiii in suis oboedientiis nuncupati.

Et si contrarium fieret id sit ipso facto irritum et inane.

Nullus que cuiuscumque dignitatis vel praeminentiae etiam si imperiali regali cardinalatus vel pontificali dignitate praefulgeat eis vel eorum alteri contra hoc decretum ullo umquam tempore oboediat seu adhaereat sub poena fautoriae dicti schismatis et maledictionis aeternae ad quas contra praesumptores si qui in posterum fuerint etiam cum invocatione brachii saecularis et alias rigide procedatur

in nomine sanctae et individuae trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen.

cum in nonnullis mundi partibus quidam temerarie asserere praesumant populum christianum debere sacrum eucharistiae sacramentum sub utraque panis et vini specie suscipere et non solum sub specie panis sed etiam sub specie vini populum laicum passim communicent etiam post coenam vel alias non ieiunum et communicandum esse pertinaciter asserant contra laudabilem ecclesiae consuetudinem rationabiliter comprobatam quam tamquam sacrilegam damnabiliter reprobare conantur a capite incipiendo: hinc est quod hoc praesens Constantiense concilium generale in spiritu sancto legitime congregatum adversus hunc errorem saluti fidelium providere satagens matura plurium doctorum tam divini quam humani iuris deliberatione praehabita declarat decernit et definit quod licet christus post coenam instituerit et suis apostolis ministraverit sub utraque specie panis et vini hoc venerabile sacramentum tamen hoc non obstante sacrorum canonum auctoritas laudabilis et approbata consuetudo ecclesiae servavit et servat quod huiusmodi sacramentum non debet confici post coenam neque a fidelibus recipi non ieiunis nisi in casu infirmitatis aut alius necessitatis a iure vel ab ecclesia concesso vel admisso.

Et sicut haec consuetudo ad vitanda aliqua pericula et scandala rationabiliter introducta est sic potuit simili aut maiori ratione introduci et rationabiliter observari quod licet in primitiva ecclesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fidelibus sub utraque specie tamen postea a conficientibus sub utraque et a laicis tantummodo sub specie panis suscipiatur cum firmissime credendum sit et nullatenus dubitandum integrum christi corpus et sanguinem tam sub specie panis quam sub specie vini veraciter contineri.

Unde cum huiusmodi consuetudo ab ecclesia et sanctis patribus rationabiliter introducta et diutissime observata sit habenda est pro lege quam non licet reprobare aut sine ecclesiae auctoritate pro libito innovare.

Quapropter dicere quod hanc consuetudinem aut legem observare sit sacrilegum aut illicitum censeri debet erroneum: et pertinaciter asserentes oppositum praemissarum tamquam haeretici arcendi sunt et graviter puniendi per dioecesanos locorum seu officiales eorum aut inquisitores haereticae pravitatis in regnis seu provinciis in quibus contra hoc decretum aliquid fuerit forsan attentatum aut praesumptum iuxta canonicas et legitimas sanctiones in favorem catholicae fidei contra haereticos et eorum fautores salubriter adinventas.

Item ipsa sancta synodus decernit et declarat super ista materia reverendissimis in christo patribus et dominis patriarchis primatibus archiepiscopis episcopis et eorum in spiritualibus vicariis ubilibet constitutis processus esse dirigendos in quibus eis committatur et mandetur auctoritate huius sacri concilii sub poena excommunicationis ut effectualiter puniant eos contra hoc decretum excedentes.

Eos vero qui in communicando populum sub utraque specie panis et vini exorbitaverunt et sic faciendum esse docuerunt si ad poenitentiam redeant ad gremium ecclesiae suscipiant iniuncta eis pro modo culpae poenitentia salutari.

Qui vero ex illis ad poenitentiam redire non curaverint animo indurato per censuras ecclesiasticas per eos ut haeretici sunt coercendi invocato etiam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii saecularis.

Cum principium cuiuslibet rei potissima pars sit ut principium decens et amabile deo et possibilis ecclesiae reintegratio fiat sacrosancta generalis synodus Constantiensis in spiritu sancto congregata legitime ecclesiam catholicam repraesentans ut istae duae oboedientiae videlicet illa quae profitetur dominum Ioannem xxiii olim fuisse papam et illa quae profitetur dominum Gregorium xii esse papam unanimiter una alteri et altera alteri coniungantur sub capite christo dictas convocationem auctorizationem approbationem et confirmationem nomine illius domini qui in sua oboedientia dicitur Gregorius xii nunc factas quantum ad ipsum spectare videtur quia abundans ad certitudinem pro bona cautela nemini nocet sed omnibus prodest in omnibus et per omnia admittit et aliquo modo has supradictas duas oboedientias coniunctas et unitas esse decernit et declarat in uno corpore domini nostri Iesu christi et huius sacri universalis concilii generalis in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Sacrosancta generalis synodus Constantiensis et caetera ut ecclesiae sanctae dei eo melius sincerius et securius provideatur statuit pronunciat ordinat et decernit quod proxima electio futuri Romani pontificis fiat modo forma loco tempore et materia per sacrum concilium ordinandis.

Et quod idem concilium possit et valeat in futurum quascumque personas cuiuscumque status vel oboedientiae sint aut fuerint ad electionem huiusmodi active et passive et alios quoscumque actus ecclesiasticos et omnia alia opportuna non obstantibus quibuscumque processibus poenis aut sententiis habilitare recipere et deputare modo et forma quibus tunc videbitur expedire.

Quod que sacrum concilium non dissolvatur donec electio huiusmodi fuerit celebrata.

Exhortans dicta sancta synodus invictissimum principem dominum Sigismundum Romanorum et Hungarorum regem pariter et requirens quatenus tamquam pius ecclesiae advocatus et sacri concilii defensor et protector omnem ad hoc operam efficaciter impendat et verbo regio velle facere hoc promittat ac litteras suae maiestatis desuper fieri decernat.

Sacrosancta generalis synodus Constantiensis in spiritu sancto legitime congregata universalem ecclesiam catholicam repraesentans cessionem renunciationem et resignationem pro parte illius domini qui in sua oboedientia dicebatur Gregorius xii iuris tituli et possessionis quod quem et quam habuit in papatu vel si quod quem vel quam habuit in papatu nunc per magnificum et potentem dominum Carolum de Malatestis hic praesentem eius ad hoc procuratorem irrevocabilem pro eodem domino qui dicebatur Gregorius xii factas admittit approbat et collaudat in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Sacrosancta Constantiensis synodus generalis ecclesiam catholicam repraesentans ad exstirpationem schismatis errorum que et haeresium in spiritu sancto legitime congregata auditis diligenter et examinatis libris et opusculis damnatae memoriae Ioannis Wicleff per doctores et magistros studii generalis Oxoniensis qui de eisdem libris et opusculis ducentos et sexaginta reprobos excerpendo collegerunt et scholastice reprobarunt articulos quos omnes haec sacra synodus fecit examinari et saepius recenseri per plures reverendissimos patres ecclesiae Romanae cardinales episcopos abbates magistros in theologia doctores utriusque iuris et alios plures notabiles diversorum generalium studiorum numero copioso.

Quibus articulis sic examinatis fuit et est repertum aliquos et plures ex ipsis fuisse et esse notorie haereticos et dudum a sanctis patribus reprobatos quosdam piarum aurium offensivos nonnullos eorumdem temerarios et seditiosos.

Propterea in nomine domini nostri Iesu christi haec sancta synodus praedictos articulos et eorum quemlibet hoc perpetuo decreto reprobat et condemnat: inhibens omnibus et singulis catholicis sub anathematis interminatione ne de cetero dictos articulos aut ipsorum aliquem audeant praedicare dogmatizare offerre vel tenere.

Super quibus exsequendis et debite conservandis mandat praedicta sancta synodus ordinariis locorum ac inquisitoribus haereticae pravitatis vigilanter intendere prout ad quemlibet pertinet secundum iura et canonicas sanctiones.

Si quis vero praemissorum huius sacri concilii decretorum et sententiarum temerarius violator exstiterit animadversione debita per locorum ordinarios quocumque privilegio non obstante sacri huius auctoritate concilii puniatur.

Sicut christus est simul deus et homo sic hostia consecrata est simul corpus christi et verus panis. Quia est corpus christi ad minimum in figura et panis verus in natura vel quod idem sonat est verus panis naturaliter et corpus christi figuraliter.

Cum mendacium haereticum de hostia consecrata inter haereses singulas teneat principatum ut ipsa ab ecclesia exstirpetur secure denuncio modernis haereticis quod non possunt declarare nec intelligere accidens sine subiecto.

Et ideo omnes istae sectae haereticae in capitulo ignorantium Ioannis quartum: nos adoramus quod scimus.

Audacter praenostico omnibus istis sectis et suis complicibus quod non defendant fidelibus quod sacramentum erit accidens sine subiecto antequam christus et tota triumphans ecclesia venerit in finali iudicio equitans super flatum angeli Gabrielis.

Sicut Ioannes figuraliter fuit Elias et non personaliter sic panis in altari figuraliter est corpus christi.

Et absque omni ambiguitate haec est figurativa locutio: hoc est corpus meum sicut ista locutio: Ioannes est Elias.

Fructus istius dementiae qua fingitur accidens sine subiecto foret blasphemare in deum scandalizare sanctos et illudere ecclesiae per mendacia accidentis.

Definientes parvulos fidelium sine sacramentali baptismo decedentes non fore salvandos sunt in hoc stolidi et praesumptuosi.

Levis et brevis confirmatio episcoporum cum additis ritibus tantum solemnizatis est ex motione diaboli introducta ut populus in fide ecclesiae illudatur et episcoporum solemnitas aut necessitas plus credatur.

Quantum ad oleum quo episcopi ungunt pueros et peplum lineum quod complexum est capiti videtur quod sit ritus levis infundabilis ex scriptura.

Et quod ista confirmatio introducta super apostolos blasphemat in deum.

Confessio vocalis facta sacerdoti introducta per Innocentium non est tam necessaria homini ut definit.

Quia si quis solum cogitatu verbo vel opere offenderet fratrem suum solo cogitatu verbo opere sufficit poenitere.

Grave est et infundabile presbyterum audire confessionem populi modo quo Latini utuntur.

In his verbis vos mundi estis sed non omnes posuit diabolus pedicam infidelium qua pedem caperet christiani.

Introduxit enim confessionem privatam et infundabilem.

Et postquam illa confessori nota fuit ut legem statuit quod non prodatur populo malitia sic confessi.

Coniectura probabilis est quod talis qui rite vivit est diaconus vel sacerdos.

Sicut enim coniicio quod iste est Ioannes sic probabili coniectura cognosco quod iste sancte vivendo constitutus est a deo in tali officio sive statu.

Non ex testificatione hominis ordinantis sed ex iustificatione operis capienda est probabilis evidentia talis status.

Deus enim potest sine tali instrumento digno vel indigno personam aliam in tali statu constituere.

Nec est probabilior evidentia quam ex vita.

Ideo habita vita sancta et doctrina catholica satis est ecclesiae militanti.

Error in principio et fine.

Conversatio mala praelati subtrahit acceptationem ordinum et aliorum sacramentorum a subditis.

Qui tamen necessitate urgente possent hoc ab eis capere supplicando pie quod deus suppleat per ministros suos diabolos opus vel finem officii ad quod iurant.

Antiqui ex cupiditate temporalium ex spe mutuorum iuvaminum aut ex causa excusandae libidinis licet desperent de prole copulentur ad invicem nam vere matrimonialiter copulantur.

Haec verba: accipiam te in uxorem eligibiliora sunt in contractu matrimoniali quam ista: ego te accipio in uxorem.

Et quod contrahendo cum una per haec verba de futuro et post cum alia per haec verba de praesenti non debent frustrari verba prima per verba secundaria de praesenti.

Papa qui se falso nominat servum servorum dei sub nullo gradu est in opere evangelii sed mundano. Et si sit in ordine aliquo est in ordine daemonum deo plus culpabiliter servientium.

Papa non dispensat cum simonia vel voto temerario cum ipse sit capitalis simoniacus vovens temerarie servare statum suum damnabiliter hic in via.

Error in fine.

Quod papa sit summus pontifex est ridiculum.

Et christus nec in Petro nec in alio talem approbavit dignitatem.

Papa est patulus antichristus.

Non solum illa persona simplex sed multitudo paparum a tempore donationis ecclesiae cardinalium episcoporum et suorum complicum aliorum est antichristi persona composita monstruosa.

Non tamen repugnat quin Gregorius et alii papae qui in vita sua fecerunt multa bona de genere fructuoso finaliter poenitebant.

Petrus et Clemens cum ceteris adiutoribus in fide non fuerunt papae sed dei adiutores ad aedificandam ecclesiam domini nostri Iesu christi.

Quod ex fide evangelii ista papalis praeminentia coepit ortum est aeque falsum sicut quod ex prima veritate error quilibet exortus.

Duodecim sunt procuratores et discipuli antichristi: papa cardinales patriarchae archiepiscopi episcopi archidiaconi officiales decani monachi bifurcati canonici pseudofratres introducti iam ultimo et quaestores.

Patet luce clarius quod quicumque est humilior ecclesiae servicinior et in amore christi quoad suam ecclesiam amacinior est in ecclesia militante maior et proximus christi vicarius reputandus.

Omnis iniuste occupans quodcumque bonum dei capit rapina furto vel latrocinio aliena.

Nec testium depositio nec iudicis sententiatio nec corporalis possessio sicut nec descensus haereditarius nec humana commutatio sive donatio confert homini sine gratia dominium vel ius ad aliquid vel omnia ista simul.

Error si intelligatur de gratia gratum faciente.

Nisi adsit lex charitatis intrinsecus nemo propter chartas vel bullas habet habilitatem vel iustitiam plus vel minus.

Nos non debemus praestare aut donare aliquid peccatori dum cognoscimus ipsum esse talem.

Quia sic foveremus proditorem dei nostri.

Sicut princeps vel dominus tempore quo est in peccato mortali non sortitur nomen illius officii nisi nomine tenus et satis aequivoce sic nec papa episcopus vel sacerdos dum lapsus fuerit in mortali.

Omnis habituatus in peccato mortali caret quocumque dominio et usu licito operis etiam boni de genere.

Ex principiis fidei est per se notum quod quidquid homo in mortali peccato fecerit peccat mortaliter.

Ad verum saeculare dominium requiritur iustitia dominantis hic quod nullus exsistens in peccato mortali est dominus alicuius rei.

Omnes religiosi moderni se ipsos necessitant ut hypocrisi maculentur.

Ad hoc enim sonat sua professio ut sic ieiunent ut sic induant et ut sic faciant quidquid differenter ab aliis observant.

Omnis privata religio sapit ut sic imperfectionem et peccatum quo homo indisponitur ad deo libere serviendum.

Religio sive regula privata sapit praesumptionem blasphemam et arrogantem supra deum.

Et religiosi talium ordinum per hypocrisin defensionis suae religionis praesumunt se supra apostolos exaltare.

Christus non docet in scriptura aliquam speciem ordinis de capitulo antichristi.

Et ideo non est de suo beneplacito quod sint tales.

Capitulum autem istud in istis speciebus duodecim continetur quae sunt papa cardinales patriarchae archiepiscopi episcopi archidiaconi officiales decani monachi canonici fratres de quatuor ordinibus et quaestores. Ex fide et operibus quatuor sectarum quae sunt clerus caesareus varius monachus varius canonicus atque fratres evidenter elicio quod nulla persona istarum est membrum christi in sanctorum catalogo nisi in fine dierum deseruerit acceptatam stolide sectam suam.

Paulus quondam pharisaeus propter meliorem sectam christi de eius licentia sectam illam dereliquit.

Et haec ratio quare claustrales cuiuscumque sectae fuerint vel obligationis aut quocumque iuramento stulto astricti debent libere ex mandato christi exuere ista vincula et induere libere sectam christi.

Sufficit laicis quod quandoque dant servis dei decimas suorum proventuum.

Et cum istis paribus semper dant ecclesiae licet non semper clero caesareo a papa vel suis subditis assignato.

Potestas quae fingitur a papa et aliis quatuor novis sectis sunt fictae et ad seducendum subditos diabolice introductae ut praelatorum caesareorum excommunicatio citatio incarceratio et redditus pecuniarum venditio.

Multi sacerdotes simplices superant praelatos in huiusmodi potestate.

Immo videtur fidelibus quod magnitudo potestatis spiritualis plus consequitur filium imitatorium christi in moribus quam praelatum qui per cardinales et tales apostatas est electus.

Subtrahat populus decimas oblationes et alias privatas eleemosynas ab indignis antichristi discipulis cum hoc facere debeat de lege dei.

Nec est timenda sed gaudenter acceptanda maledictio vel censura quam inferunt discipuli antichristi.

Dominus papa episcopi omnes religiosi vel puri clerici titulo perpetuae possessionis dotati debent renunciare illis in manibus brachii saecularis.

Quod si pertinaciter noluerint per saeculares dominos debent cogi.

Non est maior haereticus vel antichristus quam ille clericus qui docet quod licitum est sacerdotibus et levitis legis gratiae dotari in possessionibus temporalibus et si sunt aliqui haeretici vel blasphemi sunt illi clerici qui hoc docent.

Non solum possunt domini temporales auferre bona fortunae ab ecclesia habitualiter delinquente nec solum hoc eis licet sed debent hoc facere sub poena damnationis aeternae.

Deus non approbat quemquam damnari civiliter vel civiliter iudicari.

Si fiat obiectio contra impugnantes dotationem ecclesiae de Benedicto Gregorio et Bernardo qui pauca temporalia in pauperie possidebant dicitur quod illi finaliter poenitebant.

Si iterum obiicias quod fingo sanctos istos de ista declinatione a lege domini finaliter poenitere doce tu quod sint sancti et ego docebo quod finaliter poenitebant.

Si scripturae sacrae et rationi debemus credere patet quod discipuli christi non habent potestatem coacte exigendi temporalia per censuras sed hoc tentantes sunt filii Heli filii Belial.

Quaelibet essentia habet unum suppositum secundum quod producitur aliud suppositum par priori.

Et ista est actio immanens perfectissima possibilis naturae.

Quaelibet essentia sive corporea sive incorporea est communis tribus suppositis et omnibus illis insunt communiter proprietates accidentia et operationes.

Deus nihil potest annihilare nec mundum maiorare vel minorare sed animas usque ad certum numerum creare et non ultra.

Impossibile est duas substantias corporeas coextendi unam continue quiescentem localiter et aliam corpus christi quiescens continue penetrantem.

Linea aliqua mathematica continua componitur ex duobus tribus vel quatuor punctis immediatis aut solum ex punctis simpliciter finitis vel tempus est fuit vel erit compositum ex instantibus immediatis.

Item non est possibile quod tempus et linea si sint taliter componantur.

Prima pars est error in philosophia sed ultima errat circa divinam potentiam.

Imaginandum est unam substantiam corpoream in principio suo ductam esse ex indivisibilibus compositam et occupare omnem locum possibilem.

Quilibet est deus.

Quaelibet creatura est deus.

Ubique omne ens est cum omne ens sit deus. Omnia quae eveniunt absolute necessario eveniunt.

Infans praescitus et baptizatus necessario vivet diutius et peccabit in spiritum sanctum ratione cuius merebitur ut perpetuo condemnetur.

Et ita nullus ignis ipsum potest comburere pro hoc tempore vel instanti.

Ut fidem asseram quod omnia quae evenient de necessitate evenient.

Sic paulus praescitus non potest vere poenitere hoc est contritione peccatum finalis impoenitentiae delere aut ipsum non habere debere.

Sacrosanctum generale concilium Constantiense divinitus congregatum et ecclesiam catholicam repraesentans ad perpetuam rei memoriam.

Quia teste veritate arbor mala fructus malos facere consuevit hinc est quod vir damnatae memoriae Ioannes Wicleff sua mortifera doctrina non in christo Iesu per evangelium ut olim sancti patres fideles filios genuere sed contra christi salutarem fidem velut radix virulenta plures genuit filios pestiferos quos sui perversi dogmatis reliquit successores.

Adversus quos haec sancta synodus Constantiensis tamquam contra spurios et illegitimos filios cogitur insurgere et eorum errores ab agro dominico tamquam vepres nocivas cura pervigili et cultro auctoritatis ecclesiasticae resecare ne ut cancer serpant in perniciem aliorum.

Cum itaque in sacro generali concilio nuper Romae celebrato decretum fuerit doctrinam damnatae memoriae Ioannis Wicleff damnandam esse et libros eius huiusmodi doctrinam continentes fore tamquam haereticos comburendos et doctrinam ipsam damnatam et libros eius tamquam doctrinam insanam et pestiferam includentes combustos fuisse cum effectu et huiusmodi decretum huius sacri auctoritate concilii fuerit approbatum nihilominus tamen quidam Ioannes Huss in hoc sacro concilio hic personaliter constitutus non christi sed potius Ioannis Wicleff haeresiarchae discipulus post et contra damnationem et decretum huiusmodi ausu temerario contraveniens errores eius plures et haereses tam ab ecclesia dei quam etiam a ceteris olim reverendis in christo patribus dominis archiepiscopis et episcopis diversorum regnorum et magistris in theologia plurium studiorum condemnatos dogmatizavit asseruit et praedicavit praesertim condemnationi scholasticae ipsorum articulorum Ioannis Wicleff factae pluries in universitate Pragensi cum suis complicibus in scholis et in praedicationibus publice resistendo ac ipsum Ioannem Wicleff virum catholicum et doctorem evangelicum in favorem eius doctrinae coram multitudine cleri et populi declaravit: certos etiam articulos infrascriptos et plures alios merito damnabiles tamquam catholicos asseruit et publicavit qui in libris ipsius Ioannis Huss et opusculis notorie continentur.

Quapropter habita prius plenaria informatione de praemissis et diligenti deliberatione reverendissimorum in christo patrum dominorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium patriarcharum archiepiscoporum episcoporum et ceterorum praelatorum et doctorum sacrae paginae et iuris utriusque in multitudine copiosa haec sacrosancta synodus Constantiensis declarat et diffinit articulos infrascriptos qui habita collatione per plures magistros in sacra pagina reperti fuerunt contineri in eius libris et opusculis manu propria scriptis et quos etiam idem Ioannes Huss in publica audientia coram patribus et praelatis huius sacri concilii confessus fuit in suis libris et opusculis contineri non esse catholicos nec tamquam tales esse dogmatizandos sed ex eis plures esse erroneos alios scandalosos aliquos piarum aurium offensivos plures que eorum esse temerarios et seditiosos et nonnullos eorumdem esse notorie haereticos et iam dudum a sanctis patribus et generalibus conciliis reprobatos et damnatos ipsos que praedicare dogmatizare aut quomodolibet approbare districte inhibendo.

Sed cum infrascripti articuli expresse contineantur in libris seu tractatibus suis videlicet in libro quem intitulavit de ecclesia et aliis suis opusculis ideo libros praedictos et doctrinam suam et singulos alios tractatus et opuscula in latino sive vulgari Bohemico per ipsum editos aut in quocumque alio idiomate per alium vel alios translatos haec sacrosancta synodus reprobat atque damnat ipsos comburendos publice et solemniter in praesentia cleri et populi in civitate Constantiensi et alibi decernit et definit adiiciens propter praemissa omnem eius doctrinam merito esse et fore suspectam de fide et ab omnibus christi fidelibus evitandam.

Et ut de medio ecclesiae illa perniciosa doctrina eliminetur haec sancta synodus prorsus iubet per locorum ordinarios tractatus et opuscula huiusmodi per censuram ecclesiasticam etiam si sit opus cum adiectione poenae et fautoriae haereseos diligenter inquiri et repertos ignibus publice concremari.

Si quis autem huius sententiae ac decreti violator aut contemptor exstiterit statuit eadem sancta synodus per locorum ordinarios et inquisitores haereticae pravitatis contra talem vel tales veluti suspectum vel suspectos de haeresi procedendum.

Visis insuper actis et actitatis in causa inquisitionis de et super haeresi contra praedictum Ioannem Huss habitis et factis et habita prius fideli et plenaria commissariorum in huiusmodi causa deputatorum relatione aliorum que magistrorum in theologia et iuris utriusque doctorum in de et super actis actitatis et dictis testium fide dignorum et plurimorum quae dicta ipsi Ioannis Huss palam et publice lecta fuerunt coram patribus et praelatis huius sacri concilii per quorum testium dicta apertissime constat eumdem Ioannem multa mala scandalosa et seditiosa et periculosas haereses dogmatizasse et publice per multa annorum curricula praedicasse christi nomine invocato haec sacrosancta synodus Constantiensis solum deum prae oculis habens per hanc definitivam sententiam quam profert in his scriptis pronunciat decernit et declarat dictum Ioannem Huss fuisse et esse verum et manifestum haereticum ipsum que errores et haereses ab ecclesia dei dudum damnatos et damnatas ac plurima scandalosa piarum aurium offensiva temeraria et seditiosa dogmatizasse et publice praedicasse in non modicam offensam divinae maiestatis ac universalis ecclesiae scandalum et fidei catholicae detrimentum claves etiam ecclesiae et censuras ecclesiasticas vilipendisse in quibus per annos multos perstitit animo indurato christi fideles per suam pertinaciam nimium scandalizans cum appellationem ad dominum nostrum Iesum christum tamquam ad supremum iudicem omissis ecclesiasticis mediis interposuerit in qua multa falsa et iniuriosa posuit et scandalosa ipsius sedis apostolicae censurarum ecclesiasticarum et clavium in contemptum.

Idcirco propter praemissa et alia plura praefatum Ioannem Huss haereticum fuisse haec sancta synodus pronunciat et tamquam haereticum iudicandum et condemnandum fore iudicat et condemnat per praesentes: dictam que appellationem tamquam iniuriosam et scandalosam et illusoriam iurisdictioni ecclesiasticae reprobando ipsum que Ioannem Huss populum christianum maxime in regno Bohemiae in praedicationibus suis publicis et scripturis per eum compilatis seduxisse ac eiusdem populi christiani non veracem praedicatorem evangelii christi secundum expositionem sanctorum doctorum sed fuisse verius seductorem.

Verum quia per ea quae haec sacrosancta synodus vidit et audivit cognovit eumdem Ioannem Huss pertinacem et incorrigibilem et adeo talem quod non cupiebat ad gremium sanctae matris ecclesiae redire neque haereses et errores per eum publice defensatos et praedicatos velle abiurare idcirco haec sancta synodus Constantiensis eumdem Ioannem Huss ab ordine sacerdotali et aliis ordinibus quibus exsistit insignitus deponendum et degradandum fore declarat et decernit: committens nihilominus reverendis in christo patribus archiepiscopo Mediolanensi Feltrensi Astensi Alexandrino Bangorensi et Vaurensi episcopis ut in praesentia huius sacrosanctae synodi dictam degradationem secundum quod ordo iuris requirit debite exsequantur.

Haec sancta synodus constantiensis Ioannem Huss attento quod ecclesia dei non habeat ultra quod agere valeat iudicio saeculari relinquit et ipsum curiae saeculari relinquendum fore decernit.

Unica est sancta universalis ecclesia quae est praedestinatorum universitas.

Et infra sequitur universalis sancta ecclesia tantum est una sicut tantum unus est numerus omnium praedestinatorum.

Paulus numquam fuit membrum diaboli licet fecerit quosdam actus actibus ecclesiae malignantium consimiles.

Praesciti non sunt partes ecclesiae cum nulla pars eius ab ea finaliter excidat eo quod praedestinationis charitas quae ipsam ligat non excidit.

Duae naturae divinitas et humanitas sunt unus christus.

Praescitus etsi aliquis sit in gratia secundum praesentem iustitiam tamen numquam est pars sanctae ecclesiae: et praedestinatus semper manet membrum ecclesiae licet aliquando excidat a gratia adventitia sed non a gratia praedestinationis.

Sumendo ecclesiam pro convocatione praedestinatorum sive sit in gratia sive non secundum praesentem iustitiam isto modo ecclesia est articulus fidei.

Petrus non fuit nec est caput sanctae ecclesiae catholicae.

Sacerdotes quomodolibet criminose viventes sacerdotii polluunt potestatem et sicut filii infideles sentiunt infideliter de septem sacramentis ecclesiae de clavibus officiis censuris moribus caeremoniis et sacris rebus ecclesiae veneratione reliquiarum indulgentiis et ordinibus.

Papalis dignitas a Caesare inolevit et papae praefectio et institutio a Caesaris potentia emanavit.

Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se vel de alio quod esset caput ecclesiae particularis sanctae: nec Romanus pontifex est caput Romanae ecclesiae.

Non oportet credere quod iste quicumque particularis Romanus pontifex sit caput cuiuscumque particularis ecclesiae sanctae nisi deus eum praedestinaverit.

Nemo gerit vicem christi vel Petri nisi sequatur eum in moribus cum nulla alia sequela sit pertinentior nec aliter recipiat a deo procuratoriam potestatem: quia ad illud officium vicarii requiritur et morum conformitas et instituentis auctoritas. Papa non est manifestus et verus successor principis apostolorum Petri si vivit moribus contrariis Petro: et si quaerit avaritiam tunc est vicarius Iudae Iscarioth.

Et pari evidentia cardinales non sunt manifesti et veri successores collegii aliorum apostolorum christi nisi vixerint more apostolorum servantes mandata et consilia domini nostri Iesu christi.

Doctores ponentes quod aliquis per censuram ecclesiasticam emendandus si corrigi noluerit saeculari iudicio est tradendus pro certo sequuntur in hoc pontifices scribas et phariseos qui christum nolentem eis oboedire in omnibus dicentes nobis non licet interficere quemquam ipsum saeculari iudicio tradiderunt eo quod tales sunt homicidae graviores quam Pilatus.

Oboedientia ecclesiastica est oboedientia secundum adinventionem sacerdotum ecclesiae praeter expressam auctoritatem scripturae.

Divisio immediata humanorum operum est quod sint vel virtuosa vel vitiosa: quia si homo est vitiosus et agit quicquam tunc agit vitiose et si est virtuosus et agit quicquam tunc agit virtuose.

Quia sicut vitium quod crimen dicitur sive mortale peccatum inficit universaliter actus hominis vitiosi sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi.

Sacerdos christi vivens secundum legem eius et habens scripturae notitiam et affectum ad aedificandum populum debet praedicare non obstante praetensa excommunicatione.

Et infra: quod si papa vel aliquis praepositus mandet sacerdoti sic disposito non praedicare non debet subditus oboedire.

Quilibet praedicantis officium de mandato accipit qui ad sacerdotium accedit: et illud mandatum debet exsequi praetensa excommunicatione non obstante.

Per censuras ecclesiasticas excommunicationis suspensionis et interdicti ad suam exaltationem clerus populum laicalem sibi suppeditat avaritiam multiplicat malitiam protegit et viam praeparat antichristo.

Signum autem evidens est quod ab antichristo tales procedant censurae quas vocant in suis processibus fulminationes quibus clerus principalissime procedit contra illos qui denudant nequitiam antichristi quam clerus pro se maxime usurpavit.

Si papa est malus et praesertim si est praescitus tunc ut Iudas apostolus est diabolus fur et filius perditionis et non est caput sanctae militantis ecclesiae cum nec sit membrum eius.

Gratia praedestinationis est vinculum quo corpus ecclesiae et quodlibet eius membrum iungitur ipso capiti insolubiliter.

Papa vel praelatus malus et praescitus est aequivoce pastor et vere fur et latro.

Papa non debet dici sanctissimus etiam secundum officium quia alias rex etiam deberet dici sanctissimus secundum officium et tortores et praecones dicerentur sancti: immo etiam diabolus deberet vocari sanctus cum sit officiarius dei.

Si papa vivit contrarie christo etiamsi ascenderet per ritam et legitimam electionem secundum constitutionem humanam vulgatam tamen aliunde ascenderet quam per christum dato etiam quod intraret per electionem a deo principaliter factam.

Nam Iudas Iscarioth rite et legitime est electus a deo Iesu christo ad apostolatum et tamen ascendit aliunde in ovile ovium.

Condemnatio quadragintaquinque articulorum Ioannis Wicleff per doctores facta est irrationabilis et iniqua et male facta et ficta est causa per eos allegata videlicet quod nullus ex eis sit catholicus sed quilibet eorum aut est haereticus aut erroneus aut scandalosus.

Non eo ipso quo electores vel maior pars eorum consenserunt viva voce secundum ritus hominum in personam aliquam eo ipso illa persona est legitime electa vel quod eo ipso est verus et manifestus successor vel vicarius Petri apostoli vel alterius apostoli in officio ecclesiastico.

Unde sive electores bene vel male elegerunt operibus electi debemus credere.

Nam eo ipso quo quis copiosius operatur meritorie ad profectum ecclesiae habet a deo ad hoc copiosius potestatem.

Non est scintilla apparentiae quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens ecclesiam quod semper cum ipsa militante ecclesia conversetur.

Christus sine talibus monstruosis capitibus per suos veraces discipulos sparsos per orbem terrarum melius suam ecclesiam regularet.

Apostoli et fideles sacerdotes domini strenue in necessariis ad salutem regularunt ecclesiam antequam papae officium foret introductum sic facerent deficiente per summe possibile papa usque ad diem iudicii.

Nullus est dominus civilis nullus est praelatus nullus est episcopus dum est in peccato mortali.

Praecipua sollicitudine volens haec sacrosancta synodus ad exstirpationem errorum et haeresium in diversis mundi partibus invalescentium procedere sicut tenetur et ad hoc collecta est nuper accepit quod nonnullae assertiones erroneae in fide et bonis moribus ac multipliciter scandalosae totius que reipublicae statum et ordinem subvertere molientes dogmatizatae sunt inter quas haec assertio delata est: quilibet tyrannus potest et debet licite et meritorie occidi per quemcumque vassalum suum vel subditum etiam per insidias et blanditias vel adulationes non obstante quocumque praestito iuramento seu confoederatione facta cum eo non expectata sententia vel mandato iudicis cuiuscumque.

Adversus hunc errorem satagens haec sancta synodus insurgere et ipsum funditus tollere praehabita deliberatione matura declarat decernit et definit huiusmodi doctrinam erroneam esse in fide et in moribus ipsam que tamquam haereticam scandalosam seditiosam et ad fraudes deceptiones mendacia proditiones periuria vias dantem reprobat et condemnat.

Declarat insuper decernit et definit quod pertinaciter doctrinam hanc perniciosissimam asserentes sunt haeretici et tamquam tales iuxta canonicas et legitimas sanctiones puniendi.

In nomine domini Amen.

christus deus et salvator noster vitis vera cuius pater agricola est discipulos ceteros que fideles suos in illis instituens inquit: si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et arescet. Cuius summi doctoris et magistri doctrinam sequens et praecepta exsequens haec sancta synodus Constantiensis in causa inquisitionis haereticae pravitatis per eamdem sanctam synodum mota fama publica referente et clamorosa insinuatione ministrante contra magistrum Hieronymum dictum de Praga magistrum in artibus laicum ex cuius causae actis et processibus constat eumdem Hieronymum tenuisse asseruisse et dogmatizasse nonnullos articulos haereticos et erroneos dudum a sanctis patribus reprobatos quosdam vero blasphemos alios scandalosos alios piarum aurium offensivos temerarios et seditiosos dudum per damnatae memoriae viros Ioannem Wicleff et Ioannem Huss assertos praedicatos et dogmatizatos ac in nonnullis eorum libris et opusculis insertos.

Qui que articuli doctrina et libri praefatorum Ioannis Wicleff et Ioannis Huss ac Wicleff memoria denique Hussi persona per eamdem sanctam synodum et eius sententiam de haeresi condemnati et damnatae fuerunt.

Quam que damnationis sententiam idem Hieronymus postmodum pendente huius inquisitionis causa in eadem sancta synodo cognoscens et profitens veram catholicam et apostolicam fidem approbavit et eidem consensit: anathematizavit que omnem haeresim praecipue eam de qua erat infamatus et se confitebatur infamatum et quam praeteritis temporibus dogmatizaverunt et tenuerunt Ioannes Wicleff et Ioannes Huss in suis opusculis sermonibus et libellis: et propter quam seu quas dicti Wicleff et Huss cum suis dogmatibus et erroribus ab eadem sancta synodo damnati fuerant tamquam haeretici et eorum doctrina similiter damnata praemissorum que omnem damnationem professus est et iuravit se in hac fidei veritate permansurum et si ipse aliquando quicquam contra sentire vel praedicare praesumpserit canonum severitati subiacere et aeternae poenae voluit obligari.

Illam que suam professionem manu sua conscriptam eidem sanctae synodo obtulit atque dedit.

Post quas professionem et abiurationem multis transactis diebus sicut canis ad vomitum rediens ut virus pestilentissimum quod in suo latebat pectore publice evomeret audientiam publicam sibi dari in eadem sancta synodo postulavit.

Qua sibi concessa in eadem synodo publice congregata asseruit dixit et professus est in effectu quod praefatae sententiae damnationis dictorum Wicleff et Ioannis Huss inique consenserat et illam sententiam approbando mentitus fuerat.

Nec verebatur se confiteri mentitum: quin immo confessionem approbationem et professionem suas super illorum damnatione revocabat nunc et in aeternum: asserens se in libris dictorum Wicleff et Ioannis Huss nullam umquam haeresim vel errorem legisse licet ante sententiam fuerit professus et probatum sit evidenter ipsum libros eorum diligenter studuisse legisse et dogmatizasse et in quibus constat plures errores et haereses contineri.

Verum idem Hieronymus de sacramento altaris et transubstantiatione panis in corpus christi professus est se tenere et credere quod ecclesia credit et tenet dicens se plus credere Augustino et ceteris ecclesiae doctoribus quam Wicleff et Huss.

Constat insuper ex praemissis eumdem Hieronymum praedictis Wicleff et Huss damnatis et eorum erroribus adhaerere illorum que fautorem fuisse et esse: propter quae eadem sancta synodus eumdem Hieronymum palmitem putridum aridum in vite non manentem foras mittendum decrevit et decernit: ipsum que haereticum et in haeresim relapsum excommunicatum anathematizatum pronunciat declarat et damnat.

De vultu eius hoc iudicium prodeat qui sedet in throno et ex eius ore procedit gladius bis acutus cuius statera iusta est et aequa sunt pondera qui venturus est iudicare vivos et mortuos domini nostri Iesu christi amen.

Iustus est dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius.

Vultus quidem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum.

Pereat inquit sanctus propheta memoria illius qui non est recordatus facere misericordiam et qui persecutus est hominem inopem et mendicum.

Quanto magis pereat illius qui omnes homines et ecclesiam universalem persecutus est et turbavit Petri de Luna Benedicti XIII a nonnullis nuncupati memoria.

Qui quantum in ecclesiam dei et universum populum christianum peccaverit schisma et divisionem ecclesiae dei fovens nutriens atque continuans: quantis quam que frequentibus devotis et humilibus regum principum et praelatorum precibus exhortationibus et requisitionibus charitative iuxta doctrinam evangelicam admonitus fuerit ut pacem daret ecclesiae et illius sanaret vulnera et eius partes divisas in unam compaginem et corpus unum reficeret quemadmodum ipse iuraverat erat que et diu fuit in sua potestate: quos tamen charitative corripientes nullatenus voluit exaudire quot sint postmodum testes adhibiti quibus etiam minime exauditis necesse fuit secundum praedictam christi evangelicam doctrinam dicere ecclesiae quam quia etiam non audivit habendus sit tamquam ethnicus et publicanus: capitula in causa inquisitionis fidei et schismatis coram praesenti sancta synodo generali super praemissis et aliis contra eum edita ac illorum veritas et notorietas declaravit manifeste.

Super quibus rite et canonice processo ac omnibus rite actis ac diligenter inspectis habita que super ipsis deliberatione matura eadem sancta generalis synodus universalem ecclesiam repraesentans in dicta inquisitionis causa pro tribunali sedens pronunciat decernit et declarat per hanc definitivam sententiam in his scriptis eumdem Petrum de Luna Benedictum XIII ut praemittitur nuncupatum fuisse et esse periurum universalis ecclesiae scandalizatorem fautorem et nutritorem inveterati schismatis inveteratae scissurae et divisionis ecclesiae sanctae dei pacis et unionis eiusdem ecclesiae impeditorem et turbatorem schismaticum et haereticum a fide devium et articuli fidei unam sanctam catholicam ecclesiam violatorem pertinacem cum scandalo ecclesiae dei incorrigibilem notorium et manifestum atque omni titulo gradu honore et dignitate se reddidisse indignum a deo eiectum et praecisum et omni iure eidem in papatu et Romano pontifici ac Romanae ecclesiae quomodolibet competente ipso iure privatum et ab ecclesia catholica tamquam membrum aridum praecisum.

Ipsum que Petrum quatenus de facto papatum secundum se tenet eadem sancta synodus papatu et summo ecclesiae Romanae pontificio omni que titulo gradu honore dignitate beneficiis et officiis quibuscumque ad omnem cautelam privat et deponit et abiicit.

Eidem que inhibet ne deinceps pro papa aut Romano et summo pontifice se gerat omnes que christicolas ab eius oboedientia et omni debito oboedientiae ipsius atque iuramentis et obligationibus eidem quomodolibet praestitis absolvit et absolutos fore declarat ac omnibus et singulis christi fidelibus inhibet sub poena fautoriae schismatis et haeresis atque privationis omnium beneficiorum dignitatum et honorum ecclesiasticorum et mundanorum et aliis poenis iuris etiam si episcopalis et patriarchalis cardinalatus regalis sit dignitas ac imperialis quibus si contra hanc inhibitionem fecerint sint auctoritate huius decreti et sententiae ipso facto privati et alias iuris incurrant poenas ne eidem Petro de Luna schismatico et haeretico incorrigibili notorio declarato et deposito tamquam papae oboediant pareant vel intendant aut eum quovis modo contra praemissa sustineant vel receptent sibi que praestent auxilium consilium vel favorem.

Declarat insuper et decernit omnes et singulas inhibitiones omnes que processus sententias constitutiones et censuras et alia quaecumque per eum factos factas et facta quae possent praemissis obviare irritos irritas irrita atque irritat revocat et annullat: ceteris poenis quas in praemissis casibus iura statuunt semper salvis.

Frequens generalium conciliorum celebratio agri dominici praecipua cultura est quae vepres spinas et tribulos haeresium errorum et schismatum exstirpat excessus corrigit deformata reformat et vineam domini ad frugem uberrimae fertilitatis adducit illorum vero neglectus praemissa disseminat atque fovet.

Haec praeteritorum temporum recordatio et consideratio praesentium ante oculos nostros ponunt.

Propter hoc edicto perpetuo sancimus statuimus decernimus atque ordinamus ut amodo concilia generalia celebrentur: ita quod primum a fine huius concilii in quinquennium immediate sequens secundum vero a fine illius immediate sequentis concilii in septennium et deinceps de decennio in decennium perpetuo celebrentur in locis quae summus pontifex per mensem ante finem cuiuslibet concilii approbante et consentiente concilio vel in eius defectu ipsum concilium deputare et assignare teneatur.

Ut sic per quamdam continuationem semper aut concilium vigeat aut per termini pendentiam exspectetur: quem terminum liceat summo pontifici de fratrum suorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio ob emergentes forte casus abbreviare sed nullatenus prorogetur.

Locum autem pro futuro concilio celebrando deputatum absque evidenti necessitate non mutet.

Sed si forte casus aliquis occurreret quo necessarium videretur ipsum locum mutari puta obsidionis guerrae pestis aut similis tunc liceat summo pontifici de praedictorum fratrum suorum aut duarum partium ipsorum consensu atque subscriptione alium locum prius deputato loco viciniorem et aptum sub eadem tamen natione subrogare nisi idem vel simile impedimemtum per totam illam nationem vigeret.

Et tunc ad aliquem alium viciniorem alterius nationis locum aptum huiusmodi concilium poterit convocare: ad quem praelati et alii qui ad concilium solent convocari accedere teneantur ac si a principio locus ille fuisset deputatus.

Quam tamen loci mutationem vel termini abbreviationem teneatur summus pontifex legitime et solenniter per annum ante praefixum terminum publicare et intimare ut ad ipsum concilium celebrandum possint praedicti statuto termino convenire.

Si vero quod absit in futurum schisma oriri contingeret ita quod duo vel plures pro summis pontificibus se gererent a die quo ipsi duo vel plures insignia pontificatus publice assumpserint seu administrare coeperint intelligatur ipso iure terminus concilii tunc forte ultra annum pendens ad annum proximum breviatus.

Ad quod omnes praelati et ceteri qui ad concilium ire tenentur sub poenis iuris et aliis per concilium imponendis absque alia convocatione conveniant necnon imperator ceteri que reges et principes vel personaliter aut per solemnes nuncios tamquam ad commune incendium exstinguendum per viscera misericordiae domini nostri Iesu christi ex nunc exorati concurrant.

Et quilibet ipsorum pro Romano pontifice gerentium infra mensem a die qua scientiam habere potuit alium vel alios assumpsisse papatus insignia vel in papatu administrasse teneatur sub intimatione maledictionis aeternae et amissione iuris si quod forte sibi quaesitum esset in papatu quam ipso facto incurrat et ultra hoc ad quaslibet dignitates active et passive sit inhabilis concilium ipsum ad terminum anni praedictum in loco prius deputato indicere et publicare et per suas litteras competitori vel competitoribus ipsum vel ipsos provocando ad causam et ceteris praelatis ac principibus quantum in eo fuerit intimare nec non termino praefixo sub poenis praedictis ad concilii locum personaliter se transferre nec inde discedere donec per concilium causa schismatis plenarie sit finita hoc adiuncto quod nullus ipsorum contendentium de papatu in ipso concilio ut papa praesideat. Quin immo ut tanto liberius et citius ecclesia unico et indubitato pastore gaudeat sint ipsi omnes de papatu contendentes postquam dictum concilium inceptum fuerit auctoritate huius sacrae synodi ipso iure ab omni administratione suspensi nec eis aut eorum alteri donec causa ipsa per concilium terminata fuerit a quoquam sub poena fautoriae schismatis quomodolibet oboediatur.

Quod si forte electionem Romani pontificis per metum qui caderet in constantem seu impressionem de cetero fieri contingat ipsam nullius decernimus efficaciae vel momenti nec posse per sequentem consensum etiam metu praedicto cessante ratificari vel approbari.

Non tamen liceat cardinalibus ad aliam electionem procedere nisi ille qui fuit electus forte renunciet vel decedat donec per generale concilium de electione illa fuerit iudicatum.

Et si procedant nulla sit electio ipso iure sint que sic secundo eligentes et electus si se papatui ingesserit omni dignitate honore et statu etiam cardinalatus et pontificali ipso iure privati et inhabiles de cetero ad easdem ac etiam ad papatum nec aliquis eidem secundo electo ut papae sub poena fautoriae schismatis oboediat quoquo modo.

Et eo casu concilium de electione papae provideat illa vice: sed liceat immo et teneantur electores omnes aut saltem maior pars eorum quam cito sine periculo personarum poterunt etiam si periculum omnium bonorum immineat se transferre ad locum tutum et metum praedictum allegare coram notariis publicis et notabilibus personis ac multitudine populi in loco insigni: ita tamen quod allegantes metum huiusmodi habeant in illius metus allegationem exprimere speciem et qualitatem dicti metus et iurare solemniter quod metus taliter allegatus sit verus et quod credant se ipsum posse probare et quod per malitiam vel per calumniam huiusmodi metum non proponant.

Nec ultra proximum futurum concilium ullo modo differri possit allegatio dicti metus.

Teneantur insuper postquam se transtulerunt et metum allegaverunt modo praedicto provocare sic electum ad concilium.

Quod concilium si ultra annum pendeat a die provocationis huiusmodi intelligatur ad annum ut supra ipso iure terminus abbreviatus.

Et nihilominus teneatur electus ipse sub poenis praedictis et cardinales sub poena amissionis cardinalatus et omnium beneficiorum suorum quam ipso facto incurrant infra mensem a die provocationis concilium ipsum indicere et publicare ut supra dicitur et quam citius poterunt intimare: ac cardinales ipsi ceteri que electores ad locum concilii tempore convenienti personaliter se transferre et usque ad finem causae exspectare teneantur.

Teneantur que praelati ceteri ut supra ad convocationem cardinalium tantum si forte electus convocare cessaret accedere: qui sic electus in concilio ipso non praesideat quin immo sit a termino initiandi concilii ipso iure ab omni administratione papatus suspensus nec sibi a quoquam sub poena fautoriae schismatis quomodolibet oboediatur.

Quod si infra annum ante diem indicti concilii contingant supradicti casus videlicet quod plures se gerant pro papa vel quod unus per metum seu per impressionem eligatur censeantur ipso iure tam gerentes se pro papa quam electus per metum seu impressionem et cardinales ad dictum concilium provocati: teneantur que in ipso concilio comparere personaliter causam exponere et iudicium concilii exspectare.

Sed si dictis casibus occurrentibus continget forte casus aliquis quo necessarium sit locum concilii mutare ut obsidionis vel guerrae aut pestis aut similis teneantur nihilominus tam omnes supradicti quam omnes praelati ceteri que qui ad concilium ire tenentur ad locum proximiorem ut praemittitur qui sit habilis ad concilium convenire possit que maior pars praelatorum qui infra mensem ad locum certum declinaverint illum sibi et aliis pro loco concilii deputare ad quem ceteri convenire teneantur ac si a principio fuisset deputatus.

Concilium autem ut praefertur convocatum et congregatum de huiusmodi schismatis causa cognoscens et in contumacia electorum seu gerentium se pro papa vel cardinalium si forte venire neglexerint litem dirimat causam que definiat et culpabiles in schismate procurando seu nutriendo vel in administrando aut oboediendo vel administrantibus favendo seu contra interdictum superius eligendo vel calumniosos in allegando metum etiam ultra praedictas poenas cuiuscumque status gradus seu praeeminentiae exsistant ecclesiasticae vel mundanae personae sic puniat ut vindictae rigor transeat ceteris in exemplum.

Ut autem metus seu impressionis molestia in electione papae eo formidolosius evitetur quo toti christianitati lamentabilius eorum incussio seu factio perpetratur: ultra praedicta specialiter duximus statuendum quod si quis huiusmodi metum vel impressionem aut violentiam electoribus ipsis vel alicui eorum in electione papae intulerit seu fecerit aut fieri procuraverit vel factum ratum habuerit aut in hoc consilium dederit vel favorem facientem ve scienter receptaverit vel defensaverit aut negligens in exsecutione poenarum inferius memoratarum exstiterit cuiuscumque status gradus aut praeeminentiae fuerit etiamsi imperiali regali pontificali aut alia quavis ecclesiastica aut saeculari praefulgeat dignitate illas poenas ipso facto incurrat quae in constitutione felicis recordationis Bonifacii papae VIII quae incipit felicis continentur illis que effectualiter puniatur.

Civitas vero etiam si quod absit urbs Romana fuerit seu alia quaevis universitas quae talia facienti auxilium vel consilium dederit aut favorem vel infra mensem saltem taliter delinquentem prout tanti facinoris enormitas exegerit et facultas ei affuerit non duxerit puniendum eo ipso subiaceat ecclesiastico interdicto.

Et nihilominus praeter dictam urbem pontificali ut supra fit mentio eo ipso sit dignitate privata non obstantibus privilegiis quibuscumque.

Volumus insuper quod in fine cuiuslibet concilii generalis hoc decretum solemniter publicetur necnon quandocumque et ubicumque Romani pontificis electio imminebit facienda ante ingressum conclavis legatur et publice intimetur.

Quanto Romanus pontifex eminentiori inter mortales fungitur potestate tanto clarioribus ipsum decet fidei vinculis et sacramentorum ecclesiasticorum observandis ritibus alligari.

Eapropter ut in futuro Romano pontifice in suae creationis primordiis singulari splendore luceat plena fides statuimus et ordinamus quod deinceps quilibet in Romanum pontificem eligendus antequam sua electio publicetur coram suis electoribus publice confessionem et professionem faciat infra scriptas: in nomine sanctae et individuae trinitatis patris et filii et spiritus sancti Amen.

anno a nativitate domini millesimo et cetera Ego N. electus in papam omnipotenti deo cuius ecclesiam suo praesidio regendam suscipio et beato Petro apostolorum principi corde et ore confiteor et profiteor quamdiu in hac fragili vita constitutus fuero me firmiter credere et tenere fidem catholicam secundum traditiones apostolorum generalium conciliorum et aliorum sanctorum patrum maxime autem sacrorum octo conciliorum universalium videlicet primi nicaeni Secundi Constantinopolitani tertii Ephesini quarti Chalcedonensis quinti et sexti item Constantinopolitani septimi item Nicaeni octavi quoque Constantinopolitani nec non Lateranensis Lugdunensis et Viennensis generalium etiam conciliorum.

Et illam fidem usque ad unum apicem immutilatam servare et usque ad animam et sanguinem confirmare defensare et praedicare ritum que pariter sacramentorum ecclesiasticorum catholicae ecclesiae traditum omnimode prosequi et observare.

Hanc autem professionem et confessionem meam per notarium scriniarium sanctae Romanae ecclesiae me iubente scriptam propria manu subscripsi et tibi omnipotenti deo pura mente et devota conscientia super tali altari N. sinceriter offero in praesentia talium ac talium.

Actum et cetera Cum ex praelatorum translationibus ecclesiae de quibus transferuntur plerumque gravibus in spiritualibus et temporalibus subiaceant dispendiis et iacturis praelati quoque nonnumquam iura et libertates ecclesiarum translationis formidine non adeo solerter ut alias prosequantur ac ad importunitatem quorumdam quae sua et non quae Iesu christi sunt quaerentium Romanus pontifex forsan ut homo facti nescius in huiusmodi circumveniatur ut alias leviter inclinetur: praesentibus statuimus et ordinamus invitorum episcoporum et superiorum translationes absque magna et rationabili causa quae vocata parte cognita fuerit et decisa de consilio sanctae Romanae ecclesiae cardinalium vel maioris partis et cum subscriptione eorumdem de cetero fieri non debere.

Inferiores vero ut abbates alii que perpetuo beneficiati absque iusta et rationabili causa cognita immutari amoveri seu privari non debeant.

Adiicientes quod in mutationibus abbatum subscriptio cardinalium interveniat sicut in episcopis est praemissum salvis constitutionibus et privilegiis ecclesiarum et monasteriorum et ordinum quorumcumque.

Cum per papam facta reservatio et exactio et perceptio procurationum ordinariis et aliis inferioribus praelatis debitarum ratione visitationis nec non et spoliorum decedentium praelatorum aliorum que clericorum gravia ecclesiis monasteriis et aliis beneficiis ecclesiasticis que personis afferant detrimenta: praesenti declaramus edicto rationi fore consentaneum ac reipublicae accomodum tales per papam reservationes ac per collectores et alios auctoritate apostolica deputatos seu deputandos exactiones seu perceptiones de cetero nullo modo fieri seu attentari: quin immo procurationes huiusmodi et quorumcumque praelatorum etiam cardinalium vel ipsius papae familiarium vel officialium et aliorum quorumcumque clericorum in curia Romana vel extra ubicumque et quandocumque decedentium spolia seu bona eorum mortis tempore reperta plane et libere pertineant illis et per illos recipiantur quibus alias praefatis reservationibus mandatis et exactionibus cessantibus competerent ac pertinere deberent.

Praelatis etiam inferioribus et aliis huiusmodi spoliorum exactiones praeter et contra iuris communis formam fieri interdicimus constitutione tamen felicis recordationis Bonifacii papae VIII quae incipit praesenti super hoc edita specialiter in suo robore duratura.

Sacrosancta synodus Constantiensis statuit et decernit quod futurus summus Romanus pontifex per dei gratiam de proximo assumendus cum hoc sacro concilio vel deputandis per singulas nationes debeat reformare ecclesiam in capite et curia Romana secundum aequitatem et bonum regimen ecclesiae antequam hoc concilium dissolvatur super materiis articulorum alias per nationes in reformatoriis oblatorum qui sequuntur.

Primo de numero qualitate et natione dominorum cardinalium.

Item de reservationibus sedis apostolicae. Item de annatis communibus servitiis et minutis.

Item de collationibus beneficiorum et gratiis exspectativis.

Item de causis in Romana curia tractandis vel non.

Item de appellationibus ad Romanam curiam.

Item de officiis cancellariae et poenitentiariae.

Item de exemptionibus et incorporationibus tempore schismatis factis.

Item de commendis.

Item de confirmationibus electionum.

Item de fructibus medii temporis.

Item de non alienandis bonis Romanae ecclesiae et aliarum ecclesiarum.

Item propter quae et quomodo papa possit corrigi vel deponi.

Item de exstirpatione simoniae.

Item de dispensationibus.

Item de provisione papae et cardinalium.

Item de indulgentiis.

Item de decimis.

Hoc adiecto quod facta per nationes deputatione praedicta liceat aliis de papae licentia libere ad propria remeare.

Sacrosancta generalis Constantiensis synodus attendens ea quae dudum Narbonae pro unione ecclesiae de admittendis in eadem synodo cardinalibus oboedientiae Petri de Luna olim Benedicti XIII in sua oboedientia nuncupati concordata fuerunt quod que post notoriam eiectionem dicti Petri de Luna praefati cardinales dudum secundum eadem concordata ante eiectionem huiusmodi vocati infra tres menses et amplius a die eiectionis praedictae exspectati non venerunt statuit et decernit fore ad electionem Romani pontificis iuxta decernenda per eamdem synodum eiusdem synodi auctoritate procedendum ipsorum absentia non obstante: quos si ante consummatam electionem futuri summi pontificis venerint et eidem concilio adhaeserint iuxta iuris dispositionem et decernenda per concilium una cum aliis ad electionem praedictam admittendos esse declarat.

Ad laudem gloriam et honorem omnipotentis dei ad pacem et unitatem universalis ecclesiae ac totius populi christiani.

Ut electio futuri romani et summi pontificis proxime celebranda firmiori auctoritate et plurium roboretur assensu et ne attento statu ecclesiae super dicta electione in posterum ulla retractatio ullus scrupulus in mentibus hominum resideat sed ex illa sequatur unio certa vera plenissima et perfecta fidelium sacrosancta generalis synodus Constantiensis communi utilitate pensata de speciali et expresso consensu et voluntate concordi sanctae Romanae ecclesiae cardinalium in eadem synodo exsistentium et collegii eorumdem ac omnium nationum praesentis concilii statuit ordinat et decernit quod hac vice dumtaxat ad eligendum Romanum et summum pontificem una cum cardinalibus sex praelati vel aliae honorabiles personae ecclesiasticae in sacris ordinibus constitutae de qualibet natione in eadem synodo pro nunc exsistente et nominata quos seu quas quaelibet ipsarum nationum pro se ad hoc infra decem dies duxerit eligendos seu eligendas ipsis cardinalibus adiungantur.

Quibus omnibus eadem sancta synodus eligendi Romanum pontificem secundum formam hic expressam quatenus opus est tribuit potestatem: videlicet quod ille absque ulla exceptione ab universali ecclesia Romanus pontifex habeatur qui a duabus partibus cardinalium in conclavi exsistentium et a cuiuslibet nationis duabus partibus eisdem cardinalibus adiungendorum et tunc adiunctorum electus fuerit et receptus.

Quod que non valeat electio nec electus pro summo pontifice habeatur nisi duae partes cardinalium in conclavi exsistentium et cuiuslibet nationis duae partes cum cardinalibus ad eligendum adiungendorum et tunc adiunctorum consentiant et consenserint in Romanum pontificem eligendum.

Statuit insuper ordinat et decernit quod vota quorumcumque in electione huiusmodi emittenda sint nulla nisi ut praemittitur duae partes cardinalium et duae partes cuiuslibet nationis adiungendorum et tunc adiunctorum praedictorum principaliter aut per accessionem in unum concurrant.

Hoc etiam adiecto quod praelati et alii cum ipsis cardinalibus ad electionem huiusmodi adiungendi et tunc adiuncti omnes et singulas constitutiones apostolicas etiam poenales circa electionem Romani pontificis editas atque consuetudines observari consuetas quemadmodum ipsi cardinales observare teneantur et ad illorum observantiam adstringantur.

Teneantur insuper iurare et iurent dicti electores et cardinales et alii antequam ad electionem procedant quod in huiusmodi electionis negotio attendentes quid eis imminebit cum de creatione agitur vicarii Iesu christi successoris beati Petri universalis ecclesiae rectoris gregis dominici directoris puris et sinceris mentibus et quantum credent publicae utilitati universalis ecclesiae proficere omni cuiuscumque nationis personae vel alio inordinato affectu odio gratia vel favore abiectis procedere: ut eorum ministerio de utili et idoneo universalis ecclesiae provideatur pastore.

Ordinat insuper statuit et decernit eadem sancta synodus quod infra decem dies ex tunc continue numerandos quos decem dies omnibus et singulis sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus praesentibus et absentibus ac ceteris electoribus supradictis attenta Romanae ecclesiae notoria vacatione ad intrandum conclave in hac civitate Constantiensi in maiori domo communitatis eiusdem civitatis ad hoc iam ordinata praefigit et assignat praefati electores cardinales et alii supradicti intrent ipsum conclave ad electionem huiusmodi celebrandam cetera que faciendum et prosequendum quemadmodum in ceteris praeter praemissa de cardinalibus et aliis electoribus in electione Romani pontificis iura statuunt et decernunt.

Quae omnia praemissis observatis vult eadem sancta synodus in suo robore permanere.

Hanc autem formam et hunc modum electionis approbat ordinat statuit et decernit pro hac vice: et ad omnem scrupulum submovendum eadem sancta synodus et singulos in eadem synodo praesentes et venturos qui eidem synodo adhaerebunt ad omnes actus legitimos in eadem synodo agendos active et passive quatenus opus est habilitat et habiles esse declarat ceteris eiusdem sacri concilii decretis semper salvis supplens omnes defectus si qui forsan intervenerint in praemissis apostolicis etiam et in generalibus conciliis editis constitutionibus et aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

Martinus episcopus servus servorum dei attendentes quod a tempore obitus felicis recordationis Gregorii papae XI praedecessoris nostri nonnulli Romani pontifices aut pro Romanis pontificibus se gerentes et in suis diversis oboedientiis reputati pro sua voluntate aut per importunitatem petentium nonnullas ecclesias monasteria capitula conventus prioratus beneficia loca et personas a iurisdictionibus ordinariorum tempore dicti Gregorii nullatenus exemptas vel exempta de novo a dictorum ordinariorum iurisdictionibus exemerunt in grave ipsorum ordinariorum praeiudicium: nos volentes huiusmodi praeiudicio obviare omnes exemptiones ecclesiarum cathedralium monasteriorum capitulorum conventuum praepositurarum beneficiorum locorum et personarum quorumcumque etiamsi ex praedictis aliquod monasterium fuerit exemptum et postea subiectum monasterio diversi habitus vel coloris a tempore obitus dicti Gregorii XI per quoscumque pro Romanis pontificibus se gerentes etiam si per nos forsan approbatae fuerint ex certa scientia vel innovatae parte non vocata de novo factas quae tamen ante exemptionem huiusmodi nulla exemptione gaudebant sed simpliciter subiiciebantur ordinariae iurisdictioni nullum que ante illud tempus initium habuerant exceptis etiam exemptionibus quae uni toti ordini et quae ecclesiis monasteriis capitulis conventibus beneficiis sive locis a praedicto tempore sub exemptionis modo aut conditione fundatis aut contemplatione novae fundationis seu universitatibus studiorum generalium aut collegiis scholarium aut per modum confirmationis augmenti aut additionis factae fuerint aut concessae aut super quibus praesentibus et auditis quorum intererat auctoritate competenti ordinatum fuerit seu in quibus ordinarii consenserint et omnes exemptiones perpetuas per inferiores a papa factas sacro approbante concilio revocamus etiam si super his lis pendeat indecisa ipsam penitus exstinguentes ecclesias monasteria et alia loca praedicta in pristinam ordinariorum iurisdictionem reducimus.

Ceteris autem exemptionibus ante obitum dicti Gregorii habitis vel concessis nullum volumus per hoc praeiudicium generari. Insuper non intendimus exemptiones de cetero facere nisi causa cognita et vocatis quorum interest.

Martinus et cetera Uniones et incorporationes a tempore obitus Gregorii XI factas seu concessas cum certa regula dari non possit ad querelas eorum quorum interest nisi fuerint impetrantes beneficia sic unita si non ex rationabilibus causis et veris factae fuerint licet apostolicae sedis auctoritas intervenerit revocabimus iustitia mediante.

Martinus et cetera Item fructus et proventus ecclesiarum monasteriorum beneficiorum vacationis tempore obvenientes iuris et consuetudinis vel privilegii dispositioni relinquimus illos que nobis vel apostolicae camerae prohibemus applicari.

Martinus et cetera Multae contra simoniacam pravitatem ab olim factae sunt constitutiones quibus morbus ille non potuit exstirpari.

Nos volentes de cetero ut possumus attentius providere sacro approbante concilio declaramus quod ordinati simoniace ab exsecutione suorum ordinum sint eo ipso suspensi.

Electiones autem postulationes confirmationes et quaevis provisiones simoniacae ecclesiarum monasteriorum dignitatum personatuum officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum quorumcumque deinceps factae nullae sint ipso iure nullum que per illas ius cuiquam acquiratur nec promoti confirmati aut provisi faciant fructus suos sed ad illorum restitutionem tamquam inique ablatorum percipientes teneantur.

Statuentes insuper quod dantes et recipientes eo ipso facto sententiam excommunicationis incurrant etiam si pontificali aut cardinalatus praefulgeant dignitate.

Martinus et cetera Quoniam beneficia propter officia conceduntur reputamus absurdum ut qui beneficia obtinent recusent aut negligant officium exercere.

Nos igitur sacro approbante concilio omnes dispensationes a quibuscumque pro romanis pontificibus se gerentibus concessas quibuscumque electis confirmatis seu provisis ad ecclesias monasteria prioratus conventuales decanatus archidiaconatus et alia quaecumque beneficia quibus certus ordo debitus est vel annexus aut de illis ne munus consecrationis episcopi seu benedictiones abbatis aut ceteros debitos aut annexos ordines suscipiant praeter illas quae secundum formam constitutionis Bonifacii VIII quae incipit cum ex eo factae sunt revocamus.

Statuentes ut qui de praesenti illos vel illa obtinent infra sex menses a die publicationis huiusmodi constitutionis nostrae et qui in posterum obtinebunt infra terminum iuris se faciant consecrari aut benedici sive ad alium debitum ordinem promoveri.

Alioquin sint illi ipsis ecclesiis monasteriis dignitatibus personatibus officiis et beneficiis praedictis ipso iure privati et aliis libere conferantur aut provideatur de illis ceteris constitutionibus circa hoc editis in suo robore duraturis.

Martinus et cetera Praecipimus et mandamus iura quae prohibent inferioribus a papa decimas et alia onera ecclesiis et personis ecclesiasticis imponi districtius observari.

Per nos autem nullatenus imponentur generaliter super totum clerum nisi ex magna et ardua causa et utilitate universalem ecclesiam concernente et de consilio consensu et subscriptione fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium et praelatorum quorum consilium commode haberi poterit.

Nec specialiter in aliquo regno vel provincia inconsultis praelatis illius regni vel provinciae et ipsis non consentientibus vel eorum maiori parte et eo casu per personas ecclesiasticas et auctoritate apostolica dumtaxat leventur.

Martinus et cetera Inter ceteros clericorum et praelatorum excessus hoc maxime inolevit quod spreta in vestibus forma ecclesiasticae honestatis plurimi delectantur esse deformes et cupiunt laicis conformari et quidquid mente gerunt habitu profitentur.

Unde praeter cetera quae circa vestes tonsuram et habitus clericorum tam in formis quam in coloribus atque comam seu capillos vitam que et honestatem clericorum iura statuunt et quae nimium collapsa sunt tam in saecularibus quam in regularibus sacro approbante concilio innovamus et praecipimus diligentius observari.

Illum specialiter abusum eodem approbante concilio decernimus penitus abolendum quod in quibusdam partibus nonnulli clerici et personae ecclesiasticae saeculares et regulares etiam quod magis exsecramur praelati ecclesiarum manicas ad cubitum pendentes et longas cum magna et sumptuosa superfluitate vestes etiam scissas retro et in lateribus cum foderaturis ultra oram excedentibus etiam in scissuris deferunt et cum talibus in ecclesiis cum suppelliciis ac aliis vestibus ad cultum et officium ecclesiasticum ordinatis etiam intra ecclesias ipsas in quibus beneficiati exsistunt non verentur divinis officiis interesse.

Hanc vestium deformitatem in quibuscumque personis ecclesiasticis reprobamus ac usum talium inhibemus contrarium autem facientes ut transgressores canonum puniantur: specialiter statuentes ut quicumque beneficiatus aut officium in ecclesia gerens in habitu huiusmodi divinis officiis praesumpserit interesse pro qualibet vice a perceptione proventuum ecclesiasticorum per mensem noverit se suspensum fructus que illi fabricae illius ecclesiae applicentur.

Martinus et cetera Decernimus et declaramus sacro approbante concilio per decreta statuta et ordinata tam lecta in praesenti sessione quam concordata cum singulis nationibus eiusdem concilii et quae in nostra cancellaria poni volumus et litteras in forma publica sub sigillo vicecancellarii nostri volentibus habere confici atque tradi huic sacro concilio super articulis contentis in decreto super fienda reformatione die sabbati 30 mensis octobris proxime praeteriti promulgato fuisse et esse iam satisfactum.

Martinus et cetera Cupientes et etiam volentes decreto huius generalis concilii satisfacere inter alias disponenti quod omnimode generalia concilia celebrentur in loco quem summus pontifex per mensem ante finem huius concilii approbante et consentiente concilio deputare et assignare teneatur pro loco dicti proxime futuri concilii celebrandi a fine praesentis concilii supradicti: eodem consentiente et approbante concilio civitatem Papiensem tenore praesentium deputamus et etiam assignamus statuentes et decernentes quod praelati et alii qui ad generalia concilia debent convocari tempore praedicto civitatem ipsam Papiensem accedere teneantur.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Datum et actum Constantiae in loco sessionis publicae ....

Martinus et cetera Hoc etiam requirente praesente sacro concilio ex certis et rationabilibus et iustis causis ipsum concilium absolvimus omnibus que et singulis in eo existentibus ad propria remeandi ipso approbante concilio licentiam impertimur.

Item auctoritate dei omnipotentis ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius et nostra concedimus omnibus et singulis qui in hoc sacro concilio et causa ipsius interfuerunt absolutionem plenariam in vita omnium peccatorum semel ita quod quilibet de praedictis infra duos menses postquam ad eius notitiam huiusmodi concessio pervenit possit dictum beneficium absolutionis assequi in forma.

Similem concessionem facimus in mortis articulo.

Et intelligimus tam de dominis quam de familiaribus eorumdem sic tamen quod a die notitiae praesentium pro absolutione in vita ieiunent per annum feria sexta et pro absolutione in mortis articulo per alium annum nisi legitime fuerint impediti quo casu habeant alia opera pietatis peragere.

Post Secundum vero annum debeant etiam usque ad finem vitae feria sexta ieiunare vel aliqua opera pietatis peragere.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Datum et actum Constantiae in loco sessionis publicae ....