Conc. oecumenica et generalia Eccl. cathol. - Conc. Constantinopolitanum III a. 680-681 (transl. latina)
Unigenitus Dei Patris Filius et Verbum qui per omnia similis nobis absque solo peccato factus est, homo Christus verus Deus noster, per evangelicas voces flagranter praedicavit: Ego sum lux mundi.
Qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen vitae.
Et iterum: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis.
Hac proinde divinitus edita pacis doctrina Deo instruente, mansuetissimus noster imperator institutus, propugnator quidem rectae fidei, expugnator vero pravae doctrinae, hoc sanctum universale nostrum congregans collegium, totius ecclesiae adunavit compaginem.
Unde hoc sanctum nostrum universale concilium impietatis errorem qui nunc usque a quibusdam temporibus factus est, procul abiiciens, sanctorum autem ac probabilium patrum inoffense recto tramite iter consecutum, sanctis et universalibus quinque synodis pie in omnibus consonuit; trecentorum, inquimus, decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaeam convenerunt adversus Arium furiosum: et ei, quae a cento et quinquaginta a Deo inspiratis viris post hanc apud Constantinopolim adversus Macedonium impugnatorem Spiritus, et Apolinarem impium: similiter et ei, quae in Epheso prius adversus Nestorium iudaicae intelligentiae, congregata est ducentorum venerabilium virorum: atque ei, quae in Chalcedone sexcentorum triginta Deo inspiratorum patrum adversum Eutychem et Dioscorum Deo odibiles: super has et ultimae harum quintae sanctae synodo, quae hic congregata est adversus Theodorum Mopsuestenum, Origenem, Didymum et Evagrium, et scripta Theodoreti adversus duodecim capitula laudabilis Cyrilli, et epistolam quae dicitur Ibae ad Marim Persam scriptam, immutilatas quidem in omnibus pietatis renovans sanctiones, profanas vero impietatis expellens doctrinas: et id quod est a trecentis decem et octo patribus editum, et dehinc a centum et quinquaginta Deo instituente confirmatum est, quod etiam ceterae sanctae synodi ad extinguendam omnem pestiferam haeresim alacriter susceperunt et confirmaverunt symbolum, et hoc nostrum sanctum et universale a Deo inspiratum consignavit concilium.
Credimus in unum Deum ....
Sanctum et universale concilium dixit: Sufficiebat quidem ad perfectam orthodoxae fidei cognitionem atque confirmationem pium atque orthodoxum hoc divinae gratiae symbolum.
Sed quoniam non destitit ab exordio adinventor malitiae cooperatorem sibi serpentem inveniens, et per eum venenosam humanae naturae deferens mortem, ita et nunc organa ad propriam sui voluntatem apta reperiens, Theodorum dicimus qui fuerat episcopus Pharan, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Petrum, qui fuerunt huius regiae urbis antistites, insuper et Honorium qui fuit papa antiquae Romae, et Cyrum qui Alexandriae tenuit episcopatum, Macarium quoque qui nuper fuerat Antiochiae praesul, et Stephanum eius discipulum, non cessavit per eos plenitudini ecclesiae erroris scandala suscitare, unius voluntatis et unius operationis in duabus naturis unius de sancta Trinitate, Christi veri Dei nostri, orthodoxae plebi novisone disseminando haeresim, consentaneam insanae ac malitiosae sectae impiorum Apollinaris, Severi atque Themistii; quae et perfectionem humanitatis unius eiusdem que domini Iesu Christi Dei nostri, molita est per quandam dolosam adinventionem perimere, per hoc involuntariam et inoperatricem carnem eius, quae intellectualiter animata est, insaniter introducens.
Excitavit igitur Christus Deus noster fidelissimum imperatorem novum David, virum secundum cor suum inveniens qui non dedit, iuxta quod scriptum est, somnum oculis suis et palpebris suis dormitationem, donec per hunc nostrum a Deo congregatum sacrum que conventum ipsam rectae fidei reperit perfectam praedicationem; secundum enim a Domino editam vocem, ubi duo vel tres fuerint congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Quae praesens sancta et universalis synodus fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens, tam suggestionem quae a sanctissimo ac beatissimo Agathone papa antiquae Romae facta est ad Constantinum piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem, quae nominatim abiecit eos, qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superius dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione domini nostri Iesu Christi veri Dei nostri; adaeque amplexa est et alteram synodalem suggestionem, quae missa est a sacro concilio quod est sub eodem sanctissimo papa centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, ad eius a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto Chalcedonensi concilio et tomo sanctissimi ac beatissimi papae eiusdem antiquae Romae Leonis, qui directus est ad sanctum Flavianum, quem et columnam rectae fidei huiusmodi synodus appellavit; ad haec et synodicis epistolis, quae scriptae sunt a beato Cyrillo adversus impium Nestorium, et ad orientales episcopos.
Assecuti quoque sancta quinque universalia concilia et sanctos atque probabiles patres, consonanter que definiens confitetur, dominum nostrum Iesum Christum verum Deum nostrum, unum de sancta et consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate, perfectum in deitate et perfectum eundem in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex anima rationali et corpore; consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem, per omnia similem nobis absque peccato, ante saecula quidem ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis diebus autem eundem propter nos et propter nostram salutem de Spiritu sancto et Maria virgine proprie et veraciter Dei genitrice secundum humanitatem, unum eundem que Christum Filium Dei unigenitum, in duabus naturis inconfuse, inconvertibiliter, inseparabiliter, indivise cognoscendum, nusquam extincta harum naturarum differentia propter unitionem, salvata que magis proprietate utriusque naturae, et in unam personam et in unam subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum vel divisum, sed unum eundem que unigenitum Filium Deum Verbum dominum Iesum Christum, iuxta quod olim prophetae de eo et ipse nos dominus Iesus Christus erudivit, et sanctorum patrum nobis tradidit symbolum.
Et duas naturales voluntates in eo, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum sanctorum patrum doctrinam adaeque praedicamus; et duas naturales voluntates non contrarias, absit, iuxta quod impii asseruerunt haeretici, sed sequentem eius humanam voluntatem, et non resistentem vel reluctantem, sed potius subiectam divinae eius atque omnipotenti voluntati.
Oportebat enim carnis voluntatem moveri, subiici vero voluntati divinae, iuxta sapientissimum Athanasium; sicut enim eius caro, caro Dei Verbi dicitur et est, ita et naturalis carnis eius voluntas propria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit me Patris, suam propriam dicens voluntatem, quae erat carnis eius.
Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata animata eius caro deificata non est perempta, sed in proprio sui statu et ratione permansit, ita et humana eius voluntas deificata, non est perempta, salvata est autem magis secundum deiloquum Gregorium dicentem: "Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non est contrarium Deo deificatum totum".
Duas vero naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse, inseparabiliter in eodem domino nostro Iesu Christo vero Deo nostro asserimus, hoc est divinam operationem et humanam operationem, secundum divinum praedicatorem Leonem, apertissime asserentem: "Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est et carne exsequente quod carnis est".
Nec enim profecto unam dabimus naturalem operationem Dei et creaturae, ut neque quod creatum est in divinam educamus essentiam, neque quod eximium est divinae naturae ad competentem creaturae locum deiiciamus.
Unius enim eiusdem que tam miracula, quam que passiones cognoscimus secundum aliud et aliud earum ex quibus est naturarum et in quibus habet esse, sicut admirabilis inquit Cyrillus.
Undique igitur inconfusum atque indivisum conservantes, brevi voce cuncta proferimus: unum sanctae Trinitatis, et post incarnationem dominum nostrum Iesum Christum verum Deum nostrum esse credentes, asserimus duas eius esse naturas in una eius radiantes subsistentia, in qua tam miracula quam que passiones per omnem sui dispensativam conversationem, non per phantasiam, sed veraciter demonstravit, ob naturalem differentiam in eadem una subsistentia cognoscendam, dum cum alterius communione utraque natura indivise et inconfuse propria vellet atque operaretur; iuxta quam rationem et duas naturales voluntates et operationes confitemur, ad salutem humani generis convenienter in eo concurrentes.
His igitur cum omni undique cautela atque diligentia a nobis formatis, definimus aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere, componere ve aut sapere, vel etiam aliter docere.
Qui vero praesumpserint fidem alteram componere vel proferre vel docere vel tradere aliud symbolum volentibus converti ad agnitionem veritatis ex gentilitate vel Iudaismo aut ex qualibet haeresi; aut qui novitatem vocis vel dictionis adinventionem ad subversionem eorum quae nunc a nobis determinata sunt introducere; hos si quidem episcopi fuerint aut clerici, alienos esse, episcopos quidem ab episcopatu, clericos vero a clero; sin autem monachi fuerint, vel laici, etiam anathematizari eos.