Conc. oecumenica et generalia Eccl. catholicae - Concilium Constantinopolitanum I a. 381 (transl. latina)
Credimus in unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium; et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia saecula, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum non factum, omousion patri, hoc est eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines et nostram salutem descendit et incarnatus est de spiritu sancto et Maria virgine humanatus est et crucifixus pro nobis est sub Pontio Pilato et sepultus et tertia die resurrexit et ascendit in caelis et sedit ad dexteram patris et iterum venturus cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in spiritum sanctum, dominum et vivificatorem, ex patre procedentem, cum patre et filio coadorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas; in unam catholicam et apostolicam ecclesiam; confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum et expectamus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. amen.
Dominis honorabilibus atque venerandis fratribus et comministris Damaso, Ambrosio, Brittonio, Valeriano, Acholio, Basilio et reliquis sanctis episcopis in maxima Roma collectis, sancta synodus orthodoxorum episcoporum congregatorum in maxima civitate Constantinopoli, in Domino salutem.
Velut ignoranti vestrae reverentiae insinuare atque narrare multitudinem passionum ab ariana potentia nobis saepius illatarum, forsitan supervacuum est.
Non enim ita negligere vestram credimus sanctitatem, ut adhuc egeatis discere, quos certum est condolere.
Sed neque tales nos constrinxere tempestates, ut pro sui parvitate latere potuissent.
Neque tempus persecutionis est novum; sed adhuc memoriam servat antiquam, non solum in his qui passi sunt, sed etiam in eis qui participes sunt illorum quorum proprias indicant passiones.
Hesterno enim, ut ita dicamus, aut hodie exsiliorum vinculis resoluti, post innumeras tribulationes ad ecclesias proprias sunt reversi.
Aliorum vero in exsilio defunctorum funera revocata sunt.
Quidam vero etiam ab exsilio remeantes, et ferventi haereticorum furore detenti, amariora quam in exsilio in propriis sunt perpessi, lapidibus ab eis obruti, sicuti beatus Stephanus.
Alii diversis macerati sunt suppliciis, adhuc stigmata Christi et vulnera in suo corpore circumferre noscuntur.
Pecuniarum vero dispendia, honoris ademptiones, singulorum que confiscationes et machinamina, iniurias atque vincula, quis numerare valebit ad singula?
Omnes enim tribulationes vere super nos multiplicatae sunt ultra numerum.
Iuste quidem, quoniam valde peccavimus.
Aut certe clemens Dominus passionum multitudine nos voluit exercere.
Propter haec itaque gratias Deo referimus: quia et per tantas tribulationes servos corripit suos, et secundum multitudinem miserationum suarum deduxit nos rursus ad refrigerium.
Nobis itaque tempus et labor maximus necessarius fuit, quatenus emendatio proveniret ecclesiarum; ut, tanquam pro longa aegritudine, diligentia paulatim adhibita, priscam pietatis redderet sanitatem.
Hoc etenim modo putabimur persecutionibus acerrimis liberari, et ecclesias, longo tempore ab haereticis detenta, denuo reparare.
Verumtamen graves adhuc nobis sunt lupi, qui postquam de caulis expulsi sunt, ex ipsis pascuis oves abripiunt: collectas facere contendentes, populos commoventes, et in nullo segnes ad ecclesiae laesionem.
Erat itaque, sicut diximus, necessarium huic operi tempus.
Quia tamen fraternam circa nos charitatem ministrantes, synodum in Romana urbe Dei voluntate fecistis, et nos illic tanquam membra propria, litteris Deo amabilis principis evocastis; ut quoniam tunc ad tribulationes soli sumus addicti, nunc sub imperatorum pia concordia non sine nobis regnaretis; sed etiam nos vobis cum, secundum apostolicam vocem, conregnaremus.
Oratio quidem nostra fuit, si esset possibile ut omnes nostras simul relinquentes ecclesias, desiderio utili iungeremur.
Quis enim nobis dabit pennas sicut columbae, ut volemus, et apud vos requiescamus?
Sed quoniam hoc omnino nudabat ecclesias, requie nuper inchoata, res que nimis erat plurimis impossibilis: quia concurreramus in urbem Constantinopolitanam causa litterarum ad nos praeterito anno directarum a vestra charitate post Aquileiense concilium ad Deo amabilem imperatorem Theodosium, propter hanc solummodo causam usque ad Constantinopolim properati, et de hac tantummodo synodo ferentes consensum episcoporum qui per provincias permansere.
Maioris vero profectionis neque speravimus opus, neque praeaudivimus omnino, antequam Constantinopolim veniremus.
Super haec autem induciarum angusto tempore faciente, neque praeparare nos valentes ad longam profectionem, neque universos communicatores nostros, in provinciis positos commonere, et eorum consensum sumere praevaluimus.
Quoniam igitur haec et alia multa plurimorum adventum prohibere videbantur, quod erat secundum effectum rerum, et vestrae circa nos charitatis ostensionem, hoc egimus: reverendissimos atque charissimos fratres et comministros nostros episcopos Cyriacum, Eusebium et Priscianum usque ad vos laborare alacriter exorantes, per quos et nostram voluntatem pacificam et intentionem habentem unitatis ostendimus, zelum que nostrum quem pro saluberrima fide gerimus, indicamus.
Nos etenim persecutiones, sive tribulationes, sive minas imperiales, sive crudelitates iudicum, sive quaslibet alias tentationes haereticorum, libenter sustinuimus pro evangelica fide, quae in Nicaea Bithyniae a trecentis decem et octo patribus roborata dignoscitur.
Hanc enim et vobis, et nobis, et omnibus qui non subvertunt verbum verae fidei, complacere confidimus, quam scimus antiquissimam exsistere, et sequacem baptismatis, docentem que nos credere in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Divinitatem quippe, et virtutem, atque substantiam unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti credimus, et aequalem honorem ac dignitatem, et imperium coaeternum, in tribus perfectissimis subsistentiis, seu tribus perfectis personis; ut neque sabellini languor habeat locum confusione subsistentiarum aut peremptione proprietatum; neque eunomianorum, et arianorum, et pneumatomachorum, id est Spiritui resistentium, blasphemia praevaleat; substantia videlicet secundum illos, aut natura, aut divinitate divisa, et increatae consubstantiali, et coaeternae Trinitati postrema quaedam vel creata, vel alterius substantiae natura detur.
Inhumanationis vero Christi sermonem sine aliqua violatione servamus, neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes; sed totum scientes perfectum quidem ante saecula exsistere Dei Verbum, perfectum vero hominem in novissimo dierum propter nostram salutem factum. Igitur quae de fide a nobis aperte praedicantur, velut in summa haec esse noscuntur: de quibus amplius instrui poteritis, si et tomum in Antiochia factum a synodo ibi constituta dignemini legere, et quod anno superiori in Constantinopoli ab universali synodo cognoscitur esse prolatum: in quibus latius fidem professi sumus, et contra novitates haeresum nuper exortas anathemata ex scripto protulimus.
De dispensationibus autem particularibus ecclesiarum antiqua, sicuti nostis, sanctio tenuit, et definitio sanctorum patrum in Nicaea convenientium: secundum unamquamque provinciam, et si pontifices voluerint, ut cum eis vicini propter utilitatem celebrent ordinationes; quibus rebus consequenter et caeteras ecclesias apud nos aedificari cognoscite, et insignium ecclesiarum haec approbasse sacerdotes.
Porro Constantinopolitanae urbis novellam, ut ita dicamus, ecclesiam, velut ex ore leonis haereticis suffossam blasphemiis abstraximus; et per misericordias Dei reverendissimum et Deo amabilem Nectarium episcopum ordinavimus coram universali concilio cum communi concordia, sub aspectu etiam Deo amabilis imperatoris Theodosii, universi que cleri, cuncta decernente pariter civitate.
In seniore autem et vere apostolica ecclesia Antiochiae Syriae, in qua prius venerabile christianorum appellatum est nomen, reverendissimum et Deo amabilem episcopum Flavianum, de universa provincia et orientali dioecesi concurrentes, regulariter ordinarunt, omni ecclesia pariter decernente, et quasi sub una voce hunc honorante virum.
Quam ordinationem, tanquam legalem suscepit commune concilium.
In matre vero cunctarum ecclesiarum Hierosolymis constituta, reverendissimum et Deo amabilem Cyrillum episcopum esse significamus; qui regulariter olim a provincialibus ordinatus, plurima propter arianos diversis temporibus certamina passus est.
His igitur tam legaliter et canonice apud nos gestis, etiam vestram reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione, et timore dominico, per quae humana removetur offensio et ecclesiarum aedificatio praeponitur universis.
Sic etenim verbo fidei concordante, et christiana in nobis charitate firmata, cessavimus dicere quod reprehendebat Apostolus: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cephae; dum omnes videlicet appareamus Christi, qui in nobis divisus non est.
Et si sine schismate corpus ecclesiae, Deo adiuvante, servemus, cum fiducia ante Domini tribunal astabimus.
Non rescindendam fidem patrum trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bythiniae convenerunt, sed manere eam firmam et stabilem, anathematizandum omnem haeresem, et specialiter eunomianorum vel anomianorum et arianorum vel eudoxianorum et machedonianorum vel Spiritui sancto resistentium et sabellianorum et marcellianorum et photinianorum et apollinarianorum.
Qui sunt super dioecesin episcopi, nequaquam ad ecclesias, quae sunt extra terminos sibi praefixos, accedant nec eas hac praesumptione confundant, sed iuxta canones Alexandrinus antistes quae sunt in Aegypto regat solummodo.
Et orientis episcopi orientem tantum gubernent servatis privilegiis, quae Nicaenis canonibus ecclesiae Anthiocenae tributa sunt.
Asianae quoque dioeceseos episcopi ea solum quae sunt diocesi Asiana dispensent.
Necnon et Ponti episcopi ea tantum quae sunt in Ponto, et Thraciarum, quae in Thraciis sunt, gubernent.
Non vocati autem episcopi ultra suam diocesim non accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.
Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula manifestum est, quod illa, quae sunt per unamquamque provinciam, provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio.
Ecclesias autem Dei in barbaricis gentibus constitutas gubernari convenit iuxta consuetudinem, quae est patribus instituta.
Verumtamen Constantinopolitanus episcopus habeat honoris primatum praeter Romanum episcopum, propterea quod urbs ipsa sit iunior Roma.
De Maximo cynico et eius inordinata constitutione, quae Constantinopoli facta est, placuit neque Maximum episcopum fuisse vel esse nec eos, qui ab ipso in quolibet gradu clerici sunt ordinati, cum omnia, quae ab eodem perpetrata sunt, in irritum deducta esse videantur.
De libello occidentalium: etiam eos suscipimus qui Antiochiae unam Patris et Filii et Spiritus sancti deitatem confitentur.
Quoniam multi ecclesiasticum ordinem confundere et subvertere volentes, inimice et sycophantice adversus orthodoxos episcopos, qui ecclesias administrant, accusationes quasdam confingunt, nihil aliud quam sacerdotum bonam existimationem contaminare et in pace degentium populorum tumultus concitare conantes; ea de causa placuit sanctae synodo episcoporum qui Constantinopoli convenerunt, nec sine discussione admittere accusatores, nec omnibus eorum, qui ecclesias administrant, accusationes permittere, nec omnes excludere; sed si quis propriam quidem querelam, id est privatam, intendat episcopo, ut detrimento aliquo, vel iniuria aliqua ab ipso affectus, in eiusmodi accusationibus nec accusatoris personam, nec religionem examinari.
Oportet enim episcopi conscientiam esse omnibus modis liberam, et eum qui sibi iniuriam factam esse dicit, cuiuscumque sit religionis, ius suum consequi.
Si autem sit crimen ecclesiasticum, quod episcopo intenditur, tunc examinari personas accusatorum; ut primum quidem haereticis non liceat orthodoxos episcopos pro rebus ecclesiasticis accusare; (haereticos autem dicimus et qui olim ab ecclesia abdicati sunt, et qui sunt postea a nobis anathematizati; ad haec autem et eos, qui se sanam quidem fidem confiteri prae se ferunt, avulsi autem sunt et abscissi et adversus canonicos nostros episcopos congregationem faciunt).
Praeterea autem et si aliqui eorum ab ecclesia ob aliquas causas prius condemnati et eiecti vel excommunicati fuerint, sive ex clero, sive ex laicorum ordine, nec eis licere episcopum accusare, priusquam proprium crimen absterserint.
Similiter autem et eos, qui prius rei facti accusati que, non prius ad episcopi vel aliorum clericorum accusationem admitti, quam se obiectorum sibi criminum insontes ostenderint.
Sed si nonnulli nec haeretici, nec excommunicati fuerint, nec prius damnati, vel aliquorum criminum accusati, dicant autem se habere aliquas adversus episcopum criminationes, eos iubet sancta synodus primum quidem apud provinciae episcopos accusationem persequi et apud eos probare crimina episcopi, qui aliquarum rerum accusatur; quod si evenerit ut provinciales episcopi crimina quae episcopo intentata sunt, corrigere non possint, tunc ipsos accedere ad maiorem synodum dioecesis illius episcoporum, pro causa convocatorum; et accusationem non prius intendere, quam in scriptis aequale periculum sibi statuant, si quidem in rebus examinandis accusatum episcopum calumniari convicti fuerint.
Si quis autem iis, quae, ut prius declaratum est, decreta fuerunt, contemptis, ausus fuerit vel imperatoris aures molestia afficere, vel saecularium principum iudicia vel universalem synodum perturbare, neglectis dioecesis episcopis, eum nullo modo esse ad accusationem admittendum, ut qui canonibus iniuriam fecerit et ecclesiasticum ordinem everterit.
Eos qui rectae fidei adiiciuntur, et parti eorum qui ex haereticis servantur, recipimus, secundum subjectam hic consequentiam et consuetudinem.
Arianos quidem, et Macedonianos, et Sabbatianos, et Novatianos, qui dicunt se ipsos Catharos et Aristeros (hoc est, mundos, vel sinistros), et Tessaradecatitas, sive Tetraditas, et Apollinaristas recipimus, dantes quidem libellos, et omnem haeresim anathematizantes, quae non sentit ut sancta Dei catholica et apostolica ecclesia; et signatos, sive unctos primum sancto chrismate et frontem et oculos et nares et os et aures.
Et eos signantes dicimus: Signaculum doni Spiritus Sancti. Atqui Eunomianos, qui in unam demersionem baptizantur, et Montanistas, qui hic dicuntur Phryges, et Sabellianos, qui eumdem esse Patrem et Filium opinantur, utrumque simul confundentes, et alia gravia et indigna faciunt, et alias omnes haereses (quoniam hic multi sunt haeretici, et maxime qui ex Galatarum regione veniunt) quicumque ex his rectae fidei adscribi volunt, ut Graecos admittimus: et primo quidem die ipsos Christianos facimus; secundo catechumenos; deinde tertio exorcizamus sive adiuramus ipsos, ter simul in faciem eorum et aures insufflando.
Et sic eos catechizamus sive initiamus, et curamus ut longo tempore versentur in ecclesia, et audiant scripturas; et tunc eos baptizamus.