Jump to content

Concilium Ephesinum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Ephesinum
431
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Ephesinum a. 431 (transl. latina)

Cyrilli epistula altera ad Nestorium.

<Reverentissimo et optimo dei cultori comministro Nestorio Cyrillus in domino salutem> Comperi quosdam existimationi meae detrahentes apud reverentiam tuam multa garrire et id crebro frequenter que agere et maxime tunc cum virorum inlustrium atque prudentium praesto esse plurimos vident, et fortasse opinantes tuas aures delectari, non adeo ex voluntate tales adversus nos voces emittunt, homines nulla quidem in re a me prorsus offensi nec laesi, sed modeste a nobis clementer que convicti, unus quia caesis vim egentibus que faciebat, alter quia super matrem suam erexit gladium, alius quia cum ancilla aurum rapuit alienum et hac semper existimatione vixit, quam nullus inimicissimo suo optat evenire.

Ceterum talium hominum nullam omnino habeo curam, ne videar supra dominum aut magistrum vel supra patres nostros mensuram meae mediocritatis extendere; neque enim fieri potest ut aliquis maledicorum virus et molestiam vitare possit, quamvis rectissime vivat.

Sed illi maledictionis et amaritudinis os plenum habentes rationem iudici omnium reddituri sunt; ego autem me converto ad id quod me maxime decet, et te nunc quoque admonebo quasi fratrem in Domino ut doctrinam verbi et sensum fidei caute et cum omni observatione facias semper ad populos, sciens plane quod si quis ex his qui in Christum credunt, unum dumtaxat scandalizaverit, indignationi subiacebit ingenti.

Sin vero non unus sit, sed multitudo decepta, tunc omni arte nobis utendum est ut circumcidamus scandala et illis qui quaerunt veritatem, sanam rectam que fidei dirigere rationem.

Id autem facile fiet, si patrum recensentes scripta sanctorum, eos plurimi faciamus et nosmet ipsos consulentes si in fide consistimus, secundum quod scriptum est, tum demum rectis illorum atque inreprehensibilibus institutis sensus nostros animos que formemus.

Ait igitur sancta et magna synodus ipsum qui est rex Deo Patre naturaliter natus, Filium unigenitum, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse et hominem factum, passum esse, surrexisse tertia die et ascendisse rursus in caelos.

Haec nos sequi verba debemus; his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum.


Non enim dicimus quod Dei natura conversa vel immutata facta sit caro nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit, sed illud magis quod carnem animatam anima rationabili sibi copulaverit Verbum substantialiter, ineffabiliter et inreprehensibiliter factus sit homo et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec adsumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint, unus tamen ex ambabus Christus et Filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per coniunctionem, sed quia simul nobis effecerunt unum Dominum et Christum et Filium, id est divinitas et humanitas, per arcanam illam ineffabilem que copulationem ad unitatem.

Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus, non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium nec quod propter se ipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre, (est enim ineptum et stultum hoc dicere quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri, secundae generationis eguerit, ut esse inciperet); sed quia propter nos et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter.

Neque enim primum natus est homo communis de sancta Virgine et tunc demum inhabitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva utero que virginali se cum carne coniunxit et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens.

Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit aut plagas aut clavorum transfixiones aut alia vulnera, (Deus namque incorporalis extra passionem est), sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus; inerat enim in eo corpore quod patiebatur, Deus qui pati non poterat.

Simili modo et mortem ipsius intellegimus.

Immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans Dei Verbum, sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei iuxta Pauli vocem pro omnibus mortem gustavit, idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod ipse mortem esset expertus quantum ad ipsius naturam pertinet, (insania est enim hoc vel sentire vel dicere), sed quod, ut supra diximus, vera caro ipsius mortem gustavit.

Ita et resurgente carne, ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, absit, sed quia resurrexit corpus.

Ita Christum unum et dominum confitemur, non tamquam hominem cum Verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur, sed unum iam et eundem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam adsidet Patri.

Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis adsidentibus, sed uno cum carne per unitatem, quia si talem copulationem factam per substantiam aut quasi inpassibilem aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidimus ut duos filios esse dicamus.

Necesse est enim discernere et dicere hominem separatim fuisse sola filii appellatione honoratum et rursus Verbum quod est ex Deo et nomine et veritate Filius Dei; sed discernere in duos filios non debemus unum dominum Iesum Christum.

Neque enim id adiuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem nescio quam perhibeant personarum.

Non dixit enim scriptura Verbum Dei personam sibi hominis adsumpsisse, sed carnem factum esse, id autem est ostendere Dei Verbum similiter ac nos participatum habuisse carnis et sanguinis et corpus nostrum proprie suum fecisse et hominem ex muliere processisse, non abiecta nec deposita deitate aut generatione illa quam habebat ex Patre, sed mansisse etiam in adsumptione carnis Deum, quod erat.

Hoc ubique rectae fidei ratio protestatur; in tali sensu sanctos patres fuisse comperimus; ideo illi non dubitarunt sanctam Virginem dicere Theotocon, non quod Verbi natura deitas que in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationabili, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.

Haec igitur praecaritate in Christo scribo, quaerens tamquam fratrem et contestans coram Christo et electis angelis ut haec nobis cum et sentias simul et doceas, ut ecclesiarum pax salva servetur et concordiae caritatis que vinculum indissolubile maneat sacerdotibus Dei.

Reverentissimo et deo amicissimo comministro Cyrillo Nestorius in domino salutem.

Iniurias quidem quae contra nos sunt, mirandarum tuarum litterarum dimitto, utpote medicinali patientia dignas et per ipsas res secundum tempus ad eas responsione; quod vero taciturnitatem non patitur, quasi magnum ferat, si taceatur, periculum, hoc secundum quod possibile est mihi, non ad multiloquium extensus, facere temptabo narrationem compendiosam, obscuri et indigestibilis longi sermonis vomitum cavens.

Incipiam autem a sapientissimis tuae dilectionis vocibus, ipsas isdem sermonibus apponens.

Quae sunt igitur ammirandae tuarum litterarum doctrinae voces?

Sancta inquit et magna synodus ipsum ex deo et patre secundum naturam genitum filium unigenitum, ex deo vero deum verum, lumen de lumine, per quem omnia fecit pater, descendisse, incarnari, humanari, pati, resurgere.

Haec sunt tuae reverentiae verba, et cognoscis forte sua; audi vero et a nobis fraternam pro pietate ammonitionem et quam magnus ille Paulus amato a se Timotheo contestatus est: attende lectioni consolationi doctrinae.

Hoc enim faciens, et te salvabis et eos qui te audiunt.

Quid autem mihi hoc attende vult? quia sanctorum illorum ex superficie legens traditionem venia dignam ignorasti ignorantiam, passibilem eos dixisse arbitratus patri consempiternum verbum.

Inspice, si placet, dicta diligentius, et illum divinum repperies patrum chorum non consubstantialem patri deitatem passibilem dicentes nec recentem natam patri consubstantialem nec resurgentem eam quae solutum templum suscitavit. Et si mihi aurem in fraternam medellam adhibueris, ipsas tibi sanctorum illorum patrum voces apponens a calumnia quae contra illos est, liberabo et ab illa quae contra divinas scripturas per illos est.

Credo igitur in dominum nostrum Iesum Christum filium eius unigenitum.

Considera quomodo dominus et Iesus et Christus et unigenitus et filius primum ponentes, communia deitatis et humanitatis, ut fundamenta, nomina, tunc humanationis et resurrectionis et passionis superaedificant traditionem, ut nominibus naturae utriusque communibus quibusdam significativis propositis neque quae filiationis et dominationis sunt, secentur neque ea quae naturarum sunt, in filiationis singularitate confusionis exterminatione periclitentur.

In hoc enim eis eruditor Paulus factus est, qui humanationis divinae memoriam faciens et futurus inferre quae passionis sunt, prius ponens Christus, commune, sicut paulo ante dixi, naturarum nomen, infert sermonem utrasque condecentem naturas.

Quid enim dixit? hoc sapiatur in vobis quod et in Christo Iesu; qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed, ne per singula dicam oboediens factus est usque ad mortem, mortem autem crucis.

Quoniam enim memoriam mortis facturus erat, ut ne verbum deum hinc aliquis aestimet passibilem, ponit Christus tamquam inpassibilis et passibilis susbtantiae in singulari persona appellationem significativam, quatenus et inpassibilis Christus et passibilis sine periculo vocetur, impassibilis quidem deitate, passibilis autem corporis natura.

Multa dicere de hoc valens et primum quidem neque nativitatis in dispensatione, sed humanationis sanctos illos memoriam fecisse patres, brevis sermonis in initiis pollicitationem sentio refrenare sermonem et ad secundum tuae dilectionis movere capitulum, in quo naturarum quidem laudabam divisionem secundum humanitatis et deitatis rationem et earum in unius personae coniunctionem et quod deus verbum secunda ex muliere non eguisse dicitur nativitate, et passionis incapabilem profiteri deitatem.

Orthodoxa enim, sicut vere est, huiusmodi sunt et haeresium omnium pravis sensibus circa dominicas naturas contraria.

Reliqua autem, si quidem aliquam sapientiam occultam inferebant legentium auribus inconprehensibilem, tuae est diligentiae scire; mihi vero illa prima pervertere videbantur.

In primis enim impassibilem praedicatum et secundae nativitatis incapabilem iterum passibilem et in recenti creatum nescio quomodo intulit, quasi haec quae secundum naturam dei verbo assunt, templi copulatione corrupta sint aut parum aliquid hominibus putetur quod sine peccato templum et a divina inseparabile natura pro peccatoribus nativitatem et mortem sustinuisset, aut non credi debeat dominica vox ad Iudaeos clamans: solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud, non: solvite meam divinitatem et in tribus diebus suscitabitur.

Rursus dilatare hic volens, a promissionis memoria retrahor; dicendum tamen est utenti brevi sermone.

Ubique divina scriptura, quandocumque memoriam facit dominicae dispensationis, nativitatem nobis et passionem non deitatis, sed humanitatis Christi tradidit, ut vocetur secundum integram appellationem sancta virgo Christi genetrix, non dei genetrix.

Et audi haec evangeliis clamantibus: Liber, inquit, generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham, et certum est quia David filius deus verbum non erat.

Accipe, si placet, et aliud testimonium: Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, ex qua natus est Iesus, qui dicitur Christus.

Considera iterum alteram adtestantem nobis vocem: Iesu vero Christi generatio ita erat: desponsata enim matre eius Maria Ioseph, inventa est in utero habens de spiritu sancto.

Creaturam vero spiritus quis utique unigeniti aestimabit deitatem?

Quid oportet dicere et quod ait quia mater Iesu erat ibi, et rursus cum Maria matre Iesu, et quod in ea natum est, ex spiritu sancto est, et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et de filio eius qui factus est ei ex semine David secundum carnem, et de passione rursus quia deus suum filium misit in similitudine carnis peccati et de peccato condemnavit peccatum in carne, et iterum Christus mortuus est pro peccatis nostris, et Christo passo in carne, et hoc est non deitas, sed corpus meum, quod pro vobis frangitur, et mille aliis vocibus protestantibus hominum generi non filii putare deitatem recentem aut passionis corporeae capabilem, sed coniunctam naturae deitatis carnem.


Unde et dominum David Christus semet ipsum et filium nominat.

Quid enim, ait, vobis videtur de Christo? cuius est filius?

Dicunt ei: David.

Respondit Iesus et dixit eis: quomodo ergo David in spiritu dominum eum vocat, dicens: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis? utpote filius existens omnino David secundum carnem, secundum deitatem autem dominus.

Esse enim filii deitatis corpus templum et templum secundum summam quandam et divinam unitum coniunctionem, quatenus propria ducat quae eius sunt, divina natura, confiteri bonum est et dignum evangelicarum traditionum; nomini vero propriificationis carnis atterere etiam carnis proprietates, nativitatem dico et passionem et mortem, aut errantis est secundum paganos, frater, intellegentiae aut laesae mentis Apollinarii et Arii et quae sunt aliarum aegrotantium haereseon, magis vero et illis aliquid gravius.

Necesse est enim proprietatis huiusmodi subinde tractos nomine et lactis nutrimenti socium propter proprietatem deum verbum facere et paulatim incrementi participem et in tempore passionis pavoris etiam et auxilio angelorum eguisse.

Et taceo circumcisionem et sacrificium et sudores et esuritionem, quae carni quidem coaptata adoranda sunt quippe quae propter nos evenerunt, in deitate vero haec et mendacia sunt, cum suscipiuntur, et nobis ut calumniatoribus condemnationis iustae causa.

Haec sunt sanctorum patrum traditiones, haec divinarum scripturarum praecepta; sic aliquis et quae sunt misericordiae divinae et quae sunt auctoritatis, deifice loquitur; haec meditare, in his esto, ut tuus profectus manifestus sit omnibus, Paulus ad omnes dicit.

Quod vero pro scandalizatis curam geris, bene quidem facis esse sollicitus et gratia sit divinorum curam gerenti animae tuae et pro his quoque qui apud nos sunt, sollicitae; cognosce autem deceptum esse temet ipsum ab eis qui hic a sancta synodo depositi sunt utpote quae sunt Manichaeorum, sapientes, aut forsan a clericis qui sunt tuae caritatis.

Quae sunt enim ecclesiae, cottidie proficiunt et quae populorum, in augmento per gratiam Christi sunt tanto, ut videntes multitudines ea quae sunt prophetae, clament: implebitur terra ad cognoscendum dominum quasi aqua multa coperire maria.

Ea vero quae attinent ad imperantes, in supereminenti laetitia sunt illuminato dogmate, et ut colligens scribam, illam in omnibus haeresibus quae contra deum reluctantur, et ecclesiae rectis dogmatibus cottidie quis repperiet apud nos vocem impleri: domus Saul ibat et infirmabatur, et domus David ibat et firmabatur.

Haec a nobis utpote fratribus ad fratrem suasiones sunt; si vero aliquis contendit, praeconabitur et per nos ad huiusmodi Paulus: nos talem consuetudinem non habemus nec ecclesiae dei.

Omnem quae te cum est in Christo fraternitatem et ego et qui me cum sunt, plurimum salutamus. Incolumis orans pro nobis permaneas, domine honoratissime et deocolentissime.

Credimus in unum Deum ....

Sequentes itaque per omnia sanctorum martyrum confessiones, quas loquente in eis sancto Spiritu protulerunt, et intentioni quae est in eorum intellectibus, aequis vestigiis inhaerentes atque iter ambulantes regium, profitemur quod ipsum unigenitum Dei Verbum, Deum natum ex ipsa Patris essentia, de Deo vero Deus verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt sive in caelis sive in terra, salutatis nostrae causa descendens ad exinanitionem sese dignatus est inclinare, incarnatus autem et homo factus, id est carnem de Virgine sancta suscipiens eam que propriam faciens, nativitatem nostram ex vulva sustinuit, homo de muliere procedens, nec quod erat, abiciens, nam licet factus sit in adsumptione carnis et sanguinis, tamen etiam sic quod erat, Deus natura scilicet et veritate persistens.

Nec carnem itaque dicimus in naturam deitatis esse conversam nec in substantiam carnis ineffabilem Dei Verbi essentiam conmutatam, inconvertibilis etenim est et inconmutabilis idem que ipse iuxta scripturas iugiter permanens.

Visus est autem et parvulus, sed positus adhuc in cunabulis et in sinibus genetricis Virginis constitutus universam creaturam replebat, ut Deus genitori suo indivisus existens; quod divinum est enim, sine quantitate et sine mole cognoscitur nec ullis terminis continetur.

Unitum ergo carni Verbum Dei secundum subsistentiam confitentes, unum adoramus Filium et dominum Iesum Christum, non seorsum ponentes et determinantes hominem et Deum velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitate coniunctos (hoc enim novitas vocis est et aliud nihil) nec item Christum specialiter nominantes Deum Verbum quod ex Deo est, nec alterum similiter Christum specialiter qui de muliere natus est, sed unum solummodo Christum Dei Patris Verbum cum propria carne cognoscimus.

Tunc enim etiam iuxta nos unctus est, quamvis Spiritum dignis ipse contulerit et non ad mensuram, sicut beatus evangelista Ioannes adseruit.

Sed nec illud dicimus quod Dei Verbum velut in homine communi, qui de sancta Virgine natus est, habitarit, ne Deum homo Christus habitatorem possidere credatur.

Quamvis enim Verbum habitaverit in nobis et dictum sit in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter, attamen intellegimus eum quod caro factus, non sicut in sanctis habitare dicatur, nec talem in ipso habitationem factam definire temptavimus; sed unitus iuxta naturam nec in carnem penitus commutatus, talem sibi fecit habitationem qualem et anima hominis habere creditur ad proprium corpus.

Unus igitur est Christus Filius et dominus, non velut coniunctionem quamlibet, ut in unitate dignitatis et auctoritatis, hominis habentis ad Deum; non enim potest unire naturas sola dignitatis aequalitas.

Denique Petrus et Ioannes aequalis sunt alterutrum dignitatis, propter quod et apostoli et sancti discipuli esse monstrantur; verumtamen uterque non unus est.

Nec iuxta conlationem vel connexionem modum coniunctionis advertimus (hoc enim ad unitatem non sufficit naturalem) nec secundum participationis affectum, sicut nos etiam adhaerentes Domino unus cum eo spiritus sumus, immo potius coniunctionis nomen evitamus, tamquam non existens idoneum quod significet unitatis arcanum.

Sed neque Deum aut dominum Christi Verbum Dei Patris adserimus, ne iterum manifestius in duo dividamus unum Christum Filium et dominum et in crimen sacrilegii recidamus, Deum illi se ipsum facientes et dominum.

Unitus quippe, sicut superius diximus, Deus Verbum carni secundum subsistentiam, Deus quidem est omnium et dominatur universitati, verumtamen nec servus est sibi ipse nec dominus, quia ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere.

Quamvis enim Deum suum Patrem dixerit, cum Deus sit etiam ipse natura et de illius essentia, tamen nullatenus ignoramus quod manens Deus, homo quoque factus sit, qui sub Deo iuxta debitam legem naturae humanitatis exsisteret.

Ipse vero sibi quomodo vel Deus poterit esse vel dominus?

Ergo sicut homo quantum decenter exinanitionis mensurae congruit, sub Deo se nobis cum esse disseruit.

Hoc etiam modo sub lege factus est, quamvis ipse promulgaverit legem et legislator ut Deus exstiterit.

Cavemus autem de Christo dicere "propter adsumentem veneror adsumptum et propter invisibilem adoro visibilem".

Horrendum vero super hoc etiam illud adicere "is qui susceptus est cum eo qui suscepit, connuncupatur Deus".

Qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos eum qui unus est, hominem seorsum in parte et Deum similiter in parte constituens.

Evidenter enim dividit unitatem, secundum quam non alter cum altero coadoratur, aut connuncupatur Deus, sed unus intellegitur Christus Iesus Filius Dei unigenitus, una servitute cum propria carne venerandus.

Confitemur etiam quod idem ipse qui ex Deo Patre natus est Filius unigenitus Deus, licet iuxta naturam suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum scripturas carne perpessus sit et erat in crucifixo corpore, propriae carnis impassibiliter ad se referens passiones.

Gratia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens ei proprium corpus, quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio mortuorum.

Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret ac primus in sua carne primogenitus ex mortuis fieret et primitiae dormientium viam que faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia Dei, sicut supra dictum est, pro omnibus gustavit mortem et tertio die resurgens spoliavit infernum.

Idcirco quamvis dicatur quod per hominem facta sit resurrectio mortuorum, tamen intellegimus hominem factum Verbum quod ex Deo est, et per ipsum mortis imperium fuisse destructum; veniet autem temporibus praefinitis, sicut est unus Filius et dominus, in gloria Patris, ut iudicet orbem terrarum in aequitate, sicut scriptura testatur.

Necessarie igitur et hoc adicimus.

Adnuntiantes enim secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est Iesu Christi et resurrectionem eius et in caelis ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem, sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus et sanctificamur, participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi omnium nostrum redemptoris effecti, non ut communem carnem percipientes, quod absit, nec ut viri sanctificati et Verbo coniuncti secundum dignitatis unitatem aut sicut divinam possidentis habitationem, sed ut vere vivificatricem et ipsius Verbi propriam factam.

Vita enim naturaliter ut Deus exsistens, quia propriae carni unitus est, vivificatricem eam esse professus est, et ideo, quamvis dicat ad nos amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus (quomodo enim iuxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit?), sed ut vere propriam eius factam, qui propter nos filius hominis et factus est et vocatus.

Eas autem voces quas Salvator noster in evangelio protulit, non in duabus subsistentiis aut personis omnino partimur. Non enim duplex est unus Christus et solus, quamvis ex duabus diversis que rebus ad unitatem cognoscatur individuam convenisse, sicut homo quoque, ex anima constans et corpore, non duplex potius, sed unus est ex utroque.

Humanas ergo et divinas insuper voces ab uno Christo dictas animadvertentes recte sentimus.

Cum enim Deo dignissime loquitur de se ipso qui me vidit, vidit et Patrem et ego et Pater unum sumus, divinam eius intellegimus ineffabilem que naturam, secundum quam unum est cum Patre suo propter unam eandem que substantiam, imago et character splendor que gloriae eius existens.

Cum vero humanae naturae mensuram nullatenus inhonorans Iudaeos adloquitur nunc me quaeritis occidere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, item non minus eum qui in similitudine et aequalitate Patris est, Deum Verbum etiam in mensuris humanitatis eius agnoscimus.

Si autem necessario creditur quod natura Deus exsistens factus sit caro, immo potius homo animatus anima rationali, quae causa est ut in eius quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est? quod si sermones homini congruentes abicit, iuxta nos hominem fieri quis coegit? cum vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinarit, quam ob causam dignos exinanitione sermones effugerit? uni igitur personae cunctas eius in evangelio voces adscribimus, uni subsistentiae Verbi scilicet incarnati, quia unus est dominus Iesus Christus, ut scriptum est.

Appellatum vero apostolum et pontificem confessionis nostrae tamquam sacrificantem Deo et Patri fidei nostrae confessionem, quae a nobis ipsi et per ipsum Deo et Patri incessanter offertur, iterum eum dicimus qui ex Deo est secundum naturam Filius unigenitus, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus.

Factus est enim mediator Dei et hominum et reconciliator ad pacem, semet ipsum Deo et Patri pro nobis offerens in odorem suavitatis.

Ideo que dicebat: sacrificium et oblationem noluisti, holocausta et pro peccato non tibi placuerunt; corpus autem perfecisti mihi.

Tunc dixi: ecce venio, in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam.

Obtulit enim proprium corpus non pro se, sed pro nobis in odorem suavitatis.


Nam qua pro se oblatione vel sacrificiis indigeret ab omni peccato liber ut Deus exsistens? quod si omnes peccaverunt et egent gloriam Dei secundum hoc quod sumus ad mutabilitatis excessum proniores effecti et peccatis aegrotavit humana natura, ipse vero non ita, ideo que nos gloria eius evincimur, cur erit ultra iam dubium quod agnus verus propter nos et pro nobis sit immolatus? qui dicit autem quia semet ipsum tam pro se quam pro nobis obtulerit, nullatenus impietatis crimen effugiet, cum nihil prorsus iste deliquerit nec ullum fecerit omnino peccatum.

Qua igitur egeret oblatione, nullo suo exstante facinore pro quo, si esset satis admodum convenienter, offerret?

De Spiritu quoque cum dicit ille me glorificabit, hoc rectissime sentientes unum Christum et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur ab Spiritu sancto gloriam consecutum, quia Spiritus eius nec melior nec superior illo est.

Sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quemadmodum si quis de hominibus adseveret quod virtus sua vel disciplina quaelibet unumquemque clarificet.

Quamvis enim in sua sit subsistentia Spiritus et eius intellegatur in persona proprietas iuxta id quod Spiritus est et non Filius, attamen alienus non est ab illo.

Nam Spiritus appellatus est veritatis et veritas Christus est, unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit.

Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens, dominum glorificavit Iesum Christum, postquam ascendit in caelum.

Nam creditus est Christus, natura Deus exsistens, per suum Spiritum virtutes efficiens ideo que dicebat: de meo accipiet et adnuntiabit vobis.

Nequaquam vero participatione alterius idem Spiritus sapiens aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est et nullo prorsus indigens bono.

Nam paternae virtutis et sapientiae, id est Filii Spiritus creditur et ideo ipsa re et subsistentia virtus et sapientia conprobatur.

Igitur quia Deum carni unitum iuxta subsistentiam sancta Virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei genetricem esse profitemur, non quod Verbi naturam exsistendi principium de carne sortita sit, (erat enim in principio Verbum et Deus erat Verbum et Verbum erat apud Deum et ipse est conditor saeculorum, Patri coaeternus et universitatis creator), sed quod, ut superius diximus, iuxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam, nativitatem sustinuerit ex ipsa vulva corpoream, non quod eguerit necessario aut propter suam naturam nativitate ista, quae est in extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae nostrae primitias et dum eum carni unitum mulier edidisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata, desineret nec iam morti nostra corpora destinaret, illud quoque quod dictum est in tristitia paries filios, ipse dissolvens, verum esse monstraret quod prophetae voce praedixerat absorpta est mors in victoria et iterum abstulit Deus omnem lacrimam ab omni facie.

Propter hanc etenim causam dicimus eum dispensatorie et ipsis benedixisse tunc nuptiis, cum in Canan Galilaeae cum sanctis vocatus apostolis adesse dignatus est.

Haec sapere sumus edocti a sanctis apostolis et evangelistis et ab omni scriptura divinitus inspirata nec non et a beatis patrum confessionibus veritate subnixis; his omnibus etiam tuam religionem concordare et praeter aliquem dolum vel finctionem consentire iam convenit.


Quae vero religioni tuae anathematizare necesse est, huic epistulae nostrae subiecta sunt; quod si minime, eisdem subiectam sententiam consequeris.

Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuhel et propter hoc ipsum Dei genetricem sanctam Virginem (peperit enim carnaliter Verbum quod ex Deo est secundum quod scriptum est et Verbum caro factum est), a(nathema) s(it).


Si quis non confitetur carni substantialiter unitum esse Verbum Patris, unum quoque esse Christum cum propria carne et eundem ipsum sine dubio Deum simul et hominem, a(nathema) s(it).

Si quis in uno Christo dividit substantias post unitionem, sola eas societate coniungens ea quae secundum dignitatem est vel etiam auctoritatem aut potestatem, et non magis conventu ad unitatem naturalem, a(nathema) s(it).

Si quis duabus personis vel subsistentiis decernat eas voces quae tam in evangelicis quam apostolicis litteris continentur, vel etiam eas quae de Christo a sanctis dicuntur vel ab ipso Christo de se ipso, et aliquas quidem ex his tamquam homini praeter Dei Verbum <qui quasi> specialiter intellegatur, adplicandas crediderit, aliquas vero tamquam Deo dignas soli Verbo Dei Patris deputaverit, a(nathema) s(it).

Si quis audet dicere Christum [hominem] anthrôpon~g theophoron~g, id est hominem Deo utentem seu portantem, et non Deum esse veraciter dixerit, tamquam unicum Filium per naturam, secundum quod Verbum caro factum est <et> participaverit nobis similiter carne et sanguine, a(nathema) s(it).

Si quis dicit Deum vel dominum esse Christi Dei Patris Verbum et non magis eundem ipsum confitetur Deum et hominem simul propter quod Verbum caro factum est secundum scripturas, a(nathema) s(it). Si quis dicit tamquam in hominem Jesum Deum Verbum fuisse operatum et unigeniti dignitatem tamquam alteri praeter ipsum exsistenti tribuit, a(nathema) s(it).

Si quis audet dicere adsumptum hominem coadorari cum Deo Verbo oportere et connuncupari Deum, tamquam alterum cum altero (adiectio enim unius syllabae hoc cogit intellegi), et non magis una reverentia veneratur Emmanuhelem unam que ei glorificationem dependit iuxta quod Verbum caro factum est, a(nathema) s(it).

Si quis unum dominum Iesum Christum glorificatum dicit ab Spiritu sancto, tamquam ab aliena virtute, qua per eum uteretur, et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus, et per eum implesse divina signa et non magis proprium eius esse Spiritum dicat, sicut et Patris, per quem signa operatus est, a(nathema) s(it).

Pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina scriptura commemorat; obtulit enim semet ipsum pro nobis Deo Patri in odorem suavitatis.


Si quis ergo pontificem et apostolum nostrum alium dixerit esse factum praeterquam ipsum Deum Dei Verbum, quando factum est caro et secundum nos homo, sed quasi alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, et si quis dicit quia pro se obtulit se ipsum oblationem et non magis pro nobis solis (non enim indiguit oblatione qui peccatum nescivit), a(nathema) s(it).

Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse tamquam propriam ipsius Dei Verbi, sed quasi alterius cuiuspiam praeter ipsum, coniuncti quidem secundum dignitatem aut secundum quod solam divinam inhabitationem habuerit, et non potius, ut diximus, vivificatricem esse, quia facta est propria Verbi Dei, cui omnia vivificare possibile est, a(nathema) s(it).

Si quis non confitetur Deum Verbum carne passum esse et carne crucifixum et mortem carne gustasse factum que primogenitum ex mortuis, secundum quod est et vita et vivificator ut Deus, a(nathema) s(it).

Sancta synodus dixit: Super alia neque obaudire volente honoratissimo Nestorio nostram vocationem neque a nobis destinatos sanctissimos et dei optimos cultores episcopos suscipiente, necessario accessimus ad discussionem impie ab eo dictorum et deprehendentes eum et ex epistulis eius et ex scriptis quae lecta sunt, et de nuper ab eo dictis in hac metropoli et probatis per testium depositionem impie sapientem et praedicantem necessario coacti tam ex canonibus quam ex epistula sanctissimi patris nostri et comministri Caelestini episcopi Romanorum ecclesiae lacrimantes saepius ad hanc maerore plenam contra eum venimus sententiam.

Qui blasphematus igitur ab eo est dominus noster Iesus Christus, definiit per praesentem sanctissimam synodum alienum esse eundem Nestorium tam ab episcopali dignitate quam etiam ab omni collegio sacerdotali.


Sancta et universalis synodus quae in Epheso congregata est ex decreto piissimorum principum, unicuique sanctae synodo quae per singulas mundi partes est, in domino salutem.

Nobis secundum pias litteras congregatis in Ephesia civitate, recesserunt nonnulli ex nobis numero paulo amplius quam triginta, principem suae apostasiae habentes Antiochenorum episcopum Iohannem, quorum et nomina haec sunt: Idem Iohannes Antiochiae Syriae ....

Qui habentes se cum quosdam depositos, ante omnia quidem Nestorii et Caelestii sententias vindicantes manifestissime demonstrati sunt, eo quod nobis cum contra Nestorium minime acquiescant; quos et communi sententia sancta synodus et omni ecclesiastica communione alienos effecit et cuncta sacerdotii operatione privavit per quam possent vel nocere vel iuvare.

Quia vero oportuit et eos qui defuerunt a synodo et perstiterunt in unaquaque prouincia, non ignorare quae de his decreta sint, notum vestrae facimus sanctitati quia sive metropolitanus quis cuiuslibet regionis abscedens ab hoc sancto et universali conventu, adiectus est ad illud apostasiae concilium vel post haec si se illi commiserit vel si ea quae sunt Caelestii, [post haec] sapuit sive sapuerit, contra suae regionis episcopos nihil poterit praevalere, omni ecclesiastica communione a praesenti iam hac synodo factus extorris atque privatus effectu; sed et ipsis suae regionis episcopis et affinibus undique metropolitanis, qui orthodoxe sentiunt, subiacebit, ut in totum et episcopatus gradu privetur.

Si vero aliqui paroeciales episcopi, relicto hoc sancto concilio, eidem discessioni adiuncti sint aut adiungi temptaverint, aut si quis ex his qui subscripserunt deiectioni <Nestorii>, ad conventum reversi sint discessionis eiusdem, hos omnino secundum quod huic sanctae synodo placuit, esse sacerdotio alienos et ab eodem cadere gradu.

Si vero et quidam clericorum qui in unaquaque sunt civitate, a Nestorio vel ab his qui una sunt, eo quod recte saperent, ab officio suspensi sunt, et hos proprio gradui restitui sanximus, communiter vero eos clericos qui eadem sapiunt quae haec orthodoxa et universalis synodus, iubemus his qui abscesserunt sive abscessuri sunt, omnino non esse subiectos neque ullo modo subiacere.

Si qui vero abscesserint clericorum et praesumpserint vel clam vel palam ea quae Nestorii aut ea quae Caelestii sunt, sentire, et hos a sancta synodo esse depositos.

Quicumque vero ob incongruis factis ab hoc sancto conventu deiecti sunt seu ab episcopis propriis et his irregulariter circa indiscretionem per omnia suam Nestorius aut hi qui ea quae eius sunt, sentiunt, reddere communionem vel gradum temptaverint, absque ullo eos esse solacio et nihilo minus illos depositos permanere sancivimus.


Similiter vero et si quicumque voluerint ea quae de singulis acta sunt in hac sancta synodo Ephesena, quolibet modo commovere, eadem sancta synodus definivit, si episcopi aut clerici fuerint, ut omni modo a gradu proprio excidant; si vero laici, sint communione privati.

Nicaena synodus hanc fidem exposuit: Credimus ....

Sanctae quidem huic fidei omnes consentire convenit; habet enim pie atque sufficienter ad utilitatem totius orbis terrae.

Quia vero aliqui simulant quidem eam se confiteri et consentire, male autem interpretantur sensuum virtutem secundum quod eis placet, et circumveniunt veritatem, filii existentes erroris et nati perditionis, opus fuit necessario sanctorum patrum et orthodoxorum adicere testimonia quae satisfacere valeant quemammodum intellexerunt eam et praedicare praesumpserunt, ut palam sit quia omnes rectam et immaculatam habentes fidem sic et intellegunt et interpretantur et praedicant eam.

... His igitur recitatis decrevit sancta synodus aliam fidem nulli licere proferre vel conscribere vel componere praeter illam quae definita est a sanctis patribus qui Nicaeam per spiritum sanctum conuenerunt; illos vero qui audent fidem aliam vel componere vel proferre volentibus converti ad agnitionem veritatis sive ex gentilitate sive ex Iudaismo sive ex alia qualibet haeresi, si episcopi quidem fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero; si vero laici sint, anathematizari.


Simili modo si qui deprehensi fuerint sive episcopi sive clerici vel laici vel credentes vel docentes ea quae scripta sunt in expositione quae a Charisio presbytero prolata est de inhumanatione unigeniti filii dei, aut certe polluta et perversa Nestorii dogmata, quae etiam subiecta sunt, eos subiacere sententiae sanctae huius et universalis synodi, ita ut sit palam episcopum quidem alienum fore episcopatu et deponendum, clericum vero a clero similiter summovendum et esse depositum; si vero laicus sit, et ille anathematizetur sicut praedictum est.

Venientes ad nos pientissimi et religiosissimi episcopi Valerianus et Amphilochius proposuerunt in communi considerandum de messalianitis, hoc est euchitis vel enthusiastis, qui in Pamphylia versantur, vel quocumque nomine contaminatissima haeresis vocatur.

At nobis considerantibus attulit pientissimus et religiosissimus episcopus Valerianus schedulam synodicam de illis compositam in magna Constantinopoli sub beatae memoriae Sisinnio.

Quae ubi lecta, ab omnibus probata est, quod bene sit condita recte que habeat, et placuit nobis omnibus et pientissimis episcopis Valeriano et Amphilochio et omnibus Pamphyliae et Lycaoniae provinciarum pientissimis episcopis, ut omnia quae in synodica charta contenta, robur habeant, et nullo modo praetereunda, et solida sint et ea quae in Alexandria acta sunt, ita ut omnes qui per universam provinciam haeretici messaliani vel enthusiastae sunt vel de eius haereseos morbo suspecti, sive clerici sive laici sint, conveniantur et si quidem anathematizaverint iuxta ea quae in praedicto synodico scripto pronuntiata sunt, in scriptis, si clerici fuerint, maneant clerici, si laici, ad communionem admittantur.

Quodsi rennuerint anathematizare, si presbyteri vel diaconi fuerint vel in alio quopiam gradu ecclesiae, excidant et a clero et a gradu et a communione; laici vero anathematizentur.

Convicti quoque non permittantur habere monasteria, ut ne zizaniae diffundantur et crescant.

Haec ut sic agantur, omnes vires intendant pientissimi episcopi Valerianus et Amphilochius ceteri que reverentissimi totius provinciae episcopi.

Unde ad haec placuit librum pollutae illius haereseos, qui dicitur Asceticon, anathematizari, quem attulerat religiosissimus et pientissimus Valerianus, utpote ab haereticis compositum; similiter si quid illorum impietatem sapiens apud plerosque inveniatur, etiam hoc anathema sit.