Jump to content

Concilium Habense (1014)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Habense (1014)
1014
editio: incognita
fons: []
Leges ecclesiasticæ Æthelredi regis post seculares suas apud Habam (alia Badam) conditæ.

I. De denario sanctæ ecclesiæ dando, et de decimatione Thaynorum.

[recensere]

Inprimis, ut unus Deus super omnia diligatur et honoretur, et ut omnes regi suo pareant, sicut antecessores sui melius fecerunt, et cum eo pariter defendant regnum suum. Et constituerunt inprimis Dei misericordiam et auxilium invocare jejuniis, eleemosynis, confessione, et abstinentia; et malefactis et injustitia abstinere. Et ut detur de omni carruca denarius vel denarium valens, et omnis, qui familiam habet, efficiat, ut omnis hirmannus suus det unum denarium. Quod si non habeat, det dominus ejus pro eo. Et omnis Thaynus decimet totum, quod habet.

II. De jejunio ef feriatione trium dierum ante festum sancti Michælis.

[recensere]

Et instituimus, ut omnis christianus, qui ætatem habet, jejunet tribus diebus in pane et aqua, et herbis crudis, ante festum sancti Michælis. Et omnis homo ad confessionem vadat nudis pedibus ad ecclesiam, et peccatis omnibus abrenunciet emendando et cessando. Et eat omnis presbyter cum populo suo ad processionem tribus diebus nudis pedibus, et super hoc cantet omnis presbyter XXX. missas, et omnis diaconus et clericus XXX. psalmos; et apparetur tribus diebus corrodium uniuscujusque sine carne in cibo et potu, sicut idem comedere deberet, et dividatur hoc totum pauperibus. Et sit omnis servus liber ab opere illis tribus diebus, quo melius jejunare posset, operetur sibimet quod vult. Hi sunt illi tres dies dies Lunæ, dies Martis, et dies Mercurii proximi ante festum sancti Michælis. Si quis jejunium suum infringat, servus corio suo componat, reddat liber pauper XXX. denar. et regis Thaynus CXX. solid. et dividatur hæc pecunia pauperibus. Et sciat omnis presbyter, et tungravius, et decimales homines, ut hæc eleemosyna et jejunium proveniat, sicut in sanctis jurare poterunt.

III. Quid regi et populo omni die sit cantandum.

[recensere]

Et præcipimus, ut in omni congregatione cantetur quotidie communiter pro rege et omni populo suo una missa ad matutinalem missam, quæ inscripta est, contra paganos, et ad singulas horas decantet totus conventus extensis membris terra psalmum «Domine, quid multiplia sunt,» et collectam contra paganos, et hoc fiat, quamdiu necessitas ista nobis est in manibus. Et in omni cœnobio vel conventu monachorum celebret omnis presbyter sigillatim XXX. missas pro rege et omni populo, et omnis monachus dicat XXX. psalteria.

IV. De consuetudinibus sanctæ Dei ecclesiæ reddendis.

[recensere]

Et præcipimus, ut omnis homo super dilectionem Dei et omnium sanctorum det cyricsceattum et rectam decimam suam, sicut in diebus antecessorum nostrum fecit, quando melius fecit; hoc est, sicut aratrum peragrabit, decimam acram: et omnis consuetudo reddatur super amicitiam Dei ad matrem ecclesiam, cui adjacet, et nemo auferat Deo, quod ad Deum pertinet, et prædecessores nostri concesserunt.

V. Ne quis vendatur extra patriam.

[recensere]

Et prohibemus, ne quis extra patriam vendatur; si quis hoc præsumat, sit præter benedictionem Dei et omnium sanctorum, et præter omnem christianitatem; nisi pœniteat et emendet, sicut episcopus suus edocebit.

VI. De roboria.

[recensere]

Et prohibemus omnem roboriam omni homini. Et sit omnis homo jure publico dignus, pauper et dives, et reddatur omnis roboria, si quis aliquam fecerit, emendet sicut prius, et postea fecit. Et si quis præpositus eam fecerit, dupliciter emendet, quod alii judicaretur.

VII. De eleemosynis ef rectitudinibus ecclesiæ.

[recensere]

Et reddatur pecunia eleemosynæ hic ad festum sancti Michælis, si alicubi retro sit per plenam witam, et omnibus annis deinceps reddantur Dei rectitudines in omnibus rebus, quæ supradictæ sunt, per amicitiam Dei et sanctorum omnium, ut Deus omnipotens misericordiam nobis faciat, et de hostibus triumphum nobis et pacem indulgeat, quæ sedulo deprecemur, ut misericordiam ejus consequamur hic, et in futuro requiem sine fine. Amen.

(VIII. De officio judicis.)

[recensere]

Omnis judex justus misericordiam et judicium libret in omnibus, ut inprimis per rectam sententiam judicet emendationem secundum culpam, et eam tamen admensuret propter indulgentiam. Quædam culpæ reputantur a bonis judicibus secundum rectum emendandæ. Quædam per Dei misericordiam condonandæ. Judicia debent esse sine omni Haderunga, ut non parcatur diviti alicui vel egeno, amico vel inimico; jus publicum recitari; et nihil injustius est quam susceptio munerum pro judicio subvertendo, quia munera excæcant corda sapientum, et subvertunt verba justorum. Dominus Jesus dixit, «In quo judicio judicaveritis, judicabimini.» Timeat omnis judex ac diligat judicem suum, ne in die judicii mutus fiat et humiliatus ante oculos judicis cuncta videntis. Qui innocentem opprimat, et dimittat noxium pro pecunia, vel amicitia, vel odio, vel quacunque factione, opprimetur ab omnipotenti judice. Et nullus dominus stultos aut improbos judices constituat; quia stultus per ignorantiam, improbus per cupiditatem vitiat, quam didicit veritatem. Gravius enim lacerantur pauperes a pravis judicibus, quam a cruentis hostibus. Nullus hostis acerbior, nulla pestis efficacior, quam familiaris inimicus. Potest aliquotiens homo fuga vel defensione vitare pravos inimicos; non ita possunt judices, quotiens adversus subditos malis desideriis inflammantur. Sæpe etiam boni judices habent malos vicarios, et ministros nefandos, quorum ipsi domini constringuntur, si non eos cœrceant, et rapacitatem cohibeant; quia Dominus et minister seculorum ait, «Non solum male agentes, sed omnes consentientes, digni sunt æterna morte.» Sæpe etiam pravi judices judicium pervertunt vel respectant, et non finiunt causam, donec voluntas eorum impleatur. Et quando judicant, non opera, sed munera confiderant impii judices, juxta verbum sapientum, «Sicut rapaces lupi vespere nil residuant usque mane:» id est, de præsenti solum vita cogitant, de futura nihil considerant. Malorum præpositorum mos est, ut quicquid possunt, auferant et vix necessarium parum quid relinquant sustentationi. Iracundus judex non potest attendere rectam judicii satisfactionem, nam per furoris exæcationem non perspicit rectitudinis claritatem. Justum judicium est, ubi non persona consideratur. Scriptum est, «Non attendas personam hominis in judicio, nec pro aliquo facies, ut a vero declines, et injuste judices,» Susceptio muneris est dimissio veritatis.