Concilium Lateranense V Documenta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Concilium Lateranense V Documenta
1512-1517

1512-1517- Concilium Lateranense V - Documenta

Iulius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Cum inchoatam huius sacri Lateranensis concilii celebrationem ad dei laudem universalis ecclesiae pacem fidelium unionem schismatis et haeresum eversionem morum reformationem ac contra perfidos fidei hostes expeditionem altissimi dextera assistente prosequi intendamus ut omnium schismaticorum et pacis hostium latrantium canum ora obtundantur universi que christi fideles valeant a tam pestifero et venenoso contagio se immaculatos servare in hac praesenti secunda sessione in spiritu sancto legitime congregata indictionis convocationis et publicationis schismaticae conventiculae et asserti conciliabuli Pisani ad scindendum et scandalizandum ecclesiae praefatae unionem emanatarum citationum monitionum decretorum absolutionum sententiarum actorum legatorum creationum obedientiarum subtractionum assertarum censurarum appositionum ipsius que conciliabuli translationis ad Mediolanum vel Vercellensem civitates aut alia loca quaecumque omnium que et singulorum in dicto conciliabulo gestorum et conclusorum reprobationes damnationes revocationes cassationes irritationes et annullationes per nos habita cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus deliberatione matura et de eorumdem fratrum consilio et unanimi consensu ac ex certa scientia et de apostolicae potestatis plenitudine per diversas nostras literas respective praesertim sub data quintodecimo kalendas augusti pontificatus nostri anno octavo ac tertio nonas decembris et idibus aprilis eiusdem pontificatus anno nono editas factas et emanatas literas que ipsas cum decretis declarationibus inhibitionibus mandatis hortationibus monitionibus interdictorum ecclesiasticorum appositionibus et aliis sententiis censuris et poenis tam a canonicis sanctionibus quam a nobis maxime in literis indictionis huius sacri universalis concilii ac omnibus et singulis aliis clausulis in dictis literis contentis quarum tenores ac si de verbo ad verbum praesentibus insererentur pro expressis haberi volumus licet ut firma et valida nulla alia confirmatione aut approbatione egerent ad abundantiorem cautelam et veritatis manifestationem hoc sacro approbante concilio confirmamus approbamus et innovamus illa que inviolabiliter observari volumus statuimus et ordinamus supplentes omnes et singulos defectus si qui forsan intervenerint in eisdem.

Nec non conciliabulum praefatum illius que translationem ac omnia et singula per ipsum conciliabulum illi que assistentes adhaerentes fautores et consentientes directe vel indirecte quomodocumque et qualitercumque a die indictionis ipsius conciliabuli usque in praesentem diem acta facta gesta et prolata ac in posterum gerenda agenda facienda et proferenda etiamsi talia sint vel fuerint de quibus specialis specifica expressa ac individua mentio habenda foret illorum tenores et qualitates etiam pro expressis habentes ut alia adulterina et a veritate deviantia concilia et in eis gesta a iure sacris que canonibus damnata et reprobata fuerunt damnamus et reprobamus ac prout sunt nulla irrita et inania nullius que roboris vel momenti fuisse et esse nuntiamus et quatenus opus sit cassamus irritamus et annullamus ac pro cassis irritis et annullatis haberi volumus.

Et nihilo minus hoc sacrum concilium oecumenicum iuste rationabiliter ac ex veris et legitimis causis rite que et recte indictum celebrari inceptum omnia que et singula quae in eo facta et gesta sunt et de cetero fient ac gerentur iusta rationabilia firma et valida fore ac idem robur eamdem que vim potestatem auctoritatem et firmitatem habere et obtinere quae alia concilia generalia praesertim Lateranense a sacris canonibus approbata habent et obtinent hoc eodem sacro concilio approbante decernimus et declaramus.

Insuper que temporum dispositione aestivis que caloribus instantibus ut commoditati et valetudini praelatorum consulatur ultramontani que et trans mare existentes qui hactenus ad hoc sacrum concilium venire non potuerunt expectentur propter que alias iustas et rationabiles causas praefato sacro concilio notas et ab eo approbatas tertiam sessionem continuationis celebrationis concilii praefati tertio nonas novembris proxime futuri faciendam hoc praefato sacro concilio similiter approbante indicimus.

Omnibus que et singulis praelatis et aliis in eodem concilio tunc existentibus a Romana curia recedendi et pro eorum voluntate ubi eis placuerit morandi dummodo dicta tertio nonas novembris in praefato concilio Lateranensi cessante legitimo impedimento de quo clare constet sub poenarum in literis indictionis ipsius concilii et canonicis sanctionibus contra non accedentes ad concilia indictarum incursu praesentes existant licentiam et facultatem praefato sacro concilio etiam approbante concedimus et indulgimus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Iulius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Ad illius cuius perfecta sunt opera laudem et gloriam sacrum Lateranense concilium prosequentes in hac tertia sessione spiritu sancto favente legitime congregata quam alias tertio nonas novembris proxime praeteriti faciendam in secunda sessione indixeramus et deinde de venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio unanimi que assensu in hodiernum diem tenendam ex certis tunc expressis et aliis legitimis causis prorogavimus et indiximus eodem sacro concilio prorogationem et indictionem huiusmodi ex causis praefatis sibi notis approbante post felicem faustam que carissimi in christo filii nostri Maximiliani Romanorum imperatoris electi semper augusti huic sacrosancto Lateranensi concilio veram adhaesionem et sinceram unionem omnia et singula per damnationis alumnos Bernardinum Carvaial Guillelmum Brizonet Renatum de Pria et Fridericum de sancto Severino olim cardinales eorum que fautores adhaerentes complices et sequaces schismaticos haereticos et in suam ac aliorum perniciem debacchantes unitatem sanctae matris ecclesiae scindere satagentes in conciliabulo Pisano Mediolani Lugduni vel alibi quaecumque quotcumque et qualiacumque fuerint etiam decimarum impositiones in universo regno Franciae per eos factas quorum tenores et qualitates ac si praesentibus de verbo ad verbum non autem per clausulas generales insererentur pro expressis haberi volumus usque in praesentem diem acta gesta et facta conscripta et publicata seu ordinata et in futurum forsitan gerenda quamvis sint nulla irrita et inania et a nobis praefato concilio sacro approbante damnata et reprobata fuerint potiori pro cautela damnationi et reprobationi huiusmodi inhaerendo eodem sacro concilio approbante damnamus reprobamus et detestamur illa que nulla irrita et inania nullius que roboris efficaciae effectus vel momenti fuisse et esse decernimus et declaramus.

Nec non literas nostras per quas propter receptiones favores adhaerentiam et auxilium per regem Franciae et nonnullos alios regni Franciae praelatos officiales nobiles et barones schismaticis et haereticis in dicti conciliabuli Pisani damnati et reprobati prosecutione notorie praestita regnum Franciae et praesertim Lugdunum ducatu Britanniae excepto sub data videlicet Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicae millesimo quingentesimo duodecimo idus augusti pontificatus nostri anno nono de fratrum praedictorum consilio ecclesiastico subiecimus interdicto nundinas que Lugduni fieri solitas in Lugduno extunc de cetero fieri inhibuimus dictas que nundinas in civitate Gebennensi faciendas transtulimus cum decretis declarationibus inhibitionibus omnibus que et singulis in eis contentis clausulis similiter sacro concilio praedicto de illis plenariam notitiam habente ac approbante innovamus regnum que praefatum ut praefertur illius que civitates terras oppida et loca quaecumque huiusmodi interdicto subiicimus ac ipsas nundinas ex Lugduno in civitatem praefatam Gebennensem faciendas transferimus.

Et ut sacrum hoc Lateranense concilium ad finem uberrimae fertilitatis deducatur alia que plura et gravia in hoc sacro Lateranensi concilio tractanda et discutienda veniant ad dei omnipotentis laudem et ecclesiae universalis exaltationem quartam sessionem continuationis celebrationis ipsius quarto idus praesentis mensis decembris faciendam sacro concilio praefato omnia approbante indicimus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Iulius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Saluti gregis nobis desuper commissi morum reformationi defensioni que ecclesiasticae libertatis ac fidei catholicae tranquillitati et augmento paternis et solicitis studiis intendentes ad omnipotentis dei et individuae trinitatis laudem et gloriam sacro hoc approbante concilio literas nostras a nobis dudum emanatas eidem concilio notas per quas Romanae curiae officiales et illorum exactiones generaliter reformavimus approbamus et innovamus illas que quas per nonnullos postea tunc expressos ad fidelium utilitatem iuxta intentionem nostram declarari mandavimus per praefatos expressos et cum illis alios diversarum nationum praelatos nunc in praefato concilio praesentes deputandos omnibus quae iudicium humanum pervertere possent cessantibus ut iustum et aequum fuerit particulariter declarari et declarationes ipsas in aliis sessionibus nobis in hoc sacro concilio referendas et ab eodem concilio approbandas ut debite exequantur praecipimus et mandamus.

Insuper cum iam per multa temporum spatia per nonnullos praelatos Gallicae nationis et nobiles laicos ac alios illis faventes praesertim cuiusdam sanctionis praetextu quam ipsi pragmaticam vocant apostolicae sedi sanctae que Romanae universalis ecclesiae capiti libertati et auctoritati enormiter detractum sacris que canonibus derogatum fuerit nos rem adeo perniciosam in dei offensam et ecclesiae praefatae vilipendium et evidens detrimentum amplius ferre nequeuntes cum sanctio ipsa ab omni ad id legitima potestate carentibus nullorum que summorum pontificum aut generalium legitimorum conciliorum auctoritate facta sed quodam abusu tantum in illis partibus introducta et observata fuerit illa que cum in ea contentis nulla et invalida merito declarari et abrogari debeat quam etiam clarae memoriae Ludovicus xi Francorum rex abrogavit ut in eius patentibus literis desuper confectis plenius continetur.

Declarationis igitur et abrogationis per nos faciendarum huiusmodi negotium et discussionem venerabilium fratrum nostrorum ecclesiae praefatae cardinalium et aliorum praelatorum congregationibus quas in Lateranensi sala superiori quatenus opus fuerit facient relationem que discussorum in prima aut aliis sessionibus prout commode fieri poterit nobis et sacro concilio faciendam eodem sacro concilio approbante committimus.

Gallicos que praelatos capitula ecclesiarum et monasteriorum parlamenta et laicos illis faventes cuiuscumque dignitatis etiam si regalis existerent sanctione praefata abutentes seu illam approbantes omnes que et singulos alios sua communiter vel divisim interesse putantes per edictum publicum cum ad partes illas tutus non pateat accessus in Mediolanensis Astensis et Papiensis ecclesiarum valvis affigendum moneri et citari infra certum competentem terminum praefigendum ad comparendum coram nobis et concilio praefato causas que dicendum quare sanctio praefata illius que corruptela et abusio in concernentibus auctoritatem dignitatem et unitatem ecclesiae Romanae et apostolicae sedis sacrorum que canonum et ecclesiasticae libertatis violationem nulla et invalida declarari decerni et abrogari non debeat illos que sic monitos et citatos arctari et teneri ac si personaliter moniti et citati fuissent statuimus et decernimus.

Ulterius omnes et singulas provisiones collationes beneficiorum ecclesiasticorum confirmationes electionum et postulationum concessionum gratias mandata et indulta quaecumque tam gratiam quam iustitiam seu mixtim concernentia cuiuscumque tenoris existant quae praesentibus pro expressis haberi volumus per synagogam vel conciliabulum Pisanum illius que schismaticos adhaerentes auctoritate et dignitatibus omnibus carentes facta et concessa quamvis sint nulla et invalida pro potiori tamen cautela nulla et irrita nullius que roboris vel momenti esse omnes que et singulos cuiuscumque dignitatis status gradus nobilitatis ordinis et conditionis existentes quibus concessa fuerunt aut quorum commodum utilitatem seu honorem quomodolibet respiciunt nullos eorum fructus redditus et proventus suos facere vel hactenus fecisse sed ad illorum restitutionem et ipsorum beneficiorum et aliorum praemissorum concessorum dimissionem teneri et nisi beneficia ipsa et alia eis concessa infra duos menses a data praesentium computandos realiter et omnino dimiserint etiam aliis beneficiis ecclesiasticis quae iusto titulo possident eo ipso privatos existere dicto sacro approbante concilio decernimus.

Fructus quoque redditus et proventus huiusmodi ac quasvis pecunias decimarum per dictum conciliabulum impositarum exactos et exigendos expeditioni contra infideles faciendae applicamus.

Ut autem declaratio reformationis et nullitatis sanctionis praedictae alia que gerenda mature exequi et praelati ad sacrum concilium huiusmodi venturi quorum aliquos iam iter ad veniendum arripuisse accepimus commode venire possint quintam sessionem decimoquarto kalendas martii quae erit quarta feria post primam dominicam quadragesimae proxime futurae faciendam praefato sacro concilio approbante indicimus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Iulius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Si summus rerum opifex terrarum caeli que sator sua ineffabili providentia Romanum pontificem in cathedra praeeminentiae pastoralis christiano generi praeesse voluit ut sanctam Romanam universalem ecclesiam sinceris corde et opere gubernaret fidelium que omnium profectibus solicitis studiis intenderet decens et salutare reputamus ut in electione praefati pontificis in quem ut puritatis et candoris speculum fideles ipsi intuentur omnis labes omnis que illius suspicio absit tales que ad tanti fastigii gradum assumantur qui rite et recte et canonice ingressi modo et ordine convenientibus naviculae Petri gubernacula sustineant tales que existant in tanto dignitatis culmine constituti qui bonis et rectis solatio malis autem formidini sint et eorum exemplo ceteri fideles ad bene operandum instruantur et ad viam salutis dirigantur et ea quae propterea per nos statuta et ordinata fuerunt pro rei magnitudine et gravitate per sacrum generale concilium approbentur et innoventur et approbata et innovata communiantur ut eo firmius perdurent et tenacius observentur et adversus diaboli multiplices insidias defendantur quo fuerint dicta auctoritate saepius circumfulta.

Dudum siquidem a nobis magnis et urgentibus causis magna que et matura discussione et deliberatione cum doctissimis et gravissimis viris etiam sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus praecedentibus et perhabitis emanarunt literae tenoris subsequentis.

Iulius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.

Cum tam divino quam humano iure in spiritualibus praecipue detestabiliter simoniae sit labes prohibita et longe magis in electione Romani pontificis vicarii Iesu christi domini nostri abhominabilis sit et universali ecclesiae perniciosa nos qui regimini eiusdem universalis ecclesiae meritis licet imparibus auctore domino praesidemus cupientes quantum cum deo possumus in praemissis pro tantae rei necessitate ac periculi magnitudine ut tenemur in posterum salubriter providere de fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio et unanimi consensu hac nostra perpetuo valitura constitutione apostolica auctoritate et de potestatis nostrae plenitudine statuimus ordinamus decernimus et diffinimus quod si quod deus pro sua clementia et in omnes bonitate avertat contigerit postquam nos vel successores nostros successive ipse deus ab huiusmodi universalis ecclesiae regimine absolverit humani generis inimico procurante et ambitione vel cupiditate ad hoc inclinante seu impellente electionem Romani pontificis ab eo quem eligi contigerit vel ab aliquo seu aliquibus de coetu cardinalium quomodolibet votum dantibus per simoniacam haeresim in dando promittendo vel recipiendo pecunias bona cuiusque generis castra officia vel beneficia seu promissiones et obligationes commissam per se vel alium seu alios quomodocumque et qualitercumque etiam in duarum partium vel omnium cardinalium unanimi concordia quomodolibet etiam per viam assumptionis unanimiter nemine discrepante etiam sine scrutinio factae celebrari vel fieri non solum huiusmodi electio vel assumptio eo ipso nulla existat et nullam eidem sic electo vel assumpto administrandi in spiritualibus et temporalibus facultatem tribuat sed etiam contra dictum sic electum vel assumptum de simoniaca labe a quocumque cardinale qui eidem electioni interfuerit opponi et excipi possit sicut de vera et indubitata haeresi ita quod a nullo pro Romano pontifice habeatur quinimo ipse sic electus a priori suo cardinalatus et alio quocumque honore ecclesiis cathedralibus etiam metropolitanis et patriarchalibus monasteriis dignitatibus et aliis quibuscumque beneficiis et pensionibus quae tunc obtinebat in titulum vel in commendam aut aliis quomodocumque eo ipso absque alia declaratione privatus existat et idem electus non apostolicus sed apostaticus et tamquam Simon magus et haeresiarcha et ad praedicta omnia et singula perpetuo inhabilis habeatur et sit.

Nec huiusmodi simoniaca electio per subsequentem ipsius inthronizationem seu temporis cursum aut etiam omnium cardinalium adorationem seu obedientiam ullo unquam tempore convalescat. Liceat que omnibus et singulis cardinalibus etiam illis qui huic simoniacae electioni seu assumptioni consenserint etiam post inthronizationem et adorationem seu obedientiam ac etiam universo clero populo Romano nec non subditis et sancti Angeli de Urbe ac quarumvis aliarum Romanae ecclesiae arcium praefectis castellanis capitaneis et aliis officialibus quocumque homagio seu iuramento vel cautione praestitis non obstantibus a talis electi etiam inthronizati obedientia et devotione impune et quandocumque discedere ipsis fidei Romanae ecclesiae et obedientiae futuri Romani pontificis canonice intrantis nihilo minus adstrictis permanentibus et eum ut magum ethnicum publicanum et haeresiarcham evitare.

Ad cuius quoque confusionem possint cardinales qui praefatae electioni se opponere voluerint si praesumpserit se regimini universalis ecclesiae praetextu talis electionis ingerere auxilium brachii saecularis contra eum implorare.

Nec tales ab eius obedientia discedentes tamquam tunicae domini scissores aliquarum propter dictum discessum poenarum seu censurarum ultioni subiaceant.

Cardinales vero qui eum sic simoniace elegerint a suis ordinibus et etiam cardinalatus titulis et honore ac quibuscumque patriarchalibus archiepiscopalibus episcopalibus et aliis praelaturis ac dignitatibus et beneficiis quae in titulum vel commendam tunc obtinebant vel in quibus seu ad quae ius tunc habebunt absque alia declaratione privati existant nisi ab illo penitus et cum effectu discesserint et reliquis cardinalibus qui huiusmodi simoniae non consenserint infra terminum octo dierum postquam fuerint ab eis requisiti personaliter si fieri poterit alias per edictum publicum se absque fictione vel fraude univerint et coniunxerint.

Et tunc si praefatis aliis cardinalibus se univerint et coniunxerint in pristinum statum et ad pristinos honores et dignitates etiam cardinalatus ac ecclesias et beneficia quibus praeerant et quae obtinebant reintegrati rehabilitati ac restituti et repositi ab huiusmodi simoniae labe et censuris ac poenis ecclesiasticis quibuscumque absoluti eo ipso existant.

Mediatores vero proxenetae trapezitae tam clerici quam laici cuiuscumque dignitatis qualitatis et ordinis fuerint etiam patriarchali archiepiscopali sive episcopali vel alia saeculari mundana sive ecclesiastica dignitate praediti etiam quorumcumque regum et principum oratores vel nuntii huius simoniacae electionis participes sint omnibus suis ecclesiis beneficiis praelaturis et feudis ac aliis quibuscumque honoribus et bonis eo ipso privati et ad similia inhabiles ac etiam active et passive intestabiles et eorum bona ipso facto ad instar reorum criminum laesae maiestatis fisco apostolicae sedis applicentur devolvantur que si praedicti delinquentes ecclesiastici fuerint vel alias Romanae ecclesiae subditi.

Bona vero et feuda taliter delinquentium non subditorum saecularium in partibus existentia fisco saecularis principis in cuius territorio bona sita fuerint ipso facto similiter applicentur.

Ita tamen quod si infra tres menses a die quo notum fuerit illos simoniam commisisse vel participasse principes dicta bona fisco suo actualiter non applicaverint extunc illa fisco ecclesiae Romanae applicata censeantur et sint eo ipso absque aliqua similiter declaratione.

Promissiones quoque et obligationes sive sponsiones propterea quandocumque etiam ante tempus dictae electionis etiam extra personas cardinalium per quoscumque alios quomodocumque factae cum quavis in excogitabili solemnitate et forma etiam iuratae conditionales sive eventuales et in forma excommissarum ex quacumque causa etiam depositi mutui cambii confessionis de receptis donationis arrendamenti vel venditionis permutationis vel alterius cuiuscumque contractus etiam in ampliori forma camerae apostolicae factae sint nullae et invalidae et ad agendum inefficaces nullus que illarum vigore cogi vel constringi possit in iudicio vel extra liceat que omnibus ab illis impune absque aliquo metu sive periurii nota recedere.

Et insuper liceat cardinalibus qui electioni praedictae simoniacae interfuerint et a praefato sic electo discesserint adhibitis se cum aliis cardinalibus etiam illis qui huiusmodi simoniacae electioni consenserunt et postea eisdem cardinalibus in dicta simonia non complicibus se univerint si se cum eisdem unire voluerint alioquin sine eis ad alterius nihilo minus pontificis electionem non expectata alia sententia declaratoria simoniacae electionis huiusmodi eadem tamen praesente nostra constitutione semper in suo robore permanente libere alias tamen canonice devenire et concilium etiam generale indicere et convocare in loco idoneo prout eis videbitur expedire non obstantibus constitutionibus et ordinibus apostolicis et praecipue felicis recordationis Alexandri papae iii quae incipit: licet de evitanda discordia et aliorum Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum etiam in conciliis generalibus editis ceteris que contrariis quibuscumque inhibentibus.

Postremo omnibus et singulis sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus qui pro tempore erunt et eorum sacro collegio ne apostolica sede vacante praedictis contravenire vel contra praemissa vel aliquod praemissorum statuere disponere ordinare vel aliquo modo facere seu attentare praesumant quocumque exquisito colore vel causa sub excommunicationis latae sententiae poena quam ipso facto incurrant et a qua non nisi per Romanum pontificem canonice electum absolvi possint nisi in mortis articulo.

Decernentes extunc irritum et inane si secus super hiis vel aliquo praemissorum a quoquam scienter vel ignoranter etiam per nos contigerit attentari.

Ut autem praesentis constitutionis decreti statuti ordinationis ac inhibitionis nostrae huiusmodi tenor ad omnium notitiam deducatur volumus praesentes literas nostras in valvis basilicae principis apostolorum nec non cancellariae ac in acie campi Florae affigi nec aliam earumdem literarum publicationis solemnitatem requiri aut expectari debere sed huiusmodi affixionem pro solemni publicatione et perpetuo robore sufficere.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Datum Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicae millesimo quigentesimoquinto decimonono kalendas februarii pontificatus nostri anno tertio.

.... Nos attendentes quanti ponderis quanti que exitii christi vicariorum in terris adulterinae electiones essent quantum que detrimenti christianae religioni afferre possent praesertim his difficillimis temporibus quibus diversimode vexatur christiana religio universa volentes satanae dolis et insidiis humanae que praesumptioni et ambitioni quantum nobis permittitur obviare ut literae praedictae eo magis observentur quo clarius constiterit eas matura et salubri deliberatione dicti sacri concilii approbatas et innovatas qua statutae et ordinatae fuerunt licet ad sui subsistentiam et validitatem alia probatione non indigerent sed ad abundantiorem cautelam et ad tollendam omnem doli ac malitiae causam male cogitantibus et tam saluberrimae constitutioni contravenire satagentibus ut eo tenacius observentur et difficilius tollantur quo tantorum patrum fuerint approbatione munitae literas praedictas cum omnibus et singulis statutis ordinationibus decretis definitionibus poenis inhibitionibus aliis que omnibus et singulis clausulis in eis contentis sacro hoc Lateranensi concilio approbante auctoritate et potestatis plenitudine praefatis approbamus et innovamus eas que inviolabiliter et irrefragabiliter observari et custodiri mandamus robur que perpetuae firmitatis obtinere ac cardinales mediatores oratores nuntios et alios in dictis literis contentos ad ipsarum literarum et omnium et singulorum in eis expressorum observationem sub censuris et poenis et aliis in eis contentis iuxta earumdem tenorem et formam teneri et obligatos fore decernimus et declaramus non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac omnibus illis quae in dictis literis voluimus non obstare ceteris que contrariis quibuscumque.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad futuram rei memoriam sacro approbante concilio.

Superna illius ordinatione qui caelestia et terrestria omnipotentis providentia moderatur sanctae suae universali ecclesiae licet immeriti praesidentes inter multiplices curas quibus assidue angimur doctoris gentium salubri sanctissima que doctrina moniti ad ea maxime aciem nostrae mentis convertimus per quae in ecclesia ipsa perpetua unitas et caritas inviolata perdurent grex que nobis commissus rectis tramitibus in viam salutis procedat ac christicolarum nomen et pretiosae crucis signum in quo fideles salvati sunt infidelibus expulsis dextera dei assistente latius diffundatur.

Sane postquam felicis recordationis Iulius papa ii praedecessor noster sacrum generale Lateranense concilium de venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium de quorum numero tunc eramus consilio et assensu laudabiliter legitime et ex rationabilibus causis spiritu sancto cooperante et in eo quinque sessiones tenuerat sextam que sessionem tertio idus praesentis mensis faciendam indixerat nos dicto praedecessore de medio sublato extunc expressis et aliis causis nostrum et dictorum fratrum animum moventibus sextam sessionem huiusmodi de eorumdem fratrum consilio et assensu usque in hodiernum prorogavimus.

Cum autem in minoribus constitutis semper nobis insitum cordi fuerit generale concilium utpote agri dominici culturam praecipuam celebrari videndi nunc ad apostolatus apicem assumpti honesto utili que desiderio nostro debitum ex iniuncto nobis curae pastoralis officio accessisse conspicientes rem hanc ardentiori voto et tota animi alacritate suscepimus.

Itaque prorogationem huiusmodi per nos factam approbante eodem sacro Lateranensi concilio approbamus ac concilium ipsum usque ad perfectionem causarum propter quas indictum extitit et praesertim ut inter principes et potentatus christianos bellis atrocibus pacatis hostilibus que armis depositis universalis et firma pax componi valeat pro qua indefessa solicitudine nihil pro tam salubri bono intactum relinquendo omnes conatus nostros adhibere intendimus prosequi et sine debito terminare velle nostri que incommutabilis animi et intentionis fore et esse declaramus ut iis quae ad dei laudem ecclesiae que praefatae exaltationem ac christi fidelium concordiam pertinent peractis sancta ac necessaria expeditio contra catholicae fidei hostes fieri feliciter que ex illis altissimo favente triumphari possit.

Ut autem ad tantum perutile concilium accedere debentes ab accessu huiusmodi quomodolibet non retrahantur omnibus et singulis ad celebrationem concilii praefati per dictum Iulium praedecessorem convocatis aut in congregationibus conciliorum generalium de iure vel consuetudine interesse debentibus praesertim Gallicae nationis et ad dictum concilium Lateranense venientibus schismaticis et aliis quibuscumque de iure communi vel speciali per sententiam seu literas apostolicas praedecessorum nostrorum vel sedis apostolicae prohibitis dumtaxat exceptis venientium que servitoribus et familiaribus cuiuscumque status gradus conditionis vel nobilitatis existentibus ecclesiasticis et saecularibus pro se et eorum bonis quibuscumque non obstantibus quibusvis censurarum et poenarum ecclesiasticarum et saecularium adiectionibus contra eos ex quibusvis causis a iure vel per sedem praefatam sub quibusvis verborum formis et clausulis generaliter promulgatis et quas generaliter incurrerunt per civitates terras et loca terrestria et maritima Romanae ecclesiae praefatae subiecta ad concilium Lateranense ad Urbem huiusmodi veniendi et in ea morandi et libere consulendi et ab ea quoties videbitur recedendi liberum tutum plenum et omnimodum salvumconductum cum plena libera tuta et omnimoda securitate atque in vera et infallibili fide pontificia approbante sacro concilio praefato harum serie damus et concedimus.

Et nihilo minus omnes et singulos reges principes et potentatus christianos per literas nostras hortabimur monebimus et requiremus ut pro summi dei et apostolicae sedis reverentia venientes ad sacrum Lateranense concilium huiusmodi directe vel indirecte quomodolibet in persona vel bonis non molestent seu molestari faciant sed eos libere secure et quiete venire permittant.

Ceterum pro exequenda celebratione ipsius concilii septimam sessionem decimo kalendas iunii proxime futuri faciendam indicimus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio. Apostolici regiminis sollicitudo nos assidue pulsat ut medendis animarum languoribus quarum nos ex alto omnipotens auctor curam habere voluit iis potissimum qui instantius fideles nunc urgere cernuntur salutifero olei et vini medicamine ad instar samaritani in evangelio solicitam operam impendamus ne nobis illud ieremiae obiiciatur: numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi.

Cum itaque diebus nostris quod dolenter ferimus zizaniae seminator antiquus humani generis hostis nonnullos perniciosissimos errores a fidelibus semper explosos in agro domini superseminare et augere sit ausus de natura praesertim animae rationalis quod videlicet mortalis sit aut unica in cunctis hominibus et nonnulli temere philosophantes secundum saltem philosophiam verum id esse asseverant contra huiusmodi pestem opportuna remedia adhibere cupientes hoc sacro approbante concilio damnamus et reprobamus omnes asserentes animam intellectivam mortalem esse aut unicam in cunctis hominibus et haec in dubium vertentes cum illa non solum vere per se et essentialiter humani corporis forma existat sicut in canone felicis recordationis Clementis papae v praedecessoris nostri in generali Viennensi concilio edito continetur verum et immortalis et pro corporum quibus infunditur multitudine singulariter multiplicabilis et multiplicata et multiplicanda sit.

Quod manifeste constat ex evangelio cum dominus ait: animam autem occidere non possunt.

Et alibi: qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam.

Et cum aeterna praemia et aeterna supplicia pro merito vitae iudicandis repromittit alias incarnatio et alia christi mysteria nobis minime profuissent nec resurrectio expectanda foret ac sancti et iusti miserabiliores essent iuxta apostolum cunctis hominibus.

Cum que verum vero minime contradicat omnem assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus et ut aliter dogmatizare non liceat districtius inhibemus omnes que huiusmodi erroris assertionibus inhaerentes veluti damnatissimas haereses seminantes per omnia ut detestabiles et abhominabiles haereticos et infideles catholicam fidem labefactantes vitandos et puniendos fore decernimus.

Insuper omnibus et singulis philosophis in universitatibus studiorum generalium et alibi publice legentibus districte praecipiendo mandamus ut cum philosophorum principia aut conclusiones in quibus a recta fide deviare noscuntur auditoribus suis legerint seu explanaverint quale hoc de animae mortalitate aut unitate et mundi aeternitate ac alia huiusmodi teneantur eisdem veritatem religionis christianae omni conatu manifestam facere et persuadendo pro posse docere ac omni studio huiusmodi philosophorum argumenta cum omnia solubilia existant pro viribus excludere atque resolvere.

Et cum non sufficiat aliquando tribulorum radices praescindere nisi et ne iterum pullulent funditus evellere ac eorum semina originales que causas unde facile oriuntur removere cum praecipue humanae philosophiae studia diuturniora quam deus secundum verbum apostoli evacuavit et stultam fecit absque divinae sapientiae condimento et quae sine revelatae veritatis lumine in errorem quandoque magis inducunt quam in veritatis elucidationem ad tollendam omnem in praemissis errandi occasionem hac salutari constitutione ordinamus et statuimus ne quisquam de cetero in sacris ordinibus constitutus saecularis vel regularis aut alias ad illos a iure arctatus in studiis generalibus vel alibi publice audiendo philosophiae aut poesis studiis ultra quinquennium post grammaticam et dialecticam sine aliquo studio theologiae aut iuris pontificii incumbat.

Verum dicto exacto quinquennio si ex illis studiis insudare voluerit liberum sit ei dum tamen simul aut seorsum aut theologiae aut sacris canonibus operam navaverit ut in his sanctis et utilibus professionibus sacerdotes domini inveniant unde infectas philosophiae et poesis radices purgare et sanare valeant.

Et hos canones per ordinarios locorum ubi generalia studia vigent et rectores universitatis eorumdem studiorum singulis annis in principio studii in virtute sanctae obedientiae publicari mandamus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad futuram rei memoriam sacro approbante concilio.

Ad omnipotentis et individuae trinitatis laudem et gloriam illius cuius vicem in terris gerimus et qui pacem et concordiam nutrit in sublimibus pacem que ipsam e mundo discedens iure quodam haereditario suis reliquit discipulis sacrum Lateranense concilium prosequentes cum alias inter cetera in septima proxima praecedenti sessione et imminenti et notorio infidelium periculo christiani que sanguinis effusioni qui exigentibus nostris culpis etiam tunc effundebatur occurreretur dissensiones que inter christianos reges et principes et gentes tollerentur et inter ipsos totis viribus pacem quaerere cogeremur cuius componendae una ex principalioribus congregationibus concilii praefati causa extiterat ut pax ipsa sequeretur inviolata que perduraret et debitae executioni demandaretur hiis praesertim temporibus quibus potentiam infidelium mirum in modum crevisse cognoscebatur eodem sacro concilio approbante ad reges principes potentatus que praefatos legatos et nuntios pacis vigiles doctrina experientia ac probitate insignes pro tractanda et componenda universali pace mittere disposuimus et decrevimus ut que arma deponant domino auxiliante quantum in nobis esset pro viribus laborare et operari regum que principum et potentatuum praedictorum oratores in ipso concilio tunc praesentes pro apostolicae sedis reverentia fidelium que unione requisivimus ut regibus principibus et potentatibus suis ea significarent eos que nostro nomine hortarentur ad ipsos legatos apostolicos benigne et honorifice tractandum et audiendum votis que nostris tam iustis et piis per eos illis exponendis satisfaciendum.

Quod eos facturos nobis persuadebamus ut quanto citius fieri posset per nos mittendi legationis munus eis impositum alacriter suscipere susceptum que viriliter implere possent ac patre luminum a quo omne datum optimum est favente pax ipsa tractari atque componi ea que composita sancta et necessaria contra infidelium rabiem christiano sanguine satiari anhelantem expeditio fieri valeret et pro totius christianitatis securitate et quiete feliciter terminari.

Nos que postmodum pro debito pastoralis officii pacem et unitatem ipsam cum universo populo christiano tum maxime eisdem regibus principibus et potentatibus ex intimo cordis affectu optantes ex quorum dissensione diuturniora et graviora in dies christianae reipublicae damna provenire posse formidabatur ex eorum auctoritate pace et unitate eidem reipublicae utiliter et salubriter consultum iri sperabatur nuntios nostros et literas ad praefatos reges principes et potentatus inter se dissidentes hortandos requirendos monendos que misimus nihil que quantum in nobis fuit omisimus tractare ac operari omni nostro conatu ut semotis quibusvis dissidiis atque discordiis unanimi tandem consensu gratia et amore ad universalem pacem concordiam et unionem redire vellent ne ulterius per immanissimum Turcarum tyrannum ac infideles alios damna christianis inferrentur sed ad reprimendum gentium illarum immanem furorem elatos que conatus accingerentur.

Quae cum ita sint nos cuncta ad optatum finem perduci omni cogitatione cura studio ac sedulitate affectantes et dante domino confidentes legatos de latere nostro sanctae Romanae ecclesiae cardinales in consistorio nostro secreto de fratrum nostrorum consilio per nos postmodum nominandos cum auctoritate et facultatibus necessariis et opportunis tanquam angelos pacis pro huiusmodi christianorum pace universali tractanda componenda et conducenda expeditione que contra infideles ineunda eodem sacro concilio approbante ad eosdem reges pro eorum regia magnanimitate et erga catholicam fidem devotione prompto et alacri animo ad utrumque sanctissimum opus pacis expeditionis que inducendos pro universae reipublicae christianae integra atque perfecta tutela defensione et salute mittendos et destinandos esse decernimus.

Praeterea cum ex diuturna et multiplici haeresi Bohemorum plurimum deus offendatur et christianus populus scandalizetur quorum etiam ad verae fidei lumen atque concordiam reducendorum provincia dilecto filio nostro Thomae tituli sancti Martini in Montibus presbytero cardinali Strigoniensi ad Hungariam et Bohemiam nostro et apostolicae sedis legato est a nobis his proximis diebus plene demandata eosdem tamen hortamur in domino ut vel ad nos et hoc sacrum Lateranense concilium vel ad eumdem Thomam cardinalem legatum qui propinquior illis erit aliquot ex suis oratores cum sufficienti mandato destinare non negligant ad tractandum de opportuno remedio quo errores quibus diu detinentur agnoscant et ad verum religionis cultum et sanctae matris ecclesiae gremium deo duce reducantur.

Quibus hoc sacro approbante concilio veniendi eundi standi quousque praemissa tractanda duraverint et postmodum discedendi et ad propria redeundi in fide pontificia liberum salvumconductum et fidem publicam tenore praesentium concedimus et elargimur eorum que votis quantum cum deo poterimus annuemus.

Ut autem hoc sacrum Lateranense concilium ad finem uberrimae speratae que utilitatis perducatur alia namque plura et gravia in eo tractanda discutienda que remaneant ad omnipotentis dei laudem et ecclesiae suae exaltationem nonam sessionem continuationis celebrationis ipsius sacri concilii Lateranensis nono aprilis millesimo quingentesimo quartodecimo pontificatus nostri anno primo quae erit quarta feria post dominicam passionis sacro concilio approbante indicimus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

In apostolici culminis specula divinae gratiae munere collocati nihil magis esse nostri officii duximus quam sedulo ac diligenter omnia circumspicere quae ad catholici nobis commissi gregis custodiam incolumitatem augmentum pertinere possent et in hoc ipsum omnes industriae nervos omnes animi ingenii que vires contulimus.

Cum igitur felicis recordationis Iulius papa ii praedecessor noster ut erat fidelium commodi solicitus et tutelae studiosus tum aliis multis de causis tum quia frequens circa Romanae curiae officiales querimonia urgebat oecumenicum Lateranense concilium indixisset et deputatis variis venerabilium fratrum suorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium de quorum numero tunc eramus et praelatorum insuper congregationibus qui de querelis ipsis accurate inquirerent et ne curiales interim et alii ad curiam pro gratiis accedentes nimio expensarum onere fatigarentur simul ut infamia qua dicti officiales flagrabant mitigaretur celeri remedio bullam reformationis edidisset qua illi officiorum statutis custodiendis sub gravi poena denuo astringebantur nec circa excessus specialiter decernere aut concilium absolvere morte praeventus quisivisset Nos eius non minus curae quam officii successores initio statim nostri pontificatus et continuare synodum et pacem inter christianos principes procurare nec minus cum universalem reformationem perficere nostrae mentis sit primum a praedecessore ipso super officiis provisa novis fulcire subsidiis et auctis deputationibus exequi non destitimus.

Enimvero nulla vehementior cura nos angit quam ut tribuli et sentes ex dominico agro eruantur et si quid est quod eius culturae officiat radicitus evellatur atque extirpetur.

Sedula ergo a deputatis relatione habita et quid a quibus exorbitaretur animadverso ut quaeque vel a decenti et laudabili more vel a primaeva institutione desciverant ad normam retraximus et ea in unam reformationis bullam sacro approbante concilio super hoc editam ex ordine congessimus in ea que executores qui ordinata servari cogerent deputavimus quam ab officialibus ipsis et ceteris ut quemque tanget sine fraude et inviolabiliter observari hoc sacro approbante concilio mandamus sub poena excommunicationis latae sententiae a qua nisi per Romanum pontificem excepto mortis articulo absolvi non possint ita ut ultra hanc et alias poenas in bulla ipsa particulariter expressas contravenientes officio in quo deliquerint ad semestre tempus sint eo ipso suspensi.

Et si secundo erraverint in eodem officio quod quantum in se fuit coinquinarunt perpetuo careant.

Qui postquam constitutione nostra ad frugem reducti erunt inhibito atque sublato communi damno ad ceteras reformationis partes procedemus.

Et si nobis omnipotens pro sua misericordia concesserit ut pacem inter christianos principes componamus non noxiis solum seminibus extirpandis sed et propagandis christi finibus insistemus ac sanctissimam contra infideles expeditionem cuius desiderium assidue nostro cordi inhaeret deo ipso rei suae favente eorumdem fulti praesidiis aggrediemur. Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Postquam ad universalis ecclesiae curam et regimen licet tanto oneri impares divina dispensatione vocati fuimus ex summo statim apostolatus apice tamquam ex vertice montis Sion ea prospicere ac animo volvere coepimus quae ad salutem tranquillitatem ac propagationem ipsius ecclesiae pertinere in primis videbantur.

Cum que in hanc rem omnem nostram curam cogitationem ac studium more solertis vigilis que pastoris converteremus nihil gravius aut christianae reipublicae perniciosius et pio nostro desiderio magis adversum bellorum effera rabie comperimus quae usque adeo armis grassata est ut vastata pene mutuis cladibus Italia deformatis que ac partim eversis aequatis partim solo civitatibus et terris concussis provinciis et regnis in christianum sanguinem furere ac debacchari non desinant.

Nihil itaque prius nihil studiosius aut magis ex animo curandum duximus quam ea bella sedare ecclesiasticam que disciplinam pro viribus ac temporum ratione componere ut placato per vitae emendationem deo dominicum gregem nostrae fidei commissum compositis dissidiis in unum cogere et aggregare unanimem que ac pacis et concordiae vinculo tamquam firmissimo glutino unitum adversus communes hostes fidei christianis cervicibus imminentes facilius adhortari ac concitare possimus.

Cuius quidem expeditionis in impios et crucis christi implacabiles inimicos hoc vehemens nostrum desiderium ita cordi nostro infixum est ut sacrum Lateranense concilium a felicis recordationis Iulio ii praedecessore nostro indictum ac inchoatum eius que obitu intermissum ea praecipue causa continuare et prosequi decrevimus ut in diversis sessionibus in eodem sacro concilio per nos habitis omnibus patet ut christianis principibus seu eorum oratoribus in eo concilio congregatis praelatis que ex diversis mundi partibus eo venientibus pace inter ipsos christianos principes composita extirpatis que ut par est primo ex domini agro pestiferis haeresum sentibus ea quae ad ipsam expeditionem contra eosdem hostes necessaria ac ad gloriam et exaltationem orthodoxae fidei aliarum ve rerum consultationem pertinent maturo consilio omnium que assensu decerni feliciter possent.

Ad quod quidem concilium solemniter indictum rite que denuntiatum etsi multi ex diversis Europae partibus praeclari et in omni scientia praestantes viri convenerint multi etiam legitime impediti mandata in publica forma miserint non tamen bellorum ac temporum difficultatibus quibus loca plurima iam diu hostilibus armis obsessa fuerunt ea quam desiderabamus copia et multitudo convenire potuit.

Nihil est praeterea quod nobis adscribi possit si hactenus quod forsitan multis necessarium videtur et nos opportunum prae ceteris putamus legatos de latere ad reges et principes pro concordia eorumdem principum et pace non misimus.

Hac sane causa id facere destitimus.

Principes enim fere omnes suis ad nos literis ac nuntiis legatos mitti minime expedire aut necessarium esse significarunt.

Circumspectos nihilo minus ac probatae fidei viros nuntios nostros etiam episcopali dignitate praeditos ad eos ipsos principes gravior inter se armis ac quantum coniici poterat asperiora bella molientes ultro misimus.

Quorum praecipue opera effectum est ut pactis iam inter quosdam principes induciis ceteri eas brevi approbaturi esse credantur.

Quare legatos uti proxima sessione decrevimus ubi opus et expediens fuerit pro stabili ac perpetua pace inter eos componenda ac uti antea proposuimus mittere non postponemus.

Neque interim cum eorumdem principum oratoribus apud nos agentibus quae ad rem huiusmodi pertinent agere et meditari neque ipsos et principes per nostros nuntios et literas ad id urgere et admonere cessabimus.

Quin etiam ut nostra pacis consilia et iuges cogitatus omnipotens et misericors deus promoveat ex alto ac fidelem plebem aequis ac propitiis magis oculis aspiciat et pro communi salute ac pace compescenda que nefariorum christiani nominis hostium superba rabie eius piis annuat precibus universis et singulis primatibus patriarchis archiepiscopis episcopis nec non ecclesiarum tam cathedralium quam collegiatarum tam que saecularium quam quorumvis ordinum regularium capitulis collegiis conventibus plebanis decanis ecclesiarum rectoribus ceteris que animarum curam habentibus praedicatoribus quaestoribus ac verbum dei ad populum pronuntiantibus auctoritate apostolica iniungimus et in virtute sanctae obedientiae mandamus quatenus intra missarum solemnia et dum inter aut extra illa verbum dei ad populum proponetur ac in eorum orationibus quas capitulariter et conventualiter aut alias in quibuscumque congregationibus facient respective pro pace christianorum et infidelium confusione has collectas habeant speciales videlicet deus a quo sancta desideria et deus in cuius manu sunt omnes potestates et omnia iura regnorum respice in auxilium christianorum.

Et nihilominus suis dioecesanis et aliis quibuscumque personis utriusque sexus tam ecclesiasticis quam saecularibus quibus ratione praelaturae et alterius cuiuscumque superioritatis ecclesiasticae praesidebunt iniungant ac in domino eos hortentur quibus dei verbum sua aut alterius auctoritate proponetur ut privatim pro pace ut praemittitur christianorum et infidelium exterminatione ad deum ipsum ac gloriosissimam eius matrem in oratione dominica et in angelica salutatione pias preces effundant.

Et insuper quicumque ex supradictis apud principes saeculares cuiuscumque gradus praeeminentiae vel dignitatis existant aut etiam consiliarios familiares domesticos et officiarios eorum nec non apud civitatum oppidorum vel universitatum quorumcumque saecularium magistratus rectores locumtenentes aut alias utriusque sexus personas ecclesiasticas vel saeculares quas ad pacem universalem aut particularem inter principes potentatus et christianos populos nec non ad expeditionem contra infideles persuadendam auctoritate et gratia valere putaverint illos ad huiusmodi pacem et expeditionem hortentur et inducant.

Quos omnes per viscera misericordiae dei nostri et per meritum passionis unigeniti eius filii Iesu christi quam maximo possumus cordis affectu in domino hortamur ac pro pastoralis officii qua fungimur auctoritate monemus ut depositis privatis simultatibus apertis que inimicitiis ad pacis studia amplectenda et ad expeditionem praedictam decernendam se convertant.

Propterea que omnibus et singulis praelatis principibus et personis tam saecularibus quam ecclesiasticis cuiuscumque status gradus dignitatis et praeeminentiae aut conditionis existant sub interminatione divini iudicii districtius inhibemus ne dictae paci per nos aut nostros seu sedis apostolicae legatos vel nuntios et episcopali dignitate praeditos ut praefertur pro christianae reipublicae defensione et fidelium salute tractandae aliquod impedimentum directe vel indirecte palam aut occulte interponere quoquo modo praesumant.

Sed qui in pace conficienda privatum aut publicum suorum principum suarum ve civitatum aut rerumpublicarum quorum quarum ve ad eos ratione officii vel publici alicuius muneris cura spectabit interesse praetendant illud quoad modestius tranquillius ve poterunt prosequentis pacis nihilo minus partes et studia quantum in domino poterunt amplectantur.

Quin etiam ad dictam pacem et expeditionem contra dictos christianae fidei hostes procurandam et ab ipso deo impetrandam volentes spiritualibus donis christi fideles animare omnibus vere confessis et contritis qui pro ipsa obtinenda pace ac decernenda expeditione in missis praedicationibus et aliis divinis officiis aut in collegialibus conventualibus aliis ve publicis aut communibus orationibus devote ad deum preces effundant aut apud principes consiliarios officiarios rectores vel alias personas supradictas quae ad pacem faciendam vel tractandam et expeditionem in hostes invictae crucis ut praemittitur decernendam aliquam auctoritatem habere videbuntur diligentem ac solertem operam adhibebunt quoties id fecerint.

Qui vero privatim ac particulariter pro praemissis a deo consequendis devotas effuderint preces septies in die si toties id fecerint aut si minus quoties id fecerint donec pax universalis quae per nos assidue tractatur inter principes et populos impraesentiarum armis dissidentes confecta sit et expeditio contra infideles nostris auspiciis decreta de omnipotentis dei misericordia ac de beatorum eius apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi centum dies de iniunctis eis poenitentiis relaxamus.

Mandantes propterea venerabilibus fratribus primatibus patriarchis archiepiscopis et episcopis ad quos praesentes seu earum exempla sub sigillis authenticis vel in Urbe aut alibi fideliter impressa pervenerint quatenus illas per suas provincias et dioeceses quanto citius poterunt faciant publicari ac debitae executioni demandari.

Ceterum quod proposuimus et toto corde concupivimus reformationem interim ecclesiasticam tam curiae nostrae quam etiam venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium et aliorum in Urbe commorantium et alia complura necessaria sacro approbante concilio decrevimus quae aliis nostris litteris in hac eadem sessione publicandis continebuntur.

Et licet idem Iulius praedecessor noster ad huiusmodi concilium omnes qui adesse consuevere convocaverit et ut tute ac secure venire et accedere possent eis amplum salvumconductum dederit quia tamen hactenus ob praedicta forsitan impedimenta complures praelati qui venire deberent adhuc non venerunt cupientes nos ad graviora in futura proxima sessione procedere denuo ipsos ac reges duces marchiones comites et alios ad concilia generalia venire aut mittere assuetos qui hactenus oratores vel mandata legitima non dederint in domino hortamur ac per eiusdem misericordiae viscera rogamus et monemus ut quamprimum poterunt vel ipsi personaliter accedere vel speciales et idoneos nuntios cum legitimis mandatis ad hoc sacrum et christianae reipublicae perutile futurum Lateranense concilium mittere velint.

Venerabilibus autem fratribus patriarchis archiepiscopis episcopis abbatibus praelatis praesertim sub vinculo iurisiurandi ad visitandum certis statutis que temporibus limina apostolorum Petri et Pauli et ad generalia concilia indicta personaliter accedendum etiam tempore suae promotionis adstrictis quorum non comparentium contumacia in diversis sessionibus per promotorem dicti concilii saepius accusata extitit et contra eosdem petitum procedi et de incursu censurarum et poenarum protestatum solemniter reperitur non obstantibus quibuscumque privilegiis concessionibus et indultis eis eorum que ecclesiis monasteriis et beneficiis per dictos praedecessores nostros aut nos concessis confirmatis et innovatis quae habentes pro expressis ex certa scientia et plenitudine potestatis cassamus irritamus et annullamus in virtute sanctae obedientiae iniungimus ac sub excommunicationis et periurii aliis que de iure vel consuetudine et praesertim in literis indictionis et publicationis dicti concilii Lateranensis per ipsum Iulium praedecessorem nostrum specialiter indictis aut aliis non accedentibus ad concilium rite indictum poenis districtius mandamus ut ad dictum concilium Lateranense accedere personaliter et usquequo conclusum et auctoritate nostra absolutum fuerit in Urbe morari debeant nisi aliqua legitima causa impediti fuerint.

Et si ut praefertur modo fuerint impediti procuratores suos speciales cum pleno mandato ad ea quae tractanda agenda et deliberanda erunt idoneos mittant.

Et ut omnis prorsus excusatio tollatur neve cuiquam venire debenti praetextus aliquis cuiuscumque impedimenti relinquatur praeter publicam fidem quam in indictione huius concilii omnibus ad id venientibus liquet esse concessam hoc eodem approbante concilio omnibus et singulis in congregationibus conciliorum generalium adesse solitis et ad ipsum Lateranense concilium venientibus eorum que domesticis familiaribus cuiuscumque status gradus ordinis et conditionis vel nobilitatis existant ecclesiasticis et saecularibus pro se et bonis suis quibuscumque per civitates terras et loca tam maritima quam terrestria dictae Romanae ecclesiae subiecta ad concilium Lateranense ad Urbem veniendi et in ea libere commorandi et pro animi sententia consulendi et ab ea quoties videbitur recedendi et post quatuor menses a dicti concilii conclusione et dissolutione liberum tutum et securum salvumconductum ac plenam et omnimodam securitatem auctoritate apostolica tenore praesentium de consilio et potestate praedictis damus et concedimus et impartimur alios que salvosconductus et securitates habere cupientibus dare libere pollicemur quos omnes et singulos benigne et caritative tractabimus et suscipiemus.

Mandantes omnibus et singulis principibus saecularibus quantumcumque grandi dignitate etiam imperiali regali reginali ducali aut alia quacumque fulgentibus et civitatum rectoribus ac civibus eorum rempublicam gubernantibus et regentibus ut praelatis et aliis ad dictum concilium Lateranense venientibus sub divinae maiestatis et indignationis nostrae incursu et poenis contra impedientes conciliorum celebrationem et praesertim dicti Lateranensis concilii in iure sive literis prefatae indictionis per praedecessorem nostrum contentis et appositis liberam licentiam et facultatem salvum que conductum veniendi et redeundi et per eorum dominia terras et loca per quae ipsos transitum facere oporteat cum eorum rebus et bonis ac equis liberum transitum et innoxium concedant omnibus prorsus exceptionibus sive excusationibus semotis ac cessantibus. Mandamus insuper et iniungimus sub indignationis nostrae et aliis arbitrio nostro infligendis poenis omnibus et singulis gentibus nostris armigeris tam pedestribus quam equestribus eorum que ducibus et ductoribus ac etiam arcium nostrarum castellanis civitatum que et locorum dictae Romanae ecclesiae subiectorum legatis gubernatoribus rectoribus locum tenentibus potestatibus officialibus et vassallis ut quibusvis constitutionibus ordinationibus apostolicis legibus imperialibus statutis que et consuetudinibus municipalibus etiam iuramento et confirmatione apostolica aut quavis alia firmitate roboratis non obstantibus quae salvoconductui et securitati praemissis in aliquo derogare seu illa quoquo modo impedire possent etiam si talia forent de quibus specialis et specifica expressa et individua non autem per generales clausulas id importantes mentio seu quaevis alia expressio habenda foret illorum omnium tenores praesentibus ac si de verbo ad verbum insererentur pro expressis habentes et aliis quibuscumque cuiuscumque gradus status conditionis et praeeminentiae fuerint ut ipsos venientes ad concilium Lateranense libere tute et secure transire morari et recedere permittant et permitti faciant ne tam sanctum laudabile ac pernecessarium concilium quavis causa vel praetextu distrahatur et ut ad illud venientes tute ac in pacis tranquillitate libertate que vivere dicere et expedire valeant quae honorem dei omnipotentis statum que totius ecclesiae concernant.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacrosancto approbante concilio.

Supernae dispositionis arbitrio quo caelestia pariter et terrena ineffabili providentia disponuntur in sublimi beati Petri solio christi unigeniti dei filii gerentem vices in terris Romanum pontificem decet in primis pro cura et salute dominici gregis sibi divinitus commissi providi exercere pastoris officium.

Quare pro dicti pastoralis officii solicitudine cum ecclesiasticam disciplinam ac per omnes fere christi fidelium gradus bene recte que vivendi regulam temporum difficultate ac hominum malitia licentia que et impunitate in deterius ita labi diffluere aberrare que longius a recta via animadvertimus ut nisi provida corrigatur emendatione in varios errores securitate peccandi quotidie magis incidere mox que obortis publice scandalis prorumpere sit verendum.

Cupientes igitur quatenus nobis ex alto permittitur ea iam nimium invalescentia mala corrigere ac pleraque in pristinam sacrorum canonum observantiam reducere ac in melius iuxta sanctorum patrum instituta dante domino reformare ea que omnia sacro approbante Lateranensi concilio a felicis recordationis Iulio papa secundo praedecessore nostro inter alia propterea incepto et per nos continuato salubriter moderari ut ab his sumamus exordium quae pro nunc magis expedire videntur et quae saepe per singulas aetates neglecta magnam christianae religioni attulere perniciem et in ecclesia dei maxima scandala pepererunt a promotionibus scilicet ad ecclesiasticas dignitates constituimus exordiri.

Cum piae memoriae Alexander papa iii praedecessor noster etiam in Lateranensi concilio decreverit ut aetas morum gravitas ac literarum scientia in personis promovendis in episcopos et abbates diligenter inquirantur nihil que magis dei ecclesiae officiat quam cum immeriti assumuntur praelati ad regimen ecclesiarum propterea in promotionibus praelatorum quarum a Romanis pontificibus magna ratio haberi debet eo praesertim quod de promotis per eos ad ecclesias seu monasteria in extremo iudicio rationem deo reddituri sunt statuimus et ordinamus ut deinceps perpetuis suis temporibus patriarchalibus metropolitanis ac cathedralibus ecclesiis et monasteriis pro tempore vacantibus de personis iuxta praefati Alexandri constitutionem aetate matura gravitate morum literarum que scientia praedictis non ad alicuius instantiam per commendam et administrationem seu conservationem aut alio quovis modo provideatur nisi ratione utilitatis ecclesiarum prudentiae nobilitatis probitatis experientiae atque curialitatis antiquae cum competenti literatura et in sede apostolica meritorum aliter visum fuerit faciendum.

Idem que in electis et postulatis quorum electiones et postulationes per sedem apostolicam admitti consueverunt volumus observari.

Et si de minoribus aetate triginta annorum ecclesiis aut monasteriis huiusmodi contigerit provideri non dispensetur cum eisdem ut ecclesiis citra vigesimumseptimum aetatis annum monasteriis vero citra vigesimumsecundum praeesse valeant.

Quinimo ut accuratius diligentius que idoneae personae promoveantur statuimus ut cardinalis cui electionis postulationis aut provisionis ecclesiae seu monasterii relatio committetur antequam in sacro consistorio ut moris est referat commissionem examinis ac relationis huiusmodi sibi datam uni cuiuslibet ordinis antiquiori cardinali in ipso consistorio per se ipsum vel si ea die qua sibi commissionis onus iniunctum fuerit consistorium non fuerit per secretarium suum aut alium quemlibet ex suis domesticis familiaribus notam illam facere debeat qui tres priores aliis quamprimum sui ordinis cardinalibus eam significare teneantur negotium que electionis administrationis postulationis ve aut promotionis summarie et de plano per se ipsum dictus relator examinet et si qui contradixerint his vocatis idoneos graves et fide dignos testes et si expediens opus ve fuerit alios ex officio assumere processus que et iura eiusmodi relationis una cum dictis testium die faciendae relationis se cum ad consistorium deferre debeat neque ullo modo referat si praesens in curia promovendus maiorem cardinalium partem antea non adiverit ut quae a referente collega sint cardinales audituri oculata fide quantum ad personam promovendi attinet cognoscere possint.

Promotus vero eosdem cardinales qui praesentes in curia fuerint ex antiquo more consuetudine que laudabili quamprimum visitare teneatur.

Quem quidem morem laudabilem que consuetudinem innovamus ac inviolabiliter observari mandamus.

Et quoniam episcopalem dignitatem tueri illaesam et ne improborum impugnationibus aut accusantium calumniis passim pateat muniri par est statuimus ut nullus episcopus aut abbas quovis instante ac requirente nisi sibi copia et facultas legitimae defensionis permittatur etiam si crimina fuerint notoria diligenter que partibus auditis causa plenarie probata fuerit dignitate privari valeat neve aliquis praelatus invitus nisi aliis iustis efficacibus que rationibus et causis transferatur iuxta formam ac decretum concilii Constantiensis.

Et quoniam ex commendis monasteriorum ut magistra rerum experientia saepius docuit monasteria ipsa tam in spiritualibus quam in temporalibus graviter laeduntur quippe quorum aedificia partim commendatariorum negligentia partim avaritia vel incuria collabuntur et in dies divinus cultus in eis magis diminuitur passim que obloquendi materia personis praesertim saecularibus praebetur non absque dignitatis apostolicae sedis diminutione a quo commendae huiusmodi proficiscuntur ut eorum indemnitati salubrius consulatur volumus ac sancimus ut cum illa per obitum abbatum qui illis praeerant vacaverint nullo pacto cuiquam possint commendari nisi pro conservatione auctoritatis apostolicae sedis et ad occurrendum malitiis illam impugnantium pro temporum qualitate aliter nobis de fratrum nostrorum consilio visum fuerit expedire.

Sed de persona idonea iuxta praescriptam constitutionem eis ita provideatur ut illis idonei abbates prout decet praefuturi sint.

Ea vero monasteria quae commendata fuerint cum per eorum cessum vel decessum quibus erant commendata commendae huiusmodi cessaverint cardinalibus dumtaxat ac personis qualificatis et bene meritis commendari possint ita tamen quod eorum monasteriorum commendatarii quibus antea de cetero commendata fuerint cuiusvis dignitatis honoris et praeeminentiae existant etiamsi cardinalatus honore et dignitate fungantur si mensam habuerint separatam ac seorsum a mensa conventuali quartam suae mensae partem pro instauratione fabricae seu pro ornamentis vestibus ac paramentis emendis sarciendis que aut pauperum alimonia aut sustentatione ut maior exiget ac suadebit necessitas si vero mensa fuerit communis tertiam omnium fructuum dicti monasterii sibi commendati partem pro supradictis oneribus supportandis et sustentatione monachorum omnibus aliis deductis oneribus impartire teneantur.

Ac literae quae super monasteriorum huiusmodi commendis expedientur cum clausula hoc ipsum specifice exprimente debeant expediri.

Alioquin si aliter expediantur nullius sint roboris vel momenti.

Et quoniam ecclesiis huiusmodi absque aliqua fructuum diminutione provideri decet ut tam dignitati praesidentium quam ecclesiarum et aedificiorum necessitati consulatur decernimus pariter ac statuimus ut super earumdem ecclesiarum fructibus pensiones minime reserventur nisi ex resignationis causa aut etiam alia quae in secreto nostro consistorio iuxta probabilis et honesta habita fuerit.

Statuimus quoque ut de cetero parochiales ecclesiae ac dignitates maiores et principales alia que beneficia ecclesiastica quorum fructus reditus et proventus ducentorum ducatorum auri de camera secundum communem aestimationem valorem annuum non constituunt vel attingunt nec non hospitalia leprosariae xenodochia cuiuscumque valoris quae ad pauperum usum et alimoniam instituta sunt sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus non commendentur aut alio quovis titulo conferantur nisi per obitum familiarium suorum vacaverint quae illis commendari possint ut illa ad illarum personarum sibi gratarum et idonearum commodum infra sex menses dimittere teneantur quibus etiam quoad beneficia ad quae haberent regressum praeiudicare non intendimus.

Ordinamus etiam ne ecclesiarum ac quorumcumque monasteriorum et militiarum membra a suo capite quod est absurdum absque legitima et rationabili causa disiungantur aut separentur.

Uniones perpetuae praeterquam in casibus a iure permissis vel sine rationabili causa nequaquam fiant.

Dispensationes autem ad plura incompassibilia ultra duo nisi qualificatis iuxta formam iuris communis non concedantur nisi ex magna et urgenti causa.

Et personis cuiuscumque dignitatis parochiales ecclesias et earum perpetuas vicarias ac dignitates maiores et principales etiam per viam unionis vel commendae ad vitam ultra quatuor obtinentibus exnunc terminum duorum annorum praefigimus ut interim quatuor tantum ex eis retentis reliquas dimittere teneantur et beneficia dimittenda huiusmodi resignari valeant in manibus ordinariorum ad effectum ut de illis provideatur personis per eos nominandis quacumque reservatione etiam generali etiam ex qualitatibus resignantium personarum resultante non obstante quo elapso termino nisi dimiserint omnia vacare censeantur ac possint libere ut vacantia impetrari tales que praeterea retinentes poenas extravagantis execrabilis recolendae memoriae Ioannis papae xxii etiam praedecessoris nostri incurrant.

Item statuimus ut speciales reservationes quorumcumque beneficiorum ad cuiusvis instantiam minime concedantur.

et cum sanctae Romanae ecclesiae cardinales ceteros omnes in ipsa ecclesia post summum pontificem honore ac dignitate praecedant conveniens ac debitum est ut vitae munditia ac virtutum splendore cunctis praefulgeant.

Quapropter non modo hortamur eos ac monemus verum etiam statuimus et ordinamus ut de cetero quilibet cardinalium pro tempore existens iuxta doctrinam apostoli ita sobrie caste ac pie vivat ut non solum a malo sed ab omni etiam specie mali abstinens coram hominibus luceat.

Deum que in primis operibus honorificet.

Sint omnes vigiles ac divinis officiis missarum que celebrationibus intenti habeant que capellas suas in loco honesto prout facere consueverunt. Sit que eorum domus familia mensa supellex que non fastu aut pompa neque superfluis rebus neque aliquo modo reprehensibilis ne peccandi excedendi que modum licentia inde nascatur sed ut aequum est modestiae et frugalitatis speculum dici mereantur.

Illis itaque sint contenti quae sacerdotalem prae se ferant modestiam ac praelatos et quoscumque alios insignes viros ad Romanam curiam venientes benigne honorifice que tam publice quam privatim tractent et apud nos et successores nostros gratiose liberaliter que eorum negotia commendata suscipiant.

Praeterea ministerium indecorum episcoporum praelatorum que in domibus non habeant ne ceteris praeesse instituti et sacro charactere insigniti in vilia descendant ministeria passim que pastoralis officii contemptum inducant.

Eos itaque quos vel nunc habent vel in posterum sunt habituri honorifice ut fratres ac iuxta eorum status condecentiam tractent.

Cum que Romano pontifici communi omnium christi fidelium patri assistant personarum acceptatores vel advocatos eos fieri valde inconveniens est.

Propterea statuimus ne partialitatem suscipiant aliquam neque principum communitatum vel quorumcumque aliorum contra quemquam nisi quantum iustitia et aequitas postulat eorum que dignitas et conditio requirit promotores aut defensores fiant sed a privata omni passione seiuncti sedandis et componendis inter quoscumque litibus omni diligentia vacent incumbant que principum et quorumcumque aliorum ac praesertim pauperum et religiosorum iuxta negotia pio promoveant affectu oppressos et iniuste gravatos iuxta vires suas et officii debitum adiuvent.

Tituli sui loca si praesentes in curia fuerint personaliter si vero absentes per vicarium idoneum semel saltem singulis annis visitent clericos et populos ecclesiarum titulo suo subiectarum cum diligentia inquirant vigilent que circa cultum divinum et bona dictarum ecclesiarum mores que in primis et vitam clericorum et parochianorum solerter explorent eos que omnes et singulos ad recte honeste que vivendum paterno moneant affectu.

Pro augmento autem divini cultus et salute animae suae quilibet cardinalis vel in vita donet vel in mortis articulo relinquat suo titulo quantum sit satis ad presbyterum unum commode ibi sustentandum vel si ecclesia indigeat reparatione vel alia subventione tantum illi relinquat vel donet quantum conscientiae suae videbitur.

Et cum minime deceat affines et consanguineos praesertim benemeritos et ope indigentes negligere sed illis providere iustum et laudabile sit non propterea tamen vel beneficiorum multitudine vel ecclesiasticis redditibus ita eos impleri convenire arbitramur ut ceteri damnum ex huiusmodi largitionis intemperantia patiantur et inde scandalum nascatur.

Statuimus itaque ut ecclesiarum bona temere non effundant sed ea in piis et sanctis operibus exponant quorum causa magni et opimi redditus per sanctos patres statuti et ordinati fuerunt.

Volumus etiam ut ecclesiis eisdem cardinalibus commendatis etiam si cathedrales abbatiales ve aut prioratus vel quaecumque alia beneficia ecclesiastica fuerint absque omni prorsus excusatione procurent ac omni conatu suo provideant debite inserviri cathedralibus dignos et idoneos vicarios seu suffraganeos prout consuetudo fuerit cum digna et competenti mercede apponentes reliquis autem sibi commendatis ecclesiis aut monasteriis de iusto clericorum vel capellanorum seu religiosorum aut monachorum deo sufficienter et laudabiliter servientium numero providentes aedificia quoque possessiones et iura quaecumque in statu convenienti conservent et diruta instaurent sicut ad bonorum praelatorum et commendatariorum officium spectat.

Statuimus etiam ut dicti cardinales circa numerum familiarium equorum que suis impensis alendorum magna utantur circumspectione ac diligenti providentia ne maiorem numerum quam sua facultas conditiore ac dignitas patiatur habentes luxus ac prodigalitatis vitio notari possint neve rursus avari sordidi que habeantur si in magnis et amplis redditibus paucissimis victum praebeant cum domus cardinalium patens hospitium portus que ac refugium proborum et doctorum maxime virorum et pauperum nobilium honestarum que personarum esse debeat.

Sint igitur circa modum et numerum tenendi prudentes ac de familiarium qualitate in primis curiosi ne ex alienis vitiis turpem sibi contrahant infamiae notam vulgu que obloquendi calumniandi que iustas praebeant occasiones.

Et cum maxime providendum sit ut non solum coram deo cui primum placere debemus sed etiam coram hominibus opera nostra probentur ut ceteris exemplo ad imitandum possimus esse ordinamus ut quilibet cardinalis se domus ac familiae suae optimum rectorem praefectum que ostendat esse tam circa ea quae extrinseca omnibus apparent quam quae intus latent abscondita.

Habeat itaque eorum quisque sacerdotes et levitas honestis vestimentis indutos attente que provideat ne quis in familia sua quoquo modo beneficiatus et sacris ordinibus constitutus vestes portet versicolores nec eo habitu utatur qui ordini ecclesiastico parum conveniat.

Quare in presbyteratus ordine constituti vestes colorum quae clericis a iure non prohibeantur deferre debeant usque ad talos saltem demissas.

Et habentes dignitates in cathedralibus et canonici etiam dictarum cathedralium ac primam dignitatem in collegiatis habentes et cardinalium capellani missas celebrantes caputium deferre in publico teneantur scutiferis vero paulo supra talos concedantur.

Parafrenarii quia in assiduo sunt motu ministerio que funguntur laboriosiore brevioribus ac magis expeditis vestibus uti possint etiam si fuerint clerici dummodo in presbyteratus ordine non sint constituti ita tamen ut ab honestate non discedant sed ita vivant ut mores ecclesiasticis suis ordinibus non discrepent.

Reliqui vero clerici temperate ac modeste omnia faciant et tam ipsi clerici beneficiati quam in sacris ordinibus constituti non comam neque barbam non nutriant neque mulas aut equos cum phaleris ornamentis que ex velluto aut serico factis habeant sed eiusmodi rebus ex panno tantum aut corio simpliciter utantur.

Si quis autem familiarium praedictorum contra fecerit aut post tres menses legitima monitione praecedente a praesentium publicatione huiusmodi vestes prohibitas gestaverit in excommunicationem incurrat.

Si vero infra tres alios menses non se correxerit a perceptione fructuum ex beneficiis quae obtinet suspensus intelligatur.

Quod si per alios sex menses in huiusmodi pertinacia obstinatus permanserit legitima similiter monitione praecedente beneficiis omnibus quaecumque habet privatus sit et esse censeatur ea que sic vacantia a sede apostolica libere impetrari valeant.

Quae omnia et singula in nostris et cuiuscumque Romani pontificis pro tempore existentis familiaribus et similiter in omnibus aliis clericis beneficiatis vel in sacris ordinibus constitutis ac etiam curialibus locum habere volumus.

Hoc uno tantum excepto quod dicti nostri et Romani pontificis familiares rubri coloris vestimenta gestare possint pro decentia et consuetudine dignitatis pontificalis.

Et quoniam ad cardinales maxime spectat operum optimorum cura pro viribus laborabunt scire quae regiones haeresibus erroribus que ac superstitionibus contra veram et orthodoxam fidem infectae sint et ubi divinorum mandatorum ecclesiastica deficiat disciplina qui que reges ac principes seu populi bellis infestentur vel infestari timeant.

Haec et huiusmodi scire ac nobis et Romano pontifici pro tempore existenti referre operam dabunt ut opportuna et salutaria talibus malis ac pestibus remedia vigilanti studio excogitari valeant.

Et cum frequenti ac prope quotidiana experientia notum sit provinciis ac civitatibus propter suorum legatorum de latere absentium multa saepius contingere mala varia que non sine apostolicae sedis praeiudicio scandala oriri statuimus et ordinamus ut nullis cardinalibus provincias ac civitates legationis titulo obtinentibus eas per locum tenentes aut officiales quoscumque administrare liceat sed personaliter ipsi pro maiori parte temporis adesse atque eas omni vigilantia regere et gubernare teneantur.

Et qui nunc titulum legationis obtinent aut pro tempore obtinebunt si in Italia intra tres menses si extra Italiam quinque a die praesentis publicationis ad suas provincias ire ac maiorem temporis partem ibi residere teneantur nisi de nostro et successorum nostrorum mandato pro aliquibus gravioribus negotiis in Romana curia retineantur vel ad alia loca prout necessitas postulat mittantur et tunc in dictis provinciis ac civitatibus vicelegatos auditores et locum tenentes ceteros que consuetos officiales cum debitis provisionibus ac salariis habeant.

Qui praemissa omnia et singula non servaverit emolumentis quibuscumque legationis careat.

Quae quidem propter hoc antiquitus ordinata et instituta fuerunt ut opportuna legatorum praesentia populis esset salutaris non ut ipsi laborum et curarum penitus expertes lucro tantum sub legationis titulo inhiarent. Et cum cardinalis officium in primis versetur in frequenti Romani pontificis assistentia et sedis apostolicae negotiis propterea statuimus ut omnes cardinales in Romana curia resideant et qui sunt absentes si in Italia intra sex menses si extra Italiam infra annum a die publicationis praesentis constitutionis revertantur.

Alioquin fructus beneficiorum et omnium officiorum suorum emolumenta amittant omnibus que privilegiis generaliter et specialiter cardinalibus concessis quam diu abfuerint omnino careant exceptis tamen illis quos ratione officii ab apostolica sede iniuncti vel de Romani pontificis mandato aut licentia vel iusto metu aut quavis alia legitima causa impediente vel aegrotationis abesse contingat privilegiis indultis et immunitatibus eisdem cardinalibus concessis et in bulla nostra sub data coronationis nostrae contentis et expressis in suo robore nihilo minus permanentibus.

Statuimus insuper ut expensae funebres cardinalium computatis omnibus mille quingentorum florenorum summam excedere non debeant nisi executorum providentia iustis allegatis causis ac rationibus plus expendendum esse duxerit.

Essequiae et castrum doloris prima et nona die fiant infra octavam vero missae de more celebrentur.

Pro reverentia autem sedis apostolicae utilitate que et honore communi pontificis et ipsorum cardinalium ut scandalorum quae nasci possent occasio tollatur maior que in sacro senatu libertas votorum fiat liceat que ut par est cardinali cuique secundum deum et conscientiam suam libere et impune quodcumque sentiat dicere statuimus ne quis cardinalium vota in consistorio data et quaecumque ibi gesta aut dicta quae in odium aut praeiudicium aut scandalum alicuius redundare possint scripto aut verbo vel quovis alio modo revelet sub poena periurii et inobedientiae et quotiescumque a nobis et Romano pontifice pro tempore existente specialiter et expresse ultra praemissa indictum fuerit super aliqua re silentium si quis contra fecerit ultra dictas poenas excommunicationem latae sententiae incurrat a qua non possit absolvi nisi a nobis vel praefato pontifice romano et cum expressione causae praeterquam in mortis articulo.

et cum omnis aetas ab adolescentia prona sit ad malum et a teneris assuefieri ad bonum magni sit operis et effectus statuimus et ordinamus ut magistri scholarium et praeceptores pueros suos sive adolescentes nedum in grammatica et rhetorica ac ceteris huiusmodi audire et instruere debeant verum etiam docere teneantur ea quae ad religionem pertinent ut sunt praecepta divina articuli fidei sacri hymni et psalmi ac sanctorum vitae diebus que festivis nihil aliud eos docere possint quam in rebus ad religionem et bonos mores pertinentibus eos que in illis instruere hortari et cogere in quantum possint teneantur ut nedum ad missas sed etiam ad vesperas divina que officia audienda ad ecclesias accedant et similiter ad praedicationes et sermones audiendos impellant nihil que contra bonos mores aut quod ad impietatem inducat eis legere possint.

Ad abolendam vero execrabilem blasphemiam quae in maximum divini nominis et sanctorum contemptum supra modum invaluit statuimus et ordinamus quicumque deo palam seu publice maledixerit contumeliosis que atque obscoenis verbis dominum nostrum Iesum christum vel gloriosam virginem Mariam eius genitricem expresse blasphemaverit si munus publicum iurisdictionem ve gesserit perdat emolumenta trium mensium pro prima et secunda vice dicti officii si tertio deliquerit illo eo ipso privatus existat.

Si clericus vel sacerdos fuerit eo ipso quod de delicto huiusmodi fuerit convictus etiam beneficiorum quaecumque habuerit fructibus applicandis ut infra unius anni multetur et hoc sit pro prima vice qua blasphemus ita deliquerit pro secunda vero si ita deliquerit et convictus ut praefertur fuerit si unicum habuerit beneficium eo privetur si autem plura quod ordinarius maluerit id amittere cogatur.

Quod si tertio eius sceleris arguatur et convincatur dignitatibus ac beneficiis omnibus quaecumque habuerit eo ipso privatus existat ad ea que ulterius retinenda inhabilis reddatur ea que libere impetrari et conferri possint.

Laicus vero blasphemans si nobilis fuerit poena vigintiquinque ducatorum multetur et pro secunda vice quinquaginta fabricae basilicae principis apostolorum de Urbe applicandis et aliis ut infra deducitur pro tertia vero nobilitatem perdat.

Si vero ignobilis ac plebeius fuerit in carcerem detrudatur.

Quod si ultra duas vices publice blasphemans deprehensus fuerit mitra infami per integram diem ante fores ecclesiae principalis mitratus stare cogatur.

Si vero pluries in hoc ipsum peccatum lapsus fuerit ad perpetuos carceres vel ad triremes damnetur ad iudicis deputati arbitrium.

In foro autem conscientiae nemo blasphemiae reus absque gravissima poenitentia severi confessoris arbitrio iniuncta possit absolvi.

Qui vero reliquos sanctos blasphemaverit arbitrio iudicis rationem personarum habituri mitius aliquanto puniri volumus.

Statuimus etiam ut saeculares iudices qui contra tales blasphemiae convictos non animadverterint eos que iustis poenis minime affecerint quantum in eis fuerit quasi eidem sceleri obnoxii eisdem quoque poenis subiiciantur.

Qui vero in illis inquirendis puniendis que diligentes et severi fuerint pro qualibet vice decem annorum indulgentiam consequantur et tertiam partem multae pecuniariae habeant.

Quicumque vero blasphemantem audierint eum verbis acriter obiurgare teneantur si citra periculum suum id fieri posse continget eumdem que deferre vel notificare apud iudicem ecclesiasticum seu saecularem intra triduum debeant.

Quod si plures dictum blasphemantem simul audiverint singuli eum accusare teneantur nisi forte omnes convenerint ut unus pro cunctis tali fungatur officio.

Quos omnes in virtute sanctae obedientiae hortamur et monemus in domino ut pro divini nominis reverentia et honore in suis dominiis ac terris praemissa omnia servari et exactissime exequi mandent ac faciant uberrimam ab ipso deo tam boni ac pii operis mercedem habituri similem que annorum decem indulgentiam ab apostolica sede consecuturi cum tertia parte mulctae qua dictus blasphemus plectetur quoties tale scelus puniendum curaverint.

Quam quidem indulgentiam et reliquam tertiam multae partem accusatori blasphemi nomen deferenti similiter concedi et assignari volumus aliis poenis contra huiusmodi blasphemos per sacros canones expressis nihilo minus in suo robore manentibus.

Ut clerici praesertim caste continenter que iuxta canonum praecepta vivant statuimus ut contra facientes acriter secundum canones puniantur.

Si quis vero tam laicus quam clericus de crimine propter quod venit ira dei in filios diffidentiae convictus fuerit poenis per sacros canones aut ius civile respective impositis puniatur.

Concubinarii autem sive laici sive clerici fuerint eorumdem canonum poenis multentur neque superiorum tolerantia seu prava consuetudo quae potius corruptela dicenda est a multitudine peccantium alia ve quaelibet excusatio eis aliquo modo suffragetur sed iuxta iuris censuram severe puniantur.

Ad bonum vero et quietum regimen civitatum ac locorum omnium Romanae ecclesiae subiectorum constitutiones bonae memoriae Aegidii episcopi Sabinensis olim editas innovamus eas que inviolabiliter servari praecipimus et mandamus.

Et ut nefariae simoniae labes ac pectis non solum a Romana curia sed ex omni etiam christiana ditione in perpetuum eiiciatur constitutiones per antecessores nostros etiam in sacris conciliis contra huiusmodi simoniacos editas innovamus eas que inviolabiliter servari praecipimus ac poenas in eis contentas pro expressis et insertis haberi et delinquentes etiam auctoritate nostra affici volumus.

Statuimus quoque et ordinamus ut quilibet habens beneficium cum cura vel sine cura si post sex menses ab obtento beneficio divinum officium non dixerit legitimo impedimento cessante beneficiorum suorum fructus suos non faciat pro rata omissionis recitationis officii et temporis sed eos tamquam iniuste perceptos in fabricas huiusmodi beneficiorum vel pauperum elemosynas erogare teneatur.

Si vero ultra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit legitima monitione praecedente beneficio ipso privetur cum propter officium detur beneficium.

Intelligatur autem officium obmittere quoad hoc ut beneficio privari possit qui per quindecim dies illud bis saltem non dixerit deo tamen ultra praemissa de dicta omissione redditurus rationem.

Quae poena in habentibus plura beneficia reiterabilis toties sit quoties contra facere convincentur.

Et cum fructuum ecclesiarum cathedralium et metrpolitanarum monasteriorum que et aliorum quorumcumque beneficiorum ecclesiasticorum plenaria dispositio et administratio ad nos et Romanum pontificem pro tempore existentem et illos etiam qui eiusmodi ecclesias monasteria et beneficia iure et canonice obtinent solum pertineant saeculares que principes omni etiam divino iure id prohibente dictis ecclesiis monasteriis ac beneficiis intromittere se nullatenus debeant statuimus et ordinamus ut fructus redditus et proventus ecclesiarum monasteriorum ac beneficiorum per saeculares ullos principes etiamsi imperator reges reginae ve seu respublicae vel potentatus fuerint aut per eorum officiales seu iudices etiam ecclesiasticos vel quascumque alias personas publicas vel privatas de eorumdem imperatoris regum reginarum ve ac principum rerum que publicarum vel potentatuum mandato sequestrari occupari ve aut modo aliquo detineri ipsi que huiusmodi ecclesias monasteria ac beneficia obtinentes sub praetextu fabricae instaurationis que sine Romani pontificis pro tempore existentis expressa licentia aut elemosynarum seu quovis alio colore aut fuco impediri non debeant quo minus de illis ut antea libere ac sine impedimento disponere valeant.

Et si sequestrati fuerint occupati ve aut detenti integre libere que ac sine exceptione vel mora praelatis ad quos de iure legitime que spectant restituantur de quibus si dissipati nusquam reperiri possint eorum iusta aestimatione facta dictis praelatis satisfieri volumus per eos qui dictas sequestrationes applicationes dissipationes que fecerint aut fieri mandaverint sub poena excommunicationis aut interdicti ecclesiastici talium principum terris et dominio eo ipso incurrendis.

Et ut eorum ac eisdem subiectorum bona ubicumque reperta si moniti parere noluerint capi et retineri possint.

Ipsi vero contra facientes tam supradictis poenis quam privationis feudorum et privilegiorum quae a nobis et Romana vel aliis ecclesiis nunc et pro tempore obtinuerint et aliis contra violatores et oppressores libertatis ecclesiasticae etiam per extravagantes et alias constitutiones etiam incognitas et forsan in usu non existentes impositis quarum omnium tenores pro expressis et insertis habentes innovamus ac perpetuum firmitatis robur habere decernimus et declaramus ac secundum eas per quoscumque iudices etiam sanctae Romanae ecclesiae cardinales sublata et adempta eis aliter iudicandi declarandi que potestate sententiari iudicari et interpretari debere volumus atque mandamus.

Et cum a iure tam divino quam humano laicis potestas nulla in ecclesiasticas personas attributa sit innovamus omnes et singulas constitutiones felicis recordationis Bonifacii papae viii etiam praedecessoris nostri quae incipit: felicis et Clementis v quae incipit: si quis suadente nec non quascumque alias apostolicas sanctiones in favorem libertatis ecclesiasticae et contra eius violatores quomodolibet editas et poenis etiam contra talia praesumentes in bulla quae legitur in coena domini contentis in suo robore permansuris.

Et cum in Lateranensi pariter ac conciliis generalibus sub excommunicationis poena prohibitum fuerit ne reges principes duces comites barones respublicae et alii potentatus quicumque regnis provinciis civitatibus ac terris quoquo modo praesidentes collectas decimas et alia huiusmodi onera clericis praelatis et aliis quibuscumque personis ecclesiasticis imponant exigant que neve a sponte etiam dantibus et consentientibus etiam recipiant atque in praemissis auxilium favorem consilium ve palam vel occulte praestantes in excommunicationis latae sententiae poenam eo ipso incidant et ipsae quoque respublicae ac communitates et universitates circa hoc quomodolibet delinquentes ecclesiastico eo ipso subiiciantur interdicto praelati etiam praemissis absque Romani pontificis expressa licentia ultro consentientes excommunicationis et depositionis poenam ipso facto incurrant statuimus et ordinamus ut de cetero talia praesumentes etiamsi ut praefertur qualificati fuerint ultra supradictas poenas quas contraveniendo eo ipso incurrere volumus innovamus quod ad omnes actus legitimos inhabiles et intestabiles habeantur.

Et cum secundum leges civiles et sacrorum canonum censuras sortilegia per invocationem daemonum incantationes ac divinationes superstitiones que prohibitae sint statuimus decernimus et ordinamus ut clerici qui in praemissis culpabiles inventi fuerint arbitrio superiorum infamia notentur si vero non destiterint deponantur atque in monasterium ad tempus arbitrio superioris perfiniendum detrudantur beneficiis que et officiis ecclesiasticis priventur.

Laici vero utriusque sexus excommunicationis et aliis poenis iuris tam civilis quam canonici subiaceant.

Et ut omnes ficti christiani ac de fide male sentientes cuiuscumque generis aut nationis fuerint nec non haeretici seu aliqua haeresis labe polluti vel Iudaizantes a christi fidelium coetu penitus eliminentur et a quocumque loco et praesertim a Romana curia expellantur ac debita animadversione puniantur statuimus ut contra eos diligenti inquisitione ubique et in dicta curia maxime procedatur per iudices per nos deputandos et eius criminis reos et legitime convictos debitis poenis puniri relapsos vero absque ulla spe veniae aut remissionis affici volumus.

Et cum constitutiones et ordinationes nostrae huiusmodi quas pro nunc ordinamus vitam mores ecclesiasticam que disciplinam concernant tam officiales nostros quam alios tam in Romana curia quam extra ubique locorum commorantes imitari convenit illis ligari eos que ad eorum observationem inviolabiliter teneri volumus atque decernimus.

Et ne constitutiones ipsae aliis censuris ac poenis in contra facientes per antiqua iura et constitutiones impositis derogare in aliquo videantur cum ad augmentum editae atque excogitatae fuerint etiam declaramus per earum dispositiones ordinationes que nihil prorsus iuri communi vel decretis aliorum Romanorum pontificum ullatenus derogatum esse.

Quinimo si qua in eis propter perversam temporum aut locorum vel hominum corruptelam vel abusum aut quamcumque aliam causam minime probandam vigorem suum amiserint ea exnunc innovamus confirmamus et inviolabiliter observari mandamus.

Quas nostras consultissimas constitutiones post duos menses ab earum publicatione ligare debere etiam decernimus et declaramus districtius inhibentes ne quis eas glossare vel super eis commentaria interpretationes ve facere absque speciali nostra vel sedis apostolicae licentia praesumat.

Si quis autem ausu temerario contravenerit excommunicationis latae sententiae poenam eo ipso incurrat.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Inter multiplices nostrae solicitudinis curas illam in primis suscipere pro nostro pastorali officio debemus ut quae salubria et laudabilia ac catholicae fidei consona et bonis moribus conformia nostro tempore non solum enucleentur verum etiam ad posteros propagentur et quae materiam scandali praebere possent penitus succidantur et radicitus extirpentur nec pullulare usquam sinantur ea in agro dominico et vinea domini sabaoth dumtaxat conseri permittendo quibus fidelium mentes pasci spiritualiter possint eradicatis zizaniis et oleastri sterilitate succisa.

Sane cum olim inter nonnullos dilectos filios sacrae theologiae magistros ac iuris utriusque doctores controversiam quamdam non sine populorum scandalo et murmuratione exortam et nuper his diebus innovatam esse comperierimus circa pauperum relevationem in mutuis eis publica auctoritate faciendis qui montes pietatis vulgo appellantur qui que in multis Italiae civitatibus ad subveniendum per huiusmodi mutuum pauperum inopiae ne usurarum voragine deglutiantur a civitatum magistratibus et aliis christi fidelibus sunt instituti atque a sanctis viris divini verbi praeconibus et laudati et persuasi ac a nonnullis etiam summis pontificibus praedecessoribus nostris probati et confirmati sint ne praefati montes a christiano dogmate dissonantes vel non utraque parte diversimode sentiente atque praedicante.

Nonnullis enim magistris et doctoribus dicentibus eos montes non esse licitos in quibus aliquid ultra sortem pro libra decurso certo tempore per ministros huius montis ab ipsis pauperibus quibus mutuum datur exigitur et propterea ab usurarum crimine iniustitia ve seu ab aliqua certi specie mali mundos non evadere cum dominus noster Luca evangelista attestante aperto nos praecepto obstrinxerit ne ex dato mutuo quidquam ultra sortem sperare debeamus.

Ea enim propria est usurarum interpretatio quando videlicet ex usu res quae non germinat nullo labore nullo sumptu nullo ve periculo lucrum foetus que conquiri studetur.

Addebant etiam iidem magistri et doctores in his montibus neque commutativae neque distributivae iustitiae fieri satis cum tamen iustitiae terminos contractus huiusmodi excedere non debeant si debeant approbari id que praeterea probare nitebantur quia impensae pro huiusmodi montium conservatione a pluribus ut aiunt debitae a solis pauperibus quibus mutuum datur extorqueantur plura que interdum ultra necessarias et moderatas impensas non absque specie mali ac incentivo delinquendi quibusdam aliis personis ut inferre videntur exhibeantur.

Aliis vero pluribus magistris et doctoribus contra asserentibus et in multis italiae gymnasiis verbo et scripto conclamantibus pro tanto bono tam que reipublicae pernecessario modo ratione mutui nihil petatur neque speretur pro indemnitate tamen eorumdem montium impensarum videlicet ministrorum eorumdem ac rerum omnium ad illorum necessariam conservationem pertinentium absque montium huiusmodi lucro id que moderatum et necessarium ab his qui ex huiusmodi mutuo commodum suscipiunt licite ultra sortem exigi et capi posse nonnihil licere cum regula iuris habeat quod qui commodum sentit onus quoque sentire debeat praesertim si apostolica accedat auctoritas.

Quam quidem sententiam a felicis recordationis Paulo ii Sixto iv Innocentio viii Alexandro vi et Iulio ii Romanis pontificibus praedecessoribus nostris probatam a sanctis quoque ac deo devotis et in magna ob sanctitatis opinionem existimatione habitis evangelicae veritatis praedicationibus praedicatam esse ostendunt.

Nos super hoc prout nobis est ex alto concessum opportune providere volentes alterius quidem partis iustitiae zelum ne vorago aperiretur usurarum alterius pietatis et veritatis amorem ut pauperibus subveniretur utriusque vero partis studium commendantes cum haec ad pacem et tranquillitatem totius reipublicae christianae spectare videantur sacro approbante concilio declaramus et diffinimus montes pietatis antedictos per respublicas institutos et auctoritate sedis apostolicae hactenus probatos et confirmatos in quibus pro eorum impensis et indemnitate aliquid moderatum ad solas ministrorum impensas et aliarum rerum ad illorum conservationem ut praefertur pertinentium pro eorum indemnitate dumtaxat ultra sortem absque lucro eorumdem montium recipitur neque speciem mali praeferre nec peccandi incentivum praestare neque ullo pacto improbari quinimo meritorium esse ac laudari et probari debere tale mutuum minime usurarium putari licere que illorum pietatem et misericordiam populis praedicare etiam cum indulgentiis a sancta sede apostolica eam ob causam concessis ac deinceps alios etiam similes montes cum apostolicae sedis approbatione erigi posse multo tamen perfectius multo que sanctius fore si omnino tales montes gratuiti constituerentur hoc est si illos erigentes aliquos census assignarent quibus si non omni saltem vel media ex parte huiusmodi montium ministrorum solvantur impensae ut ad leviorem aeris solvendi portionem medio hoc pauperes gravari contingat ad quos cum huiusmodi census assignatione pro impensarum supportatione erigendos christi fideles maioribus indulgentiis invitandos esse decernimus.

Omnes autem religiosos et ecclesiasticas ac saeculares personas qui contra praesentis declarationis et sanctionis formam de cetero praedicare seu disputare verbo vel scriptis ausi fuerint excommunicationis latae sententiae poenam privilegio quocumque non obstante incurrere volumus non obstantibus praemissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceteris que contrariis quibuscumque.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Regimini universalis ecclesiae disponente domino praesidentes iuxta pastoralis officii debitum libenter intendimus utilitatibus subditorum et ad conservandam libertatem ecclesiasticam et removenda scandala ponendam concordiam et nutriendam quietem inter ecclesiarum praelatos et eorum subditos eo propensius apostolicae sollicitudinis studium adhibemus quo dissensionem talium fore dispendiosam experimento comprobatur nec non indulta pariter et privilegia eisdem subditis in ipsorum praelatorum dispendium tam per praedecessores nostros quam sedem apostolicam concessa ita libenter moderamur ne exinde scandala procedant neve ex eis ulli detur materia malignandi et personae ecclesiasticae a bono obedientiae nec non divini perseverantia servitii nullatenus retrahantur. Sane nuper ad nostrum relatio fide digna perduxit auditum quod canonici patriarchalium metropolitanarum et cathedralium et collegiatarum ecclesiarum et alii clerici saeculares plura praesumunt quae ipsis infamiam non parvam pariunt et aliis inferunt laesionem praetextu exemptionis et libertatis a dicta sede obtentae ordinariorum correctiones et ordinationes subterfugiunt ac eorum forum sive iudicium declinant.

Nonnulli etiam impunitatem suorum excessuum per privilegium exemptionis obtinere sperantes excessus ipsos committere non verentur quos nisi per exemptionem qua gaudent crederent se defendi nullatenus fuissent commissuri.

Hinc itaque accidit ut propter eorum audaciam qui praetextu privilegii exemptionis impunitatem excessum obtinere confidentes nonnulla multoties committant enormia per quae plurimum diffamatur ecclesia et scandala gravia generantur potissime autem cum talia per eos ad quos horum spectat correctio incorrecta remaneant seu illi ad quos spectat illa punire negligunt.

Nos volentes ne eo praetextu delicta remaneant impunita morbo huiusmodi necessariam adhibere medelam sacro approbante concilio statuimus ut de cetero illi quibus exemptorum correctio et punitio a dicta sede demandata est circa illam vigilanter intendant et diligenter officii sibi commissi debitum exequantur et quamprimum eis exemptos ipsos deliquisse legitime constiterit ita eosdem exemptos delinquentes puniant quod iidem exempti metu poenae a suis arceantur insolentiis et alii eorum exemplo perterriti prosilire ad similia merito perhorrescant.

Et si circa hoc negligentes fuerint dioecesani at alii locorum ordinarii eosdem quibus exemptorum correctio huiusmodi competit personaliter si illorum copia et notitia haberi poterit alioquin vel si nullus in partibus exemptorum ipsorum certus iudex fuerit eos quorum sua in praemissis interesse putaverint per edictum publicum cathedralium seu aliarum ecclesiarum locorum in quibus exemptorum iudices huiusmodi residere seu nullis eorumdem exemptorum iudicibus existentibus ipsos exemptos deliquisse contigerit valvis affigendum moneant ut ipsi tales exemptos delinquentes et criminosos puniant et castigent infra competentem terminum monentium ipsorum arbitrio moderandum.

Et si ipsi moniti in hoc negligentes fuerint et id adimplere neglexerint seu recusaverint tunc ut in eo in quo deliquerint puniantur cognitione huiusmodi ea vice sint privati et se non intromittant ullatenus de eisdem sed dioecesani et alii locorum ordinarii huiusmodi contra tales exemptos delinquentes et criminosos auctoritate nostra ad inquisitionem vel per accusationem sine aliquibus tormentis procedere et testes per se ipsos examinare possint ac processum ipsum quem ratione solennitatis iuris praeterquam ratione citationis omissae dummodo delictum alias rite probatum fuerit nullum allegari vel dici posse prohibemus sed per eos habitum clausum et eorum sigillo munitum ad sedis apostolicae examen ipsorum exemptorum delinquentium expensis etiam in ipso processu factis ad quarum solutionem ordinarii ipsi possint eosdem inquisitos et accusatos compellere per proprium vel alium nuntium quanto citius destinare procurent apud eamdem sedem per Romanum pontificem vel alium cui duxerit committendum diligenter examinandum et ita culpabiles repertos quoad condemnationem vel propter sufficientia indicia propter quae ad torturam pro veritate exquirenda procedi valeat ad ipsos dioecesanos seu ordinarios per eos auctoritate nostra in causa inquisitionis seu accusationis ulterius legitime procedendum et causam ipsam prout iustum fuerit terminandam remittendum.

Notarii autem dictae sedis quorum officium in ipsis primitivae ecclesiae initiis a felicis recordationis Clemente papa i ad sanctorum gesta perquirenda atque conscribenda noscitur institutum ad protonotariatus officium assumpti habitum et rochetum deferentes et alii nostri et dictae sedis officiales actu sua officia exercentes tam in civilibus quam in criminalibus ab omni ordinariorum iurisdictione sint exempti.

Alii vero notarii habitum protonotariatus non deferentes nisi illum infra trimestre post praesentium publicationem assumpserint et ipsi ac alii in posterum assumendi habitum et rochetum huiusmodi continue non gestantes atque alii nostri et dictae sedis officiales officia sua actu non exercentes tam in criminalibus quam in civilibus ratione causae summam vigintiquinque ducatorum auri de camera non excedentis dumtaxat eorumdem dioecesanorum et ordinariorum iurisdictioni subiaceant.

In civilibus vero causis summam huiusmodi excedentibus plena gaudeant exemptione et a dictorum dioecesanorum et ordinariorum iurisdictione penitus sint exempti.

Dignum quoque et etiam congruum arbitrantes quod ex sanctae Romanae ecclesiae cardinalium familiaribus illi dumtaxat privilegio exemptionis gaudeant qui actu domestici et continui sunt commensales vel ab eisdem cardinalibus ad ipsorum exequenda negotia missi vel qui recreationis causa ad tempus a Romana curia absentes fuerint.

Ceteris vero etiam familiaritatis literas habentibus quo minus coercitioni dioecesanorum et ordinariorum eorumdem subiaceant familiaritatis huiusmodi privilegium nullatenus suffragetur.

Et cum eisdem dioecesanis ut monasteria monialium sedi apostolicae immediate subiecta in eorum dioecesibus consistentia semel in anno visitare possint per constitutionem in concilio Viennensi editam quae incipit: attendentes plena fuerit data facultas illam innovamus ac exemptionibus et privilegiis quibuscumque non obstantibus districte servari praecipimus et mandamus.

Per praemissa quoque eisdem dioecesanis et ordinariis casibus quibus in exemptos a iure iurisdictio concessa est nullatenus praeiudicium generetur.

Exemptiones autem de cetero absque rationabili causa et quorum interest minime citatis pro tempore concessas nullius roboris et momenti esse decernimus.

Et cum ecclesiasticus ordo confundatur si sua unicuique iurisdictio non servetur ordinariorum iurisdictioni quantum cum deo possumus favere ac litibus finem celerius imponi et litigantium immoderatis sumptibus et expensis parci satagentes statuimus et ordinamus quod singulae causae tam spirituales quam civiles et mixtae ac forum ecclesiasticum quomodolibet concernentes et beneficiales dummodo beneficia ipsa generaliter reservata non fuerint et ipsorum singulorum beneficiorum fructus redditus et proventus vigintiquatuor ducatorum auri de camera secundum communem aestimationem valorem annuum non excedant in prima instantia extra Romanam curiam et in partibus coram ordinariis locorum dumtaxat cognosci et terminari ita quod nulli ante definitivam sententiam liceat appellare nec appellatio si fuerit emissa ullatenus admitti nisi ab interlocutoria quae vim habeat definitivae vel a gravamine minime concernente negotium principale quod per appellationem a definitiva sententia reparari non possint nisi alter collitigantium adversarii sui potentiam merito perhorrescens seu alia probabili et honesta causa aliter quam per proprium iuramentum saltem semiplene probata coram ordinario non auderet litigare.

Eo enim casu causae ipsae etiam appellationum in dicta curia etiam in prima instantia committi et cognosci et terminari possint.

Alioquin appellationes et illarum etiam aliarum causarum huiusmodi commissiones in posterum et quidquid inde secutum fuerit nullius sint roboris vel momenti.

Iudices autem et conservatores a sede apostolica deputati si in altero iurium graduati non fuerint assessorem partibus non suspectum ab ipsis partibus vel earum altera requisiti assumere et secundum eius relationem iudicare teneantur.

Et quia saepius et multiplici relatione percepimus quamplurimas ecclesias et illis praesidentes episcopos tam citra quam ultra montes vexari in eorum iurisdictionibus iuribus et dominiis ac turbari a domicellis principibus et nobilibus eorumdem qui sub colore iurispatronatus quod in beneficiis ecclesiasticis habere confingunt nullo privilegio apostolico suffulti sine ordinariorum collationibus et literis et absque aliquo saltem colorato titulo beneficia non solum clericis sed etiam laicis conferre sacerdotes et clericos delinquentes ad eorum libitum punire decimas omnium rerum ad quarum solutionem de iure tenentur ac cathedralium et alia quae legis dioecesanae et iurisdictionis sunt et ad ipsos episcopos dumtaxat pertinent temere auferre fraudare usurpare seu ut praemissa fiant mandare ac ipsa et fructus quoscumque ne a civitatibus terris et locis eorum extrahantur prohibere feuda possessiones et praedia occupare et indebite detinere seu ad feuda et bona ipsarum ecclesiarum eis concedendum ac beneficia ecclesiastica personis per eos nominatis conferendum minis et terroribus ac aliis viis indirectis inducere et compellere et alia quamplurima damna iacturas et iniurias ecclesiis et earum praelatis ac clericis praefatis inferri non modo permittere sed etiam expresse mandare praesumant.

Attendentes igitur quod laicis in clericos et personas ecclesiasticas ac bona ecclesiastica non est attributa facultas atque aequum et iustum esse ut in eos iura insurgant qui illa offendere praesumunt nec non considerantes quantum ex his tam nostro et apostolicae sedis honori quam personarum ecclesiasticarum quieto et prospero statui non sine damnanda pernicie derogetur ac cupientes eos quos ad observantiam iurium virtutum praemia non inducunt non tam adiectarum exaggeratione poenarum quam adiiciendarum de novo formidine a temerariis ausibus refrenare omnes et singulas constitutiones quae super decimarum solutione et contra violatores et raptores ecclesiarum et incendiarios agrorum depopulatores et tam sanctae Romanae ecclesiae cardinales quam venerabiles fratres nostros episcopos et alias personas ecclesiasticas saeculares et regulares capientes detinentes et eorum iurisdictionem et iura quomodolibet indebite occupantes aut eos in eorum iurisdictionis exercitio perturbantes seu molestantes eos quoque ad conferendum beneficia ecclesiastica personis per eos nominatis aut alias de illis pro eorum libito voluntatis disponendum et feuda ac bona ecclesiastica in emphyteusim concedendum aut alias vendendum temere compellentes nec non statuta contra libertatem ecclesiasticam facientes et ad praemissa auxilium consilium vel favorem praestantes hactenus emanarunt innovamus.

Et cum ea nedum iuri contraria sed etiam ecclesiasticae libertati opprobriosa sint quamplurimum et adversa ut de officio nobis credito dignam deo possimus reddere rationem affectibus et monitis paternis imperatorem reges principes duces marchiones comites barones et quoscumque alios alterius cuiuscumque nobilitatis praeeminentiae potentiae seu potestatis excellentiae vel dignitatis existentes attente hortamur in domino eisdem in virtute sanctae obedientiae mandantes ut ipsi constitutiones praedictas observent et faciant a suis etiam subiectis inviolabiliter observari quacumque consuetudine contraria non obstante si divinam offensam et sedis apostolicae debitam vitare voluerint ultionem.

Ac collationes de dictis beneficiis sic factas nullas et irritas nihilominus esse decernimus ac illis utentes reddentur inhabiles ad alia beneficia ecclesiastica obtinenda donec cum eis super hoc per sedem praedictam fuerint dispensatum.

Mature quoque considerantes quod post christi ad caelos ascensionem apostoli per singulas urbes et dioeceses episcopos distribuerunt sicut sancta Romana ecclesia per orbem constituit eosdem episcopos in partem solicitudinis vocando onera gradatim distribuendo per patriarchas primates archiepiscopos et episcopos ac sacris etiam canonibus fuerit definitum per eos pro morum correctione et controversiarum decisione et determinatione ac mandatorum domini observatione fieri debere concilium provinciale ac synodum episcopalem ut depravata corrigerentur et illa facere negligentes canonicis poenis subiacerent cum conveniat nos circa ea quae rempublicam christianam concernunt esse intentos desiderantes canones ipsos firmiter observari eisdem patriarchis primatibus archiepiscopis et episcopis districte iniungimus ut de officio eis commisso dignam deo possint reddere rationem canones concilia et synodos huiusmodi fieri mandantes quocumque privilegio non obstante inviolabiliter observent praeterquam quoad concilium provinciale quod de cetero singulis triennis mandamus ad illa que etiam exemptos accedere debere decernimus privilegio ac consuetudine quacumque contraria non obstantibus.

Circa hoc autem negligentes poenas in eisdem canonibus contentas se noverint incursuros.

Et cum constitutione in concilio Viennensi edita quae incipit in plerisque ut pontificiae dignitatis honor servaretur statutum fuerit ne ecclesiis cathedralibus bonis temporalibus sine quibus spiritualia diu esse non possunt privatis ac clero et populo christiano carentibus de aliquibus personis praesertim religiosis provideretur constitutionem ipsam innovamus illam que inviolabiliter observari debere volumus atque mandamus nisi aliqua iusta causa in consistorio nostro secreto approbanda aliter duxerimus faciendum.

Nos enim quidquid contra praemissa vel aliquod praemissorum contigerit attentari irritum decernimus et inane contraria quacumque constitutione vel privilegio non obstante.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Inter sollicitudines nostris humeris incumbentes perpeti cura revolvimus ut errantes in viam veritatis reducere ipsos que lucrifacere deo sua nobis cooperante gratia valeamus. Hoc est quod profecto desideranter exquirimus ad id nostrae mentis sedulo destinamus affectum ac circa illud studiosa diligentia vigilamus.

Sane licet litterarum peritia per librorum lectionem possit faciliter obtinere ac ars imprimendi libros temporibus potissimum nostris divino favente numine inventa seu aucta et perpolita plurima mortalibus attulerit commoda cum parva impensa copia librorum maxima habeatur quibus ingenia ad litterarum studia percommode exerceri et viri eruditi in omni linguarum genere praesertim autem catholici quibus sanctam Romanam ecclesiam abundare affectamus facile evadere possunt qui etiam infideles sciant et valeant sacris institutis instruere fidelium que collegio per doctrinam christianae fidei salubriter aggregare.

Quia tamen multorum querela nostrum et sedis apostolicae pulsavit auditum quod nonnulli huius artis imprimendi magistri in diversis mundi partibus libros tam Graecae Hebraicae Arabicae et Chaldeae linguarum in latinum translatos quam alios latino ac vulgari sermone editos errores etiam in fide ac perniciosa dogmata etiam religioni christianae contraria ac contra famam personarum etiam dignitate fulgentium continentes imprimere ac publice vendere praesumunt ex quorum lectura non solum legentes non aedificantur sed in maximos potius tam in fide quam in vita et moribus prolabuntur errores unde varia saepe scandala prout experientia rerum magistra docuit exorta fuerunt et maiora in dies exoriri formidantur nos itaque ne id quod ad dei gloriam et fidei augmentum ac bonarum artium propagationem salubriter est inventum in contrarium convertatur ac christi fidelium saluti detrimentum pariat super librorum impressione curam nostram habendam fore duximus ne de cetero cum bonis seminibus spinae coalescant vel medicinis venena intermisceantur.

Volentes igitur de opportuno super his remedio providere hoc sacro approbante concilio ut negotium impressionis librorum huiusmodi eo prosperetur felicius quo deinceps indago solertior diligentius et cautius adhibeatur statuimus et ordinamus quod de cetero perpetuis futuris temporibus nullus librum aliquem seu aliam quamcumque scripturam tam in Urbe nostra quam aliis quibusvis civitatibus et dioecesibus imprimere seu imprimi facere praesumat nisi prius in urbe per vicarium nostrum et sacri palatii magistrum in aliis vero civitatibus et dioecesibus per episcopum vel alium habentem peritiam scientiae libri seu scripturae huiusmodi imprimendae ab eodem episcopo ad id deputandum ac inquisitorem haereticae pravitatis civitatis sive dioecesis in quibus librorum impressio huiusmodi fieret diligenter examinentur et per eorum manu propria subscriptionem sub excommunicationis sententia gratis et sine dilatione imponendam approbentur.

Qui autem secus praesumpserit ultra librorum impressorum amissionem et illorum publicam combustionem ac centum ducatorum fabricae basilicae principis apostolorum de urbe sine spe remissionis solutionem ac anni continui exercitii impressionis suspensionem excommunicationis sententia innodatus existat ac demum ingravescente contumacia taliter per episcopum suum vel vicarium nostrum respective per omnia iuris remedia castigetur quod alii eius exemplo similia minime attentare praesumant.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad futuram rei memoriam sacro approbante concilio.

Cum inter alia in hoc sacro concilio expedienda quid super sanctione per nonnullos praelatos Gallicae nationis tam clericos quam laicos etiam nobiles ac alios illis faventes quam ipsi pragmaticam vocant edita determinandum et declarandum foret expedire et declarare summopere desideraremus prout etiam felicis recordationis Iulius papa ii praedecessor noster huius concilii indictor desiderabat et praelati et alii clerici ac laici praefati ad comparendum tam coram praefato Iulio praedecessore quam nobis pluries citati fuerint et eorum contumacia in dicto concilio saepius allegata seu accusata extiterit cum que postmodum pro parte praelatorum clericorum et laicorum etiam nobilium ac fautorum praedictorum ad hoc ut praefertur legitime vocatorum allegatum fuerit nullum locum per quem transeundum esset ut tute venire ad comparendum in dicto concilio possent habere nos ne eo praetextu quoquo modo se excusare possent a communitate ianuensium per quorum loca tute ad Romanam curiam ad allegandum ea quae in huiusmodi causa pragmaticae allegare voluerint venire possint amplum salvumconductum concedi curavimus et eisdem assignari.

Et ne aliquid amplius contra praemissa allegare et iustam possint praetendere ignorantiam clericos et laicos etiam nobiles etiam praelatos et fautores clericorum que ac saecularium collegia ad eorum contumaciam convincendam sacro approbante concilio de novo pro ultimo et peremptorio termino requirimus et monemus ut ante kalendas octobris proxime futuri omni excusatione et dilatione cessantibus legitime comparere debeant quem terminum et dilationem huiusmodi ex causis praedictis ad omnes excusationes tollendas ad dictam diem kalendarum octobris pro ultima et peremptoria dilatione ut praefertur prorogamus de novo concedimus et assignamus.

Quo termino elapso ad ulteriora et terminationem dicti negotii etiam definitiva sententia procedetur eorum contumacia et non comparitione minime obstantibus in prima extunc futura sessione quam ad hoc et alia quamplura utilia peragenda videlicet undecimam sessionem quae erit die quartadecima decembris post festum beatae Luciae proxime futurum praefato sacro approbante concilio indicimus.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Supernae maiestatis praesidio per cuius ineffabilem providentiam caelestia simul et terrena diriguntur super gregem dominicum nobis commissum speculatoris officium quantum inbecillitati nostrae conceditur exercentes tota que mente nobis cum ipsi revolventes inter alia complura et magna ad nos etiam pertinere ut munus praedicationis quod in ecclesia dei praecipuum ac pernecessarium magni que fructus atque utilitatis dummodo recte et ex sincera caritate erga deum et proximum praeceptis que et exemplis sanctorum patrum qui haec profitentes cum fidei fundatione et propagatione plurimum ecclesiae contulerunt exerceatur.

Quippe quod redemptor noster primus fecit et docuit et eius praecepto et imitatione duodenus ille apostolorum numerus quasi totidem caeli dei veri gloriam enarrantes per orbem terrarum universum genus humanum quod sub peccati iugo vetusta servitute continebatur sensum ab eorum tenebris educentes et ad perpetuae salutis lucem excitantes verbum ipsum in omnem terram et in fines orbis terrae tamen ipsi prius tum deinde sui successores longe late que propagaverunt altissime que fundarunt ut qui nunc tantum subeunt onus meminisse debeant creberrime que se cum revolvere praeter auctoris ipsius ac fundatoris Iesu christi pientissimi redemptoris Petri etiam et Pauli ceterorum que apostolorum et domini discipulorum se vices quoad hoc officium subire ac sustinere.

Sane fide dignorum relatione percepimus quod nonnulli praedicatores nostris temporibus quod dolenter referimus non attendentes se eorum quos diximus et insuper sanctorum ecclesiae doctorum aliorum que sacram theologiam profitentium qui assistendo iugiter christianis ac se falsis prophetis rectam fidem subvertere annitentibus opponentes ecclesiam militantem illaesam prius per se talem eam esse manifestarunt officium exercere et non nisi utilia concurrenti eorum sermonibus populo ad vitiorum extirpationem virtutum laudem animarum denique salutem fidelium meditanda et perficienda debere assumere multa tamen et varia contra institutiones et exempla quae diximus quandoque etiam scandalosa populis praedicare quod mentem certe nostram mirum in modum commovit dum nobis cum ipsi mente volvimus quod illi officii immemores sui in suis sermonibus non ad utilitatem audientium sed ad suam potius ostentationem laborantes vanis quorumdam auribus blandiuntur qui ad hoc iam devenisse apparent ut verificetur dictum apostoli ad Timotheum ita scribentis: erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur quorum falsas et inanes mentes praedicantes ipsi praefati non modo in rectam veram que viam reducere minime student sed illas maioribus etiam erroribus implicant dum sine ulla canonum attestatione vel reverentia imo contra ipsas canonicas sanctiones sacrae scripturae sensum multifariam pervertentes temere que ac perperam plerumque interpretantes contra veritatem praedicare terrores que ac minas multa que mala prope diem affutura iam que ingruentia nulla prorsus legitima ratione muniti sed suo dumtaxat sensui obsequentes comminantur repraesentant adesse que asseverant plerumque etiam vana quaedam et inania et alia huiusmodi populis ingerere et quod enormius est ab aeternitatis lumine et sancti spiritus admonitione aut infusione illa se habere asserere audent.

Cum que ii sub confictorum miraculorum mendaciis varios errores fraudes que disseminant denique populos quos in evangelica doctrina sedulo instruere et in vera fide detinere et conservare deberent sermones suos a sensu et praeceptis universalis ecclesiae retrahentes a sacris que constitutionibus quas maxime sequi deberent deviantes auditores suos amovent ac longe faciunt a salute.

Per haec namque et alia huiusmodi simpliciores homines ut ad deceptionem procliviores a via salutis et obedientia Romanae ecclesiae deviantes in errores varios perfacile inducuntur.

Propterea Gregorius huius muneris peritissimus et fervore caritatis incensus praedicatores vehementer hortatur et monet ut dicturi ad populum prudentes cauti que accedant ne dicendi impetu rapti verborum erroribus quasi iaculis audientium corda confingant et cum sapientes fortasse videri desiderant decepti speratae virtutis compagem insipienter discindant saepe namque verborum effectus amittitur tum loquacitate importuna vel incauta audientium corda levigantur.

Et sane in nullo alio rudem ii plebem maiori damno scandalo que afficiunt quam cum vel tacenda praedicant vel falsa et inutilia docendo ea in errorem inducunt.

Quae quoniam huic sacrae religioni divinitus institutae ut nova et aliena omnino contraria esse noscuntur.

Gravi certe accurato que sunt examine digna ne scandalum populo christiano et suorum auctorum ac aliorum animabus interitum pariant.

Nos igitur sanctae dei ecclesiae cui disponente domino praesidemus quae quidem una est et unum deum praedicat colit ad unam fidem firmiter et sincere confitetur iuxta illud prophetae vaticinium: qui habitare facit unius moris in domo uniformitatem quantum cum deo possumus posthabitam reducere et retentam conservare qui que populo verbum dei praedicant tales esse cupientes ut eorum praedicatione dei ecclesia nullum scandalum patiatur et si qui corrigibiles sunt ab his quae proximis nostris que temporibus praesumpserunt cum nonnullos eorum praeter illa quae diximus in praedicationibus non viam amplius domini in virtute docentes non evangelium ut deberent explanantes sed conficta miracula et nova ac falsa vaticinia alia que levia et ab anilibus fabulis parum distantia magnum que scandalum parientia nulla devotionis et auctoritatis eius que improbantis ac repellentis haec habita ratione vastis clamoribus imprimere ac suadere ubique conantes et ne pontificali quidem dignitate fulgentibus et aliis ecclesiae praelatis parcentes quibus potius honorem ac reverentiam exhibere deberent sed in eorum personas ac statum audaciter ac temere invehi consuevisse et alia huiusmodi commisisse constat in futurum abstineant ut tam periculosum contagiosum que malum ac mortifera pestis radicitus evellatur et a re factum ita penitus deleatur ut nec memoria eius remaneat sacro approbante concilio statuimus et ordinamus ut nullus tam clericus saecularis quam cuiuscumque etiam mendicantium ordinis regularis aut quivis alius ad quem facultas praedicandi tam de iure quam de consuetudine vel privilegio aut alias pertinet ad huiusmodi officium exercendum admittatur nisi prius per superiorem suum respective diligenter examinatus in qua re conscientiam ipsius superioris oneramus ac morum honestate aetate doctrina probitate prudentia et vitae exemplaritate ad illud aptus et idoneus reperiatur et hic quocumque postea praedicaturus accesserit de huiusmodi examine et idoneitate sua per literas authenticas seu alias sui examinatoris approbatoris que episcopis et aliis locorum ordinariis fidem legitime faciat.

Mandantes omnibus qui hoc onus sustinent qui que in futurum sustinebunt ut evangelicam veritatem et sanctam scripturam iuxta declarationem interpretationem et ampliationem dictorum quos ecclesia vel usus diuturnus approbavit legendos que hactenus recepit et in posterum recipiet praedicent et explanent nec quidquam eius proprio sensui contrarium aut dissonum adiiciant sed illis semper insistant quae ab ipsius sacrae scripturae verbis et praefatorum doctorum interpretationibus rite et sane intellectis non discordant.

Tempus quoque praefixum futurorum malorum vel antichristi adventum aut certum diem iudicii praedicare vel asserere nequaquam praesumant cum veritas dicat non esse nostrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit in sua potestate ipsos que qui hactenus similia asserere ausi sunt mentitos ac eorum causa reliquorum etiam recte praedicantium auctoritati non modicum detractum fuisse constet inhibentes omnibus et singulis clericis saecularibus vel regularibus praefatis ceteris que cuiuscumque status gradus et ordinis existant qui hoc onus assument ne de cetero in sermonibus suis publicis alia quaeque futura ex literis sacris constanter praedicere nec illa a spiritu sancto vel divina revelatione se habuisse affirmare et alienas inanes que divinationis asseveranda aut alio quocumque modo tractanda assumant sed ex divinae vocis praecepto evangelium omni creaturae cum vitiorum detestatione et virtutum commendatione enucleent et declarent et pacem ac dilectionem mutuam a redemptore nostro tantopere commendatam ubique foventes non scindant vestem inconsutilem christi sed ab episcoporum et praelatorum ac aliorum superiorum eorum que status scandalosa detractione quos coram vulgo et laicis non modo incaute sed etiam intemperanter reprehendunt et mordent et ab eis male gestorum expressis quandoque nominibus aperta et manifesta redargutione abstineant.

Denique constitutionem felicis recordationis Clementis papae quae incipit: religiosi quam tenore praesentium innovamus et approbamus inviolabiliter ab eis observari debere decernimus ut hac ratione ad utilitatem populi praedicantes et eum domino lucrifacientes talentum quod ab illo acceperant superlucrari et eiusdem gratiam et gloriam consequi mereantur.

Ceterum si quibusdam eorum dominus futura quaedam in dei ecclesia inspiratione quapiam revelaverit ut per Amos prophetam ipse promittit et Paulus apostolus praedicatorum princeps spiritum inquit nolite extinguere prophetias nolite spernere hos aliorum fabulosorum et mendacium gregi connumerari vel aliter impediri minime volumus.

Extinguitur namque ipsius gratia spiritus Ambrosio teste si incipientibus loqui fervor contradictione sopitur et tunc spiritui sancto iniuria certe fieri dicitur.

Et quoniam res magni momenti est eo quod non de facile credendum sit omni spiritui sed sint probandi spiritus teste apostolo an ex deo proveniant volumus ut lege ordinaria tales assertae inspirationes antequam publicentur aut populo praedicentur exnunc apostolicae sedis examini reservatae intelligantur. Quod si sine morae periculo id fieri non valeret aut urgens necessitas aliud suaderet tunc eodem ordine servato ordinario loci notificetur ut ille adhibitis se cum tribus aut quatuor doctis et gravibus viris et huiusmodi negotio cum eis diligenter examinato quando id expedire videbunt super quo eorum conscientias oneramus licentiam concedere possint.

Si qui autem contra premissorum aliquod committere quidquam ausi fuerint ultra poenas contra tales a iure statutas excommunicationis etiam sententiam a qua non nisi a Romano pontifice praeterquam in mortis articulo constituti absolvi possint eos incurrere volumus.

Et ut eorum exemplo alii attentare similia minime audeant eis praedicationis etiam officium interdictum esse perpetuo decernimus non obstantibus constitutionibus ordinationibus ac privilegiis et indultis et litteris apostolicis ordinibus et personis praefatis etiam in Mari magno comprehensis ac etiam a nobis forsan approbatis innovatis vel etiam de novo concessis quae quo ad hoc nolumus eis in aliquo suffragari.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Divina disponente clementia per quam reges regnant et principes imperant in eminenti apostolatus specula et super gentes et regna meritis licet imparibus constituti animo revolventes quod etsi ea quae pro salubri et quieto regimine regnorum et ad pacem et iustitiam populorum perpetua eorumdem regnorum stabilitate regibus praesertim de fide catholica et de republica christiana et apostolica sede benemeritis laudabili et provida nostra ordinatione cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus concessa ac ad effectum huiusmodi gesta statuta ordinata decreta facta ve sunt plenam roboris obtineant firmitatem illis nihilominus interdum sacro approbante concilio nostrae innovationis et approbationis robur adiicimus ut eo firmius illibata perdurent quo saepius erunt nostra auctoritate ac etiam generalis concilio praesidio communita efficacem que operam circa eorumdem conservationem libenter adhibemus ut reges et ipsorum regnorum personae concessionibus privilegiis statutis et ordinationibus huiusmodi in domino plene gaudentes in pacis et tranquillitatis ac amoenitatis dulcedine conquiescant et in eorum solita erga eamdem sedem devotione ferventius perseverent.

Nuper siquidem ut ecclesia sponsa nostra in sancta unione conservaretur et per christi fideles sacris canonibus a Romanis pontificibus et sacris generalibus conciliis dumtaxat editis uterentur quasdam constitutiones quas de cetero loco pragmaticae sanctionis et contentorum in ea in regno Franciae pro bono pacis et concordiae ac illius communi et publica utilitate cum carissimo in christo filio nostro Francisco Francorum rege christianissimo dum Bononiae cum nostra curia essemus tractatas et cum eisdem fratribus nostris diligenter examinatas et de eorum consilio cum praefato rege concordatas et per ipsius regis legitimum procuratorem acceptatas de eorumdem fratrum consilio et unanimi consensu statuimus et ordinavimus prout in nostris literis desuper confectis plenius continetur quarum tenor sequitur et est talis: primitiva illa ecclesia ....

Nos igitur ut literae ipsae quae ob id praecipue editae fuerunt ut in corpore mystico sancta videlicet ecclesia perpetua caritas et pax inviolata perdurent et si qua membra dissentiant ea commode suo reinserantur corpori eo magis observentur quo clarius constiterit ipsas literas ea matura et salubri deliberatione ac nobis dicto sacro Lateranensi approbante concilio approbatas et innovatas quae statutae et ordinatae fuerunt licet ad earumdem literarum subsistentiam et validitatem alia approbatione non indigerent ad abundantiorem tamen cautelam ut eo tenacius observentur et difficilius tollantur quo tantorum patrum fuerint maiore approbatione munitae literas praedictas cum omnibus et singulis statutis ordinationibus decretis diffinitionibus pactis conventionibus promissione voluntate ac poenis inhibitione aliis que omnibus et singulis clausulis in eis contentis illa praesertim qua voluimus quod si praefatus Francorum rex supradictas literas ac omnia et singula in eis contenta intra sex menses a data praesentium computandos non approbaret et ratificaret et ea perpetuis futuris temporibus in regno suo et aliis locis et dominiis dicti regni per omnes praelatos et alias ecclesiasticas personas ac curias parlamentorum acceptari legi publicari iurari et registrari ad instar aliarum constitutionum regiarum et de acceptatione lectione publicatione iuramento et registratione praedictis intra praedictum tempus per omnium et singulorum supradictorum patentes literas aut authenticas scripturas nobis non trasmitteret aut nuntio nostro apud ipsum regem existente per eum ad nos destinandum non consignaret et deinde singulis annis etiam legi prout aliae ipsius Francorum regis constitutiones et ordinationes quae in viridi sunt observantia observari debent inviolabiliter observari cum effectu non fecerit literae ipsae et inde secuta quaecumque essent cassa et nulla nullius que roboris vel momenti sacro Lateranensi concilio approbante apostolica auctoritate et potestatis plenitudine approbamus et innovamus eas que inviolabiliter et irrefragabiliter observari et custodiri mandamus robur que perpetuae firmitatis in eventum dictarum approbationis et ratificationis et non aliter nec alio modo obtinere omnes que in dictis literis comprehensos ad ipsarum literarum ac omnium et singulorum in eis expressorum observationem sub censuris et poenis ac aliis in eis contentis iuxta earumdem literarum tenorem et formam teneri et obligatos esse decernimus et declaramus non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac omnibus illis quae in dictis literis voluimus non obstare ceteris que contrariis quibuscumque.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Pastor aeternus gregem suum usque ad consummationem saeculi nunquam deserturus ita apostolo teste obedientiam dilexit ut pro expiando primi parentis inobedientiae peccato se ipsum humiliaverit factus obediens usque ad mortem migraturus vero ex mundo ad patrem in soliditate petrae Petrum eius que successores vicarios suos instituit quibus ex libro regum testimonio ita obedire necesse est ut qui non obedierit morte moriatur.

Et ut alibi legitur in ecclesia esse non potest qui Romani pontificis cathedram deserit quoniam Augustino Gregorio que auctoribus sola obedientia est mater custos que omnium virtutum sola fidei meritum possidens sine qua quisque infidelis convincitur etiamsi fidelis esse videatur.

Itaque nos eodem Petro docente soliciti esse debemus ut quae a Romanis pontificibus praedecessoribus nostris praesertim in sacris conciliis pro obedientiae huiusmodi auctoritatis libertatis que ecclesiasticae et sedis apostolicae defensione mature et ex legitimis causis inchoata sunt nostris studio cura et diligentia debite absolvantur et ad optatum finem perducantur simplicium quoque animae quarum etiam rationem deo reddituri sumus a dolis et laqueis tenebrarum principis liberentur.

Sane felicis recordationis Iulius papa secundus praedecessor noster post indictum et legitimis tunc expressis causis de venerabilium fratrum suorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium de quorum numero tunc eramus consilio et assensu sacrum Lateranense concilium provide considerans cum eodem sacro Lateranensi concilio Bituricensem regni Franciae corruptelam quam illi pragmaticam sanctionem vocant cum maximo animarum periculo et scandalo ac dignitatis sedis apostolicae detrimento et vilipendio retroactis temporibus viguisse et adhuc vigere eiusdem pragmaticae sanctionis negotium eodem approbante concilio discutiendum certis tunc nominatim deputatis cardinalibus et praelatis certae congregationis commisit.

Et quamquam sanctio praefata ex multis nullitati notorie subiaceret schisma que manifestum foveret et contineret et propterea citatione aliqua minime praecedente per se irrita nulla et invalida declarari potuisset ex abundanti tamen cautela idem Iulius praedecessor Gallicos praelatos capitula ecclesiarum et monasteriorum parlamenta et laicos illis faventes et dicta sanctione utentes omnes que et singulos alios in praemissis sua communiter vel divisim interesse putantes per edictum publicum cum ad partes illas tutus tunc non pateret accessus in Mediolanensis Astensis et Papiensis ecclesiarum valvis affigendum monuit et citavit ut infra tunc expressum terminum coram eo et dicto concilio comparerent causas que dicerent quare sanctio praefata illius que corruptela et abusio in concernentibus auctoritatem Romanae ecclesiae et sacrorum canonum ac ecclesiasticae libertatis violationem nulla et invalida declarari non deberet.

Cum que dicto Iulio praedecessore in humanis agente diversis impedimentis causantibus citatio exequi et reproduci ac negotium abrogationis huiusmodi plene discuti ut intentio ipsius Iulii praedecessoris fuerat non potuisset sed eodem Iulio praedecessore rebus humanis exempto citatio ipsa legitime executa et per procuratorem fiscalem sacri concilii promotorem reproducta ipsorum que citatorum non comparentium contumacia accusata et ad ulteriora procedi petitum fuisset nos divina favente clementia ad summi apostolatus apicem assumpti omnibus rite pensatis petitioni praedictae ex certis causis nullum tunc responsum dedimus.

Ac deinde cum per dictos monitos et citatos diversa impedimenta allegarentur quare in termino eis ut praefertur praefico comparere non potuissent ut omnis iustae excusationis et querelae occasio eis auferretur terminum citationis et monitionis huiusmodi praefixum eodem sacro approbante concilio ad alium tunc expressum terminum iam diu effluxum in diversis sessionibus pluries prorogavimus.

Cum autem moniti et citati praedicti sublatis iam omnibus impedimentis effluxis que omnibus terminis coram nobis et dicto concilio non comparuerint nec comparere curaverint ad allegandam causam quare sanctio praedicta nulla declarari non debeat ita ut excusationi ultra locus non sit possint que merito contumaces reputari prout eos exigente iustitia reputamus nos mature attendentes pragmaticam sanctionem vel potius ut dictum est corruptelam schismatis tempore a non habentibus potestatem editam reliquae christianae reipublicae ecclesiae que sanctae dei nullatenus conformem et a clarae memoriae Ludovico xi Francorum rege christianissimo revocatam cassatam atque abolitam auctoritatem libertatem ac dignitatem dictae sedis violare ac diminuere facultatem que Romani pontificis pro tempore existentis de sanctae Romanae ecclesiae cardinalium pro universali ecclesia assidue laborantium virorum que doctorum personis quibus abundat curia et quorum consiliis sedis apostolicae et Romani pontificis atque universalis ecclesiae auctoritas et potestas conservatur negotia que diriguntur et in prospero statu confoventur ecclesiis et monasteriis eisdem que personis de reliquis beneficiis ecclesiasticis iuxta eorum status exigentiam providendi penitus auferre praelatis vero ecclesiasticis illarum partium causam praebere ut ipsi nervum ecclesiasticae disciplinae obedientiae sanctum frangant et violent ac contra nos et sedem praedictam eorum matrem cornua erigant et eis ad praemissa audendum viam aperire ipsam que notorie nullitati subiacere nullo que nisi alicuius temporis seu potius tolerantiae cuiusdam adminiculo fulciri et si Romani pontifices praedecessores nostri praefati prout ipsi suo tempore summopere optare demonstrarunt corruptelam et abusionem huiusmodi vel malignitate temporum vel alias illi providere et in totum occurrere non valentes suis temporibus tolerasse visi fuerunt considerantes tamen ab ipsius Bituricensis sanctionis editione vix annos septuaginta fluxisse nullum que infra hoc temporis spatium praeter hoc Lateranense concilium legitime fuisse celebratum in quo cum disponente domino constituti simus ab eiusdem improbae sanctionis extirpatione et totali annullatione sine nostra et tantorum patrum in praesenti concilio congregatorum nota ac nostrae et dictorum illa utentium animarum periculo abstinere seu desistere non posse Augustino teste iudicamus atque censemus.

Et sicut piae memoriae Leo papa i praedecessor noster cuius in hoc libenter quoad possumus vestigia imitamur ea quae in secunda ephesina synodo temere contra iustitiam et catholicam fidem gesta fuerunt postmodum in Chalcedonensi concilio mandavit ac fecit pro dictae fidei firmitate revocari ita et nos a tam nefariae sanctionis et contentorum in ea revocatione retrahi aut desistere salva conscientia ac nostro et ipsius ecclesiae honore non posse aut debere censemus.

Nec illud nos movere debet quod sanctio ipsa et in ea contenta in Basileensi concilio edita et ipso concilio instante a Bituricensi congregatione recepta et acceptata fuerunt cum ea omnia post translationem eiusdem Basileensis concilii per felicis memoriae Eugenium papam iv etiam praedecessorem nostrum factam a basileensi conciliabulo seu potius conventicula quae praesertim post huiusmodi translationem concilium amplius appellari non merebatur facta extiterint ac propterea nullum robur habere potuerint cum etiam solum Romanum pontificem pro tempore existentem tamquam auctoritatem super omnia concilia habentem conciliorum indicendorum transferendorum ac dissolvendorum plenum ius et potestatem habere nedum ex sacrae scripturae testimonio dictis sanctorum patrum ac aliorum romanorum pontificum etiam praedecessorum nostrorum sacrorum que canonum decretis sed propria etiam eorumdem conciliorum confessione manifeste constet quorum aliqua referre placuit reliqua vero utpote notoria silentio praeterire.

In Alexandrina enim synodo Athanasio ibidem existente Felici Romano pontifici ab eadem synodo scriptum fuisse legimus Nicaenam synodum statuisse non debere absque Romani pontificis auctoritate concilia celebrari.

Neque nos latet etiam eumdem Leonem pontificem Ephesinam secundam synodum ad Calchedonem transtulisse Martinum etiam papam v praesidentibus suis in concilio Senensi potestatem transferendi concilium nulla consensu ipsius concilii mentione habita dedisse Ephesinam quoque primam synodum Caelestino ac Calchedonensem eidem Leoni sextam Agathoni septimam Hadriano octavam Nicolao octavam etiam Constantinopolitanam synodum dum Hadriano Romanis pontificibus praedecessoribus nostris maximam reverentiam exhibuisse eorumdem que pontificum institutionibus et mandatis in sacris conciliis per eos editis et factis reverenter et humiliter obtemperasse.

Unde Damasus papa et ceteri episcopi Romae congregati scribentes de concilio Ariminensi episcopis in Illyrico constitutis praeiudicium aliquod per numerum episcoporum Arimini congregatorum fieri non potuisse testantur quandoquidem constet Romanum pontificem cuius ante omnia decebat spectari decretum talibus non praebuisse consensum eumdem que Leonem pontificem universis Siciliae episcopis scribentem idem noluisse apparet.

Consueverunt que antiquorum conciliorum patres pro eorum quae in suis conciliis gesta fuerunt corroboratione a Romano pontifice subscriptionem approbationem que humiliter petere et obtinere prout ex Nicaena et Ephesina ac Calchedonensi huiusmodi et sexta Constantinopolitana et septima eadem Nicaena et Romana sub Symmacho synodis habitis earum que gestis nec non in Aimari libro de synodis manifeste colligitur.

Quod etiam novissime Constantienses patres fecisse constat quam laudabilem consuetudinem si Bituricenses et Basileenses secuti fuissent huiusmodi molestia procul dubio careremus.

Cupientes quoque huiusmodi negotium ad debitum finem perduci ac tam vigore citationum hactenus a nobis et praefato Iulio praedecessore ex abundanti emanatarum quam aliorum praemissorum quae ita notoria sunt ut nulla valeant excusatione aut tergiversatione celari etiam ex nostro pastorali officio procedentes omnes que et singulos tam iuris quam facti defectus si qui forsan in praemissis intervenerint supplentes ex certa nostra scientia et de apostolicae potestatis plenitudine eodem sacro approbante concilio tenore praesentium praefatam pragmaticam sanctionem seu corruptelam eius que approbationem quomodolibet emanatam omnia que et singula decreta capitula statuta constitutiones sive ordinationes in eodem quomodolibet contentas seu etiam insertas ac ab aliis prius editas nec non consuetudines stylum usus sive potius abusus ex ea in hanc usque diem quomodolibet emanatos seu observatos nullius roboris vel momenti fuisse et esse decernimus et declaramus.

Nec non ad abundantiorem cautelam eamdem Bituricensem sanctionem sive corruptelam eius que approbationem tacitam vel expressam ut praefertur et in ea contenta omnia et singula etiam inserta quaecumque revocamus cassamus abrogamus irritamus annullamus ac damnamus et pro infectis revocatis cassatis abrogatis irritatis annullatis damnatis haberi volumus decernimus et declaramus.

Et cum de necessitate salutis existat omnes christi fideles Romano pontifici subesse prout divinae scripturae et sanctorum patrum testimonio edocemur ac constitutione felicis memoriae Bonifacii papae viii similiter praedecessoris nostri quae incipit: unam sanctam declaratur pro eorumdem fidelium animarum salute ac Romani pontificis et huius sanctae sedis suprema auctoritate et ecclesiae sponsae suae unitate et potestate constitutionem ipsam sacro praesente concilio approbante innovamus et approbamus sine tamen praeiudicio declarationis sanctae memoriae Clementis papae v quae incipit: meruit inhibentes in virtute sanctae obedientiae ac sub poenis et censuris infra dicendis omnibus et singulis christi fidelibus tam laicis quam clericis saecularibus et quorumvis ordinum etiam mendicantium regularibus et aliis quibuscumque personis cuiuscumque status et gradus et conditionis existant etiam sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus patriarchis primatibus archiepiscopis episcopis ut quibusvis aliis ecclesiastica vel mundana vel quavis alia dignitate fulgentibus omnibus que aliis et singulis praelatis clericis capitulis et conventibus saecularibus et ordinum praedictorum regularibus etiam monasteriorum abbatibus prioribus ducibus comitibus principibus baronibus parlamentis officialibus etiam regiis iudicibus advocatis notariis et tabellionibus ecclesiasticis vel saecularibus et quibusvis aliis personis ecclesiasticis regularibus et saecularibus ut praefertur quacumque dignitate fulgentibus in praefato regno Franciae Delphinatu et ubicumque praedicta pragmatica directe vel indirecte tacite vel expresse vigeret quomodolibet existentibus vel pro tempore futuris ne de cetero praefata pragmatica sanctione seu potius corruptela quomodolibet ex quavis causa tacite vel expresse directe vel indirecte aut quovis alio quaesito colore vel ingenio in quibuscumque actibus iudicialibus vel extra iudicialibus uti seu etiam eam allegare vel secundum eam iudicare aut quosvis actus iudiciales vel extraiudiciales secundum dictae pragmaticae tenorem vel capitula in ea contenta per se vel alium seu alios nullatenus facere praesumant aut per alios fieri permittant seu mandent nec praefatam pragmaticam sanctionem aut in ea contenta capitula seu decreta ulterius in domibus suis aut aliis locis publicis vel privatis teneant quinimo illam ex quibus archiviis etiam regiis seu capitularibus et locis praedictis infra sex menses a data praesentium computandos deleant seu deleri faciant sub maioris excommunicationis latae sententiae nec non quo ad ecclesiasticas et regulares personas praedictas omnium etiam patriarchalium metropolitanarum et aliarum cathedralium ecclesiarum monasteriorum quoque et prioratuum etiam conventualium et quarumcumque dignitatum aut beneficiorum ecclesiasticorum saecularium et quorumvis ordinum regularium privationis et inhabilitatis ad illa in posterum obtinenda quo vero ad saeculares praefatae excommunicationis nec non amissionis quorumcumque feudorum tam a Romana quam alia ecclesia ex quavis causa obtentorum ac etiam inhabilitatis ad illa in posterum obtinenda inhabilitatis que ad omnes et singulos actus legitimos quomodolibet faciendos infames que ac criminis laesae maiestatis in iure expressis poenis eo ipso et absque ulteriori declaratione per omnes et singulos supradictos si quod absit contra fecerint incurrendis a quibus vigore cuiuscumque facultatis ac clausularum etiam in confessionalibus quibusvis personis sub quibusvis verborum formis concessis contentarum nisi a Romano pontifice canonice intrante vel alio ab eo ad id in specie facultatem habente praeterquam in mortis articulo constituti absolvi nequeant. Non obstantibus praemissis nec non constitutionibus et ordinationibus decretis ac statutis apostolica seu quacumque alia etiam conciliari auctoritate quomodolibet etiam ex certa scientia et apostolicae potestatis plenitudine editis et emanatis et saepius innovatis repetitis confirmatis et approbatis quibus illorum omnium et singulorum tenores ac si de verbo ad verbum insererentur ad effectum praemissorum pro sufficienter expressis et insertis habentes illis alias in suo robore permansuris scientia potestate et tenore praemissis specialiter et expresse derogamus contrariis quibuscumque aut si communitatibus universitatibus et personis singulis supranominatis etiam cardinalibus patriarchis archiepiscopis episcopis marchionibus et ducibus praefatis vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari aut propterea privari et inhabiles reddi non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et quibuscumque aliis privilegiis indulgentiis et literis apostolicis generalibus vel specialibus quorumcumque tenorum existant per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta effectum earumdem impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorum que tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris literis mentio specialis.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Dum intra mentis arcana revolvimus et diligenti consideratione pensamus operosa solicitudinis studia continuos que labores pro divini nominis gloria exaltatione catholicae fidei ecclesiae unitate servanda et institutione ac salute fidelium animarum per coepiscopos eorum que superiores in diversis orbis partibus ad regimen suarum ecclesiarum a sede apostolica constitutos nec non per fratres diversorum ordinum praesertim mendicantium indefesse et indesinenter impensos tanta ex eorum in vinea domini fructuosis operibus et opportune ac laudabiliter gestis cordi nostro provenit satisfactio ut iis quae ad pacem et quietem inter eos conservandam conducere cognoscimus omni studio intendamus.

Novimus enim episcopos ipsos in partem solicitudinis nostrae assumptos fuisse quorum honor et sublimitas teste Ambrosio nullis potest comparationibus adaequari.

Religiosos etiam in agro dominico pro christianae religionis defensione et ampliatione complura fecisse ac uberes fructus protulisse et in dies singulos proferre ita ut eorumdem episcoporum ac religiosorum bonis operibus orthodoxam fidem incrementa sumpsisse et per orbem terrarum undique dilatatam fuisse fidelium nullus ignoret.

Et sicut ipsi saepenumero vigilantissima et solerti cura schismata in dei ecclesia extinguere et ecclesiae unitatem reddere et ut eidem ecclesiae pacis tranquillitas daretur innumeros labores subire non dubitarunt ita quoque par est eos inter se nostris provisionibus pacis vinculo ac fraterna caritate et unitate coniungi ut eorum concordi doctrina et mutuis operibus uberiores in ecclesia dei fructus proveniant.

Sane cupientes ut iura spiritualia quae ad dei laudem et christi fidelium animarum salutem pertinent et quorum exercitium praefatis episcopis et eorum superioribus in suis dioecesibus cum ipsi in partem solicitudinis ut praefertur assumpti ac dioeceses distinctae et cuilibet eorumdem episcoporum assignatae fuerunt commissum extitit ut per ipsos episcopos exerceantur et ius illa libere exercendi quantum fieri potest eis illaesum praeservetur et si aliqua dictis fratribus mendicantibus in eorumdem episcoporum laesionem per Romanos pontifices praedecessores nostros et sedem apostolicam concessa fuerint concessiones huiusmodi eisdem religiosis factas in subsequentibus duximus moderandas ut ipsi fratres potius ab eisdem episcopis omni cum caritate foveantur quam aliquo modo molestentur et inquietentur.

Una enim est regularium et saecularium praelatorum et subditorum exemptorum et non exemptorum universalis ecclesia extra quam nullus omnino salvatur eorum que omnium unus dominus una fides et propterea decet eos qui eiusdem sunt corporis unius etiam esse voluntatis.

Et sicut fratres nexu invicem caritatis adstricti sunt sic non convenit alterum in alterius iniuriam seu iacturam prosilire dicente salvatore: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos.

Ad conservandam igitur inter episcopos et eorum superiores ac praelatos et fratres huiusmodi mutuam caritatem et benevolentiam divini quoque cultus augmentum pacem que et tranquillitatem universalis ecclesiae status quod ita demum fieri posse cognoscimus si unicuique quantum fieri potest sua iurisdictio conservetur sacro approbante concilio statuimus et ordinamus quod episcopi et eorum superiores et alii praelati praefati parochiales ecclesias ad eosdem fratres ratione locorum suorum legitime spectantes quo ad ea quae ad parochianorum curam et sacramentorum conservationem administrationem que pertinent sine tamen visitatorum insolito gravamine vel impensa visitare et illarum curam gerentes et circa illam delinquentes si religiosi fuerint iuxta ipsius ordinis regularia instituta intra septa regularis loci saeculares vero presbyteros et fratres huiusmodi beneficia obtinentes libere tamquam suae iurisdictioni subiectos punire.

Ac tam praelati quam presbyteri saeculares qui vinculo excommunicationis ligati non fuerint missas in ecclesiis domorum eorumdem devotionis causa celebrare volentes celebrare possint ipsi que fratres tales celebrare volentes libenter recipere debeant ac ab eisdem praelatis ad processiones solemnes pro tempore faciendas requisiti dummodo eorum loca suburbana ultra unum milliare a civitatibus respective non sint remota accedere nec non superiores eorumdem fratrum fratres quos ad audiendas confessiones subditorum eorumdem praelatorum pro tempore elegerint eisdem praelatis personaliter exhibere ac praesentare si eos sibi exhiberi et praesentari petierint alioquin eorum vicariis dummodo ad praelatos ultra duas diaetas accedere non cogantur omnino teneantur.

Possint que illi per eosdem episcopos et praelatos super sufficienti literatura et aliqua saltem huiusmodi sacramenti peritia dumtaxat examinari talibus que praesentatis admissis vel etiam indebite recusatis confitentes constitutioni quae incipit: omnis utriusque sexus quoad confessionem dumtaxat satisfecisse censeantur ipsi que fratres etiam forensium confessiones audire valeant.

Laicos tamen et clericos saeculares a sententiis ab homine latis nullatenus absolvere possint.

Eucharistiae vero et extremae unctionis alia que ecclesiastica sacramenta illis quorum etiam infirmorum ac decedentium confessiones audierint dicentibus proprium sacerdotem illa sibi dare denegasse dare nequeant nisi denegatio sine legitima causa facta vicinorum testimonio probata aut requisitio coram notario publico facta doceretur.

Eorumdem vero fratrum obsequio insistentibus sacramenta huiusmodi nullatenus ministrare valeant nisi illorum durante obsequio.

Pacta autem et conventiones inter eosdem fratres et praelatos atque curatos pro tempore inita valeant nisi per subsecutum capitulum proximum generale vel provinciale refutata ac per eos refutatio huiusmodi intimata debito tempore fuerit.

Parochias autem cum cruce ad levanda funera eorum qui apud ecclesias domorum et locorum eorumdem quam elegerint sepulturam intrare non possint nisi prius praemonito et requisito ac non recusante parochiano presbytero et tunc sine eius ac ordinarii praeiudicio nisi eisdem fratribus super hoc antiqua consuetudo quae sit in viridi observantia et cum pacifica possessione suffragetur.

Volentes quoque sepeliri in habitu eorumdem fratrum in claustro non degentes sed in propriis domibus habitantes in eorum ultima voluntate sepulturam sibi libere eligere possint.

Quod que fratres ipsi ad ordines promovendi per ordinarios de grammatica et sufficientia examinari et dummodo competenter respondeant per eosdem ordinarios libere admitti ac nullatenus in eorum ecclesiis seu domibus aut aliis eorum locis ab alio quam a dioecesano episcopo vel eius vicario super hoc cum debita reverentia requisito et absque rationabili causa contradicente vel eo a dioecesi absente ad dictos ordines promoveri debeant.

Nec ab alio episcopo consecrationem ecclesiae vel altaris aut coemeterii benedictionem petere seu in ecclesiis per eos pro tempore aedificandis primum lapidem per alienum episcopum poni facere possint nisi ubi ordinarius bis aut ter cum debitis reverentia et instantia requisitus sine legitima causa id recusaverit.

Et absque curatorum consensu sponsum et sponsam benedicere nequeant.

Et ut debitus honor matrici ecclesiae reddatur tam ipsi fratres quam alii clerici saeculares etiam super hoc apostolicae sedis privilegio muniti die sabbati maioris hebdomadae antequam campana cathedralis vel matricis ecclesiae pulsaverit campanas in ecclesiis suis pulsare minime possint.

Contra facientes poenam centum ducatorum incurrant.

Censuras autem per eosdem ordinarios latas et promulgatas ac in matrici ecclesia civitatum nec non in collegiatis et parochialibus ecclesiis castrorum et oppidorum respective solemniter publicatas quando super hoc ab eisdem ordinariis requisiti fuerint in ecclesiis domorum suarum publicare ac servare.

Et ut animarum utriusque sexus christi fidelium saluti uberius consulatur illos quorum confessiones pro tempore audierint cuiuscumque status et conditionis fuerint ad solvendum decimas sive alias bonorum seu fructuum quotam in locis in quibus decimae ipsae aut similia solvi consueverunt etiam sub onere conscientiarum suarum monere et hortari ipsis que etiam illas solvere recusantibus absolutionem denegare et super hoc requisiti id populo etiam publice praedicare et persuadere teneantur.

Conservatores autem eisdem fratribus pro tempore a sede apostolica deputandi doctrina et probitate praestantes et in ecclesiastica dignitate constituti esse debeant et coram eis per eosdem fratres quibus dati fuerint ultra duas diaetas a loco suae solitae habitationis nullus trahi possit privilegiis super hoc alias eis concessis nullatenus suffragantibus.

Excommunicati quoque ordinem mendicantium profiteri volentes ubi de interesse tertii agetur absolvi non possint nisi praevia satisfactione.

Procuratores quoque et negotiorum gestores ac operarii eorumdem fratrum servitiis insistentes sententiis excommunicationis promulgatis illaqueati sint et esse censeantur si illis causam dederint aut dantibus consilium auxilium vel favorem praestiterint. Fratres autem et sorores tertii ordinis nec non mantellati corrigiati pizochatae chordellati et alii quocumque nomine nuncupati in propriis domibus habitantes sepulturam ubi voluerint eligere valeant sed die paschatis tantum eucharistiam nec non extremam unctionem cetera que ecclesiastica sacramenta poenitentiae sacramento dumtaxat excepto a proprio sacerdote recipere et ad onera quae laicis incumbunt perferenda teneantur ac in foro saeculari coram iudicibus saecularibus conveniri possint.

Et ne censura vilescat ecclesiastica et minoris auctoritatis interdicti sententia reputetur iidem dicti tertii ordinis ad divina audienda in ecclesiis suorum ordinum tempore interdicti nullatenus admittantur si causam dederint interdicto vel causam ipsam nutriant seu foveant aut dantibus auxilium consilium vel favorem quoquo modo praestiterint.

Collegialiter autem viventes seu cum claustralibus habitantes ac mulieres virginalem seu caelibem aut castam vidualem expresso voto et sub dicto habitu vitam ducentes privilegiis quibus fratres ordinis cuius tertiae regulae habitum gestant gaudere debeant.

Omnia etiam singula supradicta ad reliquos religiosos ordinum quorumcumque extendi et per eos etiam servari debere volumus atque decernimus.

Salvis tamen in reliquis desuper non expressis tam episcoporum quam fratrum et aliorum religiosorum praedictorum iuribus quibus per praemissa in aliquo praeiudicare seu quidquam innovare non intendimus non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus dictorum ordinum iuramento confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis privilegiis quoque et indultis ac literis apostolicis contra praemissa seu aliquod praemissorum eisdem ordinibus concessis etiam in Mari magno contentis quibus etiamsi ad illorum derogationem de eis eorum que totis tenoribus specialis specifica expressa individua ac de verbo ad verbum non autem per generales clausulas id importantes mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma servanda esset illorum tenores praesentibus pro sufficienter expressis et insertis habentes specialiter et expresse derogamus ceteris que contrariis quibuscumque decernentes exnunc irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Eosdem insuper fratres in virtute sanctae obedientiae monemus ut eosdem episcopos loco sanctorum apostolorum subrogatos pro debita et nostra ac apostolicae sedis reverentia congruo honore et convenienti observantia venerentur.

Ipsos quoque episcopos hortamur ac per viscera misericordiae dei nostri requirimus ut fratres ipsos affectu benevolo prosequentes caritative tractent ac benigne foveant se que illis minime difficiles aut duros vel morosos sed potius faciles mites propitios pia que munificentia liberales exhibeant ac in omnibus praedictis tamquam in agro dominico cooperatores eorum que laborum participes prompta benignitate recipiant eorum que iura omni cum caritate custodiant atque defendant ut tam episcopi quam fratres praefati quorum opera veluti lucernae ardentes supra montem positae omnibus christi fidelibus lumen praebere debent ad dei laudem fidei catholicae exaltationem populorum que salutem de virtute in virtutem proficiant ac exinde a largissimo bonorum omnium retributore domino perennis vitae praemium consequi mereantur.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Temerariorum quorumdam qui sanctae Romanae ecclesiae cardinales praecipuas catholicae ecclesiae columnas ea qua convenit reverentia observare contemnunt et in eorum res et bona manus violentas ausu sacrilego iniicere non verentur effrenata libido nos admonet et inducit ut ad eorum audaciam antequam longius prorepat comprimendam ea quae a praedecessoribus nostris in dictorum cardinalium dignitatis conservationem provida sunt consideratione statuta pro illorum observantia firmiori nostrae innovationis munimine roboremus extendamus et ampliemus prout temporum qualitas exigit et tam eminenti in ecclesia dei dignitati conspicimus in domino salubriter expedire.

Sane ab aliquibus citra temporibus damnabilis quidam in urbe inolevit abusus et licentia delinquendi quo dum apostolica sede vacante per cardinales in conclavi existentes de futuri Romani pontificis electione tractatur si qua de uno ex eisdem cardinalibus quod in pontificem sit electus vox prodeat etiam non vera illius domum vulgus armis aggreditur et super ea diripienda cum ipsius cardinalis conclave nondum egressi familiaribus eam custodientibus vi contendit et si etiam effractis foribus aut pariete effosso aditus pateat in praedam omnium bonorum quae ibi extant hostiliter corruit nisi armatorum praesidio defendatur.

Nonnulli que quandoque reperiuntur ita temerarii et audaces ut aliis etiam temporibus praetextu rixarum domos cardinalium hostiliter et cum armis aggredi non verentur in ea que morantes offendere et vulnerare ex quibus cardinalatus honori quibus sacrosancta militans ecclesia tamquam purpureo tota decoratur amictu non parum detrahitur et eorum generatur contemptus et homicidiorum et aliorum scandalorum occasio exhibetur.

Nos igitur huiusmodi temerarios conatus debita volentes animadversione reprimere sacro approbante concilio felicis recordationis Honorii iii et Bonifacii viii Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum contra aliquem dictae ecclesiae cardinalem hostiliter insequentes et illis praesentia consilio aut favore assistentes eos ve scienter receptantes aut defendentes et eorum domos et aedes ut supra invadentes et eorum posteros bona editas constitutiones auctoritate apostolica tenore praesentium innovamus.

Decernentes eas ubique debere perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari et nihilo minus constitutiones easdem cum omnibus et singulis in eis contentis censuris et poenis ad omnes et singulas personas cuiuscumque status conditionis et excellentiae existentes qui alicuius dictorum cardinalium domum tam tempore dicti conclavis etiamsi in Romanum tunc pontificem sit electus quam alias quandocumque et ex quacumque causa armata manu invadentes et in ea violenter aut hostiliter aliquid diripientes aut quemquam ex inibi existentibus vulnerantes et eorum socios et qui id fieri mandaverint vel factum eius nomine ratum habuerint ac ipsis invasoribus consilium in praemissis vel favorem praestiterint et defenderint extendimus et ampliamus non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceteris que contrariis quibuscumque.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....

Leo episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam sacro approbante concilio.

Constituti iuxta verbum prophetae meritis licet imparibus super gentes et regna officii nostri debitum decenter exequimur cum universi status ecclesiastici ac universalis ecclesiae eorum que negotiorum reformationem per nos utiliter factam innovamus et pro illius inviolabili observatione oportuna remedia adhibere et ecclesiis cathedralibus ac etiam metropolitanis ne diutius suis pastoribus careant providere cogitamus ac ad illa curis assiduis vigilamus et operibus intendimus indefessis per quae dominicum gregem curae nostrae commissum in conspectu divinae maiestatis acceptum et obsequentem reddere valeamus Turcas vero et infideles alios tam in orientalibus quam in meridionalibus partibus consistentes qui veri luminis verae que salutis iter pertinacissima mentium caligine contemnentes vivificae cruci in qua salvator noster mortem ultro suscipere voluit ut mortem nostram moriendo destrueret ac vitam sacratissimae vitae suae ineffabili mysterio repararet insidiantes et hostes deo odibiles ac christianae religionis persecutores acerrimos sese reddunt reprimere ac infestissimis crebris que eorum insultibus quibus in christianum sanguinem crudeliter debacchantur non solum spiritualibus verum etiam temporalibus muniti praesidiis possimus auctore et fautore domino contraire sane cum felicis recordationis Iulius papa ii praedecessor noster sacrum generale Lateranense concilium de venerabilium fratrum suorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium de quorum numero tunc eramus consilio et assensu laudabiliter legitime et ex rationalibus causis spiritu sancto cooperante convocasset et in eo quinque sessiones tenuisset ac sextam sessionem indixisset nos quibus etiam in minoribus constitutis insitum cordi desiderium semper fuerat generale concilium utpote agri dominici culturam praecipuam celebrari videndi dicto Iulio praedecessore humanis rebus exempto divina favente clementia ad summi apostolatus apicem assumpti honesto utili que desiderio nostro debitum ex iniuncto nobis curae pastoralis officio accessisse conspicientes rem hanc ardentiori voto et tota animi alacritate suscepimus ac in dicta sessione illius prorogationem extunc expressis et aliis causis nostrum et dictorum fratrum animum moventibus de eorumdem fratrum consilio et assensu ad certum tunc expressum tempus per nos factae approbante eodem sacro Lateranensi concilio approbavimus et concilium ipsum usque ad perfectionem causarum propter quas indictum extiterat et praesertim inter principes et potentatus christianos bellis atrocibus pacatis hostilibus que armis depositis universalis et firma pax componi valeret pro qua tamquam pro saluberrimo bono intactum nihil relinquendo conatus omnes nostros adhibere intendebamus prosequi et sine debito terminare velle nostri que incommutabilis animi et intentionis fore et esse declaravimus ut his quae ad dei laudem ecclesiae que praefatae exaltationem et christi fidelium concordiam pertinent absolutis sancta et pernecessaria expeditio contra catholicae fidei hostes fieri feliciter que de illis altissimo favente triumphari posset et ut ad tam perutile concilium accedere debentes ab accessu huiusmodi nullatenus retrahantur nullam que omnino causam praetendere possent omnibus et singulis ad celebrationem concilii per Iulium praedecessorum convocatis et ad dictum concilium Lateranense venientibus ipsorum que venientium servitoribus ad concilium Lateranense ad urbem huiusmodi veniendi et in ea libere commorandi salvumconductum dicto sacro Lateranensi approbante concilio dedimus et concessimus ac reges et principes hortati fuimus ut pro sedis apostolicae reverentia venientes huiusmodi non molestarent sed eos libere venire permitterent ac septimam sessionem indiximus in qua cum nihil magis affectaremus quam ut causae utiles et necessariae propter quas dictum concilium Lateranense indictum fuerat ut desiderii nostri erat ad finem debitum perducerentur tres cardinalium aliorum que praelatorum qui causas huiusmodi et alias conciliares materias audirent et discuterent audita que et discussa in eodem concilio referrent particulares deputationes fecimus atque mandavimus quarum quidem deputationum una pacis universalis componendae inter reges ac principes christianos quae una ex principalioribus congregationis concilii praefati causa fuerat et schismatis extirpationis altera generalis reformationis etiam curiae reliqua vero discussionis et abrogationis pragmaticae sanctionis et rerum orthodoxam fidem concernentium peculiarem curam haberent.

Et cum unaquaeque deputatio quamplura utilia et necessaria diligenter examinaverint et accurate nobis retulerint ac per eos discussa et examinata in aliis quinque sessionibus successive per nos tentis sacro approbante concilio per nos favente domino absoluta et terminata fuerint procul dubio cognoscimus deum ipsum bonorum datorem piis nostris et non nisi ad commune bonum tendentibus desideriis pro sua immensa pietate et misericordia plurimum favisse ac nobis ut quae mente nostra gessimus et circa quae plurimum laboravimus videlicet ut concilium ipsum causis propter quas indictum fuerat iuxta votum terminatis feliciter claudi et absolvi posset concessisse.

Carissimus namque in christo filius noster Maximilianus in imperatorem electus Iulii praedecessoris praefati nostro vero tempore clarae memoriae Ludovicus Francorum rex et ceteri reges et principes christiani summo cum omnium gaudio Lateranensi concilio in spiritu sancto legitime congregato adhaeserunt ac Pisanum conciliabulum per quosdam nullam potestatem habentes indictum et per eumdem Iulium praedecessorem damnatum iuxta ipsius Iulii praedecessoris sententiam pro damnato habuerunt et schisma ex his pullulare coeptum quod semper dum viguit quamplurimas calamitates praelatis et aliis christi fidelibus ex diversis schismatum temporibus et aliis generalibus conciliis hactenus celebratis attulisse constat extinctum ac universalis ecclesiae pax et unio secuta extitit nec non tam ecclesiasticarum quam saecularium et aliarum personarum mores quantum expedire visum fuit reformati et nonnullae causae orthodoxam fidem concernentes terminatae ac nonnullae aliae materiae in dictis tribus deputationibus cardinalium et praelatorum diligenter examinatae et discussae in dicto concilio solerti cura expeditae et terminatae fuerunt nobis que per cardinales et praelatos deputationum huiusmodi pluries relatum fuit nulla negotia eis discutienda examinanda que remansisse et a pluribus mensibus citra nulla prorsus de novo a quoquam ad eos prolata fuisse episcopos que in partem solicitudinis ad curam gregis dominici nobis cum perferendam vocatos ac alios praelatos in dicta urbe praeter sacrorum conciliorum consuetudinem cum eorum et ecclesiarum suarum incommodo ac damno diutius permansisse.

Itaque ex praemissis omnibus quae per nos et dictas deputationes in ipso concilio expediri desiderabantur sola regum et principum pax et animorum concordia restare videbatur pro qua qualis mens nostra semper fuerit quantum ve omni studio nostro circa illam componendam laboraverimus cunctis literas a nobis emanatas legentibus apertissime constare potest novit que deus ipse qui summa est omnium rerum lux et veritas quot precibus quam ve assiduis orationibus ab eo petere et implorare nunquam destiterimus ut christianum gregem cuius custodiam nobis licet immeritis commisit mutuo caritatis fervore accensum ad firmam ac perpetuam pacem ineundam pro sua clementia inducere dignaretur.

Et nihilo minus tam nuntiis nostris quos apud Maximilianum imperatorem electum ac eosdem reges et principes habemus quam literis eos multis et efficacissimis rationibus praesertim si religioni christianae et catholicae fidei in grave periculum ac discrimen propter tiranni Turcarum potentiam nuper dilatatam et auctam deductae ut par est consulere et providere vellent in domino cuius causa praecipue agitur hortati fuimus ac ex eorumdem nuntiorum regum que et principum ipsorum litteris percepimus exhortationes nostras tantae apud eosdem reges et principes auctoritatis et efficaciae fuisse illorum que corda et animos adeo flexisse et commovisse ut fere inter omnes pax tamdiu a nobis pro reipublicae christianae universali bono desiderata animo conclusa fuerit et si quid superest prope diem componendum ipso deo favente speretur quod mente animo que nostro subinde nobis revolventibus exultat cor nostrum in domino nostro Iesu christo ipsi que super hoc gratias agimus omnium gratiarum largitori quod ipsos ad optatam nobis concordiam induxerit ac per omnes christi fideles ea signa laetitiae quae in similibus fieri consueverunt et gratias deo agendas ipsum que deum ut pax conclusa perduret rogandum esse censemus.

Solum itaque superest ut sancta ac pernecessaria contra infidelium rabiem christianum sanguinem sitientium expeditio capiatur nec non omnia et singula quae in undecim sessionibus partim per nos partim per Iulium praedecessorum huiusmodi hactenus tentis gesta et facta potiori pro cautela approbantur et innoventur ac inviolabiliter observari mandentur.

Habita igitur super his cum fratribus nostris et aliis praelatis matura deliberatione sacro approbante concilio omnia et singula in dictis undecim sessionibus gesta et facta ac literas desuper editas cum omnibus in eis contentis clausulis exceptis quibusdam quae certis personis pro universalis ecclesiae pace et unione duximus concedenda nec non executorum in illis deputatione apostolica auctoritate approbamus et innovamus illa que perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari debere decernimus atque mandamus et illorum executores ad illa et in eis contenta observari faciendum in Romana curia gubernatorem almae urbis nostrae et vicarium nostrum pro tempore existentes ac camerae apostolicae generalem auditorem qui personas sibi respective subiectas ad id cogere et compellere valeant extra vero eam omnes et singulos locorum ordinarios deputamus inhibentes sub excommunicationis latae sententiae poena omnibus et singulis christi fidelibus ne in praesenti concilio gesta et facta sine nostra et dictae sedis licentia speciali glossare aut interpretari praesumant ac fidei urgente nos zelo dictam contra infideles expeditionem per nos et dictum Iulium praedecessorem dictis causis conciliaribus expeditis toties in dictis sessionibus propositam et promissam et cum oratoribus regum et principum apud nos existentibus pluries communicatam et discussam piae memoriae Nicolaum papam v etiam praedecessorem nostrum qui post Constantinopolitanae urbis calamitosum excidium ad vindicandas christi iniurias et infidelium furorem reprimendum generalem contra eos expeditionem indixit et quem solerti studio felicis memoriae Calixtus iii ac Pius ii Romani pontifices etiam praedecessores nostri imitati fuerunt imitantes ad triennium proxime futurum cum facultate per nos una cum eisdem fratribus nostris decimas fructuum ex ecclesiis et monasteriis ac aliis beneficiis in universo orbe consistentibus imponendi et exigendi ac omnia et singula alia quae ad huiusmodi expeditionem necessaria sunt et quae in similibus expeditionibus fieri consueverunt faciendi sacro approbante concilio sumendam faciendam et prosequendam decernimus.

Et ut felicem sortiatur effectum pias humiles ac devotas ad omnipotentem deum preces iugiter fundimus idem que omnibus utriusque sexus christi fidelibus faciendum mandamus eosdem Maximilianum in imperatorem electum ac reges principes et potentatus christianos quorum virtutem deus excitare nos iubet hortantes ac per viscera misericordiae dei nostri Iesu christi obsecrantes per que tremendum eius iudicium obtestantes ut ipsi memores se de ipsa ecclesia christi sanguine redempta et per eos etiam propriae vitae non parcendo tuenda et conservanda rationem reddituros esse omnibus invicem posthabitis odiis mutuis que dissensionibus ac simultatibus oblivioni perpetuae demandatis ad defensionem christianae fidei sicut proprio et necessario eorum incumbit officio fortiter et potenter exurgant et in tantae necessitatis articulo prout eorum fuerint facultates prompta auxilia praebere studeant eosdem nihilo minus paterno affectu monentes ac requirentes ut pro summi dei et apostolicae sedis reverentia pacem per eos initam saltem dicta expeditione durante inviolabiliter observare procurent ne tantum bonum quod dextera domini assistente secuturum speramus et optamus aliqua interveniente discordia et dissensione valeat impediri.

Et ne praelati ac alii ad praesens concilium quod fere quinquennium duravit laboribus et expensis ulterius fatigentur et ut eorum ecclesias visitare et consolari possint ac aliis certis rationabilibus et iustis causis praesens concilium absolvimus et cum benedictione domini dimittimus omnibus que et singulis in eo existentibus ad propria remeandi sacro eodem approbante concilio licentiam concedimus.

Et ut ad propria aliquibus spiritualibus muneribus refecti cumulatiori gaudio remeare possint illis eorum que familiaribus plenariam omnium peccatorum suorum remissionem et indulgentiam semel in vita et in mortis articulo elargimur.

Nulli ergo ....

Si quis autem ....