Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Lateranense III a. 1179
Licet de evitanda discordia in electione summi pontificis manifesta satis a nostris praedecessoribus constituta manaverint tamen quia saepe post illa per improbae ambitionis audaciam gravem passa est ecclesia scissuram nos etiam ad malum hoc evitandum de consilio fratrum nostrorum et sacri approbatione concilii aliquid decrevimus adiungendum.
Statuimus igitur ut si forte inimico homine superseminante zizania inter cardinales de substituendo pontifice non potuerit concordia plena esse et duabus partibus concordantibus tertia pars noluerit concordare aut sibi alium praesumpserit ordinare ille Romanus pontifex habeatur qui a duabus partibus fuerit electus et receptus.
Si quis autem de tertiae partis nominatione confisus quia rem non potest sibi nomen episcopi usurpaverit tam ipse quam qui eum receperint excommunicationi subiaceant et totius sacri ordinis privatione mulctentur ita ut viatici eis etiam nisi tantum in ultimis communio denegetur et nisi resipuerint cum Dathan et Abiron quos terra vivos absorbuit accipiant portionem.
Praeterea si a paucioribus aliquis quam a duabus partibus fuerit electus ad apostolatus officium nisi maior concordia intercesserit nullatenus assumatur et praedictae poenae subiaceat si humiliter noluerit abstinere.
Ex hoc tamen nullum canonicis constitutionibus et aliis ecclesiasticis praeiudicium generetur in quibus maioris et senioris partis debet sententia praevalere quia quod in eis dubium venerit superioris poterit iudicio definiri.
In Romana vero ecclesia aliquid speciale constituitur quia non potest recursus ad superiorem haberi.
Quod a praedecessore nostro felicis memoriae Innocentio factum est innovantes ordinationes ab Octaviano et Guidone haeresiarchis necnon et Iohanne Strumensi qui eos secutus est factas et ab ordinatis ab eis irritas esse censemus adicientes etiam ut si qui dignitates ecclesiasticas seu beneficia per praedictos schismaticos receperunt careant impetratis.
Alienationes quoque seu invasiones quae per eosdem schismaticos sive per laicos factae sunt de rebus ecclesiasticis omni careant firmitate et ad ecclesiam sine omni eius onere revertantur.
Si quis autem contraire praesumpserit excommunicationi se noverit subiacere.
Illos autem qui sponte iuramentum de tenendo schismate praestiterint a sacris ordinibus et dignitatibus decrevimus manere suspensos.
Cum in sacris ordinibus et ministeriis ecclesiasticis et aetatis maturitas et morum gravitas et scientia litterarum sit inquirenda multo fortius haec in episcopo oportet inquiri qui ad curam positus aliorum in se ipso debet ostendere qualiter alios in domo domini oporteat conversari.
Eapropter ne quod de quibusdam ex necessitate temporis factum est in exemplum trahatur a posteris praesenti decreto statuimus ut nullus in episcopum eligatur nisi qui iam trigesimum aetatis annum egerit et de legitimo sit matrimonio natus qui etiam vita et scientia commendabilis demonstretur.
Cum autem electus fuerit et confirmationem electionis acceperit et ecclesiasticorum bonorum administrationem habuerit decurso tempore de consecrandis episcopis a canonibus definito is ad quem spectant beneficia quae habuerat disponendi de illis liberam habeat facultatem.
Inferiora etiam ministeria utputa decanatus archidiaconatus et alia quae animarum curam habent annexam nullus omnino suscipiat sed nec parochialium ecclesiarum regimen nisi qui iam vigesimum quintum aetatis annum attigerit et qui scientia et moribus exsistat commendandus.
Cum autem assumptus fuerit si archidiaconus in diaconum et decani et reliqui admoniti non fuerint praefixo a canonibus tempore in presbyteros ordinati et ab illo removeantur officio et alii conferatur qui et velit et possit convenienter illud implere.
Nec prosit illis appellationis diffugium si forte in transgressionem constitutionis istius per appellationem voluerint se tueri.
Hoc sane non solum de promovendis sed de his etiam qui iam promoti sunt si canones non obsistant praecipimus observandum.
Clerici sane si contra formam istam quemquam elegerint et eligendi potestate tunc privatos et ab ecclesiasticis beneficiis triennio se noverint suspensos.
Dignum est enim ut quos timor dei a malo non revocat ecclesiasticae saltem coerceat severitas disciplinae.
Episcopus autem si cui fecerit aut fieri consenserit contra hoc in conferendis praedictis potestatem suam amittat.
Et per capitulum aut per metropolitanum si capitulum concordare nequiverit ordinentur.
Cum apostolus se et suos propriis manibus decreverit exhibendos ut locum praedicandi auferret pseudoapostolis et illis quibus praedicabat non exsisteret onerosus grave nimis et emendatione fore dignum dignoscitur quod quidam fratrum et coepiscoporum nostrorum ita graves in procurationibus suis subditis exsistunt ut pro huiusmodi causa interdum ornamenta ecclesiastica subditi compellantur exponere et longi temporis victum brevis hora consumat.
Quocirca statuimus quod archiepiscopi parochias visitantes pro diversitate provinciarum et facultatibus ecclesiarum quadraginta vel quinquaginta evectionis numerum non excedant.
Cardinales vero viginti vel viginti quinque non excedant episcopi viginti vel triginta nequaquam excedant archidiaconi quinque aut septem decani constituti sub ipsis duobus equis exsistant contenti.
Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur sed ita procedant ut non quae sunt sua sed quae Iesu Christi quaerere videantur.
Nec sumptuosas epulas quaerant sed cum gratiarum actione recipiant quod honeste et competenter fuerit illis ministratum.
Prohibemus etiam ne subditos suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant.
Sustinemus autem pro multis necessitatibus quae aliquoties superveniunt ut si manifesta et rationabilis causa exstiterit cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare.
Cum enim dicat apostolus non debent parentibus filii thesaurizare sed parentes filiis multum longe a paterna pietate videtur si praepositi suis subditis graves exsistant quos in cunctis necessitatibus pastoris more fovere debent.
Archidiaconi autem sive decani nullas exactiones vel tallias in presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane quod de praedicto numero evectionis secundum tolerantiam dictum est in illis locis poterit observari in quibus ampliores sunt reditus et ecclesiae facultates.
In pauperioribus autem locis tantam volumus teneri mensuram ut ex accessu maiorum minores non debeant gravari ne sub tali indulgentia illi qui paucioribus equis uti solebant hactenus plurimam sibi credant potestatem indultam.
Episcopus si aliquem sine certo titulo de quo necessaria vitae percipiat in diaconum vel presbyterum ordinaverit tamdiu necessaria ei subministret donec in aliqua ei ecclesia convenientia stipendia militiae clericalis assignet.
Nisi forte talis qui ordinatur exstiterit qui de sua vel paterna hereditate subsidium vitae possit habere.
Reprehensibilis valde consuetudo in quibusdam partibus inolevit ut fratres et coepiscopi nostri seu etiam archidiaconi quos appellaturos in causis suis existimant nulla penitus admonitione praemissa suspensionis vel excommunicationis in eos ferant sententiam.
Alii etiam dum superioris sententiam et disciplinam canonicam reformidant sine ullo gravamine appellationem obiciunt et ad defensionem iniquitatis usurpant quod ad subsidium innocentium dignoscitur institutum.
Quocirca ne vel praelati valeant sine causa gravare subiectos vel subditi pro sua voluntate sub appellationis obtentu correctionem valeant eludere praelatorum praesenti decreto statuimus ut nec praelati nisi canonica commonitione praemissa suspensionis vel excommunicationis sententiam proferant in subiectos nisi forte talis sit culpa quae ipso genere suo excommunicationis poenam inducat.
Nec subiecti contra disciplinam ecclesiasticam ante ingressum causae in vocem appellationis prorumpant.
Si vero quisquam pro sua necessitate crediderit appellandum competens ei ad prosequendam appellationem terminus praefigatur infra quem si forte prosequi neglexerit libere tunc episcopus sua auctoritate utatur.
Si autem in quocumque negotio aliquis appellaverit et eo qui appellatus fuerit veniente qui appellaverit venire neglexerit si proprium quid habuit competentem ei recompensationem faciat expensarum ut hoc saltem timore perterritus in gravamen alterius non facile quis appellet.
Praecipue vero in locis religiosis hoc volumus observari ne monachi sive quicumque religiosi cum pro aliquo excessu fuerint corrigendi contra regularem praelati sui et capituli disciplinam appellare praesumant sed humiliter ac devote suscipiant quod pro salute sua utiliter eis fuerit iniunctum.
Cum in ecclesiae corpore omnia debeant ex caritate tractari et quod gratis receptum est gratis impendi horribile nimis est quod in quibusdam ecclesiis locum venalitas perhibetur habere ita ut pro episcopis vel abbatibus seu quibuscumque personis ecclesiasticis ponendis in sede seu introducendis presbyteris in ecclesiam necnon pro sepulturis et exsequiis mortuorum et benedictionibus nubentium seu aliis sacramentis aliquid exigatur et ille qui indiget non possit ista percipere nisi manum implere curaverit largitoris.
Putant plures ex hoc sibi licere quia legem moris de longa invaluisse consuetudine arbitrantur non satis quia cupiditate caecati sunt attendentes quod tanto graviora sunt crimina quanto diutius animam infelicem tenuerint alligatam.
Ne igitur hoc de cetero fiat et vel pro personis ecclesiasticis deducendis ad sedem vel sacerdotibus instituendis aut mortuis sepeliendis seu etiam nubentibus benedicendis seu etiam aliis sacramentis aliquid exigatur districtius inhibemus.
Si quis autem contra hoc venire praesumpserit portionem cum Giezi se noverit habiturum cuius factum turpis muneris exactione imitatur.
Prohibemus insuper ne novi census ab episcopis vel abbatibus aliis ve praelatis imponantur ecclesiis nec veteres augeantur nec partem redituum suis usibus appropriare praesumant sed libertates quas sibi maiores desiderant conservari minoribus quoque suis bona voluntate conservent.
Si quis autem aliter egerit irritum quod fecerit habeatur.
Nulla ecclesiastica ministeria seu etiam beneficia vel ecclesiae alicui tribuantur seu promittantur antequam vacent ne desiderare quis mortem proximi videatur in cuius locum et beneficium se crediderit successurum.
Cum enim id etiam in ipsis gentilium legibus inveniatur prohibitum turpe nimis est et divini plenum animadversione iudicii si locum in dei ecclesia futurae successionis exspectatio habeat quam etiam damnare ipsi gentiles homines curaverunt.
Cum vero praebendas ecclesiasticas seu quaelibet officia in aliqua ecclesia vacare contigerit vel etiam si modo vacant non diu maneant in suspenso sed infra sex menses personis quae digne administrare valeant conferantur.
Si autem episcopus ubi ad eum spectaverit conferre distulerit per capitulum ordinetur.
Quod si ad capitulum electio pertinuerit et infra praedictum terminum hoc non fecerit episcopus hoc secundum deum cum virorum religiosorum consilio exsequatur aut si omnes forte neglexerint metropolitanus de ipsis secundum deum absque illorum contradictione disponat.
Cum et plantare sacram religionem et plantatam fovere modis omnibus debeamus numquam hoc melius exsequemur quam si nutrire quae recta sunt et corrigere quae profectum veritatis impediunt commissa nobis auctoritate curemus.
Fratrum autem et coepiscoporum nostrorum vehementi conquestione comperimus quod fratres templi et hospitalis alii quoque religiosae professionis indulta sibi ab apostolica sede excedentes privilegia contra episcopalem auctoritatem multa praesumunt quae et scandalum generant in populo dei et grave pariunt periculum animarum.
Proponunt enim quod ecclesias recipiant de manibus laicorum excommunicatos et interdictos ad ecclesiastica sacramenta et sepulturam admittant in ecclesiis suis praeter eorum conscientiam et instituant et amoveant sacerdotes et fratribus eorum ad eleemosynas quaerendas euntibus cum indultum sit eis ut in adventu eorum semel in anno ecclesiae aperiantur atque in eis divina celebrentur officia plures ex eis de una sive diversis domibus ad locum interdictum saepius accedentes indulgentia privilegiorum in celebrandis officiis abutuntur et tunc mortuos apud praedictas ecclesias sepelire praesumunt.
Occasione quoque fraternitatum quas in pluribus locis faciunt robur episcopalis auctoritatis enervant dum contra eorum sententiam sub aliquorum privilegiorum obtentu munire cunctos intendunt qui ad eorum fraternitatem volunt accedere et se conferre.
In his quia non tam de maiorum conscientia vel consilio quam de minorum indiscretione quorundam exceditur et removenda ea in quibus excedunt et quae dubietatem faciunt declaranda decrevimus.
Ecclesias sane et decimas de manu laicorum sine consensu episcoporum tam illos quam quoscumque alios religiosos recipere prohibemus dimissis etiam quas contra tenorem istum moderno tempore receperunt.
Excommunicatos et nominatim interdictos tam ab illis quam ab omnibus aliis iuxta episcoporum sententiam statuimus evitandos.
In ecclesiis suis quae ad eos pleno iure non pertinent instituendos presbyteros episcopis praesentent ut eis quidem de plebis cura respondeant ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem. Institutos autem episcopis inconsultis non audeant removere.
Si vero templarii sive hospitalarii ad ecclesiam interdictam venerint non nisi semel in anno ad ecclesiasticum admittantur officium nec tunc ibi corpora sepeliant defunctorum.
De fraternitatibus hoc statuimus ut si non se praedictis fratribus omnino reddiderint sed in suis proprietatibus duxerint remanendum propter hoc ab episcoporum sententia nullatenus eximantur sed potestatem suam in eos sicut in alios parochianos suos exerceant cum pro suis excessibus fuerint corrigendi.
Quod autem de praedictis fratribus dictum est de aliis quoque religiosis qui praesumptione sua episcoporum iura praeripiunt et contra canonicas eorum sententias et tenorem privilegiorum nostrorum venire praesumunt praecipimus observari.
Si autem contra hoc institutum venerint et ecclesiae in quibus ista praesumpserint subiaceant interdicto et quod egerint irritum habeatur.
Monachi non pretio recipiantur in monasterio non peculium permittantur habere non singuli per villas et oppida seu ad quascumque parochiales ponantur ecclesias sed in maiori conventu aut cum aliquibus fratribus maneant nec soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictionem exspectent Salomone dicente vae soli quia si ceciderit non habet sublevantem.
Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit ad sacros ordines non ascendat.
Is autem qui acceperit officii sui privatione mulctetur.
Si vero peculium habuerit nisi ei ab abbate pro iniuncta fuerit administratione permissum a communione removeatur altaris et qui in extremis cum peculio inventus fuerit nec oblatio pro eo fiat nec inter fratres recipiat sepulturam.
Quod etiam de diversis religiosis praecipimus observari.
Abbas etiam qui ista diligenter non curaverit officii sui iacturam se noverit incursurum.
Prioratus quoque sive oboedientiae pretii datione nulli tradantur alioqui et dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni.
Priores vero cum in conventualibus ecclesiis fuerint constituti nisi pro manifesta causa et rationabili non mutentur videlicet si fuerint dilapidatores nec continenter vixerint aut aliquid tale egerint pro quo amovendi merito videantur aut si etiam pro necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi.
Clerici in sacris ordinibus constituti qui mulierculas suas in domibus suis incontinentiae nota tenuerint aut obiciant eas et continenter vivant aut ab officio et beneficio ecclesiastico fiant alieni.
Quicumque incontinentia illa quae contra naturam est propter quam venit ira dei in filios diffidentiae et quinque civitates igne consumpsit deprehensi fuerint laborare si clerici fuerint eiciantur a clero vel ad poenitentiam agendam in monasteriis detrudantur si laici excommunicationi subdantur et a coetu fidelium fiant prorsus alieni.
Monasteria praeterea sanctimonialium si quisquam clericus sine manifesta et necessaria causa frequentare praesumpserit per episcopum arceatur et si non destiterit a beneficio ecclesiastico reddatur immunis.
Clerici in subdiaconatu et supra et in minoribus quoque ordinibus si stipendiis ecclesiasticis sustentantur coram iudice saeculari advocati in negotiis fieri non praesumant nisi propriam vel ecclesiae suae causam fuerint prosecuti aut pro miserabilibus forte personis quae proprias causas administrare non possunt.
Sed nec procurationes villarum aut iurisdictiones etiam saeculares sub aliquibus principibus vel saecularibus viris ut iustitiarii eorum fiant clericorum quisquam assumere praesumat.
Si quis adversus hoc tentaverit quoniam contra doctrinam apostoli est dicentis nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus et saeculariter agit ab ecclesiastico fiat ministerio alienus pro eo quod officio clericali neglecto fluctibus saeculi ut potentibus saeculi placeat se immergit.
Districtius autem decrevimus puniendum si religiosorum quisquam aliquid praedictorum audeat attentare.
Quia nonnulli modum avaritiae non ponentes dignitates diversas ecclesiasticas et plures ecclesias parochiales contra sacrorum canonum instituta nituntur adquirere ita ut cum unum officium vix implere sufficiant stipendia sibi vindicent plurimorum ne id de cetero fiat districtius inhibemus.
Cum igitur ecclesia vel ecclesiasticum ministerium committi debuerit talis ad hoc persona quaeratur quae residere in loco et curam eius per se ipsum valeat exercere.
Quod si aliter fuerit actum et qui receperit quod contra sacros canones accepit amittat et qui dederit largiendi potestate privetur.
Quia in tantum iam quorumdam processit ambitio ut non duas vel tres sed sex aut plures ecclesias perhibeantur habere nec duabus debitam possint provisionem impendere per fratres et coepiscopos nostros carissimos emendari praecipimus et de multitudine canonibus inimica quae dissolutionis materiam et vagationis inducit et certum continet periculum animarum eorum qui ecclesiis digne valeant deservire volumus ecclesiasticis beneficiis indigentiam sublevari.
Praeterea quia in tantum quorumdam laicorum processit audacia ut episcoporum auctoritate neglecta clericos instituant in ecclesiis et removeant etiam cum voluerint possessiones quoque atque alia bona ecclesiastica pro sua plerumque voluntate distribuant et tam ecclesias ipsas quam earum homines talliis et exactionibus praesumant gravare eos qui amodo ista commiserint anathemate decernimus feriendos.
Presbyter autem sive clericus qui ecclesiam per laicos sine proprii episcopi auctoritate receperit tenendam communione privetur et si perstiterit a ministerio ecclesiastico et ordine deponatur.
Sane quia laici quidam ecclesiasticas personas et ipsos etiam episcopos suo iudicio stare compellunt eos qui de cetero id praesumpserint a communione fidelium decernimus segregandos.
Prohibemus etiam ne laici decimas cum animarum suarum periculo detinentes in alios laicos possint aliquo modo transferre.
Si quis vero receperit et ecclesiae non tradiderit christiana sepultura privetur.
Cum in officiis caritatis illis primo teneamur obnoxii a quibus nos beneficium cognoscimus accepisse e ecclesiastici quidam clerici cum ab ecclesiis suis multa bona perceperint bona per ecclesias adquisita in alios usus praesumunt transferre hoc igitur quia et antiquis canonibus constat inhibitum nos etiam nihilominus inhibemus. Indemnitati itaque ecclesiarum providere volentes sive intestati decesserint sive aliis conferre voluerint penes ecclesias eadem bona praecipimus remanere.
Praeterea quoniam quidam in quibusdam partibus sub pretio statuuntur qui decani vocantur et pro certa pecuniae quantitate episcopalem iurisdictionem exercent praesenti decreto statuimus ut qui de cetero id praesumpserit officio suo privetur et episcopus conferendi hoc officium potestatem amittat.
Cum in cunctis ecclesiis quod pluribus et senioribus fratribus visum fuerit incunctanter debeat observari grave nimis et reprehensione est dignum quod quarumdam ecclesiarum pauci quandoque non tam de ratione quam de propria voluntate ordinationem multoties impediunt et ordinationem ecclesiasticam procedere non permittunt.
Quocirca praesenti decreto statuimus ut nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile fuerit ostensum appellatione remota semper praevaleat et suum consequatur effectum quod a maiori et seniori parte capituli fuerit constitutum.
Nec nostram constitutionem impediat si forte aliquis ad conservandam ecclesiae suae consuetudinem iuramento se dicat adstrictum.
Non enim dicenda sunt iuramenta sed potius periuria quae contra utilitatem ecclesiasticam et sanctorum patrum veniunt instituta.
Si quis autem huiusmodi consuetudines quae nec ratione iuvantur nec sacris congruunt institutis iurare praesumpserit donec congruam egerit poenitentiam a dominici corporis perceptione fiat alienus.
Quoniam in quibusdam locis ecclesiarum fundatores aut heredes eorum potestate in qua eos ecclesia hucusque sustinuit abutuntur et cum in ecclesia dei unus debeat esse qui praesit ipsi plures sine respectu subiectionis eligere moliuntur et cum una ecclesia unius debeat esse rectoris pro sua defensione plurimos repraesentant quocirca praesenti decreto statuimus ut si forte in plures partes fundatorum se vota diffuderint ille praeficiatur ecclesiae qui maioribus iuvatur meritis et plurium eligitur et probatur assensu.
Si autem hoc sine scandalo fieri nequiverit ordinet antistes ecclesiam sicut melius secundum deum viderit ordinandam.
Id ipsum etiam faciat si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos et cui competat infra tres menses non fuerit definitum.
Quoniam ecclesia dei et in eis quae spectant ad subsidium corporis et in eis quae ad profectum veniunt animarum indigentibus sicut pia mater providere tenetur ne pauperibus qui parentum opibus iuvari non possunt legendi et proficiendi opportunitas subtrahatur per unamquamque ecclesiam cathedralem magistro qui clericos eiusdem ecclesiae et scholares pauperes gratis doceat competens aliquod beneficium assignetur quo docentis necessitas sublevetur et discentibus via pateat ad doctrinam.
In aliis quoque restituatur ecclesiis sive monasteriis si retroactis temporibus aliquid in eis ad hoc fuerit deputatum.
Pro licentia vero docendi nullus omnino pretium exigat vel sub obtentu alicuius consuetudinis ab eis qui docent aliquid quaerat nec docere quempiam expetita licentia qui sit idoneus interdicat.
Qui vero contra hoc venire praesumpserit a beneficio ecclesiastico fiat alienus.
Dignum quidem esse videtur ut in ecclesia dei fructum laboris sui non habeat qui cupiditate animi dum vendit licentiam docendi ecclesiarum profectum nititur impedire.
Non minus pro peccato eorum qui faciunt quam pro illorum detrimento qui sustinent grave nimis esse dignoscitur quod in diversis partibus mundi rectores et consules civitatum necnon et alii qui potestatem habere videntur tot ecclesiis frequenter onera imponunt et ita gravibus eas crebris que exactionibus premunt ut deterioris conditionis factum sub eis sacerdotium videatur quam sub Pharaone fuerit qui divinae legis notitiam non habebat.
Ille quidem omnibus aliis servituti subiectis sacerdotes suos et eorum possessiones in pristina libertate dimisit et de publico eis alimoniam ministravit.
Isti vero universa fere onera sua imponunt ecclesiis et tot angariis eas affligunt ut illud eis quod Ieremias deplorat competere videatur princeps provinciarum facta est sub tributo.
Sive quidem fossata sive expeditiones sive quaelibet alia sibi arbitrentur agenda de bonis ecclesiarum clericorum et pauperum Christi usibus deputatis cuncta volunt fere compilari.
Iurisdictionem etiam et auctoritatem episcoporum et aliorum praelatorum ita evacuant ut nihil potestatis eis in suis videatur hominibus remansisse super quo dolendum est pro ecclesiis.
Dolendum etiam nihilominus et pro ipsis qui timorem dei et ecclesiastici ordinis reverentiam videntur penitus abiecisse.
Quocirca sub anathematis districtione severius prohibemus ne de cetero talia praesumant attentare nisi episcopus et clerus tantam necessitatem vel utilitatem aspexerint ut absque coactione ad relevandas communes necessitates ubi laicorum non suppetunt facultates subsidia per ecclesias existiment conferenda.
Si autem consules aut alii de cetero id praesumpserint et commoniti desistere forte noluerint tam ipsi quam eorum fautores excommunicationi se noverint subiacere nec communioni fidelium reddantur nisi satisfactionem fecerint competentem.
Felicis memoriae papae Innocentii et Eugenii praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes detestabiles nundinas vel ferias quas vulgo torneamenta vocant in quibus milites ex condicto venire solent et ad ostentationem virium suarum et audaciae temerarie congrediuntur unde mortes hominum et animarum pericula saepe proveniunt fieri prohibemus.
Quod si quis eorum ibidem mortuus fuerit quamvis ei poscenti venia non negetur ecclesiastica tamen careat sepultura.
Treugas a quarta feria post occasum solis usque ad secundam feriam in ortum solis et ab adventu domini usque ad octavas epiphaniae et a septuagesima usque ad octavas paschae ab omnibus inviolabiliter observari praecipimus.
Si quis autem treugam frangere tentaverit post tertiam commonitionem si non satisfecerit episcopus suus sententiam excommunicationis dictet et scriptam vicinis episcopis annuntiet.
Episcopus autem nullus excommunicatum in communionem suscipiat immo scripto susceptam sententiam quisque confirmet.
Si quis autem hoc violare praesumpserit ordinis sui periculo subiaceat et quoniam funiculus triplex non facile rumpitur praecipimus ut episcopi solum dei et salutis populi habentes respectum omni tepiditate seposita ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium praestent neque hoc alicuius amore vel odio praetermittant.
Quod si quis in opere dei tepidus fuerit inventus damnum dignitatis suae incurrat. Innovamus ut presbyteri monachi clerici conversi peregrini mercatores rustici euntes et redeuntes et in agricultura exsistentes et animalia quae semina portant ad agrum congrua securitate laetentur nec quisquam alicui novas pedagiorum exactiones sine auctoritate regum et principum consensu statuere aut statutas de novo tenere aut veteres augmentare aliquo modo temere praesumat.
Si quis autem contra hoc venire praesumpserit et commonitus non destiterit donec satisfaciat communione careat christiana.
Cum dicat apostolus abundantiorem honorem membris infirmioribus deferendum ecclesiastici quidam quae sua sunt non quae Iesu Christi quaerentes leprosis qui cum sanis habitare non possunt et ad ecclesiam cum aliis convenire ecclesias et coemeteria non permittunt habere nec proprii iuvari ministerio sacerdotis.
Quod quia procul a pietate christiana esse dignoscitur de benignitate apostolica constituimus ut ubicumque tot simul sub communi vita fuerint congregati qui ecclesiam sibi cum coemeterio constituere et proprio gaudere valeant presbytero sine contradictione aliqua permittantur habere.
Caveant tamen ut iniuriosi veteribus ecclesiis de iure parochiali nequaquam exsistant.
Quod namque eis pro pietate conceditur ad aliorum iniuriam nolumus redundare.
Statuimus etiam ut de hortis et nutrimentis animalium suorum decimas tribuere non cogantur.
Ita quorumdam animos occupavit saeva cupiditas ut cum glorientur nomine christiano Sarracenis arma ferrum et lignamina galearum deferant et pares eis aut etiam superiores in malitia fiant dum ad impugnandos christianos arma eis et necessaria subministrant.
Sunt etiam qui pro sua cupiditate in galeis et piraticis Sarracenorum navibus regimen et curam gubernationis exercent.
Tales igitur a communione ecclesiae praecisos et excommunicationi pro sua iniquitate subiectos et rerum suarum per saeculi principes catholicos et consules civitatum privatione mulctari et capientium servos si capti fuerint fore censemus.
Praecipimus etiam ut per ecclesias maritimarum urbium crebra et solemnis excommunicatio proferatur in eos.
Excommunicationis quoque poenae subdantur qui Romanos aut alios christianos pro negotiatione vel aliis causis honestis navigio vectos aut capere aut rebus suis spoliare praesumunt.
Illi etiam qui christianos naufragia patientes quibus secundum regulam fidei auxilio esse tenentur damnanda cupiditate rebus suis spoliare praesumunt nisi ablata reddiderint excommunicationi se noverint subiacere.
Quia in omnibus fere locis crimen usurarum ita inolevit ut multi aliis negotiis praetermissis quasi licite usuras exerceant et qualiter utriusque testamenti pagina condemnentur nequaquam attendant ideo constituimus ut usurarii manifesti nec ad communionem admittantur altaris nec christianam si in hoc peccato decesserint accipiant sepulturam sed nec eorum oblationem quisquam accipiat.
Qui autem acceperit aut eos christianae tradiderit sepulturae et ea quae acceperit reddere compellatur et donec ad arbitrium sui episcopi satisfaciat ab officii sui maneat exsecutione suspensus.
Iudaei sive Sarraceni nec sub alendorum puerorum obtentu nec pro servitio nec alia qualibet causa christiana mancipia in domibus suis permittantur habere.
Excommunicentur autem qui cum eis praesumpserint habitare.
Testimonium quoque christianorum adversus Iudaeos in omnibus causis cum illi adversus christianos testibus suis utantur recipiendum esse censemus et anathemate decernimus feriendos quicumque Iudaeos christianis voluerint in hac parte praeferre cum eos subiacere christianis oporteat et ab eis pro sola humanitate foveri.
Si qui praeterea deo inspirante ad fidem se converterint christianam a possessionibus suis nullatenus excludantur cum melioris conditionis conversos ad fidem esse oporteat quam antequam fidem acceperunt habebantur.
Si autem secus factum fuerit principibus vel potestatibus eorumdem locorum sub poena excommunicationis iniungimus ut portionem hereditatis et bonorum suorum ex integro eis faciant exhiberi.
Sicut ait beatus Leo licet ecclesiastica disciplina sacerdotali contenta iudicio cruentas non efficiat ultiones catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur ut saepe quaerant homines salutare remedium dum corporale super se metuunt evenire supplicium.
Eapropter quia in Gasconia Albigesio et partibus Tolosanis et aliis locis ita haereticorum quos alii catharos alii Patrinos alii publicanos alii aliis nominibus vocant invaluit damnata perversitas ut iam non in occulto sicut aliqui nequitiam suam exerceant sed suum errorem publice manifestent et ad suum consensum simplices attrahant et infirmos eos et defensores eorum et receptores anathemati decernimus subiacere et sub anathemate prohibemus ne quis eos in domibus vel in terra sua tenere vel fovere vel negotiationem cum eis exercere praesumat.
Si autem in hoc peccato decesserint non sub nostrorum privilegiorum cuilibet indultorum obtentu nec sub aliacumque occasione aut oblatio fiat pro eis aut inter christianos recipiant sepulturam.
De Brabantionibus et Aragonensibus Navarriis Basculis Coterellis et Triaverdinis qui tantam in christianos immanitatem exercent ut nec ecclesiis nec monasteriis deferant non viduis et pupillis non senibus et pueris nec cuilibet parcant aetati aut sexui sed more paganorum omnia perdant et vastent similiter constituimus ut qui eos conduxerint vel tenuerint vel foverint per regiones in quibus taliter debacchantur in dominicis et aliis solemnibus diebus per ecclesias publice denuntientur et eadem omnino sententia et poena cum praedictis haereticis habeantur adstricti nec ad communionem recipiantur ecclesiae nisi societate illa pestifera et haeresi abiuratis.
Relaxatos autem se noverint a debito fidelitatis et hominii ac totius obsequii donec in tanta iniquitate permanserint quicumque illis aliquo pacto tenentur annexi.
Ipsis autem cunctis que fidelibus in remissionem peccatorum iniungimus ut tantis cladibus se viriliter opponant et contra eos armis populum christianum tueantur.
Confiscentur que eorum bona et liberum sit principibus huiusmodi homines subicere servituti.
Qui autem in vera poenitentia ibi decesserint et peccatorum indulgentiam et fructum mercedis aeternae se non dubitent percepturos.
Nos etiam de misericordia dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi fidelibus christianis qui contra eos arma susceperint et ad episcoporum seu aliorum praelatorum consilium ad eos certaverint expugnandos biennium de poenitentia iniuncta relaxamus aut si longiorem ibi moram habuerint episcoporum discretioni quibus huius rei cura fuerit iniuncta committimus ut ad eorum arbitrium secundum modum laboris maior eis indulgentia tribuatur.
Illos autem qui admonitioni episcoporum in huiusmodi parte parere contempserint a perceptione corporis et sanguinis domini iubemus fieri alienos. Interim vero eos qui ardore fidei ad eos expugnandum laborem istum assumpserint sicut eos qui sepulchrum dominicum visitant sub ecclesiae defensione recipimus et ab universis inquietationibus tam in rebus quam in personis statuimus manere securos.
Si vero quispiam vestrum praesumpserit eos molestare per episcopum loci excommunicationis sententia feriatur et tamdiu sententia servetur ab omnibus donec et ablata reddantur et de illatis damnis congrue iterum satisfaciat.
Episcopi vero sive presbyteri qui talibus fortiter non restiterint officii sui privatione mulctentur donec misericordiam apostolicae sedis obtineant.