Jump to content

Concilium Lateranum IV

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Lateranum IV
1215
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Lateranense IV a. 1215

Firmiter credimus et simpliciter confitemur quod unus solus est verus deus aeternus et immensus omnipotens incommutabilis incomprehensibilis et ineffabilis pater et filius et spiritus sanctus tres quidem personae sed una essentia substantia seu natura simplex omnino.

Pater a nullo filius autem a solo patre ac spiritus sanctus ab utroque pariter absque initio semper et fine.

Pater generans filius nascens et spiritus sanctus procedens consubstantiales et coaequales coomnipotentes et coaeterni unum universorum principium creator omnium invisibilium et visibilium spiritualium et corporalium qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem angelicam videlicet et mundanam ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam.

Diabolus enim et daemones alii a deo quidem natura creati sunt boni sed ipsi per se facti sunt mali.

Homo vero diaboli suggestione peccavit.

Haec sancta trinitas secundum communem essentiam individua et secundum personales proprietates discreta per Moysen et sanctos prophetas alios que famulos suos iuxta ordinatissimam dispositionem temporum doctrinam humano generi tribuit salutarem.

Et tandem unigenitus dei filius Iesus Christus a tota trinitate communiter incarnatus ex Maria semper virgine spiritus sancti cooperatione conceptus verus homo factus ex anima rationali et humana carne compositus una in duabus naturis persona viam vitae manifestius demonstravit.

Qui cum secundum divinitatem sit immortalis et impassibilis idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis et mortalis quin etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus descendit ad inferos resurrexit a mortuis et ascendit in coelum.

Sed descendit in anima resurrexit in carne ascendit que pariter in utroque venturus in fine saeculi iudicare vivos et mortuos et redditurus singulis secundum opera sua tam reprobis quam electis.

Qui omnes cum suis propriis corporibus resurgent quae nunc gestant ut recipiant secundum merita sua sive bona fuerint sive mala illi cum diabolo poenam perpetuam et isti cum Christo gloriam sempiternam.

Una vero est fidelium universalis ecclesia extra quam nullus omnino salvatur in qua idem ipse sacerdos et sacrificium Iesus Christus cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur transsubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo quod accepit ipse de nostro.

Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere nisi sacerdos qui fuerit rite ordinatus secundum claves ecclesiae quas ipse concessit apostolis et eorum successoribus Iesus Christus.

Sacramentum vero baptismi quod ad invocationem individuae trinitatis videlicet patris et filii et spiritus sancti consecratur in aqua tam parvulis quam adultis in forma ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad salutem.

Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum per veram poenitentiam semper potest reparari.

Non solum autem virgines et continentes verum etiam coniugati per fidem rectam et operationem bonam placentes deo ad aeternam merentur beatitudinem pervenire.

Damnamus ergo et reprobamus libellum sive tractatum quem abbas Ioachim edidit contra magistrum Petrum Lombardum de unitate seu essentia trinitatis appellans ipsum haereticum et insanum pro eo quod in suis dixit sententiis quoniam quaedam summa res est pater et filius et spiritus sanctus et illa non est generans neque genita nec procedens unde asserit quod ille non tam trinitatem quam quaternitatem adstruebat in deo videlicet tres personas et illam communem essentiam quasi quartam manifeste protestans quod nulla res est quae sit pater et filius et spiritus sanctus nec est essentia nec substantia nec natura quamvis concedat quod pater et filius et spiritus sanctus sunt una essentia una substantia una que natura.

Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur quemadmodum dicuntur multi homines unus populus et multi fideles una ecclesia iuxta illud multitudinis credentium erat cor unum et anima una et qui adhaeret deo unus spiritus est cum illo.

Item qui plantat et qui rigat unus sunt et omnes unum corpus sumus in Christo.

Rursus in libro regum populus meus et populus tuus unum sunt.

Ad hanc autem sententiam adstruendam illud potissimum verbum inducit quod Christus de fidelibus inquit in evangelio volo pater ut sint unum in nobis sicut et nos unus sumus ut sint consummati in unum.

Non enim ut ait fideles Christi sunt unum id est una quaedam res quae communis sit omnibus hic modo sunt unum id est una ecclesia propter catholicae fidei unitatem et tandem unum regnum propter unionem indissolubilis caritatis.

Quemadmodum in canonica Ioannis epistola legitur quia tres sunt qui testimonium dant in coelo pater et verbum et spiritus sanctus et hi tres unum sunt.

Statim que subiungit et tres sunt qui testimonium dant in terra spiritus aqua et sanguis et tres unum sunt sicut in codicibus quibusdam invenitur.

Nos autem sacro et universali concilio approbante credimus et confitemur cum Petro quod una quaedam summa res est incomprehensibilis quidem et ineffabilis quae veraciter est pater et filius et spiritus sanctus tres simul personae ac sigillatim quaelibet earundem et ideo in deo trinitas est solummodo non quaternitas quia quaelibet trium personarum est illa res videlicet substantia essentia sive natura divina quae sola est universorum principium praeter quod aliud inveniri non potest et illa res non est generans neque genita nec procedens sed est pater qui generat filius qui gignitur et spiritus sanctus qui procedit ut distinctiones sint in personis et unitas in natura.

Licet igitur alius sit pater alius filius alius spiritus sanctus non tamen aliud sed id quod est pater est filius et spiritus sanctus idem omnino ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur.

Pater enim ab aeterno filium generando suam substantiam ei dedit iuxta quod ipse testatur pater quod dedit mihi maius est omnibus ac dici non potest quod partem suae substantiae illi dederit et partem retinuerit ipse sibi cum substantia patris indivisibilis sit utpote simplex omnino.

Sed nec dici potest quod pater in filium transtulerit suam substantiam generando quasi sic dederit eam filio quod non retinuerit ipsam sibi alio desiisset esse substantia.

Patet ergo quod sine ulla diminutione filius nascendo substantiam patris accepit et ita pater et filius habent eandem substantiam et sic eadem res est pater et filius necnon et spiritus sanctus ab utroque procedens.

Cum ergo veritas pro fidelibus suis ad patrem orat volo inquiens ut ipsi sint unum in nobis sicut et nos unum sumus hoc nomen unum pro fidelibus quidem accipitur ut intelligatur unio caritatis in gratia pro personis vero divinis ut attendatur identitatis in natura unitas quemadmodum veritas alibi ait estote perfecti sicut et pater vester coelestis perfectus est ac si diceret manifestius estote perfecti perfectione gratiae sicut pater vester coelestis perfectus est perfectione naturae utraque videlicet suo modo quia inter creatorem et creaturam non potest tanta similitudo notari quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda.

Si quis igitur sententiam sive doctrinam praefati Ioachim in hac parte defendere vel approbare praesumpserit tamquam haereticus ab omnibus confutetur. In nullo tamen per hoc Florensi monasterio cuius ipse Ioachim exstitit institutor volumus derogari quoniam ibi et regularis institutio est et observantia salutaris maxime cum idem Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit apostolicae sedis iudicio approbanda seu etiam corrigenda dictans epistolam cui propria manu subscripsit in qua firmiter confitetur se illam fidem tenere quam Romana tenet ecclesia quae cunctorum fidelium disponente domino mater est et magistra.

Reprobamus etiam et damnamus perversissimum dogma impii Amalrici cuius mentem sic pater mendacii excaecavit ut eius doctrina non tam haeretica censenda sit quam insana.

Excommunicamus et anathemizamus omnem haeresim extollentem se adversus hanc sanctam orthodoxam catholicam fidem quam superius exposuimus condemnantes universos haereticos quibuscumque nominibus censeantur facies quidem habentes diversas sed caudas adinvicem colligatas quia de vanitate conveniunt in id ipsum.

Damnati vero saecularibus potestatibus praesentibus aut eorum balivis relinquantur animadversione debita puniendi clericis prius a suis ordinibus degradatis ita quod bona huiusmodi damnatorum si laici fuerint confiscentur si vero clerici applicentur ecclesiis a quibus stipendia perceperunt.

Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles nisi iuxta considerationes suspicionis qualitatem que personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint anathematis gladio feriantur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint extunc velut haeretici condemnentur.

Moneantur autem et inducantur et si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates quibuscumque fungantur officiis ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos ab ecclesia denotatos bona fide pro viribus exterminare studebunt ita quod amodo quandocumque quis fuerit in potestatem sive spiritualem sive temporalem assumptus hoc teneatur capitulum iuramento firmare.

Si vero dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia terram suam purgare neglexerit ab hac haeretica foeditate per metropolitanum et ceteros comprovinciales episcopos excommunicationis vinculo innodetur.

Et si satisfacere contempserit infra annum significetur hoc summo pontifici ut ex ipse vassallos ab eius fidelitate denunciet absolutos et terram exponat catholicis occupandam qui eam exterminatis haereticis sine ulla contradictione possideant et in fidei puritate conservent salvo iure domini principalis dummodo super hoc ipse nullum praestet obstaculum nec aliquod impedimentum opponat.

Eadem nihilominus lege servata circa eos qui non habent dominos principales.

Catholici vero qui crucis assumpto charactere ad haereticorum exterminium se accinxerint illa gaudeant indulgentia illo que sancto privilegio sint muniti quod accedentibus in terrae sanctae subsidium conceditur.

Credentes vero praeterea receptores defensores et fautores haereticorum excommunicationi decernimus subiacere firmiter statuentes ut postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus si satisfacere contempserit infra annum ex ipso iure sit factus infamis nec ad publica officia seu consilia nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi nec ad testimonium admittatur.

Sit etiam intestabilis ut nec testandi liberam habeat facultatem nec ad hereditatis successionem accedat.

Nullus praeterea ipsi super quocumque negocio sed ipse alii respondere cogatur.

Quod si forte iudex exstiterit eius sententia nullam obtineat firmitatem nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur.

Si fuerit advocatus eius patrocinium nullatenus admittatur.

Si tabellio eius instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti sed cum auctore damnato damnentur.

Et in similibus idem praecipimus observari.

Si vero clericus fuerit ab omni officio et beneficio deponatur ut in quo maior est culpa gravior exerceatur vindicta.

Si qui autem tales postquam ab ecclesia denotati fuerint evitare contempserint excommunicationis sententia usque ad satisfactionem idoneam percellantur.

Sane clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta nec eos christianae praesumant sepulturae tradere nec eleemosynas aut oblationes eorum accipiant.

Alioquin suo priventur officio ad quod numquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali.

Similiter quilibet regulares quibus hoc etiam infligatur ut eorum privilegia illa dioecesi non serventur in qua tales excessus praesumpserint perpetrare.

Quia vero nonnulli sub specie pietatis virtutem eius iuxta quod ait apostolus abnegantes auctoritatem sibi vendicant praedicandi cum idem apostolus dicat quomodo praedicabunt nisi mittantur omnes qui prohibiti vel non missi praeter auctoritatem ab apostolica sede vel catholico episcopo loci susceptam publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint excommunicationis vinculo innodentur et nisi quantocius resipuerint alia competenti poena plectantur.

Adicimus insuper ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se aut per archidiaconum suum vel idoneas personas honestas bis aut saltem semel in anno propriam parochiam in qua fama fuerit haereticos habitare circumeat et ibi tres vel plures boni testimonii viros vel etiam si expedire videbitur totam viciniam iurare compellat.

Quod si quis ibidem haereticos sciverit vel aliquos occulta conventicula celebrantes seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes eos episcopo studeat indicare.

Ipse autem episcopus ad praesentiam suam convocet accusatos qui nisi se ab obiecto reatu purgaverint vel si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam canonice puniantur.

Si qui vero ex eis iuramenti religionem obstinatione damnabili respuentes iurare forte noluerint ex hoc ipso tamquam haeretici reputentur.

Volumus igitur et mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus ut ad haec efficaciter exequenda episcopi per dioeceses suas diligenter invigilent si canonicam effugere voluerint ultionem.

Si quis enim episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus cum id certis indiciis apparuerit et ab episcopali officio deponatur et in loco ipsius alter substituatur idoneus qui velit et possit haereticam confundere pravitatem.

Licet Graecos in diebus nostris ad obedientiam sedis apostolicae revertentes fovere et honorare velimus mores ac ritus eorum quantum cum domino possumus sustinendo in his tamen illis deferre nec volumus nec debemus quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus ac fautoribus suis ab obedientia sedis apostolicae se subtraxit in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos quod inter alia quae in derogationem eorum impie committebant si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria non prius ipsi sacrificare volebant in illis quam ea tamquam per hoc inquinata lavissent.

Baptizatos etiam a Latinis et ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant et adhuc sicut accepimus quidam agere hoc non verentur.

Volentes ergo tantum ab ecclesia dei scandalum amovere sacro suadente concilio districte praecipimus ut talia de caetero non praesumant conformantes se tamquam obedientiae filii sacrosanctae Romanae ecclesiae matri suae ut sit unum ovile et unus pastor.

Si quis autem quid tale praesumpserit excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.

Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes sacra universali synodo approbante sancimus ut post Romanam ecclesiam quae disponente domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum utpote mater universorum Christi fidelium et magistra constantinopolitana primum Alexandrina secundum Antiochena tertium hierosolymitana quartum locum obtineant servata cuilibet propria dignitate ita quod postquam eorum antistites a Romano pontifice receperint pallium quod est plenitudinis officii pontificalis insigne praestito sibi fidelitatis et obedientiae iuramento licenter et ipsi suis suffraganeis pallium largiantur recipientes pro se professionem canonicam et pro Romana ecclesia sponsionem obedientiae ab eisdem.

Dominicae vero crucis vexillum ante se faciant ubique deferri nisi in urbe Romana et ubicumque summus pontifex praesens exstiterit vel eius legatus utens insigniis apostolicae dignitatis.

In omnibus autem provinciis eorum iurisdictioni subiectis ad eos cum necesse fuerit provocetur salvis appellationibus ad sedem apostolicam interpositis quibus est ab omnibus humiliter deferendum.

Sicut olim a sanctis patribus noscitur institutum metropolitani singulis annis cum suis suffraganeis provincialia non omittant concilia celebrare in quibus de corrigendis excessibus et moribus reformandis praesertim in clero diligentem habeant cum dei timore tractatum canonicas regulas et maxime quae statuta sunt in hoc generali concilio relegentes ut eas faciant observari debitam poenam transgressoribus infligendo.

Ut autem id valeat efficacius adimpleri per singulas dioeceses statuant idoneas personas providas videlicet et honestas quae per totum annum simpliciter et de plano absque ulla iurisdictione sollicite investigent quae correctione vel reformatione sint digna et ea fideliter perferant ad metropolitanum et suffraganeos et alios in concilio subsequenti ut super his et aliis prout utilitati et honestati congruerit provida deliberatione procedant.

Et quae statuerint faciant observari publicantes ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas dioeceses celebrandis.

Quisquis autem hoc salutare statutum neglexerit adimplere a suis beneficiis et executione officii suspendatur donec per superioris arbitrium eius relaxetur.

Irrefragabili constitutione sancimus ut ecclesiarum praelati ad corrigendum subditorum excessus maxime clericorum et reformandum mores prudenter et diligenter intendant ne sanguis eorum de suis manibus requiratur.

Ut autem correctionis et reformationis officium libere valeant exercere decernimus ut executionem ipsarum nulla consuetudo vel appellatio valeat impedire nisi formam excesserint in talibus observandam.

Excessus tamen canonicorum ecclesiae cathedralis qui consueverunt corrigi per capitulum per ipsum in illis ecclesiis quae talem hactenus consuetudinem habuerunt ad commonitionem et iussionem episcopi corrigantur infra terminum competentem ab episcopo praefigendum.

Alioquin ex episcopus deum habens prae oculis omni contradictione cessante ipsos prout animarum cura exegerit per censuram ecclesiasticam corrigere non postponat sed et alios eorum excessus corrigere non omittat prout animarum causa requirit debito tamen ordine in omnibus observato.

Caeterum si canonici absque manifesta et rationabili causa maxime in contemptum episcopi cessaverint a divinis episcopus nihilominus si voluerit celebret in ecclesia cathedrali et metropolitanus ad querelam ipsius tamquam super hoc delegatus a nobis taliter eos per censuram ecclesiasticam cognita veritate castiget quod poenae metu talia de cetero non praesumant.

Provideant itaque diligenter ecclesiarum praelati ut hoc salutare statutum ad quaestum pecuniae vel gravamen aliud non convertant sed illud studiose ac fideliter exequantur si canonicam voluerint effugere ultionem quoniam super his apostolica sedes auctore domino attentissime vigilabit.

Qualiter et quomodo debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus ex auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter ex quibus postea processerunt canonicae sanctiones sicut olim aperte distinximus et nunc sacri approbatione concilii confirmamus.

Legitur enim in evangelio quod villicus ille qui diffamatus erat apud dominum suum quasi dissipasset bona ipsius audivit ab illo quid hoc audio de te redde rationem villicationis tuae iam enim non poteris villicare.

Et in genesi dominus ait descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverunt.

Ex quibus auctoritatibus manifeste comprobatur quod non solum cum subditus verum etiam cum praelatus excedit si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit non quidem a malevolis et maledicis sed a providis et honestis nec semel tantum sed saepe quod clamor innuit et diffamatio manifestat debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari.

Et si rei poposcerit qualitas canonica districtio culpam feriat delinquentis non tamquam sit actor et iudex sed quasi deferente fama vel denunciante clamore officii sui debitum exequatur.

Licet autem hoc sit observandum in subditis diligentius tamen observandum est in praelatis qui quasi signum sunt positi ad sagittam.

Et quia non possunt omnibus complacere cum ex officio teneantur non solum arguere sed etiam increpare quin etiam interdum suspendere nonnunquam vero ligare frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur.

Ideo sancti patres provide statuerunt ut accusatio praelatorum non facile admittatur ne concussis columnis corruat aedificium nisi diligens adhibeatur cautela per quam non solum falsae sed etiam malignae criminationi ianua praecludatur.

Verum ita voluerunt providere praelatis ne criminarentur iniuste ut tamen caverent ne delinquerent insolenter contra morbum utrumque invenientes congruam medicinam videlicet ut criminalis accusatio quae ad diminutionem capitis id est degradationem intenditur nisi legitima praecedat inscriptio nullatenus admittatur.

Sed cum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus ita ut iam clamor ascendat qui diutius sine scandalo dissimulari non possit vel sine periculo tolerari absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus non ex odii fomite sed caritatis procedatur affectu.

Quatenus si fuerit gravis excessus etsi non degradetur ab ordine ab administratione tamen amoveatur omnino quod est secundum evangelicam sententiam a villicatione villicum amoveri qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem.

Debet igitur esse praesens is contra quem facienda est inquisitio nisi se per contumaciam absentaverit et exponenda sunt ei illa capitula de quibus fuerit inquirendum ut facultatem habeat defendendi se ipsum et non solum dicta sed etiam nomina ipsa testium sunt ei ut quid et a quo sit dictum appareat publicanda necnon exceptiones et replicationes legitimae admittendae ne per suppressionem nominum infamandi per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur.

Ad corrigendos itaque subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas contra quos ut de notoriis excessibus taceatur etsi tribus modis possit procedi per accusationem videlicet denunciationem et inquisitionem eorum ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela ne forte per leve compendium ad grave dispendium veniatur sicut accusationem legitima praecedere debet inscriptio sic et denunciationem caritativa admonitio et inquisitionem clamosa insinuatio praevenire illo semper adhibito moderamine ut iuxta formam iudicii sententiae quoque forma dictetur. Hunc tamen ordinem circa regulares personas non credimus usquequaque servandum quae cum causa requirit facilius et liberius a suis possunt administrationibus amoveri.

Quoniam in plerisque partibus intra eandem civitatem atque dioecesim permixti sunt populi diversarum linguarum habentes sub una fide varios ritus et mores districte praecipimus ut pontifices huiusmodi civitatum sive dioecesum provideant viros idoneos qui secundum diversitates rituum et linguarum divina officia illis celebrent et ecclesiastica sacramenta ministrent instruendo eos verbo pariter et exemplo.

Prohibemus autem omnino ne una eadem que civitas sive dioecesis diversos pontifices habeat tanquam unum corpus diversa capita quasi monstrum.

Sed si propter praedictas causas urgens necessitas postulaverit pontifex loci catholicum praesulem nationibus illis conformem provida deliberatione constituat sibi vicarium in praedictis qui ei per omnia sit obediens et subiectus unde si quis aliter se ingesserit excommunicationis se noverit mucrone percussum et si nec sic resipuerit ab omni ecclesiastico ministerio deponatur adhibito si necesse fuerit brachio saeculari ad tantam insolentiam compescendam.

Inter caetera quae ad salutem spectant populi christiani pabulum verbi dei permaxime sibi noscitur esse necessarium quia sicut corpus materiali sic anima spirituali cibo nutritur eo quod non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore dei.

Unde cum saepe contingat quod episcopi propter occupationes multiplices vel invaletudines corporales aut hostiles incursus seu occasiones alias ne dicamus defectum scientiae quod in eis est reprobandum omnino nec de caetero tolerandum per se ipsos non sufficiunt ministrare populo verbum dei maxime per amplas dioeceses et diffusas generali constitutione sancimus ut episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis officium salubriter exequendum assumant potentes in opere et sermone qui plebes sibi commissas vice ipsorum cum per se idem nequiverint sollicite visitantes eas verbo aedificent et exemplo.

Quibus ipsi cum indiguerint congrue necessaria ministrent ne pro necessariorum defectu compellantur desistere ab incoepto.

Unde praecipimus tam in cathedralibus quam in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari quos episcopi possint coadiutores et cooperatores habere non solum in praedicationis officio verum etiam in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis ac caeteris quae ad salutem pertinent animarum.

Si quis autem hoc neglexerit adimplere districtae subiaceat ultioni.

Quia nonnullis propter inopiam et legendi studium et opportunitas proficiendi subtrahitur in Lateranensi concilio pia fuit institutione provisum ut per unamquamque cathedralem ecclesiam magistro qui clericos eiusdem ecclesiae alios que scholares pauperes gratis instrueret aliquod competens beneficium praeberetur quo et docentis relevaretur necessitas et via pateret discentibus ad doctrinam.

Verum quoniam in multis ecclesiis id minime observatur nos praedictum roborantes statutum adicimus ut non solum in qualibet cathedrali ecclesia sed etiam in aliis quarum sufficere poterunt facultates constituatur magister idoneus a praelato cum capitulo seu maiori ac saniori parte capituli eligendus qui clericos ecclesiarum ipsarum et aliarum gratis in grammaticae facultate ac aliis instruat iuxta posse.

Sane metropolitana ecclesia theologum nihilominus habeat qui sacerdotes et alios in sacra pagina doceat et in his praesertim informet quae ad curam animarum spectare noscuntur.

Assignetur autem cuilibet magistrorum a capitulo unius praebendae proventus et pro theologo a metropolitano tantundem non quod per hoc efficiatur canonicus sed tamdiu redditus ipsius percipiat quamdiu perstiterit in docendo.

Quod si forte de duobus magistris metropolitana ecclesia gravetur theologo iuxta modum praedictum ipsa provideat grammatico vero in alia ecclesia suae civitatis sive dioecesis quod sufficere valeat faciat provideri.

In singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium salvo iure dioecesanorum pontificum commune capitulum abbatum atque priorum abbates proprios non habentium qui non consueverunt tale capitulum celebrare.

Ad quod universi conveniant praepeditionem canonicam non habentes apud unum de monasteriis ad hoc aptum hoc adhibito moderamine ut nullus eorum plus quam sex evectiones et octo personas adducat.

Advocent autem caritative in huius novitatis primordiis duos Cisterciensis ordinis abbates vicinos ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum cum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati.

Qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent quos viderint expedire.

Ac ipsi quatuor praesint capitulo universo ita quod ex hoc nullus eorum auctoritatem praelationis assumat unde cum expedierit provida possint deliberatione mutari.

Huiusmodi vero capitulum aliquot certis diebus continue iuxta morem Cisterciensium celebretur in quo diligens habeatur tractatus de reformatione ordinis et observantia regulari et quod statutum fuerit illis quatuor approbantibus ab omnibus inviolabiliter observetur omni excusatione et contradictione ac appellatione remotis.

Proviso nihilominus ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari.

Et qui convenerint vitam ducant communem et faciant proportionabiliter simul omnes communes expensas ita quod si non omnes potuerint in eisdem saltem plures simul in diversis domibus commorentur.

Ordinentur etiam in eodem capitulo religiosae ac circumspectae personae quae singulas abbatias eiusdem regni sive provinciae non solum monachorum sed etiam monialium secundum formam sibi praefixam vice nostra studeant visitare corrigentes et reformantes quae correctionis et reformationis officio viderint indigere ita quod si rectorem loci cognoverint ab administratione penitus amovendum denuncient episcopo proprio ut illum amovere procuret.

Quod si non fecerit ipsi visitatores hoc referant ad apostolicae sedis examen.

Hoc ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum volumus et praecipimus observare.

Si vero in hac novitate quicquam difficultatis emerserit quod per praedictas personas nequeat expediri ad apostolicae sedis iudicium absque scandalo referatur caeteris irrefragabiliter observatis quae concordi fuerint deliberatione provisa.

Porro dioecesani episcopi monasteria sibi subiecta ita studeant reformare ut cum ad ea praedicti visitatores accesserint plus in illis inveniant quod commendatione quam quod correctione sit dignum attentissime praecaventes ne per eos dicta monasteria indebitis oneribus aggraventur quia sic volumus superiorum iura servari ut inferiorum nolimus iniurias sustinere.

Ad hoc districte praecipimus tam dioecesanis episcopis quam personis que praeerunt capitulis celebrandis ut per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant advocatos patronos vicedominos rectores et consules magnates et milites seu quoslibet alios ne monasteria praesumant offendere in personis ac rebus.

Et si forsitan offenderint eos ad satisfactionem compellere non omittant ut liberius et quietius omnipotenti deo valeant famulari.

Ne nimia religionum diversitas gravem in ecclesia dei confusionem inducat firmiter prohibemus ne quis de caetero novam religionem inveniat sed quicumque voluerit ad religionem converti unam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit religiosam domum fundare de novo regulam et institutionem accipiat de religionibus approbatis.

Illud etiam prohibemus ne quis in diversis monasteriis locum monachi habere praesumat nec unus abbas pluribus monasteriis praesidere.

Ut clericorum mores et actus in melius reformentur continenter et caste vivere studeant universi praesertim in sacris ordinibus constituti ab omni libidinis vitio praecaventes maxime illo propter quod ira dei venit de coelo in filios diffidentiae quatenus in conspectu dei omnipotentis puro corde ac mundo corpore valeant ministrare.

Ne vero facilitas veniae incentivum tribuat delinquendi statuimus ut qui deprehensi fuerint incontinentiae vitio laborare prout magis aut minus peccaverint puniantur secundum canonicas sanctiones quas efficacius et districtius praecipimus observari ut quos divinus timor a malo non revocat temporalis saltem poena a peccato cohibeat.

Si quis igitur hac de causa suspensus divina celebrare praesumpserit non solum ecclesiasticis beneficiis spolietur verum etiam pro hac duplici culpa perpetuo deponatur.

Praelati vero qui tales praesumpserint in suis iniquitatibus sustinere maxime obtentu pecuniae vel alterius commodi temporalis pari subiaceant ultioni.

Qui autem secundum regionis suae morem non abdicarunt copulam coniugalem si lapsi fuerint gravius puniantur cum legitimo matrimonio possint uti.

A crapula et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant unde vinum sibi temperent et se vino nec ad bibendum quispiam incitetur cum ebrietas et mentis inducat exilium et libidinis provocet incentivum.

Unde illum abusum decernimus penitus abolendum quo in quibusdam partibus ad potus aequales suo modo se obligant potatores et ille iudicio talium plus laudatur qui plures inebriat et calices faecundiores exhaurit.

Si quis autem super his culpabilem se exhibuerit nisi a superiore commonitus satisfecerit competenter a beneficio vel officio suspendatur.

Venationem et aucupationem universis clericis interdicimus unde nec canes nec aves ad aucupandum habere praesumant.

Clerici officia vel commercia saecularia non exerceant maxime inhonesta mimis ioculatoribus et histrionibus non intendant et tabernas prorsus evitent nisi forte causa necessitatis in itinere constituti.

Ad aleas vel taxillos non ludant nec huiusmodi ludis intersint.

Coronam et tonsuram habeant congruentem et se in officiis divinis et aliis bonis exerceant studiis diligenter.

Clausa deferant desuper indumenta nimia brevitate vel longitudine non notanda.

Pannis rubeis aut viridibus necnon manicis aut sotularibus consuticiis seu rostratis frenis sellis pectoralibus et calcaribus deauratis aut aliam superfluitatem gerentibus non utantur.

Cappas manicatas ad divinum officium intra ecclesiam non gerant sed nec alibi qui sunt in sacerdotio vel personatibus constituti nisi iusti causa timoris exegerit habitum transformari.

Fibulas omnino non ferant neque corrigias auri vel argenti ornatum habentes sed nec anulos nisi quibus competit ex officio dignitatis.

Pontifices autem in publico et in ecclesia superindumentis lineis omnes utantur nisi monachi fuerint quos oportet deferre habitum monachalem.

Palliis diffibulatis non utantur in publico sed vel post collum vel ante pectus hinc inde connexis.

Dolentes referimus quod non solum quidam minores clerici verum etiam aliqui ecclesiarum praelati circa comessationes superfluas et confabulationes illicitas ut de aliis taceamus fere medietatem noctis expendunt et somno residuum relinquentes vix ad diurnum concentum avium excitantur transcurrendo undique continuata syncopa matutinum.

Sunt et alii qui missarum celebrant solemnia vix quater in anno et quod deterius est interesse contemnunt et si quando dum haec celebrantur intersunt chori silentium fugientes intendunt externis collocutionibus laicorum dum que auditum ad indebitos sermones effundunt aures intentas non porrigunt ad divina.

Haec igitur et similia sub poena suspensionis penitus inhibemus districte praecipientes in virtute obedientiae ut divinum officium diurnum pariter et nocturnum quantum eis deus dederit studiose celebrent pariter et devote.

Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat sed nec sanguinis vindictam exerceat aut ubi exercetur intersit.

Si quis autem huiusmodi occasione statuti ecclesiis vel personis ecclesiasticis aliquod praesumpserit inferre dispendium per censuram ecclesiasticam compescatur nec quisquam clericus literas scribat aut dictet pro vindicta sanguinis destinandas unde in curiis principum haec solicitudo non clericis sed laicis committatur.

Nullus quoque clericus rottariis aut balistariis aut huiusmodi viris sanguinum praeponatur nec illam chirurgiae artem subdiaconus diaconus vel sacerdos exerceant quae ad ustionem vel incisionem inducit nec quisquam purgationi aquae ferventis vel frigidae seu ferri candentis ritum cuiuslibet benedictionis aut consecrationis impendat salvis nihilominus prohibitionibus de monomachiis sive duellis antea promulgatis.

Relinqui nolumus incorrectum quod quidam clerici sic exponunt ecclesias supellectilibus propriis et etiam alienis ut potius domus laicae quam dei basilicae videantur non considerantes quod dominus non sinebat ut vas transferretur per templum.

Sunt et alii qui non solum ecclesias dimittunt incultas verum etiam vasa ministerii et vestimenta ministrorum ac pallas altaris necnon et ipsa corporalia tam immunda relinquunt quod interdum aliquibus sunt horrori.

Quia vero zelus nos comedit domus dei firmiter prohibemus ne huiusmodi supellectilia in ecclesias admittantur nisi propter hostiles incursus aut incendia repentina seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium.

Sic tamen ut necessitate cessante res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque ut oratoria vasa corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida conserventur.

Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere quae dedecerent etiam in prophanis.

Statuimus ut in cunctis ecclesiis chrisma et eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis conserventur ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda.

Si vero is ad quem spectat custodia ea incaute reliquerit tribus mensibus ab officio suspendatur et si per eius incuriam aliquid nefandum inde contigerit graviori subiaceat ultioni.

Omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis pervenerit omnia sua solus peccata confiteatur fideliter saltem semel in anno proprio sacerdoti et iniunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere suscipiens reverenter ad minus in pascha eucharistiae sacramentum nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum.

Alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura.

Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat.

Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote cum aliter ille ipsum non possit solvere vel ligare.

Sacerdos autem sit discretus et cautus ut more periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati per quas prudenter intelligat quale illi consilium debeat exhibere et cuiusmodi remedium adhibere diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum.

Caveat autem omnino ne verbo vel signo vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem sed si prudentiori consilio indiguerit illud absque ulla expressione personae caute requirat quoniam qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.

Cum infirmitas corporalis nonnumquam ex peccato proveniat dicente domino languido quem sanaverat vade et amplius noli peccare ne deterius aliquid tibi contingat decreto praesenti statuimus et districte praecipimus medicis corporum ut cum eos ad infirmos vocari contigerit ipsos ante omnia moneant et inducant quod medicos advocent animarum ut postquam infirmis fuerit de spirituali salute provisum ad corporalis medicinae remedium salubrius procedatur cum causa cessante cesset effectus.

Hoc quidem inter alia huic causam dedit edicto quod quidam in aegritudinis lecto iacentes cum eis a medicis suadetur ut de animarum salute disponant in desperationis articulum incidunt unde facilius mortis periculum incurrunt.

Si quis autem medicorum huius nostrae constitutionis postquam per praelatos locorum fuerit publicata transgressor extiterit tamdiu ab ingressu ecclesiae arceatur donec pro transgressione huiusmodi satisfecerit competenter.

Ceterum cum anima sit multo pretiosior corpore sub interminatione anathematis prohibemus ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat quod in periculum animae convertatur.

Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat aut in facultatibus suis ecclesia viduata grave dispendium patiatur volentes in hoc occurrere periculis animarum et ecclesiarum indemnitatibus providere statuimus ut ultra tres menses cathedralis vel regularis ecclesia praelato non vacet infra quos iusto impedimento cessante si electio celebrata non fuerit qui eligere debuerant eligendi potestate careant ea vice ac ipsa eligendi potestas ad eum qui proximo praeesse dignoscitur devolvatur.

Is vero ad quem devoluta fuerit potestas dominum habens prae oculis non differat ultra tres menses cum capituli sui consilio et aliorum virorum prudentium viduatam ecclesiam de persona idonea ipsius quidem ecclesiae vel alterius si digna non reperiatur in illa canonice ordinare si canonicam voluerit effugere ultionem.

Quia propter electionum formas diversas quas quidam invenire conantur et multa impedimenta proveniunt et magna pericula imminent ecclesiis viduatis statuimus ut cum electio fuerit celebranda praesentibus omnibus qui debent et volunt et possunt commode interesse assumantur tres de collegio fide digni qui secreto et singulatim voces cunctorum diligenter exquirant et in scriptis redacta mox publicent in communi nullo prorsus appellationis obstaculo interiecto ut is collatione adhibita eligatur in quem omnes vel maior vel sanior pars capituli consentit.

Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur qui vice omnium ecclesiae viduatae provideant de pastore.

Aliter electio facta non valeat nisi forte communiter esset ab omnibus quasi per inspirationem divinam absque vitio celebrata.

Qui vero contra praedictas formas eligere attentaverint eligendi ea vice potestate priventur.

Illud penitus interdicimus ne quis in electionis negotio procuratorem constituat nisi sit absens in eo loco de quo debeat advocari iusto que impedimento detentus venire non possit.

Super quo si fuerit opus fidem faciat iuramento et tunc si voluerit uni committat de ipso collegio vicem suam.

Electiones quoque clandestinas reprobamus statuentes ut quam cito electio fuerit celebrata solemniter publicetur.

Quisquis electioni de se factae per saecularis potestatis abusum consentire praesumpserit contra canonicam libertatem et electionis commodo careat et inelegibilis fiat nec absque dispensatione possit ad aliquam eligi dignitatem.

Qui vero electionem huiusmodi quam ipso iure irritam esse censemus praesumpserint celebrare ab officiis et beneficiis penitus per triennium suspendantur eligendi tunc potestate privati.

Nihil est quod ecclesiae dei magis officiat quam quod indigni assumantur praelati ad regimen animarum.

Volentes igitur huic morbo necessariam adhibere medelam irrefragabili constitutione sancimus quatenus cum quisquam fuerit ad regimen animarum assumptus is ad quem pertinet ipsius confirmatio diligenter examinet et electionis processum et personam electi ut cum omnia rite concurrerint munus ei confirmationis impendat.

Quia si secus fuerit incaute praesumptum non solum deiciendus est indigne promotus verum etiam indigne promovens puniendus.

Ipsum quoque decernimus hac animadversione puniri ut cum de ipsius constiterit negligentia maxime si hominem insufficientis scientiae vel inhonestae vitae aut aetatis illegitimae approbaverit non solum confirmandi primum successorem illius careat potestate verum etiam ne aliquo casu poenam effugiat a perceptione proprii beneficii suspendatur quousque si aequum fuerit indulgentiam valeat promereri.

Si convictus fuerit in hoc per malitiam excessisse graviori subiaceat ultioni. Episcopi quoque tales ad sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promovere procurent qui commissum sibi officium digne valeant adimplere si et ipsi canonicam cupiunt effugere ultionem.

Caeterum qui ad Romanum pertinent immediate pontificem ad percipiendam sui confirmationem officii eius se conspectui si commode potest fieri personaliter repraesentent vel personas transmittant idoneas per quas diligens inquisitio super electionis processu et electis possit haberi ut sic demum per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem assequantur officii cum eis nihil obstiterit de canonicis institutis ita quod interim valde remoti videlicet ultra Italiam constituti si electi fuerint in concordia dispensative propter necessitates et utilitates ecclesiarum in spiritualibus et temporalibus administrent sic tamen ut de rebus ecclesiasticis nil penitus alienent.

Munus vero consecrationis seu benedictionis recipiant sicut hactenus recipere consueverunt.

Cum sit ars artium regimen animarum districte praecipimus ut episcopi promovendos in sacerdotes diligenter instruant et informent vel per se ipsos vel per alios viros idoneos super divinis officiis et ecclesiasticis sacramentis qualiter ea rite valeant celebrare.

Quoniam si ignaros et rudes de caetero ordinare praesumpserint quod quidem facile poterit deprehendi et ordinatores et ordinatos gravi decrevimus subiacere ultioni.

Satius est enim maxime in ordinatione sacerdotum paucos bonos quam multos malos habere ministros quia si caecus caecum duxerit ambo in foveam dilabuntur.

Quidam licentiam cedendi cum instantia postulantes ea obtenta cedere praetermittunt.

Sed cum in postulatione cessionis huiusmodi aut ecclesiarum commoda quibus praesunt aut salutem videantur propriam attendisse quorum neutrum suasionibus aliquorum quaerentium quae sunt sua seu etiam levitate qualibet volumus impediri ad cedendum eos decernimus compellendos.

De multa providentia fuit in Lateranensi concilio prohibitum ut nullus diversas dignitates ecclesiasticas et plures ecclesias parochiales reciperet contra sacrorum canonum instituta alioquin et recipiens sic receptum amitteret et largiendi potestate conferens privaretur.

Quia vero propter praesumptiones et cupiditates quorundam nullus hactenus fructus aut rarus de praedicto statuto provenit nos evidentius et expressius occurrere cupientes praesenti decreto statuimus ut quicumque receperit aliquod beneficium habens curam animarum annexam si prius tale beneficium obtinebat eo sit iure ipso privatus et si forte illud retinere contenderit alio etiam spolietur.

Is quoque ad quem prioris spectat donatio illud post receptionem alterius libere conferat cui merito viderit conferendum et si ultra tres menses conferre distulerit non solum ad alium secundum statutum Lateranensis concilii eius collatio devolvatur verum etiam tantum de suis cogatur proventibus in utilitatem ecclesiae cuius illud est beneficium assignare quantum a tempore vacationis ipsius constiterit ex eo esse perceptum.

Hoc idem in personatibus decernimus observandum addentes ut in eadem ecclesia nullus plures dignitates aut personatus habere praesumat etiam si curam non habeant animarum.

Circa sublimes tamen et litteratas personas quae maioribus sunt beneficiis honorandae cum ratio postulaverit per sedem apostolicam poterit dispensari.

Grave nimis est et absurdum quod quidem praelati ecclesiarum cum possint viros idoneos ad ecclesiastica beneficia promovere assumere non verentur indignos quibus nec morum honestas nec literarum scientia suffragatur carnalitatis sequentes affectum non iudicium rationis.

Unde quanta ecclesiis damna proveniant nemo sanae mentis ignorat.

Volentes igitur huic morbo mederi praecipimus ut praetermissis indignis assumant idoneos qui deo et ecclesiis velint et valeant gratum impendere famulatum fiat que de hoc in provinciali concilio diligens inquisitio annuatim ita quod qui post primam et secundam correctionem fuerit repertus culpabilis a conferendis beneficiis per ipsum concilium suspendatur instituta in eodem concilio persona provida et honesta quae suppleat suspensi defectum in beneficiis conferendis.

Et hoc ipsum circa capitula quae in his deliquerint observetur.

Metropolitani vero delictum superioris iudicio relinquatur ex parte concilii nunciandum.

Ut autem haec salubris provisio pleniorem consequatur effectum huiusmodi suspensionis sententia praeter Romani pontificis auctoritatem aut proprii patriarchae minime relaxetur ut in hoc quoque quatuor patriarchales sedes specialiter honorentur.

Ad abolendam pessimam quae in plerisque inolevit ecclesiis corruptelam firmiter prohibemus ne canonicorum filii maxime spurii canonici fiant in saecularibus ecclesiis in quibus instituti sunt patres.

Et si fuerit contra praesumptum decernimus non valere.

Qui vero tales ut dictum est canonicare praesumpserint a suis beneficiis suspendantur.

Exstirpandae consuetudinis vitium in quibusdam partibus inolevit quod scilicet patroni ecclesiarum parochialium et aliae quaedam personae proventus ipsarum sibi penitus vendicantes presbyteris earundem servitiis deputatis relinquunt adeo exiguam portionem ut ex ea congrue nequeant sustentari.

Nam ut pro certo didicimus in quibusdam regionibus parochiales presbyteri pro sua sustentatione non obtinent nisi quartam quartae id est sextamdecimam decimarum.

Unde fit ut in his regionibus pene nullus inveniatur sacerdos parochialis qui vel modicam habeat peritiam literarum.

Cum igitur os bovis alligari non debeat triturantis sed qui altari servit vivere debeat de altari statuimus ut consuetudine qualibet episcopi vel patroni seu cuiuscumque alterius non obstante portio presbyteris ipsis sufficiens assignetur.

Qui vero parochialem habet ecclesiam non per vicarium sed per se ipsum illi deserviat in ordine quem ipsius ecclesiae cura requirit nisi forte praebendae vel dignitati parochialis ecclesia sit annexa.

In quo casu concedimus ut is qui talem habeat praebendam vel dignitatem cum oporteat eum in maiori ecclesia deservire in ipsa parochiali ecclesia idoneum et perpetuum studeat habere vicarium canonice institutum qui ut praedictum est congruentem habeat de ipsis ecclesiae proventibus portionem.

Alioquin illa se sciat huius decreti auctoritate privatum libere alii conferenda qui velit et possit quod praedictum est adimplere.

Illud autem penitus interdicimus ne quis in fraudem de proventibus ecclesiae quae curam proprii sacerdotis debet habere pensionem alii quasi pro beneficio conferre praesumat. Procurationes quae visitationis ratione debentur episcopis archidiaconis vel quibuslibet aliis etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur nisi quando praesentialiter officium visitationis impendunt et tunc evectionum et personarum mediocritatem observent in Lateranensi concilio definitam.

Hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios apostolicae sedis ut cum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam ne locus ille propter illos nimium aggravetur procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis quae nondum fuerunt de suis procurationibus aggravatae ita quod numerus procurationum numerum dierum quibus huiusmodi moram fecerint non excedat.

Et cum aliqua non suffecerit per ipsam duae vel plures coniungantur in unam.

Porro visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt sed quae Iesu Christi praedicationi et exhortationi correctioni et reformationi vacando ut fructum referant qui non perit.

Qui autem contra hoc venire praesumpserit et quod acceperat reddat et ecclesiae quam taliter aggravavit tantundem rependat.

Quia praelati plerique ut procurationem aut servitium aliquod impendant legato vel alii plus extorquent a subditis quam solvant et in eorum damnis lucra sectantes quaerunt praedam potius quam subsidium in subiectis id de caetero fieri prohibemus.

Quod si quis forte praesumpserit et sic extorta restituat et tantundem cogatur pauperibus elargiri.

Superior autem cui super hoc fuerit querela deposita si negligens fuerit in huiusmodi executione statuti canonicae subiaceat ultioni.

Ut debitus honor deferatur iudicibus et litigatoribus consulatur super laboribus et expensis statuimus ut ubi quis coram idoneo iudice convenerit adversarium ille ante sententiam ad superiorem iudicem absque rationabili causa non provocet sed coram illo suam iustitiam prosequatur non obstante si dicat quod ad superiorem iudicem nuncium destinaverit aut etiam literas impetraverit ab eodem priusquam delegato fuerint assignatae.

Cum autem ex rationabili causa putaverit appellandum coram eodem iudice causa probabili appellationis exposita tali videlicet quae si foret probata deberet legitima reputari superior de appellatione cognoscat et si minus eum rationabiliter appellasse cognoverit illum ad inferiorem remittat et in expensis alteri parti condemnet.

Alioquin ipse procedat salvis constitutionibus de maioribus causis ad sedem apostolicam perferendis.

Cum cessante causa cesset effectus statuimus ut sive iudex ordinarius sive delegatus aliquid comminando vel interloquendo protulerit quo executioni mandato alter litigantium gravaretur et sano usus consilio ab huiusmodi comminationis vel interlocutionis effectu destiterit libere in causae cognitione procedat non obstante si a tali comminatione vel interlocutione fuerit appellatum dummodo non sit ex alia legitima causa suspectus ne processus negotii frivolis occasionibus retardetur.

Nonnulli gratia sedis apostolicae abutentes literas eius ad remotos iudices impetrare nituntur ut reus fatigatus laboribus et expensis liti cedere vel importunitatem actoris redimere compellatur.

Cum autem per iudicium iniuriis aditus patere non debeat quas iuris observantia interdicit statuimus ne quis ultra duas diaetas extra suam dioecesim per literas apostolicas ad iudicium trahi possit nisi de assensu partium fuerint impetratae vel expressam de hac constitutione fecerint mentionem.

Sunt et alii qui se ad novum genus mercimonii convertentes ut vel sopitas possint suscitare querelas aut novas immittere quaestiones fingunt causas super quibus a sede apostolica literas impetrant absque dominorum mandato quas vel reo ne propter eas laborum vel expensarum dispendio molestetur aut actori ut per ipsas adversarium indebita vexatione fatiget venales exponunt.

Cum autem lites restringendae sint potius quam laxandae hac generali constitutione sancimus ut si quis super aliqua quaestione de caetero sine mandato speciali domini literas apostolicas impetrare praesumpserit et literae illae non valeant et ipse tanquam falsarius puniatur nisi forte de illis personis exstiterit de quibus non debet exigi de iure mandatum.

Quoniam contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens litigator quandoque non potest veram negationem probare cum negantis factum per rerum naturam nulla sit directa probatio ne falsitas veritati praeiudicet aut iniquitas praevaleat aequitati statuimus ut tam in ordinario iudicio quam extraordinario iudex semper adhibeat aut publicam si potest habere personam aut duos viros idoneos qui fideliter universa iudicii acta conscribant videlicet citationes dilationes recusationes et exceptiones petitiones et responsiones interrogationes confessiones testium depositiones instrumentorum productiones interlocutiones appellationes renunciationes conclusiones et caetera quae occurrunt competenti ordine conscribenda designando loca tempora et personas et omnia sic conscripta partibus tribuantur ita quod originalia penes scriptores remaneant ut si super processu iudicis fuerit suborta contentio per haec possit veritas declarari.

Hoc adhibito moderamine quatenus sic honestis et discretis deferatur iudicibus quod per improvidos et iniquos innocentum iustitia non laedatur.

Iudex autem qui constitutionem istam neglexerit observare si propter eius negligentiam aliquid difficultatis emerserit per superiorem iudicem animadversione debita castigetur nec pro ipsius praesumatur processu nisi quatenus in causa legitimis constiterit documentis.

Saepe contingit quod spoliatus iniuste per spoliatorem in alium re translata dum adversus possessorem non subvenitur per restitutionis beneficium spoliato commodo possessionis amisso propter difficultatem probationis ius proprietatis amittit effectum.

Unde non obstante civilis iuris rigore sancimus ut si quis de caetero scienter rem talem acceperit cum spoliatori quasi succedat in vitium eo quod non multum intersit praesertim quoad periculum animae detinere iniuste ac invadere alienum contra possessorem huiusmodi spoliato per restitutionis beneficium succurratur.

Contingit interdum quod cum actori ob contumaciam partis adversae adiudicatur causa rei servandae possessio propter rei potentiam sive dolum actor infra annum rem custodiendam nancisci non potest vel nactam amittit et sic cum secundum assertionem multorum verus non efficeretur post lapsum anni possessor reportat commodum de malitia sua reus.

Ne igitur contumax melioris quam obediens conditionis exsistat de canonica aequitate sancimus ut in casu praemisso actor verus constituatur elapso anno possessor.

Ad haec generaliter prohibemus ne super rebus spiritualibus compromittatur in laicum quia non decet ut laicus in talibus arbitretur.

Quoniam omne quod non est ex fide peccatum est synodali iudicio definimus ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis cum sit generaliter omni constitutioni atque consuetudini derogandum quae absque mortali non potest observari peccato.

Unde oportet ut qui praescribit in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.

Sicut volumus ut iura clericorum non usurpent laici ita velle debemus ne clerici iura sibi vindicent laicorum.

Quocirca universis clericis interdicimus ne quis praetextu ecclesiasticae libertatis suam de caetero iurisdictionem extendat in praeiudicium iustitiae saecularis sed contentus exsistat constitutionibus scriptis et consuetudinibus hactenus approbatis ut quae sunt Caesaris reddantur Caesari et quae sunt dei deo recta distributione reddantur.

Nimis de iure divino quidam laici usurpare conantur cum viros ecclesiasticos nihil temporale detinentes ab eis ad praestandum sibi fidelitatis iuramenta compellunt.

Quia vero secundum apostolum servus suo domino stat aut cadit sacri auctoritate concilii prohibemus ne tales clerici personis saecularibus praestare cogantur huiusmodi iuramentum.

Cum laicis quamvis religiosis disponendi de rebus ecclesiasticis nulla sit attributa potestas quos subsequendi manet necessitas non auctoritas imperandi dolemus sic in quibusdam ex illis refrigescere caritatem quod immunitatem ecclesiasticae libertatis quam nedum sancti patres sed etiam principes saeculares multis privilegiis munierunt non formidant suis constitutionibus vel potius confictionibus impugnare non solum de feudorum alienatione ac aliarum possessionum ecclesiasticarum et usurpatione iurisdictionum sed etiam de mortuariis necnon et aliis quae spirituali iuri videntur annexa illicite praesumendo.

Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitati consulere ac tantis gravaminibus providere constitutiones huiusmodi et vindicationes feudorum seu aliorum bonorum ecclesiasticorum sine legitimo ecclesiasticarum personarum assensu praesumptas occasione constitutionis laicae potestatis cum non constitutio sed destitutio vel destructio dici possit necnon usurpatio iurisdictionum sacri approbatione concilii decernimus non tenere praesumptoribus per censuram ecclesiasticam compescendis.

In quibusdam provinciis ecclesiarum patroni seu vicedomini et advocati se in tantam insolentiam erexerunt quod non solum cum vacantibus debet ecclesiis de pastoribus idoneis provideri difficultates ingerunt et malitias verum etiam de possessionibus et aliis bonis ecclesiasticis pro sua voluntate ordinare praesumunt et quod horrendum est dicere in necem praelatorum prorumpere non formidant.

Cum igitur quod ad defensionis subsidium est inventum ad depressionis dispendium non debeat retorqueri prohibemus expresse ne patroni vel advocati seu vicedomini super praemissis de caetero plus usurpent quam reperiatur in iure permissum.

Et si contra praesumpserint districtissime per severitatem canonicam compescantur.

Sacri nihilominus concilii approbatione statuimus quatenus si patroni vel advocati aut feudatarii seu vicedomini seu alii beneficiati alicuius ecclesiae rectorem vel clericum alium ipsius ecclesiae per se vel per alios occidere vel mutilare ausu nefando praesumpserint patroni ius patronatus advocati advocatiam feudatarii feudum vicedomini vicedominatum beneficiati beneficium prorsus amittant.

Et ne minus vindictae quam excessus memoria prorogetur non solum de praemissis nil perveniat ad heredes sed etiam usque ad quartam generationem posteritates talium in clericorum collegium nullatenus admittantur nec in regularibus domibus alicuius praelationis assequantur honorem nisi cum eis fuerit misericorditer dispensatum.

Adversus consules ac rectores civitatum et alios qui ecclesias et viros ecclesiasticos talliis seu collectis et exactionibus aliis aggravare nituntur volens immunitati ecclesiasticae Lateranense concilium providere praesumptionem huiusmodi sub anathematis districtione prohibuit transgressores et fautores eorum excommunicationi praecipiens subiacere donec satisfactionem impendant competentem.

Verum si quando forsan episcopus simul cum clericis tantam necessitatem vel utilitatem prospexerint ut absque ulla coactione ad relevandas utilitates vel necessitates communes ubi laicorum non suppetunt facultates subsidia per ecclesias duxerint conferenda praedicti laici humiliter et devote recipiant cum actionibus gratiarum.

Propter imprudentiam tamen quorundam Romanum prius consulant pontificem cuius interest communibus utilitatibus providere.

Quoniam vero nec sic quorundam malitia contra dei ecclesiam conquievit adicimus ut constitutiones et sententiae quae ab excommunicatis huiusmodi vel de ipsorum mandato fuerint promulgatae inanes et irritae habeantur nullo unquam tempore valiturae.

Caeterum quia fraus et dolus alicui patrocinari non debent nullus vano decipiatur errore ut infra tempus regiminis sustineat anathema quasi post illud non sit ad satisfactionem debitam compellendus.

Nam et ipsum qui satisfacere recusaverit et successorem ipsius si non satisfecerit infra mensem manere decernimus ecclesiastica censura conclusum donec satisfecerit competenter cum succedat in onere qui substituitur in honore.

Sacro approbante concilio prohibemus ne quis in aliquem excommunicationis sententiam nisi competenti commonitione praemissa et praesentibus idoneis personis per quas si necesse fuerit possit probari monitio promulgare praesumat.

Quod si contra praesumpserit etiamsi iusta fuerit excommunicationis sententia ingressum ecclesiae per mensem unum sibi noverit interdictum alia nihilominus poena mulctandus si visum fuerit expedire.

Caveat etiam diligenter ne ad excommunicationem cuiusquam absque manifesta et rationabili causa procedat.

Ad quam si forte taliter processerit et requisitus humiliter processum huiusmodi non curaverit absque gravamine revocare gravatus apud superiorem deponat de iniusta excommunicatione querelam.

Quod si absque periculo morae potest ad excommunicatorem illum cum suo mandato remittat infra competentem terminum absolvendum alioquin ipse per se vel per alium prout viderit expedire sufficienti cautione recepta munus ei absolutionis impendat.

Cum que adversus excommunicatorem de iniusta excommunicatione constiterit excommunicator condemnetur excommunicato ad interesse alias nihilominus si culpae qualitas postulaverit superioris arbitrio puniendus cum non levis sit culpa tantam infligere poenam insonti nisi forsan erraverit ex causa probabili maxime si laudabilis opinionis existat.

Verum si contra excommunicationis sententiam nihil rationabile fuerit a conquerente probatum et idem super iniusta conquestionis molestia per poenam ad interesse vel alias secundum superioris arbitrium condemnetur nisi forsan et ipsum probabilis error excuset et super eo pro quo iusta fuerit excommunicatione ligatus per cautionem receptam satisfacere compellatur vel in pristinam reducatur sententiam usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observandam.

Si vero iudex suum recognoscens errorem paratus sit talem revocare sententiam et is pro quo lata fuerit ne absque satisfactione revocet illam appellet appellationi non deferat in hac parte nisi talis sit error de quo merito possit dubitari.

Et tunc sufficienti cautione recepta quod coram eo ad quem exstitit appellatum vel delegato ab ipso iuri parebit excommunicatum absolvat sic que poenae praescriptae minime subiacebit cavens omnino ne voluntate perversa in alterius praeiudicium mentiatur errorem si districtionis canonicae vult effugere ultionem.

Cum speciali sit prohibitione provisum ne quis in aliquem excommunicationis sententiam nisi competenti commonitione praemissa promulgare praesumat volentes etiam providere ne forte commonitus frustratoriae recusationis vel appellationis obtentu monentis declinare possit examen statuimus quod si allegaverit se iudicem habere suspectum coram eodem causam iustae suspicionis assignet.

Et ipse cum adversario vel si forte adversarium non habeat cum iudice arbitros communiter eligat aut si forte communiter convenire non possunt eligant absque malitia ipse unum et ille alium qui de suspicionis causa cognoscant.

Et si nequiverint in unam concordare sententiam advocent tertium ut quod duo ex ipsis decreverint robur obtineat firmitatis.

Sciant quoque se ad id fideliter exequendum ex iniuncto a nobis in virtute obedientiae sub attestatione divini iudicii districto praecepto teneri.

Causa vero suspicionis legitima coram ipsis infra competentem terminum non probata sua iurisdictione iudex utatur.

At ipsa probata legitime de recusatoris assensu personae idoneae committat negocium recusatus vel ad superiorem transmittat ut in eo ipse procedat secundum quod fuerit procedendum.

Porro commonito ad appellationem convolante si eius excessus evidentia rei vel ipsius confessione aut alio modo legitime fuerit manifestatus cum appellationis remedium non sit ad defensionem iniquitatis sed in praesidium innocentiae institutum non est provocationi huiusmodi deferendum.

Excessu quoque dubio exsistente ne frivolae appellationis diffugio appellans iudicis processum impediat coram eodem probabilem causam appellationis exponat talem videlicet quae si foret probata deberet legitima reputari. Et tunc si habuerit adversarium infra terminum secundum locorum distantiam et temporis qualitatem et naturam negotii ab eodem iudice moderandum appellationis causam prosequatur.

Quam si prosequi non curaverit ex ipse iudex non obstante appellatione procedat.

Nullo autem adversario comparente cum ex suo iudex procedat officio appellationis causa coram superiore probata superior suae iurisdictionis officium exequatur.

Sed si appellans in eius probatione defecerit ad eum a quo ipsum malitiose appellasse constiterit remittatur.

Caeterum has duas constitutiones praemissas nolumus ad regulares extendi qui suas habent observantias speciales.

Sub interminatione divini iudicii penitus interdicimus ut causa cupiditatis nullus audeat excommunicationis vinculo aliquem innodare vel absolvere innodatum in illis maxime regionibus in quibus ex consuetudine cum excommunicatus absolvitur pecuniaria poena mulctatur.

Statuentes ut cum excommunicationis sententiam iniustam fuisse constiterit excommunicator ad restituendam pecuniam sic extortam per censuram ecclesiasticam compellatur et nisi probabili fuerit errore deceptus tantumdem iniuriam passo persolvat et si forte solvendo non fuerit animadversione alia castigetur.

Non debet reprehensibile iudicari si secundum varietatem temporum statuta quandoque varientur humana praesertim cum urgens necessitas vel evidens utilitas id exposcit quoniam ipse deus ex his quae in veteri testamento statuerat nonnulla mutavit in novo.

Cum igitur prohibitiones de coniugio in secundo et tertio affinitatis genere minime contrahendo et de sobole suscepta ex secundis nuptiis cognationi viri non copulanda prioris et difficultatem frequenter inducant et aliquando periculum pariant animarum ut cessante prohibitione cesset effectus constitutiones super hoc editas sacri approbatione concilii revocantes praesenti constitutione decernimus ut sic contrahentes de caetero libere copulentur.

Prohibitio quoque copulae coniugalis quartum consanguinitatis et affinitatis gradum de caetero non excedat quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest absque gravi dispendio huiusmodi prohibitio generaliter observari.

Quaternarius enim numerus bene congruit prohibitioni coniugii corporalis de quo dicit apostolus quod vir non habet potestatem sui corporis sed mulier neque mulier habet potestatem sui corporis sed vir quia quatuor sunt humores in corpore quod constat ex quatuor elementis.

Cum ergo iam usque ad quartum gradum prohibitio coniugalis copulae sit restricta eam ita esse volumus perpetuam non obstantibus constitutionibus super hoc dudum editis vel ab aliis vel a nobis ut si qui contra prohibitionem huiusmodi praesumpserint copulari nulla longinquitate defendantur annorum cum diuturnitas temporum non minuat peccatum sed augeat tanto que graviora sint crimina quanto diutius infelicem detinent animam alligatam.

Cum inhibitio copulae coniugalis sit in tribus ultimis gradibus revocata eam in aliis volumus districte observari.

Unde praedecessorum nostrorum inhaerendo vestigiis clandestina coniugia penitus inhibemus prohibentes etiam ne quis sacerdos talibus interesse praesumat.

Quare specialem quorundam locorum consuetudinem ad alia generaliter prorogando statuimus ut cum matrimonia fuerint contrahenda in ecclesiis per presbyteros publice proponantur competenti termino praefinito ut infra illum qui voluerit et valuerit legitimum impedimentum opponat.

Et ipsi presbyteri nihilominus investigent utrum aliquod impedimentum obsistat.

Cum autem probabilis apparuerit coniectura contra copulam contrahendam contractus interdicatur expresse donec quid fieri debeat super eo manifestis constiterit documentis.

Si qui vero huiusmodi clandestina vel interdicta coniugia inire praesumpserint in gradu prohibito etiam ignoranter soboles de tali coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur de parentum ignorantia nullum habitura subsidium cum illi taliter contrahendo non expertes scientiae vel saltem affectatores ignorantiae videantur.

Pari modo illegitima proles censeatur si ambo parentes impedimentum scientes legitimum praeter omne interdictum in conspectu ecclesiae contrahere praesumpserint.

Sane parochialis sacerdos qui tales coniunctiones prohibere contempserit aut quilibet etiam regularis qui eis praesumpserit interesse per triennium ab officio suspendatur gravius puniendus si culpae qualitas postulaverit.

Sed et iis qui taliter copulari praesumpserint etiam in gradu concesso condigna poenitentia iniungatur.

Si quis autem ad impediendum legitimam copulam malitiose impedimentum obiecerit ecclesiasticam non effugiet ultionem.

Licet ex quadam necessitate praeter communem formam alias fuerit institutum ut in consanguinitatis et affinitatis gradibus computandis valeret testimonium de auditu cum propter brevem hominum vitam testes de visu deponere non valerent usque ad gradum septimum computando quia tamen pluribus exemplis et certis experimentis didicimus ex hoc multa pericula contra legitima coniugia provenisse statuimus ne super hoc recipiantur testes de caetero de auditu cum iam quartum gradum prohibitio non excedat nisi personae graves exstiterint quibus fides merito sit adhibenda et ante motam litem testificata didicerint ab antiquioribus quidem suis non utique uno cum non sufficeret ille si viveret sed duobus ad minus nec ab infamibus et suspectis sed a fide dignis et omni exceptione maioribus.

Cum satis videretur absurdum illos admitti quorum repellerentur actiones.

Nec tamen si unus a pluribus vel infames ab hominibus bonae famae acceperint quod testentur tamquam plures et idonei testes debent admitti cum etiam secundum solitum ordinem iudiciorum non sufficiat unius testis assertio etiamsi praesidali dignitate praefulgeat et actus legitimi sint infamibus interdicti.

Testes autem huiusmodi proprio iuramento firmantes quod ad ferendum in causa ipsa testimonium odio vel timore vel amore vel commodo non procedant personas expressis nominibus vel demonstratione sive circumlocutione sufficienti designent et ab utroque latere clara computatione gradus singulos distinguant et in suo nihilominus iuramento concludant se accepisse a suis maioribus quod deponunt et credere ita esse.

Sed nec tales sufficiant nisi iurati deponant se vidisse personas saltem in uno praedictorum graduum constitutas pro consanguineis se habere.

Tolerabilius est enim aliquos contra statuta hominum copulatos dimittere quam coniunctos legitime contra statuta domini separare.

In aliquibus regionibus quaedam permixtae sunt gentes quae secundum suos ritus decimas de more non solvunt quamvis censeantur nomine christiano.

His nonnulli domini praediorum ea tribuunt excolenda ut decimis defraudantes ecclesias maiores inde reditus assequantur. Volentes igitur super his ecclesiarum indemnitatibus providere statuimus ut ipsi domini talibus personis et taliter sua praedia excolenda committant quod absque contradictione decimas ecclesiis cum integritate persolvant et ad id si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam compellantur.

Illae quippe decimae necessario sunt solvendae quae debentur ex lege divina vel loci consuetudine approbata.

Cum non sit in homine quod semen serenti respondeat quoniam iuxta verbum apostoli neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat deus ipso quidem de mortificato semine plurimum fructum afferente nimis avare in decimis quidam defraudare nituntur census et tributa quae interdum indecimata praetereuntur de frugibus et primitiis educentes.

Cum autem in signum universalis dominii quasi quodam titulo speciali sibi dominus decimas reservaverit nos et ecclesiarum dispendiis et animarum periculis obviare volentes statuimus ut in praerogativa dominii generalis exactionem tributorum et censuum praecedat solutio decimarum vel saltem hi ad quos census et tributa indecimata pervenerint quoniam res cum onere suo transit ea per censuram ecclesiasticam decimare cogantur ecclesiis quibus iure debentur.

Nuper abbates Cisterciensis ordinis in generali capitulo congregati ad commonitionem nostram provide statuerunt ne de caetero fratres ipsius ordinis emant possessiones de quibus decimae debentur ecclesiis nisi forte pro monasteriis noviter fundandis.

Et si tales possessiones eis fuerint pia fidelium devotione collatae aut emptae pro monasteriis de novo fundandis committant excolendas aliis a quibus ecclesiis decimae persolvantur ne occasione privilegiorum suorum ecclesiae ulterius praegraventur.

Decernimus ergo ut de alienis terris et amodo acquirendis etiam si eas propriis manibus aut sumptibus deinceps excoluerint decimas persolvant ecclesiis quibus ratione praediorum antea solvebantur nisi cum ipsis ecclesiis aliter duxerint componendum.

Nos ergo statutum huiusmodi gratum et ratum habentes hoc ipsum ad alios regulares qui gaudent similibus privilegiis extendi volumus et mandamus ut ecclesiarum praelati proniores et efficaciores exsistant ad exhibendum eis de suis malefactoribus iustitiae complementum eorum que privilegia diligentius et perfectius studeant observare.

Plerique sicut accepimus regulares et clerici seculares interdum cum vel domos locant vel feuda concedunt in praeiudicium parochialium ecclesiarum pactum adiciunt ut conductores et feudatarii decimas eis solvant et apud eosdem eligant sepulturam.

Cum autem id de avaritiae radice procedat pactum huiusmodi penitus reprobamus statuentes ut quicquid fuerit occasione huiusmodi pacti perceptum ecclesiae parochiali reddatur.

Ut privilegia quae quibusdam religiosis personis Romana concessit ecclesia permaneant inconvulsa quaedam in eis declaranda duximus ne minus sane intellecta pertrahant ad abusum propter quem merito possint revocari quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.

Sane quibusdam regularibus sedes apostolica indulsit ut iis qui eorum fraternitatem assumpserint si forsan ecclesiae ad quas pertinent a divinis fuerint officiis interdictae ipsos que mori contingat sepultura ecclesiastica non negetur nisi excommunicati vel nominatim fuerint interdicti suos que confratres quos ecclesiarum praelati apud ecclesias suas non permiserint sepeliri nisi excommunicati vel interdicti fuerint nominatim ipsi ad ecclesias suas deferant tumulandos.

Hoc autem de illis confratribus intelligimus qui vel adhuc manentes in saeculo eorum ordini sunt oblati mutato habitu saeculari vel qui eis inter vivos sua bona dederunt retento sibi quandiu in saeculo vixerint usufructu qui tantum sepeliantur apud ipsorum regularium vel aliorum non interdictas ecclesias in quibus elegerint sepulturam ne si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis dissolvatur pariter et vilescat ecclesiastica disciplina.

Certam tamen et ipsi remissionem obtineant ab apostolica sibi sede concessam.

Illud etiam pro huiusmodi regularibus est indultum ut si qui fratrum suorum qui ab eis missi fuerint ad recipiendas fraternitates sive collectas in quamlibet civitatem castellum vel vicum advenerint si forte locus ille a divinis sit officiis interdictus in eorum iucundo adventu semel in anno aperiantur ecclesiae ut exclusis excommunicatis divina ibi officia celebrentur.

Sic intelligi volumus quod in eadem civitate aut castro vel villa una tantum ecclesia eiusdem ordinis fratribus ut dictum est semel aperiatur in anno.

Quia licet pluraliter dictum sit quod in eorum iucundo adventu aperiantur ecclesiae non tamen ad ecclesias eiusdem loci divisim sed praedictorum locorum coniunctim sano referendum est intellectu ne si hoc modo singulas eiusdem loci ecclesias visitarent nimium vilipendi contingeret sententiam interdicti.

Qui vero contra declarationes praescriptas quicquam sibi praesumpserint usurpare gravi subiaceant ultioni.

Quod nonnullis est religiosis indultum in favorem pontificalis officii ad episcopos extendentes concedimus ut cum commune terrae fuerit interdictum excommunicatis et interdictis exclusis possint quandoque ianuis clausis suppressa voce non pulsatis campanis celebrare officia divina nisi hoc ipsum eis expresse fuerit interdictum.

Verum hoc illis concedimus qui causam aliquam non praestiterint interdicto ne quicquam doli vel fraudis ingesserint tale compendium ad iniquum dispendium pertrahentes.

Quod quibusdam religiosis a sede apostolica est prohibitum volumus et mandamus ad universos extendi ne quis videlicet religiosus absque abbatis et maioris partis sui capituli licentia pro aliquo fideiubeat vel ab alio pecuniam mutuo accipiat ultra summam communi providentia constitutam.

Alioquin non teneatur conventus pro his aliquatenus respondere nisi forte in utilitatem domus ipsius manifeste constiterit redundasse et qui contra statutum istud venire praesumpserit graviori disciplinae subdatur.

Accendentibus ad nos de diversis mundi partibus episcoporum querelis intelleximus graves et grandes quorundam abbatum excessus qui suis finibus non contenti manus ad ea quae sunt episcopalis dignitatis extendunt de causis matrimonialibus cognoscendo iniungendo publicas poenitentias concedendo etiam indulgentiarum literas et similia praesumendo unde contingit interdum quod vilescat episcopalis auctoritas apud multos.

Volentes igitur in iis et episcoporum dignitati et abbatum providere saluti praesenti decreto firmiter prohibemus ne quis abbatum ad talia se praesumat extendere si proprium voluerit periculum evitare nisi forte quisquam eorum speciali concessione vel alia legitima causa super huiusmodi valeat se tueri.

In Lateranensi concilio noscitur fuisse prohibitum ne quilibet regulares ecclesias seu decimas sine consensu episcoporum de manu praesumant recipere laicali nec excommunicatos vel nominatim interdictos admittant aliquatenus ad divina.

Nos autem id fortius inhibentes transgressores condigna curabimus animadversione puniri statuentes nihilominus quatenus in ecclesiis quae ad ipsos pleno iure non pertinent iuxta eiusdem statuta concilii episcopis instituendos presbyteros repraesentent ut illis de plebis cura respondeant.

Ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem.

Institutos vero removere non audeant episcopis inconsultis.

Sane adicimus ut illos repraesentare procurent quos vel conversatio reddit notos vel commendat probabile testimonium praelatorum.

Cum ex eo quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim ostendunt christianae religioni sit detractum saepius ne detrahatur in posterum praesenti decreto statuimus ut antiquae reliquiae amodo extra capsam non ostendantur nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat nisi prius auctoritate Romani pontificis fuerint approbatae.

Praelati vero de caetero non permittant illos qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt vanis figmentis aut falsis decipi documentis sicut et in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit.

Eleemosynarum quoque quaestores quorum quidam se alios mentiendo abusiones nonnullas in sua praedicatione proponunt admitti nisi apostolicas vel dioecesani episcopi literas veras exhibeant prohibemus.

Et tunc praeter id quod in ipsis continebitur literis nihil populo proponere permittantur.

Formam vero quam communiter talibus apostolica sedes indulget duximus exprimendam ut secundum eam dioecesani episcopi suas literas moderentur.

Ea siquidem talis est quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum sive malum fuerit oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire ac aeternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu colligere debeamus in coelis firmam spem fiduciam que tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet in vitam aeternam.

Cum igitur ad sustentationem fratrum et egenorum ad tale confluentium hospitale propriae non suppetant facultates universitatem vestram monemus et exhortamur in domino atque in remissionem vobis iniungimus peccatorum quatenus de bonis a deo vobis collatis pias eleemosynas et grata eis caritatis subsidia erogetis ut per subventionem vestram ipsorum inopiae consulatur et vos per haec et per alia bona quae domino inspirante feceritis ad aeterna possitis gaudia pervenire.

Qui autem ad quaerendas eleemosynas destinantur modesti sint et discreti nec in tabernis aut locis aliis incongruis hospitentur nec inutiles faciant aut sumptuosas expensas caventes omnino ne falsae religionis habitum gestent.

Ad haec quia per indiscretas et superfluas indulgentias quas quidam ecclesiarum praelati facere non verentur et claves ecclesiae contemnuntur et poenitentialis satisfactio enervatur decernimus ut cum dedicatur basilica non extendatur indulgentia ultra annum sive ab uno solo sive a pluribus episcopis dedicetur ac deinde in anniversario dedicationis tempore quadraginta dies de iniunctis poenitentiis indulta remissio non excedat.

Hunc quoque dierum numerum indulgentiarum literas praecipimus moderari quae pro quibuslibet causis aliquoties conceduntur cum Romanus pontifex qui plenitudinem obtinet potestatis hoc in talibus moderamen consueverit observare.

Sicut pro certo didicimus in plerisque locis et a plurimis personis quasi columbas in templo vendentibus fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus episcoporum benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum est que taxatum quantum sit isti vel illi quantum ve alteri vel alii persolvendum et ad cumulum damnationis maioris quidam turpitudinem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam.

Tantum igitur abolere volentes abusum consuetudinem huiusmodi quae magis dicenda est corruptela penitus reprobamus firmiter statuentes ut pro iis sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocumque praetextu exigere ac extorquere praesumat.

Alioquin et qui receperit et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum cum Giezi et Simone condemnetur.

Quoniam simoniaca labes adeo plerasque moniales infecit ut vix aliquas sine pretio recipiant in sorores paupertatis praetextu volentes huiusmodi vitium palliare ne id de caetero fiat penitus prohibemus statuentes ut quaecumque de caetero talem pravitatem commiserit tam recipiens quam recepta sive sit subdita sive praelata sine spe restitutionis de suo monasterio expellatur in locum arctioris regulae ad agendum perpetuam poenitentiam retrudenda.

De his autem quae ante hoc synodale statutum taliter sunt receptae ita duximus providendum ut remotae de monasteriis quae perperam sunt ingressae in aliis locis eiusdem ordinis collocentur.

Quod si propter nimiam multitudinem alibi forte nequiverint commode collocari ne forte damnabiliter in saeculo evagentur recipiantur in eodem monasterio dispensative de novo mutatis prioribus locis et inferioribus assignatis.

Hoc etiam circa monachos et alios regulares decernimus observandum.

Verum ne per simplicitatem vel ignorantiam se valeant excusare praecipimus ut dioecesani episcopi singulis annis hoc faciant per suas dioeceses publicari.

Audivimus de quibusdam episcopis quod decedentibus ecclesiarum rectoribus ipsas interdicto subiciunt nec patiuntur aliquos in eisdem institui donec ipsis certa summa pecuniae persolvatur.

Praeterea cum miles aut clericus domum religionis ingreditur vel apud religiosos eligit sepulturam etiam si nihil loco religioso reliquerit difficultates ingerunt et malitias donec aliquid muneris manus contingat eorum.

Cum igitur non solum a malo sed etiam ab omni specie mali sit secundum apostolum abstinendum exactiones huiusmodi penitus inhibemus.

Quod si quis transgressor extiterit exacta duplicata restituat in utilitates locorum in quorum fuerint soluta dispendium fideliter convertenda.

Ad apostolicam audientiam frequenti relatione pervenit quod quidam clerici pro exequiis mortuorum et benedictionibus nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent.

Et si forte cupiditati eorum non fuerit satisfactum impedimenta fictitia fraudulenter opponunt.

E vero quidam laici laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam pia devotione fidelium introductam ex fermento haereticae pravitatis nituntur infringere sub praetextu canonicae pietatis.

Quapropter et pravas exactiones super his fieri prohibemus et pias consuetudines praecipimus observari statuentes ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta sed per episcopum loci veritate cognita compescantur qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare.

Quanto amplius christiana religio ab exactione compescitur usurarum tanto gravius super his Iudaeorum perfidia inolescit ita quod brevi tempore christianorum exhauriunt facultates.

Volentes igitur in hac parte prospicere christianis ne a Iudaeis immaniter aggraventur synodali decreto statuimus ut si de caetero quocumque praetextu Iudaei a christianis graves et immoderatas usuras extorserint christianorum eis participium subtrahatur donec de immoderato gravamine satisfecerint competenter.

Christiani quoque si opus fuerit per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellantur ab eorum commerciis abstinere.

Principibus autem iniungimus ut propter hoc non sint christianis infesti sed potius a tanto gravamine Iudaeos studeant cohibere. Ac eadem poena Iudaeos decernimus compellendos ad satisfaciendum ecclesiis pro decimis et oblationibus debitis quas a christianis de domibus et possessionibus aliis percipere consueverant antequam ad Iudaeos quocumque titulo devenissent ut sic ecclesiae conserventur indemnes.

In nonnullis provinciis a christianis Iudaeos seu Saracenos habitus distinguit diversitas sed in quibusdam sic quaedam inolevit confusio ut nulla differentia discernantur.

Unde contingit interdum quod per errorem christiani Iudaeorum seu Saracenorum et Iudaei seu Saraceni christianorum mulieribus commisceantur.

Ne igitur tam damnatae commixtionis excessus per velamentum erroris huiusmodi excusationis ulterius possint habere diffugium statuimus ut tales utriusque sexus in omni christianorum provincia et omni tempore qualitate habitus publice ab aliis populis distinguantur cum etiam per Moysen hoc ipsum legatur eis iniunctum.

In diebus autem lamentationis et dominicae passionis in publicum minime prodeant eo quod nonnulli ex ipsis talibus diebus sicut accepimus ornatius non erubescunt incedere ac christianis qui sacratissimae passionis memoriam exhibentes lamentationis signa praetendunt illudere non formidant.

Illud autem districtissime inhibemus ne in contumeliam redemptoris prosilire aliquatenus praesumant.

Et quoniam illius dissimulare non debemus opprobrium qui probra nostra delevit praecipimus praesumptores huiusmodi per principes saeculares condignae animadversionis adiectione compesci ne crucifixum pro nobis praesumant aliquatenus blasphemare.

Cum sit nimis absurdum ut Christi blasphemus in christianos vim potestatis exerceat quod super hoc Toletanum concilium provide statuit nos propter transgressorum audaciam in hoc capitulo innovamus prohibentes ne Iudaei officiis publicis praeferantur quoniam sub tali praetextu christianis plurimum sunt infesti.

Si quis autem officium eis tale commiserit per provinciale concilium quod singulis praecipimus annis celebrari monitione praemissa districtione qua convenit compescatur.

Officiali vero huiusmodi tamdiu christianorum communio in commerciis et aliis denegetur donec in usus pauperum christianorum secundum providentiam dioecesani episcopi convertatur quicquid fuerit adeptus a christianis occasione officii sic suscepti et officium cum pudore dimittat quod irreverenter assumpsit.

Hoc idem extendimus ad paganos.

Quidam sicut accepimus qui ad sacri undam baptismatis voluntarii accesserunt veterem hominem omnino non exuunt ut novum perfectius induant cum prioris ritus reliquias retinentes christianae religionis decorem tali commixtione confundant.

Cum autem scriptum sit maledictus homo qui terram duabus viis ingreditur et indui vestis non debeat lino lana que contexta statuimus ut tales per praelatos ecclesiarum ab observantia veteris ritus omnimodo compescantur ut quos christianae religioni liberae voluntatis arbitrium obtulit salutiferae coactionis necessitas in eius observatione conservet.

Cum minus malum existat viam domini non agnoscere quam post agnitam retroire.

Ad liberandam terram sanctam de manibus impiorum ardenti desiderio adspirantes de prudentum virorum consilio qui plene noverant circunstantias temporum et locorum sacro approbante concilio diffinimus ut ita crucesignati se praeparent quod in calendas iunii sequentis post proximum omnes qui disposuerunt transire per mare conveniant in regnum Siciliae.

Alii sicut oportuerit et decuerit apud Brundusium et alii apud Messanam et partes utrobique vicinas ubi et nos personaliter domino annuente disposuimus tunc adesse quatenus nostro consilio et auxilio exercitus christianus salubriter ordinetur cum benedictione divina et apostolica profecturus.

Ad eundem quoque terminum se studeant praeparare qui proposuerunt per terram proficisci.

Significaturi hoc interim nobis ut eis ad consilium et auxilium legatum idoneum de nostro latere concedamus.

Sacerdotes autem et alii clerici qui fuerint in exercitu christiano tam subditi quam praelati orationi et exhortationi diligenter insistant docentes eos verbo pariter et exemplo ut timorem et amorem semper habeant divinum ante oculos ne quid dicant aut faciant quod divinam maiestatem offendat.

Et si aliquando lapsi fuerint in peccatum per veram poenitentiam mox resurgant gerentes humilitatem cordis et corporis et tam in victu quam in vestitu mediocritatem servantes dissensiones et aemulationes omnino vitando rancore ac livore a se penitus relegatis ut sic spiritualibus et materialibus armis muniti adversus hostes fidei securius praelientur non de sua praesumentes potentia sed de divina virtute sperantes.

Ipsis autem clericis indulgemus ut beneficia sua integre percipiant per triennium ac si essent in ecclesiis residentes et si necesse fuerit ea per idem tempus pignori valeant obligare.

Ne igitur hoc sanctum propositum impediri vel retardari contingat universis ecclesiarum praelatis districte praecipimus ut singuli per loca sua illos qui signum crucis deposuerunt resumere ac tam ipsos quam alios crucesignatos et quos adhuc signari contigerit ad reddendum vota sua domino diligenter moneant et inducant et si necesse fuerit per excommunicationis in personas et interdicti sententias in terras eorum omni tergiversatione cessante compellant illis dumtaxat exceptis quibus tale impedimentum occurrerit propter quod secundum sedis apostolicae providentiam votum eorum commutari debeat merito vel differri.

Ad haec ne quid in negotio Iesu Christi de contingentibus omittatur volumus et mandamus ut patriarchae archiepiscopi episcopi abbates et alii qui curam obtinent animarum studiose proponant sibi commissis verbum crucis obsecrantes per patrem et filium et spiritum sanctum unum solum verum aeternum deum reges duces principes marchiones comites et barones alios que magnates necnon communiones civitatum villarum oppidorum ut qui personaliter non accesserint in subsidium terrae sanctae competentem conferant numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis secundum proprias facultates in remissionem peccatorum suorum prout in generalibus literis est expressum et ad maiorem cautelam etiam inferius exprimetur.

Huius remissionis volumus esse participes non solum eos qui naves proprias exhibent sed etiam illos qui propter hoc opus naves studuerint fabricare.

Renuentibus autem si qui forte tam ingrati fuerint domino deo nostro ex parte apostolica firmiter protestemur ut sciant se super hoc nobis in novissimo districti examinis die coram tremendo iudice responsuros prius tamen considerantes qua conscientia qua ve securitate confiteri poterunt coram unigenito dei filio Iesu Christo cui omnia pater dedit in manus si ei pro peccatoribus crucifixo servire renuerint in hoc negocio quasi proprie sibi proprio cuius munere vivunt cuius beneficio sustentantur quin etiam cuius sanguine sunt redempti.

Ne vero in humeros hominum onera gravia et importabilia imponere videamur quae digito nostro movere nolimus similes illis qui dicunt utique sed non faciunt ecce nos de his quae ultra necessaria et moderatas expensas potuimus reservare triginta milia librarum in hoc opus concedimus et donamus praeter navigium quod crucesignatis de urbe atque vicinis partibus conferimus assignaturi nihilominus ad hoc ipsum tria millia marcarum argenti quae apud nos de quorundam fidelium eleemosynis remanserunt aliis in necessitates et utilitates praedictae terrae per manus felicis memoriae abbatis hierosolymitani patriarchae ac magistrorum templi et hospitalis fideliter distributis.

Cupientes autem alios ecclesiarum praelatos necnon clericos universos et in merito et in praemio habere participes et consortes ex communi concilii approbatione statuimus ut omnes omnino clerici tam subditi quam praelati vigesimam partem ecclesiasticorum proventuum usque ad triennium conferant in subsidium terrae sanctae per manus eorum qui ad hoc apostolica fuerint providentia ordinati.

Quibusdam dumtaxat religiosis exceptis ab hac praetaxatione merito eximendis illis similiter qui assumpto vel assumendo crucis signaculo sunt personaliter profecturi.

Nos autem et fratres nostri sanctae Romanae ecclesiae cardinales plenarie decimam persolvemus sciant que se omnes ad hoc fideliter observandum per excommunicationis sententiam obligatos ita quod illi qui super hoc fraudem scienter commiserint sententiam excommunicationis incurrant.

Sane quia iusto iudicio coelestis imperatoris obsequiis inhaerentes speciali decet praerogativa gaudere cum tempus proficiscendi annum excedat in modico crucesignati vel a collectis vel talliis aliis que gravaminibus sint immunes quorum personas et bona post crucem assumptam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Statuentes ut sub archiepiscoporum episcoporum ac omnium praelatorum ecclesiae defensione consistant propriis nihilominus protectoribus ad hoc specialiter deputandis ita ut donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur integra maneant et quieta.

Et si quisquam contra praesumpserit per censuram ecclesiasticam compescatur.

Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras iuramento tenentur adstricti creditores eorum ut remittant eis praestitum iuramentum et ab usurarum exactione desistant eadem praecipimus districtione compelli.

Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum eum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus.

Iudaeos vero ad remittendas usuras per saecularem compelli praecipimus potestatem et donec illas remiserint ab universis Christi fidelibus per excommunicationis sententiam eis omnino communio denegetur.

His autem qui Iudaeis debita solvere nequeunt in praesenti sic principes saeculares utili dilatione provideant quod post iter arreptum usquequo de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur usurarum incommoda non incurrant compulsis Iudaeis proventus pignorum quos interim ipsi perceperint in sortem expensis deductis necessariis computare.

Cum huiusmodi beneficium non multum videatur habere dispendii quod solutionem sic prorogat quod debitum non absorbet.

Porro ecclesiarum praelati qui in exhibenda iustitia crucesignatis et eorum familiis negligentes exstiterint sciant se graviter puniendos.

Caeterum quia cursarii et piratae nimium impediunt subsidium terrae sanctae capiendo et expoliando transeuntes ad illam et redeuntes ab ipsa nos speciales adiutores et fautores eorum excommunicationis vinculo innodamus sub interminatione anathematis inhibentes ne quis cum eis scienter communicet aliquo venditionis vel emptionis contractu et iniungentes rectoribus civitatum et locorum suorum ut eos ab hac iniquitate revocent et compescant.

Alioquin quia nolle perturbare perversos nihil aliud est quam fovere nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare in personas et terras eorum per ecclesiarum praelatos severitatem ecclesiasticam volumus et praecipimus exerceri.

Excommunicamus praeterea et anathematizamus illos falsos et impios christianos qui contra ipsum Christum et populum christianum Saracenis arma ferrum et lignamina deferunt galearum.

Eos etiam qui galeas eis vendunt vel naves qui que in piraticis Saracenorum navibus curam gubernationis exercent vel in machinis aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt consilium vel auxilium in dispendium terrae sanctae ipsarum rerum suarum privatione mulctari et capientium servos fore censemus.

Praecipientes ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festivis huiusmodi sententia innovetur et talibus gremium non aperiatur ecclesiae nisi totum quod ex substantia tam damnata perceperint et tantundem de sua in subsidium praedictae terrae transmiserint ut aequo iudicio in quo deliquerint puniantur.

Quod si forte solvendo non fuerint alias sic reatus talium castigetur quod in poena ipsorum aliis interdicatur audacia similia praesumendi.

Prohibemus insuper omnibus christianis et sub anathemate interdicimus ne in terras Saracenorum qui partes orientales inhabitant usque ad quadriennium transmittant aut transvehant naves suas ut per hoc volentibus transfretare in subsidium terrae sanctae maior navigii copia praeparetur et Saracenis praedictis subtrahatur auxilium quod eis consuevit ex hoc non modicum provenire.

Licet autem torneamenta sint in diversis conciliis sub certa poena generaliter interdicta quia tamen hoc tempore crucis negotium per ea plurimum impeditur nos illa sub poena excommunicationis firmiter prohibemus usque ad triennium exerceri.

Quia vero ad hoc negotium exequendum est permaxime necessarium ut principes populi christiani adinvicem pacem observent sancta universali synodo suadente statuimus ut saltem per quadriennium in toto orbe christiano servetur pax generaliter ita quod per ecclesiarum praelatos discordantes reducantur ad plenam pacem aut firmam treguam inviolabiliter observandam.

Et qui acquiescere forte contempserint per excommunicationem in personas et interdictum in terras arctissime compellantur nisi tanta fuerit iniuriarum malitia quod ipsi tali non debeant pace gaudere.

Quod si forte censuram ecclesiasticam vilipenderint poterunt non immerito formidare ne per auctoritatem ecclesiae circa eos tanquam perturbatores negocii crucifixi saecularis potentia inducatur.

Nos igitur omnipotentis dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi ex illa quam nobis licet indigne deus ligandi atque solvendi contulit potestate omnibus qui laborem propriis personis subierint et expensis plenam suorum peccaminum de quibus liberaliter fuerint corde contriti et ore confessi veniam indulgemus et in retributione iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum.

Eis autem qui non in personis propriis illuc accesserint sed in suis dumtaxat expensis iuxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinarint et illis similiter qui licet in alienis expensis in propriis tamen personis accesserint plenam suorum concedimus veniam peccatorum.

Huius quoque remissionis volumus et concedimus esse participes iuxta qualitatem subsidii et devotionis affectum omnes qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis congrue ministrabunt aut consilium et auxilium impenderint opportunum.

Omnibus etiam pie proficiscentibus in hoc opere communi universalis synodus omnium beneficiorum suorum suffragium impartitur ut eis digne proficiat ad salutem.