Jump to content

Concilium Latunense (673-675)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Latunense (673-675)
673-675
editio: incognita
fons: []
Concilium Latunense (673-675)

Dum auspice Domino, qui suis dixit discipulis: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ego sum in medio eorum, et ortodoxorum trecentorum decem et octo episcoporum replevit corda, ut sanctæ æcclesie stabilitate firmarent atque mandatis divinis instituerent, nos Latina in præsentia gloriosisimi principis nostri domni Childerici regis congregati eramus, præcepit, ut, quod sanctisimi patres quinque principalibus synodis congregati pro statui sanctæ æcclesie seu fidei firmitate roborandam ipsi definierunt atque sanxerunt vel nostre memoriæ ad erudiendam cunctam fidelium multitudinem reliquerunt, nobis quoque stabilire atque conservare in omnibus firma stabilitate per succidua tempora conveniat. Hoc namque specialius ad religionem nostram pertinet:

Ut episcopi postposita et abiecta secularia sub sanctæ conversationis studio canonice vivant.

Ut nullus episcoporum seu clericorum arma more seculario ferre præsumat.

III.

[recensere]

Ut nullus episcopus causas perferat nisi per advocatum, ne, dum causarum tumultus nititur exercere, a fomitem iracundiæ semet ipsum videatur erigere.

Mulierem sane aliam nisi iuxta scripturarum patrum instituta nullus clericorum in propria domum abere præsumat.

Ut etas legitima et electio, populi tam consensus ad episcopum instituendum iuxta canonica decreta expectetur.

Ut duo episcopi in una civitate non sint nisi peregrinus.

VII.

[recensere]

Ut nullus clericum alterius absque literas episcopi aut abatis sui præsumat recipere, nec monachi sine sacris aut literas, ut diximus, per patrias vacare aut discurrere præsumant.

VIII.

[recensere]

Pascha vero vel nativitatem Domini seu quinquagesimæ festissimos dies ad eorum civitates omnes episcopi tenere debeant, id autem tum tantum, nisi ordinatio regis eum arcescere fecerit itinere.

Ut laici homines in seculare habitu constituti in arcepresbiterii honore per parrochias non instituantur.

Episcopi, qui modo spiritualiter non vivunt, ut infra constitutum tempus se debeant cohercere vel emendare aut certe de oficio regradentur.

Hoc specialius placuit adserendum, ut senodalis concilius medio mense Septembrio, quod evenit in anno quarto decimo regnante domno nostro Childerico rege, ubi iussum fuerit, celebretur.

XII.

[recensere]

Feminæ sane, quæ earum viros amiserint et ad viduitatem studio priscam consuetudinem atque veste mutata permanere voluerint, sub tuitionem principis habeantur. Certe si sacrum velamen susceperint eligere, in monasterio recludantur.

XIII.

[recensere]

Illas vero, quas Domini sacerdotes religioso ordine vivere cognoverint, liceat eis in domibus earum caste pieque conversare; ut vero, si neglegentes de castitate earum extiterint, ad eas revertentes in monasterio trudantur.

XIV.

[recensere]

Illas vero, quas Domini sacerdotes religioso ordine vivere cognoverint, liceat eis in domibus earum caste pieque conversare; ut vero, si neglegentes de castitate earum extiterint, ad eas revertentes in monasterio trudantur.

Ut episcopi, presbiteri vel diaconi venationes more seculario exercere non præsumant. Quod si fecerint, priorum canonum institutis corrigantur.

XVI.

[recensere]

Ut episcopi, iuxta quod canones monent, sucessorem sibi eligere non præsumant, nisi ipse remotus et exutus ab omnibus rebus æclesiasticis fuerit.

XVII.

[recensere]

Episcopos vero seu abbates, qui propriis culpis notanter damnati sunt aut ab ecclesiis eorum sponte remoti sunt, nullo modo ad proprias æcclesias vel onores decrevimus revertendos.

XVIII.

[recensere]

Hoc omnino decernimus atque sumopere instituimus, ut, quicunque episcopus ecclesie præesse videtur, omnibus Dominicis diebus vel sollemnitatibus sanctis plebe sibi comissa prædicatione divina adloquatur et sacrata intentione prævigilet, ut gregem sibi comisso alimentis spiritalibus foveat.

XIX.

[recensere]

Et quoniam ad sanctam sinodum in notitiam pervenit, quod, si monachi in monasterio enutriti vacando per diversa loca discurrant, eos quidam in eorum comunione suscipiant, idcirco placuit convenire, ut nullus monachum alterius sine comitatum abatis sui vel literas comendaticias suscipere præsumat.

Quod si quispiam post hanc definitionem temerare conaverit, placuit eum anno integro a communione suspendi.

XXI.

[recensere]

Si quis episcopus in sinodo comonitus venire neglexerit præcipue id, quod ad anc definitionem sanctis canonibus decernitur, eorum cannonum regulis cœrceatur.

XXII.

[recensere]

Si quis episcopus sucessorem sibi contra decreta canonum subrogaverit, ipse a proprio gradu decedat mutata vita contemtus. Constituimus vero, ut canonicæ ministerium sibi comissum devotæ impleat.