Hincmarus Remensis epistola: Et in synodo apud Liptinas habito, cui sub Karlomanno principe Georgius episcopus et Iohannes sacellarius ac sanctus Bonifacius ex præcepto Zachariæ papæ consederunt, legitur: Ut si vir mulieri desponsatæ, dotatæ ac publicis nuptiis ductæ debitum coniugale non potuerit reddere et hoc aut amborum confessione aut certa qualibet adprobatione fuerit manifestum, ut separentur et mulier, si continere nequiverit, alteri viro legaliter nubat.
Fulbertus Carnotensis epistola: Invenitur ergo statutum in concilio Leptinensi capite septimo sub Zacharia papa sub principe Carlomagno hoc modo: Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore et alteram non accipiat. Simili modo et mulier alterum non accipiat. Item in eodem: Nullus proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit; ubi autem factum fuerit, separentur.
I.
[recensere]Modo autem in hoc synodali conventu, qui congregatus est ad Kalendas Martias in loco, qui dicitur Liftinas, omnes venerabiles sacerdotes Dei et comites et præfecti prioris synodus decreta consentientes firmaverunt, se inplere velle et observare promiserunt. Et omnis æcclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbiteri et diaconi cum clericis, suscipientes antiquorum patrum canones, promiserunt se velle æcclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates et monachi receperunt sancti patris Benedicti regulam ad restaurandam normam regularis vitæ. Fornicatores et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, præcipimus inde tollere et ad pœnitentiam redigere; et si post hanc definicionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris synodus iudicium sustineant; similiter et monachi et nonne.
II.
[recensere]Statuimus quoque cum consilio servorum Dei et populi Christiani propter inminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, que in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem æcclesialis pecuniæ in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus, id est duodecim denarii, ad æcclesiam vel ad monasterium reddatur; eo modo ut, si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, æcclesia cum propria pecunia revestita sit, et iterum, si necessitas cogat, ut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Et omnino observetur, ut æcclesia vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario præstita sit, sed, si paupertas cogat, æcclesiæ et domui Dei reddatur integra possessio.
III.
[recensere]Similiter præcipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, que non sint legitima, prohibeantur et emendentur episcoporum iudicio, et ut mancipia Christiana paganis non tradantur.
IV.
[recensere]Decrevimus quoque, quod et pater meus ante præcipiebat, ut, qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et damnetur quindecim solidis.