I.
[recensere]Hincmari epistola ad Carolum Calvum.: Quæ siquidem capitula in conventu episcoporum habito in territorio Tullensi in villa, quæ dicitur Saponarias, ante biduum quam vobis porrecta fuerint, sunt recitata, proferente et deponente ea sinodo domno Remigio Lugdunensium archiepiscopo. Quæ, sicut dixit et in epigrammate eorundem capitulorum continetur, in hoc ipso anno in Kalendis nihilominus ibidem descriptis et in suburbio Lingonicæ urbis ad instructionem dominici populi ipse et sibi comprovinciales episcopi ediderunt.
II.
[recensere]Hincmari archiepiscopi Remensis ad episcopos Galliæ.: Hæc capitula, in synodo Tullensis territorii primo relecta et a quibusdam fratribus refutata, sequenti autem opere catholicorum doctrina sunt plenius confutata. Capitulorum autem quarti et quinti ab aliorum perversitate diversitas in subsequenti opusculo consequenter est vigesimo secundo et trigesimo quinto capitulis explanata.