Concilium Lugdunense I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Concilium Lugdunense I
1245
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia

Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Lugdunense I a. 1245

Innocentius episcopus servus servorum Dei sacro praesente concilio ad rei memoriam sempiternam.

Ad apostolicae dignitatis apicem licet indigni dignatione divinae maiestatis assumpti, omnium christianorum curam vigili sedula que solertia gerere ac intimae considerationis oculo singulorum discernere merita et providae deliberationis statera librare debemus, ut quos iusti vigor examinis dignos ostenderit, congruis attollamus favoribus, quos autem reos poenis debitis deprimamus, appendentes semper meritum et praemium aequa lance, retribuendo cuique iuxta qualitatem operis, poenae vel gratiae quantitatem.

Sane cum dira guerrarum commotio nonnullas professionis christianae provincias diutius afflixisset, nos toto cupientes mentis affectu tranquillitatem et pacem ecclesiae sanctae Dei ac generaliter cuncto populo christiano, ad praecipuum principem saecularem, huiusmodi dissensionis et tribulationis actorem, a felicis recordationis Gregorio papa praedecessore nostro pro suis excessibus anathematis vinculo innodatum, speciales nuntios, magnae auctoritatis viros, videlicet venerabiles fratres Petrum Albanensem, tunc Rothomagensem archiepiscopum, et Guillelmum Sabinensem, tunc quondam Mutinensem, episcopos ac dilectum filium nostrum Guillelmum basilicae Duodecim apostolorum presbyterum cardinalem, tunc abbatem sancti Facundi, qui salutem zelabantur ipsius, duximus destinandos, facientes sibi proponi per ipsos, quod nos et fratres nostri quantum in nobis erat pacem per omnia se cum habere necnon cum omnibus hominibus optabamus, parati sibi pacem et tranquillitatem dare ac mundo etiam universo.

Et quia praelatorum, clericorum omnium que aliorum, quos detinebat captivos, et omnium tam clericorum quam laicorum, quos coeperat in galeis, restitutio poterat esse pacis plurimum inductiva, eum ut illos restitueret, cum hoc idem tam ipse quam sui nuntii, antequam ad apostolatus vocati essemus officium, promisissent, rogari et peti ab ipso fecimus per eosdem ac proponi insuper, quod iidem parati pro nobis erant audire et tractare pacem ac etiam audire satisfactionem, quam facere vellet princeps de omnibus, pro quibus vinculo erat excommunicationis astrictus, et offerri praeterea, quod si ecclesia eum in aliquo contra debitum laeserat, quod non credebat, parata erat corrigere ac in statum debitum reformare.

Et si diceret ipse, quod in nullo contra iustitiam laeserat ecclesiam vel quod nos eum contra iustitiam laesissemus, parati eramus vocare reges, praelatos et principes tam ecclesiasticos quam saeculares ad aliquem tutum locum, ubi per se vel solemnes nuntios convenirent, erat que parata ecclesia de consilio concilii sibi satisfacere, si eum laesisset in aliquo, ac revocare sententiam, si quam contra ipsum iniuste tulisset, et cum omni mansuetudine ac misericordia, quantum cum Deo et honore suo fieri poterat, recipere de iniuriis et offensis ipsi ecclesiae suis que per eum irrogatis gatis satisfactionem ab ipso.

Volebat etiam ecclesia omnes amicos suos sibi que adhaerentes in pace ponere plena que securitate gaudere, ut numquam hac occasione possent aliquod subire discrimen.

Sed licet sic apud eum pro pace paternis monitis et precum insistere curaverimus lenitate, idem tamen Pharaonis imitatus duritiam et obturans more aspidis aures suas, huiusmodi preces et monita elata obstinatione ac obstinata elatione despexit.

Et licet processu temporis in die coenae Domini proximo nuper praeterita praecedente coram nobis et fratribus nostris, praesentibus carissimo in Christo filio nostro Constantinopolitano imperatore illustri, coetu quoque non modico praelatorum, senatoribus populo que Romano et maxima multitudine aliorum, qui eodem die propter solemnitatem ipsius de diversis mundi partibus ad apostolicam sedem convenerant, quod staret nostris et ecclesiae mandatis per nobilem virum Raymundum comitem Tholosanum ac magistros Petrum de Vinea et Tadeum de Suessa curiae suae iudices, nuntios et procuratores suos speciale super hoc ab ipso mandatum habentes, praestiterit iuramentum, postmodum tamen quod iuraverat non implevit.

Quin immo ea intentione ipsum praestitisse probabiliter creditur, sicut ex factis sequentibus colligitur evidenter, ut eidem ecclesiae ac nobis illuderet potius quam pareret, cum anno et amplius iam elapso nec ad ipsius ecclesiae graemium revocari potuerit nec sibi de illatis ei damnis et iniuriis curaverit satisfacere, licet super hoc exstiterit requisitus.

Propter quod non valentes absque gravi Christi offensa eius iniquitates amplius tolerare, cogimur urgente nos conscientia iuste animadvertere in eundem.

Et ut ad praesens de ceteris eius sceleribus taceamus, quatuor gravissima, quae nulla possunt celari tergiversatione, commisit.

Deieravit enim multotiens; pacem quondam inter ecclesiam et imperium reformatam temere violavit; perpetravit etiam sacrilegium, capi faciens cardinales sanctae Romanae ecclesiae ac aliarum ecclesiarum praelatos et clericos, religiosos et saeculares, venientes ad concilium quod idem praedecessor duxerat convocandum; de haeresi quoque non dubiis et levibus sed difficilibus et evidentibus argumentis suspectus habetur.

Plura siquidem eum commisisse periuria satis patet.

Nam olim cum in Siciliae partibus morabatur, priusquam esset ad imperii dignitatem electus, coram bonae memoriae Gregorium sancti Theodori diacono cardinali, apostolicae sedis legato, felicis recordationis Innocentio papae praedecessori nostro et successoribus eius ecclesiae que Romanae, pro concessione regni Siciliae ab eadem ecclesia sibi facta, fidelitatis praestitit iuramentum et, sicut dicitur, illud idem, postquam ad eandem dignitatem electus exstitit et venit ad Urbem, coram eodem Innocentio suis que fratribus, aliis multis praesentibus, ligium hominium in eius faciens manibus, innovavit.

Deinde cum in Alamannia esset, eidem Innocentio et, ipso defuncto, bonae memoriae Honorio papae praedecessori nostro et eius successoribus ac ipsi ecclesiae Romanae, praesentibus imperii principibus atque nobilibus, iuravit honores, iura et possessiones Romanae ecclesiae pro posse suo servare ac protegere bona fide, et quod quaecumque ad manus suas devenirent, sine difficultate restituere procuraret, nominatis expresse dictis possessionibus in huiusmodi iuramento; quod postmodum confirmavit, coronam imperii iam adeptus.

Sed horum trium iuramentorum temerarius exstitit violator non sine proditionis nota et laesae crimine maiestatis.

Nam contra praefatum praedecessorem Gregorium et fratres suos comminatorias litteras eisdem fratribus destinare ac dictum Gregorium apud fratres ipsos, sicut apparet per litteras ab eo tunc directas eisdem, et etiam, prout fertur, per universum fere orbem terrarum multipliciter diffamare praesumpsit.

Ac venerabilem fratrem nostrum Ottonem Portuensem, tunc sancti Nicolai in Carcere Tulliano diaconum cardinalem, et bonae memoriae Iacobum Praenestinum episcopos, apostolicae sedis legatos, nobilia et magna ecclesiae Romanae membra, personaliter capi fecit et bonis omnibus spoliatos ac per diversa loca non semel ignominiose deductos carceribus mancipari.

Privilegium insuper, quod beato Petro et successoribus eius in ipso tradidit dominus Iesus Christus, videlicet: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, in quo utique auctoritas et potestas ecclesiae Romanae consistit, pro viribus diminuere vel ipsi ecclesiae auferre sategit, scribens se praefati Gregorii sententias non vereri, latam ab eo excommunicationem in ipsum non solum contemptis ecclesiae clavibus non servando, verum etiam per se ac officiales suos et illam et alias excommunicationis vel interdicti sententias, quas idem omnino contempsit, cogendo alios non servare.

Possessiones quoque praefatae Romanae ecclesiae, videlicet Marchiam, Ducatum, Beneventum, cuius muros et turres dirui fecit, ac alias quas in Tusciae ac Lombardiae partibus et quibusdam aliis obtinebat locis, paucis exceptis, occupare non metuens, eas adhuc detinet occupatas.

Et tamquam ei non sufficeret, quod manifeste contra iuramenta praemissa praesumendo talia veniebat, per se vel suos officiales earumdem possessionum homines deierare compulit, ipsos a iuramentis fidelitatis, quibus Romanae tenebantur ecclesiae, de facto, cum de iure non posset, absolvens et faciens eosdem fidelitatem nihilominus abiurare praedictam sibi que fidelitatis huiusmodi iuramenta praestare.

Pacis vero ipsum violatorem exsistere plene constat, quia cum olim tempore pacis inter ipsum et ecclesiam reformatae iurasset coram bonae memoriae Ioanni de Abbatis Villa episcopo Sabinensi et magistro Thomasio tituli sanctae Sabinae presbytero cardinali, praesentibus multis praelatis, principibus et baronibus, quod staret et pareret praecise absque ulla conditione omnibus mandatis ecclesiae super iis, pro quibus erat vinculo excommunicationis astrictus, causis excommunicationis eiusdem expressis per ordinem coram eo, tunc omnibus Theotonicis, hominibus regni Siciliae ac quibuslibet aliis, qui ecclesiae contra ipsum adhaeserant, omnem remittens offensam et poenam, et quod nullo tempore offenderet vel offendi faceret ipsos pro eo quod ecclesiae adstiterant, praestari in anima sua per Thomasium comitem Acerrarum faciens iuramentum, postmodum pacem et iuramenta huiusmodi, nequaquam erubescens irretiri periuriis, non servavit.

Nonnullos enim ex ipsis hominibus tam nobiles quam alios postea capi fecit et, eis bonis suis omnibus spoliatis, uxores eorum et filios captivari ac terras ecclesiae contra promissionem, quam eisdem Ioanni Sabinensi episcopo et Thomasio cardinali fecerat, irreverenter invasit, licet ipsi extunc in eum praesentem, si contraveniret, excommunicationis sententiam promulgarint.

Et cum iidem apostolica sibi auctoritate mandassent, ut nec per se nec per alium impediret, quin postulationes, electiones et confirmationes ecclesiarum et monasteriorum in regno praefato libere de cetero fierent secundum statuta concilii generalis, et quod nullus deinceps in eodem regno viris ecclesiasticis ac rebus eorum imponeret tallias vel collectas, quod que nullus ibidem clericus vel persona ecclesiastica de cetero in civili vel criminali causa conveniretur coram iudice saeculari, nisi super feudis quaestio civiliter haberetur, ac Templariis, Hospitalariis et aliis personis ecclesiasticis de damnis et iniuriis irrogatis eisdem satisfaceret competenter, ipse mandatum huiusmodi adimplere contempsit.

Liquet namque undecim aut plures archiepiscopales et multas episcopales sedes, abbatias quoque ac alias ecclesias vacare ad praesens in regno praedicto eas que procurante ipso, sicut aperte patet, fuisse diutius praelatorum regimine destitutas in grave ipsarum praeiudicium et periculum animarum.

Et licet forte in aliquibus eiusdem regni ecclesiis electiones sint a capitulis celebratae, quia tamen per illas eiusdem familiares clerici sunt electi, probabili potest argumento concludi, quod facultatem non habuerunt liberam eligendi.

Ecclesiarum autem ipsius regni non solum facultates et bona fecit prout voluit occupari, sed etiam cruces, turibula, calices et alios sacros earum thesauros et pannos sericos velut cultus divini contemptor auferri, licet ut dicitur ipsis ecclesiis, exacto tamen prius pro eis certo pretio, in parte fuerint restituti.

Clerici quippe collectis et talliis multipliciter affliguntur, nec solum trahuntur ad iudicium saeculare, sed ut asseritur coguntur subire duella, incarcerantur, occiduntur et patibulis cruciantur in confusionem et opprobrium ordinis clericalis.

Praefatis autem Templariis, Hospitalariis et personis ecclesiasticis non est de damnis illatis eisdem et iniuriis satisfactum.

Eum quoque certum est fore sacrilegii patratorem. Nam cum praefati Portuensis et Praenestinus episcopi et quam plures ecclesiarum praelati et clerici tam religiosi quam saeculares ad apostolicam sedem pro celebrando concilio, quod prius ipse petiverat, convocati per mare venirent, viis terrae ipsis de mandato eius omnino praeclusis, idem destinato Ensio filio suo cum multitudine galearum et per alias quamplures longe antea serio praeparatas in partibus Tusciae maritimis insidiis positis contra eos, ut gravius posset virus vomere praeconceptum, ipsos ausu sacrilego capi fecit, quibusdam praelatorum ipsorum et aliis in huiusmodi captione submersis, nonnullis etiam interemptis et aliquibus hostili insecutione fugatis, reliquis autem bonis spoliatis omnibus et de loco ad locum in regnum Siciliae opprobriose deductis ac ibidem diris carceribus mancipatis.

Quorum aliqui macerati squaloribus et inedia pressi miserabiliter defecerunt.

Merito insuper contra eum de haeretica pravitate suspicio est exorta, cum postquam excommunicationis sententiam a praefatis Ioanne episcopo Sabinensi et Thomasio cardinali prolatam incurrit et dictus Gregorius papa ipsum anathematis vinculo innodavit, ac post ecclesiae Romanae cardinalium, praelatorum et clericorum ac aliorum etiam diversis temporibus ad sedem apostolicam venientium captionem, claves ecclesiae contempserit et contemnat, sibi faciens celebrari vel potius quantum in eo est prophanari divina, et constanter asseveraverit, ut superius est narratum, se praefati Gregorii papae sententias non vereri.

Praeterea coniunctus amicitia detestabili Sarracenis, nuntios et munera pluries destinavit eisdem et ab eis vicissim cum honorificentia et ilaritate recepit ipsorum que ritus amplectitur, illos in cotidianis eius obsequiis notabiliter se cum tenens, eorumdem etiam more uxoribus quas habuit de stirpe regia descendentibus, eunuchos, praecipue quos, ut dicitur serio, castrari fecerat, non erubuit deputare custodes.

Et quod execrabilius est, olim exsistens in partibus transmarinis, facta compositione quadam, immo collusione verius cum soldano, Machometi nomen in templo Domini diebus et noctibus publice proclamari permisit.

Et nuper nuntios soldani Babiloniae, postquam idem soldanus Terrae sanctae ac christianis habitatoribus eius per se ac suos damna gravissima et inaestimabiles iniurias irrogarat, fecit per regnum Siciliae cum laudibus ad eiusdem soldani extollentiam, sicut fertur, honorifice suscipi et magnifice procurari.

Aliorum quoque infidelium perniciosis et horrendis obsequiis contra fideles abutens et illis qui damnabiliter vilipendentes apostolicam sedem ab unitate ecclesiae discesserunt, procurans affinitate ac amicitia copulari, clarae memoriae Ludovicum ducem Bavariae, specialem ecclesiae Romanae devotum, fecit, sicut pro certo asseritur, christiana religione despecta per assasinos occidi, et Batatio, Dei et ecclesiae inimico a communione fidelium per excommunicationis sententiam cum adiutoribus, consiliatoribus et fautoribus suis solemniter separato, filiam suam tradidit in uxorem.

Catholicorum vero principum actus et mores respuens, neglector salutis et famae, pietatis operibus non intendit.

Quin immo, ut de suis nefariis dissolutionibus sileamus, cum didicerit opprimere, non curat oppressos misericorditer relevare, manu eius, ut decet principem, ad eleemosynas non extenta, cum destructioni ecclesiarum institerit et religiosas ac alias ecclesiasticas iugi attriverit afflictione personas; nec ecclesias nec monasteria nec hospitalia seu alia pia loca cernitur construxisse.

Nonne igitur haec non levia, sed efficacia sunt argumenta de suspicione haeresis contra eum? cum tamen haereticorum vocabulo illos ius civile contineri asserat et latis adversus eos sententiis debere succumbere, qui vel levi argumento a iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare.

Praeter haec regnum Siciliae, quod est speciale patrimonium beati Petri et idem princeps ab apostolica sede tenebat in feudum, iam ad tantam in clericis et laicis exinanitionem servitutem que redegit, quod eis paene penitus nihil habentibus et omnibus exinde fere probis eiectis, illos qui remanserunt ibidem sub servili quasi conditione vivere ac Romanam ecclesiam, cuius principaliter sunt homines et vassalli, offendere multipliciter et hostiliter impugnare compellit.

Posset etiam merito reprehendi, quod mille squifatorum annuam pensionem, in qua pro eodem regno ipsi ecclesiae Romanae tenetur, per novem annos et amplius solvere praetermisit.

Nos itaque super praemissis et quam pluribus aliis eius nefandis excessibus cum fratribus nostris et sacro concilio deliberatione praehabita diligenti, cum Iesu Christi vices licet immeriti teneamus in terris nobis que in beati Petri apostoli persona sit dictum: quodcumque ligaveris super terram et cetera, memoratum principem, qui se imperio et regnis omni que honore ac dignitate reddidit tam indignum, qui que propter suas iniquitates a Deo ne regnet vel imperet est abiectus, suis ligatum peccatis et abiectum omni que honore ac dignitate privatum a Domino ostendimus, denuntiamus ac nihilominus sententiando privamus, omnes qui ei iuramento fidelitatis tenentur adstricti, a iuramento huiusmodi perpetuo absolventes, auctoritate apostolica firmiter inhibendo, ne quisquam de cetero sibi tamquam imperatori vel regi pareat vel intendat, et decernendo quoslibet, qui deinceps ei velut imperatori aut regi consilium vel auxilium praestiterint seu favorem, ipso facto excommunicationis vinculo subiacere.

Illi autem, ad quos in eodem imperio imperatoris spectat electio, eligant libere successorem.

De praefato vero Siciliae regno providere curabimus cum eorumdem fratrum nostrorum consilio, sicut viderimus expedire.

Da(tum) Lugduni, XVI. Kal(endas) augusti, pontificatus nostri anno tertio.

Cum in multis iuris articulis infinitas reprobetur provide duximus statuendum ut per generalem clausulam quidam alii quae frequenter in litteris nostris inseritur ultra tres vel quatuor in iudicium non trahantur.

Quorum nomina in primo citatorio exprimat impetrator ne fraudi locus forsitan relinquatur si circa ea possit libere variare.

Praesenti decreto duximus providendum ne a sede apostolica vel legatis ipsius causae aliquibus committantur nisi personis quae vel dignitate sint praeditae vel in ecclesiis cathedralibus seu aliis collegiatis honorabilibus institutae nec alibi quam in civitatibus vel locis magnis et insignibus ubi haberi valeat iuris copia peritorum causae huiusmodi agitentur.

Iudicibus vero qui contra hoc statutum ad alia loca alterutram partium citaverint vel utramque non pareatur impune nisi citatio de communi utriusque partis processerit voluntate.

Dispendia litium aequitatis compendio volentes qua possumus industria coarctare statutum felicis recordationis Innocentii papae tertii super hoc editum ampliantes decrevimus ut si quis contra alium plures personales movere voluerit quaestiones non ad diversos iudices sed ad eosdem super omnibus huiusmodi quaestionibus litteras studeat impetrare.

Qui vero contrarium fecerit omni commodo careat litterarum nec processus valeat habitus per easdem alias si eum per ipsas fatigaverit in expensis legitimis condemnetur.

Reus quoque si eodem durante iudicio actorem sibi obnoxium dixerit reconventionis beneficio vel conventionis si litteras contra eum impetrare maluerit de iure suo debet apud eosdem iudices experiri nisi eos ut suspectos poterit recusare simili poena si contrafecerit puniendus.

Statuimus ut si quis electionem postulationem vel provisionem factam impugnat in formam obiciens aliquid vel personam et propter hoc ad nos appellari contingat tam is qui opponit quam qui defendit et generaliter omnes quorum interest et quos causa contingit per se vel per procuratores ad causam instructos ad sedem apostolicam a die obiectionis iter arripiant infra mensem.

Sed si pars aliqua non venerit post viginti dies post adventum alterius partis exspectata in electionis negotio non obstante cuiusquam absentia sicut de iure fuerit procedetur.

Haec autem in dignitatibus personatibus et canonicis observari volumus et mandamus.

Adicimus etiam ut qui non plene probaverit quod in forma opponit ad expensas quas propter hoc pars altera fecisse docuerit condemnetur.

Qui vero in probatione defecerit eius quod in personam obicit a beneficiis ecclesiasticis triennio noverit se suspensum.

Atque si infra illud tempus propria se temeritate ingesserit tunc illis ipso iure perpetuo sit privatus nullam super hoc de misericordia spem aut fiduciam habiturus nisi manifestissimis constiterit documentis quod ipsum a calumniae vitio causa probabilis et sufficiens excuset.

In electionibus et postulationibus ac scrutiniis ex quibus ius oritur eligendi vota conditionalia alternativa et incerta penitus reprobamus statuentes ut huiusmodi votis pro non adiectis habitis ex puris consensibus celebretur electio voce illorum qui non pure consenserint ea vice in alios recidente. Statuimus ut conservatores quos plerumque concedimus a manifestis iniuriis et violentiis defendere possint quos eis committimus defendendos nec ad alia quae iudicialem indaginem exigunt suam valeant extendere potestatem.

Officii nostri debitum remediis invigilat subiectorum quia dum eorum excutimus onera dum scandala removemus nos in ipsorum quiete quiescimus et fovemur in pace.

Proinde praesenti decreto statuimus ut ecclesiae Romanae legati quantumcumque plenam legationem obtineant sive a nobis missi fuerint sive suarum ecclesiarum praetextu legationis sibi vendicent dignitatem ex ipsius legationis munere conferendi beneficia nullam habeant potestatem nisi hoc alicui specialiter duxerimus indulgendum.

Quod tamen in fratribus nostris legatione fungentibus nolumus observari quia sicut honoris praerogativa laetantur sic eos auctoritate fungi volumus ampliori.

Iuris esse ambiguum non videtur iudicem delegatum qui a sede apostolica ad hoc mandatum non receperit speciale iubere non posse alterutram partium coram se personaliter in iudicio comparere nisi causa fuerit criminalis vel nisi pro veritate dicenda vel iuramento calumniae faciendo iuris necessitas partes coram eo personaliter exegerit praesentari.

Exceptionis peremptoriae seu defensionis cuiuslibet principalis cognitionem negotii continentis ante litem contestatam obiectus nisi de re iudicata vel transacta seu finita excipiat litigator litis contestationem fieri non impediat nec retardet licet dicat obiector non fuisse rescriptum obtentum si quae sunt impetranti opposita fuissent exposita deleganti.

Frequens et assidua nos querela circumstrepit quod spoliationis exceptio nonnumquam in iudiciis calumniose proposita causas ecclesiasticas impedit et perturbat.

Dum enim exceptioni insistitur appellationes interponi contingit.

Et sic intermittitur et plerumque perimitur causae cognitio principalis.

Et propterea nos qui voluntarios labores appetimus ut quietem aliis praeparemus finem litibus cupientes imponi et calumniae materiam amputari statuimus ut in civilibus negotiis spoliationis obiectione quae ab alio quam ab actore facta proponitur iudex in principali procedere non postponat.

Sed si in civilibus ab actore in criminalibus autem se spoliatum reus asserat a quocumque infra quindecim dierum spatium post diem in quo proponitur quod asseruit comprobabit alioquin in expensis quas actor interim ob hoc fecerit iudiciali taxatione praehabita condemnetur.

Alias si aequum iudici visum fuerit puniendus.

Illum autem spoliatum intelligi volumus in hoc casu cum criminaliter accusatur qui tota substantia sua vel maiori parte ipsius per violentiam se destitutum affirmat.

Et secundum hoc loqui canones sano credendum est intellectu quia nec nudi contendere nec inermes inimicis opponere non debemus.

Habet enim spoliatus privilegium ut non possit exui iam nudatus.

Solet autem inter scholasticos dubitari si spoliatus a tertio de spoliatione contra suum accusatorem excipiat an ei tempus a iudice debeat indulgeri infra quod restitutionem imploret.

Ne forte sic velit exsistere ut omnem accusatorem eludat quod satis aequitati consonum aestimamus.

Et si infra tempus indultum restitutionem non petierit et causam cum potuerit non perduxerit ad finem non obstante spoliationis exceptione deinceps poterit accusari.

Ad haec sancimus ut rerum privatarum spoliatio agenti super ecclesiasticis vel e nullatenus apponatur.

Actor qui venire ad terminum ad quem citari adversarium fecerat non curavit venienti reo in expensis propter hoc factis legitime condemnetur ad citationem aliam nisi sufficienter caveat quod in termino compareat minime admittendus.

Eum qui super dignitate personatu vel beneficio ecclesiastico obtinendis cum alio litigat possessore ob partis adversae contumaciam causa rei servandae in ipsorum possessionem statuimus non mittendum ne per hoc ad ea ingressus patere valeat vitiosus sed liceat in hoc casu contumacis absentiam divina replente praesentia etiam lite non contestata diligenter examinato negotio ipsum fine debito terminare.

Statuimus ut positiones negativas quae probari non possunt nisi per confessionem adversarii iudices admittere possint si aequitate suadente viderint expedire.

Pia consideratione statuit mater ecclesia quod maioris excommunicationis exceptio in quacumque parte iudiciorum opposita lites differat et repellat agentes ut ex hoc magis censura ecclesiastica timeatur et communionis periculum evitetur contumaciae vitium reprimatur et excommunicati dum a communibus actibus excluduntur rubore suffusi ad humilitatis gratiam et reconciliationis effectum facilius inclinentur.

Sed hominum succrescente malitia quod provisum est ad remedium transit ad noxas.

Dum enim in causis ecclesiasticis frequentius haec exceptio per malitiam opponatur contingit differri negotia et partes fatigari laboribus et expensis.

Proinde quia morbus iste quasi communis irrepsit dignum duximus communem adhibere medelam.

Si quis igitur excommunicationem opponat speciem ipsius et nomen excommunicatoris exponat sciturus eam rem se deferre in publicam notionem quam infra octo dierum spatium die in quo proponitur minime computato probare valeat apertissimis documentis.

Quod si non probaverit iudex in causa procedere non omittat reum in expensis quas actor ob hoc diebus illis se fecisse docuerit praehabita taxatione condemnans.

Si vero postmodum instantia durante iudicii et probandi copia succedente de eadem excommunicatione vel alia excipiatur iterum et probetur actor in sequentibus excludatur donec meruerit absolutionis gratiam obtinere his quae praecesserunt nihilominus in suo robore duraturis.

Proviso ut ultra duas vices non haec proponatur exceptio praeterquam si excommunicatio nova emerserit vel evidens et prompta probatio supervenerit de antiqua. Sed si post rem iudicatam talis exceptio proponatur executionem impediet sed sententia quae praecessit non minus robur debitum obtinebit eo tamen salvo ut si actor excommunicatus sit publice et hoc iudex noverit quandocumque etsi de hoc reus non excipiat iudex actorem ex suo officio repellere non postponat.

Cum aeterni principis tribunal illum reum non habeat quem iniuste iudex condemnat testante propheta nec damnabit eum cum iudicabitur illi caveant ecclesiastici iudices et prudenter attendant ut in causarum processibus nihil vendicet odium nihil vel favor usurpet timor exsulet praemium aut expectatio praemii iustitiam non evertat.

Sed stateram gestent in manibus lances appendant aequo libramine ut in omnibus quae in causis agenda fuerint praesertim in concipiendis sententiis et ferendis prae oculis habeant solum deum illius imitantes exemplum qui querelas populi tabernaculum ingressus ad dominum referebat ut secundum eius imperium iudicaret.

Si quis autem iudex ecclesiasticus ordinarius aut delegatus famae prodigus et proprii persecutor honoris contra conscientiam et contra iustitiam in gravamen partis alterius in iudicio quicquam fecerit per gratiam vel per sordes ab executione officii per annum noverit se suspensum ad aestimationem litis parti quam laeserit nihilominus condemnandus sciturus quod si suspensione durante damnabiliter ingesserit se divinis irregularitatis laqueo se involvet secundum canonicas sanctiones a quo nonnisi per sedem poterit apostolicam liberari salvis aliis constitutionibus quae iudicibus male iudicantibus poenas gerunt et infligunt.

Dignum est etenim ut qui in tot praesumit offendere poena multiplici castigetur.

Cordi nobis est lites minuere et a laboribus relevare subiectos.

Sancimus igitur ut si quis in iudicio vel extra super interlocutoria vel gravamine ad nos duxerit appellandum causam appellationis in scriptis assignare deproperet petens apostolos quos ei praecipimus exhiberi.

In quibus appellationis causam iudex exprimat et cur appellatio non sit admissa vel si appellationi forsitan ex superioris reverentia sit delatum.

Post haec appellatori secundum locorum distantiam personarum et negotii qualitatem tempore prosecutionis indulto si appellatus voluerit et principales petierint per se vel per procuratores instructos cum mandato ad agendum rationibus et munimentis ad causam spectantibus accedant ad sedem apostolicam sic parati ut si nobis visum fuerit expedire finito appellationis articulo vel partium voluntati comisso procedatur in negotio principali quantum poterit et de iure debebit his quae in appellationibus a definitivis sententiis interpositis antiquitas statuit non mutatis.

Quod si appellator quae praemissa sunt non observet reputabitur non appellans et ad prioris iudicis redibit examen in expensis legitimis condemnandus.

Si autem appellatus contempserit hoc statutum in eum tamquam contumacem tam in expensis quam in causa quantum a iure permittitur procedatur.

Iustum est equidem ut in eum iura consurgant qui ius iudicem et partem eludit.

Legitima suspicionis causa contra iudicem assignata et arbitris a partibus secundum formam iuris electis qui de ipsa cognoscant saepe contingit quod ipsis in idem convenire nolentibus nec tertium advocantibus cum quo ambo vel alter eorum procedant ad decisionem ipsius negotii ut tenentur iudex proferat excommunicationis sententiam contra eos quam ipsi tum propter odium tum propter favorem diutius vilipendunt.

Quare causa ipsa plus debito prorogata non proceditur ad cognitionem negotii principalis.

Volentes igitur morbo huiusmodi necessariam adhibere medelam statuimus ut ipsis arbitris per iudicem competens terminus praefigatur infra quem in idem conveniant vel tertium concorditer advocent cum quo ambo vel alter ipsorum eiusdem suspicionis negotium terminare procurent.

Alioquin iudex extunc in principali negotio procedere non omittat.

Pro humani redemptione generis de summis coelorum ad ima mundi descendens et mortem tandem subiens temporalem dei filius Iesus Christus ne gregem sui pretio sanguinis gloriosi redemptum ascensurus post resurrectionem ad patrem absque pastore desereret ipsius curam beato Petro apostolo ut suae stabilitate fidei ceteros in christiana religione firmaret eorum que mentes ad salutis suae opera accenderet devotionis ardore commisit.

Unde nos eiusdem apostoli effecti disponente domino licet immeriti successores et ipsius redemptoris locum in terris quamquam indigne tenentes circa gregis eiusdem custodiam sollicitis excitari vigiliis et animarum saluti iugis accensione cogitationis intendere submovendo noxia et agendo profutura debemus ut excusso a nobis negligentiae somno nostri que cordis oculis diligentia sedula vigilantibus animas ipsas deo lucrifacere sua nobis cooperante gratia valeamus.

Cum igitur illi qui sic horrenda inhumanitate detestanda que saevitia mortem sitiunt aliorum ut ipsos faciant per assassinos occidi non solum corporum sed mortem procurent etiam animarum nisi eas exuberans gratia divina praevenerit ut sint armis spiritualibus praemuniti ac omnis potestas tribuatur a domino ad iustitiam rectum que iudicium exercendum nos tanto periculo volentes occurrere animarum et tam nefarios praesumptores ecclesiasticae animadversionis mucrone ferire ut metus poenae meta huiusmodi praesumptionis exsistat praesertim cum nonnulli magnates taliter perimi formidantes coacti fuerint securitatem ab eorumdem assasinorum domino impetrare sic que.

Ab eo non absque christianae dignitatis opprobrio redimere quodammodo vitam suam sacri concilii approbatione statuimus ut quicumque princeps praelatus seu quaelibet alia ecclesiastica seu saecularis persona quempiam christianorum per praedictos assasinos interfici fecerit vel etiam mandaverit quamquam mors ex hoc forsitan non prosequatur aut eos receptaverit vel defenderit seu occultaverit excommunicationis et depositionis a dignitate honore ordine officio et beneficio incurrat sententias ipso facto et ista libere aliis per illos ad quos illorum collatio pertinet conferantur.

Sit etiam cum suis bonis mundanis omnibus tamquam christianae religionis aemulus a toto christiano populo perpetuo diffidatus et postquam probabilibus constiterit documentis aliquod scelus tam execrabile commisisse nullatenus alia excommunicationis vel depositionis seu diffidationis adversus eum sententia requiratur.

Cum medicinalis sit excommunicatio non mortalis disciplinans non eradicans dum tamen is in quem lata fuerit non contemnat caute provideat iudex ecclesiasticus ut in ea ferenda ostendat se prosequi quod corrigentis est et medentis.

Quisquis ergo excommunicat in scriptis proferat et causam expresse conscribat propter quam excommunicatio proferatur.

Exemplum vero scripturae huiusmodi teneatur excommunicato tradere infra mensem post diem sententiae si fuerit requisitus.

Super qua requisitione fieri volumus publicum instrumentum vel literas testimoniales confici sigillo authentico consignatas.

Si quis autem iudicum huiusmodi constitutionis temerarius violator exsistat per mensem unum ab ingressu ecclesiae et divinis noverit se suspensum.

Superior vero ad quem recurritur sententiam ipsam sine difficultate relaxans latorem excommunicationis ad expensas et omne interesse condemnet vel alias puniat animadversione condigna ut poena docente discant iudices quam grave sit excommunicationis sententias sine maturitate debita fulminare.

Et haec eadem in suspensionis et interdicti sententiis volumus observari.

Caveant autem ecclesiarum praelati et iudices universi ne praedictam suspensionis poenam incurrant.

Quod si contigerit eos divina officia prosequi sicut prius irregularitatem non effugiant iuxta canonicas sanctiones super qua nonnisi per summum pontificem poterit dispensari. Solet a nonnullis in dubium revocari an cum aliquis per superiorem absolvi postulat ad cautelam dum in se latam excommunicationis sententiam asserit esse nullam sine contradictionis obstaculo munus ei debeat absolutionis impendi et an ante absolutionem huiusmodi qui se offert in iudicio probaturum se post appellationem legitimam excommunicatione innodatum vel intolerabilem errorem in sententia fuisse patenter expressum sit in ceteris excepto probationis illius articulo evitandus.

In prima igitur dubitatione sic statuimus observandum ut petenti absolutio non negetur quamvis in hoc excommunicator vel adversarius se opponat nisi eum excommunicatum pro manifesta dicat offensa in quo casu terminus octo dierum indulgebitur sic dicenti.

Ut si probaverit quod opponit nec relaxetur sententia nisi prius sufficiens praestetur emenda vel competens cautio de parendo si offensa dubia proponatur.

In secunda vero quaestione statuimus ut is qui ad probandum admittitur pendente probationis articulo in ceteris quae ut actor in iudiciis acceptaverit interim evitetur extra iudicium vero in officiis postulationibus et electionibus et aliis legitimis actibus nihilominus admittatur.

Statuimus ut nullus iudicum participantes cum excommunicatis ab eo in locutione et aliis quibus ligatur participans excommunicatione minori ante commonitionem canonicam excommunicare maiori praesumat salvis constitutionibus contra illos legitime promulgatis qui in crimine praesumunt participare damnato.

Quod si ex locutione et aliis quibus participans labitur in minorem excommunicaturus fortius indurescat poterit iudex post commonitionem canonicam huiusmodi participantes consimili damnare censura.

Aliter autem in participantes excommunicatio prolata non teneat et proferentes poenam legitimam poterunt formidare.

Quia periculosum est episcopis et eorum superioribus propter executionem pontificalis officii quod frequenter incumbit ut in aliquo casu interdicti vel suspensionis incurrant sententiam ipso facto nos deliberatione provida duximus statuendum ut episcopi et alii superiores praelati nullius constitutionis occasione sententiae seu mandati praedictam incurrant sententiam nullatenus ipso iure nisi in ipsis de episcopis et superioribus expressim mentio habeatur.

Huic etiam adicimus sanctioni ut illud quod in constitutione solet a nonnullis a nobis hactenus promulgata fuerat constitutum ut cum aliquis se offert in iudicio probaturum post appellationem legitimam excommunicationis se sententia innodatum pendente probationis articulo in iis quae extra iudicium agitantur electionibus postulationibus officiis ac aliis actibus legitimis non debeat evitari ad episcoporum et archiepiscoporum sententias nullatenus extendatur sed illud obtineat in futurum quod olim in talibus actibus exstitit observatum.

Cura nos pastoralis sollicitat et hortatur ut lapsis consulamus ecclesiis et ne labantur in posterum provideamus constitutione salubri.

Cum igitur usurarum vorago multas ecclesias paene destruxerit et nonnulli praelati circa solutionem debitorum praesertim a suis praedecessoribus contractorum negligentes inveniantur admodum et remissi ac ad contrahenda maiora debita et obligandas res ecclesiae nimis proni desides etiam in custodiendis rebus inventis malentes in propriam laudem modicum novi facere quam bona custodire dimissa recuperare deperdita restaurare ac resarcire ruinas nos ne de cetero se de administratione minus utili excusare ac in praedecessores sive alios fundere valeant culpam suam praesentis concilii approbatione sancimus ut pontifices abbates decani ceteri que legitimam et communem administrationem gerentes infra unum mensem postquam administrationem adierint intimato prius proximo superiori ut per se.

Vel per aliquam personam ecclesiasticam idoneam et fidelem intersit praesentibus que capitulo vel conventu propter hoc specialiter evocatis inventarium rerum administrationis susceptae confici faciant in quo mobilia et immobilia libri chartae instrumenta privilegia ornamenta seu paramenta ecclesiastica et cuncta quae ad instructionem urbani fundi seu rustici pertinent necnon debita ac credita diligentissime conscribantur ut in quo statu ecclesiam vel administrationem susceperint et procedente tempore gubernarint ac in morte vel cessione dimiserint per superiorem si necesse fuerit et eos qui sunt ecclesiarum deputati servitiis liquido cognoscatur.

Archiepiscopi vero qui praeter Romanum pontificem superiorem non habent aliquem ex suffraganeis ut personaliter vel per alium ut est expressum superius et abbates ac alii praelati minores exempti unum vicinum episcopum qui nihil iuris in exempta ecclesia sibi vindicet ad id studeant evocare dictum que inventarium tam substituti praelati quam sui collegii necnon et superioris suffraganei seu vicini episcopi ad hoc vocatorum muniatur sigillis in archivis ecclesiae cum cautela debita conservandum et nihilominus inventarii eiusdem transcriptum tam idem institutus quam praelatus ad hoc vocatus penes se habeat simile sigillatum.

Inventa quoque custodiantur fideliter et de ipsis administratio digna geratur et comperta debita de mobilibus ecclesiae si fieri potest cum celeritate solvantur.

Si vero mobilia non sufficiant ad solutionem celerem faciendam omnes proventus in solutionem convertantur debitorum quae usuraria fuerint vel etiam onerosa deductis de ipsis proventibus expensis dumtaxat necessariis praelato collegio que rationabiliter computandis.

Si autem debita non fuerint onerosa vel usuraria tertia pars eorundem proventuum vel maior cum illorum consilio quos ad conficiendum inventarium vocandos diximus pro satisfactione huiusmodi deputentur.

Porro eiusdem concilii auctoritate firmiter inhibemus ne praedicti personas suas vel ecclesias sibi commissas pro aliis obligent nec pro se vel ipsis ecclesiis contrahant debita quibus possit imminere gravamen.

Si vero evidens urgeat necessitas vel ecclesiarum rationabilis suadeat utilitas praelati cum superiorum archiepiscopi et abbates exempti cum praedictorum collegiorum que suorum concilio et consensu debita non usuraria si potest fieri nunquam tamen in nundinis vel mercatis publicis contrahant et contractuum litteris debitorum et creditorum nomina et causas quare contrahatur debitum etiam si in utilitatem ecclesiae sit conversum et ad id personas ecclesiasticas vel ecclesias nullatenus volumus obligari.

Privilegia siquidem ecclesiarum quae securo loco fideliter custodiri mandamus nequaquam pignori obligentur nec etiam res aliae nisi forte pro necessariis et utilibus debitis cum praedicta solemnitate contractis.

Ut autem haec salubris constitutio inviolabiliter observetur et fructus appareat quem ex ipsa provenire speramus ordinandum duximus et irrefragabiliter statuendum quod omnes abbates et priores necnon et decani vel praepositi cathedralium seu aliarum ecclesiarum semel saltem in anno in ipsorum collegiis districtam suae administrationis faciant rationem et coram superiore visitante conscripta et consignata huiusmodi ratio fideliter recitetur.

Archiepiscopi vero et episcopi statum administrationis bonorum ad mensam propriam pertinentium similiter singulis annis capitulis suis et nihilominus episcopi metropolitanis et metropolitani legatis apostolicae sedis vel aliis quibus fuerit ab eadem sede suarum ecclesiarum visitatio delegata insinuare debita fidelitate procurent.

Computationes vero conscriptae semper in thesauro ecclesiae ad memoriam reserventur ut in computatione annorum sequentium praeteriti temporis et instantis diligens habeatur collatio ex qua superior administrantis diligentiam vel negligentiam comprehendat quam siquidem negligentiam solum deum habens prae oculis hominis amore odio vel timore postpositis tanta et tali animadversione castiget quod nec a deo nec a suo superiori vel sede apostolica mereatur propter hoc recipere ultionem.

Non solum autem a futuris praelatis sed etiam a iam promotis praesentem constitutionem praecipimus observari.

Arduis mens nostra occupata negotiis curis que distracta diversis inter cetera circa quae attentionis invigilat oculo ad constantinopolitani liberationem imperii suae considerationis aciem specialiter dirigit hanc ardenti desiderio concupiscit erga eam iugi cogitatione versatur et licet apostolica sedes pro ipsa grandis diligentiae studio et multiplicis subventionis remedio ferventer institerit ac diu catholici non sine gravibus laboribus et onerosis sumptibus anxiis que sudoribus et deflenda sanguinis effusione certarint nec tanti auxilii dextera imperium ipsum totaliter de inimicorum iugo potuerit impedientibus peccatis eripere propter quod non immerito dolore turbamur.

Quia tamen ecclesiae corpus ex membri causa cari videlicet imperii praefati carentia notam probrosae deformitatis incurreret et sustineret debilitatis dolendae iacturam posset que digne nostrae ac ipsius ecclesiae desidiae imputari si fidelium destitueretur suffragio et relinqueretur hostibus libere opprimendum firma intentione proponimus eidem imperio efficaci et celeri subsidio subvenire ut ecclesia ferventi ad illius exurgente succursum manum que porrigente munitam imperium ipsum de adversariorum dominio erui valeat et reduci auctore domino ad eiusdem corporis unitatem sentiat que post conterentem inimicorum malleum dexteram matris ecclesiae consolantem et post assertionis erroneae caecitatem visum catholicae fidei possessione resumat.

Ad liberationem autem ipsius eo magis ecclesiarum praelatos alios que viros ecclesiasticos vigiles et intentos exsistere ac opem et operam convenit exhibere quo amplius eiusdem fidei et ecclesiasticae libertatis augmentum quod per liberationem huiusmodi principaliter proveniret procurare tenentur.

Maxime quia dum praedicto subvenitur imperio consequenter subsidium impenditur terrae sanctae.

Sane ut festina fiat et utilis imperio praefato subventio ex communi concilii approbatione statuimus ut medietas omnium proventuum tam dignitatum et personatuum quam praebendarum ecclesiasticarum aliorum que beneficiorum ecclesiasticarum personarum illarum quae in ipsis residentiam non faciunt personalem per sex menses ad minus sive unum habeant sive plura eis qui nostris et fratrum nostrorum ac suorum praelatorum immorantur obsequiis aut sunt in peregrinatione vel scholis seu ecclesiarum suarum negotia de ipsorum mandato procurant aut assumpserunt vel assument crucis signaculum in praedictae terrae vel personaliter in eiusdem imperii proficiscentur succursum exceptis et si.

Aliqui eorundem exceptorum praeter huiusmodi crucesignatos et proficiscentes de reditibus ecclesiasticis ultra valentiam centum marcarum argenti percipiunt annuatim tertia pars residui ipsius imperii subsidio colligenda per eos qui ad hoc apostolica fuerint ordinati providentia usque ad triennium integre deputentur non obstantibus quibuscumque consuetudinibus vel statutis ecclesiarum seu quibuslibet indulgentiis ipsis ecclesiis vel personis ab apostolica sede concessis iuramento aut quacunque firmitate alia roboratis.

Et si forte super hoc fraudem scienter commiserint sententiam excommunicationis incurrant. Nos vero de obventionibus ecclesiae Romanae deducta prius ex eis decima succursu terrae deputanda praedictae decimam pro dicti subventione imperii plenarie tribuemus.

Porro cum idem iuvatur imperium auxilium praestatur potissime ipsi terrae ac ad recuperationem eius praecipue insistitur dum ad ipsius liberationem imperii laboratur de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi ex illa quam nobis licet indignis ligandi atque solvendi contulit potestate omnibus eidem imperio succurrentibus illam suorum peccaminum veniam indulgemus ipsos que illo privilegio ea que volumus immunitate gaudere quae praedictae terrae subvenientibus conceduntur.

Perennis obtentu patriae a longis retro temporibus pro redimenda terra quam dei filius aspersione sui sanguinis consecravit universitas filiorum ecclesiae non solum expensas innumeras sed inaestimabilem cruoris affluentiam noscitur effudisse sicut ex eo moesti corde colligimus quod pridem contra fideles pugnantibus impiis accidit in partibus transmarinis.

Verum cum propter hoc sit in sedis apostolicae voto potissimum ut de ipsius redemptione terrae communis desiderii cito deo propitio proveniat complementum digne providimus ut ad procurandum dei favorem negotio vos nostris litteris excitemus.

Rogamus itaque universos vos et obsecramus in domino Iesu Christo mandantes quatenus singuli vestrum fideles populos vestrae curae commissos in vestris praedicationibus vel quando poenitentiam ipsis iniungitis piis monitis inducatis concessa super hoc prout expedire videritis indulgentia speciali ut in testamentis quae pro tempore fecerint aliquid in terrae sanctae vel imperii Romaniae subsidium pro suorum peccaminum remissione relinquant attentius provisuri ut quod ipsi ad crucifixi reverentiam habendo respectum in pecunia pro huiusmodi subventione dederint in certis locis sub sigillis vestris conservari fideliter et illa quae in rebus aliis ad hoc legata fuerint diligenter in scriptis redigi faciatis.

Hoc autem pietatis opus in quo sola causa dei quaeritur et salus fidelium procuratur sic vestra sinceritas promptis prosequatur affectibus ut tandem securi de manu superni iudicis caelestis gloriae praemium expectetis.

Christianae religionis cultum longius latius que per orbem diffundi super omnia cupientes inaestimabilis doloris telo transfodimur si quando aliqui sic nostro in hac parte obviant desiderio affectu contrario et effectu quod ipsum cultum delere penitus de terrae superficie omni studio tota que potentia moliuntur.

Sane Tartarorum gens impia christianum populum subiugare sibi vel potius perimere appetens collectis iam dudum suarum viribus nationum Poloniam Rusciam Ungariam alias que christianorum regiones ingressa sic in eas depopulatrix insaevit ut gladio eius nec aetati parcente nec sexui sed in omnes indifferenter crudelitate horribili debacchante inaudito ipsas exterminio devastarit ac aliorum regna continuato progressu illa sibi eodem in vagina otiari gladio nesciente incessabili persecutione substernit ut subsequenter in robore fortiores exercitus christianos invadens suam plenius in ipsos possit saevitiam exercere sic que orbato quod absit fidelibus orbe fides exorbitet dum sublatos sibi gemuerit ipsius gentis feritate cultores.

Ne igitur tam detestanda gentis eiusdem intentio proficere valeat sed deficiat auctore deo potius et contrario concludatur eventu ab universis christicolis attenta est consideratione pensandum et procurandum studio diligenti ut sic illius impediatur processus quod nequeat ad ipsos ulterius quantumcumque potenti armato brachio pertransire.

Ideo que sacro suadente concilio universos vos monemus rogamus et hortamur attente mandantes quatenus viam et aditus unde in terram nostram gens ipsa posset ingredi solertissime perscrutantes illos fossatis et muris seu aliis aedificiis aut artificiis prout expedire videritis taliter praemunire curetis quod eiusdem gentis ad vos ingressus patere de facili nequeat.

Sed prius apostolicae sedi suus denuntiari possit adventus ut ea vobis fidelium destinante succursum contra conatus et insultus gentis ipsius tuti esse adiutore domino valeatis.

Nos enim in tam necessariis et utilibus expensis quas ob id feceritis contribuemus magnifice ac ab omnibus christianorum regionibus cum per hoc occurratur communibus periculis proportionaliter contribui faciemus et nihilominus super his aliis christifidelibus per quorum partes habere posset aditum gens praedicta litteras praesentibus similes destinamus.

Afflicti corde pro deplorandis terrae sanctae periculis sed pro illis praecipue quae constitutis in ipsa fidelibus noscuntur noviter accidisse ad liberandum ipsam deo propitio de impiorum manibus totis affectibus aspiramus diffinientes sacro approbante concilio ut ita crucesignati se praeparent quod opportuno tempore universis insinuando fidelibus per praedicatores et nostros nuntios speciales omnes qui disposuerint transfretare in locis idoneis ad hoc conveniant.

De quibus in eiusdem terrae subsidium cum divina et apostolica benedictione procedant.

Sacerdotes autem et alii clerici qui fuerint in exercitu christiano tam subditi quam praelati orationi et exhortationi diligenter insistant docentes eos verbo pariter et exemplo ut timorem et amorem domini semper habeant ante oculos ne quid dicant aut faciant quod aeterni regis maiestatem offendat.

Et si quando in peccatum lapsi fuerint per veram poenitentiam mox resurgant gerentes humilitatem cordis et corporis et tam in victu quam in vestitu mediocritatem servantes dissensiones et aemulationes omnino vitando rancore ac livore a se penitus relegatis ut sic spiritualibus et materialibus armis muniti adversus hostes fidei securius praelientur non de sua praesumentes potentia sed de divina virtute sperantes.

Nobiles quidem et potentes exercitus ac omnes divitiis abundantes piis praelatorum monitis inducantur ut intuitu crucifixi pro quo crucis signaculum assumpserunt ab expensis inutilibus et superfluis sed ab illis praecipue quae fiunt in comessationibus et conviviis abstinentes eas commutent in personarum illarum subsidium per quas dei negotium valeat prosperari et eis propter hoc iuxta praelatorum ipsorum providentiam peccatorum suorum indulgentia tribuatur.

Praedictis autem clericis indulgemus ut beneficia sua integre percipiant per triennium ac essent in ecclesiis residentes et si necesse fuerit ea per idem tempus valeant pignori obligare.

Ne igitur hoc sanctum propositum impediri vel retardari contingat universis ecclesiarum praelatis districte praecipimus ut singuli per loca sua illos qui signum crucis deposuerunt resumere ac tam ipsos quam alios crucesignatos et quos adhuc signari contigerit ad reddendum domino vota sua diligentius moneant et inducant et si necesse fuerit per excommunicationis in personas et interdicti sententias in terras ipsorum omni tergiversatione cessante compellant.

Ad haec ne quid in negotio Iesu Christi de contingentibus omittatur volumus et mandamus ut patriarchae archiepiscopi episcopi abbates et alii qui curam obtinent animarum studiose proponant commissis sibi populis verbum crucis obsecrantes per patrem et filium et spiritum sanctum unum solum verum aeternum deum reges duces principes marchiones comites et barones alios que magnates necnon communia civitatum villarum et oppidorum ut qui personaliter non accesserint in subsidium terrae sanctae competentem conferant numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis secundum proprias facultates in remissionem suorum peccaminum prout in generalibus litteris quas pridem per orbem terrae misimus est expressum et ad maiorem cautelam inferius etiam exprimetur.

Huius enim remissionis volumus esse participes non solum eos qui ad hoc naves proprias exhibebunt sed illos etiam qui propter hoc opus naves studuerint fabricare.

Renuentibus autem si qui forte tam ingrati fuerint domino deo nostro ex parte apostolica firmiter protestemur ut se sciant super hoc nobis in novissimo districti examinis die coram tremendo iudice responsuros prius tamen considerantes qua scientia qua ve securitate comparere poterunt coram unigenito dei filio Iesu Christo cui omnia dedit pater in manus si ei pro peccatoribus crucifixo servire renuerint in hoc negotio quasi proprie sibi proprio cuius munere vivunt cuius beneficio sustentantur quin etiam cuius sanguine sunt redempti.

Ceterum ex communi concilii approbatione statuimus ut omnes omnino clerici tam subditi quam praelati vigesimam ecclesiarum proventuum usque ad triennium integre conferant in subsidium terrae sanctae per manus eorum qui ad hoc apostolica fuerint providentia ordinati quibusdam dumtaxat religiosis exceptis ab hac praestatione merito eximendis illis que similiter qui assumpto vel assumendo crucis signaculo sunt personaliter profecturi.

Nos et fratres nostri sanctae Romanae ecclesiae cardinales plenarie decimam persolvemus sciant que se omnes ad hoc fideliter observandum per excommunicationis sententiam obligatos ita quod illi qui super hoc fraudem scienter commiserint sententiam excommunicationis incurrant.

Sane quia iusto iudicio coelestis imperatoris obsequiis inhaerentes speciali decet praerogativa gaudere crucesignati a collectis vel talliis aliis que gravaminibus sint immunes quorum personas et bona post crucem assumptam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus statuentes ut sub archiepiscoporum episcoporum et omnium praelatorum ecclesiae dei defensione consistant propriis nihilominus protectoribus ad hoc specialiter deputandis ita ut donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cognoscatur integra maneant et quieta et si quisquam contra praesumpserit per censuras ecclesiasticas compescatur.

Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras iuramento tenentur adstricti creditores eorum ut eis remittant praestitum iuramentum et ab usurarum exactione desistant eadem praecipimus districtione compelli.

Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum eum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus.

Iudaeos vero ad remittendas usuras per saecularem compelli praecipimus potestatem et donec illas remiserint ab universis christifidelibus per excommunicationis sententiam eis omnino communio denegetur.

Iis qui Iudaeis nequeunt solvere debita in praesenti sic principes saeculares utili dilatione provideant quod post iter arreptum quousque de ipsorum reditu vel obitu cognoscatur usurarum incommoda non incurrant compulsis Iudaeis proventus pignorum quos ipsi interim perceperint in sortem expensis deductis necessariis computare cum huiusmodi beneficium non multum videatur habere dispendii quod solutionem sic prorogat quod debitum non absorbet.

Porro ecclesiarum praelati qui in exhibenda iustitia crucesignatis et eorum familiis negligentes exstiterint sciant se graviter puniendos.