Concilium Lugdunense II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Concilium Lugdunense II
1274
editio: incognita
fons: Documenta Catholica Omnia


Concilia oecumenica et generalia Ecclesiae catholicae - Concilium Lugdunense II a. 1274

Zelus fidei fervor devotionis et compassionis pietas excitare debent corda fidelium ut omnes qui christiano nomine gloriantur de sui contumelia redemptoris tacti dolore cordis intrinsecus potenter et patenter exsurgant ad terrae sanctae praesidium et adiutorium causae dei.

Quis verae fidei luce perfusus pia mente revolvens eximia beneficia quae salvator noster in terra sancta humano genere contulit devotione non ferveat et caritate non ardeat et illi terrae sanctae quae funiculus est hereditatis dominicae ex intimis visceribus et toto mentis non compatiatur affectu.

Cuius cor non emollient ad compassionem ipsius a creatore nostro in terra ipsa tot iudicia caritatis ostensa.

Sed heu proh dolor ipsa terra in qua dominus salutem nostram dignatus est operari et quam ut hominem commercio mortis suae redimeret proprio sanguine consecravit per nefandissimos hostes nominis christiani blasphemos et perfidos Sarracenos audacia secuta occupata diutius et temere detinetur et intrepide devastatur.

Trucidatur in ea inhumaniter populus christianus et ad maiorem contumeliam creatoris et iniuriam et dolorem omnium qui fide catholica profitentur.

Ubi sit deus christianorum improperant multis opprobriis christicolas insultantes.

Ista et alia quae circa hoc nec animus sufficit plene concipere vel lingua referre accenderunt cor nostrum et excitaverunt animum ut nos qui in transmarinis partibus praemissa non tantum audivimus sed oculis nostris aspeximus et manus nostrae contractaverunt exsurgeremus quantum se possibilitatis nostrae conatus extendit ad vindicandam iniuriam crucifixi illorum interveniente auxilio quos ad hoc zelus fidei et devotionis accendet.

Et quia praefatae terrae liberatio tangere debet omnes qui fidem catholicam profitentur concilium mandavimus evocari ut deliberatione habita in eodem cum praelatis regibus et principibus et aliis prudentibus viris illa statueremus et ordinaremus in Christo per quae dictae terrae liberatio proveniret et nihilominus reducerentur Graecorum populi ad ecclesiae unitatem qui superba cervice nitentes scindere quodammodo inconsutilem domini tunicam se a sedis apostolicae devotione ac oboedientia subtraxerunt et reformarentur mores qui sunt peccatis exigentibus et clero et populo quam plurimum deformati illo in praemissis omnibus nostros actus et consilia dirigente cui nihil est impossibile sed cum vult res difficiles faciles facit et aspera sua virtute complanans prava dirigit in directa.

Sane ut praemissa perduci possent liberius ad effectum attendentes guerrarum pericula et viarum discrimina quae subire poterant illis quos ad idem concilium duximus evocandos nobis et nostris fratribus non parcentes sed appetentes labores spontaneos ut quietem aliis praeparare possemus ad civitatem Lugdunensem in qua credebamus ad concilium evocatos minori onere laborum et expensarum convenire accessimus cum fratribus nostris et curia nostra periculis variis ac diversis incommoditatibus et multis discriminibus praegravati ubi convenientibus tam per se quam per procuratores idoneos universis ad ipsum concilium evocatis frequenter de praefatae terrae subsidio deliberavimus cum eisdem et quod debuerint ad vindictam iniuriae salvatoris accensi pro ipsius terrae succursu vias excogitantes laudabiles probatu dederunt consilia et discreta.

Nos autem auditis eorum consiliis ipsorum voluntates et affectus laudabiles quos ostendunt de terrae liberatione praedictae merito commendamus.

Sed ne in humeros hominum onera gravia et importabilia imponere videamur quae digito nostro movere nolimus incipientes a nobis ipsis qui profitemur nos omnia quae habemus possidere ab unigenito dei filio Iesu Christo cuius munere vivimus cuius beneficio sustentamur quin etiam cuius sanguine redempti sumus nos et fratres nostri sanctae Romanae ecclesiae cardinales plenarie usque ad vi annos continuos de omnibus reditibus fructibus et proventibus nostris ecclesiasticis pro praedictae terrae subsidio decimam persolvamus approbante hoc sacro concilio statuentes et ordinantes quod usque ad praedictos vi annos ab instanti festo nativitatis beati Ioannis baptistae proximo continue numerandos ab omnibus personis ecclesiasticis quacumque dignitate praefulgeant seu cuiuscumque praeeminentiae conditionis vel ordinis aut status religionis vel ordinis quibus.

Et eorum ecclesiis nulla privilegia vel indulgentias sub quacumque verborum forma vel expressione concessa volumus suffragari sed ea quae adhuc concessimus penitus revocamus de omnibus reditibus fructibus et proventibus ecclesiasticis anni cuiuslibet terminis infrascriptis medietas scilicet in festo nativitatis domini et alia medietas in festo beati Ioannis baptistae integre sine diminutione qualibet decima persolvatur.

Ut ei cuius negotium agitur reverentia debita in se ac sanctis suis et praecipue in virgine gloriosa quorum in his et aliis suffragio utimur servetur attentius sit que plenior terrae subventio praedictae constitutionem felicis recordationis Gregorii papae praedecessoris nostri contra blasphemos editam praecipimus inviolabiliter observari poenam que pecuniarum in ipsa statutam per potestates locorum in quibus blasphemia committitur ceteros que qui inibi iurisdictionem temporalem exercent coactiones si necesse fuerit per dioecesanos et aliorum locorum ordinarios ad exhibenda integraliter exigi et dicti subsidii collectoribus assignari in idem subsidium convertenda.

Confessoribus insuper ex parte ordinaria vel ex privilegio confessiones audientibus districte mandamus ut confitentibus sibi suggerant et iniungant quod de pecunia praedicta eidem terrae plenariam satisfactionem impendant inducant etiam confitentes ultimas voluntates quod in testamentis suis pro modo facultatum suarum aliquid de bonis suis pro subsidio terrae sanctae relinquant.

In singulis nihilominus ecclesiis truncum concavum poni praecipimus tribus clavibus consignatum prima penes episcopum secunda penes ecclesiae sacerdotem tertia penes aliquem religiosum laicum conservandis et in eo fideles quilibet iuxta quod dominus eorum mentibus inspiraverit suas eleemosynas ponere in remissionem suorum peccaminum moneantur et in ipsis ecclesiis semel in hebdomade pro remissione huiusmodi peccatorum et praesertim offerentium eleemosynas certa die quam tum sacerdos pronuntiet populo missa publice decantetur.

Praeter haec ut terrae sanctae plenius succurratur exhortamur et suadere intendimus monitis et exhortationibus reges et principes marchiones comites et barones potestates capitaneos et alios quoscumque terrarum duces ut ordinetur in terris suis cuiuslibet iurisdictioni eorum subiectis quod a singulis fidelibus unus denarius ad valorem turonensis vel unius sterlingi iuxta consuetudinem vel condicionem regionis et alia modica sine cuiuscumque gravamine in remissione peccaminum iniungentes annis singulis in ipsius terrae subsidium persolvatur ut sicut nullus excusare se potest quin teneatur compati statui miserabili terrae sanctae sic nec aliquis excutiatur subsidio nec a merito excludatur.

Etiam ne quod provide ordinatum est de praedictae terrae subsidio impediri contingat fraude vel malitia vel ingenio alicuius excommunicamus et anathemizamus omnes et singulos qui scienter impedimentum praestiterint directe vel indirecte publice vel occulte quominus praestentur decimae sicut superius est expressum in praedictae terrae subsidium.

Ceterum quia cursarii et piratae nimium impediunt capiendo et spoliando transeuntes ad illam et redeuntes de illa nos eos et principales adiutores et fautores eorum excommunicationis vinculo innodamus sub interminatione anathematis inhibentes ne quis cum eis communicet scienter in aliquo contractu venditionis vel emptionis.

Iniungimus etiam rectoribus civitatum et locorum ut eos ab iniquitate revocent et compescant alioquin in terra ipsorum per ecclesiarum praelatos severitatem ecclesiasticam volumus exerceri.

Excommunicamus praeterea et anathemizamus eos falsos et impios christianos qui contra Christum et populum christianum Sarracenis arma et ferrum quibus christianos impugnant et lignamina galearum et aliorum vasorum navigalium deferunt et eos etiam qui galeas eis vendunt vel naves qui que in piraticis Sarracenorum navibus curam gubernationis exercent vel in machinis aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt consilium vel auxilium in christianorum dispendium specialiter terrae sanctae ipsos rerum suarum privatione mulctari et capientium servos fieri censemus.

Praecipientes ut per omnes urbes maritimas diebus dominicis et festivis huiusmodi sententia publice innovetur et talibus ecclesiae gremium non aperiatur nisi totum quod de commercio tam damnato perceperint et tantundem de suo in subsidium terrae sanctae transmittant ut aequo iudicio in quo delinquunt puniantur.

Quod si forte solvendo non fuerint sic alias reatus talium castigetur quod in poena ipsorum aliis interdicatur audacia similia praesumendi.

Prohibemus insuper omnibus christianis et sub anathemate interdicimus ne in terris Sarracenorum qui partes orientales inhabitant usque ad vi annos transmeant aut transvehant naves suas ut per hoc volentibus transfretare in subsidium terrae sanctae maior copia navigii praeparetur et Sarracenis subtrahatur auxilium quod eis consuevit ex hoc non modicum provenire.

Et quia ad hoc negotium prosequendum permaxime est necessarium ut principes et populi christiani ad pacem observent hac sancta universali synodo approbante statuimus ut in toto orbe inter christianos pax generaliter observetur ita quod per ecclesiarum praelatos discordantes ducantur ad plenam concordiam sive pacem aut ad firmam treugam per vi annos inviolabiliter observandam et qui acquiescere forte contempserint per excommunicationis sententiam in personas et interdictum in terras arctissime compellantur nisi tanta fuerit iniuriatorum malitia quod tali non debeant pace gaudere.

Quod si forte censuram ecclesiasticam vilipenderint poterunt non immerito formidare ne per auctoritatem ecclesiae contra eos tamquam perturbatores negotii crucifixi saecularis potentia inducatur.

Nos igitur de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli auctoritate confisi ex illa quam nobis licet indignis deus ligandi atque solvendi contulit potestate omnibus qui transfretandi pro subsidio terrae sanctae in propriis personis laborem subierint et in expensis plenam suorum peccaminum de quibus veraciter fuerint corde contriti et ore confessi veniam indulgemus et retributionem iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum.

Eis autem qui non in propriis personis illic accesserint sed in suis dumtaxat expensis iuxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinaverint et illis similiter qui licet in alienis expensis in propriis tamen personis accesserint plenam suorum concedimus veniam peccatorum.

Huiusmodi quoque remissionis volumus et concedimus esse participes iuxta qualitatem subsidii et devotionis affectum omnes qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis congrue ministrabunt aut circa praedicta consilium et auxilium impenderint oportunum nec omnes illos qui pro subsidio terrae sanctae naves proprias exhibebunt aut eos qui propter hoc opus naves studuerint fabricare.

Omnibus etiam pie proficientibus in hoc opere pia et sancta universalis synodus orationum et beneficiorum suffragium impertitur ut eis digne proficiat ad salutem.

Non nobis sed domino damus gloriam et honorem et ipsi gratias reddamus quod ad tam sacrum concilium patriarcharum primatum archiepiscoporum episcoporum abbatum priorum praepositorum decanorum archidiaconorum et aliorum ecclesiarum praelatorum tam per se quam per procuratores idoneos nec capitulorum collegiorum et conventuum procuratorum ad vocationem nostram copiosa multitudo convenit. Sane licet pro felici prosecutione tanti negotii esset eorum consilium oportunum et in ipsorum tanquam dilectorum filiorum praesentia delectemur et quodammodo spirituali gaudio affluamus contra nonnullos tamen eorum propter varia incommoda quae ipsorum copiositas ingerit ne prae turba nimia se diutius comprimant et eorum absentia ipsis et ipsorum ecclesiis posset esse damnosa quadam provida pietate commoti de fratrum nostrorum consilio super hoc salubriter providere decrevimus ut sic eorum gravaminibus occurratur quod prosecutio huius negotii quod ferventi spiritu et sollicitudine indefessa prosequimur nullatenus derogetur.

Omnes igitur patriarchas primates archiepiscopos episcopos abbates et priores per nos nominatim et specialiter evocatos sic remanere decrevimus ut ante diffinitum concilium absque nostra speciali licentia non discedant.

Ceteris vero abbatibus et prioribus non mitratis et aliis abbatibus et prioribus qui per nos non fuerunt nominatim et specialiter evocati necnon praepositis decanis archidiaconis et aliis ecclesiarum praelatis ac quorumque praelatorum capitulorum collegiorum et conventuum procuratoribus recedendi ex dei et nostra benedictione clementer licentiam impertimur mandantes ut omnes taliter recedentes primitus prout infra scribitur procuratores sufficientes dimittant ad suscipienda nostra mandata et ea quae in praesenti nostro concilio ordinata sunt et in futurum auctore domino contigerit ordinari.

Omnes scilicet de regno Franciae taliter recedentes quattuor de regno Alamaniae quattuor de regnis Yspaniarum quattuor de regno Angliae quattuor de regno Scotiae unum de regno Siciliae duos de Lambardia duos de Tuscia unum de terris ecclesiae unum de regno Norbegiae unum de regno Sueviae unum de regno Ungariae unum de regno Daciae unum de regno Boemiae unum de ducatu Poloniae unum procuratores sufficientes dimittant.

Ad haec ad nos ex quorundam relatione pervenit quod nonnulli archiepiscopi et episcopi alii que praelati ea occasione quod ipsos ad concilium mandavimus evocari petentes a subditis immoderatum subsidium multa extorserunt ab eis graves ipsis tallias imponentes quorum aliqui licet a subiectis multa exegerint ad concilium non venerunt.

Verumtamen cum nostrae intentionis non exstiterit nec exsistat ut praelati ad concilium veniendo sociarent oboedire bonum cum gravamine subditorum monemus praelatos omnes et singulos eis firmiter innuentes quatinus nullus eorum occasione praemissa subditos suos talliis vel exactionibus gravare praesumat.

Si vero aliqui non venerunt ad concilium et a subditis suis ea occasione aliquid exegerint volumus et praecise mandamus quod ea occasione quae receperunt ab eis restituant sine mora.

Illi autem qui gravaverunt subditos ab eis subsidia immoderata petendo eisdem satisfacere sine qualibet difficultate procurent mandatum nostrum taliter impleturi quod non oporteat ut super hoc auctoritate nostra remedium apponatur.

Fideli ac devota professione fatemur quod spiritus sanctus aeternaliter ex patre et filio non tanquam ex duobus principiis sed tanquam ex uno principio non duabus spirationibus sed unica spiratione procedit.

Hoc professa est hactenus praedicavit et docuit hoc firmiter tenet praedicat profitetur et docet sacrosancta Romana ecclesia mater omnium fidelium et magistra.

Hoc habet orthodoxorum patrum atque doctorum Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis et vera sententia.

Sed quia nonnulli propter irrefragabilis praemissae ignorantiam veritatis in errores varios sunt prolapsi nos huiusmodi erroribus viam praecludere cupientes sacro approbante concilio damnamus et reprobamus omnes qui negare praesumpserint aeternaliter spiritum sanctum ex patre et filio procedere sive etiam temerario ausu asserere quod spiritus sanctus ex patre et filio tanquam ex duobus principiis et non tanquam ex uno procedat.

Ubi periculum maius intenditur ibi procul dubio est plenius consulendum.

Quam gravibus autem sit onusta dispendiis quot et quantis sit plena periculis ecclesiae Romanae prolixa vacatio exacti temporis consideratio edocet et considerata prudenter illius discrimina manifestant.

Hinc nos evidens evocat ratio ut dum reformandis etiam minoribus nostra sollerter vacet intentio ea quae periculosiora sunt nequaquam absque remedio reformationis accomode relinquamus.

Ideo que omnia quae pro vitanda discordia in electione Romani pontificis a nostris sunt praedecessoribus et praecipue a felicis recordationis Alexandro papa tertio salubriter instituta omnino immota in sua firmitate manere censentes nihil enim illis detrahere intendimus sed quod experientia deesse probavit praesenti constitutione supplere.

Sacro concilio approbante statuimus ut si eumdem pontificem in civitate in qua cum sua curia residebat diem claudere contingat extremum cardinales qui fuerint in civitate ipsa praesentes absentes expectare decem diebus tantummodo teneantur.

Quibus elapsis sive absentes venerint sive non extunc omnes conveniant in palatio in quo idem pontifex habitabat contenti singuli singulis tantummodo servientibus clericis vel laicis prout duxerint eligendum.

Illis tamen quibus patens necessitas id suggerit indulgeri duos habere permittimus eiusdem electionis arbitrio reservato.

In eodem autem palatio unum conclave nullo intermedio pariete seu alio velamine omnes habitent in communi quod servato libero ad secretam cameram aditu ita claudatur undique ut nullus illud intrare valeat vel exire nulli ad eosdem cardinales aditus pateat vel facultas secrete loquendi cum eis nec ipsi aliquos ad se venientes admittant nisi eos qui de voluntate omnium cardinalium inibi praesentium pro iis tantum quae ad electionis instantis negotium pertinent vocarentur.

Nulli etiam fas sit ipsis cardinalibus vel eorum alicui nuntium mittere vel scripturam.

Qui vero contra fecerit scripturam mittendo vel nuntium aut cum aliquo ipsorum secreto loquendo ipso facto sententiam excommunicationis incurrat.

In conclavi tamen praedicto aliqua fenestra competens dimittatur per quam eisdem cardinalibus ad victum necessaria commode ministrentur sed per eam nulli ad ipsos patere possit ingressus.

Verum si quod absit infra tres dies postquam ut praedicitur conclave praedictum iidem cardinales intraverint non fuerit ipsi ecclesiae de pastore provisum per spatium quinque dierum immediate sequentium singulis diebus tam in prandio quam in cena uno solo ferculo sint contenti.

Quibus provisione non facta decursis extunc tantummodo panis vinum et aqua ministrentur eisdem donec eadem provisio subsequatur.

Provisionis quoque huiusmodi pendente negotio dicti cardinales nihil de camera papae recipiant nec de aliis eidem ecclesiae tempore vacationis obvenientibus undecunque sed ea omnia ipsa vacatione durante sub eius cuius fidei et diligentiae camera eadem est commissa custodia maneant per eum dispositioni futuri pontificis reservanda.

Qui autem aliquid receperint teneantur extunc a perceptione quorumlibet redituum ad ipsos spectantium abstinere donec de receptis taliter plenariam satisfactionem impendant.

Iidem quoque cardinales accelerandae provisioni sic vacent attentius quod se nequaquam de alio negotio intromittant nisi forsan necessitas adeo urgens incideret quod eos oporteret de terra ipsius ecclesiae defendenda vel eius parte aliqua providere vel nisi aliquod tam grande tam evidens periculum immineret quod omnibus et singulis cardinalibus praesentibus concorditer videretur illi celeriter occurrendum.

Sane si aliquis de praedictis cardinalibus conclave praedictum ut supra exprimitur non intraverit aut intrans absque manifesta causa infirmitatis exierit ipso minime requisito nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo per alios ad eligendum substituendum pontificem libere procedatur.

Si vero infirmitate superveniente idem conclave aliquem ex eis exire contingat ipsa etiam infirmitate durante poterit eius suffragio non requisito procedi. Sed si ad alios post sanitatem sibi redditam seu antea redire voluerit vel etiam si alii absentes quos per decem dies diximus expectandos supervenerint re integra videlicet antequam eidem ecclesiae sit de pastore provisum in eodem negotio in illo statu in quo ipsum invenerint admittantur praemissa tam de clausura quam de servientibus cibo ac potu et reliquis cum aliis servaturi.

Porro si quando Romanum pontificem extra civitatem praedictam in qua erat cum sua curia residens contigerit ab hac luce migrare teneantur cardinales in civitate in cuius territorio seu districtu idem pontifex obiit convenire nisi sit forsitan interdicta vel contra ecclesiam Romanam in aperta rebellione persistat.

Quo casu in alia viciniori conveniant quae similiter nec interdicto subiaceat nec sit ut praedicitur aperte rebellis.

In hac etiam civitate tam quoad exspectationem absentium quam quoad habitationem communem clausuram et cetera omnia in domo episcopali vel alia qualibet eisdem cardinalibus deputanda eadem observentur quae superius obeunte dicto pontifice in ea in qua cum sua residebat curia sunt expressa.

Praeterea quia parum est iura condere nisi sit qui eadem tueatur adiciendo sancimus ut dominus alii que rectores et officiales civitatis illius in qua Romani pontificis celebranda fuerit electio auctoritate nostra et eiusdem approbatione concilii potestate sibi tradita praemissa omnia et singula plene ac inviolabiliter sine fraude ac dolo aliquo faciant observari nec cardinales ultra quam praemittitur artare praesumant.

Super iis autem taliter observandis statim audito summi pontificis obitu coram clero et populo civitatis ipsius ad hoc specialiter convocandis praestent corporaliter iuramentum.

Quod si forte in praemissis vel circa ea fraudem commiserint aut ipsa diligenter non observaverint cuiuscumque sint praeeminentiae conditionis aut status omni cessante privilegio eo ipso excommunicationis sint vinculo innodati et perpetuo sint infames nec unquam eis portae dignitatis pateant nec ad aliquod publicum officium admittantur.

Ipsos insuper feudis et bonis ceteris que quae ab eadem Romana vel quibuslibet aliis ecclesiis obtinent ipso facto decrevimus esse privatos ita quod ad ecclesias ipsas plene ac libere revertantur administratorum earumdem ecclesiarum arbitrio sine contradictione aliqua disponenda.

Civitas vero praedicta non solum sit interdicto supposita sed et pontificali dignitate privata.

Ceterum quia cum arbitrium vel inordinatus captivat affectus vel ad certum aliquid obligationis cuiusque necessitas adigit cessat electio dum libertas adimitur eligendi cardinales eosdem obsecrantes per viscera misericordiae dei nostri per aspersionem sui pretiosi sanguinis obtestamur ut pensantes attentius quid eis imminet cum agitur de creatione vicarii Iesu Christi successoris Petri rectoris universalis ecclesiae gregis dominici directoris omni privatae affectionis inordinatione deposita et cuiuslibet pactionis conventionis obligationis necessitate necnon condicti et intendimenti contemplatione cessantibus non in se reciprocent considerationis intuitum vel in suos.

Non quae sua sunt quaerant non commodis privatis intendant sed nullo artante ipsorum in eligendo iudicium nisi deo puris et liberis mentibus nuda electionis conscientia utilitatem publicam libere prosequantur omni conatu et sollicitudine prout possibilitas patitur id acturi tantummodo ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecessaria totius mundi provisio idoneo celeriter eidem ecclesiae sponso dato.

Qui autem secus egerint divinae subiaceant ultioni eorum culpa nisi gravi propter hoc peracta poenitentia nullatenus abolenda.

Et nos nihilominus pactiones conventiones obligationes condicta et intendimenta omnia sive iuramenti sive cuiuslibet alterius sint vinculo firmitatis innexa cassamus irritamus et viribus decernimus omnino carere ita ut nullus ad illa observanda quomodolibet sit astrictus nec quisquam ex eorum transgressione notam vereatur fidei non servatae sed non indignae laudis titulum potius mereatur cum lex etiam humana testetur deo magis transgressiones huiusmodi quam iurisiurandi observationes acceptas.

Quia vero fidelibus non est tam de sollicita quantumcumque inventione fidendum quam de instantia orationis humilis et devotae sperandum huic adicimus sanctioni ut in omnibus civitatibus ceteris que locis insignibus ubi primum de memorati pontificis obitu certitudo claruerit a clero et populo solemnibus pro eo exequiis celebratis singulis diebus donec de ipsius ecclesiae provisione indubitatus rumor pertulerit veritatem humiles preces fundantur ad dominum apud eum devotis orationibus insistatur ut ipse qui concordiam facit in sublimibus suis sic efficiat eorumdem cardinalium corda in eligendo concordia quod provisio celer concors et utilis prout animarum salus exigit et totius requirit orbis utilitas ex ipsorum unanimitate sequatur.

Et ne tam salubre praesentis sanctionis edictum ignorantiae negligi praetextu contingat districte praecipimus ut patriarchae archiepiscopi episcopi et alii ecclesiarum praelati ceteri que quibus concessum est proponere verbum dei clerum et populum propter hoc specialiter frequentius congregandos in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda sollerter hortentur et ipsis eadem auctoritate non solum orationum frequentiam sed et observantiam prout circumstantiae pensandae suaserint ieiuniorum indicant.

Ut circa electiones postulationes et provisiones ecclesiasticas viam malitiis prout est possibile praecludamus nec diutius periculose vacent ecclesiae vel personatuum dignitatum et aliorum ecclesiasticorum beneficiorum provisio differatur edicto perpetuo providemus ut si quando aliqui electionibus postulationibus vel provisionibus se opponunt proponendo aliqua contra electionis postulationis seu provisionis formam aut personas eligentium vel electi sive illius cui provisio erat facienda vel facta et propter hoc contigerit appellari appellantes in instrumento publico seu litteris super appellatione confectis omnia et singula exprimant quae in formam intendunt obicere vel personas coram personis authenticis aut persona quae super hoc testimonium perhibeant veritati corporali praestito iuramento quod credunt ea quae sic exprimunt esse vera et se posse probare.

Alioquin tam opponentes quam tempore appellationis interpositae vel postmodum adhaerentes eisdem obiciendi aliqua quae non fuerint in huiusmodi litteris vel instrumentis expressa potestatem sibi noverint interdictam nisi aliquid postea forsan emerserit vel super antiquis supervenerit probandi facultas aut aliqua antiqua in opponentium notitiam de novo pervenerint quae appellantes appellationis emissae tempore verisimiliter ignorare potuerint et etiam ignorarint.

Super huiusmodi autem ignorantia et superveniente facultate probandi fidem per proprium praestandum corporaliter faciant iuramentum hoc adiciendo in iuramento eodem quod ad ea probanda credunt se sufficientes probationes habere.

Illa sane quae felicis recordationis Innocentius papa iv contra non plene probantes ea quae in formam vel personam obiecerant statuit in suo volumus robore permanere.

Avaritiae caecitas et damnandae ambitionis improbitas aliquorum animos occupantes eos in illam temeritatem impellunt ut quae sibi a iure interdicta noverunt exquisitis fraudibus usurpare conentur.

Nonnulli siquidem ad regimen ecclesiarum electi quia eis iure prohibente non licet se ante confirmationem electionis celebratae de ipsis administrationi ecclesiarum ad quas vocantur ingerere ipsam sibi tanquam procuratoribus seu oeconomis committi procurant.

Cum itaque non sit malitiis hominum indulgendum nos latius providere volentes hac generali constitutione sancimus ut nullus de cetero administrationem dignitatis ad quam electus est priusquam celebrata de ipso electio confirmetur sub oeconomatus vel procurationis nomine aut alio de novo quaesito colore in spiritualibus vel temporalibus per se vel per alium pro parte vel in totum gerere vel recipere aut illi se immiscere praesumat omnes illos qui secus fecerint iure si quod eis per electionem quaesitum fuerit decernentes eo ipso privatos.

Quam sit ecclesiis ipsarum dispendiosa vacatio quam periculosa etiam esse soleat animabus non solum iura testantur sed et magistra rerum efficax experientia manifestat.

Cupientes itaque competentibus remediis vacationum diuturnitatibus obviare hoc perpetuo decreto statuimus ut si quando fuerit electio in aliqua ecclesia celebrata electores electionem ipsam quam citius commode poterunt electo praesentare ac petere consensum ipsius electus vero illum adhibere infra mensem a tempore praesentationis huiusmodi teneantur.

Quem si electus ipse praestare ultra distulerit iure si quod ei ex sua electione fuerat acquisitum extunc se noverit eo ipso privatum nisi forsan ea sit electae personae conditio ut electioni de se celebratae absque superioris sui licentia ex prohibitione seu quavis provisione sedis apostolicae consentire non possit.

Quo casu idem electus seu electores ipsius consentiendi licentiam ab eius superiore cum ea celeritate quam superioris ipsius praesentia vel absentia permiserit petere studeant et habere.

Alioquin si lapso tempore pro eiusdem superioris praesentia vel absentia ut praemittitur moderando huiusmodi licentiam eos nequaquam obtinere contingat electores extunc ad electionem aliam procedendi liberam habeant facultatem.

Ceterum quivis electus infra tres menses post consensum electioni de se celebratae praestitum confirmationem electionis ipsius petere non omittat.

Quod si iusto impedimento cessante infra huiusmodi trimestre tempus omiserit electio eadem eo ipso viribus vacuetur.

Perpetuae sanctionis oraculo declaramus quod scienter in electionibus nominantes indignum propter suffragium in scrutinio praestitum nisi adeo in eo perstiterint quod ex eo votis eorum communis electio subsequatur nequaquam eligendi potestate privantur licet pro eo quod indignum nominando scienter contra conscientias suas agunt et divinam vindictam et apostolicae ultionis motum quem qualitas facti suaserit possint non immerito formidare. Nulli licere decernimus postquam in scrutinio nominaverit aliquem et electio fuerit subsecuta vel postquam praestiterit electioni de ipso ab aliis celebratae consensum illum super electione ipsa nisi ex causis postea emergentibus impugnare vel nisi ei morum ipsius antea celata de novo pandatur improbitas seu alicuius alterius latentis vitii vel defectus quae verisimiliter ignorare potuerit veritas reveletur.

De huiusmodi autem ignorantia fidem proprio faciat iuramento.

Si quando contigerit duabus electionibus celebratis partem alteram eligentium duplo maiorem numero inveniri contra electores qui partem reliquam sic excedunt ad extenuationem zeli meriti vel auctoritatis ipsorum reliquis vel electo ab eis aliquid opponendi omnem praesenti decreto interdicimus facultatem.

Si quid autem opponere voluerint quod votum illius cui opponitur nullum redderet ipso iure id eis non intelligimus interdictum.

Quamvis constitutio felicis recordationis Alexandri papae iv praedecessoris nostri causas electionum episcopalium seu super electionibus episcoporum exortas non immerito maioribus causis annumerans cognitiones ipsarum per appellationes quaslibet devolvi asserat ad apostolicae sedis examen nos tamen et temerariam appellantium audaciam et effrenatam appellationum frequentiam refrenare volentes hac generali constitutione duximus providendum ut si extra iudicium in praedictis electionibus vel in aliis de dignitatibus episcopatu maioribus celebratis expressa causa manifeste frivola contigerit appellari per appellationem huiusmodi nequaquam ad sedem eamdem negotium devolvatur.

Sed cum in electionum earumdem negotiis in iudicio vel extra iudicium appellatur in scriptis ex causa probabili quae probata deberet legitima reputari ad sedem ipsam huiusmodi negotia deferantur.

Ceterum in praemissis casibus liceat partibus ab huiusmodi appellationibus nulla tamen interveniente pravitate recedere antequam praefatae sedi fuerint praesentatae.

Inferiores autem iudices quorum erat ipsarum causarum cognitio appellatione cessante an in hoc pravitas intercesserit ante omnia diligenter inquirant et si eam intercessisse reppererint se de causis ipsis nullatenus intromittant sed praefigant dictis partibus terminum peremptorium competentem in quo cum omnibus actis et monimentis suis apostolico se conspectui repraesentent.

Si forte inter cetera quae obiciuntur electo aut postulato seu alias promovendo ad aliquam dignitatem evidentem scientiae vel alium personae defectum opponi contingat in discussione obiectorum illum statuimus ordinem incommutabiliter observandum ut promovendus super defectu ipso ante omnia subiciatur examini cuius eventus examinandis aliis aut dabit initium aut negabit.

Ceterum si praemissi examinis exitus huiusmodi oppositiones docuerit veritate destitui opponentes omnino a prosecutione causae in qua talia obiecerunt excludimus et perinde puniri decernimus ac penitus in probatione omnium quae obiecerant defecissent.

Sciant cuncti qui clericos vel quaslibet alias personas ecclesiasticas ad quos in aliquibus ecclesiis monasteriis aut aliis piis locis spectat electio pro eo quod rogati seu alias inducti eum pro quo rogabantur sive inducebantur eligere noluerunt vel consanguineos eorum aut ipsas ecclesias monasteria seu loca cetera beneficiis sive aliis bonis suis per se vel per alios spoliando seu alias iniuste persequendo gravare praesumpserint se ipso facto excommunicationis sententia innodatos.

Generali constitutione sancimus universos et singulos qui regalia custodiam sive guardiam advocationis vel defensionis titulum in ecclesiis monasteriis sive quibuslibet aliis piis locis de novo usurpare conantes bona ecclesiarum monasteriorum aut locorum ipsorum vacantium occupare praesumunt quantaecunque dignitatis honore praefulgeant clericos etiam ecclesiarum monachos monasteriorum et personas ceteras locorum eorumdem qui haec fieri procurant eo ipso excommunicationis sententiae subiacere.

Illos vero clericos qui se ut debent talia facientibus non opponunt de proventibus ecclesiarum seu locorum ipsorum pro tempore quo praemissa sine debita contradictione permiserint aliquid percipere districtius inhibemus.

Qui autem ab ipsarum ecclesiarum ceterorum que locorum fundatione vel ex antiqua consuetudine iura sibi huiusmodi vendicant ab illorum abusu sic prudenter abstineant et suos ministros in eis sollicite faciant abstinere quod ea quae non pertinent ad fructus sive reditus provenientes vacationis tempore non usurpent nec bona cetera quorum se asserunt habere custodiam dilabi permittant sed in bono statu conservent.

Licet canon a felicis recordationis Alexandro papa iii praedecessore nostro editus inter cetera statuerit ut nullus regimen ecclesiae parochialis suscipiat nisi vigesimum quintum annum aetatis attigerit ac scientia et moribus commendandus exsistat quod que talis ad regimen assumptus huiusmodi si monitus non fuerit praefixo a canonibus tempore in presbyterum ordinatus a regiminis eiusdem amoveatur officio et alii conferatur quia tamen in observatione canonis memorati se multi exhibent negligentes nos periculosam negligentiam volentes iuris executione suppleri praesenti decreto statuimus ut nullus ad regimen parochialis ecclesiae assumatur nisi sit idoneus scientia moribus et aetate decernentes collationes de parochialibus ecclesiis hiis qui non attigerunt vigesimum quintum annum de cetero faciendas viribus omnino carere.

Is etiam qui ad huiusmodi regimen assumetur ut gregis sibi crediti diligentius gerere curam possit in parochiali ecclesia cuius rector exstiterit residere personaliter teneatur et infra annum a sibi commissi regiminis tempore numerandum se faciat ad sacerdotium promoveri.

Quod si infra idem tempus promotus non fuerit ecclesia sibi commissa nulla etiam praemissa monitione sit praesentis constitutionis auctoritate privatus.

Super residentia vero ut praemittitur facienda possit ordinarius gratiam dispensative ad tempus facere prout causa rationabilis id exposcet.

Nemo deinceps parochialem ecclesiam alicui non constituto in aetate legitima et sacerdotio commendare praesumat nec tali etiam nisi unam et evidenti necessitate vel utilitate ipsius ecclesiae suadente.

Huiusmodi autem commendam ut praemittitur rite factam declaramus ultra semestris temporis spatium non durare statuentes quicquid secus de commendis ecclesiarum parochialium actum fuerit esse irritum ipso iure.

Eos qui clericos parochiae alienae absque superioris ordinandorum licentia scienter seu affectata ignorantia vel quocumque alio figmento quaesito praesumpserint ordinare per annum a collatione ordinum decernimus esse suspensos iis quae iura statuunt contra taliter ordinatos in suo robore duraturis.

Clericis quoque parochiae taliter suspensorum postquam eorum suspensio fuerit manifesta absque ipsorum etiam licentia interim recipiendi ordines ab aliis vicinis episcopis alias tamen canonice liberam concedimus facultatem.

Altercationis antiquae praesentis declarationis oraculo decidentes bigamos omni privilegio clericali declaramus esse nudatos et coercioni fori saecularis addictos consuetudine contraria non obstante.

Ipsis quoque sub anathemate prohibemus deferre tonsuram vel habitum clericalem.

Si canonici a divinis cessare voluerint prout in ecclesiis aliquibus sibi ex consuetudine vel alias vendicant antequam ad cessationem huiusmodi quoquo modo procedant in instrumento publico vel patentibus litteris sigillorum suorum aut alterius authentici munimine roboratis cessationis ipsius causam exprimant et illud vel illas ei contra quem cessare intendunt assignent scituri quod si hoc praetermisso cessaverint vel causa quam expresserint non fuerit inventa canonica omnia quae de quibuscumque proventibus illius ecclesiae in qua cessatum fuerit cessationis tempore perceperunt restituent.

Illa vero quae pro eodem tempore debentur eisdem nullo modo percipient sed ipsi ecclesiae cedere ac nihilominus ei contra quem cessaverant de damnis et iniuriis satisfacere tenebuntur.

Si autem causa eadem canonica fuerit iudicata is qui occasionem cessationi dederat ad omne interesse dictis canonicis et ecclesiae cui debitum officium eius est culpa subtractum ad certam quantitatem taxandam et in divini cultus augmentum convertendam superioris arbitrio condemnetur.

Ceterum detestabilem abusum horrendae indevotionis illorum qui crucis beatae virginis aliorum ve sanctorum imagines seu statuas irreverenti ausu tractantes eas in aggravationem cessationis huiusmodi prosternunt in terram urticis spinis que supponunt penitus reprobantes aliquid tale de cetero fieri districtius prohibemus statuentes ut in eos qui contra fecerint ultrix procedat dura sententia quae delinquentes sic graviter puniat quod alios a similium praesumptione compescat.

Ordinarii locorum subditos suos plures dignitates vel ecclesias quibus animarum cura imminet obtinentes seu personatum aut dignitatem cum alio beneficio cui cura similis est annexa districte compellant dispensationes auctoritate quarum huiusmodi ecclesias personatus seu dignitates canonice tenere se asserunt infra tempus pro facti qualitate ipsorum ordinariorum moderandum arbitrio exhibere.

Quod si forte iusto impedimento cessante nullam dispensationem infra idem tempus contigerit exhiberi ecclesiae beneficia personatus seu dignitates quae sine dispensatione aliqua eo ipso illicite detineri constabit per eos ad quos eorumdem collatio pertinet libere personis idoneis conferantur. Ceterum si dispensatio exhibita sufficiens evidenter appareat exhibens nequaquam in beneficiis huiusmodi quae canonice obtinet molestetur.

Provideat tamen ordinarius qualiter nec animarum cura in eisdem ecclesiis personatibus seu dignitatibus negligatur nec beneficia ipsa debitis obsequiis defraudentur.

Si vero de dispensationis exhibitae sufficientia dubitetur super hoc erit ad sedem apostolicam recurrendum cuius est aestimare quem modum sui beneficii esse velit.

In conferendis insuper personatibus dignitatibus et aliis beneficiis curam habentibus animarum annexam iidem ordinarii diligentiam illam observent ut personatum dignitatem vel aliquod beneficium similem curam habens alicui plura similia obtinenti non ante conferre praesumant quam eis super obtentis dispensatio evidenter sufficiens ostendatur.

Qua etiam ostensa ita demum ad collationem procedi volumus si appareat per eamdem quod is cui est collatio facienda huiusmodi personatum dignitatem vel beneficium retinere licite valeat cum obtentis vel si ea quae sic obtinet libere ac sponte resignet.

Aliter autem de personatibus dignitatibus et beneficiis talibus facta collatio nullius penitus sit momenti.

Properandum nobis visum est ut malitiosis litium protractionibus occurratur quod speramus efficaciter provenire si eos qui circa iudicia suum ministerium exhibent ad id congruis remediis dirigamus.

Cum igitur ea quae ad hoc salubriter fuerant circa patronos causarum legali sanctione provisa desuetudine abolita videantur nos sanctionem eandem praesentis redivivae constitutionis suffragio cum aliqua tamen adiectione necnon et moderamine renovantes statuimus ut omnes et singuli advocationis officium in foro ecclesiastico sive apud sedem apostolicam sive alibi exercentes praestent tactis sacrosanctis evangeliis iuramentum quod in omnibus causis ecclesiasticis et aliis in eodem foro tractandis quarum assumpserunt patrocinium vel assument omni virtute sua omni que ope id quod verum et iustum existimaverint suis clientulis inferre procurent nihil in hoc studii quod eis sit possibile relinquentes quod que in quacunque parte iudicii eis innotuerit improbam fore causam quam in sua fide receperant amplius non patrocinabuntur eidem immo ab ea omnino recedent a communione illius se penitus separantes reliquis quae circa haec sunt in eadem sanctione statuta inviolabiliter observandis.

Procuratores insuper iuramento simili astringantur.

Huiusmodi quoque iuramentum tam advocati quam procuratores in foro in quo idem assumpserunt officium teneantur annis singulis iterare.

Qui vero ad eamdem sedem veniunt vel ad curiam cuiuslibet ecclesiastici iudicis in qua nondum tale praestiterant iuramentum accedunt in aliquibus singularibus causis patrocinium vel procurationis ministerium praestituri praestent in singulis causis eisdem mota controversia simile iuramentum.

Advocati autem et procuratores qui iuxta praedictam formam iurare noluerint executionem officiorum suorum huiusmodi noluntate durante sibi noverint interdictam.

Quod si iuramentum praestitum violare praesumpserint praeter reatum periurii consiliarii etiam qui scienter iniquam causam foverint divinam et nostram maledictionem incurrant a qua non aliter liberentur nisi duplum eius restituerint quod pro tam iniquis advocatione procuratione vel consilio receperunt ac nihilominus de damnis quae per iniqua huiusmodi ministeria partibus irrogarunt illis satisfacere teneantur.

Ceterum ne cupiditatis ardor aliquos ad haec salubria statuta contemnenda praecipiet districtius inhibemus ne aliquis advocatus in quacunque causa ultra viginti procurator vero ultra duodecim libras turonensium recipere salarii nomine vel etiam sub palmarii colore praesumant.

Qui autem ultra receperint nequaquam dominium eorum quae praedictam quantitatem excedunt acquirant sed ad restitutionem integram teneantur illorum ita quod nihil horum ad quae restituenda eos teneri praemisimus in fraudem praesentis constitutionis remitti possit eisdem.

Et insuper advocati constitutionem praesentem taliter violantes ab advocationis officio triennio suspendantur.

Procuratores vero extunc sibi sciant cuiuslibet procurationis in iudicio licentiam denegatam.

Absolutionis beneficium ab excommunicationis sententia vel quamcumque revocationem ipsius aut suspensionis seu etiam interdicti per vim vel metum extorta praesentis constitutionis auctoritate omnino viribus vacuamus.

Ne autem sine vindicta violentiae crescat audacia eos qui absolutionem sive revocationem huiusmodi vi vel metu extorserint excommunicationis sententiae decernimus subiacere.

Statutum felicis recordationis Clementis papae iv praedecessoris nostri de dignitatibus et beneficiis in curia Romana vacantibus nequaquam per alium quam per Romanum pontificem conferendis decrevimus taliter moderandum ut ii ad quos eorumdem beneficiorum et dignitatum spectat collatio statuto non obstante praedicto demum post mensem a die quo dignitates seu beneficia ipsa vacaverint numerandum ea conferre valeant tantummodo per seipsos vel ipsis agentibus in remotis per suos vicarios generales in eorum dioecesibus exsistentes quibus id canonice sit commissum.

Hoc consultissimo prohibemus edicto universos et singulos praelatos ecclesias sibi commissas bona immobilia seu iura ipsarum laicis submittere subicere seu supponere absque capituli sui consensu et sedis apostolicae licentia speciali non concedendo bona ipsa vel iura in emphitheosim seu alias alienando in forma et casibus a iure permissis sed constituendo vel recognoscendo seu profitendo ab illis ea tanquam a superioribus se tenere seu ab ipsis eadem advocando prout in quibusdam partibus vulgariter dicitur avoer vel ipsos patronos sive advocatos ecclesiarum seu bonorum ipsorum perpetuo aut ad tempus non modicum statuendo.

Contractus autem omnes etiam iuramenti poenae vel alterius cuiuslibet firmitatis adiectione vallatos quos de talibus alienationibus sine huiusmodi licentia et consensu contigerit celebrari et quicquid ex eis secutum fuerit decernimus adeo viribus omnino carere ut nec ius aliquod tribuant nec praescribendi etiam causam parent.

Et nihilominus praelatos qui secus egerint ipso facto ab officio et administratione clericos etiam qui scientes contra inhibitionem praedictam aliquid esse praesumptum id superiori denuntiare neglexerint a perceptione beneficiorum quae in ecclesia sic gravata obtinent triennio statuimus esse suspensos.

Laici vero qui praelatos vel capitula ecclesiarum seu alias personas ecclesiasticas ad submissiones huiusmodi faciendas hactenus compulerunt nisi post competentem monitionem remissa submissione quam per vim vel metum exegerant ecclesias et bona ecclesiastica eis submissa taliter in sua libertate dimittant illi etiam qui de cetero praelatos vel personas easdem ad talia facienda compulerint cuiuscumque sint conditionis aut status excommunicationis sint sententia innodati.

Ex contractibus praeterea super praemissis huiusmodi licentia et consensu intervenientibus hactenus initis vel quos in futurum iniri continget seu occasione illorum laici ultra id quod eis ex natura contractuum ipsorum vel adhibita in illis lege permittitur aliquid non usurpent.

Qui vero secus egerint nisi legitime moniti ab huiusmodi usurpatione destiterint restituendo etiam quae taliter usurparant eo ipso sententiam excommunicationis incurrant et extunc ad supponendum terram ipsorum si opus fuerit ecclesiastico interdicto libere procedatur.

Religionum diversitatem nimiam ne confusionem induceret generale concilium consulta prohibitione vitavit.

Sed quia non solum importuna petentium inhiatio illarum postmodum multiplicationem extorsit verum etiam aliquorum praesumptuosa temeritas diversorum ordinum praecipue mendicantium quorum nondum approbationes meruere principium effrenatam quasi multitudinem adinvenit repetita constitutione districtius inhibentes ne aliquis de cetero novum ordinem aut religionem inveniat vel habitum novae religionis assumat cunctas affatim religiones et ordines mendicantes post dictum concilium adinventos qui nullam confirmationem sedis apostolicae meruerunt perpetuae prohibitioni subicimus et quatenus processerant revocamus.

Confirmatos tamen per sedem eamdem post idem concilium institutos quibus ad congruam sustentationem reditus aut possessiones habere professio sive regula vel constitutiones quaelibet interdicunt sed per quaestum publicum tribuere victum solet incerta mendicitas modo subsidere decernimus infrascripto ut professoribus eorumdem ordinum ita liceat in illis remanere si velint quod nullum deinceps ad eorum professionem admittant nec de novo domum aut aliquem locum acquirant nec domos seu loca quae habent alienare valeant sine sedis eiusdem licentia speciali.

Nos enim ea dispositioni sedis apostolicae reservamus in terrae sanctae subsidium vel pauperum aut alios pios usus per locorum ordinarios vel eos quibus sedes ipsa commiserit convertenda. Si vero secus praesumptum fuerit nec personarum receptio nec domorum vel locorum acquisitio aut ipsorum ceterorum que bonorum alienatio valeat et nihilominus contrarium facientes sententiam excommunicationis incurrant.

Personis quoque ipsorum ordinum omnino interdicimus quoad extraneos praedicationis et audiendae confessionis officium ac etiam sepulturam.

Sane ad praedicatorum et minorum ordines quos evidens ex eis utilitas ecclesiae universali proveniens perhibet approbatos praesentem non patimur constitutionem extendi.

Ceterum Carmelitarum et eremitarum sancti Augustini ordines quorum institutio dictum concilium generale praecessit in suo statu manere concedimus donec de ipsis fuerit aliter ordinatum.

Intendimus siquidem tam de illis quam de reliquis etiam non mendicantibus ordinibus prout animarum saluti et eorum statui expedire viderimus providere.

Ad haec personis ordinum ad quos constitutio praesens extenditur transeundi ad reliquos ordines approbatos licentiam concedimus generalem ita quod nullus ordo ad alium vel conventus ad conventum se ac loca totaliter transferat sedis eiusdem permissione super hoc specialiter non obtenta.

Exigit perversorum audacia ut non simus sola delictorum prohibitione contenti sed poenam etiam delinquentibus imponamus.

Constitutionem itaque felicis recordationis Innocentii papae iv praedecessoris nostri editam super non recipiendis in pecunia procurationibus et super receptione munerum visitantibus eorum que familiis interdicta quam multorum fertur temeritas praeterire volentes inviolabiliter observari eam decrevimus poenae adiectione iuvandam statuentes ut universi et singuli qui ob procurationem sibi ratione visitationis debitam exigere pecuniam vel etiam a volente recipere aut alias constitutionem ipsam recipiendo munera sive visitationis officio non impenso procurationem in victualibus aut aliquid aliud procurationis occasione violare praesumpserint duplum eius quod receperint ecclesiae a qua id receptum fuerit infra mensem reddere teneantur alioquin extunc patriarchae archiepiscopi episcopi duplum ipsum ultra praedictum tempus restituere differentes ingressum sibi ecclesiae interdictum.

Inferiores vero ab officio et beneficio noverint se suspensos quousque de duplo huiusmodi gravatis ecclesiis plenariam satisfactionem impendant nulla eis in hoc dantium remissione liberalitate seu gratia valitura.

Decet domum domini sanctitudo decet ut cuius in pace factus est locus eius sit cultus cum debita veneratione pacificus.

Sit itaque ad ecclesias humilis et devotus ingressus sit in eis quieta conversatio deo grata inspicientibus placida quae considerantes non solum instruat sed reficiat.

Convenientes ibidem nomen illud quod est super omne nomen a quo aliud sub coelo non est datum hominibus in quo salvos fieri credentes oporteat nomen videlicet Iesu Christi qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum exhibitione reverentiae specialis attollant et quod generaliter scribitur ut in nomine Iesu omne genu flectatur singuli singulariter in seipsis implentes praecipue dum aguntur missarum sacra mysteria gloriosum illud nomen quandocumque recolitur flectant genua cordis sui quod vel capitis inclinatione testentur.

Attendantur in locis ipsis intentis praecordiis sacra solemnia devotis animis orationibus intendatur.

Nullus in locis eisdem in quibus cum pace ac quiete vota convenit celebrari seditionem excitet conclamationem moveat impetum ve committat.

Cessent in illis universitatum et societatum quarumlibet consilia conciones et publica parlamenta.

Cessent vana et multo fortius foeda et prophana colloquia.

Cessent confabulationes quaelibet.

Sint postremo quaecunque alia divinum turbare possunt officium aut oculos divinae maiestatis offendere ab ipsis prorsus extranea ne ubi peccatorum est venia postulanda ibi peccandi detur occasio aut deprehendantur peccata committi.

Cessent in ecclesiis earum que cimiteriis negotiationes et praecipue nundinarum ac fori cuiusque tumultus.

Omnis in eis saecularium iudiciorum strepitus conquiescat.

Nulla inibi causa per laicos criminalis maxime agitetur.

Sint loca eadem a laicorum cognitionibus aliena.

Ordinarii locorum haec faciant observari suadenda suadeant interdicta huius canonis auctoritate compescant ad haec alios etiam in ecclesiis ipsis magis assiduos et ad praemissa idoneos deputando.

Et nihilominus processus iudicum saecularium ac specialiter sententiae prolatae in eisdem locis omni careant robore firmitatis.

Qui vero praemissas inhibitiones animo petulanti contempserint praeter processum ordinariorum et deputandorum ab ipsis divinae ultionis et nostrae poterunt acrimoniam formidare donec suum confessi reatum a similibus firmato proposito deliberaverint abstinere.

Usurarum voraginem quae animas devorat et facultates exhaurit compescere cupientes constitutionem Lateranensis concilii contra usurarios editam sub divinae maledictionis interminatione praecipimus inviolabiliter observari.

Et quia quo minor feneratoribus aderit fenerandi commoditas eo magis adimetur fenus exercendi libertas hac generali constitutione sancimus ut nec collegium nec alia universitas vel singularis persona cuiuscunque sit dignitatis conditionis aut status alienigenas et alios non oriundos de terris ipsorum publice pecuniam fenebrem exercentes aut exercere volentes ad hoc domos in terris suis conducere vel conductas habere aut alias habitare permittat sed huiusmodi usurarios manifestos omnes infra tres menses de terris suis expellant numquam aliquos tales de cetero admissuri.

Nemo illis ad fenus exercendum domos locet vel sub alio titulo quocunque concedat.

Qui vero contrarium fecerint si personae fuerint ecclesiasticae patriarchae archiepiscopi episcopi suspensionis minores vero personae singulares excommunicationis collegium autem seu alia universitas interdicti sententiam ipso facto se noverint incursuros.

Quam si per mensem animo sustinuerint indurato terrae ipsorum quandiu in eis iidem usurarii commorantur extunc ecclesiastico subiaceant interdicto. Ceterum si laici fuerint per suos ordinarios ab huiusmodi excessu omni privilegio cessante per censuram ecclesiasticam compescantur.

Quamquam usurarii manifesti de usuris quas receperant satisfieri expressa quantitate vel indistincte in ultima voluntate mandaverint nihilominus tamen eis sepultura ecclesiastica denegetur donec vel de usuris ipsis fuerit prout patiuntur facultates eorum plenarie satisfactum vel illis quibus est facienda restitutio si praesto sint ipsi aut alii qui eis possint acquirere vel eis absentibus loci ordinario aut eius vices gerenti sive rectori parochiae in qua testator habitat coram aliquibus fidedignis de ipsa parochia quibus quidem ordinario vicario et rectori praedicto modo cautionem huiusmodi eorum nomine liceat praesentis constitutionis auctoritate recipere ita quod illis proinde actio acquiratur aut servo publico de ipsius ordinarii mandato idonee de restitutione facienda sit cautum.

Ceterum si receptarum usurarum sit quantitas manifesta illam semper in cautione praedicta exprimi volumus alioquin aliam recipientis cautionem huiusmodi arbitrio moderandam.

Ipse tamen scienter non minorem quam verisimiliter creditur moderetur et si secus fecerit ad satisfactionem residui teneatur.

Omnes autem religiosos et alios qui manifestos usurarios contra praesentis sanctionis formam ad ecclesiasticam admittere ausi fuerint sepulturam poenae in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatae statuimus subiacere.

Nullus manifestorum usurariorum testamentis intersit aut eos ad confessionem admittat sive ipsos absolvat nisi de usuris satisfecerint vel de satisfaciendo pro suarum viribus facultatum praestent ut praemittitur idoneam cautionem.

Testamenta quoque manifestorum usurariorum aliter facta non valeant sed sint irrita ipso iure.

Etsi pignorationes quas vulgaris elocutio represalias nominat in quibus alius pro alio praegravatur tanquam graves legibus et aequitati naturali contrariae civili sint constitutione prohibitae ut tamen earum prohibitio in personis ecclesiasticis tanto amplius timeatur quanto in illis specialius inhibentur eas concedi contra personas praedictas seu bona ipsarum aut quantumcumque generaliter praetextu cuiusvis consuetudinis quam potius reputamus abusum forte concessas ad illas extendi praesenti decreto districtius inhibemus.

Illi autem qui contra fecerint adversus personas easdem pignorationes seu represalias concedendo vel extendendo ad eas nisi praesumptionem huiusmodi revocaverint a concessionis vel extensionis tempore infra mensem si personae singulares fuerint sententiam excommunicationis incurrant si vero universitas ecclesiastico subiaceat interdicto.

Constitutionem felicis recordationis Innocentii papae iv praedecessoris nostri quae prohibet participantes excommunicatis ea participatione quae solam minorem excommunicationem inducit monitione canonica non praemissa maiori excommunicatione ligari decernens promulgatam aliter excommunicationis sententiam non tenere ad tollendum omnem ambiguitatis scrupulum declarantes decernimus ita demum monitionem esse canonicam in hoc casu si aliis rite servatis eos qui monentur exprimat nominatim.

Statuimus quoque ut inter monitiones quas ut canonicae promulgetur excommunicationis sententia statuunt iura permitti iudices sive monitionibus tribus utantur sive una pro omnibus observent aliquorum dierum competentia intervalla nisi facti necessitas ea suaserit aliter moderanda.

Praesenti generali declaramus edicto beneficium relaxationis ad cautelam quoad interdicti sententias in civitates castra vel quaelibet alia loca generaliter promulgatas locum aliquatenus non habere.

Quicunque pro eo quod in reges principes barones nobiles ballivos vel quoslibet ministros eorum aut quoscunque alios excommunicationis suspensionis seu interdicti sententia fuerit promulgata licentiam alicui dederint occidendi capiendi seu alias in personis aut bonis suis vel suorum gravandi eos qui tales sententias protulerunt sive quorum sunt occasione prolatae vel easdem sententias observantes seu taliter excommunicatis communicare nolentes nisi licentiam ipsam re integra revocaverint vel si ad bonorum captionem occasione ipsius licentiae sit processum nisi bona ipsa sint infra octo dierum spatium restituta aut satisfactio pro ipsis impensa in excommunicationis sententiam incidant ipso facto.

Eadem quoque sint sententia innodati omnes qui ausi fuerint praedicta licentia data uti vel aliquid praemissorum ad quae committenda licentiam dari prohibuimus alias committere suo motu.

Qui autem in eadem sententia permanserint duorum mensium spatio extunc ab ea non possint nisi per sedem apostolicam absolutionis beneficium obtinere.