Jump to content

Concilium Maslacense (679-680)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Maslacense (679-680)
679-680
editio: incognita
fons: []

Charta Theuderici III. Regis:

Dum et episcopos de rigna nostra, tam de Niuster quam et de Burgundia, pro statu æclisiæ vel confirmacione pacis ad nostro palacio Maslaco villa iussemus advenire et aliqui ex ipsis, qui in infidelitate nostro fuerant inventi, per eorum cannonis fuirunt iudecati, inter quos adfuit Chramlinus … qui æpiscopatum Æbreduno civitate habuit: inventum est, quod sua præsumcione vel per falsa carta seu per revellacionis audacia, sed non per nostra ordenacione ipsum æpiscopatum reciperat, eciam nec, sicut eorum cannonis contenent, ad ipsum benedicendum solemneter episcopi non adfuirunt; unde Genesio, Chadune, Blidramno, Landoberctho et Ternisco, qui matropoli esse videntur, vel reliqui quampluris episcopi ipsus iudicantis in nostri præsencia fuit conscissus adque de supra scripto episcopatu æiectus. Ideo nos una cum consilio supra scriptorum pontefecum vel procerum nostrorum conplacuit, quatenus, dum secundum cannonis in ipso senodale concilium fuerat degradatus, res suas proprias pertractavemus pro mercidis causa perdere non dibirit; sed quod exinde facere voluerit, una cum supra scriptus patribus nostris taliter præcipemus, ut hoc licenciam habiat faciendi.