Annales Fuldenses, anno 857:
Habita est autem et synodus apud Mogontiacum circa Kalendas Octobris præsidente Karlo archiepiscopo: ubi inter alia, quæ ventilata sunt de iure ecclesiastico, præsentata est epistola Guntharii Colonensis episcopi, ad Altfridum episcopum directa, in qua legebatur contigisse Coloniæ XVII. Kal. Octobr. terribilem valde tempestatem, populo cuncto præ nimio horrore in basilicam sancti Petri confugiente et signis æcclesiæ concrepantibus unanimiter dei misericordiam implorante, subito fulmen inorme ignei draconis instar basilicam scidisse ac penetrasse atque ex omni illa multitudine tres homines diversis quidem locis, sed uno ictu in mortem deiecisse, presbyterum scilicet iuxta altare sancti Petri, diaconum vero ad altare sancti Dionisii, laicum autem ad altare sanctæ Mariæ; alios etiam numero sex eodem impetu ita prostravisse, ut elati semivivi vix convalescerent.