Concilium Moguntinense (950)
Disponente divina gratia venerabiles episcopi Frithuricus archiepiscopus, Anno episcopus, Uodo episcopus de negotiis tractare synodalibus Mogontiam convenerunt interque cetera, quæ perplurima salubri ordinatione de statu sanctæ ecclesiæ communiter decreverunt, hoc nunc et in posterum summa curæ diligentia observari statuerunt, quatinus singuli presbyteri extra monasteria ecclesias populumque procurantes omni anno a synodo ante pasca habita usque eam, quæ post festivitatem sancti Remigii confessoris Christi colenda esse dinoscitur, XL missas et totidem deinde usque ad pasca hoc ordine celebrarent: X pro statu ac incolomitate domni papæ omnisque gradus ecclesiastici; ac postea X pro sospitate regis nostri, cunctorum etiam regni sui primatum; tum totidem pro salute vivorum totiusque ecclesiæ necessitate et X pro fidelibus defunctis.
Insuper vero universi presbyteri, diaconi, subdiaconi non minus quam ab adventu domini, ex eo videlicet die, quo canitur: Ad te levavi, usque ad nativitatem eius a carne se abstineant.
Admoneaturque universa plebs catholica, quo castitate servata sicut in quadragesima ante pascha alterutrum confiteantur peccata secundum apostolum dicentem: Confitemini alterutrum peccata vestra et sancto die nativitatis Christi sicut in cena domini et in parasceve et sabbato sancto in dieque resurrectionis communicet.
Preter hec unusquisque presbyter in tempore quadragesimali similiter ut in predicto tres missas cottidie celebrare minime dimittat: Unam ad eundem diem pertinentem, aliam pro salute vivorum, tertiam pro fidelibus defunctis, prius tamen septem psalmis penitentialibus cum letania decantatis. Neque aliqua occasione dimittatur, quin his singulis diebus quinquaginta psalmi, si plus non possit, compleantur, quoniam, ut scriptum est, multum valet deprecatio iusti assidua.
Prelata siquidem devotio precaminum elæmosinarum caritativa dispensatione ornetur, ita ut eorum quisque iuxta facultatis qualitatem pauperes pascat, si plures nequeat, tres. Cui autem possibilitas hoc agere denegaverit, duos vel saltim unum pascere curet, quia sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.