Jump to content

Concilium Papiense (845-850)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Papiense (845-850)
845-850
editio: incognita
fons: []
Concilium Papiense.

Capitula, quæ gloriosus imperator Hludowicus suis episcopis de statu sui regni considerare præcepit.

De conversatione episcoporum, presbyterorum et ceterorum clericorum; de doctrina et prædicatione in populo; de conscriptione librorum; de restauratione æclesiarum; de ordinatione plebium et xenodochiorum; de monasteriis virorum seu feminarum, quæ secundum regulam sancti Benedicti, vel ea, quæ secundum canonicam auctoritatem disposita esse debent; quicquid in præfatis ordinibus extra ordinem est aut per neglegentiam præpositorum aut per desidiam subditorum, vehementer cupio scire, et secundum dei voluntatem vestrumque sanctum consilium sic emendare desidero, ut in conspectu dei nec ego reprobus sim neque vos et populus mihi commissus iram suæ indignationis incurrat. Quomodo autem istud rationabiliter quæsitum et inventum perficiatur, vobis hoc ad tractandum ac nobis renuntiandum committimus.

De minoribus quoque causis, quæ generaliter omnes, specialiter aliquos tangunt et indigent emendatione, volumus, ut post hæc illas quæratis et ad nostram notitiam reducatis, sicut est de comitibus et eorum ministris: si iustitias neglegunt aut ipsas vendunt; si sunt rapaces aut æclesiarum, viduarum, orfanorum aut pauperum oppressores; si ad prædicationem veniunt, si debitum honorem et obœdientiam sacerdotibus suis inpendunt; si aliquas novitates aut argumenta, quæ ad detrimentum populi pertinent, agere præsumunt, sicut est in adquirendis proprietatibus, aut inrationabiles preces ad adiutoria facienda sive in reliquis causis, quæ ad peccatum nostrum pertinere possunt ac populi nostri.

Rescriptum consultationis sive exortationis episcoporum ad domnum Hludowicum imperatorem.

Domino gloriosissimo regi Hludowico pax et vita, salus et victoria ministretur a deo patre et domino nostro Iesu Christo.

Nos quidem in dei nomine Angilbertus archiepiscopus et Andreas patriarcha una cum Ioseph episcopo et archicapellano, cum ad hanc sanctam synodum in urbe regia Ticino congregatam venissemus, replicavimus eis piam exhortationem vestram, qua viva voce ad nos usi fuistis flagrantes spiritus sancti munere et ultra, quam huius ætatis teneritudo capere potuisse videretur, totius modestiæ et gravitatis atque sapientiæ sapore conditam; protulimus etiam et coram eis relegi fecimus commonitorium a vestra nobis magnificentia traditum. Quibus auditis omnes unanimiter pro vestra indole omnipotenti deo diutissime gratias egerunt, quia populo suo tam piissimum tamque sapientissimum principem dedit, qui cuncta ordinabiliter disponere cupit.

Et quoniam religiosa sollicitudo vestra primum de conversatione episcoporum, presbyterorum et ceterorum clericorum quærere studuit, nos quoque, quia nec aliter melius fieri potuit, eundem ordinem servavimus. Et episcopum quidem ita conversari debere pronuntiamus, ut eius vita omnibus recte vivendi sit norma; presbyteros vero et clericos ita vivere oportet, ut subditæ plebi exemplo suæ conversationis proficiant. At quidam cœpiscoporum nostrorum, qui bonæ conversationis sibi conscii sunt, palam fateri recusabant, ne sui ipsorum laudatores viderentur; qui vero neglegentiam suam recognoscunt, more humani ingenii se ipsos accusare verebantur: iuxta commonitionem tamen vestram diligentius perscrutantes quosdam, quales desideratis qualesque populi dei pastores et rectores esse decet, invenimus; quorundam vero neglegentiam vel erga clericorum suorum custodiam atque doctrinam vel erga plebium sollicitudinem repperimus; quibus ut aliquantulum emendandi spatium tribuatis, humiliter petimus. Qui, si cito delicta non correxerint, severiori sententiæ subiacebunt. Cæterum si quislibet laicorum vel clericorum contra episcopum aut alicuius ordinis clericum aliquid quæritur, noverit nos paratos esse et legitimam præbere audientiam et, si quid perperam gessisse probati fuerint, debita animadversione punire.

III.

[recensere]

Doctrina vero et prædicatio in populum partim episcoporum et reliquorum sacerdotum, partim vero populi neglegentia non, sicut necessarium est, procuratur. Et sacerdotum quidem incuria nullatenus est excusanda; quidam vero laici, et maxime potentes ac nobiles, quos studiosius ad prædicationem venire oportebat, iuxta domos suas basilicas habent, in quibus divinum audientes officium ad maiores ecclesias rarius venire consuerunt. Et dum soli afflicti et pauperes veniunt, quid aliud, quam ut pacienter mala ferant, illis prædicandum est? Si autem divites, qui pauperibus iniuriam facere soliti sunt, venire non rennuerent, illis omnimodis prædicandum esset, ut a rapinis se compescerent utque, dum possunt, elemosynis peccata sua redimerent, ut a fluxu rerum temporalium se abstinerent. Admonendi sunt igitur potentes, ut ad maiores ecclesias, ubi predicationem audire possint, sepius conveniant, et quantum dono omnipotentis dei divitiis et honoribus ceteros antecedunt, tanto ad audienda precepta conditoris sui alacrius festinent. Quidam autem comites et vassi dominici presbyteros et ceteros clericos nostros, quod nec episcopis facere licet, absque nostra licentia recipiunt, insuper etiam ubicumque ordinatos et quosdam, de quibus dubium est, utrum consecrati sint, in parrœchiis nostris absque nostra examinatione missas sibi celebrare faciunt; quod, ne ulterius fiat, omnimodis est inhibendum.

In ordinandis plebibus sanctorum canonum statuta serventur, et pestiferæ ambitionis vitium radicitus extirpetur, et neque ob quorundam propinquitatem nec pro alicuius familiaritatis gratia neque, quod maxime detestandum est, propter pecuniarum acceptionem indignus quilibet ordinetur. Et primum quidem ipsius loci presbyteri vel cæteri clerici idoneum sibi rectorem eligant, deinde populi, qui ad eandem plebem aspicit, sequatur assensus. Si autem in ipsa plebe talis inveniri non potuerit, qui illud opus competenter peragere possit, tunc episcopus de suis, quem idoneum iudicaverit, inibi constituat. Sane removenda est quorundam laicorum procacitas, qui hoc solo obtentu, quod ad electionis consortium admittuntur, archipresbyteris suis dominari præsumunt et, quos tamquam patres venerari debuerant, velut subditos contempnunt. Hi igitur intra proprii iuris terminos sunt redigendi, et si extraordinariam dominationem in ecclesiis exercere præsumpserint, regia sunt disciplina cohercendi.

Hi vero, qui ad gubernandas plebes legitime provecti sunt, nullatenus a suis episcopis repellantur, nisi aut alicuius criminis reatum inciderint aut easdem plebes male tractaverint. Tollenda est enim omnino prava consuetudo, quæ in quibusdam locis oriri cœpit: quia nonnulli archipresbyteri vel aliorum titulorum custodes, fruges vel alios ecclesiarum redditus ad proprias domos abducunt, quidam vero aliorum possessiones conducunt, ut in eis, quæ ab ecclesiis suis male subtraxerint, recondant; nonnulli autem laicorum in tantum eorum nequitiæ se complices faciunt, ut, quæ huiusmodi transgressores ab ecclesia subripuerint, ipsi in suis domibus abscondant. Tales ergo primum a suis episcopis corripiantur; quodsi se citius corrigere noluerint, tamquam qui ecclesiasticas res sacrilega temeritate tractaverunt, synodali sententia feriantur. Laici vero, qui post hanc denuntiationem socios se huius expilationis prebuerint, tamquam furti reos iudiciaria coartabit auctoritas.

De restauratione ecclesiarum illud capitulum sufficit, quod gloriosus genitor vester in Olonna constituit; sed ut observetur, vestra indiget admonitione.

VII.

[recensere]

Similiter et de xenodochiis, sicut in eodem capitulari continetur, observandum est.

VIII.

[recensere]

De monasteriis autem virorum seu feminarum, quæ secundum regulam sancti Benedicti vel secundum canonicam auctoritatem disposita esse debent, quia inspiratio omnipotentis dei, ut credimus, ad hanc inquisitionem cor vestri moderaminis incitavit, ipsi gratias referimus. Nam quod iam ex maxima parte ordinem suum amiserunt, omnibus manifestum est; quæ ut ad pristinum statum reducantur, in domini et genitoris vestri ac vestra gloriosa dispositione consistit.

Et ea quidem monasteria, quæ adhuc statum suum retinent, unumquemque episcoporum, in cuius parrœchia constituta sunt, providere oportet, utrum ordinem suum teneant; qui si aliter invenerit, una cum rectore monasterii corrigere debebit. Quodsi rectoris monasterii principaliter culpa fuerit et se suosque subditos ad admonitionem episcopi sui corrigere dissimulaverit, synodica debet auctoritate percelli.

Quidam autem episcopi et rectores monasteriorum res ecclesiarum suarum subtractas et aliis personis in beneficium largitas esse queruntur, et ideo ecclesiasticas utilitates se nequaquam implere posse dicunt; quæ ut restituantur, vestram regiam maiestatem imploramus humiliter admonentes, quia, si hi, qui eas pro animarum suarum remedio ecclesiis contulerunt, premium merentur, sine dubio damnatione digni sunt, qui eas subtrahere moliuntur.

In sacris canonibus præfixum est, ut decimæ iuxta episcopi dispositionem distribuantur; quidam autem laici, qui vel in propriis vel in beneficiis suas habent basilicas, contempta episcopi dispositione non ad ecclesias, ubi baptismum et prædicationem et manus inpositionem et alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed vel propriis basilicis vel suis clericis pro suo libitu tribuunt. Quod omnimodis divinæ legi et sacris canonibus constat esse contrarium: unde vestram potestatem, ut eos corrigatis, expetimus.

XII.

[recensere]

Sacra docet auctoritas, ut publice peccantes publicæ penitentiæ subiciantur. Inveniuntur autem quidam, qui incesta matrimonia contraxerunt et vel proximis suis vel deo sacratis mulieribus copulati sunt, quidam etiam publice homicidia vel alia crimina perpetrarunt; quos ut episcopi publicæ possint penitentiæ subiugare, petimus, ut comitum vestrorum auxilio fulciantur.

XIII.

[recensere]

Quosdam ministros comitum propter frequentia placita pauperiorem populum nimis affligere comperimus; unde maiestatem vestram obsecramus, ut capitulare avi vestri de hac re observare præcipiatis.

XIV.

[recensere]

De comitibus vero, de quorum vita et actibus a nobis quærere voluit sublimitas vestra, quosdam tales esse scimus, quales dei ministros et vestræ rei publicæ provisores esse decet; nonnulli autem, ut se suosque ministros corrigant, vestra admonitione indigent, quibus tamen, similiter ut episcopis, aliquantulum emendandi spatium tribuatis, exposcimus. Qui si se citius corrigere noluerint, regia sunt auctoritate reprimendi.

Statuimus etiam, ne episcopi, quando pro confirmando populo parrœchias circumeunt, archipresbyteros suos gravent, ut huiusmodi dispensa contenti sint: panes C, frischingas IV, vinum sextaria L, pullos X, ova L, agnum I, porcellum I, annonam ad caballos modios VI, fenum carradas III, mel, oleum, cera, quod sufficit.

XVI.

[recensere]

Petimus etiam, ut emunitates progenitorum vestrorum ita conservare precipiatis, sicut a glorioso genitore vestro in Olonna constitutum est.

XVII.

[recensere]

Per singulas parrœchias eas festivitates populus observare studeat, quas proprius eorum episcopus venerari prædicaverit, ita ut neque illas neglegant, quas sacerdotes colere monuerint, neque inani superstitione eas celebrare præsumant, quæ nequaquam sunt observandæ. Si vero aliqui inventi fuerint, qui sacerdotibus obtemperare noluerint, per ministros rei publicæ distringantur et satisfactionem penitentiæ, quam presbyteri imposuerint, subire cogantur.