Jump to content

Concilium Remense (883-900)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Remense (883-900)
883-900
editio: incognita
fons: []
Concilium Remense (883-900)

Præfatio.

[recensere]

Capitula deflorata ex decretalibus sanctorum patrum de pervasione ecclesiasticarum rerum et debilitatione ministrorum dei.

Est igitur capitulum primum de his, qui proximorum pecunias rapiunt et iniquitatem operantur, ut excommunicentur et alieni fiant ab ecclesia sancta secundum decreta Anacleti, apostolici tertii a beatissimo apostolo Petro.

Est autem secundum capitulum, ut, qui pecuniam vel res ecclesiæ abstulerit, sacrilegium facit et iudicandus est sicut sacrilegus.

III.

[recensere]

Tertium vero de eadem re Lucius in suis decretis ita dicit: Prædecessorum nostrorum nos sequentes exempla præsumptores, ecclesiæ raptores atque suarum facultatum alienatores, a liminibus sanctæ matris ecclesiæ anathematizatos auctoritate apostolica pellimus et damnamus atque sacrilegos esse iudicamus, et cetera.

Capitulo autem quarto secundum canonicam auctoritatem id decrevimus de sacerdotibus et levitis atque monachis interfectis: Si quis sacerdotem et levitam aut monachum interfecerit, iuxta statuta priorum canonum emendet et ecclesiasticæ pœnitentiæ subditus et a cœtu ecclesiæ segregatus anathemate plectatur usque ad satisfactionis plenitudinem, et cetera.

Item de eadem re in concilio auctoritate Zachariæ papæ convocato, sancto Bonefacio archiepiscopo Mogontiacensi præsidente, ut ad locum ventum est, ita diffinitum et statutum est: Si quis ministros ecclesiæ, id est subdiaconum, lectorem, exorcistam, accolitum, ostiarium iniuraverit aut percusserit vel plagaverit, triplici censura reus puniatur vel efficiatur.

Interfector etiam presbiterorum, sicut in synodo beato Bonefatio præsidente iuxta decretalia sanctorum patrum et statuta canonum spiritu dei conditorum id sancitum est et decretum: Si quis talis, quod minime credimus, invenitur in occisione presbiteri vel debilitatione ministrorum dei, cingulum militare nullomodus habere præsumat, sed in monasterio trusus artæ pœnitentiæ pœnas luat et nullomodo coniugio copuletur et a sacra communione privatus in fine mortis tantum viatico salutis fruatur, et cetera.

VII.

[recensere]

Item aliud capitulum canonicum de presbiteris occisis: Presbiteri interfecti solvantur episcopo, ad cuius parœchiam pertinent, secundum reverentissimos canones spiritu dei conditos et totius mundi reverentia consecratos, et cetera.