Jump to content

Concilium Remense (900-922)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium Remense (900-922)
900-922
editio: incognita
fons: []
Concilium Remense (900-922)

Quisquis inventus fuerit reus sacrilegii, episcopis vel abbatibus sive personis, ad quas querimonia sacrilegii iuste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi componat.

Sacrilegium committitur, si quis in circuitu ecclesiæ fuerit, vel domos, quæ intra prædictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo vel auferendo: seu qui iniuriam vel ablationem rerum intulerit, clericis arma non ferentibus vel monachis sive deo devotis omnibusque ecclesiasticis personis. Capellæ, quæ sunt infra ambitum murorum, castellorum non ponuntur, in hac triginta passum observatione. Similiter sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro vel non sacrum de sacro sive sacrum de non sacro.

Si quis domum dei violaverit et aliqua sine licentia illius, cui commissa esse dinoscitur, inde abstulerit vel ecclesiasticis personis iniuriam fecerit, donec in conventu admonitus legitime satisfaciat, sciat se communione privatum. Si vero post secundam et tertiam conventionem coram episcopo satisfacere detrectaverit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius teneatur, ita ut secundum apostolum nemini fidelium misceatur.

Si qui monasteria et loca deo dedictata et ecclesias infringunt, et deposita vel alia quælibet exinde abstrahunt, damnum novies componant et emunitatem tripliciter et velut sacrilegi canonicæ sententiæ subigantur.


Datum Trecassibus, anno domini DCCCLXXVIII. Indict. II.