Gesta Treverorum (XXVIII): Ruotgerus episcopus … bonæ conversationis existens, habito Treberi cum suffraganeis episcopis ac reliquo clero generali concilio, librum canonicorum decretorum sua industria compositum, in medium protulit atque firmavit.
1.
[recensere]Predicandum est sacerdotibus, ut æcclesias suas semper nitidas custodiant et mundas, nullumque animal in ea intrare ullo modo permittant, nichilque aliut in ecclesia fiat nisi oratio et officium divinum. Placitum ullum sæculare non ibi agatur. Tacendum est ab omnibus laicis in æcclesia, quando conveniunt ad offitium; maxime a mulieribus, sicut Paulus apostolus præcipit: Mulieres in æcclesiis taceant. In omnibus æcclesiis, si est possibile, lumen sit ante altare nocte. Nichil autem in æcclesia recondatur nisi libri et vasa ac vestimenta sacra.
2.
[recensere]Presbiter non præsumat solus missam cantare. Epistolam laicus legere non præsumat nec etiam clericus, nisi supdiaconus fuerit ordinatus.
3.
[recensere]Cuncti sacerdotes ad sinodum absque ulla tarditate veniant, hoc est diebus pentecosten et die festivitatis sancti Lucæ; cum vestimentis suis et libris et vasis sacris veniant, que sunt diligenti cura videnda et exquirenda ab epicospo et archidiacono, si est vestimentum mundum et libri correcti et vasa nitida et clara.
In sinodo autem primo mane veniant. Ingresso episcopo agatur oracio, deinde legatur evangelium. Post benedicente episcopo consedeant omnes. Nullus laicus interesse debet sinodo, nisi ex permissu episcopi aliquis ex nobilibus viris intromissus fuerit. Nulla tumultuatio ibi agatur, set memores verbis domini, quibus dixit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, omnia iuste et sancte disponant atque concilient. Nec præsumat aliquis nisi ieiunus illo venire.
4.
[recensere]Sanctum crisma in cena domini benedicendum est ab episcopo, a quo dividatur parochianis suis presbiteris. Tres autem ampullas deferant presbiteri, unam pro crismate, aliam pro oleo ad catecuminos, terciam pro oleo ad infirmos ungendos. In singulis autem ampullis habeat notatum, quid sit, nec aliut pro alio capiatur. Ipsum vero crisma bene custodiatur nec alicui pro medicina vel pro maleficio dare præsumatur.
5.
[recensere]Nullus presbiter alterius presbiteri parochianos seducat, ut ad suam æcclesiam veniant relicta propria æcclesia, nec ad missam quidem suscipat, nisi causa itineris aut alicuius rei; nec decimas alteri debitas audeat supripere, sed unusquisque æcclesia sua et populo sit contentus, quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Qui hæc transgressus fuerit, secundum canones ab ordine deponatur. Similiter et de episcopis præcipitur, qui alterius episcopi res iniuste invaserint.
6.
[recensere]Nullus presbiter aliquam feminam in domum suam habitare permittat, sed et matrem et sororem vetant canones non manere cum eo, quia occasione illarum veniunt alie, in quibus suspitio manet. Ideoque omnes in commune vetantur. Si quis autem presbiter crimine adulterii suspicatur peccare et secundo ac tertio correptus iterum videtur dare suspectionem, vilem se facit vulgo, qui exquirit de talibus talia semper; tamen dicunt canones, quia de occultis nichil est iudicandum.
7.
[recensere]Dominus dicit in euuangelio: Gratis accepistis, gratis date; et ideo venditores et emptores sacrorum ordinum assentatoresque eorum gratiam dei maledictione noverint se dignos esse, nec habent ante dei oculos sacerdotalem gradum quem fedant dacio metalli.
8.
[recensere]Pro baptizandis etiam hominibus nullum precium requiratur. Agatur ideo vero baptismus in pascha et in pentecosten; alias, excepto si necessitas mortis non supervenerit, alio tempore non celebretur. Agitur ideo baptismus in pascha, ut, quia Christus in eo a mortuis resurrexit et iam non moritur super aqua petens victor met ad dexteram patris, in mersione parvuli ostendatur mors Christi, in erectione ascensio ipsius. Itemque in mersione ostendatur debere mori viciis, in resurrectione vivere virtutibus. In pentecosten vero agitur baptismus, ut spiritu et igni videatur cælebrari, id est dilectione dei et dilectione proximi impleantur corda baptizorum.
9.
[recensere]Pro sepeliendis hominibus precium non accipiatur, nisi sponte datum fuerit presbitero. Nec de penitentia danda ullum precium exquiratur, sed penitenda cito petenti detur absque ulla tarditate. Similiter de sacramento in æcclesia faciendo nichil exquiratur. Defuncti vero cum psalmis et canticis ad sepulcrum deducantur, sicut mos est christianorum. Horum autem, id est iurantium et pœnitendam postulandum, ammoneantur actus, ut pœnitenciam agentes caveant deinceps lapsum, iurantes periurium.
10.
[recensere]Precipit auctoritas canonum, ut excommunicati et qui in puplica pœnitencia sunt constituti, id est foris aæcclesia, nullatenus alios ad baptizandum et confirmandum teneant.
11.
[recensere]Omnes christiani a minimo usque ad maximum oracionem dominicam et simbolum firmiter teneant, quia in his fundamentum fidei christiane consistit; nec ullus a fonte baptismatis alium suscipiat nec coram episcopo ad confirmandum teneat, nisi hec memoriter tenuerit, ut illis, quos a fonte suscipit, possit hæc insinuare.
12.
[recensere]Ad confirmandum deducant infantes suos parentes quam citissime post baptismum, antequam sciant peccare aut sordibus vitiorum inquinentur, scientes per hoc donum perfectionem tocius christianitatis eos accipere et septiformem spiritum plenitudinis gratie capere. Et ideo sine eo periculosum est ab hac luce migrare. Confirmati vero usque in diem septimum ipsam sancti crismatis unctionem cum bindis desuper ligatis in frontibus portent neque alicui pollutioni aut luxurie vel venationi se maculent. Ipsas vero bindas aut ad usus similes servent aut igni tradant.
13.
[recensere]Secundum auctoritatem canonum omnes fideles debent communicare natale domini, pascha, pentecosten, quia quisquis secularium in his tribus festivitatibus non communicaverit, catholicus esse non creditur. Ad altare communicet sacerdos, diaconus, supdiaconus, acolitus; in chorum clerus; extra chorum populus.
14.
[recensere]Provideat presbiter studiose, quatinus nullus sit de parochianis suis, cuius confessionem non suscipiat. De his vero, qui in aliquibus versantur parochiis propter prædia, que habent in locis plurimis, interrogetur a vicinis, si confessionem acceperunt. Cogantur vero, si confessi non sunt, qui anathematis sunt; et dicatur illis, quod psalmista canit: Revela domino viam tuam; et iterum: Confitemini domino quoniam bonus est. Et beatus Augustinus in libris confessionum dicit: Omnia in confessione lavantur. Communio vetanda est non confessis.
15.
[recensere]Ebdomada ante initium quadragesime confessiones dande sunt et pœnitenciæ accipiendæ; feria vero quarta, que est capud ieiuniorum, ducendi sunt ad episcopum pœnitentes, hi videlicet, qui publicam pœnitendam acturi sunt. Tunc episcopus ante horam nonam, quando mittit cinerem super capita christianorum, veniat ad portam æcclesiæ et stans, ad orientem orarium habens, nominatim unusquisque presbiter suos vocet parochianos penitentes. Super quos asperget aquam benedictam mittens cinerem super capud singulorum, dicendo ita: Memento quia cinis es et in cinerem reverteris. Apprehensaque manu eius dextera episcopus mittat eum foris. Similiter in cena domini, antequam benedicatur sanctum crisma, manu episcopi mittantur in æcclesia. Ipsos vero penitentes sæpe ammoneat presbiter cavere se a vitiis, ut et penitenciam, quam ostendunt, corde humili et contrito teneant, quo misericordiam Christi assiduis fletibus et frequentacione ieiuniorum inveniant; memoretur illis dictum apostoli: Tradere, inquit, oportet huiusmodi hominem in interitu carnis, ut spiritus salvus sit in die domini. Quando vero veniunt ad fores æcclesiæ, vultu deiecto orent ibi nec ullis fabulis iocisve se occupent. Intrantes autem in æcclesia orent pro illis, ita dicendo: Misereatur vestri omnipotens deus. Noverint vero penitentes penitentiam esse secundum baptismum et hac ita se posse mundari; a viciis et peccatis se custodierint. Presbitero non liceat dare publicam penitenciam, sed publice peccantes oportet per episcopale iudicium pænitere. Agentes vero criminalia peccata occulte, occulte et peniteant; his autem potest presbiter dare pœnitenciam.
16.
[recensere]Dies quadragesime cum grandi observacione custodiendi sunt, ut nullatenus ieiunium in eis frangatur præter dominicos dies, quia alio tempore ieiunare præmium est adquirere, in hoc vero, qui non ieiunat, penam sibi adquirit. Abstinendum est in quadragesima a coniugibus et ab omni pollucione, quia parum gratum est deo ieiunium, quod non decorat sanctæ castitatis ornatus. Similiter toto adventu ante natale domini abstinendum est ab uxoribus. In ieiuniis quatuor temporum similiter apstinendum est et in natale apostolorum ac preciosorum sanctorum. Similiter postquam cognita est uxor pregnans, abstineat se vir ab illa. Postquam vero natum fuerit, etiam XXX dies abstineat se a consorcio illius vir.
17.
[recensere]Abstinencia omnium deliciarum in diebus ieiuniorum esse debet. Denunciandum est etiam comitibus et vicariis, ut a quarta feria in capud ieiunii usque octabas pasce nullum placitum publicum teneant nisi de concordia et pacificatione discordantium. Similiter toto adventu ante natale domini usque ad octabas domini.
18.
[recensere]Dicunt aliqui omni dominico die communicare debere, quod quidem bene dicunt, si hoc cum religione et devotione suscipiunt.
19.
[recensere]Penitentes autem manentes extra æcclesiam prius agant integram pænitenciam et sic suscipiant salutiferum sacramentum, quia, si indigne accipitur, timendum est, quod apostolus ait: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Hoc est indigne accipere, si eo tempore aliquis accipiat, quando agere debet penitenciam. Quod si intra æcclesiam penitet quis, hic talis de misericordia dei fisus expectat sepius illut medicinale sacramentum memor verborum veri medici: Nisi, inquid, manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
20.
[recensere]Prohibent canones viduam non debere nubere post mortem viri nisi post annum. Tamen, si se continere non possunt, saltim XXX dies post virorum suorum transitum in luctu transigant. Si post hos coniugium maluerint, ad ipsum se religiose pracparent.
21.
[recensere]Ex Niceno concilio: Presbiter, si uxorem acceperit sicut laici, ordine deponatur; quod si fornicatus fuerit, penitenciam redigatur. Penitencia presbiteri secundum statuta canonum talis est: Presbiter si adulterium fecerit, XI annos peniteat: VI inter laicos, V inter clericos. In voluntate episcopi est cessari aut agere ministerium. Quod si fornicaverit, VII annos peniteat: III inter laicos, IV in choro. In iudicio episcopi maneant omnia. Si nonnam stupraverit, deponatur ab ordine et agat pœnitenciam; XI annos peniteat excommunicatus. Similiter si diaconus fuerit agatur de illo. Sacrilegium si fecerit presbiter, VII annos peniteat. Quod si homicidium fecerit sponte, degradetur nec ulterius accedat ad ordinem; peniteat vero XI annos inter laicos excommunicatos. Vetant canones presbiterum in tabernis bibere aut cum feminis et vilibus personis convivia facere. Villicus aut conductor seniorum non fiat; fideiussor alicuius non existat. Presbiter venacionem exercens II annos peniteat. Ad secundas nupcias non vadat. Usurarius si fuerit, IV annos; testis falsus si fuerit propter lucrum aut elationem, V annos peniteat.
22.
[recensere]Episcopus si adulterium fecerit, XIV annos peniteat; similiter si sodomiticus fuerit. Si homicida, XV annos; si simoniacus, degradetur. Etiam et de supradictis peccatis degradetur, si tamen in publico venerint; quod si latent, privatim peniteat.
23.
[recensere]Diaconus adulterium faciens IX annos peniteat; quod si fornicaverit, V annos. Si homicidium fecerit, IX annos.
24.
[recensere]Laicus si hoc fecerit, id est si adulteraverit relicta propria uxore et adulterinus abierit, VII annos peniteat. Quod si non habens uxorem alterius uxorem violaverit, V annos pæniteat. Similiter et muliær peniteat. Qui hominem occiderit in publico bello, V annos; qui in tradicione et propter odium occiderit, X annos peniteat. Qui virginem rapuerit et in eam stupraverit, accipiat illam in uxorem. Quod si parentes puelle dare noluerint, est dotalium rapte una libra auri, quam reddat puelle. Laicus si sodomiticus fuerit, IX annos peniteat. Qui cum duabus sororibus dormierit, IX annos peniteat inter excommunicatos. Similiter mulier, que duobus fratribus nupserit. Si quis consanguineam suam vel quam consanguineus acceperit in uxorem, separentur. Quod si noluerint, excommunicentur; et quousque sunt insimul, eorum oblatio in ecclesia non recipiatur nec osculentur a christianis. Quod si penitere voluerint, IX annos peniteant.
25.
[recensere]Periuri acriter iudicentur. Presbiter periurans VII annos peniteat, episcopus IX, diaconus VI, laicus IV.
26.
[recensere]Mulier que partum suum necaverit, X annos.
27.
[recensere]Si aliquis concubinam habens uxorem acceperit, abiciat a se concubinam. Si quis laicus non habens uxorem alterius uxorem semel polluerit, V annos peniteat; si consuevit, VII annos. Qui alterius uxorem fricaverit, III annos peniteat.