Præfatio.
[recensere]Quantum piissimi imperatoris nostri excellens animus divinæ sapientiæ fulgore sit irradiatus ad gubernandum præsentium rerum statum, ipsius imperii sibi a Deo dati liquido testantur negotia; quæ quanta sint industria administrata quantaque prudentia ordinata, qui sapiens ac intellegens est facile perspicere potest et eo præcipue, quod his toto animo invigilat, investigando, quæ ad pietatem et veram religionem pertinent, quorum fructus hominem in bono beatitudinis collocat. His igitur intentus pios ac religiosos Dei sacerdotes eclesiæ gubernacula in regno sibi divina largitate collato tenentes saluberrimis exhortationibus admonuit, ut operam darent et actibus eminerent, quibus et se bene operando et sibi commissos verbis et exemplis instruendo regerent. Diffinitum itaque de locis et tempore, quando et ubi coadunari commodius et compendiosius metropolitani cum cæteris episcopis et electis quibusdam e clero possent ad tantum opus, quod a tanto principe nobis iniunctum est, ad statuta loca convenimus. Siquidem urbe Turonis congregati episcopi, abbates et venerabilis clerus pro parvitate nostra pauca, quæ ad tantum opus pertinere animadvertimus et quæ secundum canonicam regulam emendatione indigent, distincte per capitula adnotavimus, serenissimo imperatori nostro ostendenda.
I.
[recensere]Primo omnium admonuimus generaliter cunctos, qui nostro conventui interfuere, ut obœdientes sint domno excellentissimo imperatori nostro et fidem, quam ei promissam habent, inviolabiliter conservare studeant. Orationes quoque assiduas intente fundere pro eius stabilitate ac incolomitate omnes se velle secundum nostram admonitionem unanimiter professi sunt, ut misericordia divina longiori ævo illius mansuetudinem conservare dignetur.
II.
[recensere]Ut omnes episcopi studiose operam divinæ dent lectioni, sanctum evangelium et epistolas beati Pauli apostoli non solum crebro lectitent, sed etiam quantum possint memoriæ studeant commendare sanctorumque patrum opuscula super eadem exposita devote frequentent. Similiter et de cæteris libris canonicis faciant.
III.
[recensere]Nulli episcopo liceat canones aut librum pastoralem a beato Gregorio papa editum, si fieri potest, ignorare, in quibus se debet unusquisque quasi in quodam speculo assiduæ considerare.
IV.
[recensere]Sollicite studeat unusquisque gregem sibi commissum sacra prædicatione, quid agere quidve vitare debeat, informare. Et ipse episcopus vita, habitu, forma et conversatione sancta suis subiectis exemplum præbeat, ut iuxta dominicam vocem videant opera eius bona et glorificent patrem Deum, qui in cælis est.
V.
[recensere]Episcopum non oportere nimium profusis incumbere conviviis, sed parco ac moderato contentus sit cibo, ne videatur Domini abuti sententia dicentis: Attendite, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Et quamdiu convivatur, potius sacra lectio ante mensam eius recitetur quam otiosa a susurronibus resonent verba.
VI.
[recensere]Peregrini et pauperes convivæ sint episcoporum, cum quibus non solum corporali, sed spiritali reficiantur alimento.
VII.
[recensere]Quæcumque ad aurium et ad oculorum pertinent inlecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur — ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest —, ab omnibus Dei sacerdotes abstinere debent, quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere cæterisque sacerdotibus effugienda prædicare debent.
VIII.
[recensere]Sacerdotibus non expedit sæcularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.
IX.
[recensere]Presbyteri quoque et diacones in omnibus bonorum operum exhibitionibus sui episcopi vestigia sectentur et in bonorum morum probitate, quæ episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant.
X.
[recensere]Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant et res ecclesiasticas eclesiis collatas cauta circumspectione dispensent quasi Dei ministri, non quasi turpis lucri sectatores, illisque ita utantur non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
XI.
[recensere]Licitum sit episcopis præsentibus presbyteris et diaconibus de thesauro eclesiæ familiæ et pauperibus eiusdem eclesiæ secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerint, erogare.
XII.
[recensere]Presbyterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est trigesimum ætatis annum. Sed priusquam ad consecrationem præsbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum tamdiu, donec possint et mores et actus eius animadverti, et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.
XIII.
[recensere]Ut unusquisque episcoporum parrœchiam suam diligenter perscrutari nitatur, ne aliquis presbyter ab alterius parrœchia in suam commigrans officium celebrare præsumat sine litteris commendaticiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est.
XIV.
[recensere]De titulo minori ad maiorem migrare nulli presbytero licitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est. Quodsi inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia qua et episcopus, si de minori ad maiorem transmigraverit sedem.
XV.
[recensere]Quicumque presbyter per pretium eclesiam fuerit adeptus, quolibet expulso, omnimodis deponatur, quoniam et ille contra eclesiasticæ regulæ disciplinam agere dinoscitur, qui alium præsbiterum legitime ad prædictam eclesiam ordinatum per pecuniam expulerit eamque sibi taliter vindicaverit. Quod vitium late diffusum summo studio emendandum est. Itemque interdicendum videtur clericis sive laicis, ne quis cuilibet presbytero præsumat dare eclesiam sine licentia et consensu episcopi sui.
XVI.
[recensere]Ut decimæ, quæ singulis dabuntur eclesiiis, per consulta episcoporum a presbyteris ad usum eclesiæ et pauperum summa diligentia dispensentur.
XVII.
[recensere]Visum est unanimitati nostræ, ut quilibet episcopus habeat omelias continentes necessarias ammonitiones, quibus subiecti erudiantur, id est de fide catholica, prout capere possint, de perpetua retributione bonorum et æterna damnatione malorum, de resurrectione quoque futura et ultimo iudicio et quibus operibus possit promereri beata vita quibusve excludi. Et ut easdem omelias quisque aperte transferre studeat in rusticam Romanam linguam aut Thiotiscam, quo facilius cuncti possint intellegere quæ dicuntur.
XVIII.
[recensere]Episcoporum sit magna sollicitudo presbyteris suis tradere baptismi sacramentum et quid in eodem renuntiandum quidve credendum sit. Renuntiatur ergo diabolo et operibus eius. Opera enim diaboli opera carnis esse intelleguntur, quæ sunt homicidia, fornicationes, adulteria, ebrietates et multa alia his similia, quæ nimirum diabolico instinctu prius cogitatione mentis concipiuntur quam opere perpetrentur. Pompe vero eiusdem sunt superbia, iactantia, elatio, vana gloria, fastus et alia quamplurima, quæ ex his oriri videntur.
XIX.
[recensere]Presbyteri omnino admonendi sunt, ut, cum sacra missarum sollemnia peregerint atque communicaverint, pueris aut aliis quibuslibet personis adstantibus corpus Domini indiscrete non tribuant. Qui si forte maioribus peccatis fuerint irretiti, magis sibi damnationem quam remedium sumere noscuntur iuxta sententiam apostoli dicentis: Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat.
XX.
[recensere]Item presbyteris iniungendum est, ne sacrum chrisma foras conclavi dimittant, ubi a quolibet attingi possit. Nam criminosos eodem chrismate unctos aut potatos nequaquam ullo examine deprehendi posse multis putatur.
XXI.
[recensere]Servandum presbyteris firmiter statuimus, ne tabernas ingrediantur comedendi bibendive causa. Quod si post hæc statuta facere præsumpserint, canonica decernimus sententia feriendos.
XXII.
[recensere]Episcopis, presbyteris diligenti cautela portractandum est, qualiter hominibus sua sibi delicta confitentibus tempus abstinendi adscribant, ut iuxta modum peccati pænitentibus abstinentia iudicetur, quoniam varie ab aliquibus sacerdotibus et indiscrete hæc iudicia proferuntur. Ideo necessarium videbatur nobis, cum omnes episcopi ad sacrum palatium congregati fuerint, ab eis edoceri, cuius antiquorum liber pænitentialis potissimum sit sequendus.
XXIII.
[recensere]Canonici clerici civitatum, qui in episcopiis conversantur, consideravimus, ut in claustris habitantes simul omnes in uno dormitorio dormiant simulque in uno reficiantur refectorio, quo facilius possint ad horas canonicas celebrandas occurrere ac de vita et conversatione sua admoneri et doceri. Victum et vestitum iuxta facultatem episcopi accipiant, ne paupertatis occasione compulsi per diversa vagari ac turpibus se implicare negotiis cogantur dimissoque eclesiastico officio incipiant indisciplinate vivere et propriis deservire voluptatibus.
XXIV.
[recensere]Simili modo et abbates monasteriorum, in quibus canonica vita antiquitus fuit vel nunc videtur esse, sollicite suis prævideant canonicis, ut habeant claustra et dormitoria, in quibus simul dormiant simulque reficiantur, horas canonicas custodiant, victum et vestimenta iuxta quod poterit abba habeant, quo facilius ad Dei servitium possint constringi, sintque abbates sibi subditis bene vivendo duces et prævii viamque demonstrent, qua recte gradiendo ad meliorem vitam pervenire valeant.
XXV.
[recensere]Monasteria monachorum, in quibus olim regula beati Benedicti patris conservabatur, sed nunc forte qualicumque neglegentia subrepente remissius ac dissolutius custoditur vel certe penitus abolita neglegitur, bonum videtur ut ad pristinum revertantur statum; et abbates eorundem in eodem habitu ac vita, qua ipsa regula præcipiens incedere ac vivere studeant, quoniam aliqua sunt monasteria, in quibus iam pauci sunt monachi, qui prædicti patris regulam suis abbatibus promissam habeant, quippe cum ipsi abbates magis canonice quam monachice inter suos conversari videntur.
XXVI.
[recensere]Porro in monasteriis puellarum multa inveniri possunt, quæ emendatione indigent. Nam quædam abbatissarum neglegentius quam oporteat vivere dicuntur, et ob hoc earum vita et conversatio a multis diffamatur, sed et talium actus subditam familiam imitari velle credendum est. Victus etiam ac vestimenta aliaque nonnulla necessaria, quæ iure ab abbatissis præberi debuerant, abstracta sibi eadem conqueritur familia.
XXVII.
[recensere]Ut iuvenes viduæ cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio, et bona ab eis nota sit conversatio, ne forte de hisdem dici possit ab apostolo: Quæ autem in deliciis sunt viventes mortuæ sunt.
XXVIII.
[recensere]Virginibus quoque sacrum velamen accipiendum decreta patrum interdicunt ante XXV annos, nisi forte aliqua cogente necessitate, pro qua licitum est hæc statuta mutare, ut in canonibus, si requiratur, inveniri poterit.
XXIX.
[recensere]Presbyteris, diaconibus cæterisque clericis infra claustra monasteriorum puellarum non sit concessum habitare. Neque enim intrent monasteria nisi tempore, quo missarum sollemnia celebranda sunt vel alia quælibet eclesiastica officia peragenda. Quibus peractis statim egrediantur nec quicquam ibi postea morarum faciant. Similiter et aliis hominibus eadem monasteria importune frequentare cupientibus omnis aditus excludatur.
XXX.
[recensere]Abbatissæ absque sui episcopi licentia foras monasterium egrediendi non habeant potestatem, nisi cum ad piissimum imperatorem nostrum proficisci voluerint, sed tantum in suis permaneant monasteriis ibique et se ipsas custodire sibique commissas servare, quanta poterint vigilantia, decertent.
XXXI.
[recensere]Ut in monasteriis canonicorum, monachorum seu puellarum maior hominum numerus non admittatur, quam facultas monasterii possit sufferre.
XXXII.
[recensere]Omnes homines et maxime Christiani studeant inter se pacem, unanimitatem et concordiam habere, odium vero et discordiam longe a se propellere; neque pro terreno et caduco questu quis invidiæ stimulis agitatus felicitati fratris invideat, sed potius bona, quæ sibi optat, eadem et proximis æqualiter cupiat.
XXXIII.
[recensere]Comitibus, iudicibus reliquoque populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et obœdientes propter Dei amorem suique gradus honorem et semper ab eis utile quærant consilium illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audiant. Similiter vero et episcopi prædictas personas humiliter suscipiant honorificeque erga eos in omnibus agant: et sic sese mutuis studeant sublevare consolationibus.
XXXIV.
[recensere]Summopere admonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere, quoniam multi sunt, qui periurare pro nihilo ducunt in tantum, ut pro unius diei satietate aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint, animasque suas periurio perdere minime formidant. Quamobrem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum, quod non solum illi, qui periurant, sed etiam qui periuris consentiunt simili plectendi sunt damnatione.
XXXV.
[recensere]Nullus Christianus pro quolibet placito vel iudicio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate, teste scriptura, quæ ait: Munera excæcant oculos sapientum et subvertunt verba iustorum.
XXXVI.
[recensere]Omnibus communiter intimetur, ut unusquisque omni tempore suam familiam et ad se pertinentes inopes alere ac vegetare studeat, quoniam impium est et Deo odibile eos, qui divitiis affluunt nimiisque opibus abundant, non adiuvare miseros et indigentes.
XXXVII.
[recensere]Sciendum est, quod exceptis diebus dominicis et illis sollemnitatibus, quibus sancta et universalis eclesia ob recordationem dominicæ resurrectionis solet stando orare, fixis in terram genibus subpliciter Dei clementiam nobis profuturam nostrorumque criminum indulgentiam deposcendum est, cuius rei in evangelio ipse Dominus nobis dedit exemplum, sed et Stephanus martyr et apostolus Paulus; eadem fecisse liber actus apostolorum testis est. Ex quibus intellegi datur oportere Christianum humiliter ad terram prosterni, ne forte illi dicatur: Quid superbit terra et cinis?
XXXVIII.
[recensere]Sacerdotes debent fideles admonere, ut, quando ad eclesiam conveniunt, sine strepitu ac tumultu eam ingrediantur. In qua etiam, quamdiu orationis causa morantur, nequaquam inanes inter se proferant confabulationes, sed tempore, quo missarum sollemnia celebrantur, non solum ab otiosis et inutilibus verbis, verum etiam et a pernitiosis cogitationibus funditus abstinendum est.
XXXIX.
[recensere]Placita quidem sæcularia in eclesiis vel in atriis eclesiarum a comitibus vicariisque usque modo multis in locis habita audivimus, sed, ne ultra fiant, interdicendum est, cum auctoritate dominica, quæ expulsis de templo negotiatoribus asserens debere domum Dei domum esse orationis.
XL.
[recensere]Itemque ne mercata et placita die dominica usquam fiant, interdicatur, qua oportet omnes Christianos a servili opere cessare et quasi quodam spiritali otio in laude Dei et gratiarum actione usque ad vesperam perseverare.
XLI.
[recensere]Itemque ne mercata et placita die dominica usquam fiant, interdicatur, qua oportet omnes Christianos a servili opere cessare et quasi quodam spiritali otio in laude Dei et gratiarum actione usque ad vesperam perseverare.
XLII.
[recensere]Admoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus claudicantibusve vel etiam moribundis quicquam mederi, non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed hæc esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
XLIII.
[recensere]Omnes homines admonemus, ne per singula verba quasi ad confirmationem suæ assertionis nomen Domini in vanum assumant, quod ipse Dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne adsumas nomen Dei tui in vanum. In vanum etenim nomen Dei adsumitur, quando aliquis ad singula verba, quibus vult, ut sibi ab alio credatur, Deum omnipotentem testem rei invocat, de qua ait, eumque sibi ita esse adiutorem, sicut ea vera sint, quæ loquitur. Nam et ipse Dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti: Nolite, inquit, omnino iurare neque per cœlum neque per terram neque per caput tuum et cætera.
XLIV.
[recensere]Propter diversas occasiones res pauperum multis in locis valde attenuate sunt, eorum scilicet, qui liberi esse noscuntur et sub potestate potentiorum sunt constituti. Quorum si negotia et causas clementia piissimi principis nostri diligenter investigare iusserit, repperientur quamplurimi diversis occasionibus ad ultimam paupertatem iam redigi.
XLV.
[recensere]Quod mensuræ et pondera iusta ubique habenda sint, testis Salomon, qui dicit, quod statera dolosa abhominatio sit apud Deum et pondus æquum voluntas eius, et Dominus in evangelio: In qua mensura, inquit, mensi fueritis remetietur vobis. Quod licet de mutua ibi dictum indulgentia intellegi possit, tamen non absurde et de hac re dictum accipi valet.
XLVI.
[recensere]Nonas ac decimas, quas qui res ecclesiasticas tenent solvere rectoribus eclesiarum ordinati sunt ad luminaria et stipendia clericorum, multis in locis abstractas esse vidimus. Quod sæpe iam missis vestris in publicis indicavimus placitis. Sed inde hactenus aut parvum aut nullum consecuti sumus effectum. Similiter et de restauratione tectorum nobis necessitas incumbit indicare, quia non tantum domus monasteriorum, sed et ipsæ eclesiæ propter tectorum inopiam ruinas minantur.
XLVII.
[recensere]Ieiunia, quando generaliter pro aliqua necessitate indicantur, diligenter ab omnibus custodienda sunt et observanda, nec se aliquis inprobitate gulæ patiatur corrumpi, ut de communi consortio sequestratus effectum ieiunii, quem cum cæteris abstinendo consequi debuit, ingluvie ventris victus turpiter amittat.
XLVIII.
[recensere]Ebrietatem et crapulam fideles sectari non debere Dominus in evangelio auctor est, qui suis auditoribus ita præcipiens: Attendite, inquit, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, quæ vitia modo apud homines nullius momenti esse putantur. Sed quanta mala de illis generari soleant, facile non possunt comprehendi. Generantur enim de illis quique noxiores corpori morbi, ut phisici testantur. Ad statum quoque mentis evertendum quantum noceat ebrietas, non facile deprehendi poterit, quippe cum pene omnium malorum, quæ ab hominibus raptim perpetrantur, causa sit et origo ebrietas.
XLVIX.
[recensere]Admonendi sunt domini subditorum, ut circa suos pie et misericorditer agant nec eos qualibet iniusta occasione condemnent, non vi opprimant, non illorum substantiolas iniuste tollant; nec ipsa debita, quæ a subditis reddenda sunt, impie ac crudeliter exigantur.
L.
[recensere]Ut, si non frequentius, vel ter laici homines in anno communicent, nisi forte quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur.
LI.
[recensere]Diligenter tractare et inquirere pariter cœpimus in conventu nostro, sicut pia serenissimi principis nostri nobis iniunxit admonitio, de illis hominibus, qui exhereditati esse dicuntur, si aliquis esset, qui nostris temporibus voluisset dicere se a quolibet nostrum illis privari rebus, quas pater eius aut mater aut frater vel aliquis propinquorum ad eclesias Dei dedissent, ut in eius nomine iterum precaria a rectoribus ecclesiarum acciperetur. Sed in eodem conventu nostro neminem repperimus, qui de hac re adversus nos conqueri voluisset. Nam pene nullus est, qui res suas ad eclesias donet, nisi de rebus ecclesiasticis aut tantum, quantum donavit, aut duplum aut triplum usufructuario accipiat, et quibus ille tunc, vel quantis filiis aut propinquis a rectoribus impetraverit, post discessum eius eadem conditione, qua ille tenebat, posteri eius sibi vindicent. Hic usus et hæc ratio apud nos usque modo de talibus tenebatur. Nam et nobis visum est prædictis heredibus hanc dare optionem, ut, si voluissent traditiones parentum suorum consequi, de qua illi iam erant per legem exclusi, rectoribus eclesiarum se commendarent et hereditatem illam in beneficium, unde se adiuvare ac sustentare possent, acciperent.
Hæc nos in conventu nostro ita ventilavimus; sed quomodo deinceps piissimo principi nostro de his agendum placebit, nos fideles famuli eius libenti animo ad nutum et voluntatem eius parati sumus.