Jump to content

Concilium Vasense (529)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concilium Vasense (529)
529
editio: incognita
fons: []



Cum secundum statuta canonum in Uasensi vico sanctorum pontificum fuisset concilium congregatum, iuxta consuetudinem antiquorum patrum regulas relegentes propitiante Domino nullum de praesentibus Domini sacerdotibus aliquid contra decreta spiritalia aut praeterisse aut praesumpsisse cognovimus. De qua re uberes Deo gratias egimus, quia servis suis secundum pietatis suae consuetudinem praestare dignatus est, ut pro solo perfectae caritatis affectu et tantum pro desiderio se videndi ad synodum convenirent. Et quamvis omnia, quae a sanctis sacerdotibus vel clericis observari debeant, et antiqui et novelli canones contenere probentur, tamen, ne congregatio sancta sine aliqua definitione discederet, vel parum alequid, quod ad aedificationem ecclesiarum pertenere possit, inspirante Domino decreverunt.

Hoc placuit, ut omnes presbyteri, qui sunt in parrociis constituti, secundum consuetudinem, quam per totam Italiam satis salubriter teneri cognovemus, iuniores lectores, quantoscumque sine uxoribus habuerent, secum in domo, ubi ipsi habitare videntur, recipiant et eos quomodo boni patres spiritaliter nutrientes psalmis parare, divinis lectionibus insistere et in lege Domini erudire contendant, ut et sibi dignos successores provideant et a Domino proemia aeterna recipiant. Cum vero ad aetatem perfectam pervenerint, si alequis eorum pro carnis fragilitate uxorem habere voluerit, potestas ei ducendi coniugium non negetur.

Hoc etiam pro aedificatione omnium ecclesiarum et pro utelitate totius populi nobis placuit, ut non solum in civitatibus, sed etiam in omnibus parrociis verbum faciendi daremus presbyteris potestatem, ita ut, si presbyter aliqua infirmitate prohibente per se ipsum non potuerit praedicare, sanctorum patrum homiliae a diaconibus recitentur; si enim digni sunt diaconi, quod Christus in evangelio locutus est, legere, quare indigni iudicentur sanctorum patrum expositiones publice recitare?

III.

[recensere]

Et quia tam in sede apostolica, quam etiam per totas Orientales adque Italiae provincias dulces et nimium salubres consuetudo est intromissa, ut Quirieleison frequentius cum grandi affectu et conpunctione dicatur, placuit etiam nobis, ut in omnibus ecclesiis nostris ista tam sancta consuetudo et ad matutinos et ad missas et ad vesperam Deo propitio intromittatur. Et in omnibus missis seu in matutinis seu in quadragensimalibus seu in illis, quae pro defunctorum commemorationibus fiunt, semper: 'Sanctus, Sanctus, Sanctus' eo ordine, quomodo ad missas publicas dicitur, dici debeat, quia tam sancta, tam dulces et desiderabilis vox, etiam si die noctuque possit dici, fastidium non poterit generare.

Et hoc nobis iustum visum est, ut nomen domni papae, quicumque sede apostolicae praefuerit, in nostris ecclesiis recitetur.

Et quia non solum in sede apostolica, sed etiam per totam Orientem et totam Africam vel Italiam propter hereticorum astutiam, qui Dei filium non semper cum patre fuisse, sed a tempore coepisse blasphemant, in omnibus clausulis post Gloriam: 'Sicut erat in principio' dicatur, etiam et nos in universis ecclesiis nostris hoc ita dicendum esse decrevemus.