Concilium Vaticanum I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Concilium Vaticanum I
Sessio Prima
1869

editio: Acta et decreta sacrosancti oecumenici concilii Vaticani, Friburgi Brisgoviae, Sumptibus Herder, Typographi editoris Pontificii, 1892
fons: Internet Archive


1869-1870- Concilium Vaticanum I - 01 Sessio Prima

Concilium Uaticanum I 1869-1870 (Conc. oecum. et gener. eccl. cathol.) sessio : 1, pag. : 802, linea : 2 [*]

Pius episcopus servus servorum Dei, sacro approbante concilio, ad perpetuam rei memoriam.

Reverendissimi patres, placet ne vobis ad laudem et gloriam sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, ad incrementum et exaltationem fidei et religionis catholicae, ad extirpationem grassantium errorum, ad reformationem cleri populi que christiani, ad communem omnium pacem et concordiam sacrosancti oecumenici concilii Vaticani initium fieri, et iam factum esse declarari?

Pius episcopus servus servorum Dei, sacro approbante concilio, ad perpetuam rei memoriam.

Reverendissimi patres, placet ne vobis proximam sacrosancti concilii oecumenici Vaticani sessionem haberi die festo epiphaniae Domini, qui dies erit sextus mensis ianuarii anno Domini 1870?

Ego Pius ecclesiae catholicae episcopus firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in symbolo fidei, quo sancta Romana ecclesia utitur, videlicet: credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum.

Et ex Patre natum ante omnia saecula.

Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.

Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.

Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine: et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum scripturas.

Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.

Et in Spiritum sanctum, dominum et vivificantem: qui ex Patre Filio que procedit.

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.

Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et expecto resurretionem mortuorum.

Et vitam venturi saeculi Amen.

Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquas que eiusdem ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector.

Item sacram scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione sacrarum scripturarum, admitto, nec eam unquam, nisi iuxta unanimem consensum patrum, accipiam et interpretabor.

Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta novae legis a Iesu Christo domino nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria, scilicet baptismum, confirmationem eucharistiam, poenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium, illa que gratiam conferre; et ex his baptismum, confirmationem et ordinem sine sacrilegio reiterari non posse.

Receptos quoque et adprobatos ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio et admitto.

Omnia et singula, quae de peccato originali et de iustificatione in sacrosancta Tridentina synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

Profiteor pariter in missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo eucharistiae sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate domini nostri Iesu Christi, fieri que conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica ecclesia transubstantiationem appellat.

Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum, verum que sacramentum sumi.

Constanter teneo purgatorium esse, animas que ibi detentas fidelium suffragiis iuvari.

Similiter et sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eos que orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmiter assero imagines Christi ac Deiparae semper virginis, necnon aliorum sanctorum habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam.

Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in ecclesia relictam fuisse, illarum que usum christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

Sanctam, catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco.

Cetera item omnia a sacris canonibus et oecumenicis conciliis ac praecipue a sacrosancta Tridentina synodo tradita, definita ac declarata indubitanter recipio atque profiteor; simul que contraria omnia, atque haereses quascumque ab ecclesia damnatas et reiectas et anathematizatas ego pariter damno, reiicio et anathematizo.

Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eamdem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri, atque ab omnibus, quantum in me erit, curaturum ego idem Pius spondeo, voveo ac iuro.

Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei evangelia.

Pius episcopus servus servorum dei sacro approbante concilio ad perpetuam rei memoriam.

Dei filius et generis humani redemptor dominus noster Iesus Christus ad patrem caelestem rediturus cum ecclesia sua in terris militante omnibus diebus usque ad consummationem saeculi futurum se esse promisit.

Quare dilectae sponsae praesto esse adsistere docenti operanti benedicere periclitanti opem ferre nullo unquam tempore destitit.

Haec vero salutaris eius providentia cum ex aliis beneficiis innumeris continenter apparuit tum iis manifestissime comperta est fructibus qui orbi christiano e conciliis oecumenicis ac nominatim e Tridentino iniquis licet temporibus celebrato amplissimi provenerunt.

Hinc enim sanctissima religionis dogmata pressius definita uberius que exposita errores damnati atque cohibiti hinc ecclesiastica disciplina restituta firmius que sancita promotum in clero scientiae et pietatis studium parata adolescentibus ad sacram militiam educandis collegia christiani denique populi mores et accuratiore fidelium eruditione et frequentiore sacramentorum usu instaurati.

Hinc praeterea arctior membrorum cum visibili capite communio universo que corpori Christi mystico additus vigor hinc religiosae multiplicatae familiae alia que christianae pietatis instituta hinc ille etiam assiduus et usque ad sanguinis effusionem constans ardor in Christi regno late per orbem propagando.

Verumtamen haec alia que insignia emolumenta quae per ultimam maxime oecumenicam synodum divina clementia ecclesiae largita est dum grato quo par est animo recolimus acerbum compescere haud possumus dolorem ob mala gravissima inde potissimum orta quod eiusdem sacrosanctae synodi apud permultos vel auctoritas contempta vel sapientissima neglecta fuere decreta.

Nemo enim ignorat haereses quas Tridentini patres proscripserunt dum reiecto divino ecclesiae magisterio res ad religionem spectantes privati cuiusvis iudicio permitterentur in sectas paullatim dissolutas esse multiplices quibus inter se dissentientibus et concertantibus omnis tandem in Christum fides apud non paucos labefactata est.

Itaque ipsa sacra biblia quae antea christianae doctrinae unicus fons et iudex asserebantur iam non pro divinis haberi imo mythicis commentis accenseri coeperunt.

Tum nata est et late nimis per orbem vagata illa rationalismi seu naturalismi doctrina quae religioni christianae utpote supernaturali instituto per omnia adversans summo studio molitur ut Christo qui solus dominus et salvator noster est a mentibus humanis a vita et moribus populorum excluso merae quod vocant rationis vel naturae regnum stabiliatur.

Relicta autem proiecta que christiana religione negato vero deo et Christo eius prolapsa tandem est multorum mens in pantheismi materialismi atheismi barathrum ut iam ipsam rationalem naturam omnem que iusti recti que normam negantes ima humanae societatis fundamenta diruere connitantur.

Hac porro impietate circumquaque grassante infeliciter contigit ut plures etiam e catholicae ecclesiae filiis a via verae pietatis aberrarent in iis que diminutis paullatim veritatibus sensus catholicus attenuaretur.

Variis enim ac peregrinis doctrinis abducti naturam et gratiam scientiam humanam et fidem divinam perperam commiscentes genuinum sensum dogmatum quem tenet ac docet sancta mater ecclesia depravare integritatem que et sinceritatem fidei in periculum adducere comperiuntur.

Quibus omnibus perspectis fieri qui potest ut non commoveantur intima ecclesiae viscera.

Quemadmodum enim deus vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire quemadmodum Christus venit ut salvum faceret quod perierat et filios dei qui erant dispersi congregaret in unum ita ecclesia a deo populorum mater et magistra constituta omnibus debitricem se novit ac lapsos erigere labantes sustinere revertentes amplecti confirmare bonos et ad meliora provehere parata semper et intenta est.

Quapropter nullo tempore a dei veritate quae sanat omnia testanda et praedicanda quiescere potest sibi dictum esse non ignorans spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo amodo et usque in sempiternum.

Nos itaque inhaerentes praedecessorum nostrorum vestigiis pro supremo nostro apostolico munere veritatem catholicam docere ac tueri perversas que doctrinas reprobare nunquam intermisimus.

Nunc autem sedentibus nobis cum et iudicantibus universi orbis episcopis in hanc oecumenicam synodum auctoritate nostra in spiritu sancto congregatis innixi dei verbo scripto et tradito prout ab ecclesia catholica sancte custoditum et genuine expositum accepimus ex hac Petri cathedra in conspectu omnium salutarem Christi doctrinam profiteri et declarare constituimus adversis erroribus potestate nobis a deo tradita proscriptis atque damnatis.

Sancta catholica apostolica Romana ecclesia credit et confitetur unum esse deum verum et vivum creatorem ac dominum caeli et terrae omnipotentem aeternum immensum incomprehensibilem intellectu ac voluntate omni que perfectione infinitum qui cum sit una singularis simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis praedicandus est re et essentia a mundo distinctus in se et ex se beatissimus et super omnia quae praeter ipsum sunt et concipi possunt ineffabiliter excelsus.

Hic solus verus deus bonitate sua et omnipotenti virtute non ad augendam suam beatitudinem nec ad acquirendam sed ad manifestandam perfectionem suam per bona quae creaturis impertitur liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritualem et corporalem angelicam videlicet et mundanam ac deinde humanam quasi communem ex spiritu et corpore constitutam.

Universa vero quae condidit deus providentia sua tuetur atque gubernat attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter.

Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius ea etiam quae libera creaturarum actione futura sunt.

Eadem sancta mater ecclesia tenet et docet deum rerum omnium principium et finem naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur attamen placuisse eius sapientiae et bonitati alia ea que supernaturali via se ipsum ac aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare dicente apostolo multifariam multis que modis olim deus loquens patribus in prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in filio.

Huic divinae revelationi tribuendum quidem est ut ea quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint. Non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est sed quia deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem ad participanda scilicet bona divina quae humanae mentis intelligentiam omnino superant siquidem oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit deus iis qui diligunt illum.

Haec porro supernaturalis revelatio secundum universalis ecclesiae fidem a sancta Tridentina synodo declaratam continetur in libris scriptis et sine scripto traditionibus quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae aut ipsis apostolis spiritu sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt.

Qui quidem veteris et novi testamenti libri integri cum omnibus suis partibus prout in eiusdem concilii decreto recensentur et in veteri vulgata Latina editione habentur pro sacris et canonicis suscipiendi sunt.

Eos vero ecclesia pro sacris et canonicis habet non ideo quod sola humana industria concinnati sua deinde auctoritate sint approbati nec ideo dumtaxat quod revelationem sine errore contineant sed propterea quod spiritu sancto inspirante conscripti deum habent auctorem atque ut tales ipsi ecclesiae traditi sunt.

Quoniam vero quae sancta Tridentina synodus de interpretatione divinae scripturae ad coercenda petulantia ingenia salubriter decrevit a quibusdam hominibus prave exponuntur nos idem decretum renovantes hanc illius mentem esse declaramus ut in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium is pro vero sensu sacrae scripturae habendus sit quem tenuit ac tenet sancta mater ecclesia cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione scripturarum sanctarum atque ideo nemini licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum patrum ipsam scripturam sacram interpretari.

Cum homo a deo tanquam creatore et domino suo totus dependeat et ratio creata increatae veritati penitus subiecta sit plenum revelanti deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur.

Hanc vero fidem quae humanae salutis initium est ecclesia catholica profitetur virtutem esse supernaturalem qua dei aspirante et adiuvante gratia ab eo revelata vera esse credimus non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam sed propter auctoritatem ipsius dei revelantis qui nec falli nec fallere potest.

Est enim fides testante apostolo sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium.

Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset voluit deus cum internis spiritus sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta facta scilicet divina atque imprimis miracula et prophetias quae cum dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accomodata.

Quare tum Moyses et prophetae tum ipse maxime Christus dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt et de apostolis legimus illi autem profecti praedicaverunt ubique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

Et rursum scriptum est habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco.

Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest sicut oportet ad salutem consequendam absque illuminatione et inspiratione spiritus sancti qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati.

Quare fides ipsa in se etiamsi per charitatem non operetur donum dei est et actus eius est opus ad salutem pertinens quo homo liberam praestat ipsi deo obedientiam gratiae eius cui resistere posset consentiendo et cooperando.

Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quae in verbo dei scripto vel tradito continentur et ab ecclesia sive solemni iudicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.

Quoniam vero sine fide impossibile est placere deo et ad filiorum eius consortium pervenire ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio nec ullus nisi in ea perseveraverit usque in finem vitam aeternam assequetur.

Ut autem officio veram fidem amplectendi in ea que constanter perseverandi satisfacere possemus deus per filium suum unigenitum ecclesiam instituit suae que institutionis manifestis notis instruxit ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci.

Ad solam enim catholicam ecclesiam ea pertinent omnia quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita.

Quin etiam ecclesia per se ipsa ob suam nempe admirabilem propagationem eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis foecunditatem ob catholicam unitatem invictam que stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.

Quo fit ut ipsa veluti signum levatum in nationes et ad se invitet qui nondum crediderunt et filios suos certiores faciat firmissimo niti fundamento fidem quam profitentur.

Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute.

Etenim benignissimus dominus et errantes gratia sua excitat atque adiuvat ut ad agnitionem veritatis venire possint et eos quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum in hoc eodem lumine ut perseverent gratia sua confirmat non deserens nisi deseratur.

Quocirca minime par est conditio eorum qui per caeleste fidei donum catholicae veritati adhaeserunt atque eorum qui ducti opinionibus humanis falsam religionem sectantur illi enim qui fidem sub ecclesiae magisterio susceperunt nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi aut in dubium fidem eandem revocandi.

Quae cum ita sint gratias agentes deo patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine tantam ne negligamus salutem sed aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem.

Hoc quoque perpetuus ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet duplicem esse ordinem cognitionis non solum principio sed obiecto etiam distinctum principio quidem quia in altero naturali ratione in altero fide divina cognoscimus obiecto autem quia praeter ea ad quae naturalis ratio pertingere potest credenda nobis proponuntur mysteria in deo abscondita quae nisi revelata divinitus innotescere non possunt.

Quocirca apostolus qui a gentibus deum per ea quae facta sunt cognitum esse testatur disserens tamen de gratia et veritate quae per Iesum Christum facta est pronuntiat loquimur dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit deus ante saecula in gloriam nostram quam nemo principum huius saeculi cognovit.

Nobis autem revelavit deus per spiritum suum spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda dei.

Et ipse unigenitus confitetur patri quia abscondit haec a sapientibus et prudentibus et revelavit ea parvulis.

Ac ratio quidem fide illustrata cum sedulo pie et sobrie quaerit aliquam deo dante mysteriorum intelligentiam eam que fructuosissimam assequitur tum ex eorum quae naturaliter cognoscit analogia tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo nunquam tamen idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum quae proprium ipsius obiectum constituunt.

Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt ut etiam revelatione tradita et fide suscepta ipsius tamen fidei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant quamdiu in hac mortali vita peregrinamur a domino per fidem enim ambulamus et non per speciem.

Verum etsi fides sit supra rationem nulla tamen unquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest cum idem deus qui mysteria revelat et fidem infundit animo humano rationis lumen indiderit deus autem negare se ipsum non possit nec verum vero unquam contradicere. Inanis autem huius contradictionis species inde potissimum oritur quod vel fidei dogmata ad mentem ecclesiae intellecta et exposita non fuerint vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur.

Omnem igitur assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse definimus.

Porro ecclesia quae una cum apostolico munere docendi mandatum accepit fidei depositum custodiendi ius etiam et officium divinitus habet falsi nominis scientiam proscribendi ne quis decipiatur per philosophiam et inanem fallaciam.

Quapropter omnes christiani fideles huiusmodi opiniones quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur maxime si ab ecclesia reprobatae fuerint non solum prohibentur tanquam legitimas scientiae conclusiones defendere sed pro erroribus potius qui fallacem veritatis speciem prae se ferant habere tenentur omnino.

Neque solum fides et ratio inter se dissidere nunquam possunt sed opem quoque sibi mutuam ferunt cum recta ratio fidei fundamenta demonstret eius que lumine illustrata rerum divinarum scientiam excolat fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur eam que multiplici cognitione instruat.

Quapropter tantum abest ut ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae obsistat ut hanc multis modis iuvet atque promoveat.

Non enim commoda ab iis ad hominum vitam dimanantia aut ignorat aut despicit fatetur imo eas quemadmodum a deo scientiarum domino profectae sunt ita si rite pertractentur ad deum iuvante eius gratia perducere.

Nec sane ipsa vetat ne huiusmodi disciplinae in suo quaeque ambitu propriis utantur principiis et propria methodo sed iustam hanc libertatem agnoscens id sedulo cavet ne divinae doctrinae repugnando errores in se suscipiant aut fines proprios transgressae ea quae sunt fidei occupent et perturbent.

Neque enim fidei doctrina quam deus revelavit velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda sed tanquam divinum depositum Christi sponsae tradita fideliter custodienda et infallibiliter declaranda.

Hinc sacrorum quoque dogmatum is sensus perpetuo est retinendus quem semel declaravit sancta mater ecclesia nec unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum.

Crescat igitur et multum vehementer que proficiat tam singulorum quam omnium tam unius hominis quam totius ecclesiae aetatum ac saeculorum gradibus intelligentia scientia sapientia sed in suo dumtaxat genere in eodem scilicet dogmate eodem sensu eadem que sententia.

Si quis unum verum deum visibilium et invisibilium creatorem et dominum negaverit a(nathema) s(it).

Si quis praeter materiam nihil esse affirmare non erubuerit a(nathema) s(it).

Si quis dixerit unam eandem que esse dei et rerum omnium substantiam vel essentiam a(nathema) s(it).

Si quis dixerit res finitas tum corporeas tum spirituales aut saltem spirituales e divina substantia emanasse aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione fieri omnia aut denique deum esse ens universale seu indefinitum quod sese determinando constituat rerum universitatem in genera species et individua distinctam a(nathema) s(it).

Si quis non confiteatur mundum res que omnes quae in eo continentur et spirituales et materiales secundum totam suam substantiam a deo ex nihilo esse productas aut deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera sed tam necessario creasse quam necessario amat se ipsum aut mundum ad dei gloriam conditum esse negaverit a(nathema) s(it).

Si quis dixerit deum unum et verum creatorem et dominum nostrum per ea quae facta sunt naturali rationis humanae lumine certo cognosci non posse a(nathema) s(it).

Si quis dixerit fieri non posse aut non expedire ut per revelationem divinam homo de deo cultu que ei exhibendo edoceatur a(nathema) s(it).

Si quis dixerit hominem ad cognitionem et perfectionem quae naturalem superet divinitus evehi non posse sed ex se ipso ad omnis tandem veri et boni possessionem iugi profectu pertingere posse et debere a(nathema) s(it).

Si quis sacrae scripturae libros integros cum omnibus suis partibus prout illos sancta Tridentina synodus recensuit pro sacris et canonicis non susceperit aut eos divinitus inspiratos esse negaverit a(nathema) s(it).

Si quis dixerit rationem humanam ita independentem esse ut fides ei a deo imperari non possit a(nathema) s(it).

Si quis dixerit fidem divinam a naturali de deo et rebus moralibus scientia non distingui ac propterea ad fidem divinam non requiri ut revelata veritas propter auctoritatem dei revelantis credatur a(nathema) s(it).

Si quis dixerit revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse ideo que sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere a(nathema) s(it).

Si quis dixerit miracula nulla fieri posse proinde que omnes de iis narrationes etiam in sacra scriptura contentas inter fabulas vel mythos ablegandas esse aut miracula certo cognosci nunquam posse nec iis divinam religionis christianae originem rite probari a(nathema) s(it).

Si quis dixerit assensum fidei christianae non esse liberum sed argumentis humanae rationis necessario produci aut ad solam fidem vivam quae per charitatem operatur gratiam dei necessariam esse a(nathema) s(it).

Si quis dixerit parem esse conditionem fidelium atque eorum qui ad fidem unice veram nondum pervenerunt ita ut catholici iustam causam habere possint fidem quam sub ecclesiae magisterio iam susceperunt assensu suspenso in dubium vocandi donec demonstrationem scientificam credibilitatis et veritatis fidei suae absolverint a(nathema) s(it).

Si quis dixerit in revelatione divina nulla vera et proprie dicta mysteria contineri sed universa fidei dogmata posse per rationem rite excultam e naturalibus principiis intelligi et demonstrari a(nathema) s(it).

Si quis dixerit disciplinas humanas ea cum libertate tractandas esse ut earum assertiones etsi doctrinae revelatae adversentur tanquam verae retineri neque ab ecclesia proscribi possint a(nathema) s(it).

Si quis dixerit fieri posse ut dogmatibus ab ecclesia propositis aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo quem intellexit et intelligit ecclesia a(nathema) s(it).

Itaque supremi pastoralis nostri officii debitum exequentes omnes Christi fideles maxime vero eos qui praesunt vel docendi munere funguntur per viscera Iesu Christi obtestamur nec non eiusdem dei et salvatoris nostri auctoritate iubemus ut ad hos errores a sancta ecclesia arcendos et eliminandos atque purissimae fidei lucem pandendam studium et operam conferant. Quoniam vero satis non est haereticam pravitatem devitare nisi ii quoque errores diligenter fugiantur qui ad illam plus minus ve accedunt omnes officii monemus servandi etiam constitutiones et decreta quibus pravae eiusmodi opiniones quae isthic diserte non enumerantur ab hac sancta sede proscriptae et prohibitae sunt.

Pius episcopus servus servorum dei sacro approbante concilio ad perpetuam rei memoriam.

Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum ut salutiferum redemptionis opus perenne redderet sanctam aedificare ecclesiam decrevit in qua veluti in domo dei viventis fideles omnes unius fidei et charitatis vinculo continerentur.

Quapropter priusquam clarificaretur rogavit patrem non pro apostolis tantum sed et pro eis qui credituri erant per verbum eorum in ipsum ut omnes unum essent sicut ipse filius et pater unum sunt.

Quemadmodum igitur apostolos quos sibi de mundo elegerat misit sicut ipse missus erat a patre ita in ecclesia sua pastores et doctores usque ad consummationem saeculi esse voluit.

Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo universa in fidei et communionis unitate conservaretur beatum Petrum caeteris apostolis praeponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum super cuius fortitudinem aeternum extrueretur templum et ecclesiae caelo inferenda sublimitas in huius fidei firmitate consurgeret.

Et quoniam portae inferi ad evertendam si fieri posset ecclesiam contra eius fundamentum divinitus positum maiori in dies odio undique insurgunt nos ad catholici gregis custodiam incolumitatem augmentum necessarium esse iudicamus sacro approbante concilio doctrinam de institutione perpetuitate ac natura sacri apostolici primatus in quo totius ecclesiae vis ac soliditas consistit cunctis fidelibus credendam et tenendam secundum antiquam atque constantem universalis ecclesiae fidem proponere atque contrarios dominico gregi adeo perniciosos errores proscribere et condemnare.

Docemus itaque et declaramus iuxta evangelii testimonia primatum iurisdictionis in universam dei ecclesiam immediate et directe beato Petro apostolo promissum atque collatum a Christo domino fuisse.

Unum enim Simonem cui iam pridem dixerat tu vocaberis Cephas postquam ille suam edidit confessionem inquiens tu es Christus filius dei vivi solemnibus his verbis allocutus est dominus beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed pater meus qui in caelis est.

Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Et tibi dabo claves regni caelorum.

Et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis.

Atque uni Simoni Petro contulit Iesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris iurisdictionem in totum suum ovile dicens pasce agnos meos pasce oves meas.

Huic tam manifestae sacrarum scripturarum doctrinae ut ab ecclesia catholica semper intellecta est aperte opponuntur pravae eorum sententiae qui constitutam a Christo domino in sua ecclesia regiminis formam pervertentes negant solum Petrum prae caeteris apostolis sive seorsum singulis sive omnibus simul vero proprio que iurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum aut qui affirmant eundem primatum non immediate directe que ipsi beato Petro sed ecclesiae et per hanc illi ut ipsius ecclesiae ministro delatum fuisse.

Si quis igitur dixerit beatum Petrum apostolum non esse a Christo domino constitutum apostolorum omnium principem et totius ecclesiae militantis visibile caput vel eundem honoris tantum non autem verae propriae que iurisdictionis primatum ab eodem domino nostro Iesu Christo directe et immediate accepisse anathema sit Quod autem in beato apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium dominus Christus Iesus in perpetuam salutem ac perenne bonum ecclesiae instituit id eodem auctore in ecclesia quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit iugiter durare necesse est.

Nulli sane dubium imo saeculis omnibus notum est quod sanctus beatissimus que Petrus apostolorum princeps et caput fidei que columna et ecclesiae catholicae fundamentum a domino nostro Iesu Christo salvatore humani generis ac redemptore claves regni accepit qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus episcopis sanctae Romanae sedis ab ipso fundatae eius que consecratae sanguine vivit et praesidet et iudicium exercet.

Unde quicumque in hac cathedra Petro succedit is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri in universam ecclesiam obtinet.

Manet ergo dispositio veritatis et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans suscepta ecclesiae gubernacula non reliquit.

Hac de causa ad Romanam ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire ecclesiam hoc est eos qui sunt undique fideles ut in ea sede e qua venerandae communionis iura in omnes dimanant tamquam membra in capite consociata in unam corporis compagem coalescerent.

Si quis ergo dixerit non esse ex ipsius Christi domini institutione seu iure divino ut beatus Petrus in primatu super universam ecclesiam habeat perpetuos successores aut Romanum pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem anathema sit Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis et inhaerentes tum praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum tum conciliorum generalium disertis perspicuis que decretis innovamus oecumenici concilii Florentini definitionem qua credendum ab omnibus Christi fidelibus est sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum et verum Christi vicarium totius que ecclesiae caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere et ipsi in beato Petro pascendi regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.

Docemus proinde et declaramus ecclesiam Romanam disponente domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum et hanc Romani pontificis iurisdictionis potestatem quae vere episcopalis est immediatam esse erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles tam seorsum singuli quam simul omnes officio hierarchicae subordinationis verae que obedientiae obstringuntur non solum in rebus quae ad fidem et mores sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent ita ut custodita cum Romano pontifice tam communionis quam eiusdem fidei professionis unitate ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore.

Haec est catholicae veritatis doctrina a qua deviare salva fide atque salute nemo potest.

Tantum autem abest ut haec summi pontificis potestas officiat ordinariae ac immediatae illi episcopalis iurisdictionis potestati qua episcopi qui positi a spiritu sancto in apostolorum locum successerunt tamquam veri pastores assignatos sibi greges singuli singulos pascunt et regunt ut eadem a supremo et universali pastore asseratur roboretur ac vindicetur secundum illud sancti Gregorii magni meus honor est honor universalis ecclesiae.

Meus honor est fratrum meorum solidus vigor.

Tum ego vere honoratus sum cum singulis quibusque honor debitus non negatur.

Porro ex suprema illa Romani pontificis potestate gubernandi universam ecclesiam ius eidem esse consequitur in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius ecclesiae ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint.

Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias qui hanc supremi capitis cum pastoribus et gregibus communicationem licite impediri posse dicunt aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam ita ut contendant quae ab apostolica sede vel eius auctoritate ad regimen ecclesiae constituuntur vim ac valorem non habere nisi potestatis saecularis placito confirmentur.

Et quoniam divino apostolici primatus iure Romanus pontifex universae ecclesiae praeest docemus etiam et declaramus eum esse iudicem supremum fidelium et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse iudicium recurri sedis vero apostolicae cuius auctoritate maior non est iudicium a nemine fore retractandum neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio.

Quare a recto veritatis tramite aberrant qui affirmant licere ab iudiciis Romanorum pontificum ad oecumenicum concilium tamquam ad auctoritatem Romano pontifice superiorem appellare.

Si quis itaque dixerit Romanum pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel directionis non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam ecclesiam non solum in rebus quae ad fidem et mores sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent aut eum habere tantum potiores partes non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias sive in omnes et singulos pastores et fideles anathema sit Ipso autem apostolico primatu quem Romanus pontifex tamquam Petri principis apostolorum successor in universam ecclesiam obtinet supremam quoque magisterii potestatem comprehendi haec sancta sedes semper tenuit perpetuus ecclesiae usus comprobat ipsa que oecumenica concilia ea imprimis in quibus oriens cum occidente in fidei charitatis que unionem conveniebat declaraverunt. Patres enim concilii constantinopolitani quarti maiorum vestigiis inhaerentes hanc solemnem ediderunt professionem prima salus est rectae fidei regulam custodire.

Et quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus quia in sede apostolica immaculata est semper catholica reservata religio et sancta celebrata doctrina.

Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes speramus ut in una communione quam sedes apostolica praedicat esse mereamur in qua est integra et vera christianae religionis soliditas.

Approbante vero Lugdunensi concilio secundo Graeci professi sunt sanctam Romanam ecclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam ecclesiam catholicam obtinere quem se ab ipso domino in beato Petro apostolorum principe sive vertice cuius Romanus pontifex est successor cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones suo debent iudicio definiri.

Florentinum denique concilium definivit pontificem Romanum verum Christi vicarium totius que ecclesiae caput et omnium christianorum patrem et doctorem existere et ipsi in beato Petro pascendi regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse.

Huic pastorali muneri ut satisfacerent praedecessores nostri indefessam semper operam dederunt ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur pari que cura vigilarunt ut ubi recepta esset sincera et pura conservaretur.

Quocirca totius orbis antistites nunc singuli nunc in synodis congregati longam ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes ea praesertim pericula quae in negotiis fidei emergebant ad hanc sedem apostolicam retulerunt ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei ubi fides non potest sentire defectum.

Romani autem pontifices prout temporum et rerum conditio suadebat nunc convocatis oecumenicis conciliis aut explorata ecclesiae per orbem dispersae sententia nunc per synodos particulares nunc aliis quae divina suppeditabat providentia adhibitis auxiliis ea tenenda definiverunt quae sacris scripturis et apostolicis traditionibus consentanea deo adiutore cognoverant.

Neque enim Petri successoribus spiritus sanctus promissus est ut eo revelante novam doctrinam patefacerent sed ut eo assistente traditam per apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent.

Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles patres amplexi et sancti doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt plenissime scientes hanc sancti Petri sedem ab omni semper errore illibatam permanere secundum domini salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

Hoc igitur veritatis et fidei nunquam deficientis charisma Petro eius que in hac cathedra successoribus divinitus collatum est ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus caelestis doctrinae pabulo nutriretur ut sublata schismatis occasione ecclesia tota una conservaretur atque suo fundamento innixa firma adversus inferi portas consisteret.

At vero cum ipsa aetate qua salutifera apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur non pauci inveniantur qui illius auctoritati obtrectant necessarium omnino esse censemus praerogativam quam unigenitus dei filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est solemniter asserere.

Itaque nos traditioni a fidei christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo ad dei salvatoris nostri gloriam religionis catholicae exaltationem et christianorum populorum salutem sacro approbante concilio docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus Romanum pontificem cum ex cathedra loquitur id est cum omnium christianorum pastoris et doctoris munere fungens pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa ecclesia tenendam definit per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam ea infallibilitate pollere qua divinus redemptor ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit ideo que eiusmodi Romani pontificis definitiones ex sese non autem ex consensu ecclesiae irreformabiles esse.

Si quis autem huic nostrae definitioni contradicere quod deus avertat praesumpserit anathema sit