Jump to content

Concilium apud Fontem Coopertum (911)

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Concilium apud Fontem Coopertum (911)
911
editio: incognita
fons: []
Concilium apud Fontem Coopertum (911)

Anno nativitatis domini nostri Ihesu Christi secundum carnem CMXI, indictione XIV, conventus sinodalis sanctorum episcoporum Gocie factus est in territorio Narbonense, villa quæ dicitur Fons Cooperta, in ecclesia martiris Christi beati Iuliani, in quo residerunt venerabilis Arnustus metropolitanus prime Narbone, nec non et Antigisus episcopus Urgellitanus, Wimara Karchasensis, Armannus Tholosensis, Teudericus Barchinonensis, Wigo Gerundensis, Gayrardus Agatensis, item Teudericus Lutuensis, Adulfus Palariensis, Benedictus Foro Iuliensis, legati quoque ceterorum, quorum exinde defuit præsencia, abatum etiam et diversi ordinis clericorum atque laicorum magna congregacio. In cunctorum igitur præsencia Nantigisus venerabilis Urgellitanus episcopus exorsus est querimoniam adversus reverendum Paliarensem Adulfum episcopum, eo quod partem episcopii Sanctæ Mariæ æcclesiæ Urgellitane, quæ est tota terra Paliarensis, infra hos .XXIII. annos iam fatus episcopus Adulfus eam tenuerit et ab episcopatu Urgellitano subtraxerit. Quesitum est itaque diligentius tam a iam fato metropolita quamque et cetero sancto collegio, qualiter se hæc res haberet. Repertum est autem tam a iam dicto Adulfo episcopo quamque et a præcepta regalia piissimorum imperatorum, que præ manibus habebat Nantigisus prælibatus episcopus, sive etiam per multitudinem veracium testium, qui hoc et occulis viderant et a suis decessoribus multimodis audierant, quia ipsa parrochie ex omni terra Paliarensi a longissimo tempore ex ecclesia Sanctæ Mariæ Urgellitane fuerit et antestites eiusdem loci eam tenuerint et ordinaverint, usque ad præscribtos XXIII. annos, in quibus Adulfus episcopus, sicut ipse fatus est, ignoranter eam tenuit. Cum vero tam perspicue huius rei indaginem omnes agnovissent, iudicatum atque per hoc scribture decretum firmatum est tam ab ipso Narbonense metropolitano quam et ceteris pontificibus, ut sepe dictus Adulfus episcopus, quamdiu viveret, ipsam Paliarensem haberet parochiam, post eius vero discessum vel etiam, si ipse in vita sua eam relinquere voluerit, nulli deinceps liceat eam præripere aut dominare vel ordinare neque episcopum alium inibi constituere, sed, sicut sacri præcipiunt kanones, ad dominium et ordinationem pristine redeat Urgellitane æcclesie vel antestites eiusdem loci. Qui igitur his nostris monitis subiacuerit vel obedierit, benedictionem et gratiam a domino consequatur. Si quis autem, quod absit, contempnendo spreverit et contrarius atque temerator sacrorum kanonum et huius nostri decreti extiterit, usque ad condignam satisfactionem anatematis mucrone multetur.

(Subscriptiones episcoporum):

[recensere]
  • Arnustus sanctæ Narbonensis ecclesie humilis episcopus ss.
  • Adulfus episcopus ss.
  • Wigo sedis Ierundensis æcclesiæ humilis episcopus ss.
  • Nantigisus sanctæ Urgellitane ecclesie episcopus ss.
  • Teodericus Lutovensis ecclesie episcopus ss.
  • Teudericus Barchinonensis ecclesie episcopus ss.
  • Gimera humilis Carcasensis ecclesie episcopus ss.
  • Barnardus sanctæ Biterrensis ecclesie episcopus ss.
  • Abbas Py legatus archidiaconusque ss.
  • Aikardus sacerdos ss.
  • Gulfinus sacerdos ss.
  • Adalbaldus legatus domni Idalchari ss.
  • Gischafredus archipresbyter ss.
  • Savaricus divina sufragante pietate monasterii Sancti Pauli abbas ad vicem domni Arcmanni Tolose episcopi subscribsi ss.
  • Eldericus abba ss.