Concio habita in synodo Beneventana

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Concio habita in synodo Beneventana
saeculo III

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

VicIii.CoHaInS 149 Victor III Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Concio habita in synodo Beneventana

Novit vestra dilectio, charissimi fratres coepiscopi (neque latet orbem universum), sancta Romana et apostolica sedes, cui Deo auctore deservio, quot adversa pertulerit, quot denique per Simoniacae haereseos trapezitas malleis tunsionibusque perfracta sit, adeo ut columna Dei vivi videretur jam pene concussa nutare, et sagena summi piscatoris intumescentibus fluctibus disrumpi, ac naufragii sorte perire. Guibertus enim haeresiarcha, qui, vivente sanctae memoriae praedecessore meo Gregorio papa, Romanam invasit Ecclesiam, Antichristi praecursor et Satanae signifer, oves Christi dispergere, mactare laniareque non desinit.

Incitator enim incentorque malorum factus, quantas Gregorio papae injurias, quas persecutiones, quot clades intulerit, referre quis possit? Excitavit contra eum conjuratos ipse conspirationis auctor; fugavit Urbe; sacerdotio, quantum in se fuit, Simoniacus perjurusque primavit, commovit adversus eum Romanum imperium, concitavit gentes et regna; et (quod a seculo est inauditum) excommunicatus ipse atque damnatus sanctum pontificem excommunicare praesumpsit, Romanam urbem hactenus sacrilegiis, caedibus, perjuriis, conspirationibus, flagitiis et vitiorum omnium ludibriis profanare non desinit, et Simonis Magi perfidia incensus, nequitiae suae complices ad tam impium et exsecrabile facinus evocans, coacto imperatoris exercitu, apostolicae sedis invasor effectus est contra praecepta evangelica, contra prophetarum apostolorumque decreta, contra canonum et Romanorum pontificum jura, nullo cardinalium episcoporum praecedente judicio, nullo Romani cleri approbante suffragio, nullo devoti populi requisito consensu in sancta Romana Ecclesia totius nequitiae ac perditionis caput effectus est. Sed omnipotentis Dei potentia cum jam dictum Gregorium pontificem post labores ac certamina plurima ad aeternam requiem evocasset, et unanimi concordia episcopi et cardinales provincialesque antistites una cum Romano clero et populo parvitatem nostram modis omnibus contradicentem et renitentem apostolicae sedi praefecissent, non timens aeterni imperatoris judicium, nunc usque Christum et oves ejus, pro quibus ille fudit sanguinem suum, persequi non omittit. Idcirco auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, omniumque sanctorum, omni illum sacerdotali officio et honore privamus, et, a liminibus Ecclesiae separantes, anathematis vinculo innodamus.

Nostis praeterea et bene nostis quos dolos machinati, sint, quantasque mihi pressuras intulerint Hugo Lugdunensis archiepiscopus, et Richardus Massiliensis abbas, qui pro fastu et ambitione sedis apostolicae, ad quam dudum clam inhiabant, ubi votis suis potiti non sunt, schismata in sancta Ecclesia fecerunt, et Richardus quidem Romae nostram electionem cum cardinalibus et episcopis egerat: Hugo autem ad nos post paululum veniens affusus vestigiis, dum obsequium nobis summo pontifici debitum invitis ac retractantibus exhiberet, legationem a nobis in partibus Galliarum postulaverat et acceperat. Itaque donec parvitatem nostram electioni factae, atque a se approbatae repugnare conspexerant, ipsi modis omnibus insistebant ne onus pro utilitate Ecclesiae nobis impositum abjiceremus. Ubi vero nos tandem cedere perviderunt, conceptam diu flammam clibanus exsaturatus evomuit. Quapropter cernentes sibi fratrum omnium unanimitatem constanter obluctari, ab eorum et nostra sunt continuo communione sejuncti. Unde vobis apostolica partibus vel audisse, vel vidisse me contigerit, aliis duobus libellis concludere, comite vita, studebo. Et ut omnem dubitationis scrupulum legentibus auferam, per singula quaeque personas a quibus mihi haec sunt relata subnectam: melius esse reputans ex toto silere, quam aliquid falsum mendosumve narrare.

Theophilus. Cum Scriptura dicat: Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), quare beatus Paulus, una cum Sila carceris custodiae mancipatus, Romanum se esse asseruit, cum non Romanum, sed Judaeum fuisse luce clarius constet?

Desideruis: Absit hoc a fidelium cordibus, ut veritatis praedicator, doctorque gentium, mendacium in aliquo incurrisse credatur! Beatissimus enim Paulus et Romanus erat, et Romanus non erat; Romanus non erat, quia ex Romana urbe oriundus non fuerat. Romanus vero erat, quia omnis Judaica plebs, ut universus pene orbis, sub Romani tunc temporis imperii ditione degebat. Vel etiam propterea quia Romanus excelsus interpretatur, congruentissime justissimeque se Romanum potuit appellare, quia se excelsum esse nullatenus haesitabat, sicut ipse dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III).

Theophilus. Fateor, valde mihi sunt grata quae dicis, sed ea, quaeso, quae promiseras narrare jam incipe.

Desiderius. Res valde est nova quam narro, et seniorum nostrorum assertione roborata de reverendissimo viro: Appollinare abbate scilicet nostri monasterii, cui, Deo fautore, licet indignus deservio: cujus sanctitas, benignitas, largitas, omnibus pene in hac provincia commorantibus lucidissime patuit. Qui dum quadam die, necessitate cogente, praedia requireret monasterii, venit ad fluvium Lirim; cumque navis deesset qua fluvium transire posset, plenus fide, signaculo sanctae crucis se muniens, accessit ad oram fluminis, atque, ut erat, indutus vestibus, calceatus pedibus, fluvium est ingressus; et ita sicco vestigio ad alteram ripam pervenit, ut nec calceamenta quidem ipsius madefacta viderentur. Animadverte, precor, quantae sanctitatis, quantaeque religionis ac meriti apud omnipotentem Deum iste vir exstitit, cui adhuc pondere gravato corporis concessum est elementum super liquidum ac si super aridam ambulare; ut videlicet apostolorum principi similis hoc in facto habeatur, cum desuper undas, jubente Domino, sicco vestigio gradiebatur.

Theophilus. Animadverto utique et vehementer admiror, cum in nostris temporibus (in quibus juxta Prophetae vaticinium: Defecit sanctus, diminutae sunt veritates a filiis hominum; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Psal. XIII] ) omnipotens Deus talia dignatus est operari.

Desiderius. Si illud, charissime frater, attendas, quod Dominus discipulis suis promittere est dignatus: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), laetari potius quam mirari poteris.

Theophilus . Et laetor quidem, et vehementer exsulto; sed, prorsus precor, inchoata prosequere.

Desiderius. Eo quoque tempore quo gens Agarerenorum, devecta classe, late devastavere Italiam, qualiter omnipotens Deus hoc de manibus illorum liberaverit monasterium, non duxi dignum silentio praeterire. Cum igitur omnia circumcirca igne, ferroque consumpsissent, ecclesias etiam sanctissimorum Petri et Pauli adeuntes depraedati sunt. Dein Appiae carpentes iter, Fundanam aggressi urbem, igne eam cremarunt, cunctique in ea commorantes ab eis vel occisi vel capti sunt. Indeque digressi, in vicinia nostri monasterii trans Lirim fluvium applicantes, quia nox jam imminebat terris, castra posuerunt, ut facto mane omne monasterium funditus diruerent, vel quidquid ibi invenire possent, in praedam abducerent: et ut sunt nimis sitientes sanguinem, omnes quos illic reperissent fratres, gladio jugularent. Cumque hoc tam horrendum, tam immane, tamque formidandum periculum esset in monasterio nuntiatum, omnes fratres nimio pavore perculsi, terrae consternati sunt, divinam majestatem obnixe precantes, ut illorum animas benigne recipere dignaretur, quarum corpora tam subitae, tam formidandae morti, peccatis exigentibus, tradere decrevisset: non enim amplius in hoc mundo se victuros credebant, qui tam proximae mortis gladium sibi imminere cernebant. Igitur cum per totam noctem aspersi capita cinere, vigiliis et orationibus essent intenti, reverentissimus vir Apollinaris abbas, cujus superius mentionem feci, Bassatium abbatem, religiosum scilicet virum, per visionem allocutus est, dicens: Nolite timere, ne moestum geratis animum; non enim in hoc tempore ab Agarenis capiemini, nec aliquid damni divina protegente dextera vobis inferre poterunt; sed quantocius revertentes suos adire tentabunt fines; vos autem deinceps securi ac illaesi manebitis, quia sanctissimus Pater Benedictus vestram ab omnipotente Domino salutem obtinuit; ipse enim venit ad adjuvandum vos, nosque omnes cum eo simul. Igitur venerabilis vir Bassatius abbas expergefactus somno, convocatis in unum fratribus, retulit quae vidisset, quaeque sibi revelata fuissent; et ut instanter omnipotentem Dominum deprecarentur admonuit. At illi certi de divina misericordia alacres effecti, laudantes ac benedicentes Dominum, quod reliquum erat noctis, precibus orationibussque consummant. Tanta vero erat serenitas aeris, ut nulla in eo vel tenuis quidem nubecula videretur, cum subito coelum densatur nubibus, tonitrua concrepant, coruscationes ac fulgura crebra micant, tantusque imber effusus est terris, ut Liris fluvius, late redundans, quasi mare videretur. Igitur illucescente diluculo, surgentes a castris barbari accesserunt ad oram fluminis, diligentius perscrutantes si quam forte navim vadumque reperire possent, ut fluvium transmeare valerent: sed cum omnis transeundi spes eis esset ablata, dira incitati barbarie, manus sibi digitosque corrodentes, quod spe frustrati praedae, vacui remanserant, cellas nostri monasterii trans Lirim positas igne cremantes, verso exercitu quantocius abire coeperunt. Cumque ad eum locum pervenissent, quo praedictus Liris fluvius patenti ostio mari influit, omnes quos habebant equos, debilitatis eruribus, praecisis nervis, quia secum ferre nequibant, reliquerunt. Ipsi vero, ascensis navibus, dantesque carbasa ventis, recto cursu sulcantes aequora, Siciliam devenissent, et se celeriter aridam contingere sperarent: repente parvam cernunt naviculam huc illucque inter suas naves liquidas super undas celeriter discurrentem, in qua clericus veneranda canitie et alter monachus sedere videbantur. Et cum ab eis sollicite interrogarentur unde tam laeti, tam alacres, vel tam onusti repedarent? ab Italia se venire professi sunt, ibique omnia igni ferroque tradidisse: domos etiam Petri ac Pauli, nec non Benedicti se exspoliasse gloriati sunt. Et vos, inquiunt, qui estis, qui tam sollicite, tam diligenter, tamque curiose nos interrogare nitimini? Nos, inquiunt, unus Petrus, alter Benedictus vocamur, quorum domos vos invasisse jactatis; sed cujus virtutis, cujusve potentiae simus, quam citissime experiemini. Et his dictis ab oculis eorum ablati sunt. Mox igitur undique furentibus ventis, tumescentibus fluctibus, tanta subito tempestas exorta est ut naves omnes vel collisae inter se vel impulsae scopulis confractae sint. Ita ut ex omni illa paganorum copia vix pauci superfuerint qui suis haec, a quibus missi fuerant, civibus nuntiare potuissent. Et quidem permisit omnipotens Deus ad tempus suas ab eis ecclesias devastari, sed non est passus eos super tanto facinore diutius gratulari. Hoc in facto illud mihi videtur esse impletum, quod beatus P. Benedictus suis olim discipulis promiserat, dicens: Praesentior vobis, dilecti filii, carnis deposito onere, vestrisque per Dei gratiam cooperator existam assiduus. Illud etiam quod B. Petro Dominus intulit, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Non inquit, non valebunt; sed, non praevalebunt: portae enim inferi pagani sunt, haeretici atque Judaei, qui tunc adversus Dei valere videntur Ecclesiam, cum per eos Dominus suos flagellari fideles permittit; sed non praevalebunt, quia omnipotens ac misericors Deus non eos de Ecclesia sua perpetuos sinit habere triumphos. Unde et Apostolus hortatur, dicens: Tribulationem patimur, sed non coangustamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; humiliamur, sed non confundimur; tribulamur, sed non perimus (II Cor. IV).

Theophilus. Placent vehementer quae dicis.

Desiderius. Joannes sanctae recordationis presbyter, qui in nostro monasterio decanatus officio aliquo tempore functus est, vestri postmodum monasterii quod intra Lucensem urbem constructum est, praepositus fuit, qui quantae obedientiae, quantaeque humilitatis fuerit, plures qui eum noverunt monachi et adhuc supersunt, testes existunt. De mirabilibus vero quae per eum divina majestas operari dignata est, quia plura a memoria lapsa sunt, quae recolo, pauca narrabo. Cum idem vir Dei jejuniis, vigiliis, orationibus, maximeque largitati eleemosynarum esset intentus, tantam lacrymarum gratiam Domino largiente promeruit, ut dubium non esset quod illae lacrymae multa apud Deum impetrare valuissent, quae ex tam simplici humilique corde editae fuissent. Cumque fama sanctitatis ejus totam per eamdem urbem claresceret, daemoniaca quaedam, quae graviter vexabatur, ad monasterium cui ipse praeerat adducta est. Et cum ab eis qui eam duxerant, ut pro eo Dominum precaretur, magnis precibus fuisset obstrictus, convocatis fratribus oratorium intravit, atque multis effusis lacrymis preces pro ea Domino fudit, statimque ab ea daemonium effugavit.

Sed neque hoc sileam, quod veridicis viris de eodem venerabili viro narrantibus agnovi, quod videlicet ita clarum est, ut nullis pene, qui intra moenia ejusdem praefatae urbis Lucensis commorantur, occultum sit vel incognitum. Cujusdam namque illustris viri uxor infirmitate detenta jacebat in lectulo, quae adeo crescente languore ad extrema perducta est, ut per tres dies sine sensu, sine voce recubans, velut mortua haberetur. Cumque omnes qui aderant, funditus de ejus vita desperarent, ad Dei hominem missum est, ut pro ea omnipotenti Domino hostias precesque offerre dignaretur. At ille, ut erat benevolus animo, et ad supplicantium vota paratus, mox sacerdotalibus indutus vestibus ad altare omnipotenti Deo sacrificium oblaturus accessit. Igitur cum intra sacra missarum solemnia nomen illius memoraretur, illa in domo propria, longe a monasterio posita, ex lectulo in quo quasi exanimis jacebat, tanquam si ab aliquo vocaretur, respondit. Cumque ab illis qui aderant interrogaretur quid diceret, vel cui responsum dedisset, illa inquit: Dominus Joannes praepositus nunquid non est hic? ipse enim vocavit me, illique respondi. At illi obstupefacti ex tam inusitato, tam celebri, tamque obstupendo miraculo, tum quia illam quae fere exanimis jacuerat, sanam pene et incolumem videbant; tum quia vocem illius tam longe positi audisse se referebat, statim curaverunt ad monasterium nuntios mittere, ut quid servus Dei ageret agnoscerent, et indicarent: procul dubio credentes, quod non abs re mulier tam celeriter in lectulo surrexisset, responsumque dedisset. Cumque illi qui missi fuerant ad monasterii oratorium intrassent, virum Dei invenerunt juxta altare stantem, ac pro ea longinquitatis auctori Domino sacrificium offerentem; et subtiliter notantes horam, repererunt eodem momento, quo intra sacra missarum solemnia nominata est, eam ex lecto surrexisse, responsumque dedisse.

Felicis etiam memoriae S. Alexander papa vir disertissimus ac eruditissimus exstitit: qui primum Lucensem, postmodum vero Romanam Ecclesiam rexit, ex cujus ore ea, quae nunc refero, de eodem venerabili viro audisse me contigit. Cum quodam tempore idem praefatus pontifex febre correptus graviter aegrotasset, et quotidie languore crescente vehementius fatigaretur, repente ei ad memoriam rediit quod fama vulgante de praedicto servo Dei saepius audierat: quod videlicet, quicunque febre detentus hausisset ex aqua quae de manibus ipsius defluebat, dum post missarum solemnia ablueretur, mox recepta sanitate liberaretur. Latenter igitur misit qui sibi ex illa aqua aliquantulum afferre debuissent. Cumque hi, qui missi fuerant, aquam quam postulaverat attulissent, mox ebibit, atque ita repente sanitati pristinae restitutus est, ut nulla in eo languoris illius indicia remanerent.

Alius quoque vir venerabilis vitae, Guinizzo nomine, mente et habitu monachus fuit, qui ex ulteriori Hispania nostrum ad coenobium veniens, in hac vicina silva non parvo tempore vitam solitariam duxit, ubique in omnipotentis Domini Jesu Christi servitio vitam finivit. De quo venerabili viro Joannes abbas monasterii S. Vincentii, siti juxta ortum Vulturni amnis, qui ei familiarissimus fuit, multa miranda mihi, cum adhuc in nostro monasterio praepositurae curam gereret, referre solitus erat. Cujus discipulus Januarius nomine, magnae obedientiae, magnaeque abstinentiae monachus exstitit. Qui dum quodam tempore a magistro suo, venerabili videlicet Guinizzone, ut ferramenta quibus operari soliti erant reficeret, Aquinum missus fuisset, domum fabri ferrarii adiit, atque ab eo eadem ferramenta reparari, data mercede, poposcit. Faber vero ferrarius coepit eum irridere, dicens: Num ex pane et aqua solitarius iste tam rubicundus tamque pinguis exstat. Rubor iste, ut mihi videtur, magis ex vino quam ex latice hausto procedit. At ille: Hodie, inquit, tibi utrum ex natura an ex assidua vini potatione rubore conspergar, ostendam. Cum vero ferrum in ignem missum vehementer ferveret, et faber ferrarius, id acceptum forcipe, super incudem posuisset, ac scintillae, huc illucque undique volantes, totam pene domum illustravissent, casu ferrum ex incude in terram desiliens cecidit. Igitur venerabilis vir Januarius, ferrum ex incude cecidisse conspiciens, inclinans sese, fervens ferrum nuda manu tenuit, et super incudem ponens, malleatorem, ut quantocius id percuteret, hortatus est. At illi qui aderant viso tanto miraculo, nimio pavore perterriti, pedibus ejus provoluti, veniam ex irrisione quam in eum exercuerant, humiliter deprecati sunt. Sicque factum est ut omnis illa irrisio in venerationem versa sit, quam stulti homines in Dei servum procaciter inferre praesumpserant. Itaque cum venerabilis vir ad magistrum, atque ad cellam propterea remeasset, ab eo vehementer correptus est, quod insultantibus cedens, talia in oculis hominum facere praesumpsisset. Cumque ille unde hoc sciret, vel quis sibi indicasset, percunctaretur: Ille, inquit, qui tibi praestitit ut posses facere, mihi etiam ut possim scire.

Theophilus. Cum Dominus dicat: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Luc. XII), quid est quod sancti viri bona sua occultant, et ne ab aliquibus videantur, omni nisu elaborant?

Desiderius. Sancti viri etsi quandoque opera sua ostendant in publico, intentio tamen illorum manet in occulto; per hoc enim quod intus agunt, laudes exterius non requirunt, quia et de bono opere proximis cupiunt praebere exemplum, et tamen, per intentionem, qua soli Deo placere desiderant, semper optant esse secretum. Tunc, inquam, bona sua occultari appetunt, quando ex eorum propalatione nullum animarum lucrum, nullum fraternae saluti emolumentum cernunt adfuturum. Cum autem exinde ad gloriam omnipotentis Dei aliquid se lucrari posse conspiciunt, tunc bona sua declarari ac propalari patiuntur, quia non suam, sed Conditoris sui laudem requirunt.

Theophilus. Satis aperta ratio patet, nec aliquid inde ultra requirendum puto.

Desiderius. Ea quoque quae de hoc egregio viro, videlicet Guinizzone, Joannes religiosus monachus, qui in hac vicina silva sub anachoretica disciplina solitarius commoratur, solitus est referre, dignum duxi huic nostro associare libello; dicebat enim: Quia cum adhuc in Beneventana civitate in suo monasterio degeret, quadam die quidam Dei servus sibi, aliisque fratribus qui ibi aderant, intulerit, dicens: Pro certo sciatis hodie aliquem magnum virum e monachis apud montem Casinum ex hoc mundo migrasse ad Dominum: quod illi audientes, mirati sunt, quod per octoginta ferme milliaria egredientem e corpore animam illius videre potuerit, et non adhibentes fidem, subtiliter studuerunt indagare. Et repertum est eo die illum venerabilem virum emisisse animam, quo praedictus Dei servus Beneventi positus agnovit.

Sed neque hoc tacebo, quod de Mancuso monacho fratribus referentibus agnovi, quem ipse in monasterio positus vidi, nostroque jam tempore defunctus est. Qui cum ex Apuliae partibus conversionis gratia huc venisset, a Richerio abbate nostro praedecessore susceptus, fratrum congregationi sociatus est. Itaque in monasterio corpore, in saeculo mente degens, semper terrena quaeque meditabatur: omne magisterium regularis disciplinae sibi grave et importabile videbatur. Tunc coepit ab abbate licentiam petere, multasque occasiones adinvenire qua patriam parentesque posset revisere. Cumque ab abbate suo saepius fuisset admonitus, ut viam veritatis, quam semel arripuerat, in melius proficiens de die in diem ad finem usque perducere, deposita omnis torporis ignavia, summopere studeret, ne forte juxta sententiam Domini (Luc. IX, 62), aratrum tenens retroque respiciens regno coelorum aptus esse non posset; et ne uxorem Lot imitans in statuam salis versus (Gen. XIX, 16), horrendum cunctis spectaculum praeberet: ille nihilominus (cujus mens semel a maligno obsessa fuerat) nullo modo quiescebat, sed quotidie abbatem fratresque precibus fatigando, ut eum patriam revisere sinerent, omnimode postulabat. Cumque spem redeundi frustratam sibi esse conspiceret, clam de monasterio egressus, more fugacis servi nocturnas tenebras captans, ut canis ad suum vomitum ad patriam, diabolo instigante, reversus est, atque in parentum domo mansitans, saeculariter ibi, ut jamdudum mente conceperat, vivere coepit. Sed cum ab abbate suo per nuntium saepe fuisset admonitus ut ad monasterii claustra rediret, et ille, salutaria monita parvipendens, obtemperare negligeret, ab eodem abbate communione privatus est. Cum itaque non post multos dies paululum languore correptus in lectulo resideret, immanem leonem ingredientem ostium ac contra se aperto ore venientem cernit. At ille ad ingressum ferocis bestiae territus, coepit magnis vocibus clamare, dicens: Currite, currite, quia leo iste me devorare contendit. Leo vero rugiens irruit in eum, et mordens, coxam illius apprehendens, maximum ex ea carnis frustum abstraxit, sicque eum ementatum ac seminecem relinquens disparuit. Cumque plures ad clamorem vocis illius obstupefacti concurrerent, leonem quidem minime viderunt, sed ementatum ac seminecem monachum in terra prostratum invenerunt. Itaque cum eum a terra elevarent, paululum recepto spiritu, cuncta quae sibi acciderant per ordinem pandit, et ut quantocius se ad monasterium reducerent, propinquos ac vicinos obnixe precatus est. Propinquis igitur ejus voto obtemperantibus, ad cellam hujus nostri monasterii, quae contra Asculanum oppidum sita est, eum portaverunt, ibique post paululum recuperata sanitate, huc ad monasterium est reversus, ac ex perpetrata culpa, poenitentia accepta, plures postea in sanctae conversationis habitu vixit annos.


Theophilus. Monachus iste, ut video, idcirco leoni, id est diabolo, visibiliter ad tempus traditus est, ut postmodum invisibiliter ab ejus potestate liberari in perpetuum mereretur.

Desiderius. Vis etiam ut narrem tibi qualiter omnipotens Deus hoc monasterium de tyrannorum manibus semper eripuit, atque ab inimicorum infestatione, meritis beati P. Benedicti, dextera suae divinitatis protexit?

Theophilus. Narra quodlibet nam alacri animo, devota mente attentisque auribus me cunct haec auscultare profiteor.

Desiderius. Pandulphus Capuanus princeps, vir potentissimus ac ditissimus fuit, qui latrocinando, humanum sanguinem fundendo, civitates, oppida ac aliorum praedia circumcirca manentium crudeliter auferens, suo subdidit dominatui: quique stupra, caedes, rapinas distractionesque bonorum ecclesiarum multa per tempora, absque ulla miseratione, insatiabiliter exercuit. Igitur cum plurimas opes Christi ecclesiis diripiens abstulisset, omnia castra, villas ac praedia hujus monasterii cupiditate ductus sacrilega abstulit, ita ut nec unum rusticum qui rura coleret, vel rura quae a rustico colerentur, monachis reliquisset. Insuper etiam omnem thesaurum hujus monasterii auferens asportavit, ac in arce, quam non longe a Capuana urbe, in monte qui S. Agathae martyris dicitur, construxerat, in qua multa spolia orphanorum, viduarum et ecclesiarum ac pauperum intulerat, condens reposuit. Cum vero jam omnipotens Deus tantis sceleribus finem vellet imponere, et lacrymae et voces pupillorum, viduarum ac pauperum, nec non orationes precesque servorum Dei, in conspectu Divinitatis ejus essent admissae, sicut scriptum est: Cor regis in manu Dei est (Prov. XXI, 1); Conradi imperatoris menti inspiravit, ut ad vindicandas ejus ecclesias ac de tyrannorum manibus eruendas Italiam revisens Romam veniret ( anno 1038). Cum igitur magno exercitu congregato Italiam ingrediens Romam venisset, optimos ex latere suo viros Capuam mittere placuit Pandulpho principi, cui, ut bona S. Benedicti injuste a se ablata, omni postposita mora, restitueret, et nobiles vel cujuslibet generis viros, quos captos ac magno ferri pondere connexos multos in carcere detinebat, dimitteret, omnesque res illorum eis festinanter redderet, per eosdem viros voluit imperare; nam voluntas veniendi ad has partes minime animo ejus insederat, si ea perficere posset quae per praefatos viros eidem Pandulpho praecipiebat. Sed Deus omnipotens, qui cor Pharaonis induravit ob multa quae in populum Dei sine causa irrogaverat mala, ut Mosi servo suo signa et prodigia mirabiliter ostendenti non crederet (Exod. X, 1), induravit etiam et cor istius, ne jussioni imperatoriae obediret. Cumque ii qui missi ab imperatore fuerant Capuam venissent, multis cum eodem Pandulpho verbis frustra habitis, ad imperatorem sine effectu reversi sunt. At vero postquam imperator se contemptum a principe vidit, ira commotus, Roma exercitu moto egrediens, Casinum venit, ac ad B. P. Benedicti limina conscendit. Facta hora fratrum capitulum intravit, congregatisque in unum fratribus, ut pro se Dominum precarentur, rogavit; ibique coram eis Deum beatumque Benedictum non ob aliud se ad has partes venisse, nisi ut ejus monasterium de manu crudelissimi tyranni eriperet, testatus est. Deinde benedictione petita inde ingressus Capuam venit; satellites vero praefati principis, qui monasterii bona ejus imperia ad sui usum detinebant, postquam de Augusti adventu certificati cognoverunt, omnes huc illucque fugientes dispersi sunt. Sicque factum est ut monasterium omnia castra, villas ac praedia sibi ablata uno die reciperet, et ea quae ibi ad alienum usum ministri scelerum congregaverant in monachorum potestatem devenirent. Unde eis mihi contigisse videtur illud quod B. P. Benedictus discipulis suis ex inopia panum tristantibus olim praedixerat: Ut hodie minus, crastina vero abundanter haberent. Praefatus igitur Augustus Capuam ingressus, eidem Pandulpho principatus honorem auferens, alterum in locum ejus constituit. Ipse vero in arcem, quam in monte S. Agathae martyris summo studio munierat, ex eadem urbe fugiens, se contulit. Unde divina dispositione contigit ut omnia quae latrocinando, pejerando, multorumque cruorem innoxium effundendo, multa per tempora acquisierat, in spatio unius septimanae amitteret: nihilque sibi ex tot et tantis acquisitis municipiis, praeter arcem quam praediximus, remaneret, et qui multos aliorum natos, suis ablatis rebus, mendicare coegerat, qui ex eo orti sunt usque hodie huc illucque mendicatum pergant. Quae omnia meritis B. Benedicti sibi evenisse quis dubitet, cujus ipse bona, iniqua ductus cupiditate, distraxit.

Theophilus. De hac re minime dubitandum est, quando coram fratribus praefatus imperator non ob aliud, nisi ob defensionem Sancti Benedicti monasterii se Romam transisse testatus est.

Desiderius. Alio tempore ( anno 1049) quidam Capuanus, Pandulphus nomine, collectis ex amicis et vicinis undique equitibus, ac non parvo militum numero congregato, castellum hujus monasterii quae Concha dicitur, diabolo instigante, aggredi ac capere conabatur. Qui e Capuana urbe suis cum sequacibus, inclinato jam ad vesperam die, egressus, ut per totam noctem deambulans, antequam dies illucesceret, cunctis adhuc secure illic dormientibus, praedictum castellum aggredi et capere posset, iter arripuit. Cum vero egressi urbe, aliquantulum processissent, atque in eum locum, ex quo ipsi jam non in die, sed in nocte, ne ab aliquibus viderentur, ambulare disposuerant, pervenissent, eis paululum ibi remorantibus, optata nox supervenit. Qui, ut filii tenebrarum, magis tenebras quam lucem diligentes, ac illud quod Dominus in Evangelio dicit: Qui ambulat in nocte, offendit (Joan. XI), minime attendentes, per agrum unius fundi coeperunt ambulare, et ad invasionem praefati castri quantocius properare. Igitur equis calcaribus cruentatis, recto se itinere ire putantes, per totam noctem praedictum agrum discurrentes, circumierunt. Sed operis Dei mirabili dispositione facto mane, ibi se eos ubi se nox ceperat invenerunt; sicque eis quae cupierant frustrati, confusi ac mirabiliter fatigati, ad domum suam vacui sunt reversi.

Alio quoque tempore, dum piscatores hujus monasterii retia in mare, qui pisces ad refectionem fratrum caperent, misissent, Nortmannus quidam, mente tumidus ac inflatus superbia, furibundus spiritu, supervenit, et ut sunt ad rapinam avidi, ad invadenda aliena bona inexplebiliter anxii, comprehensum unum ex piscatoribus, vestimentum ei, quo erat indutus, abstraxit, sibique mox induit; deinde naviculam ingressus, piscatorem cogere coepit, ut retia ex alto educeret, quatenus pisces, qui in eis inventi essent, secum abstrahens deportaret. Cumque piscator renueret, et se pisces ad monachorum, non ad Nortmannorum refectionem capere velle se diceret, valde caesus ab eodem Nortmanno in mare projectus est. Cum vero idem Nortmannus piscium praedae avidus retia ex alto per semetipsum trahere et pisces legere coepisset, subito inde ex navicula cecidit, atque interclusus ab aequore spiritum exhalavit. Sed, mirabile dictu! ante illum unda mortuum projecit in littore quam piscator, qui ab eo projectus in aquas fuerat, vivus natando pervenire potuisset.

Alio etiam tempore, latrones noctu hujus nostri monasterii cellarium ingressi, carnes, caseum, laridumque exinde subripientes suos sacculos impleverant; sed foras egressi, sacculos, quos impleverant, levare conati minime potuerunt; deinde relicta sarcina tentantes fugere, per totam noctem hac illac per claustra monasterii deambulantes, foras egredi nullatenus valuerunt. Igitur facto mane, cum se intra monasterii claustra conspicerent, timore exterriti ac sui reatus conscii, quid facere nesciebant. Tandem reperto inter se consilio, exeuntes per portam monasterii, si quo modo possent evadere, quasi nihil mali perpetrasse viderentur, caeteris se, qui de monasterio ad quodlibet opus egrediebantur, miscuerunt, et lento pede, ne aliqua de eis suspicio oriretur, carpentes iter, haud longiuscule a monasterio substiterant. Cum interea cellarius fratribus solita stipendia praebiturus, cellarium ingrederetur, refertos ante aditum sacculos invenit, et miratus, ignoransque quid esset, quaeque condita requisivit. Cum autem reposita ablata conspiceret, turbatus damno, foras egressus, quidquid perdiderat, in ipsis sacculis reperiit. Qui, vehementer attonitus et jam quid esset intelligens, mox convocatis ad se duobus vel tribus pueris, per viam vergentis deorsum montis, si forte latrunculos qui id admiserant invenire possent, mittere curavit. Illi autem jussa complentes, cum monasterio egressi paululum processissent, repererunt illos juxta stantes in ipso itinere montis. Cumque jam pene pertransissent eos, ac nullam in eos, quia noti erant, suspicionem haberent, cito gressu iter quod ceperant, peregerunt. Illi vero, divinitus exterriti ac velut amentes effecti, coeperunt post eos clamare et dicere: Scimus, domini, quia ut nos comprehendatis venistis; sed miseremini nostri; nihil enim inde asportavimus, sed ablata omnia in ipso cellarii ingressu dereliquimus. At illi, talia audientes, comprehenderunt eos, ligatisque post tergum manibus ad monasterium perduxerunt, atque ita, ut erant connexi vinculis, fratribus praesentaverunt. Praeterea fuerunt nonnulli qui minus circa praeceptum Domini cauti, caedi eos atque ita sic dimitti judicaverunt; caeteri autem, quorum mens pia in Domino erat, et magis erga mandata divina sollicite studentes jussa complere Dominica, solutos vinculis, cibo potuque refectos, liberos abire permittunt. O mira Domini Jesu Christi benignitas, mira pietas, mira quam docuit patientia; cum in Lege scriptum sit (Lev. XIX; Matth. V): Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; nec non manum pro manu, dentem pro dente, oculum pro oculo, talionem pro talione reddi mandatum sit; ipse diligere inimicos, benefacere se odientibus, salutare non resalutantes, auferenti tunicam dimittere pallium, ac bona pro malis reddere se sequentibus voluit imperare!

Theophilus. Grata mihi fateor nimium esse quae narras.


Desiderius. Res est mirabilis et vehementer stupenda, quam narro, sed ita a pluribus cognita, ut de ea ab aliquo in nullo debeat dubitari. Quodam itaque tempore Sergius magister militum, qui Neapolitanae praeerat urbi, venatum in ipso sancti Paschali Sabbato, pergens silvam suis cum pueris, ut aprum caperet, est ingressus, tensisque retibus ad insequendos eos sese cum canibus huc illucque unanimiter omnes per silvam diffundunt; sed antequam aper a retis laqueo fugiens involveretur, occupatus a venatoribus, confossus captusque est. Cum autem hora jam tardior esset, et sol, ad occasum vergens, umbram atram jam pene induceret terris, praedictus magister militum, ne noctis tenebris occuparetur, sumpta quam ceperat venatione, omni cum clientela domum quantocius repedare coepit; uni tantummodo puero, Pythagorae nomine, ut retia coligeret et se perniciter sequeretur, imperavit. Igitur cum puer, qui relictus fuerat, collectis retibus recto calle suum dominum sequeretur, subito duo monachi reverendi admodum vultus ei se in itinere contulerunt. Cumque timore exterritus, quinam essent inquireret; illi: Ne timeas, inquiunt; tantummodo sequere nos. Cum itaque aliquantulum simul per eamdem silvam graderentur, venerunt ad quemdam locum coenosum valde atque horribilem aspectu; ubique Pandulphum Capuanum principem, cujus superius mentionem feci, qui non longo ante tempore defunctus fuerat, ferreis nexum vinculis atque in illius coeno laci ad gulam usque demersum, ei miserabiliter ostendunt. Interea duo nigerrimi spiritus, retortas ex agrestibus vitibus facientes, per gulam eum ligaverunt, ac in ipsam lacus profunditatem merserunt, iterumque sursum extraxerunt. Cumque haec saepius facerent, praedictus puer Pythagoras, tremula licet voce, eum alloquitur, ut sibi qua de causa talia pateretur ediceret. Ille vero, flens et ejulans, ad verba interrogantis pueri mox tale responsum protulit, dicens: Quamvis, o puer, ex innumeris meis sceleribus mihi plurima et infinita poena parata sit, tamen ob nullam causam hanc quam cernis patior poenam, nisi propter aureum calicem, quem de monasterio S. Benedicti, sacrilega ductus cupiditate, abstraxi, eique etiam moriens reddere neglexi. Sed obnixe deprecor, ac per Jesum Christum Dominum Salvatorem omnium, cujus ego miser praecepta contemnens, in hanc sum voraginem mortis demersus, te obtestor, ut Capuam ad uxorem meam vel ipse pergas, vel nuntium dirigas, qui ei, et tormenta quae patior, et ut calicem monasterio S. Benedicti reddat, insinuet. At ille: Quid prodest, inquit, si ei nuntiavero? non enim quod te vidissem, vel quod talia patiaris, mihi creditura est. Cui ille respondit: Hoc sibi signum ex mei parte denuntia, quod Pandulphus Gualae filius calicem ipsum pro pignore habeat, et ut datis solidis, quos ei debuimus reddere, illum recipiat, atque S. Benedicti monasterio omni postposita mora restituat; sibi celeriter, rogo, insinuare ne differas. Quibus dictis visio illa ab oculis ejus ablata est. Puer vero statim ut domum regressus est, infirmitate detentus intra paucos dies defunctus est; ea vero quae viderat, quaeve sibi dicta fuerant, omnibus ad se venientibus patefecit. Pandulphus etiam ipse, qui causa pignoris calicem apud se habebat, hoc ipso tempore, nescio qua de causa, Neapolim pergens, haec omnia ex ore ipsius Pythagorae se audisse retulit; per quem quoque idem Pythagoras uxori illius omnia quae de viro ejus viderat, vel quae ipse ei mandaverat, Capuae nuntiavit. Illa autem sibi potius quam marito consulens, pretium, quod vir ejus accommodaverat, redderenolens, nec calicem recipere nec monasterio reddere curavit.

Theophilus. Mirandum valde est ac magna cum cautela pensandum cur omnipotens Deus talia huic puero ostendere volui, cum ille qui sibi ostensus est a poena liberatus non est, vel, cum tot tantisque sceleribus occultatis, pro solo aureo calice cruciari visus est.

Desiderius. Quod vir iste in poenis visus est, et tamen uxore calicem reddere parvipendente, a poenis liberatus non est, justo, occulto tamen, omnipotentis Dei judicio factum est, ejusque pia ac benigna providentia in notitiam hominum deducta est, ut videlicet quicunque haec audierit, pertimescat, et a rapinis ecclesiarum mentem manusque compescat; ne et ante mortem sese poenitere non liceat, et post mortem parentibus propinquisque ea, pro quibus ipse a suppliciis liberetur, operari non libeat; sicque fiat ut pro eis supplicia aeterna possideat, qui Dei timore postposito in vita positus nullatenus perpetrare formidat, et jam veniam non mereatur in vita illa qui bonis sanctisque operibus neglexit promereri in ista. Quod vero caeteris facinoribus tacitis, de solo aureo calice judicari visus est, aperte datur intelligi quam fortiter, quam atrociter, quamque miserabiliter pro aliis pluribus, immensisque sceleribus torquebatur, quando parvi calicis rapina tam dire tamque crudeliter cruciabatur. Nam superius retulimus quod idem Pythagorae puero dixerit, quod multa et immensa delictis aliis fuerant sibi praeparata tormenta. Quod vero is, qui cum in suppliciis vidit, continuo languore correptus, non post multum tempus est mortuus, non multum miremur, si illud quod Danieli, viro desideriorum et sommiorum veridico interpretatori, contigit attendamus; nam post visionem spiritualium mysteriorum, continuo aegrotavit, et per dies plurimos, sicut ipse testatur, elanguit (Dan. VIII). Si autem talis tantusque vir spiritualia visa non tulit, sed continuo languore apprehensus per dies plurimos infirmatus fuit, quid mirum, si puer iste curis saecularibus deditus, carnalibus desideriis pressus, visionem spiritualium rerum ferre non potuit, sed infirmitate detentus ad extrema devenit? Sed in his omnibus divina judicia magis metuenda quam indaganda sunt. Quae magna et inscrutabilia sunt, teste Psalmista, qui ait: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV): testante quoque Paulo, qui dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus? Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen (Rom. XI).

LIBER SECUNDUS, In quo agitur de miraculis a S. Benedicto aliisve monachis in monasterio Casinensi ope divina factis. Praemisso utcunque primo, ut promiseramus, libello, nunc secundum, Deo auxiliante, scribere aggrediar: in quo caetera, quae supersunt in hoc monasterio, vel a monachis hujus sacri coenobii ubicunque divina largiente clementia his temporibus facta miracula, quae nostrae occurrunt memoriae, curabo concludere.

Cum adhuc essem laicus, et intra annos adolescentiae aetatem ducerem, quae a multis in Beneventana civitate degens audivi de Joanne tunc ejusdem Beneventanae Ecclesiae archidiacono, postmodum vero hujus S. coenobii abbate, silenter non transibo. Cum idem Joannes de illustri prosapia originem duceret, et, quod majus est, religiose vivens omnipotenti Domino omnimodo placere studeret, ita a clero et populo diligebatur, ut omnes ei unanimiter post mortem archiepiscopi ejusdem urbis summum sacerdotium peroptarent. Alter quidam in eadem Ecclesia, Alix nomine, diaconus erat, qui ad adipiscendum pontificum omni nisu aspirabat, nec, quo ordine id assequi posset, quidquam pensi habebat. Sed dum idem Joannes archidiaconus superesset, ad culmen tanti honoris se posse pertingere desperabat. Cumque haec quotidie in animo volveret, vana illum cogitatio haud quiescere permittebat. Cum quadam die uterque secreto in loco consedissent, et nemo alius cum eis esset, sermo inter eos orsus est de hujusmodi miserae vitae fragilitate, de coelestis ac perpetuae vitae jucunditate, de poena peccatorum, ac de gloria sempiterna justorum. Itaque statuerunt inter se hujus gloriam mundi relinquere, ac sanctae conversationis habitum suscipere; et ut magis fidi esse possent, juramento, quod statuerant, firmaverunt. Dein diem decernunt, quo apud castrum Casinum limina B. Benedicti peterent, ac sub ejus magisterii regula Jesu Christo Domino deservirent. Igitur postquam ad statutum diem ventum est, quo ab eis aggrediendum erat iter, Alix, qui aliud animo, aliud gestabat in ore, Joanni archidiacono dixit: Charissime frater, quoniam de rebus meis aliquid adhuc superest, quod secundum Deum ordinare cupio, tu, obsecro, praecede, et mox ut sanctae conversationis habitum susceperis, mihi nuntium mitte: ego autem, his expletis, quanto citius te subsequi curabo. Archidiaconus vero ad monasterium B. Patris Benedicti veniens, mox ut habitum sacrum suscepit, nuntium ut decreverant socio direxit, qui eum sub sanctae institutionis regula jam colla submisisse, et ut ipse celeriter veniret, ut pollicitus fuerat, nuntiaret. At ille mox ut talia audivit, alacer effectus, quod illum, qui sibi in Ecclesia praeeminebat, recessisse cernebat, omnino se ad eum accedere, atque tam arctam ingredi viam posse negavit. Deinde ad acquirendum culmen pontificatus honoris totis viribus nitebatur. Sed omnipotens ac justus Deus aliter quam ipse sperabat disposuit. Nam cum imperator Otho egressus Germania Italiam intrasset, postquam Romanas res, ut sibi videbatur, disposuit, Beneventum adiit, cui Alix ita familiaris effectus est, ut idem Augustus eum eligi in pontificem, Ecclesia renuente, praeciperet. Postmodum vero imperator Romam rediens, Romanum pontificem eum consecrare rogavit, et consecratum Beneventum remisit; imperator deinde, febre correptus, post aliquos dies divina dispositione defunctus est. Ille vero Beneventum rediens, ne moenibus quidem civitatis appropinquare ausus fuit, sed cum dedecore illo repulso, alium sibi cives pontificem elegerunt. Fecit quidem haec omnipotens Deus ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, ut qui cupiditati honoris ductus fraudulenter fratrem suum studuit ab Ecclesia pellere, ipse pulsus patria, exsul in alieno solo vitam finiret.

Praeter haec ea, quae sequuntur, Leone venerabilis vitae, qui ante paucos annos defunctus est, et aliis veteranis monachis narrantibus, audivi. Cum igitur idem Joannes aliquantos in monasterio sanctae institutionis regulae explesset annos, petita ab abbate suo licentia. Hierosolymam perrexit, atque in Sinai monte per sex continuos in Dei servitio degit annos. Postmodum vero in Graecia in monte, qui Hagionoros dicitur, aliquanto tempore mansit. Sed ea, quae illo in loco eum vidisse contigit, haudquaquam mihi videntur reticenda.

Quidam namque eremita in eodem monte manens, a paucis vel frequentabatur, vel noscebatur. Dum quadam die frater qui ei ministrabat, et certis diebus victum deferebat, supra memoratum Joannem venerabilem virum ad eumdem Dei servum duxisset, sicut ipse postmodum discipulis suis cum lacrymis solitus erat referre, benigne, ut decebat, ab eo susceptus est, et cum sermo inter eos de coelestis vitae gaudiis diutius agitaretur, servus Dei iis qui advenerant dixit: Venite, fratres, quia jam hora est, alimenta sumamus corporis, ne revertentes in via deficiatis: nec enim jejuni a nobis recedere debetis, propter quem tanti subiistis iter laboris. Et haec dicens, mensam praeparat, prandium apponit. Cum denique, oratione facta, ad mensam consedissent, mirabile dictu! immanis ursus e vicina silva veniens sese ante ora praudentium favum melliflui mellis ferens exhibuit. Cumque illi valde perterriti fugam inire tentarent, venerabilis eremita ille eos compescuit, et ne terrerentur admonuit, dicens multos esse jam annos, quo sibi omnipotens Deus per bestiam illum saepissime hoc melliflui nectaris donum sua pietate transmiserit. Peracto itaque prandio surgentes e mensa, animo magis satiati quam corpore, percepta benedictione ad monasterium sunt reversi. Post non multos vero dies beatissimus P. Benedictus eidem Joanni per visionem apparuit, et dans ei pastoralem virgam, quam manu gestabat, ut Casinum ad suum monasterium quantocius reverteretur, admonuit.

Facto itaque mane abbati ipsius monasterii religioso scilicet viro, visionem, quam viderat, per ordinem pandit. At ille, ut erat vir providus atque discretus, voluntatem Dei in hac visione cognoscens, intulit, dicens: Frater Joannes, celeriter ad tuum monasterium reverti festina, ne tanto Patri, qui tibi per visionem apparuit, esse inobediens videaris: decrevit enim, ut mihi videtur, omnipotens Deus te suo gregi praeponere, et, ut suas fideliter pascas oves, sua miseratione elegisse. Ille igitur visioni et admonitioni obtemperans, transmarina relinquens arva, Christo duce, reversus est, atque a religiosissimo viro Joanne, qui tunc fratribus praeerat, praepositus factus, non multo post tempore (quia idem abbas corpore jam debilis erat, atque pondus tanti oneris ferre nequibat) consilio et electione cunctorum fratrum, ab eodem venerabili Patre abbas est ordinatus. Ille vero, abbatia relicta, in vicinam silvam secessit, atque ibi usque ad vitae suae terminum solitarius degens in omnipotentis Deis ervitio vitam finivit.

Intera nec ea quae de Felice audivi, monacho videlicet hujus monasterii, silentio sunt praetermittenda. Quodam tempore, nescio qua de causa, ad Teatinam urbem esse me contigit, et cum ab episcopo et clericis illius Ecclesiae benigne et amicabiliter susceptus essem, atque orationis gratia ad orationem me duxissent, facta oratione, ad dexteram ecclesiae me contuli, ibique aediculam et altare conspexi. Cumque episcopum et clericos interrogassem, in cujus honorem altare illud conditum esset, responsum mihi est, in honorem B. Felicis confessoris Christi altare illud esse dedicatum. Cum autem quis fuerit ille Felix inquirerem, dicebant mihi quod monachus Casinensis congregationis fuerit; atque ab abbate suo illis in partibus missus, ut pastoribus egregie praeesset, ibi vitam finivit; et cum ad corpus ejus omnipotens Deus multa mirabilia operaretur, a majoribus suis de loco in quo prius jacuerat levatus, atque in hac ecclesia, sub hoc, ut cernis, altari conditus fuerit. Igitur quoddam memorabile illo in loco nuper ab eo patratum, omnipotente Domino largiente, narrabatur.

Cum quidam caecus ad cuncta obstantia pedes offendens, misericordem Dominum rogaturus, ante ejus altare venisset, et prostratus toto in terra corpore, gemitu ac suspiriis, ut meritis B. Felicis sui misereretur, orasset: mox depulsis caecitatis tenebris, ita sanus et incolumis surrexit ut, mirantibus cunctis, ipse suis oculis lucem coeperit cernere quam semper ab aliis desideraverat audire.

Theophilus. Velim scire si vir iste venerabilis, qui ita claruit, post mortem in hac vita positus aliquod signum de vitae suae merito dederit?

Desiderius. Non quidem hunc venerabilem virum, dum in hoc saeculo vixit, aliquod indicium suarum virtutum dedisse comperi: verumtamen omnipotens Deus plerumque agere consuevit, ut illi qui devota mente illi servire student, licet in carne positi nullum signum suae sanctitatis ostendant, post mortem tamen cujus meriti fuerint, celari minime patiatur, ut dum exstincta illorum corpora ita miraculis coruscare cernuntur, in ipsius servitio humanae mentes acrius accendantur.

Theophilus. Fateor mihi placere quae dicis; sed, quaeso te, inchoata prosequere; ut dum quae valde cupio, audio, ad amorem supernae patriae fessus animus relevetur.

Desiderius. Gregorius quidam, summae religionis monachus, in hoc coenobio dictus est, qui, sicut a plerisque hujus loci fratribus audisse me reminiscor, dum in praesenti vita moratus est, sub monasticae disciplinae regula omnipotenti Domino studuit strenuissime deservire. Cumque expleto vitae termino ex hoc mundo migrasset, tanta odoris fragrantia de loco in quo exanimis jacebat emanavit, ut omne subito monasterium illius odoris suavitas, quasi unius angulum domatis mirifice resperserit. Et dum omnes odoris illius ineffabili quadam suavitate recreati mirarentur, ac quid esset omnino nescirent, nuntius repente ab infirmorum domo properans venit, qui Gregorium monachum obiisse retulit. Voluit itaque omnipotens Deus ostendere quanti meriti iste vir fuerit, cujus egrediente anima tam mirifico odore coenobium omne repleverit.

Alter quidam, ut fratres qui adhuc supersunt referunt, Angelus, in hoc monasterio monachus, dictus est, cujus profecto vita nomini dissimilis non fuit. Qui dum infirmitate tactus corporis ultimum diem clausisset, daemoniacus quidem forte in coquinam intraverat: et ecce subito coepit strepere, ac se, furibundus a terra dissiliens, in aera elevare, magnisque vocibus clamans, cum se a Benedicto perpeti conquerebatur, dicens: O quid nunc mihi modo Benedictus fecit; animam Angeli monachi, ob parvum cucullum quod gestavit in capite, mihi auferens secum detulit. Cumque omnes qui aderant ad verba illius stupefacti intenderent, et quid diceret ignorarent, repente signum, quo fratrum obitus significari solet, insonuit: statimque fratres omnes festinanter ad domum infirmorum pergunt, et Angelum monachum jam defunctum reperiunt. Qua de re aperte monstratum est, quod animae illius in aliquo nocere non potuit, de cujus morte coram fratribus tam tristem, tam lugubrem se antiquus hostis ostendit.

Theophilus. Quaeso ut dicas cur diabolus tantum inimicetur humano generi, ut ab ortu nativitatis usque ad exitum vitae omnibus modis elaboret a mandatis Creatoris sui hominem avertere, atque ad aeternam patriam tendenti quascunque poterit insidias tendere.

Desiderius. Aperta ratio patet, quod antiquus hostis, qui se Creatori suo aequiparare contendit, passus magnam ruinam, in voraginem profundi barathri demersus sit; et idcirco humano generi omnibus modis contrarius existat, quia illuc eum ascendere cernit, unde ipse per superbiam dejectus irrecuperabiliter cecidit: inde est quod strepere, insanire, frendere in electorum Dei transitu terribiliter videtur.

Azzo etiam quidam religiosae satis vitae monachus fuit, qui ecclesiam B. Michaelis archangeli in valle quae dicitur Regis, a Ludovico Christianissimo imperatore mirifico opere constructam, postmodum vero a Saracenis destructam omni cum studio restauravit, ibique fratres ad omnipotentis Dei servitium, prout potuit, congregavit. Cumque ibidem in servitio Dei complesset annos, ultimam jam pene agens aetatem, ad monasterium nostrum, ex quo ab abbate suo missus fuerat, est reversus. Qui senio morboque confectus in domo infirmorum, in lectulo jacens, extremum vitae spiritum jam moriturus trahebat, multique e fratribus excubantes circa lectum ipsius hymnis et psalmis vacantes, ejus exitum exspectabant. Quidam vero frater, qui adhuc superest, et nobiscum in monasterio conversatur, tunc juvenis, nunc autem aetate moribusque grandaevus, in dormitorio cum caeteris fratribus quiescebat: cum ecce subito nocte intempesta respiciens, vidit per visionem B. Michaelem archangelum, cujus vultum pictura eum docente cognoverat, per dormitorium venientem: cujus alter angelus vestigia subsequens paulo longius gradiebatur; quem intuens dixit: Domine, nonne tu B. Michael archangelus? Et ille: Ego sum utique. At ille: Quo tendis, inquit, domine? Ad domum, inquit, infirmorum, ut fratrem Azzonem mecum assumam, quia jam tempus est, pergo. Et his dictis, visio quam videbat disparuit. Qui statim evigilans surrexit, et festinanter ad domum infirmorum perrexit, fratremque Azzonem e corpore animam jam exhalasse invenit. Qua de re aperte datur intelligi quod idem B. Michael eum secum detulerit, qui ad assumendum eum se venisse testatus est.

Frater quidam in nostro monasterio Stephanus Veneticus dicebatur, qui ex Venetiae partibus adveniens, in sanctae conversationis habitu studiosissime vixit, cujus humilitatis, patientiae ac obedientiae bonum omnibus, qui tunc in omnipotentis Dei servitio ibidem congregati erant, liquidissime patuit. Cumque jam tempus esset ut ejus digna conversatio a justissimo Domino remunerari debuisset, molestia gravatus corporis, fratribus coram positis, diem clausit extremum. Tunc quaedam religiosissima anus, Agundia nomine, virgo mente et corpore, quae in sanctimoniali habitu juxta ecclesiam Beatae Mariae semper Virginis sitam in civitate quae circa radicem Casini montis est condita, manebat more solito, antequam clerici ejusdem civitatis ad reddendas nocturnas Deo laudes surrexissent, ante praedictam ecclesiam Dei genitricis stans, gemitu, lacrymis ac suspiriis omnipotentem Dominum precabatur, cum ecce subito intempesta noctis hora respiciens, vidit columnam igneam e cella, in qua infirmi fratres quiescere erant soliti, exeuntem, coelumque tendentem. Quae mox nuntium monasterium subire praecepit, qui studiose inquireret si aliquis ex infirmis fratribus in cella illa degentibus ex hoc mundo migrasset. Tum is, qui fuerat missus nuntius, perniciter montem ascendit, monasterium intravit, domum infirmorum adiit, atque Stephanum religiosum monachum defunctum reperiit: et studiosius inquirens, invenit eum ea hora emisisse animam, qua columna ignea ab ancilla Dei visa est celsa penetrare polorum.

Alter quidam in jam dicto nostro monasterio Joannes Veneticus dictus est, mirae patientiae, obedientiae ac humilitatis monachus, qui quanti meriti apud Jesum Christum Dominum fuerit, suum post obitum manifestissime claruit. Cum quidam frater, cujus nomen a memoria excidit, casu in inguine crepuisset, ita ut interiora ejus, membrano disrupto, inter carnem et corium dilaberentur, sepulcrum ipsius adiit, ac se super illud prosternens, lacrymis gemitibusque, ut pro se Dominum precaretur, ex intimo cordis postulabat affectu: procul dubio credens ejus meritis se posse sanitatem recipere, qui in hac vita positus omnipotenti Domino totis viribus studuit deservire. Cum igitur aliquantulum super sepulcrum ejus orans incubuisset, ita restitutus est sanitati, ut languoris pristini nec ullum in eo quidem indicium remansisse videretur.

Smaragdus monachus, qui adhuc superest, et in nostro monasterio commoratur, retulit mihi quod narro. Quod a Leone venerabili presbytero, avunculo scilicet suo, se audisse referebat de Antonio monacho atque presbytero. Qui saecularibus ac divinis litteris haud mediocriter eruditus, ab adolescentia usque ad vitae exitum in saepedicto monasterio degens, omnibus pene in hac provincia notus exstitit. Qui dum quodam tempore, casu accidente, sicut praedictus presbyter ex ore illius accepit, loco in secretiori crepuisset, et languore crescente quotidie vehementer fatigaretur, medicum, a quo secari vel exuri deberet, si quo modo posset sanitatem recipere, conducere meditabatur. Timebat tamen si secaretur a medico, ut multoties evenire solet, ne forte moreretur, et rursus si non secaretur, sedulum sustineret dolorem, quod est ipsa morte deterius, periculosius sibi videbatur. Igitur cum intra se haec diutius agitaret, unum sibi fore remedium credidit, ut ad sepulcrum beati Benedicti pergens ipsius misericordiam imploraret, sperans se ejus patrocinio posse salvari, sub cujus magisterio se recedens a saeculo devotissime contulerat. Statim igitur ecclesiam intravit, ac se coram altari humiliter prosternens, diutius oravit, ut omnipotens Deus meritis tanti Patris salutem sibi conferre dignaretur. Expleta vero oratione, e pavimento, in quo prostratus jacuerat, surrexit, atque ex crepidine altaris pulverem collegit, et ligans in panno, loco in quo patiebatur superimposuit: atque die altero ita sanus repertus est, ut nec signum quidem praeteritae infirmitatis in eo omnimodo remaneret.

De Paulo sanctae conversationis monacho quod a fratribus, qui adhuc in hac praesenti vita vivunt, et eum optime norunt, audisse me memini, referre curabo. Cum idem Paulus salutis suae causa nostrum ad coenobium devenisset ( anno 1022), a Theobaldo abbate, religioso videlicet viro, qui tunc fratribus honestissime praeerat, devote susceptus est. Quem venerabilis Pater in monasterio beati Patris Benedicti, quod intra Capuanam urbem constructum est, habitare praecepit: qui postquam ad eumdem pervenit, ita se sub sanctae institutionis regula constrinxit, ut ob hoc omnibus mirabilis haberetur. Sed omnipotens, misericors ac pius Deus, quantum sibi ejus digna conversatio in hac vita placuerit, illius post obitum ostendere est dignatus. Cum namque in eodem monasterio religiosam, honestam ac dignam Deo conversationem exercens, aliquantos explesset annos, infirmitate pulsatus corporis et carnis ergastulo, jubente Domino, exilivit. Igitur quidam venerabilis vitae episcopus ex Galliae partibus veniens, orationis gratia ad ecclesiam Beati Michaelis archangeli in Cargano monte conditam properabat. Cum autem ad Capuanam urbem devenisset, juxta ecclesiam protomartyris Stephani diversus, hospitatus est. Denique cum nocte intempesta e lectulo surrexisset, ante ecclesiam praedicti martyris stans, vicinas sibi omnipotentis Dei aures precibus, lacrymisque reddebat: cum ecce subito, ad dexteram orientis partem oculos porrexisset, vidit instar solis radiis lucem splendidam e monasterio per aera mirabiliter advolare. Cumque diu lucem quam videbat attonitus miraretur, signum in monasterio insonuit, quo fratris exitus significabatur. Intellexit protinus e fratrum numero aliquem magni meriti ex hoc mundo migrasse, simulque cum ipsa luce coeli sublimia penetrasse. Mox itaque convocatis clericis, quae viderat enarravit, statimque ad monasterium nuntium misit, ut quis ibi defunctus esset agnosceret. Cumque is, qui missus fuerat, monasterium intrasset, invenit Paulum venerabilem monachum e corpore animam emisisse.

Joannes admodum religiosus monachus, et sacerdos, cujus superius mentionem feci, qui, relicto regimine monasterii, ad Eremi secreta se contulit, in hac vicina silva usque ad extremum vitae suae terminum solitarius mansit: ibique jejuniis, vigiliis ac orationibus operam dans, studuit omnipotenti Domino sollicita mente servire. Hic vero cum temporibus Theobaldi abbatis ex hac luce migrasset ( anno 1022), monachus quidam Joannes nomine, in monasterio Beati Laurentii martyris, quod apud Capuam est, studiosissime in Dei servitio conversabatur: qui dum quadam nocte antequam fratres ad vigilias surgerent, de lectulo, more solito, omnipotentem Dominum precaturus surrexisset, dum attenta mente stans misericordem Dominum precaretur, subito respiciens clarissimam lucem in aere et intra ipsam venerabilis viri Joannis animam coelum penetrare conspexit. Igitur facto mane, certius scire volens quod viderat, venit ad Andream, qui cellae hujus monasterii, quae intra eamdem Capuanam urbem sita est, tunc praepositus erat, hocque, quod viderat, per ordinem retulit: et ut ad hoc monasterium nuntium dirigeret, qui diligentissime rem quam viderat investigaret, obnixe poposcit. Qui ejus voto parere studens, nuntium mox direxit, qui diligenter haec quae dicta sunt cognosceret, citiusque reversus indicare curaret. Tum is qui missus fuerat nuntius, dum festinanter pergeret, et in ipso itinere alter a monasterio veniens occurrit, qui fratribus in praedicta cella Capuae commorantibus praefati servi Dei obitum nuntiavit; a quo subtiliter inquirens, invenit praedictum Dei servum ea hora ex hac luce subtractum, qua eum Joannes religiosus monachus, Capuae positus, coelum mirabiliter penetrasse cognovit. Tunc uterque ad eos a quibus missi fuerant reversi, alter servi Dei obitum, alter vero visionem, quae de eo visa est, retulerunt.

Multorum fratrum testimonio didici haec, quae nostro curavi annotari libello. Et licet Petrus venerabilis Ostiensis episcopus in sermone, quem in vigiliis B. Patris Benedicti legendum luculentissime composuit, id eleganter decenterque inseruerit, tamen inter caetera miracula, quae omnipotens Deus ad laudem sui nominis nostra etiam memoria, vel seniorum nostrorum, quos ipsi vidimus, quibusque referentibus, agnovimus, hoc in nostro monasterio ostendere est dignatus, inserere curavi, ut in cujus forte manus sermo ille non venerit, et hoc in nostro libello cognoverit, Deum laudet in mirabilibus suis, qui omni tempore, novo videlicet cibo alit teneras mentes suorum. Igitur quodam tempore ab initio Maii mensis usque ad extrema mensis Julii, tanta siccitas aeris exstitit, ut ne paucissimis quidem guttis arens terra, et crebris discissa rimis, aliquo modo madefieri videretur. Tunc quadam die quidam rusticus, ut stipulam triticeae messis suo in agello succenderet quo liberius terram excolere posset, allatum ignem incaute supposuit; cumque ignis paulatim stipulam lambendo flammam in alto porrigeret, flante aura in proximam silvam, quae subjacet monasterio, rustico renitente, dissiluit. Igitur infinitam sibi silva ministrante materiam, ignis huc illuc per latera montis discurrens, omne monasterium incendio se concrematurum, populis undique spectantibus, minabatur. Cum itaque fratres flammis crepitantibus timore exterriti atque turbati, animo expergefacti, a lectulis surrexissent (nam in meridiano tempore illis quiescentibus res ista contigerat), videns tam immane, tam subitaneum periculum, et ei qualiter resistere possent nullo modo excogitare valentes, ad divina se statim contulere praesidia. Totis itaque viribus et ex intimo cordis affectu omnipotentem Dominum rogare coeperunt, ut meritis B. Patris Benedicti, quo ordine vellet, sua virtute monasterium ab incendio eriperet, quod humana manu defendi posse penitus desperabant. Cumque alii erectis in coelum manibus, atque alii prostratis in terra corporibus, alii flexis genibus, alii in terram demissis capitibus omnipotentem Dominum precarentur, subito parva nubecula se in hujus latere montis colligens, supra cacumen ipsius, divina imperante potentia, dilatavit; quae mox tantum imbrem ex se effundens expressit, ut et incendium omne exstingueret, et omnino monasterium liberaret. Studeamus igitur, fratres, religiose ac pie vivere, et tantum patronum, Deo serviendo, propitium acquirere: quia cujus meritis nubes hujus cacumen montis obtexit, atque ex se copiosum imbrem exprimens, incendium exstinxit, ejus nihilominus precibus, si eum sedule ac devote, praeveniente bono opere, rogaverimus, ab aestuantium vitiorum flamma, divina concedente misericordia, liberabimur.

Quodam tempore, sicut ab iis qui optime noverant agnovi, dum fratres hujus monasterii ecclesiam B. Scholasticae virginis intra Cajetanam urbem, quatenus dum ad aliquas res emendas ibidem pergerent, receptaculum habere possent, construerent; quidam ex operariis in summitate rupis, quae in capite civitatis mari praeeminet, saxa quibus ecclesiae parietes construerentur, frangebat. Qui cum attentius eadem saxa malleo quateret, idem malleus de manubrio recidit, ac per ingens praecipitium, quod ibidem patebat, delapsus in mare cecidit; qui valde contristatus quod evenerat damno, ad fratres ubi parietes ecclesiae aedificabant, protinus venit, et ea, quae sibi acciderant, moerens retulit. Cumque spes recuperationis esset ablata, et alterum sibi malleum, quo saxa ad ecclesiae aedificium frangerentur, fieri decreverant, unus e fratribus dixit: Descendamus illuc, fratres, forsitan B. Benedictus suis meritis nobis malleum restituet, qui quondam Gotho ferramentum ex profundo lacus mirabiliter abstrahens reddidit, atque ad opus quod coeperat, laetum remisit. Placuit sermo coram caeteris, et descendentes ad mare naviculam sunt ingressi: regyrantesque sinum civitatis, venerunt ad locum in quo sub praedicto praecipitio ex operarii manibus dissiliens malleus ille ceciderat: in quo videlicet tanta erat aquarum profunditas, ut spes recuperandi illum per aliquod humanum ingenium nulla omnino persisteret. Igitur confisi de omnipotentis Dei adjutorio et meritis B. Patris Benedicti, manubrium in aequora mittunt. Mirum in modum, mox ferrum manubrio adhaesit, et extrahentes eum foras, gratias agentes Deo et B. Benedicto gaudentes ad opera sua sunt reversi.


Theophilus. Hoc miraculum et in Veteri Testamento ab Eliseo, et in Novo a sanctissimo P. Benedicto factum reminiscor. Sed dum merita istorum illorumque longe distantia esse perpendo, majorem, fateor, admirationem de hoc nuper patrato miraculo in animo meo concipio.

Desiderius. Hoc factum, charissime frater, non tantum istis imputare debemus, quantum illi, de cujus meritis confisi, id agere tentaverunt. Verumtamen vis narrem aliquid de obsessis a daemone, divina largiente clementia, suffragantibus B. Benedicti meritis in hoc ejus monasterio curatis, ut audientium animus magis ac magis in Dei laudibus convalescat, atque in amorem summae divinitatis multipliciter incalescat.


Theophilus. Quidquid ad aedificationem audientium dicere velis, prosequere: ego autem me haec gratanter auscultare profiteor.

Desiderius. Quidam puer in domo hospitum simul cum patre in lectulo cubans, cum ad necessitatem corporis in ipso noctis silentio surrexisset, subito ingens leo dentibus fremens, eum paratus discerpere unguibus, sibi horrendus apparuit; qui pavore nimio exterritus vociferans, in terram corruit. Ad cujus vocem mox turbatus pater e lecto surrexit, festinus ad eum, valdeque anxius accessit, cur ita clamasset, vel quid sibi evenisset, prima diligentia sollicitus interrogavit. Ille immanem leonem contra se venientem tremebundus ac palpitans vidisse se retulit. Quem pater blanditiis demulcens, in ulnis propriis acceptum reduxit ad lectulum. Sed diabolus, qui in specie leonis sibi apparuerat, in eum ingressus, post aliquot dies vehementissime vexare coepit. Cumque ad ecclesiam ante altare Beatissimi Benedicti esset adductus, mirum in modum, in pavimento clausis oculis prostratus jacens, quicunque monasterii portam ingrediebatur, mox ejus nomen exprimebat, dicens: Talis, vel talis homo per portam modo monasterii ingreditur. Quidam autem frater cum causa obedientiae e monasterio ad civitatem descendisset, duodecim a quodam accipiens denarios, eosque propriae utilitatis gratia occulte capiens sibi in sinum misit. Cum autem ad monasterium reversus, ad puerum in locum, quo vexabatur, accessisset, statim diabolus hoc modo eum per os pueri coram fratribus infamare coepit, dicens: Monachus iste contra regulam sui ordinis duodecim denarios a tali viro accipiens causa proprii commodi, occultatos retinet in sinu. Igitur cum a fratribus interrogaretur utrumnam vera essent convicia quae antiquus hostis per os vexati sibi objiceret, mox ille suam clamitans culpam, omnino id ita esse professus est.

Alter quoque frater, cujus nomen, ne verecundiam patiatur, omitto, ex alio monasterio suae salutis causa ad nostrum deductus, quadam nocte ad nocturnas vigilias, lectionem de Veteri Testamento in ecclesia, more solito, fratribus residentibus, recitabat, cum forte puer qui vexabatur, aderat. Et ecce subito diabolus per os ejus exclamans, illa omnia quae legebantur sese ad liquidum nosse, ibique fuisse protestabatur; et adjungens hujusmodi lectoris verbis exprobrabat: Sed si ea, inquit, quae de te scio, referre coram praesentibus vellem, magnam profecto tibi verecundiam incutere possem. Et revera fratrem illum abunde in suo monasterio saeculariter vixisse compertum est. Postquam igitur pro vexato puero ante sepulcrum B. P. Benedicti diutius a fratribus oratum fuisset, ita sanus effectus est, ut amplius a maligno spiritu vexari minime visus esset.

Eodem etiam tempore alter puerulus ingentem Aethiopem super tectum stantem conspexit, qui valde territus, mox fugam arripit. Sed idem daemon eum insequens ad ostium domus, in terram prostravit, statimque in eum ingrediens, acriter miserum fatigabat. Cumque in oratorium ad sepulcrum praedicti Patris per aliquot dies saepe fuisset adductus, ejusdem Patris meritis, qui eum invaserat daemon relinquens abscessit, sic ut ad eum accedere ulterius ausus non fuerit.

Alius quidam, Joannes nomine, qui aetate provectus adhuc superest, atque in infirmorum domo deservit ex provincia Marsorum, de qua ortus fuerat, cum a pessimo daemone teneretur, hoc ad coenobium gratia recuperandae salutis a propinquis adductus est, procul dubio credentibus eum meritis B. Benedicti salutem posse recipere, ad cujus limina multos diversis languoribus occupatos audierant saluti pristinae restitutos. Et ipse post non longum tempus expulso hoste, sanitate recepta, magnam exsultationem videntibus intulit.

Theodoricus etiam monachus atque sacerdos, qui adhuc vivit et nobiscum in hoc coenobio religiosam vitam ducens, conversatur, nepotem habuit, quem valde diligebat in saeculo; in quem antiquus hostis ingressus est, non tamen ut aperte eum vexaret, sed latenter languorem inferens, quasi paralyticum videntibus exhiberet. Hunc itaque praedictus avunculus ejus causa recuperandae sanitatis ad se, de B. P. Benedicti confidens meritis, adduci fecit. Sed cum in hoc monasterio aliquandiu infirmus ita ut vexerat, perduraret, et a nullo, quod eum daemon possideret, aestimaretur, quadam die ab eodem avunculo suo ad venerabilem virum, Lambertum nomine, qui in hac proxima silva juxta ecclesiam SS. Martyrum Cosmae et Damiani solitarius habitabat, ut ejus benedictione frueretur, delatus est. Cui vir Dei panem benedictum dedit, eumque ut comederet, imperavit. Cumque sibi, quod acceperat in os misisset, idque comedens gustasset, daemon, qui hactenus in eo latuerat, benedictionem tanti muneris ferre non valens, strependo, vociferando, huc illucque dissiliendo, quae causa languoris esset, innotuit. Postquam vero cum avunculo ad monasterium est reversus, et aperte quod a daemone possideretur cognitum fuit, ductus in oratorium est, quo omnipotentem Dominum pro eo rogaturi cuncti simul fratres conveniunt. Expleta itaque oratione ac psalmodia, hora sexta fratres ad refectorium, dimissis cum eo duobus vel tribus monachis, causa reficiendorum corporum, pergunt. Igitur cum illi, qui remanserant, divinam pro eo misericordiam lacrymabiliter precarentur, quatenus intercessione beatissimi confessoris sui Benedicti liberare captivum hominem dignaretur, monachus veneranda canitie eidem, qui vexabatur, ante altare stare visus est: qui antiquo hosti ab eo recedere potenti virtute imperabat. Mox daemon, facto impetu magno, cum vomitu ab obsesso exiit, atque ad eum ulterius accedere minime praesumpsit. Quem videlicet senem B. Maurum procul dubio fuisse compertum est, cujus reliquias, fratres qui cum eodem obsesso in ecclesia remanserant, super pectus ejus magna cum devotione ac spe posuerant. Is autem, liberatus a daemone, est monachus factus, et in hoc monasterio caeteris cum fratribus in Jesu Christi Domini nostri servitio perseverans existit.

Rusticus quidam in vicinia hujus monasterii in castello, quod Sancti Angeli nominatur, habitabat: qui festivitatem B. Nicolai confessoris Christi per annos singulos una cum familia sua, prout poterat, devotissime celebrabat. Ea igitur die, qua ejus sacra a fidelibus colebatur solemnitas, ad basilicam illius nomini consecratam, cum uxore et filio, in puerili adhuc aetate manente, oblationem Domino oblaturus, accessit. Postquam vero expletis missarum solemniis, et communione sacri corporis et sanguinis Domini participati, ad domum propriam sunt reversi, puer a patre agrum revisendi licentiam petiit. Quem pater compescuit, dicens: Non est dignum, o fili, in agrum hodie ad agri opus exercendum exire, quia, licet indigni, divina sacra percepimus, et festivitas patroni nostri, beatissimi scilicet Nicolai, ab omnibus magna cum devotione ubique recolitur. Sed ille puerili levitati deditus, postquam quod petierat a patre impetrare nequit, paterna jussa parvipendens, clam de domo avolans, solus ad rura visenda contendit. Ubi vero aliquandiu in agro moratus, solem ad occasum vergere, et opacam noctem jam pene terris imminere conspexit, ad vicinam silvam, ne vacuus redire videretur, ac per hoc patris gratiam, cujus verba contempserat, recipere posset, ligna caesurus, domumque delatuturus accessit. Cumque ligna jam componere coepisset in sarcinam, subito quasi vehemens spiritus sonitum contra se venire persensit; elevatoque sursum capite, nigerrimam avem in modum vulturis, magno cum impetu per aera super se volantem conspexit, quae haud longiuscule in semita qua puer regredi debebat sese obviam posuit. Itaque cum timore perterritus ac tremebundus in eam intenderet, illa in speciem nigerrimi pueri, cujus capilli hispidi ac sursum erecti, extrema pars vestium in ruborem desinere videbatur, sese transformans, ostendit. Igitur puer, dum id quod videbat, pavidus ut erat, animo inspiceret, idem antiquus hostis eum taliter allocutus est: Efficere, inquit, o puer ex toto meus, et una mecum ad hujus proximi fluminis oram accede; ibique auri et argenti magnam copiam tibi tribuam, ut non lignis, sed auro, argentoque domum revertaris onustus, quatenus, dum superfueris, omnes propinquos vicinosque tuos divitiis excellens, nobiliter deliciosiori vita fruaris in terris. Haec autem ei antiquus hostis non ideo persuadebat, ut quae pollicebatur tribueret, sed ut eum mergens necare posset in flumine. At puer, frequens Christi nomen invocans, crucis se studebat munire signaculo; flebilique voce talia responsa reddebat: Absit a me, absit, ut alicujus aliquando efficiar famulus, nisi, qui me creavit, omnipotentis Dei, et qui me generavit, patris mei. Cum itaque iterum atque iterum signum salutis sibi apponeret, daemon, qui videbatur, in undas vicinas fluminis inde se submovens, magno cum strepitu se mersit, ibique serpentum sibilare, asinorum rudere, mugire taurorum, rugire leonum more coepit, atque tantum timorem misello incussit, ut tota sibi silva rotari in vertiginem videretur. Cumque in terra fere jaceret exanimis, et quid ageret penitus ignoraret, ecce subito senex mitrato capite, candidus, indutus stola, sibi astans apparuit, et inquit ad eum: Quid hic agis, cum se jam hora tardior protrahat, et recedentibus cunctis solitaria jam pene arva remanserint? Surge quantocius, domumque redire festina, ne si amplius hic moratus fueris, grave periculum incurras. Surgens itaque de terra, cum ad se levandam sarcinulam inclinasset, idem qui visus fuerat senex disparuit. Et ecce iterum malignus spiritus ante oculos ejus se ingerens, eisdem quibus prius, verbis affari puerum coepit. Sed ille nihilominus quae hortabatur, se facturum omnino denegans, flens et ejulans in terram decidit, ac prout poterat et sciebat, Salvatoris omnium Jesu Christi clementiam, ut sibi praeberet auxilium, flagitabat. Mox ille venerandus senex, qui ei dudum visus fuerat, rursus apparuit, et ut citius surgeret, lignaque auferens, asportaret, hortatus est. Ad cujus adventum, inimicus qui videbatur, ut fumus evanuit. Quem utique senem, beatum fuisse credimus Nicolaum, cujus celebrandae festivitati praedictus rusticus eo die operam dederat. At puer ad senis imperium surgens e terra, levata sarcinula, summa cum velocitate domum rediit, et ut ipse postmodum referebat, tam levi sibi illa lignorum sarcinula facta est, ut nihil ponderis habere videretur. Cum autem domum regressus paululum remoratus esset, qui ei apparuerat daemon in eum ingressus coepit horribiliter fatigare. Uterque turbatus parens affuit, lugens et perstrepens familiola cuncta circumstetit. Sed eum nullum ei auxilium impendere posse se cernerent, salubri reperto consilio, hoc ad monasterium ad limina eum B. Benedicti perducunt, atque ad ejus venerandum sepulcrum in dextera parte altaris, misericordiam Domini lacrymabiliter postulantes, prosternunt, ibique obsessus vehementer fatigatus obdormivit. Igitur dum sic fessus dormiens jaceret, aperiri sibi subito a latere visum est, indeque vir clarissimo aspectu candidoque amictus habitu procedens, ejus alvum, pectusque diu contrectans, ei, ut surgeret ac discederet, imperavit. Qui mox expergefaetus, ita sanus surrexit ut daemoniacam infestationem in se ulterius non sentiret. Haec omnia per ordinem, ex ore ipsius pueri, qui passus fuerat, lacrymabiliter referentis, audivi.

Theophilus. Haec quae puero contigisse narras, valde admiror, atque ad omnipotentis Dei judicia tremens stupesco, cur illum, qui una cum patre festivitatem B. Nicolai devote celebrans, communionem Dominici corporis et sanguinis percepit, immundo spiritui mancipare permiserit.

Desiderius. Si animadvertas utique quantum parentibus non obedire delictum sit, cum Scriptura dicat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram (Exod. XX, 12). Et item: Melius est obedire quam sacrificare, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere (I Reg. XV, 23, 24). Et Salomon: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et non dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo (Prov. I, 8, 9). Et alio loco: Quam malae famae est, qui relinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem (Eccli. III, 18). Justo Dei judicio id accidisse probabis. Permisit itaque Deus puerum hunc pro sua inobedientia flagellari: sed solita pietate non est passus eum sub eodem verbere diutius immorari, ut ex hoc quisque intelligat quantum inobedientia periculum pariat, atque ad obediendum parentibus quantum sese humiliter subdere debeat.

Theophilus. Verba responsionis tuae satisfecisse videntur interrogationi meae.

Desiderius. In dioecesi Teatini episcopatus est monasterium nobile juxta radicem Majellici montis, in honorem sancti Liberatoris constructum, et huic nostro Casinensi coenobio subditum, ubi magna fratrum multitudo commorantes, juxta almi B. Benedicti mandatum, Christo Domino vero Regi militantes deserviunt.

Quodam igitur tempore, dum fratres in eodem monasterio in noctis silentio juxta morem quiescerent, quidam reverendus vir monastico indutus habitu apparuit uni eorum, eumque exhortans ut velociter de lectulo in quo jacebat surgeret. Cumque ille ad ejus imperium expergefactus perniciter surrexisset, inquit ad eum: Accelera et excita omnes fratres, et ut velociter surgant, atque ad ecclesiam pergant, magnis clamoribus insta, quia haec, in qua quiescunt, cella sub omni est celeritate casura. Ille autem jussis obtemperans, magnis vocibus clamare coepit: Surgite, inquiens, fratres, surgite, atque ex hac cella, quia protinus ruitura est, quantocius exite, ne moram in ea amplius facientes, a ruinis, quod absit, opprimamini. Cum igitur illi expergefacti, ejus a clamoribus turbati, unde haec nosset inquirerent, ille quae viderat, quaeve sibi dicta fuerant ordine retulit. Mox itaque fratres, inde celeriter exeuntes, ecclesiam intraverunt, nocturnamque synaxim more solito, pulsatis signis, Domino decantare coeperunt. Cumque intentis mentibus officia consueta persolverent, subito praedicta domus, dato magno strepitu, funditus corruit. Exterriti fratres festine pergunt, solliciti ne quis eorum illa ruina oppressus esset inquirere: et cum delapsam materiam huc illucque devolverent, invenerunt unum e fratribus senectute gravatum sub ruinis undique circumjacentibus incolumem remansisse, extractumque foras quonam modo evasisset curiose interrogaverunt. At ille: Cum domus, inquit, funditus fatiscens super me dilaberetur, subito quidam splendidus vir, monastica veste indutus, mihi adstitit, ipsamque ruinam jamjamque super me ruentem, meque opprimere minitantem, brachio sustentans, incolumem, ut ipsi cernitis, conservavit. Qui videlicet beatus Benedictus fuisse creditur, qui et antea paterna pietate Dominicum gregem sub suo magisterio militantem sua admonitione et protectione eripuit, et senem fugere non valentem manu sollicitudinis suae defendit.

Quidam etiam frater in eodem monasterio Joannes dicebatur, qui aetate ac aegritudine pressus, extremum vitae spiritum trahebat. Cum igitur quadam die aliqui ex fratribus more solito decantaturi matutinas laudes ad eum venissent, ille eos voce qua potuit compescuit, dicens: Nolo, inquit, ut mihi canonicas horas amplius decantetis, quia dominus abbas cum multis fratribus albis vestibus indutis ad me modo gratia visitandi venerunt, mihique matutinale officium decantantes post paululum se huc venturos, meque secum assumpturos esse dixerunt. Dum itaque fratres qui ad eum venerant, ad ejus visionem intenti, et si vera essent quae retulerat, sollicite praestolarentur, post unius horae spatium frater ille magna cum exsultatione emisit spiritum. Ex quo animadvertere possumus B. P. Benedictum fuisse, qui ei cum illa albatorum concione apparuit, eumque secum, ut promiserat, assumpsisse. Haec quae retuli, in quadam veteri paginula imperito satis stylo exarata reperi, nostroque nunc associare libello studui.

Quia vero omnipotens Deus non tantum in magnis, sed etiam in minimis rebus aliquando ostendit mirabilia sua, ut fides credentium magis ac magis augeatur, ac in laudibus Creatoris sui universa creatura prorumpat, cum in cunctis usui humano concessis paterna pietate curam habere conspicitur. Quid de lampadibus in hac ecclesia nostris temporibus actum sit, sicut a Gregorio venerabili monacho, qui ejusdem ecclesiae custos adhuc superest, didici, ex parte referre non negligam.

Cum quadam die unus e custodibus lampadem in oratorio ante altare, igne admoto, accendisset, eamque sursum pene usque ad laquearia elevasset, repente delapsa, ante altare in pavimentum cecidit. Mirabilis Deus in factis suis! non solum fracta non est, sed nec oleum effusum, nec ignis in ea accensus exstinctus est.

Alio tempore cum praefatus Gregorius lampadem ante imaginem Salvatoris, quae supra fores ecclesiae depicta erat, vellet reficere, invenit eam extensis uncinulis ita in aere dependere, ut nulla prorsus materia sustentaretur. Qui mox convocatis fratribus, qui prope astabant, eis ut tanti testes miraculi esse deberent, quod miratur, ostendit.

Praeterea alio tempore in hac eadem ecclesia beati Benedicti ea nocte, quae praecedebat diem, qua ejus festivitas agebatur, sicut ab eis qui huic miraculo interfuere, accepi; dum ad vigilias unus e custodibus lampadem ante imaginem ejusdem beati Benedicti, reficeret, repente delapsa in pavimentum corruit, ac illaesa permansit: quae iterum ter sursum elevata, ter cecidit: et, quod mirabilius est, nec ipsa frangi, nec oleum effundi, nec lumen in ea accensum exstingui, divina conservante virtute, potuit.

Plura sunt in hujus monasterii oratorio ex lampadibus hujusmodi facta miracula: quae quia valde simplicia sunt, superfluum scribere duximus. Haec autem idcirco scripsimus, ne, quia parva sunt, omnino contemni viderentur. Unum autem, quod in superiori libro a memoria excidit, suo in ordine referre, in quo me tibi narrare promiseram, qualiter omnipotens Deus hoc monasterium saepe de tyrannorum manibus eripuerit, in hoc secundo, ne a memoria laberetur, scribere opportunum duximus.

Dum praedecessoris nostri Athenulphi tempore praedia hujus monasterii acriter ab Aquinensi comite infestarentur, et neque monachorum precibus, neque reverentia almi P. Benedicti qui fundator ac aedificator hujus coenobii exstiterat, animus ejus emolesceret, ut ab hujus loci laesione se aliquo modo temperaret, praedictus abbas necessitate compulsus, postquam vidit ferocem viri animum nullo modo mitigari posse, aliquot ex Nortmannis, qui tunc temporis conductu nostrorum principum Italiam adventabant, in possessiones hujus monasterii, quatenus eas a praedicto comite per eos tueretur, induxit. Qui postquam et domos ad manendum, et stipendia, quibus sustentarentur, abunde percepere, coeperunt quaeque monasterii pertinentia, more strenuorum militum, inimicis longe repulsis, circumcirca nobiliter fideliterque defendere. Igitur cum praedictus abbas, et qui ei in regimine secundo gradu successerat, supervixere, conducti milites satis honeste in eorum fidelitate manserunt: postquam vero ipsis hac vita subtractis, fortuna nostrorum principum mutata, aliquantulum vacillare coepit, Nortmannica cohors, quae ob nostram defensionem admissa fuerat, nobis infida atque adversa paulatim esse coepit; quae quotidie ad nostram perniciem ut canis et serpens, modo haec modo illa nobis auferens, ad dominationem sui juris sacrilega ducti cupiditate, devolvunt. Unde factum est ut ex tanta tamque ampla possessione nihil aliud ad nostri commodi usus, praeter civitatem, quae ad radicem Casini montis sita est, cum quatuor vel quinque villarum fundis, remanserit: qui etiam (sicut barbarica avaritia nescit tenere modum) quotidie ab eis oppressi, illis opes auferentes nobis miseriam atque inopiam tribuebant. Cum igitur per aliquanti spatium temporis sine ulla animi pietate id incessanter agerent, et misericors ac pius Dominus servis suis fame atque inopia laborantibus, sua benignitate subvenire decrevisset, beatissimus P. Benedictus cuidam rustico in agello cujusdam nostrae villulae commoranti, per visionem apparuit, eique ut egrediens se sequeretur jussit. Cumque idem rusticus ad eamdem visionem animum intenderet, visum est ei quod beatissimus Benedictus cunctos Nortmannos, qui ejus bona invaserant, cum virga, quam manu gestabat, potenti virtute a finibus hujus terrae expelleret, eosque vacuos rebus, oneratosque ignominia a sui haereditate monasterii eliminaret. Eodem itaque anno praefata cohors Nortmannica, amplius quam solebat per audaciam insolescens, ad nostram calamitatem, arcem, quae S. Andreae nuncupatur, ut securius nobis sublata retinere posset, occupavit: quae utique res illorum animum ad dominationem, nostrum ad desperationem adduxit. Postquam ergo eadem arce potiti sunt, quadam die in unum conglobati, magna cum superbia in praefatam Casini civitatem venientes intraverunt: ibique nutu Dei a populo civitatis oppressi, aliquanti eorum vel occisi vel capti sunt, caeteri autem qui remanserunt, in munitionem praedictae arcis fugientes se contulerunt, Igitur habitatores hujus terrae unanimiter facto grege, vicinis undique auxiliantibus, ad obsidionem ejusdem arcis animum intendunt. (Mira dicturus sum) obsidione facta, dum jacula ex utraque parte acriter impulsa mitterentur, Nortmannorum pila, velut a ventorum flamine retorta, eos a quibus missa fuerant, sauciabant. Quid multis opus est? cum se a semetipsis ita impugnari conspicerent, et jam amplius resistere minime valerent, cernentes durum sibi esse contra stimulum calcitrare (et quod contra se divinam dexteram dimicare cognoscerent) facta deditione in manibus abbatis et monachorum se tradunt: a quibus vix defensi ad socios, qui in Aversano oppido commorabantur, remissi sunt. Sicque factum est ut ab eo tempore, beati Benedicti meritis, haec in qua degimus terra ab eorum infestatione illaesa permaneat, atque sub ipsius sancti tutamine secura persistat.

Modus libelli hujus nos ad finem tendere cogit. Sed bonum obedientiae quae inter caeteras virtutes prima est, non sinit nos virtutem cujusdam fratris, qui eam tota cordis humilitate usque ad mortem quoque sectatus est, penitus silentio praeterire: illum videlicet imitans, qui factus obediens Patri usque ad mortem (Philipp. II), obedientiae nobis pariter ac patientiae reliquit exemplum.

Qui videlicet frater hujus nostrae congregationis Raynerius nomine, juvenis quidem aetate, sed moribus grandaevus fuit: cui multi ex fratribus, qui adhuc supersunt, et eum optime noverunt, testimonium perhibent, quod tantae humilitatis tantaeque obedientiae fuerit, ut ex hoc mirabilis ab omnibus haberetur.

Cui dum quadam die esset ab abbate suo injunctum, ad aliquod opus pro utilitate monasterii peragendum, Teatinum adire territorium, ille laeto, ut semper, animo ad obedientiam promptus, jussa implere festinans, iter arripuit. Qui dum pergeret, et aliquanti jam itineris spatium profligasset, a latrunculis cujusdam potentis viri Oderisii, qui ex praecepto ejus, si quid ex monasterii hujus rebus diripere possent, viam observabant, omnibus quae deferebat sublatis, interfectus est. Cujus quidem corpus, vel propter inimicorum insidias, vel quia longe erat, ad hoc coenobium deferri non potuit, sed in quadam ecclesia juxta posita humi traditum est. Sed quantum illius obedientia omnipotenti Deo fuerit accepta, ad exstinctum ejus corpus ostendere est dignatus. Coeperunt itaque multi infirmitate detenti ad ejus sepulcrum properare, et recepta sanitate ad sua incolumes remeare. Inter quos Atto comes, magni Attonis comitis filius, praefati quoque Oderisii gener, cum graviter detentus a febribus fatigaretur, ad sepulcrum istius, fama ducente, venit, ibique in oratione prostratus recedente febre ita sanus surrexit ut malae illius valetudinis, qua antea laborabat, nihil prorsus in se sentiret; qui pro recepta sanitate gratias referens, ob retributionem tanti muneris, optimo super ejus sepulcrum oblato pallio, gaudens discessit.

Et quoniam de mirabilibus Dei coepimus facere mentionem, quod mihi ipsi contigit, silentio praetereundum non duxi, dicente Scriptura quod Secretum regis abscondere bonum est, opera vero Dei manifestare ac revelare honorificum est (Tob. XII). Cum, intra annos pueritiae positus, vi febrium laborarem, beatae memoriae Joannes, reverendae dignitatis sacerdos, qui tunc in nostra Beneventana urbe in Dei servitio celebris habebatur, visitationis gratia ad me properans venit. Cumque paululum cum caeteris qui advenerant consedisset, et me vehementius a tertiano typo urgeri conspiceret, motus charitate quam erga me habebat, surrexit, ac perfusus ora lacrymis lenta voce Dominum invocans, manum capiti meo imposuit, et febris, quae me acrius infestabat, mox effugata discessit.

Ea etiam, quae Leone abbate monasterii S. Pauli apostoli, secundo ab urbe Roma milliario constituti, ubi sacratissimum ejus corpus signis prodigiisque coruscans veneratur et colitur, referente cognovi, in calce hujus libelli scribere curabo. Dicebat enim quod sibi Adam reverendissimus valde monachus et custos ecclesiae hujus nostri monasterii retulerit quia quadam die, dum idem venerabilis Adam portam monasterii ad aliquod opus faciendum esset egressus, duo juvenes in habitu monachi sibi in ipso introitu monasterii obviaverunt: cumque salutatos eos studiose qui essent inquireret, audivit ab eis quod unus eorum Protus, alter vero Hyacinthus diceretur. At ille, obstupefactus, cur venissent cum percunctaretur, illi inquiunt: Ad fratres, qui hodie nostri memoriam mente devota recolunt, visitandos venimus. Erat enim ea dies qua, pro Christo effuso sanguine, palmam martyrii ipso donante meruerunt. Cum ergo attonitus paululum substitisset, ac illi coepto itinere monasterium essent ingressi, ad se reversus, certius quod audierat cognoscere volens, rapido eos cursu prosequitur. Dumque eos huc illucque per monasterium studiose requireret, ac minime invenire posset, quosque sibi obviantes interrogare coepit ubi essent monachi qui modo secum loquentes monasterium essent ingressi? Sed illi nullum in monasterium introisse praeter illum se audisse professi sunt. Qua de re aperte datur intelligi, eos qui sibi apparuerant, sanctos Martyres Protum et Hyacinthum, quorum festivitas eo die celebrabatur, veraciter fuisse. Quae omnia eodem ordine a Firmo hujus monasterii veterano monacho, nepote scilicet ipsius Adae, quo ille mihi Romae positus dixerat, reversus ad monasterium, acta fuisse percepi.

Hic finem faciat hujus diei oratio: quatenus in honore tantorum martyrum liber iste conclusus, recreato per hujus noctis spatium animo, ad caetera quae restant sanctorum Acta, ipsorum omniumque sanctorum precibus adjuti, fideliter enarrando veniamus.

LIBER TERTIUS Qui est de miraculis alibi gestis. Expletis duobus, Christi gratia comitante, libellis, quos de miraculis Dei, vel in hoc coenobio, vel in sibi subditis cellis, ipso largiente patratis descripsimus, ad narrationem tertii concedente Domino veniamus. Et quia caetera, quae extra hujus monasterii claustra facta sunt, quaeque visu vel auditu percepimus, in aliis duobus libellis adhuc exaranda remanent, operae pretium mihi videtur ab ipso capite Ecclesiae exordium sumere, sicque postea seriatim stylo prosequente ad singula membra venire.

Dum igitur negligentia sacerdotum Italia a recto religionis tramite paulatim devians labefactaretur, in tantum mala consuetudo adolevit, ut sacrae legis auctoritate postposita divina humanaque omnia miscerentur, adeo ut populus electionem, et sacerdotes consecrationem, donumque sancti Spiritus, quod gratis accipere et dare divina auctoritate statutum fuerat, data acceptaque per manus pecunia ducti avaritia venderent; ita vix aliquanti invenirentur qui, non hujus Simoniacae pestis contagione foedati, mundi coram Deo praecepta Dominica observantes existerent. Itaque cum vulgus clericorum per viam effrenatae licentiae nemine prohibente graderetur, coeperunt ipsi presbyteri ac diacones (qui tradita sibi sacramenta Dominica mundo corde castoque corpore tractare debebant) laicorum more uxores ducere, susceptosque filios haeredes testamento relinquere; nonnulli etiam episcoporum verecundia omni contempta, cum uxoribus domo simul in una habitare. Et haec pessima et exsecranda consuetudo intra Urbem maxime pullulabat, unde olim religionis norma ab ipso apostolo Petro ejusque successoribus ubique diffusa processerat.

Igitur dum per aliquot annos nonnulli solo nomine pontificum cathedram obtinerent, Benedictus quidam nomine, non tamen opere, cujusdam Albenici consulis filius (Magi potius Simonis, quam Simonis Petri vestigia sectatus) non parva a parte in populum profligata pecunia, summum sibi sacerdotium vindicavit; cujus quidem post adeptum sacerdotium vita quam turpis, quam foeda, quamque exsecranda exstiterit, horresco referre; eo potius qualiter omnipotens Deus in faciem Ecclesiae sit dignatus respicere, exordiar enarrare. Denique cum rapinas, caedes, aliaque nefanda in Romanum populum aliquanta per tempora, sine ulla dilatione ageret, congregati in unum populi quia ejus nequitiam amplius ferre nequibant, eum a pontificatus cathedra exturbantes, Urbe pellunt; alterumque in loco ejus, Joannem videlicet Sabinensem episcopum (non tamen vacua manu) canonica parvipendentes decreta, substituunt; qui tribus non amplius mensibus Romanae usus est cathedrae successione, Benedicto undique suis cum propinquis infestante Urbem; quia ex consulibus terrae ortus erat, et in eis maxima virtus, Urbe cum dedecore pulsus, suum ad episcopatum reversus est. Benedictus igitur quod amiserat sacerdotium recepit, pristinos tamen mores minime mutavit, secundum quod scriptum est: Adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea (Prov. XXII). Et quia durum est in corde veteri nova meditari, in eisdem pravis et perversis operibus, ut ante, perseverabat. Cumque se a clero simul et populo propter nequitias suas contemni respiceret, et fama suorum facinorum omnium aures impleri cerneret, tandem reperto consilio (quia, voluptati deditus, ut Epicurus magis quam ut pontifex vivere malebat) cuidam Joanni archipresbytero, qui tunc in Urbe religiosior caeteris clericis videbatur, non parva ab eo accepta pecunia, summum sacerdotium relinquens tradidit; ipse vero in propriis se castellis recipiens, Urbe cessit. Interea Joannes, cui Gregorius nomen inditum est, cum duobus annis et octo mensibus sacerdotium administrasset, Henricus rex, qui tunc Germaniae, Pannoniae, Saxoniae ac Italiae imperabat, ad suscipiendam de manu Romani pontificis imperialem coronam, quatenus deinceps Augustus appellari posset, Italiam ingressus, Romanam adiit urbem ( anno 1047). Sed antequam Urbem ingrederetur, plurimorum episcoporum, nec non abbatum, clericorum quoque ac religiosorum monachorum, in Sutrina urbe concilio congregato, Joannem, qui Gregorius dictus est, missis ad eum episcopis, ut de ecclesiasticis negotiis, maximeque de Romana tunc Ecclesia, quae tres simul habere pontifices videbatur, ipso praesidente, tractaretur, venire rogavit. Sed haec de industria agebantur, jam enim dudum regio animo insederat ut tres illos, qui injuste apostolicam sedem invaserant, cum consilio et auctoritate totius concilii juste depelleret, et unus qui secundum statuta SS. Patrum Dominico gregi sollicite praeesset, clero et populo eligente, ordinaretur. Praedictus itaque pontifex exoratus a rege, caeterisque pontificibus, Sutrium, ubi synodus congregata erat, allectus spe quod, aliis duobus depositis, sibi soli pontificatus confirmaretur, gratanter perrexit. Sed postquam eo ventum est, et res agitari ac discuti a Synodo coepta est, agnoscens se non posse juste honorem tanti sacerdotii administrare, ex pontificali sella exsiliens, ac semetipsum pontificalia indumenta exuens, postulata venia, summi sacerdotii dignitatem deposuit.

Post haec rex Urbem ingressus, congregato in ecclesia B. Petri apostoli Romano clero et populo, una cum episcopis qui in praedictam convenerant synodum, communi consilio Clementem Bambergensem episcopum elegerunt, quia in Romana Ecclesia non erat tunc talis reperta persona quae digne posset ad tanti honorem sufficere sacerdotii: eumque in apostolica sede ad regendum Dominicum gregem inthronizantes constituunt. Quo non amplius novem mensibus sacerdotio functo, ex hac vita decedente, Damasus ex Germania oriundus, fultus auctoritate regia, eidem succedens, sacerdotium est adeptus, quique non amplius quam viginti et tribus diebus sacerdotio administrato diem clausit extremum. Huic successit Leo, de quo nobis est sermo prae manibus, vir per omnia apostolicus, regali genere ortus, sapientia praeditus, religione conspicuus, omnique ecclesiastica doctrina apprime eruditus, ac qui (quemadmodum scriptum est) coepit invocare nomen Domini; quemque etiam vidi ejusque familiaritatem habere merui: saepe etiam eo in ecclesia missas celebrante, cum illo ad divinum altare sacris indutus vestibus steti, eique Evangelium legi. A quo omnia ecclesiastica studia renovata ac restaurata, novaque lux mundo visa est exoriri.

Hic saepe sacerdotale consilium advocans, sacerdotes, diaconos et reliquos clericos non regulariter ordinatos removit, et in eorum locis ad veri et summi Dei cultum qui digne ministrare possent constituit. Quotidie quoque per se suosque discipulos ubique missos, populis viam Domini, litteris et verbis praedicans ostendebat. Qui per apostolicam viam semper gradiens, apostolicos etiam viros in miraculis est imitatus. De quo quidem plura audire me contigit, sed multis occupatus negotiis, singula quaeque discurrere non valens, pauca referre de pluribus satagam, ut per haec quanti vir iste meriti fuerit, quicunque in posterum legerit agnoscat.

Gregorii itaque pontificis, qui ab eo educatus ac subdiaconus ordinatus, nunc autem in Romana Urbe culmen apostolicum tenens, Christi Ecclesiam verbis simul et exemplis illustrat, didici relatione quae narro. Cujus utique verbis ita me credere oportet, ac si ego impraesentiarum adfuissem oculisque vidissem. Dum quodam tempore praedictus Leo venerabilis pontifex ecclesiasticis intentus negotiis in Gallia moraretur, a quodam abbate monasterii, sancti confessoris Christi Remigii lignarium poculum benedictionis causa oblatum, suscepit; quod videlicet, pro amore tanti pontificis valde diligebat, ac in eo refectionis hora in mensa sedens, aureis et argenteis posthabitis, bibere consueverat. Igitur dum quadam die ad mensam sedenti pincerna ex more poculum vellet porrigere, qua nescio negligentia tenentis de manu cecidit, moxque confractum in partes est. Cum denique beatissimus papa bis terque vinum requireret, et pincerna hac de causa venire differret, nuntiatum est ei quod poculum in quo bibere consueverat, de manu ferentis decidisset, fractumque fuisset; quod ille audiens valde tristatus est, non tantum damno scyphi, quantum quod vase de monasterio S. Remigii, benedictionis causa accepto, se frustratum cernebat, sibique astantibus: Fractum, mihi, inquit, scyphum afferte. Cumque sibi allatum fuisset, cernens utramque fracturam, omnipotentem Dominum deprecatus est ut meritis B. Remigii fractum sibi scyphum, quem pro amore ejus tantopere diligebat, restitueret. Moxque alteram partem alteri adjunxit, sicque eodem momento solidatus est ut nullum in eo, quod fractus fuisset, indicium remaneret, cunctis qui aderant admirantibus, ac in ejus veneratione acclamantibus. Ille non suis hoc, sed B. Remigii meritis imputare coepit, cujus de monasterio, charitatis gratia, id munus acceperat.

Theophilus. In hoc utriusque, alteriusve miraculo, illud B. P. Benedicti de re licet dissimili, similiter audio, primum renovari miraculum, dum in partes divisum rejunxit capisterium. (Greg. lib. II, Dialog.)

Desiderius. Interim te, charissime frater, silere oportet, quatenus intentus animo ad haec de illo majora cognoscas. Alio itaque tempore (sicut mihi praefatus papa Gregorius retulit) quidam Galliarum episcopus, ab eodem pontifice Leone fuerat episcopi honore suspensus; cujus quidam presbyter, Gibertus nomine, facundus sermone, et litteris haud mediocriter eruditus, eidem promiserat episcopo se Romam venire, atque callidis suis assertionibus eumdem beatum pontificem decipere, eique sublatum officium restitui impetrare: sicque ab eo accepta pecunia, Romam venit. Cumque se beatissimo pontifici praesentasset, coepit se huc illucque ut callidus serpens vertere, episcopum suum verbis rhetoricis excusare, blandis et humillimis precibus, ut interdictum officium injuste, ut asserebat, ablatum deberet restitui, flagitare. Sed cum id quod petebatur, sibi denegatum fuisset, nec eum ut speraverat, decipere posset, ne ad episcopum suum, a quo non parvam acceperat pecuniam, sine effectu reverti videretur, aliud exquisivit ingenium: adiit apostolicae sedis cancellarium, eique oblato pretio persuasit ut sibi furtivas litteras, et apostolico sigillo signatas, ad suum episcopum deferendas tribueret, quae et episcopale officium et gratiam apostolicae sedis sibi redditam significarent. Quae res beatum Leonem minime latuit, moxque praedictum presbyterum advocans, accepta quam obtulerat pecunia, eique in manum mittens, dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei furtim tentasti pecuniis possidere (Act. VIII). Cujus sermonem divina ultio mox secuta est, ita ut amissa mente ab illa die usque nunc ubique vagabundus incedat, nec ulla domus vel claustra ultra duos vel tres dies eum valeant retinere.

Qua de re aperte datur intelligi quod quisquis temerario ausu vel decipere vel ad iracundiam provocare tentaverit eum, qui in justis habitat procul dubio Dominum offendit: cujus et vindicem iram in se sentiat, quam non expertam temere devitare neglexerat.

Theophilus. Ita est ut asseris, sed, quaeso te, de virtute tanti Patris, si qua adhuc occurrunt animo, incunctanter prosequere.

Desiderius. Dum beatissimus pontifex Leo quinque per annos divinitus sibi concessum sacerdotium pie ac religiosissime administraret, ab hac instabili luce ad Christum, qui vera et aeterna lux est, coelorum laetantibus civibus, angelicis subvectus manibus commigravit. Et illi quidem paradisus patuit sanctorum recepto consortio. Sed infelix mundus, qui talem pontificem diu habere non meruit. Cujus post obitum multa et magna ad ejus tumulum aliisque in locis per eum Domino tribuente claruere miracula. E quibus omissis caeteris duo tantum (quia ad aliorum gesta narranda festino) aedificationis gratia huic libello subnectam.

Victor papa, qui in regimine sacerdotali ei successerat (sicut a veridicis viris nobis relata sunt) audita fama miraculorum ejus, quod per eum Dominus talia operaretur, fidem non accommodabat. Sed quia, ut ait Apostolus: Linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus (I Cor. XIV), Omnipotens Dominus experimento eum docere voluit quae, audita a pluribus, minime credere volebat.

Curiensis quidam episcopus cujus nomen e memoria excidit, cum supra memorato pontifice Victore a Germania veniens, ejus in obsequio Romae morabatur; hic puerum ab utero matris mutum habebat, quem pro mercede animae suae pascens ac vestiens, quocunque ibat secum ducere consueverat, in cujus vacuo ore nec indicium quidem linguae inesse videbatur. Qui etiam episcopus ex mirabilibus ad B. Leonis tumulum patratis, similiter ut papa, incredulum animum gerebat. Cum igitur quadam die ad sedem sui episcopatus, jam accepta licentia, reverti decrevisset, ecclesiam B. Petri apostoli orationis gratia ingressus, postquam B. Petro se attentius commendavit suis cum clientibus, equis ascensis, puero in eadem ecclesia oblito, festinus viam quae eum ad suam ducebat patriam, egressus Urbe, gradiebatur. Cum itaque longiuscule adhuc esset ab Urbe profectus repente ei in memoriam rediit quod mutum puerum in ecclesia B. Petri reliquisset. Qui mox substitit, ac famulos suos, a quibus puer reduci deberet, quosdam remisit. Igitur cum illi apostolorum principis basilicam essent ingressi, conspiciunt puerum ante tumulum B. Leonis stantem, atque cum his qui circumstabant loquentem. Illis itaque mirantibus et qualiter hoc sibi evenisset quaerentibus, puer inquit: Postquam dominus meus hac in ecclesia me relinquens discessit, huc ad sepulcrum B. Leonis me contuli, si forte omnipotens Dominus officium, quo carebam, vocis meritis ejus mihi restituere dignaretur. Nec sum meo, quod corde poscebam, voto fraudatus, sed mox ut ante ejus venerandam memoriam lacrymans aliquantulum prostratus jacui, illico recepta voce loquens, ut ipsi videtis, surrexi. Ab illa itaque die, quod mirabilius est, coepit in ore ejus lingua, quae defuerat, paulatim crescere, ita ut intra paucos dies pleno ore linguam perfecte reciperet, et verba sine impedimento sonaret. Denique qui missi fuerant curaverunt puerum ad episcopum ducere, et quem tacentem reliquerat, beati Leonis suffragantibus meritis ei loquentem adducunt. Regressus igitur episcopus Romanum pontificem adiit, et quid omnipotens Dominus per B. Leonem operari dignatus fuisset, ostendit. Ex tunc coeperunt ipsi ejus veneranda merita cunctis praedicare, quae aliis antea referentibus non patiebantur audire.

Theophilus. Placent quia mira sunt, sed magis quia nova sunt.

Desiderius. Illustris vir Maximus, Romanae urbis civis, nuper retulit mihi de eodem venerabili praesule quae narro. Bernardus quidam pessimae mentis miles exstitit, qui apostolicae sedi contrarium se in omnibus quibus potuit modis exhibebat. Sed in bello quod a vicinis circa Urbem manentibus, conjurantibus cum Cadaloo Parmensi episcopo qui tunc apostolicam sedem invadere tentabat, cum militibus qui Romanam Ecclesiam defendebant commissum est, justo Dei judicio confossus interiit. Hic igitur, audita fama miraculorum quae omnipotens Deus meritis beati Leonis fidelibus populis exhibebat, non solum non credebat, verum etiam ore sacrilego deridebat et blasphemabat. Cum denique quadam die in conventu appareret populi, et sermo inter eos de signis et virtutibus beati Leonis exortus esset, coepit irridere dicens: Si sanctus est, ut dicis, contrahat mihi digitum meum, cumque compesceretur ab iis qui astabant, ne de sancto viro talia loqueretur, dimisso conventu discessit. Cum ecce forte canis qui eum sequebatur, suem in platea inventum invasit. Ille vero ne porcus discerperetur, festine cucurrit, et injecta manu canem tenere voluit; sed mox porcus hianti ore digitum ejus momordit, sicque ab illa die omni tempore quo vixit digitum contractum habens, nullatenus eum extendere potuit. Unde factum est ut qui Dei famulum irridere praesumpserat, ipse, contracto digito, omnibus derisui haberetur. Haec de tanto Patre B. Leone dicta sufficiant, ut, quia ad aliorum narranda gesta properamus, alii, cui otium est, quae multa de illo et mirabiliora dicuntur, scribenda relinquamus.

Quod Dominus in Evangelio dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17), quotidie cernimus adimpleri, et antiqua novis temporibus miracula innovari. Haec itaque quae dicturus sum adeo clara sunt, ut non solum in Florentina dioecesi, in qua facta noscuntur, verum etiam in tota Tuscia, ac in urbe, quae caput mundi est, Roma constet esse notissima.

Petrus quidam clericus est, qui occulte data pecunia regio adminiculo in praedicta Florentina civitate cathedram episcopatus accepit. Cum denique a clericis et populo, ut episcopum decebat, benigne fuisset susceptus, post non multum spatium temporis fama per ejusdem episcopatus dioecesim increbuit quod, Simoniacae haeresis peste foedatus, quod gratis, Domino jubente, accipere et dare statutum est, pecunia mercatus fuerit. Cumque tam horrenda et tam exsecranda fama primitus ad religiosorum, dehinc ad aures vulgi pervenisset, coeperunt se plures ab ejus communione subtrahere: Romanoque pontifici quaecunque super hac re cognoverant, divino exardescente zelo, studuerunt intimare. Qui, episcoporum consilio congregato, eumdem episcopum, ut rem diligenter agnosceret, convocavit. Sed cum se synodo praesentasset, accusatoribus undique acclamantibus, sacramento sese purgare nitebatur. Cumque coram praesentibus res aliquantulum agitata fuisset, datae induciae sunt, ut per easdem forsitan inductus, divinum expavescens judicium, quod pertinaciter negabat humiliter confiteretur, quatenus ab aeterno non removeretur altari, si ab hoc praesenti, cui ministrare juste non poterat, se abstinuisset. Interim populus in duas dividitur partes, quarum altera, quae amorem Dei muneribus praeferebat, clericos et religiosos monachos, qui contra episcopum rem comprobandam susceperant; altera quae munera et favorem diligebat, episcopum est secuta. Cum crebro igitur inter se altercaretur populus, et altera alteri obstaret parti, in tantum exorta augebatur contentio, ut, inter se dimicantibus, saepe etiam usque ad effusionem sanguinis venirent. Cumque haec diutius agerentur, et neutra pars parti cederet, Joannes reverendissimus abbas monasterii quae Umbrosa Vallis dicitur, saepe ad hunc conflictum advocatus, zelo Dei ductus suis cum monachis veniebat, qui exhortando, praedicando, divini examinationem judicii intentando, episcopum admonere non cessabat quatenus ex perpetrata culpa poenitentiam ageret, et sacerdotio minime legaliter acquisito humiliter cederet, nec sibi suisque subjectis, quibus incremento esse debuerat, detrimento foret. Illud de Evangelio ei saepe proponens, quomodo Dominus Jesus vendentes et ementes columbas de templo projecerit, cathedrasque subverterit, et aes nummulariorum effuderit (Joan. II, 15), videlicet demonstrans ut quicunque Spiritus sancti donum, quod per columbam significatur, ductus avaritia, vel vana gloria elatus, pretio acquirere vel vendere tentaverit, ab illo coelesti templo et aeterno altari se procul dubio eliminandum noverit. Sed ille nihilominus praesentis vitae honoris cupidus pro nihilo monita sancti viri ducebat, imo potius pertinaciter et armis et verbis, omnibusque modis quibus poterat se defendere nitebatur. Cumque idem venerabilis abbas incassum procedere sua verba videret, utraque parte populi advocata: Quoniam, inquit, verba non prosunt, veniamus ad signa. Construatur rogus, et igne supposito accendatur, per quem unus e nostris ingrediatur, ut utrum vera an falsa sint quae de episcopo dicimus, Domino discernente, probetur. Placet utrique parti sententia: rogus mox duodecim pedum mensura construitur; intra quem parva semita, qua unius tantum hominis persona transire posset, relinquitur: quae etiam ex accensis lignis, ne ibi aliquis locus a flamma vacaret, consternitur. Interim autem dum haec praeparantur, praefatus abbas Joannes Petro suo discipulo, reverendissimo videlicet, viro, qui postmodum in Albanensi urbe episcopus ordinatus est, quique etiam adhuc superest eamdem Ecclesiam regens, praecepit ut indutus sacris vestibus omnipotenti Deo sacrificium offerret; et sic demum confisus de misericordia Dei per accensi rogi flammas indubitanter intraret.

Qui jussis Patris obtemperans, postquam sacrificium Deo obtulit, casulam se exspoliat, ad ignem venit, et magna voce: Oro, inquit, Deus omnipotens, si Petrus, qui episcopus dicitur, Simoniaca est peste foedatus, ne Ecclesia tua amplius polluatur, judicio S. Spiritus tui ostende virtutem: illaesum me per hunc ignem transire concede. Quod si nos fallacia pleni, causa invidiae ducti, hanc contra eum tulimus quaestionem, ardor istius ignis me tua gratia derelictum consumat. Haec dicens, et sanctae crucis se signaculo muniens, per medias flammas constanter ingressus est. Cum igitur undique esset flammis circumdatus, ita ut a nemine prorsus videretur, et omnes eum jam consumptum putarent, subito ex alia parte, Christi comitante gratia, egrediens prosilivit, ita ut non modo vestimenta ejus, sed ne capillus quidem laesus ab igne in aliquo videretur. Sed, ut idem venerabilis vir postea referebat, cum per medias flammas graderetur, mappula de manu ejus cecidit. Cumque jam pene egrederetur ex igne, vidit se mappulam in manibus non gestare, ac, in ignem sibi eam cecidisse considerans, per medias iterum flammas revertitur, et secum mappulam extrahens reportavit. Tunc omnes qui aderant, viso tam maximo, tam obstupescendo miraculo, immensas Deo gratias agentes, mox diversa pars una effecta, praefatum episcopum de ecclesia pellunt: qui postea poenitentia ductus, mutata veste, sub sanctae conversationis regula religiosam agere vitam visus est.

Theophilus. Ut laetando miror, et mirando laetor, quod mediocritatis nostrae tempore illud antiquum et gloriosum trium puerorum miraculum intueor, cum de camino aestuantis incendii integri et incorrupti toto corpore prodierunt.

Desiderius. Venerabilis Gregorius papa, cujus superius memoriam feci, quid contra eamdem Simoniacam haeresim, se praesente, Dominus ostendere voluit, saepe mihi solitus est referre. Cum essem, inquit, subdiaconus, et a beatae memoriae Victore hujus apostolicae sedis pontifice in Galliam pro ecclesiasticis negotiis discutiendis essem transmissus, curae mihi fuit episcoporum convocare concilium, ut illis coram positis de ecclesiasticis negotiis tractaremus. In eadem vero civitate in qua synodus agebatur, episcopus erat qui pretio honorem comparasse episcopatus a multis infamabatur. Igitur vocatus episcopus venit ad medium. Cum ergo eum exhortari salutaribus monitis coepissemus ut quaesibi opponebantur, conscientia jam fatente, humiliter confiteretur, ille, tum quia ejusdem civitatis erat episcopus, tum quia fretus auxilio comitis terrae ipsius, plenus superbia omnino verba nostra vilipendebat. Sed cum a nobis et a caeteris qui aderant episcopis sub justitiae regula se, quod non speraverat, constringi conspiceret, nec effugiendi haberet licentiam, negare pertinaciter coepit quod ante vix audire dignabatur. Cumque verba producerentur in longum, et maximum diei spatium esset consumptum, et ille nihilominus in sua pertinacia negando persisteret homo, eum cum caeteris qui aderant religiosis episcopis nobis adjurare visum fuit et totum judicium in ostensione Spiritus sancti committere. In nomine, inquam, Patris et Filii et Spiritus sancti, cujus donum gratiae te comparasse audivimus, ut hujus rei nobis veritatem edisseras adjuramus. Quod si amplius, ut coepisti, negare tentaveris, Spiritum sanctum, donec, quae vera sunt confitearis, nominare non valeas. Qui episcopus, cum abunde eloquens esset, et a nobis exoraretur ut Spiritum sanctum nominaret, Patrem quidem et Filium satis diserte nominabat, Spiritum vero sanctum mirum in modum nominare nullo modo poterat. Tunc omnibus qui aderant luce clarius patuit quod honorem episcopatus dato pretio emerat, qui nonnisi Spiritus sancti gratia largiente tribuitur. Tunc Spiritus sancti virtute tremefactus episcopus, humiliter coram omnibus confiteri coactus est quod ante, inflatus superbia Dei, timore postposito procaciter negare praesumpserat.

Theophilus. Cum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum sint, nec aliud de Patre et Filio quam de Spiritu sancto sentire fas est, cur in Patris et Filii vocabulis proferendis solutam atque disertam, in solo vero Spiritus sancti nomine, quasi praecellenti, linguam mutam et omnino habuit colligatam?

Desiderius. Justo Dei judicio contigit ut qui donum Spiritus sancti gratiae, quod gratis et datur et accipitur, lingua placitante mercatus est, in proferendo Spiritus sancti vocabulo specialiter linguae officium non haberet.

Alferius abbas monasterii Sanctae Trinitatis ab ipso in latere montis aedificati, qui inter Salernitanam et Amalphitanam civitates praeeminet mari, exstitit: cujus religiosam ac Deo amabilem vitam et ipse ex parte vidi, qui apud eum aliquantulum familiariter mansi, et aliis referentibus agnovi. Miraculum vero quod divina virtus in eo operari dignata est, quodque a quampluvimis didici, aequum est silentio non transire. Denique dum quadam pro utilitate monasterii Salernitanam urbem adiret per viam praecisi montis gradiens, deorsum cum equo quo sedebat per immane praecipitium cecidit: quod tanta altitudine mari superjacet, ut quinquaginta et eo amplius passus in altum praetendi videatur. Dum igitur qui cum eo pergebant illum sine dubio exstinctum putarent, nimium tristes et flentes, per quoddam diverticulum ad mare, si saltem illum aliquo modo invenire possent ut sepulturae traderent, descendere curaverunt. Cum autem sub radice montis, molles juxta littus maris calcantes arenas, festinanter ad locum quo ceciderat pergerent, invenerunt eum in via sanum et incolumem, equo cum quo ceciderat insidentem, Salernum propere coepto itinere tendere. Cumque illi, obstupefacti, qualiter res evenisset omnino nequirent perpendere, coeperunt Deo gratias agere, vocesque quasi tumultuantes in altum levare. Sed ab illo repente compressi praeceptum audiunt: Si meis, inquit, benedictionibus frui vultis, nulli, quandiu vixero, quae ex me vidistis dicatis.

Dicitur etiam de illo quod mortuum suscitaverit; quod videlicet illis qui eum ejusque vitam ad liquidum noverunt incredibile minime videtur.

Leo abbas, qui ei in monasterii regimine successit, sub ejus magisterio educatus ejus in obsequio praepositurae officium gerens, qui prae caeteris fratribus ei familiariter adhaerebat, nuper mihi retulit quia quodam tempore saeculares viri, ut ejus orationibus fruerentur, visitationis gratia ad ipsum venerunt. Quibus post spiritualem, corporalem etiam ejus refectionem praebere cupiens, praefato Leoni, suo videlicet praeposito, praecepit charitatis causa mensam eis apponere et prandium praeparare. Qui nihil aliud praeter panem et vinum, et quinque ova gallinacea, quod eis ad manducandum praebere posset, se habere respondit; sed qualiter inter eos ipsa ova dividi deberent, ignorare: erant illi utique septem. Cui ille: Festina, inquit, quantocius, et eadem ova igne adhibito praepara, mihique ut eis apponam deporta. Cucurrit ille et, sicut sibi fuerat imperatum, ova decoxit, eique, ut praeceperat, detulit. Qui accipiens, benedixit, et ex quinque ovis, septem viris, quod mirabile est, singulis singula praebuit.

Theophilus. Cum septem distributa hominibus sic augeri quinque ova considero, ut singuli singula aequali sorte accipiant, illud quodammodo miraculum video, quo Auctor omnium de quinque panibus quinque millia hominum saturavit (Matth. XVI, 9).

Desiderius. Amita patris mei, Bella nomine, in monasterio Beati Petri apostoli intra Beneventanam urbem posito, in sanctimoniali habitu a primaevo juventutis flore usque ad ultimam senectutem degit. Quae, cum esset desponsata viro, occulte de domo parentum fugiens ad monasterium contendit, ibique virginitatem suam omnipotenti Domino dicavit; et, quia terrenum in terra sponsum habere contempsit, procul dubio meruit habere coelestem in coelis. Ipsa mihi solita erat referre de abbatissa sua quae Offa dicebatur. Quae in monte qui Sanctae Agathae martyris dicitur, prope Capuanam urbem, antequam regimen monasterii susciperet, longo tempore habitaverit, ibique vitam eremiticam duxerit: dehinc monasterii suscepto regimine, quadam nocte sororibus adhuc quiescentibus oratorium ingressa accepit thuribulum, ut more solito thura adoleret altaribus. Cum itaque thus in thuribulum mittere vellet, e manu ejus cecidit et lampade a vento exstincta thus invenire non valuit. Repente vero quidam juxta illum astitit, et tenens manum ejus, thymiama, quod in thuribulum posuerat, dedit. Tantus igitur odor ex illo incenso thymiamate emanavit, ut per totum quod reliquum erat noctis, usque ad horam diei tertiam non solum ecclesiam, sed etiam omne illud monasterium mira suavitate repleverit. Ex qua re sine dubio datur intelligi quod angelus Domini fuerit qui illud thymiama tanti fragrantiae odoris tribuerit.

Haec eadem religiosissima abbatissa, dum multa per tempora sollicite virginibus praefuisset, verbis et exemplis sibi commissas Dei famulas instruere non cessans, languore tacta corporis venit ad mortem. Cumque in extremo posita jam prope esset ut Christo, cui servierat, animam reddere deberet, videntibus cunctis qui aderant e lectulo se quasi ad mensuram trium cubitorum in aere elevans, expansis in coelum manibus stetit. Et facta oratione, iterum se in lectulo collocans, ultimum spiritum exhalavit. Sed ex hoc quantae fuerit abstinentiae dignosci potest. Quae dum infirma jaceret in lectulo, et a multis honestioribus viris ac mulieribus, visitationis gratia ad ipsam venientibus, ut aliquantulum cibi, quo infirmum corpus sustentaretur, caperet, rogaretur, illa desueta deliciis: Si aliquid, inquit, mihi de infusis leguminibus attuleritis, forsitan aliquantulum inde potero degustare. O abstinentia in femina praedicanda, quae, in infirmitate posita, infusis leguminibus pro summis etiam deliciis utebatur! Quae cum fuisset defuncta, et in ecclesia sepulta, quadam die rusticus quidam frumento onustus per eamdem ecclesiam transiens, supra sepulcrum ejus, parvipendens cujus meriti esset quae ibi sepulta jacebat, saccum cum frumento deposuit, et fessus, ut aliquantulum pausaret, juxta consedit. Repente igitur saccus divinitus de eodem sepulcro sublatus longeque projectus, omne illud, quo plenus erat, frumentum passim per eamdem ecclesiam sparsit. Rusticus ergo vehementer conterritus, ab illa die didicit quantum Dei homines in corpore venerandi sint; cum exstincta illorum corpora ac in sepulcro posita, ne ab aliquibus parvipendantur divina sibi virtus voluit demonstrare.

Alter quidam nobilis vir de eadem Beneventana urbe nescio qua causa monasterium adventarat, ac nescius, forte ejus supra sepulcrum consederat: cum subito tantus dolor viscerum eum invasit, ut, vociferans atque ejulans, se eadem hora moriturum putaret. Ad cujus vocem quae in monasterio erant virgines protinus cucurrerunt, eique cujus esset sepulcrum supra quod sederat indicaverunt. Qui, pro ignorantia venia postulata, meritis Dei famulae coelitus meruit medicinam.

In eadem urbe monasterium est quod Sanctae Sophiae dicitur, huic Casinensi monasterio subditum, in quo quidam a pueritia sanctae conversationis et magnae humilitatis monachus fuit, qui infra annos adolescentiae nimio tanguore praeventus ad extrema perductus est. Ad cujus exitum congregati fratres, hymnis et psalmis Deo coeperunt ejus animam commendare, sanctorumque coetus in ejus auxilium attentius invocare: qui crescente languore defunctus est. Sed dum ad lavandum ejus corpus aqua praeparatur, per unam fere horam exanimis jacuit. Cumque qui aderant orationi et psalmodiae insisterent, subito corpus ejus omne contremuit, ac paulatim reviviscens cunctis mirantibus in lectulo consedit. Dein, interrogatus, coepit illis quae egressus de corpore viderat referre, dicens: Cum anima mea, vobis litanias canentibus sanctosque Domini invocantibus, de corpore egrederetur, mox ad preces vestras sancti, quos invocastis, meum in auxilium advenerunt. Cumque illi ab eo requirerent si illos, quos nunquam viderat, cognoscere potuisset? Respondit: Sanctum Benedictum et sanctum Gregorium cognovi, B. Donatum et Felicem, cum reliquis qui in hac ecclesia requiescunt sanctis, meum in auxilium venire conspexi. Inter quos beatus Mercurius patronus noster velut splendidum sidus rutilans videbatur. Quem cum interrogassent utrumnam in hac vita esset moraturus? Minime, inquit: nam B. Mercurius hodie se ad me assumendum venire spopondit. Quae ut dixerat vera fuisse rei exitus comprobavit. Eodem namque die ex hac luce subtractus, ab illis procul dubio est receptus, quos antea moriens suum in auxilium venire conspexit. Ego denique in eodem monasterio positus, unum ex illis qui adfuerant testibus, Sicenolfum nomine, superstitem vidi, qui cuncta haec ut dicta sunt se vidisse et audivisse profitebatur.

( Hujus libri tertii finis, totusque quartus in mss. autographo Vaticanae bibliothecae signato numero 1203, qui, Langobardorum litteris descriptus, Casinensis coenobii Patribus quondam usui fuisse cognoscitur, desiderantur. )