Migne Patrologia Latina Tomus 136
Conclusio acta deliberativa Leodici
Conclusio acta deliberativa Leodici (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0360A
Conclusio acta deliberativa Leodici
- I.
136.0353A| 203 Quia responsi commoditate omnibus satisfecisse inexplicabilis labor cernitur esse, circuitione omni posthabita, mere, et quo apertius potero, deliberatum irrefragabiliter quod habeo, nosse dignantibus manifesto. Rogasse, rogare, rogaturum me semper Deum universi noverint, ne unquam peccatis meis merentibus mihi contingat, aliquo ut mei commodo illectus, aut incommodo territus, praesente et collaudante universa, cujus intererat, Ecclesia, publice mihi commissum ovile ore proprio, lupo exponam.
- II.
Ne Dei ipsius ore damnatum furem et latronem; furem quia furto abstulit mihi sedem; latronem, vi et potestate quia publica; maledictionem 204 et lepram, qua eos mortifere decipit, 136.0353B| qui putant eum esse episcopum, sibique communicantes commaculat; . . . . . ab ordinandis [ f. 136.0354A| ordinatoribus] manu extorsit, mei cessione atque silentio, in ovium mihi creditarum perniciem intra idem ovile cedendo iniquitati utique contegam.
- III.
Ne mercenarii ipse mihi nomen eumdem fugiens importem.
- IV.
Ne furi cavendo, furis nomen jure mihi vindicem ipse.
- V.
Ne compastores atque confamulos ciere.
- VI.
Ne canes domesticos, latratu ut eum canonico perturbent, desinam instigare.
- VII.
Ne cum tam perspicuae atque sacrilegae invasionis adultero portionem posuisse meam (Psal. XLIX, 18), prostituta eidem mihi commissa convincar Ecclesia. 136.0354B|
- VIII.
Ne sedens adversus fratrem (Ibid., 20), id est, vicinitatis 205 affinitate conjunctum, 136.0355A| pastoralitatis officio delegatum [ l. derelictum], nativae patriae populum, cum perverso perversus suadendo ut fiat (Psal. II, 27), loquar.
- IX.
Ne adversus filium matris meae (Ibid., 20), illius utique, cujus et ego baptismate sum filius, Ecclesiae plebem, tam immane, infantes ipsos latet quod minime, scandalum ponam. Mei enim ipsius oblitus si fecero, taceat licet surdo; sed mihi in praesentiarum, ut multis, proh dolor! hodie Deus, non tacebit, vereor, cum venerit manifestus, cum utique ignis in conspectu ejus ardebit, et in conspectu ejus tempestas valida erit (Ibid., 3).
- X.
Ne Nicolaitarum sectam, odisse quam se ipse profitetur Deus (Apoc. II, 6), incurram.
- XI.
Ne strudocamelontis exemplo, quos 136.0355B| debueram ipse fovere, conculcantibus judicer exposuisse.
- XII.
Ne quibus abesse trimestri saltem non est concessum canonice termino, eos absentatu decepisse arguar continuo.
- XIII.
Ne sputum merito in faciem ab eadem Ecclesia accipiam, libellum prior si ei dedero repudii, repulsionis legitimae.
- XIV.
Ne dimitte me ad unam partem sacerdotalem, ut comedam bucellam panis (I Reg. II, 36) 136.0356A| (est prophetatum quod olim) dixisse prior ipse diffamer. 206
- XV.
Ne mille perjurum vesanus nulli aestimem casum.
- XVI.
Ne excommunicationis lethifera pestis universam quoque si occupet patriam, nullius, aut forte minimi defendens fore periculi, nomen Dei in vanum convincar assumere (Exod. XX, 7), vel, quod pejus est, ut a multis assumatur, efficere.
- XVII.
Ne quod misericorditer, fraternaliter, et charitative, communi utilitate, aut necessitate, (quae utique in dies majus tanto capiet augmentum, mundus in maligno positus (Joan. V, 13) propinquante quo amplius deteriorabitur fine) fieri non modo licere, sed etiam oportere, ab his est canonice concessum, 136.0356B| in quorum cordibus Deus, in quorum labiis semper . . . . . veritas fuerat Christi, mei, infelix si cessero, destruam exemplo.
- XVIII.
Ne hoc unum miseris, qui similiter erunt, invalescentibus utique Antichristi ipsius praeconibus, destituendi, suisque sedibus extrudendi, patens taliter divinitus asylum, in mei ipsius intercludam miser ipse primitus periculum. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Quamvis eis, Babylon quos insequitur 136.0357A| confusionis mundanae, Hierusalem coelestis hoc praecepto suffugium haud ignorem petendum praecipue.
- XIX.
Ne concessum quoque eis eodem praecepto canonice recuperandi in aliis, sed vacantibus, 207 qui minime valent in suis Ecclesiis, aditum crudeliter obstruam.
- XX.
Ne contradictor miser ipse malle Deum misericordiam quam sacrificium (Matth. XII, 7), veniam.
- XXI.
Ne judicio praesulum, testimonio decretorum, sanctione canonum, sub praesentia totius Ecclesiae, a legitimo archipraesule, consensu, qui utique et requiritur legibus, clericorum, publice facta infirmari ullatenus posse decernam.
- XXII.
Ne clementissimum atque veracissimum 136.0357B| piissimi regis concessum asseram, aut saltem credere videar, aut inconstantem, aut (quod est indecentius) fraudulentum fuisse.
- XXIII.
Ne benignitatis, quae obtinuit [ subaudi ut ad Leodicensem sedem promoverer], ingratitudinis 208 offuscem caligine dignitatem. 136.0358A|
- XXIV.
Ne instabilitatis ipse eam cauterio notem.
- XXV.
Ne manum tantae, quae patravit, auctoritatis condemnem.
- XXVI.
Ne mei ordinatorem tam infausto asseram ordinatum, improprie ut ita loquar, auspicio, ut ipso eodemque die, quo ordinatus post professionem a se, moris ut est, factam, fuerat, canonicis quod semper obediens foret praeceptis, statuisse eum aliquid canonicis contrarium legibus, accusem; favens utique eorum vesaniae, qui meam stultissime reprehendentes eodem die, ejusdem et manu actam incardinationem, quibus potius obloquantur, ignorant.
- XXVII.
Ne concessum nostris diebus illi, suo 136.0358B| 209 atque nepoti, primatum scilicet dignissimo, divinitus solum, neque fortuito, tam praedicabile saeculis omnibus privilegium, quo scilicet uter eorum die ordinationis propriae alterum meruit ordinare, quod utique in nostro tanto est praedicabilius, quanto misericordius, non laudando ipse videar extenuare. 136.0359A|
- XXVIII.
Ne Deum ipsum hominum supposuisse personis eumdem, sibi et longe inferiorum, cessisse illorum inconvertibiliter nequitiae eum confitendo; quodque consultu canonicae legis ipse fecerat, penitus dissipasse, roborari si vero perperam est quod patratum, accusem.
- XXIX.
Ne tantae sedis, acta ubi haec sunt, nulli faciam dignitatem.
- XXX.
Ne sancti Petri, apostolorum utique principis, ante cujus sacratissimum altare pastoralem accipere merui virgam, vilipendam orbi colendam universo infelicissimus reverentiam. 210
- XXXI.
Ne pulpitum venerabile (cujus eodem die edito) spectanti assignatissimum populo, 136.0360A| ignarus veluti esse cujus debeat honoris, contemnam.
- XXXII.
Ne concionantis, archiepiscopus quoque cum fuerit, dignitatem [ subaudi contemnam].
- XXXIII.
Ne populi tam nobilis clamorem.
- XXXIV.
Ne praestantissimi cleri hymnidicam, signorum cum strepitu, laudem.
- XXXV.
Ne ipsius hymni inconsideratum linquam sacratissimum, quod sonuit, atque dulcissimum melos.
- XXXVI.
Ne subscriptionem septem tam venerabilium antistitum, duo quorum et archipraesules fuerant, damnare cedens ipse convincar.
- XXXVII.
Ne personas, cum episcopi fuerint 136.0361A| quoque, commisso qui me praefecerunt populo, unus e quibus et metropolita, vilipendere videar legatorum. 211
- XXXVIII.
Ne, cum vulgata omnibus sententia, verba episcopi aut vera sint, aut sacrilega; relationem ipsorum, concessum quae piissimi praeferebat in mei negotio regis, appellare, aut credere audeam falsidicam.
- XXXIX.
Ne susceptionem tam spontaneam, tam hilarem, tam devotam, tam populosam, tam clamosam, laudibus tot (quia datus ei fueram) Christi refertam, plebis erga me devotissimae, accepisse calumnier ingrate.
- XL.
Ne quod his quae praemittuntur omnibus praestare tantum sapiens quisque censebit, coelum 136.0361B| a terra, ortus ab occasu quantum distare videtur, tam profanae impietatis admittere audeam piaculum, ut illegaliter cedens, resistere si datur, quos salva impari meritis qualitate, ab eadem, qua me, constat antiquitus auctoritate a suis in alias sedes certis pro causis translatos, cum his qui mei incardinationem accusant, damnasse convincar; qui tot probabiles, nostratibus quoque exceptis (nulla quoniam quidem ubi factum est eorum exstitit mentio ), Dionysio licet rutilent antesignano clarissimo in martyribus, Cassiano Aeduorum sanctissimo, cum innumeris, quos aut ignorantia nobis occuluit, aut oblivio abstulit, librorum noscuntur testimonio fore. Petrus non qualiscunque, sed cui ore proprio noscitur, Pasce oves meas (Joan. XXI, 136.0362A| 15), ipse Deus dixisse, invictissimum ejusmodi praecesserat agmen. Sequuntur e vestigio Felix, Eusebius, Perigenes, Gregorius Nazianzenus, Meletius, Dositheus, Alexander, Reverentius, Joannes, 212 Palladius, item Alexander, Theosebius, Polycarpus, Hierophilus, Optimus, Silvanus, Martinus Corsicae, Joannes Squillacenus, quidam Terracinensis. Fautores quorum existunt Calixtus papa, Antherus papa, theologus atque noster opinatissimus (si tamen de testimonio tantae non dubitatur auctoritatis) Gregorius ; damnari, si damnantur, cum quibus felicissimum judico. At si, parvipensa tantorum taliumque auctoritate, vi publica expellor, intersit illatoris. Ego a quolibet mihi indigentissimo vim fieri malo, quam pepigisse foedus cum morte (Isa. XXVIII, 15), 136.0362B| et cum inferno pacem judicer fecisse. Eleemosynae aliquod suffragium porrigenti alicui, latrone illo exceptissimo, manum ingratus non retraho. Et, o percaeca filiorum veteris Adae praecordia! O tam densae adhuc Aegypti palpari ut valeant tenebrae! Inter mille enim facinus qui quasi videntur agnoscere, conquerentium atque dicentium: Quam grave peccatum est, quod episcopus ille destitutus ita videtur injuste; vix unus invenitur qui rectius diceret: Quam grave scelus, quod tam copiosus Christiani nominis ita deceptus est populus! Cum utique mea destitutio levari pane sufficiet quotidiano; illius vero nemo advertere valeat quam irrecuperabilis perditio. Poterat vero adverti utcunque, si cogitare aliquis, refert cujus scilicet, dignaretur, utrumne alicujus 136.0363A| mortalis incantatione, vel, ut ita dicam, benedictione, aliquis Ecclesiae fieri valeat pastor, quem ille pastorum princeps et auctor, pastor ipse Deus et Creator, damnando et reprobando furem 213 vocitat et latronem. Aut quem valet benedicere, anathematis maledictio jure damnatus qui fuerit ipse? Levigare haec qui volet, si valet, satagat mihi gravissima fore.
Quadraginta igitur adverbialibus his quondam, ni me supputatio fallit, cum pro [ subaudi cedendo] 136.0364A| episcopio Leodicensi importunissimis suasoribus obstiterim Ratherius ego, remissius sex et decem illis 214 prioribus pro Veronensi, pravigeris respondere lector me noverit compulsoribus. Sit praeterea cum Juda Scariote illo (nisi poenitentia subvenerit illi) damnatus, qui me hinc fatigaverit amplius canonicae sanctionis censura, nec non et imperiali Caesaris piissimi potestate prorsus excepta.