Jump to content

Conclusiones sive Theses DCCCC

Unchecked
E Wikisource


GIOVANNI PICO DELLA MIRANDOLA

CONCLUSIONES

sive

THESES DCCCC

Romae Anno 1486

Publice disputandae

sed non admissae.


De adscriptis Numero Noningentis Dialecticis, Moralibus, Physicis, Mathematicis, Meta-Phisicis, Theologicis, Magicis, Cabalisticis, cum suis tum sapientum Chaldaeorum, Arabum, Hebreorum, Grecorum, Aegyptiorum, Latinorumque placitis, disputabit publice Johannes Picus Mirandulanus Concordie Comes. In quibus recitandis non Romanae linguae nitorem, sed celebratissimorum Parisiensium disputatorum dicendi genus est imitatus. Propterea quod eo nostri temporis philosophi plerique omnes utuntur. Sunt autem disputanda dogmata, quod ad gentes attinet et ipsos heresiarchas seorsum posita, quod ad partes philosophie promiscue quasi per satyras Omnia simul mixta.


[I] Conclusiones secundum doctrinas latinorum philosophorum et theologorum Alberti Magni, Tomae Aquinatis, Henrici Gandauensis, Johannis Scoti, Egidii Romani et Francisci de Maironis.


[1] Conclusiones secundum Albertum Magnum numero XVI.

1. Species intelligibiles non sunt necessariae, et eos ponere non est bonis Peripateticis consentaneum.

2. Corruptis omnibus individuis species humanae, haec est vera, homo est animal.

3. Haec est in quarto modo dicendi per se, homo est homo.

4. In quolibet puncto materie, sunt per habitum inchoationis potestatiuum essentie omnium formarum naturalium, materie coeterne secundum philosophiam, concreate secundum fidem.

5. Forma in intensione et remissione non variatur secundum essentiam, sed secundum esse.

6. Anima separata intelligit per species sibi a principio sui esse concreatas, quibus dum est in corpore, aut nunquam, aut raro utitur.

7. Sonus fertur secundum esse reale (usque) ad principium nerui auditivi.

8. Lumen non habet in medio nisi esse intensionale.

9. Organum auditus est neruus expansus ad concavum auris.

10. Obiectum per se, et proprie sensus communis est magnitudo, ut bene dicit Avcenna.

11. Stat speciem cuius dicimur reminisci esse totaliter deperditam et abolitam.

12. Non introducitur vegetalis anima ante sensualem, nec sensualis ante rationalem, sed tota simul.

13. Licet ad receptionem speciei concurrat sensus passiue ad indicandum tamen de sensibili actiue concurrit.

14. Corpus mobile est subiectum scientie naturalis.

15. Corporis (in eo quod corpus) consideratio ad Metaphysicum spectat.

16. Potentia respectiua materie, non addit supra materiam rem, sed rationem.

[2] Conclusiones secundum Thomam numero XXXIV.

1. Si spiritus sanctus a filio non procedit, a filio non distingueretur.

2. Processus spiritus sancti temporalis extenditur secundum donum gratie gratum facientis.

3. Contingens rerum quae sunt, erunt, aut fuerunt existentia, ideo Deo ab aeterno fuit infallibiliter nota, quia fuit eternitati eius presentialiter preposita.

4. Contingentia ad utrumlibet futurorum cognitorum a Deo: simul stat cum infallibilitate divinae scientie.

5. Quodcumque contingens Deus scivit esse futurum,/necessario scivit illud esse futurum.

6. Ex divina bonitate potest summi ratio predestinationis aliquorum et reprobationis aliorum, et sola divina voluntas est ratio, quod istos reprobet, et alios eliget in gloriam.

7. Licet Dei voluntas consequens semper impleatur, non tamen necessitatem rebus volitis generaliter imponit.

8. Nec habens gratiam potest eciam de potencia Dei absoluta Deo non esse acceptus ad vitam eternam, nec non habens esse acceptus.

9. Opus ab anima charitate formata elicitum meretur eternam gioriam de condigno.

10. Potuerunt tres persone divine simul suppositare unam naturam.

11. Virtutes morales et cardinales remanebunt in patria post resurrectionem.

12. Beatitudo est essentialiter in actu intellectus.

Correlarium. Nec fruitio, nec aliquis actus voluntatis, est essentialiter beatitudo.

13. Sacramenta noue legis sunt cause gracie, non solum sine qua non, sed eciam per quam.

14. Verum corpus Christi est in celis localiter, in altari sacramentaliter.

15. Impassibilitas corporum post resurrectionem erit ex pleno dominio anime super corpus.

16. Christus in ultimo iudicio iudicabit non solum in natura humana, sed eciam secundum naturam humanam.

17. Licet defendi possit quoquo modo creaturam posse creare: rationabilius tamen est credere potenciam creandi creature communicari non posse.

18. Aeuum est subiectiue in angelo beatiori.

19. Non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit defectus in racione.

20. Non potest per Dei potenciam idem corpus esse simul in diversis locis.

21. Non est sub eodem specie angelorum plurificatio.

22. Deus in patria per species non videtur, sed ipse per suam essenciam intellectui applicatur, ut species intelligibilis.

23. Unum supra ens non addit nisi priuationem divisionis.

24. Subiectum et propria passio realiter distinguuntur.

25. Forma generatur per accidens.

26. Materia signata est principium individuationis.

27. Eadem est numero qualitas a principio alterationis usque ad finem.

28. Tota libertas est in ratione essentialiter.

29. In generatione substantiali fit resolutio usque ad materiam primam.

30. Ens dicit immediate decem conceptus ita interunitos, ut non unius sint, sed ad unum.

31. Essencia et existencia in quolibet creato realiter distinguuntur.

32. De eadem re nullo modo actu distincta extra animam possunt verificari contradictoria.

33. Materia nullum dicit actum entitatiuum positiuum.

34. Nulla virtus moralis preter justiciam est substantiue in voluntate.

35. Hec propositio: Homo est risibilis, non est in secundo modo dicendi per se.

36. Duo accidentia solo numero differencia non sunt in eodem subiecto.

37. Grauia et leuia a nullo alio motore mouentur, quam vel a generante vel a remouente prohibens.

38. Grauia pocius se ipsis, quam a seipsis mouentur.

39. Phantasma est agens secundarius et instrumentale in productione speciei intelligibilis.

40. Difficultas intelligendi et ex parte ipsius intellectus et ex parte ipsius intelligibilis prouenire potest.

41. Potencie anime ab anima realiter distinguuntur.

42. Quiditates in particulari a Metaphysico non considerantur.

43. Implicat contradictionem, materiam esse sine forma.

44. Non est ponenda in Deo idea materie prime.

45. Non sunt ponende idee generum.

[3] Conclusiones secundum Franciscum numero VIII.

1. Ideo est falsa: Essencia generat, quia essencia est ultimate abstracta et generat formaliter, predicatur.

2. Potest videri essencia sine personis, et una persona sine alia.

3. Voluntas potest non frui, ostenso obiecto fruibili.

4. Ens denominatiue dicitur de Deo.

5. Quiditates habent ab eterno suum esse formale a se, non ab extrinseco.

6. Nulla diffinitio adequat diffinitum.

7. Pluralitas formalitatum stat cum idemptitate reali.

8. Esse non est de quiditate Dei, sed dicitur de eo in secundo modo.

[4] Conclusiones secundum Ioannem Scotum numero XXII.

1. Charitas non est distinctus habitus ab habitu gracie, quo mediante spiritus sanctus animam inhabitat.

2. Idea lapidis non est aliud quam lapis productus a divino intellectu in esse intelligibili, quod est esse secundum quid, existens in mente divina sicut cognitum in cognoscente.

3. Qui dixerit personas in divinis absolutis proprietatibus distingui, catholice veritati non repugnabit.

4. In Christo fuerunt duo esse.

5. Praxis est operatio alterius potencie ab intellectu, apta nata conformiter elici racioni recte ab hoc ut sit recta.

6. Unumquodque individuum est individuum per propriam differenciam individualem, que dicitur hecceitas.

7. Ens dicitur de Deo et creatura uniuoce in quid.

8. Ens de suis passionibus et ultimis differenciis quiditatiue non predicatur.

9. In Christo non fuit sciencia acquisita.

10. In appetitu superiore ponende sunt virtutes.

11. Gracia est subiectus in voluntate, non in essencia anime.

12. Corpus Christi ex se fuit impassibile.

13. De potencia Dei absoluta possibile est culpam originalem deleri sine infusione gracie.

14. Post passionem Christi potuerunt cerimonialia veteris legis sine peccato obseruari.

15. Per hec verba precise, Hoc est corpus meum, non expressis verbis precedentibus, scilicet pridie quam pateretur, non potest consecrari.

16. Relacio creature ad Deum est idem realiter, fundamento distincta formaliter et ex natura rei.

17. Quelibet alia relacio a fundamento realiter distinguitur.

18. Aliquid potest movere seipsum de actu virtuali ad actum formalem.

19. Actus intelligendi ab obiecto et intellectu, tanquam duobus agentibus parcialibus, ut quod causatur.

20. Actus intelligendi nobiliori modo causatur ab intellectu quam ab obiecto, quodcumque sit obiectum, modo non sit beatificum.

21. Substancia non cognoscitur per speciem propriam.

22. Habitus actum producit, ut causa parcialis effectiua.

[5] Conclusiones secundum Henricum Gandauensem, numero XIII.

1. Datur lumen superius lumine fidei, in quo Theologi vident veritatem theologice sciencie.

2. Paternitas est principium generandi in patre.

3. Processiones distinguuntur in divinis penes intellectum et voluntates.

4. Ista proposicio non est concedenda, essencia est pater filii.

5. Demones et anime peccatrices paciuntur ab igne, in quantum calidus est, afflictione eiusdem racionis cum ea, qua afflinguntur corpora.

6. Operationes angelorum mensurantur tempore discreto.

7. Angeli intelligunt per habitum sciencialem sibi connaturalem.

8. Irrascibilis et concupiscibilis ita distinguuntur in appetitu superiori, sicut in inferiori.

9. Habere aliquidatiuam et deffinibilem realitatem, commune est figmentis et non figmentis.

10. Amicicia est virtus.

11. Ratitudo formaliter cuiuslibet creati est respectus.

12. Ad hoc, ut sit mutuitas realis relacionis, requiritur, quod fundamentum ex sua natura ordinetur ad aliud tanquam ad suam perfectionem.

13. Relacio non distinguitur a fundamento realiter.

[6] Conclusiones secundum Egidium Romanum, numero XI.

1. Potencia generandi in divinis, nec est essencia divina precise et absolute sumpta, nec relacio vel proprietas, nec constitutum ex ambobus, nec alterum istorum cum inclusione alterius, sed est essencia cum modo relatiuo.

2. Theologia nec est practica, nec speculatiua, sed affectiua.

3. Deus sub ratione glorificatoris est subiectum in Theologia.

4. Pater et filius non solum duo spirantes, sed eciam duo spiratores dici possunt.

5. Angeli non fuerunt creati in gracia.

6. Ideo angelus est obstinatus et impenitens, quia substracti sunt ei divini impetus speciales.

7. Superior angelus illuminat inferiorem, non quia ei vel obiectum presentet luminosum, vel quod in se est unitum illi particulariset dividat, sed quia inferioris intellectum confortat et fortificat.

8. Sensus gustus ut gustus est, non solum saporabile, sed humidum percipit.

9. Color si sit eciam separatus, ignem generare poterit.

10. Ad hoc quod aliqua sciencia alteri non subalternetur, sufficit quod faciat reductionem ad per se nota in suo genere abstractionis.

11. Dato vacuo, si aliquid in se moueatur, in instanti mouebitur.



[II] Conclusiones secundum doctrinam Arabum, qui in plurimum peripateticos se profitentur, Avenroen, Avicennam, Alpharabium, Avenpaten, Isaac, Abumaron, Moyses, et Mahumeth.


[7] Conclusiones secundum Auenroen, Numero XLI.

1. Possibilis est prophecia in somnis per illustrationem intellectus agentis super animam nostram.

2. Una est anima intellectiua in omnibus hominibus.

3. Felicitas ultima hominis est, cum contineatur intellectus agens possibili, ut forma, quam continuacionem et latini alii quam legi, et maxime Ooannes de Gandago, perverse et erronee intellexit, qui non solum in hoc, sed ferme in omnibus quesitis philosophiae, doctrinam Auenrois corripit omnino et deprauauit.

4. Possibile est tenendo unitatem intellectus, animam meam ita particulariter meam, ut non sit mihi communis, cum omnibus remanere post mortem.

5. Quodlibet abstractum dependet a primo abstracto, in triplici genere cause formalis, finalis et efficientis.

6. Impossibile est eandem speciem ex propagacione et ex putrefactione generari.

7. Deus primum mobile non solum ut finis, sed ut verum efficiens et proprius motor mouet.

8. Quilibet motor celi est anima sui orbis, faciens cum eo magis unum substancialiter, quam fiat ex anima bovis et sua materia.

Correlarium. Anima celi prius dat suo orbi esse mobile et perfectum, quam ei dat motum.

9. Celum est corpus simplex, non compositum ex materia et forma.

10. Tres modi per se sunt ad demonstrationem utiles, primus, secundus et quartus.

11. In omni demonstratione preterquam in demonstratione simpliciter, fieri potest circulatio.

12. Gravia et levia movent se per accidens, movendo medium per se.

13. Celi non sunt idem in genere, diversi in specie, ut credidit Avicenna.

14. Nulla sciencia probat suum subiectum esse, nec partes principales sui subiecti.

15. Universalia sunt ex parte rei in potenciis tantum, actu autem per operationem anime.

16. Dimensiones interminate sunt coeterne materie precedentes in ea quamlibet formam substantialem.

17. Qualibet intelligentia preter primam non intelligit nisi primam.

18. Nulla est via ad probandum simpliciter abstractum esse, preter viam eternitatis motus.

19. Quicquid est in genere, est corruptibile.

20. Subiectum Metaphysice est ens in eo quod ens.

21. Diffinitiones substantiarum naturalium materiam non dicunt, nisi consequutiue.

22. Demonstratio septimi physicorum, quod omne quod mouetur, movetur ab alio, est demonstratio signi, et nullo modo cause.

23. Nulla potencia actiua, que sit pars neutra et indifferens ad agere, vel non agere, potest ex se determinari ad alterum agendum.

24. Unum relativorum convenientissime per reliquum difinitur.

25. Exemplum Aristotelis in secundo Metaphysice, de nicticorace respectu solis, non denotat impossibilitatem, sed difficultatem, alioquin natura aliquid ociose agisset.

24. Propositio necessaria, que ab Aristotele in libro Priorum contra possibilem et inventam distinguitur, est illa, que est ex terminis necessariis.

27. Ad dispositionem termini necessarii requiritur, ut sit terminus per se unus.

28. Cum Aristoteles dixit, ex maiori necessaria et minore inventa concludi conclusionem necessariam, intelligendum est inventa per se, necessaria per accidens.

29. Sub equinoctiali non potest esse habitacio naturalis viventibus.

30. In celo est naturaliter dextrum et illud non mutatur, quamuis partes orbis mutantur.

31. Qui ponit animam formam complexionalem, negat causam agentem.

32. Unum metaphysicum dicit priuationem divisibilitatis non actu, sed aptitudine.

33. Unum metaphysicum est fundamentum unius arithmetici.

34. Numerus precise ita reperitur in abstractis, sict in materialibus.

35. Essentia uniuscuiusque rei et suum existere idem sunt realiter.

36. Quiditas et essentia diversificantur in quolibet preter primum.

37. Substancia est prior accidente, non solum natura, sed tempore.

38. De materia, ut materia est, considerat Physicus.

39. Essencia cuiuslibet intelligencie est substantialiter ad aliquid.

40. Dato per impossibile, quod daretur materia (et forma), que corruptionis principium non esset, adhuc si celum ex tali materia et forma esset vere compositum, eternum esse non potest.

41. Finis non causat finaliter secundum suum esse conceptum, sed secundum suum esse reale.

[8] Conclusiones secundum Avicennam, numero XII.

1. Preter syllogismum categoricum et hypotheticum, datur genus syllogismorum compositorum.

2. Licet in nullo syllogismo, qui sit actu vel potencia cathegoricus, ex duabus negativis concludi possit; potest tamen hoc fieri in syllogismo compositiuo, ut scilicet ex duabus negativis concludatur.

3. In celo est materia eiusdem rationis cum materia inferiorum.

4. Non potest in anima esse notio intelligibilis sine actuali intellectione.

5. Possibile est hominem ex putrefactione generari.

6. Essencia rei materiam propriam et formam complectitur.

7. Prima substancia prior est qualibet substancie habente habitudinem ad operationem transeuntem quecunque sit illa alicuius cause, siue formalis, siue materialis, siue efficientis, siue finalis.

8. Ab uno simplici in fine simplicitatis non prouenit nisi unum.

9. Odor secundu esse reale, et non intencionale, usque ad sensum multiplicatur.

10. Propositio dicens, quod sensibile supra sensum positum, non facit sensacionem, non est vera nisi per accidens.

11. Organum odoratus sunt caruncula mamillares in anteriori cerebri parte constitute.

12. Nec particularis affirmatiua, possibilis convertitur semper in affirmatiuam possibilem, nec necessaria particularis affirmatiua in necessariam, ut credidit Aristoteles.

[9] Conclusiones secundum Alpharabium, numero XI.

1. Primum quod est necessarium in demonstratione non est quod deffinivit Aristoteles primo Posteriorum, sed sic debet diffiniri: Primum est illud, quod ita est universalius subiecto, ut tamen de subiecti genere non predicatur.

2. Diffinitio generis, quam dedit Porphirius, mala est, sed sic debet diffiniri: Genus est, quod duorum universalium est universalius.

3. Summum hominis bonum est perfeccio per aciencias speculatiuas.

4. Cum dicit Aristoteles, omnem doctrinam et omnem disciplinam fieri ex preexistenti cognitione, intelligende sunt per doctrinam et disciplinam cognitio diffinitiua ct argumentatiua.

5. Intencio dico de omni secundum Aristotelem est talis, quod predicatum dicitur de subiecto et de omni eo, quod est subiectum a Theophrasto, quod ex maiori necessaria et minori inuenta sequatur conclusio necessaria.

6. Qui crederit intentionem dici de omni esse aliam ab ea, quam dicit precedens conclusio, defendere non potest Aristotelem a Theophrasto, quod ex maiori necessaria et minori inuenta sequatur conclusio necessaria.

7. Possibile, quod diffinit Aristoteles in libro Priorum, est commune ad possibile et ad inuentum, ut contra distinctum necessario.

8. Non potest intelligi accidens eciam in abstracto, non intelligendo subiectum.

9. Species sunt in medio, medio modo inter esse spirituale et materiale.

10. Quelibet species secundum esse spirituale est formaliter cognitio.

11. Actualis cognitio sensus communis apprehendentis phantasma ut sensibile est somnium.

[10] Conclusiones secundum Isaac Narbonensem, numero IV.

1. Ponere intellectum agentem non est necessarium.

2. Intencio prima est quiditas rei obiectiue relucens in intellectu.

3. Motus est sensibilis commune a sensu exteriori, absque accione alterius virtutis cognoscibilis.

4. Corpora celestia non largiuntur formaliter inferioribus nisi caliditatem.

[11] Conclusiones secundum Abumaron Babylonium, numero IV.

1. De nulla re, que in mundo sit actu corruptibili, habet Deus solicitudinem.

2. Intellectus agens nichil aliud est quam Deus.

3. Celum calefacit inferiora per lumen suum super ea cadens.

4. Actus ipsi intellectus intrisecen res autem intellecte extrinsece dicuntur vere et false.

[12] Conclusiones secundum Moysen Aegyptium, numero III.

1. Demonstratio octaui Physicorum ab Aristotele ad probandum primum motorem adducta, aliquid probet speciale primo.

2. Scientia Metaphysice non est una scientia.

3. Simplicitas primi et omnimodo immaterialitas probari non potest per causalitatem efficientem motus, sed per finalem tantum.

[13] Conclusiones secundum Maumeth Tolletinum, numero V.

1. Relatio nullam rem dicit extra animam.

2. Species rerum representatiue sunt reductiue in predicamento, in quo sunt res representate.

3. Sensibilia communia propries species ad sensus multiplicant distinctas a speciebus sensibilium propriorum.

4. Sensus tactus non est unus sensus.

5. De nulla re an existet potest aliquis artifec specialis.

[14] Conclusiones secundum Auempaten Arabem, numero II.

1. In celo est materia alterius rationis a materia inferiorum.

2. Lux et color essentialiter non differunt.



[III] Conclusiones secundum grecos, qui peripateticam sectam profitentur: Theophrastum, Ammonium, Simplicium, Alexandrum, et Themistium.


[15] Conclusiones secundum Theophrastum, numero IV.

1. Si celum inanimatum esset, esset quocunque animato corpore ignobilius, quod dicere impium est in philosophia.

2. Quiditas est sola forma.

3. Ita se habet intellectus agens ad producenda intelligibilas in possibilem intellectum, sicut se habet forma artis ad producendas formas in materiam artis.

4. Deus mouet celum ut finis.

[16] Conclusiones secundum Ammonium, numero III.

1. Diffinitio de anima data ab Aristotele, in qua dicitur, Anima est actus corporis, cum de rationali, de qua principaliter datur, intelligitur, accipienda est causaliter, non formaliter.

2. Anima racionalis non unitur immediate corpori organico.

3. Cum dicit Aristoteles, quid oportet prima principia semper permanere, nichil aliud intendit, nisi quod in qualibet transmutacione reperiuntur.

[17] Conclusiones secundum Simplicium, numero IX.

1. Cognoscere actum suum non est commune quilibet sensui exteriori, sed humanis sensibus est speciale.

2. Aristoteles in libro tertio de anima non tractat nisi de parte rationali.

3. Cum anima in se perfecte redit, tunc intellectus agens ab intellectu possibili liberatur.

4. Eadem pars rationalis, ut seipsam exiens, dicitur intellectus possibilis, ut vero est talis ut seipsam, ut possibilis est, possit perficere, dicitur intellectus agens.

5. Eadem pars rationalis, ut extra se vadens, et procedens, perficitur speciebus, que in ipso sunt ut manens est, dicitur intellectus in habitu.

6. Sciri potest ex precedentibus conclusionibus, quare intellectus agens quandoque arti, quandoque habitui, quandoque lumini assimilatur.

7. Passio a sensibili facta in organo solo, sensacio in anima sola recipiatur.

8. Sicut lumen colores non facit colores, sed preexistentes colores potencie uisibiles facit actu visibiles, ita intellectus agens non facit species, cum non essent prius, sed actu preexistentes species potencia cognoscibiles faciunt actu cognoscibiles.

9. Cum dicit Aristoteles, non recordari nos post mortem, quia passiuus intellectus cotrumpitur, per passiuum intellectum possibilem intellectum intelligit.

[18] Conclusiones secundum Alexandrum, numero VIII.

1. Anima rationalis est immortalis.

2. Cuilibet celo preter animam, que mouet eum efficaciter, propria assistit intelligencia, que illum mouet ut finis, ab anima tali secundum substanciam omnino distincta.

3. Nullam diffinitionem eciam naturalem ex Aristotelis sententia ingreditur materia.

4. Numerus abstractorum, de quo agit Aristoteles in duodecimo Metaphysice, non est numerus motorum, sed numerus intelligentiarum, que sunt fines motus.

5. Cum dicit Aristoteles nono Metaphysice, separata et divina, aut totaliter sciri a nobis, aut totaliter ignorari, intelligendum est de ea cognitione, que his contigit, qui iam ad summam intellectus actuationem peruenerunt.

6. Deus nec mala, nec priuationes intelligit.

7. Sicut primus intellectus inter omnes intellectus primo se intelligit, alia secundario, ita ultimus intellectus inter omnes intellectus primo alia a se et seipsum secundano intelligit.

8. Metaphysicus et Dialecticus eque de omnibus disputant, sed ille demonstratiue, hic probabiliter.

[19] Conclusiones secundum Themistium, numero V.

1. Intellectus possibiles, qui illuminantur tantum plures, sunt agentes participati, illuminantes et illuminanti, plures quoque sunt, agens illuminans tantum unum.

2. Intellectus agens illuminans tantum, credo sit illud apud Themistium, quod est metatron in Cabala.

3. Scientia de anima est media inter scientias naturales et diuninas.

4. Preter duas species demonstrationis, quid et quia, quas ponit Aristoteles, tertia alia ponenda est, et est cum una proprietas per coëuam proprietatem demonstratur.

5. Propositio est per se, cum vel subiectum diffinit predicatum, vel predicatum subiectum, vel ambo diffiniuntur per idem tertium.



[IV] Conclusiones secundum doctrinam philosophorum, qui Platonici dicuntur: Plotini Aegyptii, Porphyrii Tyrii, Jamblichi Chalcidei, Procli Licii, et Adelandi Arabis.


[20] Conclusiones secundum Plotinum, numero XV.

1. Primum intelligibile non est extra primum intellectum.

2. Non tota descendit anima quum descendit.

3. Onmia vita est immortalis.

4. Anima, que peccauit, vel in terreno, vel in aëreo corpore, post mortem bruti vitam vivit.

5. Anima irrationalis est idolum anime rationalis ab eo dependens, sicut lumen a sole.

6. Ens, vita, et intellectus in idem coincidunt.

7. Felicitas hominis ultima est, cum particularis intellectus noster totali primoque intellectui plene coniungitur.

8. Civiles virtutes, virtutes simpliciter non sunt appellande.

9. Non fit assimilatio ad divina per virtutes eciam purgati animi, nisi dispositiue.

10. In ratione simitudines rerum sunt et species, in intellectu vere ipsa encia.

11. Consumate virtutis est eciam primos motus amputare.

12. Impropria dicitur, quod intellectus ideas inspiciat vel intuetur.

13. Que necessaria animali sunt, necessaria possunt dici, sed non bona.

14. Sicut accidentalia felicitas animadversione indiget, ita substantialis felicitas per carentiam animadvercionis non solum non deperditur, sed roboratur.

15. Homo qui ad felicitatem iam peruenit, per phrenesim aut litargiam ab ea non impeditur.

[21] Conclusiones secundum Adelandum Arabem, numero VIII.

1. Intellectus agens nichil est aliud, quam pars anime, que sursum manet et non cadit.

2. Anima habet apud se rerum species, et excitatur tantum ab extrinsecis rebus.

3. Ad complementum precedentis conclusionis, quam non solum Adelandus, sed omnes Mauri dicunt, dico ego illas species actu et substantialiter esse in parte, que non cadit, et recipi de nouo et accidentaliter in parte, que cadit.

4. Maior pars rerum, que in somnis innotescunt, aut per purgationem anime, aut per indemoniacionem, aut per veram spiritus revelacionem innotescunt.

5. Quod scribit Tebit Chaldeus de dormicione super (h)epar in revelacione somniorum, recte intelligetur, si ad hoc dictum dicta Platonis in Timeo concordaverimus.

6. Quia, sicut dixit Abdala, videre somnia est fortitudo imaginationis, intelligere ea est fortitudo intellectus, ideo qui videt ea ut plurimum non intelligit ea.

7. Anima est fons, motus, et gubernatrix materie.

8. Transcorporationem animarum crediderunt omnes sapientes Indorum, Persarum, Aegyptiorum et Chaldaeorum.

[22] Conclusiones secundum Porphyrium, numero XII.

1. Per patrem apud Platonem intelligere debemus causam, que a seipsa totum effectum producit, per factorem eam, que materiam accipit ab alio.

2. Opifex mundi est supermundana anima.

3. Exemplar non est aliud quam intellectus ipsius opificis anime.

4. Omnia anima, participans vulcanio intellectu, seminatur in luna.

5. Ex precedenti conclusione elicio ego, cur omnes Teutones bone sunt corporature et albi coloris.

6. Ex eadem conclusione elicio, cur omnes Teutones apostolice sedis reverendissimi sint.

7. Sicut Apollo est intellectus solaris, ita Aesculapius est intellectus lunaris.

8. Ex precedenti conclusione elicio ego, cur Luna in ascendente dat sanitatem nato.

9. Duplex est malorum demonum genus: alterum anime sunt et substantiales demones, alterum materiales potencia et accidentales demones.

10. Duplex genus demonum, de quibus dixit secundum Porphyrium precedens conclusio, nihil credimus esse aliud, quam membrorum legem, et potestates harum tenebrarum, de quibus apud Paulum, quamuis de quiditate et substancia harum potestatum eos non credo conuenire.

11. Plato in principio tractatus Timei de extremis tantum determinat, id est de eo quod vere est nullo modo genitum, et de eo, quod vere genitum nullo modo ens; de medus nihil, quorum alterum ens et genitum, alterum genitum et ens.

12. Deus ubique est, quia nullibi est, intellectus ubique est, quia nullibi est, anima ubique est, que post ispum. Sed Deus ubique et nullibi respectu omnium, que post ipsum. Intellectus autem in Deo quidem est, ubique autem et nullibi respectu eorum, que post ipsum. Anima in intellectu et Deo, ubique autem et nullibi respectu corpons.

[23] Conclusiones secundum Jamblichum, numero IX.

1. Intellectus speculatiuus est forma separata quantum ad rem et ad modum, practicus separata quantum ad rem coniuncta quantum ad modum, anima rationalis coniuncta secundum res, separata secundum modum, irrationalis coniuncta secundum rem et secundum modum.

2. Opifex sensibilis mundi septimus est hierarchia intellectualis.

3. Corporalis natura est in intellectu immobiliter, in animo ex se primo mobiliter, in animali ex se mobiliter participatiue, in celo aliunde ordinate mobiliter, infra Lunam aliunde mobiliter inordinate.

4. Elementa in octo celi corporibus celesti modo bis inueniuntur, que quis inueniet si retrogrado ordine in illa bina numeratione processerit.

5. Super hunc mundum, quam vocant Theologi on, est alius, quem vocant zwh et super huac alius, quem vocant nouV.

6. Cum excellenter ad intellectum assimilatur anima, fi un vehiculo motus perfecte circularis.

7. Nulla est via celestium astrorum quantum est in es malefica.

8. Qui finalem causam diluuiorum incendiorumque cognoverit, hec potius caqarseiV, id est, purgationes quam corruptiones.

9. Cum dici Plato in mundi medio positam animam, de imparticipate anima debet intelligi, quam ideo in medio dicit positam, quia equaliter omnibus adest, ab omni respectu et particulari habitudine liberata.

[24] Conclusiones secundum Proclum, numero LV.

1. Quod est in intelligibilibus terminis et infinitum, est in intellectualibus mas et femina, in supermundanis identitas et alteritas, similitudo et dissimilitudo, in anima circulation eiusdem, et circulatio alterius.

2. A Saturnus legibus extimuntur Dei, qui conceptivi et perfectivi sunt: Iouiis legibus Dei Saturnii. A Fatalibus legibus omnia anima viuens intellectualiter. Legi autem Adrastie omnia obediunt.

3. Dei appellatio simpliciter absoluta uni competit, qui est Deus deorum, simpliciter non absoluta cuilibet supersubstantialium secundum essenciam intellectualium cuilibet secundum participationem animis divinis, secundum contactum et coniunctionem demonibus, secundum similitudinem animis humanis.

4. Contentiua proprietas est medii ordinis secunde trinitatis, qui in Phedro celestis dicitur circumductus.

5. In intelligibilibus non est numerus, sed multitudo et numerorum causa paternalis ac materialis, in intellectualibus vero est numerus secundum essenciam et communicatiue multitudo.

6. Idem est, quod dicitur alteritas in Parmenide, et supercelestia in Phedro.

7. Per unum, plura, totum, partes, finitum, infinitum, de quibus in Parmenide habemus, intelligere secundum ordinem trinitatis intelligibilis intellectualis secundum illius ordinis trinariam divisionem.

8. Quod in Phedro dicitur dorsum celi, in Parmenide dicitur unum, quod ibi profundum celi, hic totum, quod ibi axis, celi, hic terminus.

9. Tercium ordinem secunde trinitatis per tres terminos exprimit Plato: extrema, perfectum, et secundum figuram.

10. Intellectuales dii uniones habent ab uno primo, substantiales ab intelligibilibus, uitas perfectas et contentiuas generatiuas divinorum ab intelligibilibus et intellectualibus, intellectuales proprietatem a se ipsis.

11. Sicut intelligibiles Dei uniformiter omnia producunt, ita intelligibiles intellectualesque trinaliter, intellectuales autem hebdomatice.

12. Inter externales paternos Deos, Saturnum et Iouem, mediat necessario Rhea per proprietatem vite fecunde.

13. Secunda trinitas hebdomadis intellectualis est trinitas Curetum, quod vocat Theologia intemeratos deos.

14. Proprietates Curetum est reddere opus paterne trinitatis immaculatum, mansionem primi, processum secundi, illustrationem tertii.

15. Per deorum cedes tragice a Theologia septima unitas discretius intellectualis hebdomada designatur.

16. Eadem que Rhea dicitur, ut Saturno coëxistens secundum suam summitatem, ut Iouem producit et cum Ioue totales et partiales deorum ordines, dicitur Ceres.

17. Licet, ut tradit Theologia, distincte sint divine hierarchie, intelligendum est tamen omnia in omnibus esse modo suo.

18. Sicut paternalis proprietas est solum in intelligibilibus, ita conditoria, siue factina, solum in Deis nouis paterna simul et conditoria, in exemplaria intelligibili conditoria, et paterna in opificia.

19. Quecunque vel deorum vel nature operationes duplices sunt, immanentes et transeuntes, per immanentes seipsum unumquodque continet, et que in ipso sunt raciones per transeuntes ad exteriore se convertit.

20. Post intellectualem hebodmadam ordinati sunt immediate supermundani Del a partibus universi exempti, et incoordinabiles ad hunc mundum, et secundum causam eum undique circumplectentes.

21. Proprius est super mundanorum deorum assimilare et tradere entibus compassionem illam et inuicem communionem, quam habent ex similitudine unius ad alterum.

22. Licet assimilatiuum ducalium, de quibus dixit precedens conclusio, proprium sit, appropriatur tamen medio ordini trinitatis sue primo ordine intellectualibus deis immediate secundum substanciam coniuncto et tertio secundis generibus se commiscente.

23. Iupiter de quo in Gorgia, non est ille qui universalis conditor tertius, inter intellectuales, sed summus et primus inter ducales.

24. Ducalia trinitatis Iupiter est substantificatiuus, Neptunus divificatiuus, Pluto conversiuus.

25. Quadruplex est fabrica, prima universalia universalium ex toto perornat, secunda universa quidem, sed particulariter, tertia secundum divisa secundum universalitatem, quarta partes particulariter contexti universalibus. dum universalitatem, quarta partes particulariter contexit universalibus.

26. Iupiter, Saturnus, et Pluto, Saturni regnum partientes, a Saturno regnum non accipiunt nisi per medium conditoris Iouis.

27. Sub primo ducalis trinitatis est esse substantiale, omnia anima nobilis generationi non subdita, primum mobile, ignis, et suprema aëris pars, que super terram crescunt, et pars orientalis.

28. Sub secundo ducalis trinitatis est vita et generatio, omnia anima sub generationem ueniens, erratice sphere, aque et infinia aëris pars, que sub antra minere et terre motus, media pars terre et circa centrum.

29. Sub tertio eiusdem ordinis est specialium divisionum conversio, animarum purgatio, sphere actiuorum et passiuorum, terra cum terrestribus, que circa tartarum, et pars occidentalis.

30. Et si secunda trinitas deorum supermundanorum tota dicatur Proserpina, tamen prima eius unitas apud grecos dicitur Diana, secunda Persephone, tertia Minerua, apud barbaros vero prima Hecate, secunda anima, tertia virtus.

31. Secundum precedens conclusionem ex Procli mente potest exponi unus ex dictis Zoroastris, secundum quod apud grecos legitur quanquam apud Chaldeos aliter et legitur ex exponitur.

32. Tertia trinitas Deorum supermundanorum dicitur Apollo, et conversiuum ei appropriatur.

33. Trinitas Proserpine comitantur a latere trinitas custoditiua et conseruatiua.

34. Duodecim Dei, de quibus in Phedro, dei sunt medii inter supermundanos et mundanos vinculum eorum.

35. Dei, de quibus in Phedro, in quatuor trinitates sunt distinguendi, Opificatiuam, Custoditiuam, Vitalem, et Conseruatiuam.

36. Quatuor sunt exercitus iuniorum Deorum. Primus habitat a primo celo usque ad principium aëris, secundus inde usque ad dimidium aëris, tertius inde usque ad terram.

37. Cuilibet istorum proportionaliter correspondet quadruplex exercitus Angelorum, Demonum et Animarum.

38. In per se viuente apparet primo trinitas unius entis, unius entalis, et entis unialis.

39. Opifex ad quaternitatem respiciens per se animalis, quatuor fabri est partes partes principales mundi.

40. In quantum opifex ad exemplar forme unius in per se viuente, respicit primam partem corporis mundani facit.

41. In quantum opifex in forma unius videt unum unius essencialis, facit deos mundanos illius partis, in quantum ens unius essencialis facit angelos in eadem parte, in quantum videt unum entis unialis facit demones ibi, in quantum esse entis unialis, animalia ibidem facit.

42. Facit opifex alias partes proportionaliter ad suarum formarum exemplaria, sicut de primo est dictum, nec oportet explicare, quia quilibet sciens, quia analogizandi ex se poteris deducere.

43. Ad sapiens, pulchrum, bonumque dominum, per intellectum, amorem, et fidem ascendimus.

44. Sicut fides, que est credulitas, est infra scienciam, ita fides, que est vere fides, est supersubstantialiter supra scienciam et intellectum, nos Deo inmediate coniungens.

45. Sicut non omne corpus, sed perfectum, ita secundum nature et gradus sublimitatem hec per ordinem se inuicem excedunt, animal, intellectus, vita, ens, et unum.

46. Sicut secundum causalitatis ambitum, ita secundum nature et gradus sublimitatem hec per ordinem ad inuicem excedunt, animal, intellectus, vita, ens, et unum.

47. Omnis ordo medius manet in antecedente stabiliter, et in se firmat consequentem.

48. Sicut prima trinitas post unitatem est omnis intelligibiliter commensurata et finiformiter, ita secunda trinitas est omnia vitaliter, vera, et infinitiformiter. Tertia est omne secundum mixti proprietatem, et pulchriformiter.

49. Prima trinitas manet tantum, secunda trinitas manet et procedit, tertia post processum convertit.

50. Aeuum supra per se animal in secunda et media trinitate.

51. Sicut intelligibilis causa sunt universarum senerum, ita intellectualis dinisionum secundum genera communia, supermundana differentium secundum speciem, mundana differentium secundum individuum.

52. Per supercelestem locum habemus intelligere, quod de secunda trinitate plus est intelligibile, quam intellecuale, per subcelestem concauitatem quod magis intellectuale quam intelligibile, per celum id, quod eque utroque participet.

53. Quecunque de supercelesti loco in Phedro affirmative dicuntur, de eo dicuntur non ut simpliciter primum, sed ut habet ante se supera genera quibus participet. Quecunque negative dicuntur, dicuntur ut analogice se habet ad primum bonum quod est absoluta caput omnium non determinati ordinis huius vel illius.

54. Ambrosia est analoga termini, et nectar infinito.

55. Sicut intellectus perfectus ab intelligibilibus querendum est, ita virtus sursum ductiua ab intellectualibus, operatio absoluta et sequestrata a materia, ab ultramundanis vita alata, a mundanis expressio divinorum, vera et angelicis choris, replatio eius, que a diis est aspirationis, a bonis demonibus.

[25] Conclusiones secundum Mathematicam Pythagore, numero XêV.

1. Unum, alteritas et id quod est, sunt cause numerorum. Unum unitorum, alteritas generatiuorum, id quod est substantialium.

2. In participatis numeris alia sunt species numerorum, alia specierum uniones.

3. Ubi unitas punctualis vadit in alteritatem binarii, ibi est primo triangulum.

4. Qui I, II, III, IV, V, XII, ordines cognoverit, prouidentie distributionem exacte tenebit.

5. Per unum, tria, et septem scimus in Pallade unificatiuum discrecionis, causatiuam et beatificatiuam intellectus potestatem.

6. Triplex proportio, Arithmetica, Geometrica, et Harmonica, tres nobis Themidos filias indicat: judicii, justicie, pacisque existentes symbola.

7. Per secretum radii recti, reflexi et refracti in sciencia perspectiue triplicis nature admonemur: intellectualis, animalis et corporalis.

8. Ratio ad concupiscentiam habet proportionem diapason.

9. Irrascibilis ad concupiscentiam habet proportionem diapente.

10. Ratio ad iram habet proportionem diatessaron.

11. Iudicium sensus in musica non est adhibendum, sed solum intellectus.

12. In formis numerandis non debemus extendere quadragenarium.

13. Quilibet numerus planus aequilaterus animam symbolizat.

14. Quilibet numerus linealis symbolizat Deos.

[26] Conclusiones secundum opinionem Chaldeorum Theologorum, numero VI.

1. Ordo separatorum principalis non est primus, ut putant Egyptii, sed super eum est ordo fontalis unialiter superexaltatus.

2. Fatum non est necessitas prima potencie seminalis, sed est intellectualiter participata habitudo animalium racionum indeclinans a superioribus, ineuitabilis ab inferioribus.

3. Substantiales rerum visibilium qualitates non a virtute separata particulari, ut credunt Egyptii, sed a primo receptaculo fontis luminum per animalem splendorem dependenter resultant.

4. Anime partiales non immediate, ut dicunt Egyptii, sed mediantibus totalibus animis demoniacis ab intellectuali splendore illuminantur.

5. Coordinatio intellectualis non est in intellectuali coordinatione, ut dixit Amosis Aegyptius, sed est super omnem intellectualem hierarchiam in abysso primo unitatis, et sub caligine primarum tenebrarum imparticipaliter abscondita.

6. Quicquid est Luna supra, purum est lumen, et illud est substancia orbium mundanorum.

[27] Conclusiones secundum priscam doctrinam Mercurii Trismegisti Aegyptii, numero X.

1. Ubicumque vita, ibi anima, ubicumque amina, ibi mens.

2. Omne motum corporeum, omne mouens incorporeum.

3. Anima in corpore, mens in anima, in mente verbum, tum horum pater Deus.

4. Deus circa omnia, atque per omnia, mens circa animam, anima circa aërem, aër circa materiam.

5. Nichil est in mundo expers vite.

6. Nichil est in universo possibilis mortis vel corruptionis.

Correlarium. Ubique vita, ubique prouidencia, ubique immortalitas.

7. Sex viis futura homini Deus denunciat, per somnia, Portenta, Aues, Intestina, Spiritus, et Sybillam.

8. Verum est, quod non perturbatum, non determinatum, non coloratum, non figuratum, non concussum, nudum, perspicuum, a se ipso comprehensibile, intransmutabile bonum et penitus incorporeum.

9. Decem intra unumquemque sunt ultores: ignorancia, tristitia, inconstancia, cupiditas, iniusticia, luxuries, deceptio, inuidia, fraus, ira, temeritas, malitia.

10. Decem ultores, de quibus dixit secundum Mercurium precedens conclusio, uidebit profundus contemplator correspondere male coordinationi denarie in Cabala, et prefectis illius, de quibus ego in cabalisticis conclusionibus nichil posui, quia est secretum.

[28] Conclusiones numero XLVII. secundum doctrinam sapientum hebreorum Cabalistarum, quorum memoria sit semper in bonum.

1. Sicut homo et sacerdos inferior sacrificat Deo animas animalium irracionalium, ita Michaë [Michaelem] sacerdos superior sacrificat animas animalium racionalium.

2. Nouem sunt angelorum hierarchie, quarum nomina, Cherubim, Seraphim, Hasmaïm, Haiot, Aralim, Tarsisim, Ophanim, Thepharsim, Isim.

3. Quamuis nomen inefabile sit proprietas clemencie, negandum tamen non est qui contineat proprietatem iudicii.

4. Peccatum Ade fuit truncacio regni a ceteris plantis.

5. Cum arbore sciencie boni et mali, in quo peccauit primus homo, creauit Deus seculum.

6. Magnus Aquilo fons est animarum omnium simpliciter, sicut alii Dies quarundam et non omnium.

7. Cum dixit Salomon in oratione sua in libro Regum, Exaudi o celum, per celum lineam viridem debemus intelligere, que gyrat universum.

8. Anime a tertio lumine ad quartam diem, et inde ad quintam descendunt, inde exeuntes corporis noctem subintrant.

9. Per sex dies geneseos habemus intelligere sex extremitates edificii procedentes a bresit, sicut procedunt cedri a Libano.

10. Rectius dicitur quod paradisus sit totum edificium, quam quod sit decima, et in medio eius est collocatus magnus Adam, qui est Tipheret.

11. Dictum est ex Heden exire fluuium, qui dividitur in quatuor capita, ad significandum, quo ex secunda numeracione procedit tertia, que in quartam, quintam, sextam et decimam dividitur.

12. Verum erit omnia pendere ex fato, si per fatum fatum supremum intellexerimus.

13. Qui noverit in Cabala mysterium portarum intelligencie, cognoscet mysterium Magni Iobelei.

14. Qui noverit proprietatem meridionalem in dextrali coordinatione, sciet cur omnis processio Abraam semper fit versus austrum.

15. Nisi nomini Abraam litera ä, id est ha, addita fuisset, Abraam non generasset.

16. Omnes ante Moysem prophetarunt per ceruam unicornem.

17. Ubicumque in scriptura fit mentio amoris maris et femine, nobis mystice designatur coniunctio Tipheret et Chneseth Israël, vel Beth et Tipheret.

18. Qui media nocte cum Tipheret copulabitur, prospera erit ei omnis generatio.

19. Eadem sunt litere numinis cacodemonis, qui est princeps mundi huius et nominis Dei Triagrammaton, et qui sciverit ordinare transpositionem deduceret unum ex alio.

20. Cum fiet lux speculi non lucentis, sicut speculi lucentis, erit nox sicut dies, ut dicit Dauid.

21. Qui sciet proprietatem, que est secretum tenebrarum, scit cur mali demones plus in nocte, quem in die nocent.

22. Licet quod fiet multiplex coordinatio curruum, tamen inquantum attinet ad Phylacteriorum mysterium, duo sunt currus ordinandi: ita, ut ex secunda, tertia, quarta, quinta, fiat unus currus, et sunt quatuor phylacteria, que induit vau, et ex sexta, septima, octaua et nona fit secundus currus, et sunt phylacteria, que induit ä, ultima ha.

23. Supra proprietatem penitencie non est utendum verbo dixit.

24. Cum dixit Iob, qui fecit pacem in excelsis suis, aquam intellexit australem et ignem septentrionalem, et prefectos illorum, de quibus non est ultra dicendum.

25. Idem est Bresith, id est, in principio creauit, ac si dixisset in sapientia creauit.

26. Quod dixit Anchelos Chaldeus becadmin, id est, cum eternis vel per eterna, triginta duas vias sapiencie intellexit.

27. Sicut congregatio aquarum est iustus, ita mare ad quod tendunt omnia flumina, est divinitas.

28. Per volatile, quod creatum est die quinta, debemus intelligere angelos mundanos, qui hominibus apparent, non eos qui non apparent, nisi in spiritu.

29. Nomen Dei quatuor litterarum, quod es ex mem, sade, pe et sade, regno Dauidis debet appropriari.

30. Nulius angelus habens sex alas unquam transformatur.

31. Data est circumcisio ad liberacionem a virtutibus immundis, que in circuitu ambulant.

32. Idem circumcisio fit octaua die, quia est superior quam sponsa universalizata.

33. Nulle sunt littere in tota lege, que in formis, coniunctionibus, separacionibus, maioritate, coronatione, clausura, apertura, et ordine, decem numerationum secreta non manifestent.

34. Qui intellexerit, cur sit dictum, quod Moyses abscondit faciem suam, et quod Ezechias vertit facies suas ad parietem, sciet que esse debeat orantis habitudo et dispositio.

35. Nulla res spiritualis descendens inferius operatur sine indumento.

36. Peccatum Soddome, fuit per truncationem ultime plante.

37. Per secretum orationis antelucane, nihil aliud intelligere, quam proprietatem pietatis.

38. Sicut extrinsecus timor est inferior amore, ita intrinsecus est superior amore.

39. Ex precedenti conclusione intelligitur, cur in Genesi a timore laudatur Abraham, quem tamen scimus per proprietatem pietatis omnia fecisse ex amore.

40. Quocienscunque ignoramus proprietatem a qua est influxus super peticione, quam petimus, ad domum naris recurrendum est.

41. Omnia anima bona est anima noua, veniens ab oriente.

42. Ideo Joseph ossibus sepultus est et non corpore, quia eius ossa erant virtutes et milicia arboris superioris vocati Sadich influentis ad terram superiorem.

43. Ideo Moysis sepulchrum nemo nouit, quia exaltatus est in Iobeleo superiore, et super Iobeleum misit radices suas.

44. Cum anima comprehenderit quidquid poterit comprehendere, et coniungetur anime superiori, expoliebit indumentum terrenum a se, ut ex(s)tirpabitur de loco suo, et coniungetur cum divinitate.

45. Sapientes Israhel post cessacionem prophecie per spiritum, prophetarunt per filiam vocis.

46. Non punitur Rex terre in terra, quia prius humiliatur milicia celestia in celo.

47. Per dictionem Amen, ordo habetur expressus, quomodo numerationum procedant influxus.

[V] Conclusiones numero quingente secundum opinionem propriam, que denaria divisione dividuntur in Conclusiones Physicas, Theologicas, Platonicas, Mathematicas, Paradoxas dogmatizantes, Paradoxas conciliantes, Caldaicas, Orphicas, Magicas et Cabalisticas, in quibus omnibus nihil assertiue vel probabiliter pono, nisi quatenus id verum vel probabile iudicat sacrosancta Romana ecclesia, et caput eius benedictus Summus Pontifex Innocentius octauus, cuius iudicio, qui mentis sue iudicium non summittit, mentem non habet.

[29] Conclusiones paradoxe numero XVII secundum propriam opinionem, dicta primum Aristotelis et Platonis, deinde aliorum doctorum conciliantes, qui maxime discordare videntur.

1. Nullum est quesitum naturale aut divinum, in quo Aristoteles et Plato sensu et re non consentiant, quamuis verbis dissentire videantur.

2. Qui dicunt innascibilitatem esse positiuam proprietatem constituentem patrem in esse hypostatico incommunicabili, ab opinione sancti doctoris, a qua multum secundum verba videntur discordare, nichil discordant.

3. De ponenda sexta nocione, que est inspirabilitas, non debent discordare Thomiste et Scotiste, si recte suorum doctorum fundamenta introspiciunt.

4. De subiecto Theologie fundamentaliter et radicaliter concordant Thomas, Scotus, et Egidius, quamuis, et in ramis et verborum superficie, quilibet eorum a quolibet dissentire plurimum videatur.

5. De questione illa: Utrum sit unum esse in Christo, aut plura esse, dico Scotum et Thomam non discordare.

6. De distinctione ex natura rei non debent discordare Thomiste et Scotiste, si suos doctores fundamentaliter intelligunt.

7. De attributorum distinctione non discordant Thomas et Scotus.

8. In hoc articulo precise a suis appendiciis: Utrum angelus potuerat divinam equalitatem simpliciter appetere, non discordat Thomas et Scotus.

9. In materia, quid prius conguoscatur, magis an minus universale concordant Thomas et Scotus, qui maxime in eo discordare existimantur, de qua pono infra tres scriptas conclusiones ex utriusque mente.

10. De re nominaliter concepta, primus conceptus qui habetur, est conceptus universalissimus.

11. De re diffinitiue concepta, primus conceptus qui habetur, est conceptus rei proprius et convertibilis.

12. In distinctissima cognicione ultimo nota nobis sunt predicata maxime universalia.

13. Opinio Commentatoris de dimensione interminatis principiis et fundamentis doctrine sancti Thome nichil repugnat.

14. In materia de obiecto intellectus non discordat, ut creditur, sed concordat Thomas et Scotus.

15. In questione de contingencia ad utrumlibet in materia de casu et fortuna, re et fundamentaliter non discordant Avenrois et Avicenna, licet superficie tenus et in verbis eorum, oppositum appareat.

16. An corpus compositum accipiat physicus a Metaphysico, discordare fundamentaliter non possunt Avenrois et Avicenna, etsi verbis discrepant.

17. De modo, quo angeli sint in loco, non differunt Thomas et Scotus.

[30] Conclusiones philosophice secundum propriam opinionem numero LXXX, que licet a communi philosophia dissentiant, a communi tamen philosophandi modo non multum abhorrent.

1. Potest a specie in sensu exteriori existens immediate abstrahi species universalis.

2. Intencio secunda est ens rationis, habens semper modum forme qualitatiue,

ab operacione intellectus proueniens consequutiue, non effectiue.

3. Nec prima intentio, nec secunda intentio, alicubi sunt subiectiue.

4. Est deuenire in corporibus ad aliquid, quod ita corporaliter locat, quod corporaliter non locatur, et illud est ultima sphera, sicut in intelligibilibus est deuenire ad aliquid, quod ita intelligibiliter locat, quod nullo modo locatur, et illud est Deus.

Correlarium. Non est querendum, quomodo ultima sphera locatur, sed absolute concedendum, quod non locatur.

5. Singulare non intelligitur ab intellectu, nec secundum veritatem, nec secundum eciam opinionem Aristotelis commentatoris et Thome.

6. Licet intellectus non intelliget singulariter, ab ipso tamen est quod perfecte cognoscatur singulare.

7. Quelibet res quecunque sit illa, in puritate sui esse constituta, est intelligens, intellectus et intellectum.

8. Ex predicta conclusione habetur, quare materia sit principium incognoscibilitatis, et intellectus agens cognoscibilitatis.

9. Illa dicitur actio immanens, que non est subiectiue in illo, quod passiue per causam denominatur, et per hoc distinguitur a transcunte.

10. Omnis alius modus preter eum, quem predixit precedens conclusio, est insufficiens ad distinguendum actionem immanentem atranseunte.

11. Cum dicit Auenrois, non esse aliud medium ad probandum abstractum preter eternitatem motus, non intelligit de quocunque abstracto, sed de eo quod ultimato gradu abstractionis est abstractum a corpore.

12. Esse corporeum non habet res ab aliqua forma substantiali, vel gradu forme substantialis.

13. Sex transcendentia, que posuit communis doctrina, a iunioribus latinis sunt efficta: ea et Greci peripatetici, et princeps eorum Aristotelis nescit.

14. Necessarium est apud Aristotelem primam causam movere de necessitate.

15. Impossibile est, et omnino irrationale apud Aristotelem omnis euenire de necessitate, respectu cuiusque cause illa necessitas accipiatur.

16. Tractatus suppositionum ad Logicum non pertinent.

17. Non potuit mundus esse a Deo ab eterno efficienter, efficientia vera, que est reductio de potentia ad actum.

18. Potuit produci et fuit de facto secundum Aristotelem et Commentatorem productus ab eterno mundus a deo, efficiencia que est naturalis fluxus et effectualis consecutio.

19. Qui negat celum esse animatum, ita ut motor eius non sit forma eius, non solum Aristoteli repugnat, sed totius philosophie fundamenta destruit.

20. In actibus nostri intellectus non est successio racione potenciarum sensitiuarum et deseruiencium, ut credunt moderni, sed eo quia rationalis est.

21. Noticia de nouo acquisita fit ex precedenti cognitione tanquam ex termino a quo, et tanquam ex causa effectiua parciali, formali, directiua, et tanquam ex causa predisponente materiali.

22. Ille habitus est practicus, qui est formaliter regulatiuus alicuius operationis habituati.

23. Habitus habet esse practicum et speculatiuum ab obiecto relato ad subiectum in quo est: Intellectus autem dicitur practicus vel speculatiuus a fine, quam sibi proponit habituatus.

24. Habitus practicus a speculatiuo finibus distinguitur.

25. Praxis est operacio, que non est formaliter cognicio, et potest esse recta et non recta, rectificabilis per habitum, et per parciale rectificacionis effectiuum, quo practicans habituatur.

26. Practicum et speculatiuum sunt differencie accidentales habitus.

27. Theologia viatoris ut viatoris est, simpliciter practica dicenda est.

28. Totam medicinam practicam esse, et ut verum asserimus, et ut consonum dictis et sentencie Auenrois.

29. Logica est practica.

30. Sensus communis non est distinctus a sensu visus, auditus, odoratus, gustus, et tactus.

31. Non dari species intelligibiles a phantasmatibus abstractas, et ut veram, et Commentatoris et Alberti sentencias asserimus.

32. In omni questione per demonstracionem scibili oportet precognoscere quid subiecti et passionis, non intelligendo per quid, quid nominis, ut intelligunt expositores, sed quid rei.

33. Possibilis est regressus a causa ad effectum absque negociacione quam somniat Burleus.

34. Tenentes minima naturalis in qualitatibus, non propterea habent negare motum alterationis fieri in tempore succesiue.

35. Necessarium est tenere secundum Auenroem, quod forma generis sit realiter alia a forma speciei, nec oppositum stat cum principiis doctrine sue.

36. Demonstratio Aristotelis in VII. physicorum quod omne, quod mouetur, mouetur ab alio, nichil probat eorum, que vel Thomas, vel Scotus, vel Egidius, quem sequitur Johannes de Gandauo, vel Gratiadeus, vel Burleus, vel alii, quos ego legerim, intendunt. Sed tantum, quod optime dixit Commentator, a latinis omnibus expositoribus male intellectus, et est, quod in quolibet moto, motor est alius a mobili vel secundum naturam, vel secundum subiectum.

37. Demonstracio VII. physicorum probat euidenter, quod celum non mouetur a se, datis principils Auenrois, veris utique et firmissimis.

38. Ordo librorum naturalis philosophie ab Aristotele tradite est iste: liber physicorum, celi et mundi, de generatione, meteorum, mineralium, de plantis, de generibus animalium, de partibus animalium, de progressu animalium, de anima, tum libri que dicuntur parui naturales.

Correlarium. Qui librum de anima sextum naturalium vocant, ab Aristotelis mente omnino discordant.

39. Omnis via saluans dictum Aristotelis, quod venti orientales sint calidiores occidentalibus, preter viam animacionis celi, est friuola et nulla.

40. Nec ab Aristotele, nec ab expositoribus adducte rationes, de salsadine maris sunt sufficientes, nec potest ulla, maxime stante Mosaica veritate sufficiencior assignari, quam causalitas eiusdem universalis prouidencie, que et in terra discooperitionem operata est.

41. Nuila pars celi differt ab alia secundum lucidum et non lucidum, sed secundum magis et minus lucidum.

42. Modus ab Aristotele datum, quomodo calefiant inferiora a superioribus, nullo modo rectus apparet.

43. Nec duo stant simul, et ambo credo simul esse vera, et quod ratio Avenrois ubi commento ultimo primi physicorum contra Avicennam concludat, et omnes hec rationes Avicenne ad probandum primum principum sunt bone et efficaces.

44. Si intelligencias esse in genere secundum Aristotelem, dixerit Thomas, non minus sibi, quam Aristoteli repugnabit.

45. Si unitas generis non est solum ex parte concipientis, sed etiam ex parte concepti, necesse est quecunque sunt in eodem genere logico esse in eodem genere physico.

46. Sciencia est realiter relatiua, et scibile ad eam per accidens refertur.

47. Tenendo communem modum doctorum, quod scilicet de Deo aliquid formaliter predicetur, dico duas conclusiones proximas, quarum hec est prima: Quod solum Deus ita est substantia, quod nullo modo est non substantia.

48. Secunda: Deus ideo non est in genere, quia est substantialiter substantia.

49. Ponere differencias inter simitatem et albedinem, aut consimilia accidentia, per hoc quod illud separabile sit, illud inseparabile a certo subiecto, fictiuum est.

50. Differencia que inter suprascripta accidencia apparet ex sola voluntaria nominum impositione originatur.

51. Necessarium est dicere secundum Auenroem, quod substancia est de intrinseca quiditate accidentis, et est opinio et Aristotelis et philosophie maxime consona.

52. In definicione substanciarum naturalium non esse ponendam materiam, et Auenroi et Alberto consentanea sentencia est.

53. Si Thomas dixerit, in intelligentiis secundum Aristotelem esse accidencia, non Aristoteli modo, sed sibi ipso contradicet.

54. Iste propositiones sunt concedende, ut omnino vere. Materia prima sit asinus, bos et similis.

55. In composito materiali non sunt due precise entitates et distincte, sed una entitas.

56. Sonus non est motus aëris intercepti inter duo corpora se percutiente, ut tenet Aristoteles et expositores eius, sed ex contactu talium vel talium corporum, talem vel talem sonum causari dico.

57. Rationes quas adducunt peripatetici ad probandum, quod in causis essencialiter ordinatis non eatur in infinitum, non conuincunt de necessitate falsitatem positi.

58. Virtutem sensitiuam sensus communis, sicuti non a virtutibus sensitivis sensuum exteriorum, ut dixit conclusio XXX, ita nec a virtutibus sensitivis sensuum interiorum, phantastica, siue imaginatiua, cogitatiua, et memoratiua, subiecto, id est, re differre, et ut veram, et ut Aristotelis Platonisque sententiam asserimus.

59. Dico omnes qualitates elementorum symbolas esse diuversarum specierum.

60. Si qua est ponenda figura quarta syllogismorum, illa est ponenda, quam Galienus ponit, non ut Franciscus Maironis, et Petrus Mantuanus pueriliter confinxerunt, rectius est tamen nullam ponere.

61. De materia, ut ex ea per se fiunt res, tractare metaphysicum, physicum autem, ut ex ea res fiunt per accidens, habemus dicere secundum doctrinam Aristotelis.

62. Dictio exclusiua addita uni relatiuo, correlarium non excludit.

63. Non debet concedi partem in toto quantitatiuo a suo toto esse aliquo modo actu distinctam.

64. Opinio que Avicenne ascribitur, quod illud unum, quod cum ente convertitur, sit unum quod est principum numeri, et ita consequenter, quod unqueque res sit una per intencionem additam essencie sue, si non est necessario vera, est tamen probabilis, et defendetur a se.

65. Licet potencia intellectiua in nobis sit accidens, in angelis tamen est substancia.

66. Formalitas est actualitas apta per se perficere possibilem intellectum.

67. Si ex concursu elementorum fiat mixtum, quocunque modo ponantur elementa manere, immixto fiet mixtum ex elementis, ut ex materia digesta a calido spirituali vaporoso eleuato in eis.

68. In omnibus infra Deum eadem est materia secundum essenciam, diversa secundum esse.

69. Quiditates physicarum naturarum adequato concepto et proprio, concipi possunt sine accidentibus, siue a metaphysico, siue a physico considerantur.

70. Corpus organicum, quod est materia anime, et ponitur in diffinicione eius ab Aristotele, est corpus et organicum per formam essentialiter distinctam ab anima eum perficiente.

71. Secundum omnes philosophos dicendum est, Deum necessario agere quicquid agit.

72. Qui dubitat ex inteiligibili et intellectu magis vere et substantialiter fieri unum, quam ex materia et forma materiali, non est philosophus.

73. Tenendo opinionem de anima intellectiua, quam tenet commentator, uidetur michi racionabiliter tenendum illam animam nullius accidentis esse subiectum, et positionem hanc tanquam veram defendam, quamquam utrum hoc ille tenuerit, ego non definio.

74. Dico secundum Thomam dicendum esse, in actu reflexo intellectus consistere beatitudinem nostram.

75. Diffinitio nature celestis comprehendit, et ly, et copulatiue tenetur, et non disiunctiue.

76. Sicut quilibet philosophus habet dicere, quod virtutes sensitiue sunt in corde, ita quilibet medicus habet dicere, quod sint in cerebro.

77. Quod dicitur a communi schola philosophantium omnium latinorum de prima operatione intellectus, error est, quia non est alia operatio partis rationalis quam ille due, quas ipsi secundam et terciam ponunt. Compositio scilicet et discursus.

78. Accidentia nullo modo debent dici essencia, sed entis.

79. Sex principia sunt forme absolute.

80. Si qua est lingua prima et non casualis, illam esse hebraicam multis patet coniecturis.

[31] Conclusiones paradoxe numero LXXI. secundum opinionem propriam noua in philosophia dogmata inducentes.

1. Sicut esse proprietatum preceditur ab esse quiditatiuo, ita esse quiditatiuum proceditur ab esse uniali.

2. Non possumus dicere, quod de re precisissime sumpta, aliquid predicetur predicatione proprie dicta.

3. Qui attingit rem in diffinitione, attingit rem in alteritate.

4. Solus ille, qui attingit rem in precisione sue unionis, attingit rem, ut est ipsa.

5. Quanto unusquisque modus cognitionis est eminentior, tanto in intellectu disproportionate imperfectior euadit et illi inutilior.

6. Sicut cognitio per demonstrationem habita homini pro communi statu, quem hic experiamur, est perfectissima cognicio, ita simpliciter inter cognitiones est imperfectissima.

7. Sicut Deus est simpliciter cognicio totius esse, ita intellectus est diffinitio totius esse, et anima sciencia totius esse.

8. Si theologia theologice traditur, erit ut de primo subiecto, de eo, quod est unialiter unum, et de quolibet, quod est secundum suum esse uniale tanquam de subiecto secundano.

9. Vera Metaphysica, tradita metaphysicaliter, est de quolibet quod est vera forma, ut de primo subiecto, et de quolibet quod est secundum suum esse formale tanquam de obiecto secundario in modo procedendi demonstracionem negligens.

10. Sicut in creatura non valet consequencia. Est ens, ergo est, ita in Deo non valet, est, ergo est ens.

11. Eadem res in creature racione sue actualitatis dicitur esse, et racione sue determinacionis dicitur essencia.

12. Sicut angelus necessano componitur ex essencia et esse, ita anima necessario componitur ex substantia et accidente.

13. Contradictoria in natura actuali se compatiuntur.

14. Licet sit vera precedens conclusio, tamen magis proprie dicitur, quod in natura intellectuali non sint contradictoria, quam quod se compaciuntur.

15. Contradictoria coincidunt in natura uniali.

16. Racionabiliter posuit Aristoteles in suis scienciis, primum principium de quolibet dici alterum contradictorium, et de nullo simul.

17. In intellectu est hoc et illud, sed non est hoc extra illud.

18. Ideo in anima apparet incompossibilitas contradictorium, quia est prima quantitas ponens partem in extra partem.

19. Unumquodque in natura intellectuali habet a suo intelligibili unitate, et quod quodlibet sibi uniat, et quod immaculatum ac impermixtam sibi suam seruet proprietatem.

20. Ipseitas uniuscuiusque tunc maxime est ipsa cum in ipsa sunt omnia, ut in ipsa omnia sint ipsa.

21. Per predictas conclusiones intelligi potest, que sit omiomeria Anaxagore, quam Opifex intellectus distinguit.

22. Nemo miretur, quod Anaxagoras intellectum appellaverit immixtum, cum sit maxime mixtus, quia maxime mixcio coincidit cum maxima simplicitate in natura intellectuali.

23. Sicut forme substantiales in secundo mundo sunt per modum accidencium, ita forme accidentales sunt in primo mundo per modum substantiarum. Correlatiuum. Sicut in primo mundo non est album, sed albedo, ita in secundo mundo non est ignis, sed igneum.

24. Non potest dici, quod in intellectu ideo, verbi gratia, ignis, aqua, et aëris, sint tres idee, sed oportet dicere quod sunt ternarius.

25. Nisi destruemus naturam intellectualem, non possumus intelligere ideas numerari, nisi per intentionem idee numeri per reliquas, sicut est cuiuslibet per omnes.

26. Ex precedentibus conclusionibus potest intelligi, qui sit formalis numerus, quem dixit Pythagoras esse principium omnium rerum.

27. Quinque ponenda sunt prima predicamenta: Unum, Substancia, Quantitas, Qualitas, et ad aliquid.

28. Rectius ad quinque suprascripta reducitur encium diversitas, quam ad decem, qua Architas primum, deinde Aristoteles posuit, vel quinque, que ponit Plotinus, vel ad quatuor, que ponunt Stoici.

29. Ratio predicamenti unius est absoluta precisio ab omni extraneo.

30. Ratio predicamenti substancie est unita perfectio imparticipate substancie.

31. Ratio predicamenti quantitatis est extrapositio partis ad partem.

32. Ratio predicamenti qualitatis, est veritas denominationis per inherentem participacionem.

33. Ratio predicamenti ad aliquid est esse imaginarium.

34. Nullum est predicatum formale inparticipatum, quod parcialiter predicari non possit de intelligencia.

35. Sicut de solo intellectu vere dicitur, quod est ignis, et quod est aqua, quod est motus, et quod est status, ita de sola anima vere dicitur, quod frigefit, quod calefit, quod stat, quod mouetur.

36. Sicut intellectus dei unitatem multiplicat, ita anima intellectus multitudinem quantificat et extendit.

37. Primum intelligibile cum primo intellectu, et primum mobile cum primo sciente coincidit.

38. In animis deterioris nota est ratio per modum sensus, in animis sublimioribus est sensus per modum racionis.

39. Dictum illud mirabile illius barbari Nympharum et Daemonum consortis de CLXXXIIII mundis in figura triangulari cum tribus unitatibus angularibus, et una media constitutis, rectissime intelligetur, si ab unitate intelligibili trinitatem intellectualem, animalem, et seminalem, et principalium mundi partium per primum sphericum numerum computacionem intellexerimus.

40. Posse animam per viam purgatoriam absque alio studio vel investigacione per solam modicam et facillimam collacionem et advertenciam super iam desuper habita intelligibilia perfectam omnium scibilium scienciam acquirere, non solum Platonici philosophi, sed eciam inter Peripateticos hi, de quibus minus videtur, Avenrois sequaces, habent concedere.

41. Sicut se habet sensus communis in cognitione accidentalium qualitatum, et qualitatis materialis, ita se habet racio in cognicione substancialium qualitatum et quantitatis formalis, seruata proporcione, quod ille sensualiter, hec racionaliter agit.

42. Infinitas Dei per superexcedenciam ad esse intellectuale et viam mystice Theologie probari potest, et ad id probandum omnia alia via inefficax est.

43. Actus que felicitatur natura angelica et racionalis ultima felicitate, non est actus intellectus, nec voluntatis, sed est unio unitatis, que est in alteritate anime cum unitate, que est sine alteritate.

44. Aristoteles in libro Metaphysice de Deo non tractat nisi in ultimo capitulo duodecimi quod incipit: Considerandum est eciam vtronam modo universum habet bonum.

45. Ordo librorum metaphysice post naturales eo modo, quo eos ordinauit Aristoteles, secundum nullum processum, siue compositiuum, siue resolutiuum, potest esse rectus.

46. Dato quocunque obiecto practicabili, nobilior est operatio, que eum practicat, quam que eum contemplatur, Si cetera sint paria.

47. Melius potest saluari textus Aristotelis, qui dicit omnem animam esse immortalem, quam qui dicit omnem animam esse mortalem.

48. Preter tria demonstrationis genera: quia, propter quid, et simpliciter, que ponunt Aristoteles et Commentator, datur quartus genus demonstrationis, que dici potest demonstratio conversibilitatis fortius omnibus predictis.

49. Magis improprie dicitur de Deo, quod sit intellectus vel intelligens, quam de anima rationali, quod sit angelus.

50. Sola materia sufficit ad id saluandum, cuius gracia Aristoteles et alii philosophi priuacionem inter principia naturalis posverunt.

Correlarium. Priuacio non est ponenda inter principia naturalia.

51. Tria sunt principia rerum naturalium, materia, motus, et forma.

52. Eadem est sciencia de Deo, homine, et materia prima, et qui de vno scienciam habuerit, habebit et de reliquis seruata proporcione extremi ad extremum, medii ad extrema, et extremorum ad media.

53. Qui primam materiam negat, nec sensui contradicit, nec rationem physicam negat.

54. Ad probandum primam materiam esse, magis certificat vel via numerorum, vel via catholice philosophie, quam vlla ratio physica, in qua sensus habeat introitum.

55. Qui ordinem hebraice lingue profunde et radicaliter tenuerit, atque illum proporcionaliter in scientiis seruare noverit, cuiuscunque scibilis perfecte inveniendi norman et regulam habebit.

56. Preter distinctionem rei et racionis ponenda est distinccio tercia, quam ego appello inadequationis.

57. Species inimicitie, que a lupo ad ouis estimatiuam multiplicantur, non accidentis alicuius, sed substancie species sunt.

58. Formalitas cst adequatum obiectum intellectus.

59. vbicunque datur aliqua natura composita cx pluribus naturis actu in ea remanentibus, semper in ea nobilior est susbtantialiter, alia accidentaliter.

60. Nichil intlligit actu ct distincte anima nisi ipsam.

61. Tota substancia anime rationalis est pars intellectualis.

62. Anima se ipsam semper intelligit, et se intelligendo quodammodo omnia encia intelligit.

63. Quamuis in anima ita sit actu natura intellectualis, per quam cum angelo conuenit, sicut est natura racionalis, per quam ab eo distinguitur. Nichil tamen intrinsecum est in ea, per quod possit sine propria specie aliquid a se distinctum intelligere.

64. Intellectualis natura que est in anima rationali, supra naturam rationalem, precise differt a natura intellectuali pura, sicut differt pars a toto.

65. Quia intellectus animalis differt ab intellectu intellectuali, vt pars media, non vt pars tantum, ideo intellectuali totalitati magis pacificatur.

66. Potest anima per intrinsecam informacionem ad hoc deuenire, vt omnia per substancialem suam formam indivisibiliter intelligat.

67. Cuilibet seriei animarum vnus correspondet purus intellectus.

68. Omnes anime celestes in primo intellectu vnum sunt.

69. Racionabile est secundum philosophiam omnem seriem animalem in proprio beatificari intellectu, quod tamen non, assertiue, sed probabiliter dictum sit.

70. Cum tres fuerint, qui dicerent omnis esse vnum, Zenophanes, Parmenides, et Melissus, dicebit qui diligenter eorum dicta perscrutabitur, Zenophanis unum illud esse, quod est simpliciter vnum. vnum Parmenidis non vnum absolute, vt creditur, sed ens vnum. vnum Melissi esse vnum habens ad vnum Zenophanis extremalem correspondenciam.

71. Empedocles per litem et amiciciam in anima nichil aliud intelligit, quam potenciam sursum ductiuam et deorum ductiuam in quas ego credo proporcionari in sciencia Sephirot eternitati et decori.

[32] Conclusiones in Theologia numero XXIX. secundum opinionem propriam a communi modo dicendi Theologorum satis diverse.

1. Qui dixerit accidens existere non posse, nisi inexistat, Eucharistie poterit sacramentum tenere, eciam tenendo panis substanciam non remanere, vt tenet communis via.

2. Si teneatur communis via de possibilitate suppositacionis in respectu ad quantumque creaturam, dico, quod sine conversione panis in corpus Christi vel paneitatis annichilatione potest fieri, vt in altari sit corpus Christi secundum veritatem sacramenti Eucharistie, quod sit dictum loquendo de possibili, non de sic esse.

3. Ideales rerum formalesque rationes effectiue a deo in prima creata mente formaliter primo reperiri, cum theologica veritate tenemus.

Correlarium. vbi idee sunt idealiter, ibi non sunt formaliter, vbi sunt formaliter, ibi non sunt idealiter.

4. Si ponamus Deum cognoscere creaturas, vt obiectum secundarium sue intuicionis, vt communiter ponitur, dico, quod pater prius producit verbum, quam creatura cognoscat.

5. Attributales perfectiones nec in Deo, nec secundum se quiditatiue sumpta dicunt diversas raciones in recto, et principaliter diffinibiles, vel descriptibiles.

6. Intuitus divine cognitionis ad creaturas tanquam ad obiecta primaria vel secundaria formaliter non terminatur, vt dicit communis scola theologorum, sed se tantum, et nichil aliud a se intuens primarie nec secondarie.

Correlarium. Non est aliqua multitudo intellectorum in Deo nec creature, ut intellecte ponunt in numerum cum divina essentia vt intellecta, sed est penitus vnum simplicissimum intellectum.

7. Tria transcendentia in quibus consistit imago, non dicunt diversas rationes in recto, et principaliter diffinibiles vel descriptibiles.

8. Cristus non veraciter, et quantum ad realem presentiam descendit ad inferos, vt ponit Thomas et communis via, sed solum quoad effectum.

9. Licet ita michi videatur probabile, non est tamen pertinaciter asserendum, quod anima christi per alium modum nobis ignotum non potuerit in infernum descendere.

10. Illa verba, Hoc est corpus, etc., que in consecracione dicuntur, materialiter tenentur non significatiue.

11. Si teneatur communis via, quod actu intellectus attingatur Deus, dico duas sequentes conclusiones, quarum haec est prima, quod videntes verbum eo actu, quo essenciam diuninam attingunt, creaturas non attingunt nisi eminenter aequipollenter ad formalem cognitionem, equipollencia non actus, sed obiecti.

12. Beati duplicem habent cognicionem de creaturis eas formaliter attingentem, quarum altera illatiue est ex ea qua verbum attingunt, altera secundum quam in re creata creaturam contemplantur.

13. Non assentior communi sentencie theologorum dicentium, posse Deum quamlibet naturam suppositare, sed de rationali tantum hoc concedo.

14. Nec crux Cristi, nec ulla imago, adoranda est adoracione latrie, eciam eo modo quo ponit Thomas.

15. Si non peccasset Adam, Deus fuisset incarnatus, sed non crucificatus.

16. In quo lumine Iohannes Apocalipsim vidit, in eo apocalipsim non intellexit.

17. Primum peccatum angeli fuit peccatum ommissionis, secundum peccatum luxurie, tertium peccatum superbie.

18. Dico probabiliter, et nisi esset communis modus dicendi Theologorum, in oppositum firmiter assererem: assero tamen hoc dictum in se esse probabile, id est, quod sicut nullus opinatur aliquid ita esse precise, quia vult sic opinari, ita nullus credit aliquid esse verum precise, qula vult credere id esse verum.

Correlarium. Non est in potestate libera hominis credere articulum fidei esse verum, quando placet, et credere eum esse falsum, quando sibi placet.

19. Nisi essent dicta sanctorum, que in manifesto sui sermonis videntur dicere oppositum, firmiter assererem hanc, et sequentem conclusionem, essere tamen eas probabiles esse et defendi posse rationabiliter, quarum prima est, quod peccatum mortale in se est malum finitum.

20. Secunda est, quod peccato mortali finiti temporis non debetur pena infinita secundum tempus, sed finita tantum.

21. Non omnis voluntas Dei beneplaciti est efficax.

22. Dictum apostoli dicentis, Deus vult omnes homines salus fieri, positiue de voluntate beneplaciti antecedente intelligenda est.

23. Voluntas antecedens sic potest describi. Voluntas Dei antecedens est illa, que Deus dat alicui naturalia vel antecedencia, quibus potest aliquid consequi, cui Deus paratus est coagere si alius velit, nec sibi contrarium manifestabit cum precepto vel consilio exequendi, permittens eum libere velle agere ad consequutionem sue salutis.

24. Tenendo communem viam Theologorum, quod felicitas sit in intellectu vel in voluntate, dico duas conclusiones, quarum prima est hec: Quod intellectus ad felicitatem non perueniret nisi esset actus voluntatis, qui in hoc est ipso actu intellectus pocior.

25. Secunda conclusio est hec. Licet actus intellectus formaliter felicitantis attingat obiecti essenciam, tamen quod actus suus circa ilium actus sit felicitatis, formaliter habet ab actu voluntatis.

26. Persone in divinis numero distinguuntur.

27. Personalitates in divinis sunt primo diverse.

28. Theologice loquendo, dico, quod in aevo non est successio formaliter intrinseca continuatiua, sed bene terminatiua, secundum phiiosophos tamen aliter dicerem.

29. Racionabilius est credere Origenem esse saluum, quam credere ipsum esse damnatum.

[33] Conclusiones secundum propriam opinionem numero LXII. in doctrinam Platonis, de qua pauca hic adducuntur, quia prima paradoxa conclusio totam sibi assumit Platonis doctrinam discutiendam.

1. Per numeros triplares, quas a Platone in Timeo ponuntur in triangulo animam significante, admonemur quousque in formis numerandis sit progrediendum per naturam illius, quod est prima forma formans. Per numeros vero duplares ibidem positos admonemur, quatenus positis duobus extremis terminis coordinanda sunt media per naturam eius, quod est medium in universo.

2. Cum queritur a Platone, an ad exemplar genitum an ingenitum factum sit mundus, nichil aliud queritur, nisi an ad animales raciones, an ad ideas intellectuales.

3. Qui noverit modum illuminacionis superiorum super media, intelligat idem significare et Platonicos per congregationem animarum in monte Ida, et Hebreos per congregacionem in monte Synao in auditione legis.

4. Qui sciverit racionem cause presupponere rationem perfecti, intelliget iuxta platonicam doctrinam, quare dixerit Pherecides, non prius Iouem mundum fabricasse, quam in amorem fuerit transformatus.

5. Empedocles per spheram intelligibilem a Venere contentam, nichil aliud intelligit, quam mundum archetypum ab ordine intra ea manentia prime prouidencie contentum.

6. Ideo amor ab Orpheo sine oculis dicitur, quia est supra intellectum.

7. Cum dicit Plato in Timaeo, in medio mundi positam animam, quicquid dicant ceteri Platonici, ego per medium Lunam intelligo.

8. Infra habitum terminati entis, recte quinque illa Platonis pro transcendentibus ponuntur: Ens, Idem, Alterum, Status, et Motus.

9. Platonice loquendo de anima, dico animam vivere cum Saturno vitam contemplatiuam, cum Joue politicam et practicam, cum Marte irascibilem et ambiciosam, cum Venere concupiscibilem et voluptuosam, cum Mercurio vegetalem cum stupido sensu.

10. Ex precedenti conclusione habetur, que sit virga Mercurii soporifera.

11. Prima septenerius vite humane est sub Mercurio, secundus sub Venere, tercius sub Marte, Quartus sub Ioue, quintus sub Saturno, et reliqui septenarii secundum eum, qui fuerit predominatus in precedentibus.

12. Predictis vitis cooperantur Sol et Luna, ut cause universales, et per appropriationem, Luna Mercuno et Saturno, Sol Veneri et Marti, simul uterque Ioui.

13. Si Syriani theologiam sequamur, racionabile est ecciesiastice hierarchie sacerdotes in celestia hierarchia anagogice virtutibus proporcionari.

14. Cum Platonem audimus Palladem et amorem philosophos deos vocantem, ita intelligemus, ut amor sit philosophus ratione vie, Pallas racione termini.

15. Per extremorum et medii racionem, cognoscere possumus conuenienter universi gradus sic in quinque posse dividi. Insuper ens, vere ens, non vere non ens, vere non ens.

16. Per ipsum tale, vere tale, semper tale, in Platonis doctrina debemus intelligere proprietatem intellectus, anime, et primorum corporum.

17. Si Syriani doctrinam sequamur, conueniens est per unitatem totalis, intellectualis, que et trifariam diniditur, in substancialem, potencialem, et operatiuam, ponere trinarium intelleccionis, parcialis scilicet participate et imaginarie.

18. Quidquid dicant ceteri Platonici de racionalis anime parcium distinctione assero ego, si noun id est racionalem partem, in dianoian et aisJhsin dividamus, eandem partem ut phantasie coniungitur doxasticon dici, ut intellectui logisticon, ut sibi ipsi.

19. Possibile est ut pars racionalis anime nostre, quam secundum peripateticos possibilem intellectum voco, ad hoc perueniet, ut sine coniunctione ad phantasmata discurret et operetur.

20. Perfectius et verius reperitur pluchritudo in intelligibilibus, quam in sensibus.

21. Cum dicit Plato, amorem natum ex congressu Panis et Pori in ortis Iouis, in natalibus Veneris diis discumbentibus, nichil aliud intelligit, quam in angeli mente tunc primum amorem, id est desiderium pluchritudinis esse natum, cum in eo idearum splendor imperfectior tamen refulsti.

22. Amor de quo in Symposio loquiritur Plato, in deo nullo modo esse potest.

23. Per duplicem Venerem, de quo in Symposio Platonis, nichil aliud intelligere debemus, quam duplicem pulchritudinem, sensibilem et intellectualem.

24. Pulchritudo est in Deo per causam, in totali intellectu vere essencialiter totaliter, in particulari intellectu vere parcialiter essencialiter, in anima racionali vere participaliter, in visibilibus celi accidentalibus imaginarie parcialiter essencialiter, in substancialibus qualitatibus visibilibus imaginarie parcialiter essencialiter, in quantitatibus imaginarie participaliter.

27. Cum dicit Plato, Omne quod fit a causa fierit, referendum est per se ad per se, et per accidens ad per accidens.

28. Cum dixit Plato in Timeo, ex individua dividuaque substancia conflatam animam, per individuam substanciam animalem intellectum significauit, per dividuam animalem rationem.

29. Non est credendum in doctrina Platonis animam quicquam intelligere per inspectionem ad ideas, nisi cum paruenit ad illum statum, qui est supremus gradus contemplatiue perfectionis.

Correlarium. Errant qui credunt secundum Platonem, quod ea, que nos quotidie cognoscimus et intellegimus, in idearum lumine cognoscamus.

30. Modus cognoscendi per ideas est ille, cuius dixit Plato in Timmeo paucos homines esse participes, sed bene deos omnes.

31. Exponere in Fabula Cricie per quinque partus, quinque formas corporis, omnino est inconueniens.

32. Per aliam vitam in Epinomide intelligere debemus connexionem partis cum suo toto, et credo idem esse, quod apud Cabalistas dicitur seculum venturum.

33. Qualiter verum sit, quod in Epinomide dicitur, Arithmeticam scienciam inter omnes speculatinas maxime facere ad felicitatem, intelligi potest per conclusiones nostras de mathematicis.

34. Per celum in Epinomide, quod dicit Plato, esse nobis causam omnium bonorum, non ideam celi, sed ipsum celum, quod celeste animal intelligere debemus.

35. Per necessitatis regnum in Symposio Platonis, nichil aliud intelligere debemus quam superabundanciam nature alterius supra naturam eiusdem, et infiniti supra terminum.

36. Per demonstrationem Platonis in Phedro de anime immortalitate, nec de nostris animis, ut Proclus, Hermias, et Syrianus credunt, nec de omni anima, ut Plotinus et Numenius, nec de mundi tantum anima, ut Poseidonius, sed de celesti qualibet anima probatur, et concluditur immortalitas.

37. Tempus essencialiter est in incorporeis, participatine in corporeis.

38. Tempus, ubi habet esse essenciale, habet esse totaliter extra animam.

39. Tempus habet ab anima suum esse participatum, a prima quidem anima per modum effectiue causalitatis, ut ultima vero per modum obiectiue consequutionis.

40. Motus primi celi, et universaliter, quilibet motus eius localis, siue alteracionis, secundario et per accidens tempore mensuratur.

41. Licet natura intellectualis simul omnia intelligat, non tamen hoc est per virtualem et unitiuam continenciam, sed per mutuam penetracionem formarum, et indissociatam concatenacionem totius esse participati, id est, formalis.

42. Per demonstracionem Platonis in Phedro de immortalitate anime, firmius demonstratur eternitas mundi, quam per ullam racionem Aristotelis in VIII. Physicorum.

43. Cur homo non possit non videri si sit presens, a recte disposito in potencia visiua, demon autem tunc solum videatur, cum vult videri, ex modo quo unusquisque eorum videtur haberi potest.

44. Sicut et videtur et auditur homo ab homine, per motionem sensus ad extra, ita et videtur et auditur demon ab homine et demone per motionem sensus ad intra.

45. Sensus nature, quam ponunt Alchindus, Bacon, Guillielmus Parisiensis, et quidem alii, maxime autem omnes Magi, nichil est aliud quam sensus vehiculi, quam ponunt Platonici.

46. Cum dicit Plato, neminem nisi inuitum peccare, nichil aluid intelligitur, quam illud quod Thomas tenet, scilicet, non posse esse peccatum in voluntate, nisi sit defectus in racione.

47. Prouidentia est statuitiua in Deo, ordinatiua in intelligencia, executiua in anima, denunciatiua in celo, terminatiua in toto universo.

48. Non solum per dicta in Epimenide et Philebo a Platone, in quibus dialogis expresse ponit Plato felicitatem in contemplacione, sed per dicta in Phedro de furore amatorio, constat secundum Platonem non esse felicitatem in actu amoris, quia furor non est felicitas, sed impetus et estrum concitans, urgens et impellens ad felicitatem.

49. Ex eo nomine, que dei nominant amorem, patet diligenter advertenti, quod in actu amoris non est felicitas.

50. Ista propositio in Phedro. Omnia anima tocius inanimati curam habet simpliciter de quacunque vere anima, intelligenda est.

51. Ex dicto illo Platonis in Phedro, quod nisi anima hominis ea, que vere sunt intuita esset, in hoc animal non venisset, si recte intelligatur, quod opinio Plotini ponens transmigrationem animarum in bruta, non est ad mentem Platonis.

52. Ex oratione Socratis in Phedro ad Pana, habetur complete opinio Platonis de felicitate.

53. Opinio Cratili de nominibus ita est intelligenda, non quod talia sint nomina, sed quod talia esse debent, si sint recta.

54. Ideo dixit Socrates in Cratilo se somniare circa ideas, quia ideis non utimur in hoc statu, sed earum imaginibus proximis vel secondariis.

55. Per unum in Sophiste intellige unum in alteritate.

56. Dictum illud in Sophiste, Qui unum non dicit, nichil dicit, illud quod ab Aristotele dicitur, Qui unum non intelligit, nichil intelligit.

57. Dictum illud Platonis in Sophiste de simulachris, que dicit demonica machinacione conficta, et si multis aliis modis possit verificari: conueniens tamen est exponere per hoc, quod illa ut gradum medium in entitate tenent, demonico ordine proportionantur.

58. Venatio illa Socratis, de qua in Protagora, conuenienter per sex gradus potest sic distribui, ut prima sit esse materie extrinsece, Secundus esse particulare immateriale, Tertius esse universale, Quartus esse racionale, Quintus esse particulare intellectuale, Sextus esse totale intellectuale. In septimo tanquam in sabbato, cessandum est a venacione.

59. Qui dicitur in Euthidemo, non in habitu, sed actu consistere felicitatem, intelligo de actu reflexo.

60. Per id quod in Lachete dicitur, Quorumcunque est sciencia, non esse aliam eorundam ut preteritorum, aliam ut presentium, aut aliam ut futurorum, illud potest intelligi tritum apud peripateticos, non esse scienciam nisi universalium.

61. Dictum illud Platonis in Gorgia, Si orator scit iusta, est iustus, dico absoluta secundum se non, ut ad hominem tantum posse saluari, si unum ab alio esse intelligamus non formaliter, sed illatiue.

62. Licet ratio Platonis in Phedone per viam contrariorum absolute non concludat, expositis tamen a Cebete ad hominem, aliquid concludit.

[34] Conclusiones secundum opinionem propriam in doctrina Albucaten Auenan, qui dicitur auctor De Causis, numero X.

1. Cum dixit Abucaten Auenam, animam esse supra tempus, intelligendum est de anima absoluta secundum substanciam, prescindendo ab omni operacione, que competit ei in quantum est anima.

2. Cum dicit Abucaten, omnis anima nobilis tres habet operaciones, divinam, intellectualem, et animalem, ita est intelligendum, quod primam habeat per imaginem proporcionalitatis, secundam per formalitatem participationis, terciam per proprietatem essencialitatis.

3. Cum dixit Abucaten, Omnem causam primariam plus influere, per plus intelliges eminenciam modi causandi, et intimitatem eius quod in re producitur.

4. Quamuis dicat Abucaten, quod esse quod est primum creatum est super intelligenciam, non credas tamen illud secundum hipostasim esse distinctum ab intelligencia.

5. Cum dixit Abucaten, causam primam superiorem esse omni narracione, non tam propter id habet veritatem, quod prio affert, quia scilicet causam ante se non habet, quam propter id quod secundario innuit, quia omne intelligibile unialiter antecedit.

6. Quod dicit Abucaten, intelligenciam esse substanciam, que non dividitur, maxime est verum, per indiscretam in ea intelligibilium ad inuicem penetracionem.

7. Ex precedenti conclusione potest haberi, quomodo intelligendum est dictum Abucaten, quod omnis intelligencia est plena formis.

8. Per ultinam proposicionem Abucaten possumus intelligere, quid sibi velit illa divisio, quam fecit Plato in principio tractatus Timei, et possumus scire, quod sub ea non comprehenditur anima, nisi per viam extremalis combinacionis.

9. Ex antepenultima proposicione Abucaten colligi potest, quod declinare plus ad sensum quam ad intellectum, non est anime ut anima est, sed ut cadens est.

10. Cum dicit Abucaten intelligenciam, ut diuma, est regere res, intelligendum est de regirnine statuitiuo, non ordinatiuo, qui Si competit, ut intelligencia est.

[35] Conclusiones de mathematicis secundum opinionem propriam, numero LXXXV.

1. Mathematice non sunt vere scientie.

2. Si felicitas sit in speculatiua perfectione, mathematice non faciunt ad felicitatem.

3. Mathematice sciencie non sunt propter se, sed ut via ad alias sciencias querenda.

4. Sicut subiecta mathematicorum, si absolute accipiantur, intellectum nihil perficiunt, ita si ut (imagines) accipiantur superiorum, immediate nos ad intelligibilium speculationem manu ducunt.

5. Sicut dictum Aristotelis de antiquis dicentis, quod ideo errarunt in physica contemplatione, quia mathematice res physicas tractarunt, verum esset, si illi materialiter mathematica non formaliter accipissent, ita est verissimum modernos, qui de naturalibus mathematice disputant, naturalis philosophie fundamenta destruere.

6. Nichil magis nociuum theologo, quam frequens et assidua in mathematicis Euclidis exercitacio.

7. Sicut medicina mouet spiritus principaliter, ut regunt corpus, ita musica mouet spiritus, ut seruiunt anime.

8. Medicina sanat animam per corpus, musica autem corpus per animam.

9. Per arithmeticam non materialem, sed formalem, habetur optima via ad propheciam naturalem.

10. Joachim in propheciis suis alia via non processet, quam per numeros formales.

11. Per numeros habetur via ad omnia scibilis inuestigationem et intellectionem, ad cuius conclusionis verificationem polliceor se ad infrascriptas LXXIIII questiones per viam numerorum responsurum.

[36] Questiones ad quas pollicetur se per numeros responsurum.

1. Utrum sit Deus.

2. Utrum sit infinitus.

3. Utrum sit causa omnium rerum.

4. Utrum sit simplicissimus.

5. Utrum sit intelligens.

6. Quomodo Deus intelligat.

7. An sit dare naturam superiorem natura intellectuali.

8. An esse quiditatiuum rei sit intimius esse quod habet res.

9. Quid de humanitate in sua precisissima abstraccione possit predicari, et quid non.

10. Quomodo elementa sint in celo.

11. Quis modus habeat teneri in inuestigacione uniuscuiusque scibilis.

12. Utrum supra naturam rerum corporalium sit dare naturam rationalem incorpoream.

13. Utrum supra naturam racionalem sit dare naturam intellectualem.

14. Utrum inter naturam racionalem et intellectualem sit aliqua natura media.

15. Utrum inter naturam intellectualem et Deum sit aliqua natura media.

16. Utrum in aliqua natura contradictoria se compaciuntur.

17. Utrum in aliqua natura coincidant contradictoria.

18. Quis numerus annorum sit naturaliter debitum vite boni hominis.

19. Quis sit numerus annorum naturaliter debitum vite mali hominis.

20. Quot sint gradus principales naturanim universi.

21. Utrum natura corporea, ut talis, sit actiua, vel tantum sit passiua.

22. Quid dicat corpus.

23. Utrum sint in materia dimensiones interminate.

24. Utrum sit melius Deum causare res, quam non causare.

25. Utrum creatio rerum ad extra, procedat necessario a divina essencia in tribus personis hypostatizata.

26. Utrum inter causam et causatum necessario mediet aliquid.

27. Utrum recte multitudo scibilium ad decem predicamentorum numerum sit reducta.

28. Que sit differencia inter modum intelligendi angelorum, et animarum racionalium.

29. Que sit differencia inter modum intelligendi Dei et angelorum.

30. Utrum natura angelica sit quodammodo omnia.

31. Utrum natura racionalis sit quodammodo omnia.

32. Utrum possint esse plures dei.

33. Utrum datur infinitum in natura.

34. Quomodo differat infinitas, quam theologi attribuunt Deo ab illa, quam dicunt philosophi impossibile est dari.

35. Utrum Deus sit omnis in omnibus.

36. Quomodo differat esse creaturarum ab esse dei.

37. Que pertineant ad considerationem theologi.

38. Quando futura sit seculi consumatio.

39. Quis et qualia erit rerum status in seculi consumacione.

40. Que opinio verior de trinitate, Arii, Sabelli, Eucliph, aut fidei catholice.

41. Utrum forme sensibiles sint intelligibiliter in angelo.

42. Utrum in angelo sit aliud quam intelligens intelleccio, et intellectum.

43. Utrum hec in angelo realiter, an ratione distinguitur.

44. Utrum sit eadem natura mouentis et moti motu physico.

45. Utrum sit dare aliquid quod secundum suam naturam sit pura potencia, quam philosophi vocant materiam primam.

46. Utrum mediata vel immediata, et quomodo, materia prima dependeat a Deo.

47. Utrum omne, quod est infra Deum, sit compositum ex actu et potencia.

48. Utrum sit materia eiusdem racionis in omnibus.

49. Utrum aliqua res creata possit esse immunis ab imperfectione.

50. Que nature sint apte felicitati.

51. Utrum felicitas consistat in intellectu, an in voluntate.

52. Utrum quantitas sit per se vel participatiue visibilis.

53. Utrum natura intellectualis sit Deo semper unita.

54. Utrum in natura intellectuali pius sit imperfeccionis, quam perfeccionis.

55. Cuius nature proprie sit vera nobilitas.

56. Utrum anime conueniat modus sciencie per viam numerorum.

57. Quis sit primus modus predicandi per se.

58. Quis sit secundus modus predicandi per se.

59. Utrum diffinicio investigatur per demonstrationem.

60. Quare solum de inherencia passionis ad subiectum habetur sciencia.

61. Utrum anima racionalis sit materialis.

62. Utrum sit incorruptibilis.

63. Utrum universaliter intelligat.

64. Utrum sicut est dare mundum sensibilem, ita sit dare mundum intelligibilem.

65. Utrum sit maior vel minor numerus separatarum specierum, quam materialium.

66. Quare in opere secunde diei non est dictum, Et vidit Deus quoniam bonum.

67. Quare sexta numeracio homo dicitur.

68. Quare sex diebus dicitur Deus omnia perfecisse.

69. Quid significet Deum septima die quieuisse.

70. Utrum distinguetur irascibilis a concupiscibili.

71. Que sit distinccio inter potenciam anime cognoscitiue.

72. Cur homines naturaliter appetant victoriam.

73. Cur naturalis sit homini modus cognoscendi per racionem phantasie coniunctam.

74. Utrum in celo sint descripta et significata omnia cuilibet scienti legere.

[37] Conclusiones numero XV secundum propriam opinionem de intelligencia dictorum Zoroastris et expositorum eius Chaldeorum.

1. Quod dicut interpretes chaldei super primum dictum Zoroastris de scala a tartaro ad primum ignem, nichil aliud significat, quam seriem naturarum universi a non gradu materie ad eum, qui est super omnem gradum graduate potensum.

2. Ibidem dico, interpretes nichil aliud per virtutes mysteriales intelligere, quam naturalem magiam.

3. Quod dicunt interpretes super dictum secundum Zoroastris de duplici aëre, aqua, et terra, nichil aliud sibi vult, nisi quodlibet elementum, quod potest dividi per purum et impurum, habere habitatores racionales et irracionales, quod vero purum est tantum, rationales tantum.

4. Ibidem per radices terre nichil aliud intelligere possunt, quam vitam vegetalem, conuenienter addicta Empedoclis, qui ponit transanimacionem eciam in plantis.

5. Ex dicto illo Zoroastris, Ha ha hos, terra deflet usque ad filios, sequendo expositionem Osie Chaldei, expressam habemus veritatem de peccato originali.

6. Dicta interpretum Chaldeorum super XI. aphorismo de duplice ebriacione Bachi et Sileni, perfecte intelligentur per dicta Cabalistarum de duplici vino.

7. Que dicunt interpretes super XIV. aphorismo, perfecte intelligentur per ea, que dicunt Cabaliste de morte osculi.

8. Magi in XVII. aphorismo nichil aliud intelligunt per triplex indumentum, ex lino, panno et pellibus, quam triplex anime habitaculum, celeste, spirituale, et terrenum.

9. Poteris ex precedenti conclusione aliquid intelligere de pelliceis tunicis, quas sibi fecit Adam, et de pellibus, que erant in tabernaculo.

10. Per canem nichil aliud intelligit Zoroaster, quam partem irracionalem anime et proporcionalia, quod ita esse nidebit, qui diligenter dicta omnia expositorum consideraverit, qui et ipis sicut et Zoroaster enigmatice loquuntur.

11. Dictum illud Zoroastris, nec exeas cum transit lictor, perfecte intelligitur per illud Exodi, quando sunt prohibiti Israhelite exire domos suas in transito angeli interficientis primogenita egyptiorum.

12. Per Syrenam apud Zoroastrem nichil aliud intelligere, quam partem anime rationalem.

13. Per puerum apud interpretes nichil aliud inteilige, quam intellectus.

14. Per dictum illud Zoroastris, ad huc tres dies sacrificabis, et non ultra, apparuit muchi per arithmeticam superioris merchiaue illos computandi dies esse, in eo dicto expresse predictum aduentum Christi.

15. Quid sit intelligendum per capras apud Zoroastrem, intelliget qui legerit in libro Bair, que sit affinitas capris et que agnis cum spiritibus.

[38] Conclusiones Magice numero XXVI secundum opinionem propriam.

1. Tota Magia, que in usu est apud modernos, et quem merito exterminat ecclesia, nullam habet firmitatem, nullum fundamentum, nullam veritatem, quia pendet ex manu hostium prime veritatis, potestatum harum tenebrarum, que tenebras falsitatis, male dispositis intellectibus obfundunt.

2. Magia naturalis licita est, et non prohibita, et de huius scientie universalibus theoricis fundamentis pono infrascriptas conclusiones secundum propriam opinionem.

3. Magia est pars practica sciencie naturalis.

4. Ex ista conclusione et conclusione paradoxa dogmatizante XLVII. sequitur, quod magia sit nobilissima pars scientie naturalis.

5. Nulla est virtus in celo et in terra seminaliter et separata, quam et actuare et unire magus non possit.

6. Quodcumque fiat opus mirabile, siue sit magicum, siue cabalisticum, siue cuiuscunque alterius generis, principatissime referendum est in Deum gloriosum et benedictum, cuius gracia supercelestes mirabilium virtutum aquas super contemplatiuos homines bone voluntatis quotidie pluit liberaliter.

7. Non potuerunt opera Cristi vel per viam magie, vel per viam Cabale fieri.

8. Miracula Cristi non racione rei facte, sed racione modi faciendi sue divinitatis argumentum certissimum sunt.

9. Nulla est sciencia, que nos magis certificet de divinitate Cristi, quam magia et cabala.

10. Quod magus homo facit per artem, fecit natura naturaliter faciendo hominem.

11. Mirabilia artis magice non sunt nisi per unionem et actuacionem eorum, que seminaliter et separate sunt in natura.

12. Forma totius magice virtutis est ab anima hominis stante et non cadente.

13. Magicam operari non est aliud quam maritare mundum.

14. Si qua est natura immediata nobis, que sit vel simpliciter, vel saltem ut multum racionaliter racionalis, magicam habet in summo, et eius participacione potest in hominibus esse perfeccior.

15. Nulla potest esse operatio magica alicuius efficacie, nisi annexu habeat opus cabale explicatum, vel implicitum.

16. Illa natura, que est Orizon temporis et eternitatis propria est Mago, sed infra eum.

17. Illius nature, que est Orizon temporis et eternitatis propria est Magia, inde est petenda per modos debitos, notos sapientibus.

18. Illius natura, que est Orizon eternitatis temporalis, est Mago proxima, sed super eum et ei propira est cabala.

19. Ideo voces et verba in magico opere afficienciam habent, quia illud in quo primum magicam exercet natura, vox est Dei.

20. Quelibet vox virtutes habet in magia, in quantum Dei voce formatur.

21. Non significatiue voces plus possunt in magia, quam significatiue, et racionem conclusionis intelligere potest, qui est profundus ex precedenti conclusione.

22. Nulla nomina ut significatiua, et inquantum nomina sunt, singula et per se sumpta, in magico opere virtutem habere possunt, nisi sint hebraica, vel inde proxime deriuata.

23. Quilibet numerus preter ternarium et denarium sunt materiales in magia, isti formales sunt, et in magica arithmetica sunt numeri numerorum.

24 Ex secretioris philosophie principiis necesse est confiteri, plus posse caracteres et figuras in opere magico, quam possit quecunque qualitas materialis.

25. Sicut caracteres sunt proprii opere magico, ita numeri sunt proprii operi cabale, medio existente inter utrosque, et appropriabili per declinacionem ad extrema usu litterarum.

26. Sicut per primi agentis influxum, si sit specialis et immediatus, fit aliquid quod non attingitur per mediacionem causarum, ita per opus cabale, si sit pura Cabala et immediata, fit aliquid, ad quod nulla Magia attingit.

[39] Conclusiones numero XXXI secundum propriam opinionem de modo intelligendi hymnos Orphei secundum Magiam, id est, secretam divinarum rerum naturaliumque sapientiam a me primum in eis repertam.

1. Sicut secretam magiam a nobis primum ex Orphei hymnis elicitam, fas non est in publicum explicare, ita nutu quodam ut in infrascriptis fiet conclusionibus eam per aphorismorum capita demonstrasse utile erit ad excitandas contemplatiuorum mentes.

2. Nichil efficientius hymnis Orphei in naturali Magia, si debita musica, animi intencio, et cetere circumstancie, que norunt sapientes, fuerint adhibite.

3. Nomina deorum, quod Orpheus canit, non decipientibus demonum, a quibus malum et non bonum prouenit, sed naturalium virtutum, divinarumque sunt nomina, et vero Deo in utilitatem maxime hominis.

4. Sicut hymni Dauid operi Cabale mirabiliter deserniunt, ita hymni Orphei opere vere licite et naturalis Magie.

5. Tantus est numerus hymnorum Orphei, quantus est numerus cum quo Deus triplex creauit seculum, sub quaternarii pythagorici forma numeratus.

6. Quaruncunque virtutum naturalium vel divinarum eadem est proprietatis analogia, idem eciam nomen, idem hymnus, idem opus, seruata proporcione, et qui temptauent exponere, videbit correspondenciam.

7. Qui nescierit perfecte sensibilies proprietates per viam secrete analogie intellectualizare, nichil ex hymnis Orphei sanum intelliget.

8. Qui profunde et intellectualiter divisionem unitatis Veneres in trinitatem Graciarum, et unitatis fatalis, in trinitatem Parcarum, et unitatis Saturni in trinitatem Iouis, Neptuni et Plutonis inteflexerit, videbit, modum debito procedenti in Orphica theologia.

9. Idem sunt Curetes apud Orpheum et potestates apud Dionysium.

10. Qui precedentis conclusionis opus attentauerit, adhibeat opus Cabale secundum apropriata timori Isaac.

11. Frustra Palemonem et Leucotheam adibit, qui Nereum non attraxent, nec Nereum attrahat, qui circa primariam animalem trinitatem operatus non fuerit.

12. Per cotonarium numerum hymnorum maritimorum, corporalis nature nobis proprietates designatur.

13. Idem est Typhon apud Orpheum, et Zemael in Cabala.

14. Si quis in opera precedentis conclusionis intellectualiter operabitum, per meridiem ligabit septentrionem, si vero mundialiter per totum operabitur, iudicium sibi operabitur.

15. Idem est nox apud Orpheum et Ensoph in Cabala.

16. Ex precedenti conclusione potest quis rectius exponere, quam exponat Proclus, quid sibi velit illud dictum theologi inducentis opificem mundi, noctem consulentem de opificio mundano.

17. Ex eiusdem dictis potest intelligi, cur in Symposios Diotima Poros, consilii filius, et Ihjesus in sacris litteris angelus magni consilii nominatur.

18. Anima aquea, ut inferiora generat, superiora contemplatur, in seipsa se sistit, triplici hymno, Maris, Neptuni, et Oceani ab Orpheo decantatur.

19. Nichil habebit firmum in opere, qui Vestam non antraxerit.

20. Per septenarium hymnorum paterne menti attributorum, Protogoni, Palladis, Saturni, Veneris, Rhee, Legis, Bacchi, potest intelligens et profundus contemplator de seculi consumatione aliquid coniectare.

21. Opus precedentium hymnorum nullum est sine opere Cabale, cuius est proprium practicare omnem quantitatem formalem, continuam et discretam.

22. Qui heroas in duplices non diviserit, natiuos et aduenticios, saepe errabit.

23. Qui Apollinem adibit, mediabit opus per Bachum triethericum, et consumabit per nomen inffabile.

24. Non inebriabitur per aliquem Bacchum, qui sue Muse prius copulatus non fuerit.

25. Per quaternarium hymnorum prime forme mundane attributorum sui formabilis nature nobis designatur.

26. Qui perfecte in animarn redierit, prime forme suam formam equaverit.

27. Qui precedentis conclusionis opus tentaverit, Iouem adibit tercium, ut niventem, non ut vivificantem.

28. Frustra adit naturam et Protheum, qui Pana non attraxerit.

29. Sicut post universalem animacionem est particularis animacio, ita post universalem prouidenciam est particularis prouidencia.

30. Ex precedenti conclusione sciri potest, cur Ouidius in execracione in Ibin, post quam inuocauit numen quod terram regit et aquam, terram inuocat et Neptunum.

31. Qui annotaverit diligenter dicta ab Aristotele in exposicione definicionis de anima, videbit cur Orpheus Palladi et Veneri vigilanciam attribuerit.

[40] Conclusiones Cabalistice numero LXXI, secundum opinionem propriam, ex ipsis Hebreorum sapientum fundamentis Cristianam Religionem maxime confirmantes.

1. Quicquid dicant ceteri Cabaliste, ego prima divisione scienciam Cabale in scienciam Sephiroth et Semot, tanquam in practicam et speculatiuam distinguerem.

2. Quicquid dicant alii cabaliste, ego partem specualatiuam Cabale quadruplicem divideram, correspondenter quadruplici particioni philosophie, quam ego solitus sum affere. Prima est scientia, quam ego voco alphabetarie reuolucionis, correspondentem parti philosophie, quam ego philosophiam catholicam voco. Secunda, tercia et quarta pars est triplex merchiaua, correspondentes triplici philosophie particularis, de divinis, de mediis, et sensibilibus naturis.

3. Sciencia, que est pars practica Cabale, practicat totam metaphysicam formalem et theologiam inferiorem.

4. Ensoph non est aliis numeracionibus connumeranda, quia est illarum numeracionum unitas abstracta et incommunicata, non unitas coordinata.

5. Quilibet hebreus Cabalista secundum principia et dicta sciencie Cabale, cogitur ineuitabiliter concedere de trinitate et qualibet persona divina, patre, filio, et spiritu sancto, illud precise sine addicione vel diminucione, aut variacione, quod ponit fides catholica cristianorum.

Correlarium. Non solum qui negat trinitatem, sed qui alio modo eam ponunt, quam ponat catholica ecclesia, sicut Arriani, sicut Sabelliani, et similes, redargui possunt manifeste, si admittantur principia cabale.

6. Tria magna Dei nomina quaternarii, que sunt in secretis Cabalistarum per mirabilem appropriacionem tribus personis trinitatis, ita debere attribui, ut nomen ìëù sit patris, Nomen ìéëùîä sit filii, ìëùåîä Nomen sit spiritus sancti, intelligere potest, qui in sciencia cabale fuerit profundus.

7. Nullus hebreus cabalista potest negare, quod nomen Jhesu, si eum secundum modum et principia Cabale interpretemur, hoc totum precise et nichil aliud signicat, id est, Deum, dei filium patrisque sapienciam per terciam divinitatis personam, que est ardentissimus amoris ignis, nature humane in unitate suppositi unitum.

8. Ex precedenti conclusione intelligi potest, cur dixit Paulus, datum esse Jhesu nomen, quod est super omne nomen, et cur in domine Jhesu dictum sit: omne genu flecti, celestium, terrestrium, et infernorum, quod eciam est maxime cabalisticum, et potest ex se intelligere, qui est profundus in Cabala.

9. Si qua est de nouissimis temporibus humana coniectura, inuestigare possumus per sacratissimam viam Cabale, futuram esse consumacionem seculi hinc ad annos quingentes, et quatuordecim, et dies vigintiquinque.

10. Illud quod apud Cabalistas dicitur äîëç, illud est sine dubio quod ab Orpheo Pallas, a Zoroastre materna mens, a Mercurio Dei filium, a Pythagora sapiencia, a Parmenide sphera intelligibilis nominatur.

11. Modus quo racionabiles anime per archangelum Deo sacrificantur, qui a Cabalistis non exprimitur, non est nisi per separacionem anime a corpore, non corporis ab anima nisi per accidens, ut contigit in morte osculi, de quo scribitur, praeciosa in conspectu domini mors sanctorum eius.

12. Non potest operari per puram Cabalam, qui non est racionaliter intellectualis.

13. Qui operatur in Cabala sine admixcione extranei, si diu erit in opere, morietur ex binsica, et si errabit in opere aut non purificatus accesserit, deuorabitur ab Azazele per proprietatem iudicii.

14. Per litteram Scin, que mediat in nomine Jhesu, significatur nobis cabalistice, quod tum perfecte quieuit tanquam in sua perfeccione mundus, cum Iod coniunctus est cum Vau, quod actum est in Cristo, qui fuit verus Dei filius et homo.

15. Per nomen Iod, he, vahu, he, quod est nomen ineffabile, quod dicunt Cabaliste, futurum esse nomen Messie, euidenter cognoscitur futurum eum Deum dei filium per spiritum sanctum hominem factum, et post eum ad perfectionem humani generis super homines paraclytum descensurum.

16. Ex mysterio trium literarum, que sunt in dictione Sciabat, id est úáù, possumus interpretari cabalistice tunc sabbatizare mundum, cum Dei filius fit homo, et ultimo futurum sabbatum, cum homines in Dei filium regenerabuntur.

17. Qui sciverit quid est vinum purissimum apud cabalistas, sciat cur dixerit Dauid, inebriabor a ubertate Domus tua, et quam ebrietatem dixerit antiquus vates Museus esse felicitatem, et quid significent tot Bacchi apud Orpheum.

18. Qui coniurixerit Astrologiam Cabale, videbit quod sabbatizare et quiescere conuenientius fit post Christum die dominico, quam die sabbati.

19. Si dictum illud prophete, Vendiderunt iustum argento, cabalistice exponamus, nichil aliud nobis significat, quam hoc scilicet, ut Deus redemptor venditus fuit argento.

20. Si interpretacionem suam adverterint Cabaliste super hoc diccione æà, que significat tunc, de trinitate mysterio multum illuminabuntur.

21. Qui coniurixerit dictum Cabalistarum dicentium, quod illa numeracio, que dicitur iustus et redemptor, dicitur eciam Ze, cum dicto Thalmudistarum dicentium, quod ita Isaac ibat, sicut Ze portans crucem suam, videbit illud, quod fuit in Isaac prefiguratum, fuit adimpletum in Cristo, qui fuit verus Deus venditus argento.

22. Per dicta Cabalistarum de rubedine Esau, et dictum illud, quod in libro Bresit Rhaba, quod Esau fuit rubeus, et rubeum eum ulciscetur, de quo dicitur, Quare rubeum vestimentum tuum, habetur expresse, quod Cristus de quo nostri doctores eundem textum exponunt, elle erit, qui ulcionem facit de virtutibus immundis.

23. Per illud dictum Hieremie, lacerauit verbum suum, secundum expositionem Cabalistarum habemus intelligere, quod Deum sanctum et benedictum lacerauit Deus pro peccatoribus.

24. Per responsionem Cabalistarum ad questionem, quare in libro numerorum coniuncta est particula mortis Marie, particula vitule ruffe, et per exposicionem eorum super eo in libro Zoar [Zohar] super eo textu: Et eius liuore sancti sumus, redarguuntur ineuitabiliter Hebrei dicentes, non fuisse conueniens, ut mors Cristi satisfaceret pro peccato humani generis.

25. Quillbet Cabalista habet concedere, quod Massias eos a captivitate Diabolica et non temporali erat liberaturum.

26. Quilibet Cabalista debet concedere ex dictis doctorum huius sciencie hoc manifeste dicentium, quod peccatum originale in aduentu Messie expiabitur.

28. Per dictionem et, úà, que bis ponitur in illo textu, In principio creauit Deus celum et terram, ego credo significari a Moyse creacionem nature intellectualis, et nature animalis, que naturali ordine precessit creacionem celi et terre.

29. Quod dicitur a Cabalistis, quod linea viridis gyrat universum, conuenientissime dicitur ad conclusionem ultimam, quam diximus ex mente Porphyrtii.

30. Necessario habent concedere cabaliste secundum sua principia, quod verus Messias futurus est talis, ut de eo vere dicatur, quod est Deus et Dei filius.

31. Cum audis cabalistas ponere in Thesua irformitatem, intellige informitatem per antecedenciam ad formalitatem non per priuacionem.

32. Si duplex aleph; quod est in textu, Non auferetur sceptrum, etc. coniunxerimus ad duplex aleph, quod est in textu, Deus possedit me ab inicio, et ad duplex aleph, quod est in textu, Terra autem erat inanis, per viam Cabale intelligemus, ibi Jacob de illo vero Messia locutum, qui fuit Iesus Nazarenus.

33. Per hanc diccionem ùéà que scribitur per Aleph, Iod et Scin, (et significatur virum), que Deo attribuitur, cum dicitur Vir belli, de trinitatis mysterio per viam Cabale perfectissime admonemur.

34. Per nomen àåä, id est quod tribus literis scribitur, he, vau, et aleph, quod nomen Deo propriissime attribuitur, et maxime conuenienter, non solum ad cabalistas, qui hoc expressen sepius dicunt, sed eciam ad theologiam Dionysii Areopagite, per viam Cabale trinitatis mysterium cum possibilitate incarnacionis nobis declaratur.

35. Si Deus in se ut infinitum, ut unum, et secundum se intelligatur, ut sic nichil intelligimus ab eo procedere, sed separacionem a rebus, et omnimodam sui in seipso clausionem, et extremam in remotissimo sue divinitatis recessu profundam ac solitariam retractionem, de eo intelligimus ipso penitissime in abysso suarum tenebrarum se contegente, et nullo modo in dilatacione ac profusione suarum bonitatum ac fontali splendoris se manifestante.

36. Ex precedenti conclusione intelligi potest, cur dicatur apud Cabalistas, quod Deus induit se decem vestimentis, quando creauit seculum.

37. Qui intellexerit in dextrali coordinatione subordinationem pietatis ad sapienciam, perfecte intelliget per viam Cabale, quomodo Abraam in die suo per rectam lineam vidit diem Cristi et gauisus est.

38. Effectus, qui sunt sequuti post mortem Cristi, debent conuincere quemlibet cabalistam, quod Jesus Nazarenus fuit verus messias.

39. Ex hac conclusione et trigesima superius posita sequitur, quod quilibet Cabalista habet concedere, quod interrogatus Iesus quis esset, rectissime respondit, dicens, Ego sum principium, qui loquor vobis.

40. Hoc habent ineuitabiliter concedere Cabaliste, quod verus Messias per aquam homines purgabit.

41. Sciri potest in Cabala per mysterium mem clausi, cur post se Cristus miserit paracletum.

42. Scitur per fundamenta Cabale, quod recte dixerit Iesus, Antequam nasceretur Abraam, ego sum.

43. Per mysterium duarum litterarum uau, et iod, scitur quomodo ipse Messias, ut Deus, fuit principium sui ipsisu ut homo.

44. Scitur ex Cabala per mysterium partis setentrionalis, cur iudicabit Deus seculum per ignem.

45. Scitur in Cabala apertissime, cur dei filius, cum aqua baptismi venerit, et spiritus sanctus cum igne.

46. Per eclipsacionem Solis, que accidit in morte Cristi, sciri potest secundum fundamenta cabale, quod tunc passus est filius Dei et verus messias.

47. Qui sciat proprietatem Aquilonis in cabala, sciet cur Sathan Cristo promisit regna mundi, si cadens eum adorasset.

48. Quicquid dicant ceteri cabaliste, ego decem spheras sic decem numeracionibus correspondere dico, ut edificio incipiendo, Iupiter sit quarte, Mars quinte, Sol sexte, Saturnus septime, Venus octaue, Mercurius none, Luna decime, cum supra edificium firmamentum tercia, primum mobile secunda, celum Empyreum prima.

49. Qui sciverit correspondenciam decem preceptorum ad prohibencia per coniunctionem veritatis astrologice cum veritate theologica, videbit ex fundamento nostro precedentis conclusionis, quicquid alii dicant cabaliste, primum preceptum prime numeracioni correspondere, secundum secunde, tertius tercie, quartum septime, quintum quarte, sextum quinte, septimum none, octauum octaue, nonum sexte, decimum decime.

50. Cum dicunt Cabaliste a septima et octaua petendos filios, ita dicas in marchiaue inferiori accipi, ut ab una petatur ut det, ab altera ne prohibeat. Et que det et que prohibeat potest intelligere ex precedentibus conclusionibus, qui fuerit intelligens in Astrologia et Cabala.

51. Sicut suit Luna plena in Salomone, ita fuit plenus Sol in vero Messia, qui fuit Iesus, et de correspondencia ad diminucionem in Sedechia potest quis coniectare, si profundat in Cabala.

52. Ex precedenti conclusione intelligi potest, cur Euangelista Mattheus in quatuordecim illis generacionibus ante Cristum quasdam dimiserit.

53. Cum fieri lucem nichil sit aliud quam participare lucem, conueniens est ualde illa cabalistarum exposicio, ut in li, fiat lux, per lucem speculum lucens intelligamus, et in ly. facta est lux, speculum non lucens.

54. Quoc dicunt Cabaliste, beatificandos nos in speculo lucente resposito sanctis in futuro seculo, idem sit precise sequendo fundamenta eorum, cum eo, quod nos dicimus beatificandos sanctos in filio.

55. Quod dicunt Cabaliste lumen repositum in septuplo lucere plus quam lumen relictum, mirabiliter conuenit arithmetice pythagorice.

56. Qui sciverit explicare quaternarium in denarium, habebit modum, si sit peritus cabale deducendi ex nomine ineffabili nomen LXXII. litterarum.

57. Per precedentem conclusionem potest intelligens in Arithmetica formali intelligere, quod operari per Scemamphoras [schemhamphoras] est est proprium racionali nature.

58. Reccius forent illud Becadmin, quod ponit glossa Chaldaica super dictionem Bresit, exponere sapientialibus ideis, quam de triginta duabus viis, ut dicunt alii Cabaliste, utrumque tamen est rectum in Cabala.

59. Qui profunde considerauit quadruplices rerum statum, primo unionis et stabilitate mansionis, secundo processionis, tercio reversionis, quarto beatifice reunionis, videbit literam beth cum prima littera; primum cum media, medium cum ultimis, ultima operari.

60. Ex precedenti conclusione potest contemplatiuus homo intelligere, cur lex Dei a beth littera incipit, de qua scribitur, quod est immaculata, quod erat cum eo cuncta componens, quod est convertens animas, quod facit dare fructum in tempore suo.

61. Per eandem conclusionem sciri potest, quod idem filius qui sapiencia patris, est qui omnia unit in patre, et per quem omnia facta sunt, et a quo omnia convertuntur, in qua demum li. sabbatizant omnia.

62. Qui profunde consideraverit nouenarium beatudinum numerum, de quo apud Matheum in euangelio, videbit illas mirabiliter conuenire nouenario nouem numerationum, que sunt infra primam, que est inaccessibilis divinitatis abyssus.

63. Sicut Aristoteles diviniorem philosophiam, quam philosophi antiqui sub fabulis et apologia velarunt, ipse sub philosophice specualacionis facie dissimulauit, et verborum breuitate obscurauit, ita Rabi Moyses Aegyptius in libro, qui a latinis dicitur dux neutrorum, dum per superficialem verborum corticem videtur cum philosophia ambulare, per latentes profundi sensus intelligencias mysteria complectitur Cabal.

64. In textu, Audi Israel, dominus deus noster dominus unus, rectius est, ut intelligatur ibi colleccio ab inferiori ad superius, et a superiori ad inferius, quam ab inferiori ad superius bis.

65. Reccius est, ut Amen Tipheret dicat et regnum, ut per viam numeri ostenditur, quam quod dicat regnum tantum, ut quidam volunt.

66. Ego animam nostram sic decem Sephirot adapto, ut per unitatem suam sit cum prima, per intellectum cum secunda, per racionem cum tercia, per superiorem concupiscibilem cum quarta, per superiorem irrascibilem cum quinta, per liberum arbitrium cum sexta, et per hoc totum ut ad superiora se convertitur cum septima, ut ad inferiora cum octaua, et mixtum ex utroque pocius per indifferenciam vel alternariam adhesionem, quam simultaneam continenciam cum nona, et per potenciam qua inhabitat primum; habitaculum cum decima.

67. Per dictum Cabalistarum, quod celi sunt ex igne et aqua, simul et veritatem Theologicam de ipsis Sephirot nobis manifestat, et philosophorum veritatem, quod elementa in celo sint tantum secundum actiuam virtutem.

68. Qui sciverit quid sit denarius in Arithmetica formali, et cognoverit naturam primi numeri spherici, sciet illud quod ego adhuc apud aliquem cabalistam non legi, et est, quod sit fundamentum secreti magni Iobelei in Cabala.

69. Ex fundamento precedentis conclusionis sciri pariter potest, secretum quinquaginta portatum intelligencie, et millesime generacionis, et regni omnium seculorum.

70. Per modum legendi sine punctis in lege, et modus scribendi res divinas, et unialis continencie per indeterminatum ambitum rerum divinarum nobis ostenditur.

71. Per id quod dicunt Cabaliste, de Egypto, et attestata est experiencia, abemus credere, quod terra Egypti sit in analogia, et sub ordinacione proprietatis potencie.

72. Sicut vera Astrologia docet nos legere in libro Dei, ita Cabala docet nos legere in libro legis.

Finis.