Jump to content

Concordatum Wormatiense

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Concordatum Wormatiense
Pactum Calixtinum
1122

editio: [Migne 1854
fons: Corpus Corporum

PRIVILEGIO CALIXTI PAPAE SECUNDI

[1] Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei tibi dilecto filio H. Dei gratia Romanorum imperatori augusto concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in praesentia tua fieri, absque simonia et aliqua violentia;
[2] ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et comprovincialium consilio vel consilio saniori parti assensum et auxilium praebeas.
[3] Electus autem regalia per sceptrum a te regalia et, quae ex his iure tibi debet, faciat.
[4] Ex aliis vero partibus imperi consecratus infra sex menses regalia per sceptrum a te recipiat et, quae ex his iure tibi debet, faciat; exceptis omnibus quae ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur.
[5] De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praetabo. [6] Do tibi veram pacem et omnibus, qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.

PRECEPTUM HEINRICI QUINTI IMPERATORIS.

ln nomine sanctae et individuae trinitatis Ego, Heinricus Dei gratia Romanorum Imperator augustus, pro amore dei et sanctae Romanae ecdesiae et domini Papae Calixti, et pro remedio animae meae dimitto deo et sanctis dei apostolis Petro, et Paulo, sanctaeque catholicae ecclesiae, omnem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus ecclesiis quae in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem. Possessiones et regalia beati Petri quae a principio huius discordiae usque ad hodiernam diem sive tempore patris mei sive etiam meo ablata sunt, quae habeo, eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo, quae autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Possessiones etiam aliarum omnium ecclesiarum et principum, et aliorum tam dericorum quam laicorum quae in werra ista amissae sunt, consilio principum vel iusticia quae habeo reddam, quae non habeo ut reddantur, fideliter iuvabo, et de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iustidam. Haec omnia acta sunt consensu et consilio principum. Quorum nomina subscripta sunt; Adelbertus archiepiscopus Mogontinus, F. coloniensis archiepiscopus, H. ratisbonensis episcopus, O. babenbergensis episcopus, B. spirensis episcopus, H. augustensis, G. traiectensis, Ou. constandensis, E. abbas w(u)ldensis, Heinricus dux, Fridericus dux S. dux. Pertolfus dux, Marchio Teipoldus, Marchio Enrelbertus, Godefridus Palatinus, Otto Palatinus comes, Beringarius comes.

Ego Fridericus, coloniensis archiepiscopus et archicancellarius recognovi.