Jump to content

Confessio (Gotteschalcus Orbacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121




Confessio

Confessio (Gotteschalcus Orbacensis), J. P. Migne 121.0349A

Confessio

121.0347D| Credo et confiteor Deum omnipotentem et incommutabilem praescisse et praedestinasse angelos sanctos, et homines electos ad vitam gratis aeternam, et ipsum diabolum caput omnium daemoniorum cum omnibus suis apostaticis, et cum ipsis quoque hominibus reprobis, membris videlicet suis, propter praescita certissime ipsorum propria futura mala merita praedestinasse pariter per justissimum judicium suum in mortem merito sempiternam: quia sic ait ipse Dominus in Evangelio suo: Princeps hujus mundi jam judicatus est (Joan. XVI, 11). Quod beatus Augustinus exponens ad populum (Aug. in Joan., tract. 95), sic inde palam locutus est: « Id est judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. » Item de reprobis ipsa Veritas: Qui autem non credit, jam 121.0348D| judicatus est (Joan. III, 18), id est (ut praedictus auctor exposuit) [tract. XII] jam damnatus est. « Nondum, inquit, apparuit, judicium, sed jam factum est judicium. » Item exponens illud Joannis Baptistae: Testimonium ejus nemo accepit (Joan. III, 32), ita dicit [tract. XIV]: « Nemo, est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo. » Item de Judaeis: « Isti indignantes mortui et morti sempiternae praedestinati. » Item [tract. XLVIII]: « Quare dixit Dominus Judaeis: Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis (Joan. X, 26), nisi quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos. » Item exponens (Ibid.) illa verba Domini: Oves meae meam vocem audiunt, et cognosco eas et 121.0349A| sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea: Pater meus quod dedit mihi majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei (Joan. X, 27-29), ita dixit: « Quid potest lupus? quid potest fur et latro? Non perdunt, nisi ad interitum praedestinatos. » Item de duobus loquens mundis (tract. LXXXVII). « Totus mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam: Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. » Item (tract. CX): « Est mundus de quo dicit Apostolus: Ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32). Pro isto mundo Dominus non rogat: Neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. » Item (tract. CVII): « Filius perditionis 121.0349B| dictus est Judas traditor Christi proditioni praedestinatus. » Item in Enchiridion (cap. 100). « Ad eorum damnationem quos juste praedestinavit ad poenam. » Item in libro de Perfectione justitiae hominis (cap. 13): « Hoc, inquit, bonum, quod est requirendum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum; sed in eo genere hominum quod praedestinatum est ad interitum: super hos enim respexit Dei 121.0350A| praescientia, protulitque sententiam. » Item in libris de Civitate Dei (lib. XXII, c. 24): « Quid dabit eis quos praedestinavit ad mortem. » Item beatus Gregorius papa (Moral. lib. XXXIV, c. 2): « Leviathangiste cum universis membris suis aeternis cruciatibus est deputatus. » Item sanctus Fulgentius in libro tertio de Veritate praedestinationis et gratiae (lib. III, c. 5): « Praeparavit, inquit, Deus peccatoribus poenas illis utique quos juste praedestinavit ad luenda supplicia. »

Qui beatus Fulgentius composuit de hac tantummodo quaestione unum librum integrum, id est de Praedestinatione reproborum ad interitum, ad amicum suum nomine Monimum (lib. I).

Unde dicit et sanctus Isidorus (Sentent. II, cap. 6): 121.0350B| « Gemina est praedestinatio sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem. » Sic ergo ( al. et ego) per omnia cum istis electis Dei, et catholicis credo et confiteor, prout divinitus afflatus, animatus, armatus adjuvor. Amen.

Falsus enim testis est, qui in dictis quorumcunque aut sensum aut superficiem corrumpit.