Jump to content

Confessio (Paulus Alvarus Cordubensis)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Confessio

Confessio (Paulus Alvarus Cordubensis), J. P. Migne 121.0412A

Confessio

1

121.0397C| Excelse Deus, ineffabilis, invisibilis, a quo bonum, et per quem fit quodcunque claret honestum, quem nemo digne rogare valet, et quem omnis sermo, licet indigne, rogare audet; sine quo nihil est, et absque quo impietas omnis procedit: Deus, qui sine qualitate es bonus, sine quantitate magnus, sine situ praesens, sine effusione formae ubique diffusus: Deus 121.0398C| qui corporalis non es, et per incircumscriptam substantiam ubique es. Qui sursum residendo segis, deorsum continendo ades, extra circumdas, infra et omnia penetrans: Deus qui mala omnia odis, eaque occulto consilio, utique justo, plerumque permittis: Deus qui sicut malum, quod nihil est, odis, ita bonum, quod aliquid est, amas. Qui non naturam 121.0399A| mali, quae nulla est, sed eos qui malum faciunt damnas: Deus qui cuncta pietate regis, sed peccatum inultum nunquam dimittis: Deus qui partim operis tui aeternitate consolidas, nullo merito praecedente; partim juste mortalitate corrumpis, nullo peccato patescente: Deus qui creaturam illam quam primam dignitate seu fortitudine vel decore esse voluisti, vitio suo corruptam ad inferiora dilapsam, ut esset quod creata est justitia exigente noluisti: Deus qui sicut nulla exstante bonitate humanum genus creasti, ita nullo praecedente merito nos ratione creaturis aliis praetulisti: Deus qui massam perditioni deditam juste perimis, et massam regni misericorditer sola bonitate qua affluis eligis: Deus qui Adae progeniem sola bonitate ex parte restauras, 121.0399B| et eam partem quam perire sinis ob parentale vitium juste condemnas: Deus qui ipsis notitiam dedisti fidei quos credituros ante mundi initium nosti: Deus qui licet multa occulta, tamen juste fecisti quae facta sunt omnia: Deus sine cujus nutu nullus sermo procedit; et contra quem plerumque ipse sermo datus agere praesumit: Deus quem nemo nescit, et quem nullus plene, ut es ipse, cognoscit: Deus cujus magnitudo incomprehensibilis, cujus gloria inaestimabilis, cujus jussio fortis, cujus dispositio justa, cujus judicia vera, cujus clementia super opera sua extenta: Deus quem nemo nisi corde attingit purgatus; quem nullus nisi operibus invenit probatus, cui nullus adhaeret nisi mente et corpore castus: In quo iniquitas non est, in quo summa est, in 121.0399C| quo clementia magna est: Deus qui auctor es luminis, fluvius pietatis; dulcis es te firmo corde credenti: caecorum oculus, debilium animus, infirmantium verissima salus; pes claudorum; lingua mutorum, fortitudo omnium saeculorum. Tu vitae via. Tu salutis vita. Tu omnium te postulantium invictissima dextra. Tu divitiae pauperum. Tu consolatio tribulantium. Tu erector humilium. Tu destructor extollentium. A te incrementum accipit justus; per te sanctificatur perfectus; a te coronatur in bono opere consummatus. Tu odis iniquos, damnas injustos, dejicis elatos; confundis superbos; das poenitentibus veniam, peccato mortuis vitam, nec abnegas te rogantibus misericordiam consuetam. Nec peccatores despicis, sed delicta condemnas. 121.0399D| Non odis peccantes, sed peccata detestas. Non hominem, sed scelera insectando consumis. Non creaturam, sed culpam exstirpas, iniquitas enim nostra justitiam tuam commendat (Rom. III, 5): Scelera nostra te justum affirmant. Acta nostra sceleribus digna justitiae tuae est documentum; quia unde justus es, inde injustos odis. Unde sanctus es, 121.0400A| inde peccantes punis. Unde verus es, inde mendaces condemnas. Unde mitis es, inde superbos detestas. Unde misericors es, inde non tot ut desquiris. Tu ab initio creaturam singulari misericordia foves, potentiali virtute regis, ineffabili consilio vel potestate disponis. Deus qui contritorum non despicis preces, nec deprecantium te vero corde spernis clamores. Qui frigidas mentes igne tui amoris incendis, et initium boni operis plerumque nobis nescientibus quibusdam occasionibus formas. A quo initium est virtutum, a quo augmentum, a quo et per quem perfectio est inchoatum. Qui lassis roborem tribuis operandi, operantibus intentionem accommodas perficiendi, torpentibus votum ingeris inchoandi. Qui mortem peccatoris nunquam desideras, sed ad vitam 121.0400B| delinquentes semper verissime vocas.

2.

Adesto, adesto pauperi pater. Assiste fesso, o Emmanuel: juba contritum, Spiritus sancte: erige dejectum, Creator juste: sana aegrotum, Jesu bone: visita languentem, Paraclete alme: largire vires, agie Deus: praebe virtutem, o lux Nazarene: solida comessum, donum tu Patris; atque vitiorum dominio usquequaque possessum, tu Trinitas Deus, tibi effice servum devotum. Satis est, Domine, quod hucusque diabolum militavit: quod hostis orbis servitium sponte implevi: quod inimico famulatum iniquitatis opere praebui; quod insidianti mihi obsequens fui; quod latentes insidias ejus licet intelligerem non devitavi; quod contra me ipse inscius ejus tela portavi, etiam me ipso illi quasi ex debito 121.0400C| bajulum feci, quia ejus arma unde me totum elisit, in me hactenus quasi in teca recondere nunquam cessavi. Sed jam diu est, Domine, quod dominium ejus a me rejicere malui; quod merito exigente non valui, quia quasi ex potestate vindicat subditum, quem a nativitatis exordio diro vinculo tenuit captum. Et quem tanto tempore suo jure vindicavit captivum, nunc respirantem jugo suo retentat valde perplexum; quemque sibi nunquam deprehendit repugnantem, nunc catenis insolubilibus ligat gementem. Domine, Deus pie et misericors, respice super opera tua, et illo pietatis vigore quo prodigum recipis filium, me quoque protege miserum, quia opera manuum tuarum in dominium iniquissimi hostis relinquere fas est ullo modo; ut a te conditus, sim diaboli 121.0400D| servus; ut a te creatus, sim praedonis pascue locus; ut ab optimo Domino et a pio Patre bonis multis ditatus, crudeli et horribili ethiopi existam addictus. Hanc inclementiam, hanc voracitatem, hanc crudelitatem ego mihi caecatus a diabolo spontanea mente elegi. Ego equuleum hunc dirum mihi invexi; ego gladium gutturi meo immersi; ego morti 121.0401A| totum me ipse commisi, ut possessionem tuam, tibique debitam soli, pessimo committerem hosti: ut rus tuo dominio conditum horribili addicerem pesti; eumque eligerem dominum, quem patri meo noveram inimicum. Actum est enim in me, Domine Deus, quod in protoplasto pridem legimus gestum: etenim sicut ille tuo dono immortalis creatus, proprio vitio in mortem exstat per interdictae sibi arboris esum dimersus; ita et ego lavacro vitalis aquae jam tinctus, et regenerationis unde a paternali delicto mundatus, seu tuo rosifluo cruore redemptus, per inobedientiam mandatorum tuorum in mortis deflendam ruinam deveni; et qualiter inde egrediar non valeo invenire, quia te Dominum Deum, quem rogare, et cujus praecepta implere debui, per devia 121.0401B| gradiendo mihi iratum feci. Et inde est quod prolongatam captivitatem sentiens doleo, nullumque redimentem me adesse praesentio. Gaudet hostis meus quod te iratum videt: exsultat, cum me a tanto Patre expulsum sentit: tripudiat, cum me ita destitutum cognoscit. Sed tu, Deus, qui misericordia super opera tua largus praepotens es, qui peccatoris non mortem, sed reversionem ad te post lapsum inquiris (Ezech. XXXIII, 11), qui plus pietatem quam ultionem diligis, nec judicium, sed misericordiam peccantibus exhibes, adesto mihi misero peccatori, et erue te corde contrito quaerentem. Mitte mihi de supernis auxilium, per quod valeam hostium meorum rejicere jugum. Repelle dominium consuetum: disrumpe vincula perplexionum; restaura, Domine, 121.0401C| opera tuae fabricae, et similitudinem tuam, quam inimicus invasit, mi restitue. Noli spernere, Deus meus, quem mirabiliter condidisti, quemque sine comparatione mirabilius redemisti. Fecisti me ut rectus conspicerem coelum, in quo et mihi praemium promiseras indisruptum; sed iniquitates meae dimerserunt me inferni profundum, et nullus est qui eruat jam dimersum. Nunquid hostis iste versutus et callidus tibi Domino vero valet existere obvius? Absit. Neque ille subsisteret, nisi a te subsistendi statum acciperet. [Quem] qui a te creatus in beatitudine fuit, in qua stare elationis tumore non voluit, a te etiam hodie regitur, licet tibi adversare conetur. Quia quodquod voluntate impia in nos exercere putat, tibi et in hoc etiam invite inscius serviendo 121.0401D| concordat. Ipsius enim voluntatem malam tua potestas coercet justa. Et illud quod nos caecati iniquum putamus, justum permissum a justo Judice non negamus. Apud te enim suum ordinem omnia habent, nihilque inordinate in mundum incurrit. Aequum enim est, Domine, ut qui se spontanee diabolo subjugarunt dominio, subditi permaneant quo elegerunt arbitrio proprio, quisquis ille 121.0402A| ex nobis dimersus satis errat sese non sponte iterum, sed invite a te putat solvendum. Nam semel a te hominibus liberum datum arbitrium non debet revocari in irritum: ut qui se proprii arbitrii subjugabat servitio, tuo solo restauretur imperio. Nosti in hoc etiam, Domine Deus, esto mei: nec tibi foveam periculi mei celatus. Verum quia diversa arte, et vario deceptionis articulo, me inimicus volentem ligavit, cui non mens, ut debuit, repugnavit, sed velut obediens manus vincturae dedit; inde, piissime Deus, assiste jam misero poenitenti, et sere sua delicta plangenti; et redime nunc etiam specialiter a diro praedone, quem jam generaliter pretio sanguinis tui redemisti. Dicam, Domine, y audi. Praebe tu virtutem dicendi, et ea quae dixero tu ipse acceptare 121.0402B| dignare. Nunquid ea quae me undique premunt tu, Creator, ignoras? Nunquid quod rogare cupio, tu ante non vides? Nunquid celatum tibi aliquid est, aut non omnia tibi etiam obscura in luce sunt posita? Tu certe es qui cordis occulta vides, qui latentia prospiciendo cognoscis, qui cogitationes discutis atque ulciscis: qui enim universa consilio salutari creasti, universa etiam cognoscendo librasti: sed confessionem peccatoris exspectas. Non narrationem indiges, sed oris professionem inquiris. Nec tantum linguae quantum cordis humilitatem acceptas, et munditiam veram, cum sis incomparabiliter mundus, ex corde puro sanctificando praelibas. Ecce enim, Domine, puro corde delicta mea confiteor, sicut tu ipse verissime nosti, et ab eorum illecebra 121.0402C| me tota mente cupio retrahere, sed vinculorum praeditione connexus, quod promitto, nequeo adimplere. Unde fit, ut quotidie voti mei praevaricator existens, unde me debui lacrymis irrigare, jugique fletu me totum mundare; inde amplius sordidatus nihil nisi augmentum congemino culpae. Sicque quod mens vel paululum ex tuo dono capere se gaudet, identidem supplantatione hostis vel segnitia cordis se privatum magnopere gemit, et unde hoc recuperaret inesse sibi non sentit. Viget enim in me naturaliter a te insertum lumen scientiae, per quod quae ago perpere, malum non nescio esse. Quod me et post parationem desiderii dolore afficit gravi. Sed quia dum poenitenda committo, et commissa non defleo, 121.0402D| ipse me ingenti afficio damno; inde nec ea videre me computo, quae non spernenda, sed amplectenda opere et mente hactenus teneo. Et in quibus me non nolens, imo volens, involvo, post voluptabrum faecis valde detesto. Ipse mihi testis existo, quod iniquus nunquam iniquitatibus terminum pono: atque eo magis sine venia punire me in futuro condoleo, quod non inscius, sed ut scita me totum abysso praecipito. Quid in tantis sceleribus agam? Quid tali 121.0403A| plagae medicamentum apponam? Quod hujusce vulneri fomentum adhibeam? Plane nescio; quia ipsum quod scio, per praevaricationem ignoro. Et hoc est verissime scire, quod est amarissime flere. Nam quae scienda sunt scire, et ea nequaquam opere adimplere; non est vocare scientiam, sed certe fatuitatis magnae dementiam. Scio enim, Domine Deus, quia pronus es ad misericordiam, et peccatoris non cupis vindictam. Et item novi, quod praepotens es in majestate , et ut velle, ita tibi subjacet posse. Et ex hujus rei qua te noro in omnibus praepollere, utcunque fiducia nascitur mihi, quia peccatorem semper revocasti: sed ubi justitiam tuam cogito, et examen judicii tui mente pertracto, illico ut cera liquefactus tabesco. Nunquid justitia tua injustitiam probat? 121.0403B| aut veritas tua mendaces coronat? aut sanctitas tua iniquos remunerat? ut me iniquum, impium, et mendacem, impunitum evadere credam? Absit. Imo sine dubitatione firmissime credam, me similes mei odio detestare, vel ulciscere, summo. Neque enim tenebrae communitatem fruuntur lucis: nec fetor suavitatem boni gerit odoris. Quod si juxta te nemo habitat mente malignus, nec ad te pertinget nisi corde et corpore sanctus, quid de me dicam ego fetidissimus hircus, quem assiduitas iniqua ut crudelis et acerrima domina ad perpetranda quasi violenter attrahit scelera? Quid in tanta infelicitatis meae miseria proferam, nisi ut omnes sanctos tibi soli aperiam, qui nosti omnia antequam fiant?

3.

Adesto, Domine, de sublimissima solii tui sede, 121.0403C| et libera me ab isto qui me furatum tenet saevo dracone: quia tu solus fortem ligasti, et vasa ejus potenter dirupisti, atque ex lateribus aquilonis saepius civitatem sanctam tibi Regi magno fecisti. Aedifica, Domine, in corde meo urnam candore vitae nitentem, et arcam in qua tu digneris perenniter habitare: in qua jugiter legis tuae notitia vigeat, et a te, qui vera via es, nunquam in devia mens ipsa per abrupta incedat. Restaura, Domine, ruinam corporis mei, et mentis meae vigorem redintegra, et innumerabiles dolores quos lingua enarrare non valet, antidotus illa tua coelestis de visceribus demat: nam si cuncta in quae prorui, vel hactenus jaceo, minus parva edicere quasi enumerando voluero, ut te nosti, finem nunquam meus accipiet sermo. Debueram 121.0403D| enim singillatim inexplicabilia digerere vitia, et pro unaquaque noxa specialiter te Dominum flagitare, atque contra ipsas invalitudines medicinam tuam, pater piissime, implorare. Sed nunquid ut medicus ita passiones inspicis, et non magis ut Creator remedia laborantibus clementer impartis? Nescientibus 121.0404A| enim nobis qualitatem morborum, tu solus purgas, qui es auctor membrorum: et qui animarum ulcera vides, eisdem speciale fomentum ipse compones. Pie Deus et misericors, patiens, longanimis, et super malitias hominum valde placabilis, comesum a bestiis erige, et a latronibus vulneratum oleo misericordiae fove. Semirutum aedifica, et corrosum a tineis vestimentum sarcire. Si enim fullo sordida vestimenta iterum per aquam valet in decore pristino reformare: quanto potius tu, artifex bone sine comparatione, me si volueris potes mundare? Scio enim quia omnes velis facere salvos (I Tim. II, 4); sed huic tuae sanctissimae voluntati illi qui pereunt, se praebent indignos: secundum opera enim nostra aut devoramur a bestia, aut detrudamur gehenna. 121.0404B| Ecce enim leprosi illius vocem assumpsi, quia pejori ut ille me sentio addictum pesti. Dico namque: Si vis Domine, potes me mundare (Matth. VIII, 2). Dic verbo, et curabor ab isto morbo lethale. Sed nunquid abbreviata est manus tua ut salvare nequeas? aut auris tua aggravata est, ut non exaudias? Absit. Sed iniquitates meae multiplicatae sunt, et peccata mea aggravaverunt me nimis. Per quae verba mea pondere suo pressa non valent ad te pergere rectu. Dic jam, Domine, Volo; Dic: Tolle grabatum tuum, et ambula (Joan. V, 8). Dic misero: Vade, et amplius jam noli peccare (Joan. VIII, 11). Quia et cutis lurida pristinum colorem recepit dum velle tuum audivit: et paralyticus mox pedibus ambulavit, dum gravatum peccatorum suorum 121.0404C| a te dimissum cognovit: et adultera mox illaesa evasit (Ibid.), dum et praeterita et sequentia peccata a te sibi dimissa percepit. Nunquid est aliud noli peccare deinceps, nisi ulterius non peccabis? Et quid est aliud: Tolle grabatum tuum, et ambula; nisi, rejice peccatum tuum, et per sanctorum pede trita deinceps incede vestigia? Dixisse enim tuum, Domine Jesu, fecisse est. O felicem me, si harum aliquam vocem pectori meo a te insonaret infuse. Tunc jam laetus, tunc jam securus, tunc jam ex jussione Domini mei mundatus, crederem me esse tuus fidelissimus servus, quia nec ad me talia insonare fecisses, nisi me jam mundatum tibique obedientem praescires, imo a tenebris educendum in vero lumine 121.0404D| coaptares. Fiat, Domine, misericordia tua super me, et dirige vultum tuum in illuminatione cordis mei. Ostende mihi faciem tuam, et miserere mei prae omnibus misericordiam indigenti. Ecce, Domine, non solum in opere, verum etiam in cogitatione, omni hora incido: et ex quantis partibus me consuanter sagittae nec numero, nec perpendo. Praetermitto 121.0405A| enim ea numerare quae gravia animam sueta sunt gehennae incendio non finiendo tradere: sed ea nunc proferam, quae levia videntur his qui ea nesciunt aequa lance pensare. Nam si leviorum tantum deplorem admissum, quantitate malorum superabunt statum. Verum dum oculis mentis meae te teste in memetipsum reverto, nihil ibidem leve, nihil non grave esse deprehendo. Quid enim gravior libidine? quid onerosior fraude? quid ponderosior jactantia vana? quid pejus homicidio? quid malum testimonio falso? quid iniquius miserorum spolio? quid scelestius quam rei cognitae ob detrimentum aliorum negatio? Et tamen haec omnia, et alia quae defectione sermonis promulgare non valui, ut tu nosti, qui conscientiarum es cognitor, 121.0405B| partim opere, partim voluntate peregi: imo actibus universa, quae implenda nec a diabolo erant, ego iniquissimus adimplevi. Si libidinibus, vel misero mihi hactenus per varia illectionum genera milito. Si fraudibus, conscientia sola teste usque hodie ut corpore ita et mente deservio. Si sanguinibus, animae meae non per species, sed proprie interfector assisto. Si falso testimonio, saepe perjurio deserviendo, usque ad hanc horam linguae meae nunquam modum impono. Si in superbiae tumiditate, nullum mihi in hac tabe secundum esse cognosco. Si invidia, omni momento velut igni felicitatibus fratrum invidens ardeo. Si in injustitia, sicut equus infrenis super mendacium miser exsulto. Si in rerum cupiditate, ex earum aviditate etiam in somnis montes me aureos 121.0405C| adipiscere video. Extremo etiam si vel tenue quod recte cogitavero, statim vanae gloriae vermi rodendo contrado: praeter alias perditionum animae species quae corde concipiuntur, nec ut sunt proprie digeruntur. Nam et in ipsa tuae sacrae lectionis historia, vel coelestia quae nobis ad salutem largire Deifica sacramenta, quae species deceptionum, quantique laquei aperiantur mihi inscio perditionum, vel quantae formae oriantur undique illectionum, quis dinumerare? quis elicere? quis tot tantasque foveas valeat promulgare? quas quia tibi notas ecre non dubito, ideo et pro universis parce tantum piissime clamo. Nam in sermonis prolapsione, et in ludicra confabulatione, qualiter saepe proruat, 121.0405D| et innumerabiliter me ipsum inficiam, nec sensu sentire, quanto magis ut per linguam valeam enarrarre. In ipso enim gressu et incessionis habitu saepe concido. Et qui tantum silens, nec cogitans peccat; quid loquens, vel tractans, nisi delictum centuplicat? Cum enim ipsa medicina, qua nostra ulcera curas, mihi vulnera, non fomentum parturiat; quid aliud aegritudo mea quam mortalis dicenda est, ubi non cura coelestis proficit, sed magis dolentem occidit. Tu enim, Domine Deus, ad utilitatem nostram 121.0406A| Scripturam sanctam plenam medicaminibus de tua excellentissima gloria vitalibus succis confectam ad terram usque delatam dedisti. Sed ego unde alios sanos integerrime vidi, inde me sauciatum tremendo contabui: et non medicinam impotentem probavi, sed me aegrotum irremediabiliter non bene ploravi: quia si sufficienter me lacrymarum fletibus compulverem, fomentum aliunde quaerere jam cessarem. nec alibi remedium quaererem quod in me ipse haberem. Sed nunquid flere potuit Petrus, nisi tu eum inspiceres (Luc. XXII, 61), Domine Deus? Aspice, Domine, et me haerentem in vepribus vide, et respiciendo vincula mea disrumpe: et quae lingua nequit attingere, tu Deus meus solita clementia emundando concede: quia ea quae nobis de coelo in testamentis 121.0406B| tuis per prophetas detulisti, non per se, sed per te norunt curare. Et nisi tu, o pissime Deus, adfueris, ipsaque antidota a te olim prolati digito illo quo daemoniacos curasti confeceris, medellam non ingerunt sanitatis. Sed sicut te praesente salutifera esse noscuntur, ita absente ut perniciosa vitantur: quia sine te nihil in mundo bonum, et bonum absque te nec per se bonum. Tu es enim, o custos omnium, bonus, et a te omnis bonitas accepit initium. Sed qualiter coelestia illa mirifica sacramenta absque te esse dicenda sunt, ubi tua licet non quanta est, sed quantum audiri a mortalibus potest, majestas digesta est? Unde certe et verissime et plenissime necesse est credere, te in illis lectionibus esse, et per ipsas non indignos, sed dignos te semper 121.0406C| curare: ille enim ex ipsis lectionibus non curatur, qui fastu superbiae non obediendo, sed discutiendo incedit; seque non tuo subdit eloquio, sed suo illud cupit rimari ex sensu; et dum cupit tibi superbire elatus, a se ipso delusus sibi repugnat adversus; ac per hoc magis morbo laborat, quo discutientem se discutere putat. Vere miseri, et certa ratione infelices dicendi, qui eloquia Creatoris esse credimus nostri, et ea rationabiliter cupimus trutinare: quasi aliud sit in rerum natura ratio, quam tua justissimi jussio; aut ipsum ratiocinandi vigorem aliunde habere potuit homo, nisi a te daretur ei nullo praecedente merito suo. Quod si vere rationem et non partem rationabilem vitio suo corruptam 121.0406D| haberet, nunquam in rebus a suo Creatore expositis rationem exquireret, a quo rationem ipsum sibi datam cognoscit: vere enim ingens desipientia nostra ausus suos ad scienda tendit illicita: et dum cupit scire quod sciendum nullatenus licet, seipsum colundium hostibus praebet, quia quod ei datum a te scire non habuit, frivole inquirendo desquirit, quod rationabiliter a te in primordio non accepit. Si enim homo seipsum bene perpenderet, et seipso rationem quam inquirit utiliter compensaret; quoniam qui ea 121.0407A| quae infra se, vel in se, quotidie aguntur nescit, stulte Domini sui opera librare cupit, qui sui ignarus perpetim manet. Et cum nos miserrimi in bestiis et quadrupedibus voluntates nostras impleamus, et etiam ipsis avibus et piscibus ex tuo dono imperemus, et partim in cibum, partim in adjumentum ex ipsis vel capiamus, vel occidamus, nec pro hoc rationem illis quos premimus reddamus, quare hoc facimus, vel cur illi et illi non sunt occisi; quare isti et isti sunt ad adjumentum ab occisione servati; rationem miseri factorum tuorum inquirimus, qui rationabiliter quid sit sapere, nisi per te addiscere non possumus.

4.

Nunquid a nobis praemii aliquid accepisti, ut creares? aut dedimus tibi pretium operis nostri, ut 121.0407B| redimeres? Certe in conditione nostra cessat haec humana fallacissima ratio, quia qualiter se factum videt, vana non valet enarrare praesumptio: qui enim rationem suae conditionis ignoret, quomodo rationem aliorum operum tuorum inquirere tentat? vel certe dicat vanae ratiocinatoris exquisitio corporis qualitatem, vel membrorum compaginem harmonice sibi invicem cohaerentem, seu locum habitationis animae proferat, et originem, si certe sapit ejus unde existat, inquirat: et sic te summum bonum discutere tuaque judicia audeat compensare. Scis, Domine, ut quid ista protulerim, et quia memetipsum in hoc destruere voluerim. Nec aliorum aestus quam meos a te cognitos aperiri non quasi inscio malui, sed quasi poenitens obscuratione narravi; quia licet haec 121.0407C| me tua facit misericordia utiliter scire, tamen ex improviso in rebus bene expositis iterum dubitatio oritur, et tuum tutamenti obstaculum ipsum quod sentiendo contra meos errores opposui indigere perpendo. Doce ergo, Domine, mentem intrinsecus, et in ea quae docueris haesitationis tu deme aestus. Esto dux itineris servulo, via regia erroneo profugo, medicina variis languoribus saucio, quia tu es lux omnium saeculorum, dulcedo sanctorum, firmitas infirmorum, curatio leprosorum, vita mortuorum, fortitudo justorum, subditorum exemplum, via credentium, gaudium angelorum. Per te principes regnant (Prov. VIII, 15). Tibi angeli famulant. Te archangeli nuntiant. Te Virtutes adorant. Te Cherubim ac Seraphim incessabili voce Trinum Dominum 121.0407D| coelis, hominibus nuntiant. Tu requies patriarcharum. Tu laudatio prophetarum. Tu exsultatio martyrum. Tu hymnus virginum. Tu praemium confessorum. Tu vere Sabbatum electorum: quia tuum est et in te est regnum coelorum. Domine Deus, placeat tibi eripere me a damnatione iniquissimi hostis, et restituere me sub jugo tuae suavissimae potestatis. Quod si iniquitas mea mihi in hoc ipsum adversat, tua larga misericordia ipsam meam iniquitatem disrumpat. Scio enim, Domine, scio quia paratus es 121.0408A| omnibus misereri, et etiam non merentibus viam salutis solitus es tribuere: sed iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Quae crassitudine sui nubem opposuerunt inter te et se. Nec valet oratio ad tuum, Domine, thronum ascendere, quem pondus caliginum terrae premit inhaerere. Mitte, Domine, scalam misericordiae tuae, et per gradus me repentem fac tibi ascendere, quem imbecillitas pedum in primo etiam gradu non permittit stare. Et qui toto corpore tremore concutitur, nec in uno consistere ab ipso foedo tremore permittitur, tua virtute stabiliendo firmetur. Tu enim es, Domine, qui scalam nobis crucem tuam dedisti, quam et nobis tollere humeribus, et te sequere pura mente jussisti. Tu 121.0408B| enim es scala credentium, quia per te gradientibus te ipsum praebes in praemium. Per hanc scalam Judas descendit, et Paulus te vocante ad te superius innitentem ascendit. Per hanc Judaei ad terras dilapsi sunt, et gentes ad coelum assumpti sunt. Per hanc quotidie peccatores, te jubente, ad superna se mundando conscendunt, et de sua praesumentes justitia ad inferna praecipitis corruunt. Fac me, Domine, ut sicut fide hujus scalae merui attingere gradus, ita opere firmiter in eisdem valeam jugiter permanere. Tu enim es qui nutantem corroboras, qui debiles firmas, qui fortes stabiliendo coronas. Nunquid Paulus poterat te videre, nisi tu eum ante vocares? Sic et Abraham, pater utique gentium, sine tua vocatione non est egressus: sed sicut a te boni 121.0408C| operis sumpsit initium, ita et ille obsequendi praebuit voluntatis obsequium. Nec enim poterat fieri ut quem vita mortuorum vocabat, mors iniqua teneret; et quem lux ipsa illuminaverat, tenebrae obscurum retinere non valebant. Voca me, Domine, et dicito mihi: Tu me sequere (Joan. XXI, 19): et postquam vocaveris, ut obediam voci tuae tu clemens inspirare dignare cordi meo: quanquam nihil aliud sit tua vocatio, nisi vera respectio. Hanc vocationem inquiro, hanc respectionem desidero, hujuscemodi vocem effectivam audire nimiter sitio. Sed nunquid non vocasti? nunquid non ad tuam gratiam invitasti? nunquid non quotidie nobis vocem vocationis tuae misisti? imo omni hora, omni momento vocas et clamas: et non solum per prophetas 121.0408D| tuos, verum etiam per te ipsum, ut nos ad te vocares, venisti. Inde quotidie per Evangelium tuum nobis non merentibus clamas: Qui sitit veniat, et bibat, et qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet iterum (Joan. IV, 7). Et vere, Domine, qui te vero corde sitit, haustum vitae non morientis a te digniter sumit: nec aliquando sitire novit cujus mens tui fontis poculum haurit. Sed aqua tua, Domine, sicut peccare desinentibus vitam praestat, ita adhunc peccantibus ignem, non satietatem ministrat. 121.0409A| strat. Et certe quisquis indignus huic fonti accedit, seipsum non refrigerat, sed exurit. Adesto, Domine, mihi te nescientem sitire: et munda ut valeam te non indigne haurire. Ecce Deus meus fons iste patet omnibus habitantibus Jerusalem in ablutionem peccatorum, et menstruatae (Zach. XIII, 1). Sed qualiter potum in te accipio, qui ad illum animi gressu non propero? Et qui fractis cruribus grabato adhaerens Jerusalem nequeo introire, quo pacto de fonte salutari ipsius me valebo potando mundare? Si enim ex habitatoribus existerem sanctissimae civitatis, crederem me medelam recipere sanitatis: quia portas ejus occupavit salus et muros ipsius laudatio (Isa. LX, 8). Tu vero, Deus meus, qui paralyticum non habentem qui se in piscinam, dum turbata fuisset, 121.0409B| mitteret, verbo curasti (Joan. V); dic verbo, et miserum ab ulceribus mundare dignare. Nunquid, Domine, piscina illa sine te curabat? aut absque te virtutes ipsas sanitatum ostendebat? Absit. Tu es enim salus infirmantium, et per te ubicunque, vel per quoscunque, curatio est infirmorum. Sed ut ostenderes multimodam magnitudinem tuam, et juxta merita singulorum te laborantibus largire medelam, et quod variis occasionibus nobis pietatem tuam tribues effectuosam; inde alios per se gradientibus ad vitam curas, alios de sua salute negligentibus gratuita miseratione emundas: ostendens nobis, sublimissime Deus, quia non unde praesumptio nostra salutem se aestimat adipiscere invenit, sed unde pie pater ei ministrando ipsam salutem impertis. Impertire, Domine 121.0409C| Deus, quasi Deus, homini immensurabilem gratiam, et multiplica erga miserum, sicut omnia potens misericordiam affluentem. Irriga, Domine, squalentem terram meam, ut imbre tuo irrigatam fructificet arborem fructuosam. Asperge me, Deus, dulcedinis tuae rore, et complue mentem meam imbribus gratiae tuae. Rogo enim, piissime Deus, quia tu me jussisti rogare: et hanc tenuem scintillam tui timoris ex te inserta est mihi: quam ut augendo multiplices, et multiplicatam acceptes, quaeso praecordiis, ut tu nosti, internis. Nam ecce iniquitas mea in tantam crassitudinem venit, ut ipsum te videndi aditum mihi concluderet: et in tam innumerabiles formas dividitur, ut ex una superbia matre multae robustiores filiae quotidie oriantur. Et 121.0409D| quas dinumerare, nec perpendere queo; quomodo destruere valebo? Certe enim ex superbia omnis iniquitas captat principium, quia omne quod agitur vitium ex contemptu mandatorum tuorum habet exordium. Et ideo bene superbiae ascribitur quidquid ab homine contradicenti tibi perpere agitur: quia nisi tibi omnipotenti superbire conaretur, nunquam illicita opere aut mente patraret: et ideo superbus et arrogans quomodo ad te humilem veniat non invenit, quia te superbos non probare, sed te detestare cognovit. Cupio, Domine, contradictionis 121.0410A| mandatorum tuorum superbiam rejicere: sed utrum assiduitate ejusdem ligatus, ac segnitia praepeditus, quod avide cupio implere operibus nequeo. Sed nunquid si recte cuperem, et ex toto corde te in hoc adjutorem precarem, mihi adjutorium non largires qui etiam non precantibus plerumque adjutor existis? Nunquid non tu es qui non merentibus aquas in deserto ex petra eduxisti? Non tu es qui manna fastidienti populo dedisti? Qui usque hodie peccatoribus et iniquis solem tuum producis, imbresque pietate qua affluis non solum hominibus, sed etiam bestiis fundis? Nonne tu es ipse Deus, cui cura pia exstuat de omnibus? Nonne tu horrea impiorum adimples? Nonne tu reges imperare etiam servos permittis? Nonne tu es qui etiam tibi resistentibus 121.0410B| prospera tribuis? Tu es certe qui te negantibus saecularia multa largiris: qui etiam blasphemantes te non solum operibus, ut ego, verum etiam ore vipereo, cibas atque sustentas. Opere enim te clementissimum derogat, qui tua praecepta non implet: lingua vero te et opere impetit, qui qualiter credendus es, subsannando non credit. Etiam quod a confitentibus recensiri blasphemum est, Judaeorum fetores tu vides, quos non ultione, sed inaestimabili bonitate quotidie foves. Aut forsitan fatendum est, te alterius non istius saeculi conditorem, ubi impios secundum quod merentur judicando condemnas, et pios glorificando coronas? Absit. Imo corde puro et ore patulo firmiter confitendum est, te et istius et alterius praeclari saeculi conditorem. 121.0410C| Sed hic bonitatem erga creaturam ostendis, illic veritatem judicando discernis. Hic pietas tua ut dignos, ita indignos sustentat: illic justitia tua dignos coronat, indignos autem juste condemnat. Hic plerumque cruciatibus justos probat, quos illic in coelestibus mansionibus ascribendo coronat: hic etiam saepe sanctos remunerat, ut eis gustum bonae remunerationis ostendens desperatione non frangat. Et saepe iniquos, o Deus meus, his etiam plagis affligis; et per ipsam juste in eis illatam sententiam, alios eorum similes terrificando deterres. Hic enim seritur quod illic metitur. Nec fas est credi, illum lucifluum saeculum peccantes recipere, in quo tu eum sustinendo dignatus es habitare; quem locum retributionis justitiae esse revolvisti. Quod si haec 121.0410D| omnia, quae a me digesta sunt, et alia majora, quae a me omissa sunt, quotidie in non merentibus operas; me, Rex regum, exiguum et pene pro nihilo computatum, quare non mundas? Hic enim mundationem inquiro, hic misericordiam posco, hic veniam peccatorum efflagito, quia in inferno nullam professionem profectuosam esse confido. Quod si forsitan exspectaris, ut extendam pusillitatem meam ad magnitudinem tuam intuendam, quaeso, largire vires tendendi et praebe statum in anterioribus ampliandi, vel potius in sublime pedes erigendi: quia 121.0411A| et pusillus statura Zachaeus licet se extenderet, te videre minime posset, si sycomori altitudinem non adiret (Luc. XIX). Et vere te ipse oculis videt, qui praecepti altitudinem tenet, qui mundo corde in arborem vitae conscendet. Sed nunquid scandet ad superos, cum iniquitas praecedit ad inferos? Absit: quin potius ipse valet per te, qui vera via es, gradere, et per te ad vitam aeternam, quae tu es, conscendere; cui tu gressus stabiliendo dignas dirigere. Dirige, Domine, gressus meos, et sit lucerna verbum tuum pedibus meis (Psal. CXVIII, 105), ut luce tua illuminatus, et dexterae tuae tutatione munitus, valeam in portis filiae Sion dulces psallere hymnos. Domine Deus meus miserator et misericors, respice me respectu pietatis, et intuitu misericordiae tuae quo 121.0411B| soles peccatores respicere, eosque ad te ex devia revocare. Miserere, Domine, miserere, et veniam tribue te oranti. Exaudi, Domine, exaudi, et iniquitates meas tu dimitte. Disrumpe, Domine, vincula peccatorum meorum, ut sacrificem tibi hostiam laudis. Peto, Domine, indulge mihi, et peccatum meum, tibi cognitum soli, tu dele. Ecce, Domine, labare me hoc flumine volui: sed sordes meae permanent vetustate sua durissimae, et pene nullo flumine eluendae, nisi gratiae tuae forsitan rore. Nunquid qui Naman leprosum augit Jordanis eluisti (IV Reg. V), me non vales tuo tantum sermone labare? Potens es, Domine, et misericordia tua super omnia opera tua. Dic mihi, Domine: Lazare, veni foras (Joan. IX, 43), et statim licet ligatus jaceam, licet putrefactus quatriduanus 121.0411C| jam feteam, ad vocem tuam, et solutionem et odorem cum vita pariter capiam. Linire oculos cordis mei, Domine, luto illo quo caeci corporales oculos illinisti (Joan. IX, 6), ut sicut ille corporaliter lumen meruit recipere, ita et ego mentaliter lucem tuam merear perfruere. Vere enim, Domine, saliba illuminas, quos gratia tua illustras. Quod si me non dignum levi medicamine vides, et ferro, imo cauterio, mundandum cognoscis, exerce in servum cauterio medicinam, cui hostis magnam infixit plagam: et quoquomodo ipse velis cura dolentem; tantum ne abjicias te firmo corde credentem, et ex 121.0412A| intimo corde tibi in omni opere parce, Deus, clamantem. Parce, Deus, parce, et scelera mea tu pius dimitte. Indulge, clementissime Deus, et mala mea tu misericors terge. Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas ego agnosco (Psal. L). Peto, Domine, remitte mihi, et hyssopo verbi tui vulnerosa viscera mea asperge. Subveni, Domine, perdito vago, et profugo, et tuo eum sancto munere praesidio: ut quia nostri milleformes hostis mei insidias, et multiplices illusionum, perducas me ad te, qui vera tutatio es: non disjungas: et ejus fraudes invicta potentia elide, qui vales quidquid cupis implere. Tolle me, Domine, mihi, et redde me tibi; tolle malum meum, ut bonum perfruam tuum: tolle me a me, et colloca juxta te, et cujus vult manus pugnet tunc contra me (Job. 121.0412B| XVII, 3). Tolle propria mea, vitio meo concepta, et prae benignitate tua confecta. Tolle quod ex meo habeo, et confer quod a te lacrymabiliter peto. Exue me meis, et induar tuis. Exime totum me a me, ut totus restituar tibi: ut dum hostis meus tua in me aere viderit, magis fugam pedibus imperet, quam me insectare festinet. Ecce, Domine, credi, et tu mihi posse dedisti. Nunquid dixi millenam partem ex malis meis, aut explicavi ex sceleribus meis nisi particulam tenuem? Dixi enim non quantum debui, sed quantum tu mihi dicere permisisti, et quantum dicendum jussisti. Jube tu, Domine, acceptare quae dicta sunt, et lascire servulo quaeque te donante digesta sunt. Et sicut ex me me tremulum vides, nihilque nisi ex te praesumentem cognoscis; ita me 121.0412C| pie opifex totum defende, quia me totum totum commisi: ut sicut a te conditus, tuoque munere vitalem hunc capio flatum, et a te totus existo, totusque subsisto, atque per te totus redemptus in mundo isto mortali vivo; ita totus a te in futuro possessus, et perenni dominatione tua satis suavi addictus, merear te donante tua dona, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. XXIX, 9), percipere: teque pro omni munere verum Sabbatum perfruere. Te praestante, qui regnas trinus et unus per nunquam finienda saecula saeculorum. Finit.