Migne Patrologia Latina Tomus 51
Confessio
p. 0607C| 769 Nato mihi quondam sub lege peccati, et transfusa in ne a parentibus ordinaria mortis conditione captivo; ne longo ferocis Domini jure detinerer, inter ipsa me vitae initia, misericors et miserator Domine, liberasti. Ante inveni tyrranicidam, quam experirer tyrranum: et prius adeptus p. 0608C| sum redemptionem, quam intelligerem servitutem. Querantur qui volunt de salutis suae celeritate; ad excusationem violatae regenerationis, rudem aetatem et imprudentes causentur annos: mihi semper adorabitur velox dignatio, et properata clementia. Nam velut ignaro mihi hoc unum profuisse intelligo, p. 0609A| quod licet ego a donis tuis recesserim, in me tamen tua dona manserunt. Renatus itaque in Christo Jesu per Spiritum sanctum tuum, haeres ascriptus, filius nuncupatus, nihil minus quam senior frater accepi. Quin etiam remisso legalis observantiae onere, initiatus a gratia, non de Jacob, sed de Esau, Israel tuus factus sum. Felix profecto, si acceptam substantiam, non dicam multiplicatam, sed integram, vel otiosa innocentia, si non operante servassem. Sed, heu me miserum! relicta Patris domo, abii in voluntarium desertor exsilium; et duce vitiorum omnium multitudine, intima quaeque Aegypti per spatiosorum itinerum proclivia deceptus intravi. Illic attrita decoris stola, et nobilitatis veste corrupta, inopem me, et paternorum decoctorem p. 0609B| bonorum, subdoli comites, infideles amici, sub hasta mortis et auctione peccati cupidissimis licitatoribus vendiderunt. Sub quorum longo et gravi confectus imperio, in Babyloniorum etiam jura transivi. Ibi cum per innumeras saevissimarum dominationum vicissitudines, non subjectione corporis, sed animae sudore servirem, et dignis confusus officiis, 770 pejore quotidie status mei conditione turbarer; subtraxi me, quantum ab instantibus dominis licuit, in occultum spiritus cordisque secretum: et apprehenso cujusdam sanctarum Scripturarum volumine, quid mihi adhuc spei superesset inspexi: ac multo perfusus imbre lacrymarum, Quousque, p. 0610A| inquam, dominabuntur mihi qui me oderunt? Quamdiu inimicis meis serviam? Istis quidem ipse me dedi, et per lethiferas voluptates pretium meae perditionis accepi: sed pacisci de me meo jure non potui; habebam enim dominum, et meus non eram. Scio enim me ejus redemptum sanguine, cui coelestia, et terrena, et inferna subjecta sunt. Quid istis mecum est, quorum commercium mors est? Revertar ad eum qui me emit ad vitam. Ac ne me revertendi moretur facultas, quia in medio gentis alienae sum, et regni sui limites barbarus dispositis servat excubiis; bene est, quod redemptorem meum tenentem omnia, loca non tenent. Praesens coelis, inferis adest, totus in abyssis est, totus in terris: non itinere adeundus, non navigatione quaerendus p. 0610B| est. Ipsum in Jerusalem reliquimus, ipsum in Aegypto praetermisimus, ipsum inter Babylonios non videmus. Sed quaeramus, et apparebit; pulsemus, et aperiet; petamus, et tribuet. Verum, heu me miserum! erubesco quia nudus sum, et nihil habens quo membrorum meorum inhonesta circum tegam; obscoenae egestatis dedecore confundor: tum quo ore, quave conscientia, tantae familiae oculos et tanti Patris subibo conspectum? quasi vero tolerabilius judicium sit accusatis quam confessis, reis contumacibus quam supplicibus, exhibitis quam reversis. Habeat quantaslibet crucis ignominia poenitentias, levior erit ignis verecundiae quam gehennae.