CONFESSIO FIDEI exhibita invictiss. Imperat. Carolo V. Caesari Aug. in Comitiis Augustae. Anno M. D. XXX.
Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. (Ps 119)
Praefatio ad Caesarem Carolum V.
[recensere][1] Invictissime Imperator, Caesar Auguste, Domine clementissime. Cum V.C.M. indixerit conventum Imperii Augustae, ut deliberetur de auxiliis contra Turcam atrocissimum haereditarium, atque veterem Christiani nominis ac religionis hostem, quomodo illius scilicet furori et conatibus, durabili et perpetuo belli apparatu resisti possit. [2] Deinde et de dissensionibus in causa nostrae sanctae religionis et Christianae fidei, et ut in hac causa religionis, partium opiniones, ac sententiae inter sese, in caritate, lenitate, et mansuetudine mutua audiantur coram, intelligantur et ponderentur, [3] ut illis, quae utrinque in scripturis secus tractata aut intellecta sunt, sepositis et correctis, res illae ad unam simplicem veritatem et Christianam concordiam componantur et reducantur, [4] ut de caetero a nobis una, sincera et vera religio colatur, et servetur, ut, quemadmodum sub uno Christo sumus et militamus: ita in una etiam Ecclesia Christiana, in unitate et concordia vivere possimus.
[5] Cumque nos infra scripti Elector et Principes, cum aliis qui nobis coniuncti sunt, perinde ut alii Electores et Principes et Status ad praefata Comitia evocati sumus, ut Caesareo mandato obedienter obsequeremur, mature venimus Augustam. Et quod citra iactantiam dictum volumus, inter primos affuimus.
[6] Cum igitur V.C.M. Electoribus, Principibus et aliis Statibus Imperii, etiam hic Augustae sub ipsa initia horum Comitiorum inter caetera proponi fecerit, quod singuli Status Imperii vigore Caesarei edicti, suam opinionem et sententiam in Germanica et Latina lingua proponere debeant atque offerre. [7] Et habita deliberatione proxima feria quarta, rursum responsum est V.C.M. nos proxima feria sexta Articulos nostrae confessionis pro nostra parte oblaturos esse. [8] Ideo ut V.M. voluntati obsequamur, offerimus in hac religionis causa nostrorum Concionatorum, et nostram confessionem, cuiusmodi doctrinam ex scripturis sanctis, et puro verbo Dei, hactenus illi in nostris terris, ducatibus, ditionibus, et urbibus tradiderint, ac in Ecclesiis tractaverint.
[9] Quod si et caeteri, Electores, Principes, ac Status Imperii, similibus scriptis Latinis scilicet et Germanicis, iuxta praedictam Caesaream propositionem, suas opiniones in hac causa religionis produxerint, [10] hic nos coram V.C.M. tanquam domino nostro clementissimo paratos offerimus, nos cum praefatis Principibus et amicis nostris, de tolerabilibus modis ac viis amice conferre, ut quantum honeste fieri potest, conveniamus, et re inter nos partes, citra odiosam contentionem pacifice agitata, Deo dante, dissensio dirimatur, et ad unam veram concordem religionem reducatur, [11] Sicut omnes sub uno Christo sumus, et militamus, et unum Christum confiteri debemus, iuxta tenorem edicti V.C.M. et omnia ad veritatem Dei perducantur, id quod ardentissimis votis a Deo petimus.
[12] Si autem, quod ad caeteros Electores, Principes et Status, ut partem alteram attinet, haec tractatio causae Religionis, eo modo, quo V.C.M. agendam et tractandam sapienter duxit, scilicet, cum tali mutua praesentatione scriptorum ac sedata collatione, inter nos non processerit, nec aliquo fructu facta fuerit, [13] nos quidem testatum clare relinquimus, hic nihil nos quod ad Christianam concordiam (quae cum Deo et bona conscientia fieri possit) conciliandam conducere queat, ullo modo detrectare. [14] Quemadmodum et V.C.M. deinde et caeteri Electores, et Status Imperii, et omnes, quicunque sincero religionis amore ac studio tenentur, quicunque hanc causam aequo animo audituri sunt, ex hac nostra et nostrorum confessione hoc clementer cognoscere et intelligere dignabuntur.
[15] Cum etiam V.C.M. Electoribus, Principibus et reliquis Statibus Imperii non una vice, sed saepe clementer significaverit, et in Comitiis Spirensibus, quae anno Domini etc. XXVI. habita sunt, ex data et praescripta forma vestrae Caesareae instructionis et commissionis recitari, et publice praelegi fecerit: [16] Vestram M. in hoc negotio religionis ex causis certis, quae V.M. nomine allegatae sunt, non velle quicquam determinari, nec concludere posse, sed apud Pontificem Romanum pro officio V.C.M. diligenter daturam operam de congregando Concilio generali. [17] Quemadmodum idem latius expositum est ante annum in publico proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit. [18] Ubi V.C.M. per dominum Ferdinandum Boëmiae et Ungariae Regem, amicum et dominum clementem nostrum, Deinde per Oratorem, et Commissarios Caesareos, haec inter caetera proponi fecit, quod V.C.M. intellexisset et expendisset Locum tenentis. V.C.M. in imperio, et praesidentis et Consiliariorum in Regimine, et Legatorum ab aliis Statibus qui Ratisponae convenerant, deliberationem de Concilio congregando. [19] Et quod iudicaret etiam V.C.M. utile esse, ut congregaretur Concilium, et quia causae, quae tum tractabantur inter V.C.M. et Rom. Pontificem, vicinae essent concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret V.C.M. quin Roma. Pontifex adduci posset ad habendum generale Concilium. [20] Ideo significabat se V.C.M. operam daturam ut praefatus Pontif. Maximus una cum V.C.M. tale generale Concilium, primo quoque tempore emissis literis publicandum congregare consentiret.
[21] In eventum ergo talem quod in causa religionis, dissensiones inter nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram V.C.M. hic in omni obedientia nos offerimus, ex superabundanti comparituros et causam dicturos in tali generali libero et Christiano Concilio, de quo congregando in omnibus Comitiis Imperialibus, quae quidem annis Imperii, V.C.M. habita sunt per Electores, Principes, et reliquos Status Imperii, semper concorditer actum, et congruentibus suffragiis conclusum est. [22] Ad cuius etiam generalis Concilii conventum, simul et ad V.C.M. in hac longe maxima et gravissima causa, iam ante etiam debito modo et in forma iuris provocavimus, et appellavimus. [23] Cui appellationi ad V.C.M. simul et Concilium adhuc adhaeremus, neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes, iuxta tenorem Caesareae proximae Citationis amice in caritate composita, sedata, et ad Christianam concordiam reducta fuerit) deserere intendimus aut possumus, [24] De quo hic etiam solenniter et publice protestamur.
Articuli fidei praecipui.
[recensere]I. De Deo.
[recensere][1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, Decretum Nicenae Synodi de unitate essentiae divinae de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse. [2] Videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est Deus, aeternus, incorporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, creator et conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium, [3] et tamen tres sint personae, eiusdem essentiae, et potentiae, et coaeternae, Pater, Filius, et Spiritus sanctus. [4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa Scriptores Ecclesiastici, ut significet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.
[5] Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut Manichaeos, qui duo principia ponebant, Bonum et Malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes. [6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, cum tantum unam personam esse contendant, de verbo et de Spiritu sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod verbum significet verbum vocale, et spiritus motum in rebus creatum.
II. De Peccato Originis.
[recensere][1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum, et cum concupiscentia, [2] quodque hic morbus, seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur, per baptismum et Spiritum sanctum.
[3] Damnant Pelagianos, et alios, qui vitium originis negant esse peccatum et, ut extenuent gloriam meriti, et beneficiorum Christi, disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificari posse.
III. De Filio Dei.
[recensere][1] Item docent, quod Verbum, hoc est, filius Dei, assumpserit humanam naturam in utero beatae Mariae virginis, [2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus, et vere homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus, [3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis. [4] Idem descendit ad inferos, et vere resurrexit tertia die, deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et perpetuo regnet ac dominetur omnibus creaturis, sanctificet credentes in ipsum, [5] misso in corda eorum Spiritu sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos, ac defendat adversus diabolum, et vim peccati. [6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos, etc. iuxta Symbolum Apostolorum.
IV. De Iustificatione.
[recensere][1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificentur propter Christum per fidem, [2] cum credunt se in gratiam recipi, et peccata remitti propter Christum, qui sua morte, pro nostris peccatis satisfecit. [3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4.
V. De Ministerio Ecclesiastico.
[recensere][1] Ut hanc fidem consequamur institutum est ministerium docendi Evangelii et porrigendi sacramenta. [2] Nam per verbum et sacramenta, tanquam per instrumenta donatur Spiritus sanctus, qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo in iis qui audiunt Evangelium, [3] scilicet, quod Deus non propter nostra merita, sed propter Christum iustificet, hos qui credunt, se propter Christum in gratiam recipi.
[4] Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum sanctum contingere sine verbo externo hominibus per ipsorum praeparationes et opera.
VI. De Nova Obedientia.
[recensere][1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera, mandata a Deo facere, propter voluntatem Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo mereri. [2] Nam remissio peccatorum et iustificatio fide apprehenditur, sicut testatur et vox Christi, Cum feceritis haec omnia, dicite, servi inutiles sumus. [3] Idem docent et veteres Scriptores Ecclesiastici. Ambrosius enim inquit, Hoc constitutum est a Deo, ut qui credit in Christum, salvus sit, Sine opere, sola fide, gratis accipiens remissionem peccatorum.
VII. De Ecclesia.
[recensere][1] Item docent, quod una sancta Ecclesia perpetuo mansura sit. Est autem Ecclesia congregatio sanctorum, in qua Evangelium recte docetur, et recte administrantur Sacramenta. [2] Et ad veram unitatem Ecclesiae, satis est consentire de doctrina Evangelii et administratione Sacramentorum. [3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas. Sicut inquit Paulus, [4] Una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, etc.
VIII. Quid sit Ecclesia?
[recensere][1] Quanquam Ecclesia proprie sit congregatio sanctorum, et vere credentium, tamen cum in hac vita multi hypocritae et mali admixti sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur, iuxta vocem Christi, Sedent Scribae et Pharisaei in cathedra Moisi, etc. [2] Et sacramenta et verbum propter ordinationem et mandatum Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.
[3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio malorum in Ecclesia, et sentiebant ministerium malorum inutile et inefficax esse.
IX. De Baptismo.
[recensere][1] De Baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem, [2] quodque per Baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei.
[3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum, et affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.
X. De Coena Domini.
[recensere][1] De Coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere adsint, et distribuantur vescentibus in Coena Domini, [2] et improbant secus docentes.
XI. De Confessione.
[recensere][1] De Confessione docent, quod absolutio privata in Ecclesiis retinenda sit, quanquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum enumeratio. [2] Est enim impossibilis iuxa Psalmum, Delicta quis intelligit?
XII. De Poenitentia.
[recensere][1] De poenitentia docent, quod lapsis post Baptismum contingere possit remissio peccatorum, quocunque tempore cum convertuntur. [2] Et quod Ecclesia talibus redeuntibus ad poenitentiam absolutionem impertiri debeat.
[3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus, [4] Altera est, contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato. [5] Altera est, fides quae concipitur ex Evangelio, seu absolutione, et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam, et ex terroribus liberat. [6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.
[7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere Spiritum sanctum. [8] Item, qui contendunt quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint. [9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos post Baptismum redeuntes ad poenitentiam. [10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras.
XIII. De Usu Sacramentorum.
[recensere][1] De usu Sacramentorum docent, quod Sacramenta instituta sint, non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, ad excitandam et confirmandam fidem in his qui utuntur proposita. [2] Itaque utendum est Sacramentis ita, ut fides accedat, quae credat promissionibus, quae per Sacramenta exhibentur et ostenduntur.
[3] Damnant igitur illos qui docent, quod Sacramenta ex opere operato iustificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quae credat remitti peccata.
XIV. De Ordine Ecclesiastico.
[recensere]De ordine Ecclesiastico docent, quod nemo debeat in Ecclesia publice docere, aut sacramenta administrare, nisi rite vocatus.
XV. De Ritibus Ecclesiasticis.
[recensere][1] De ritibus Ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine peccato servari possunt, et prosunt ad tranquillitatem et bonum ordinem in Ecclesia, sicut certae feriae, festa et similia.
[2] De talibus rebus tamen admonentur homines, ne conscientiae onerentur, tanquam talis cultus ad salutem necessarius sit.
[3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis, adversentur Evangelio et doctrinae fidei. [4] Quare vota et traditiones de cibis et diebus, etc. institutae ad promerendam gratiam, et satisfaciendum pro peccatis, inutiles sint, et contra Evangelium.
XVI. De Rebus Civilibus.
[recensere][1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles sint bona opera Dei, [2] quod christianis liceat gerere Magistratus, exercere iudicia, iudicare res ex Imperatoriis, et aliis praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus Magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.
[3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia Christianis. [4] Damnant et illos, qui Evangelicam perfectionem non collocant in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia Evangelium tradit iustitiam aeternam cordis. [5] Interim non dissipat Politiam aut Oeconomiam, sed maxime postulat conservare tanquam ordinationes Dei, et in talibus ordinationibus exercere caritatem. [6] Itaque necessario debent Christiani obedire Magistratibus suis et legibus. Nisi cum iubent peccare, [7] tunc enim magis debent obedire Deo quam hominibus, Actor. 5.
XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.
[recensere][1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum, et mortuos omnes resuscitabit, [2] piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia, [3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur.
[4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse. [5] Damnant et alios qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum, pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis.
XVIII. De Libero Arbitrio.
[recensere][1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam, et deligendas res rationi subiectas. [2] Sed non habet vim sine Spiritu sancto efficiendae iustitiae Dei, seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, [3] sed haec fit in cordibus, cum per verbum Spiritus sanctus concipitur. [4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. 3. Hypognosticon. Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum in operibus vitae praesentis tam bonis quam etiam malis. [5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutrire, artem discere diversarum rerum bonarum, velle quicquid bonum ad praesentem pertinet vitam. [6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, immo ex ipso et per ipsum sunt, et esse coeperunt. Malis vero dico, ut est velle Idolum colere, velle homicidium, etc.
Damnant Pelagianos, et alios qui docent, quod sine Spiritu sancto, solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere. Item praecepta Dei facere, quoad substantiam actuum. Quanquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit, potest enim continere manus a furto, a caede, tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam, etc.
XIX. De Causa Peccati.
[recensere]De causa peccati docent, quod tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet, diaboli et impiorum, quae non adiuvante Deo, avertit se a Deo, sicut Christus ait Ioan. 8. Cum loquitur mendacium, ex seipso loquitur.
XX. De Bonis Operibus.
[recensere][1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant. [2] Nam scripta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia simili argumento, testantur, quod utiliter docuerint de omnibus vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in qualibet vocatione Deo placeant. [3] De quibus rebus olim parum docebant Concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus Sanctorum, rosaria, monachatum et similia. [4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde praedicant haec inutilia opera, ut olim. [5] Praeterea incipiunt etiam fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium. [6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificari. [7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis, quam vetus ipsorum doctrina.
[8] Cum igitur doctrina de fide, quam oportet in Ecclesia praecipuam esse, tam diu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum versatam esse in Ecclesia, nostri de fide sic admonuerunt Ecclesias.
[9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum, et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes quod propter Christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater. [10] Itaque qui confidit operibus, se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis viribus viam ad Deum, cum Christus de se dixerit, Ego sum via, veritas et vita.
[11] Haec doctrina de fide ubique in Paulo tractatur Ephes. 2. Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus, etc.
[12] Et ne quis cavilletur, a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota haec causa habet testimonia Patrum. [13] Nam Augustinus multis voluminibus defendid gratiam et iustitiam fidei contra merita operum. [14] Et similia docet Ambrosius de vocatione Gentium, et alibi. Sic enim inquit de vocatione Gentium, Vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis.
[15] Quanquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piae ac pavidae conscientiae, plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, cum certo statuunt, quod propter Christum habeant placatum Deum. [16] Quemadmodum Paulus docet Rom. 5. Iustificati per fidem, pacem habemus apud Deum. [17] Tota haec doctrina, ad illud certamen perterrefactae conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest. [18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti, et prophani, qui Christianam iustitiam nihil esse somniant, nisi civilem et philosophicam iustitiam.
[19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex Evangelio consolationem. [20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam. [21] Alii alia excogitaverunt opera, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis. [22] Ideo magnopere fuit opus, hanc doctrinam de fide in Christum tradere, et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et iustificationem.
[23] Admonentur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiae notitiam, qualis est et in impiis et diabolo, sed significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae, videlicet, hunc articulum, Remissionem peccatorum, quod videlicet per Christum habeamus gratiam, iustitiam et remissionem peccatorum.
[24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum. Denique non est sine Deo sicut gentes. [25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere, Remissionem peccatorum. Ideo Deum tanquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo expectant. [26] Augustinus etiam de fidei nomine hoc modo admonet lectorem et docet in scripturis nomen fidei accipi, non pro notitia, qualis est in impiis, sed pro fiducia quae consolatur et erigit perterrefactas mentes.
[27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. [28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum et gratia. [29] Et quia per fidem accipitur Spiritus sanctus, iam corda renovantur, et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint. [30] Sic enim ait Ambrosius, Fides bonae voluntatis, et iustae actionis genitrix est. [31] Nam humanae vires, sine Spiritu sancto, plenae sunt impiis affectibus, et sunt imbecilliores quam ut bona opera possint efficere coram Deo. [32] Ad haec, sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera. [33] Quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non potuerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus. [34] Talis est imbecillitas hominis, cum est sine fide et sine Spiritu sancto, et tantum humanis viribus se gubernat.
[35] Hinc facile apparet hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit quomodo bona opera facere possimus. [36] Nam sine fide, nullo modo potest humana natura primi aut secundi praecepti opera facere. [37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil expectat, non tolerat crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis. [38] Ita regnant in corde omnes cupiditates, et humana consilia cum abest fides et fiducia erga Deum. [39] Quare et Christus dixit, Sine me nihil potestis facere, Ioan. 15. [40] Et Ecclesia canit, Sine tuo numine, nihil est in homine, nihil est innoxium.
XXI. De Cultu Sanctorum.
[recensere][1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum, et bona opera iuxta vocationem, Ut Caesar imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas a patria. Nam uterque rex est. [2] Sed scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium a sanctis, Quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, Pontificem, et intercessorem. [3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet, ut invocetur in omnibus afflictionibus. [4] 1. Ioan. 2. Si quis peccat, habemus advocatum apud Deum, etc.
[1] Haec fere summa est doctrinae apud nos, in qua cerni potest, nihil inesse, quod discrepet a scripturis, vel ab Ecclesia Catholica, vel ab Ecclesia Romana, quatenus ex scriptoribus nota est, quod cum ita sit, inclementer iudicant isti, qui nostros pro haereticis haberi postulant. [2] Sed dissensio est de quibusdam abusibus, qui sine certa autoritate in Ecclesias irrepserunt, in quibus etiam, si qua esset dissimilitudo, tamen decebat haec lenitas Episcopos, ut propter confessionem, quam modo recensuimus, tolerarent nostros, quia ne Canones quidem tam duri sunt, ut eosdem ritus ubique esse postulent, [3] neque similes unquam omnium Ecclesiarum ritus fuerunt. [4] Quanquam apud nos magna ex parte veteres ritus diligenter servantur. Falsa enim calumnia est, quod omnes ceremoniae, omnia vetera instituta in Ecclesiis nostris aboleantur. [5] Verum publica querela fuit abusus quosdam in vulgaribus ritibus haerere. Hi, quia non poterant bona conscientia probari, aliqua ex parte correcti sunt.
Articuli in quibus recensentur abusus mutati.
[recensere][1] Cum Ecclesiae apud nos de nullo articulo fidei dissentiant ab Ecclesia catholica, tantum paucos quosdam abusus omittant, qui novi sunt, et contra voluntatem Canonum vitio temporum recepti, rogamus ut Caesarea Maiestas clementer audiat, et quid sit mutatum, et quae fuerint causae, quo minus coactus sit populus illos abusus contra conscientiam observare. [2] Nec habeat fidem Caesarea Maiestas istis, qui, ut inflamment odia hominum adversus nostros, miras calumnias spargunt in populum. [3] Hoc modo irritatis animis bonorum virorum initio praebuerunt occasionem huic dissidio, et eadem arte conantur nunc augere discordias. [4] Nam Caesarea Maiestas haud dubie comperiet tolerabiliorem esse formam, et doctrinae et ceremoniarum apud nos, quam qualem homines iniqui et malevoli decribunt. [5] Porro veritas ex vulgi rumoribus aut maledictis inimicorum colligi non potest. [6] Facile autem hoc iudicari potest, nihil magis prodesse ad dignitatem ceremoniarum conservandam et alendam reverentiam ac pietatem in populo, quam si ceremoniae rite fiant in Ecclesiis.
XXII. De Utraque Specie.
[recensere][1] Laicis datur utraque species Sacramenti in Coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Matth. 26. Bibite ex hoc omnes. [2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo ut omnes bibant, [3] et ne quis possit cavillari, quod hoc ad Sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinth. exemplum recitat, in quo apparet totam Ecclesiam utraque specie usam esse. [4] Et diu mansit hic mos in Ecclesia, nec constat quando aut quo autore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus. [5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse. [6] Idem testatur Hieronymus, qui ait, Sacerdotes Eucharistiae ministrant, et sanguinem Christi populis dividunt. [7] Imo Gelasius Papa mandat ne dividatur Sacramentum, Dist. 2. de Consecratione, cap. Comperimus. [8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet. [9] Constat autem quod consuetudo contra mandata Dei introducta, non sit probanda, ut testantur Canones, Dist. 8. cap. Veritate, cum sequentibus. [10] Haec vero consuetudo non solum contra scripturam, sed etiam contra veteres Canones et exemplum Ecclesiae recepta est. [11] Quare si qui maluerunt utraque specie Sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae.
[12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est.
XXIII. De Coniugio Sacerdotum.
[recensere][1] Publica querela fuit de exemplis Sacerdotum, qui non continebant. [2] Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas cur ademptum sit Sacerdotibus coniugium, sed multo maiores esse causas cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina, [3] Cum igitur Sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent, duxerunt uxores ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere matrimonium. [4] Primum, quia Paulus dicit, Unusquisque habeat uxorem suam propter fornicationem. Item, Melius est nubere, quam uri. [5] Secundo, Christus inquit, Non omnes capiunt verbum hoc, ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia Deus creavit hominem ad procreationem, Genes. 1. [6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei creationem mutare. [7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere matrimonium. [8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei, nulla lex humana, nullum votum tollere potest. [9] Ex his causis docent Sacerdotes sibi licere uxores ducere. [10] Constat etiam in Ecclesia veteri, Sacerdotes fuisse maritos. [11] Nam et Paulus ait Episcopum eligendum esse, qui sit maritus. [12] Et in Germania primum ante annos quadringentos, Sacerdotes vi coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut Archiepiscopus Moguntinus publicaturus edictum Rom. Pontificis de ea re, pene ab iratis Sacerdotibus per tumultum oppressus sit. [13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura divina et humana, contra ipsos etiam Canones factos, non solum a Pontificibus, sed a laudatissimis Synodis, distraherentur.
[14] Et cum senescente mundo, paulatim natura humana fiat imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam. [15] Porro Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae infirmitatis. [16] Ipsi Canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum est ut fiat et in hoc negotio. [17] Ac videntur Ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius prohibeatur coniugium.
[18] Cum autem exstet mandatum Dei, cum mos Ecclesiae notus sit, cum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria, et alia scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est, nulla in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium Sacerdotum. [19] Deus praecepit honore afficere coniugium. [20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud Ethnicos maximis honoribus ornaverunt. [21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem Sacerdotes contra Canonum voluntatem, nullam aliam ob causam, nisi propter coniugium. [22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium. 1. Timoth. 4. [23] Id facile nunc intelligi potest, cum talibus suppliciis prohibitio coniugii defenditur.
[24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita nec votum potest tollere mandatum Dei. [25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non servant promissam castitatem. Verba eius sunt haec, lib. 1. epistola XI. Si autem perseverare nolunt, aut non possunt, melius est ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant, certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant. [26] Et aequitate quadam utuntur ipsi Canones erga hos, qui ante iustam aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.
XXIV. De Missa.
[recensere][1] Falso accusantur Ecclesiae nostrae, quod Missam aboleant, retinetur enim Missa apud nos, et summa reverentia celebratur. [2] Servantur et usitatae ceremoniae fere omnes, praeterquam quod Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt ad docendum populum. [3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos. [4] Et non modo Paulus praecipit uti lingua intellecta populo in Ecclesia, sed etiam ita constitutum est humano iure.
[5] Assuefit populus ut una utantur Sacramento, si qui sunt idonei, id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum. [6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati. [7] Admonentur etiam homines de dignitate et usu Sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere, et omnia bona a Deo expectare et petere. [8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit pietatem erga Deum. [9] Itaque non videntur apud adversarios Missae maiore religione fieri, quam apud nos.
[10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod Missae turpiter prophanarentur, collatae ad quaestum. [11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur Missae, tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum Canonum celebrent. [12] Paulus autem graviter minatur his qui indigne tractant Eucharistiam, cum ait, Qui ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. [13] Itaque cum apud nos admonerentur Sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatae Missae, cum fere nullae privatae Missae nisi quaestus causa fierent.
[14] Neque ignoraverunt hos abusus Episcopi, qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum. [15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in Ecclesiam serpere. [16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus Ecclesiae, cum hic tumultus non aliunde sumpserit occasionem, quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent. [17] Magnae dissensiones de Missa, de Sacramento extiterunt. [18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae prophanationis Missarum, quam in Ecclesiis tot seculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant. [19] Nam in Decalogo scriptum est, Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus. [20] At ab initio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum collata fuisse, ut Missa.
[21] Accessit opinio, quae auxit privatas Missas in infinitum, videlicet, quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit Missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, mortalibus et venialibus. [22] Hinc manavit publica opinio, quod Missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato. [23] Hic coeptum est disputari, utrum una Missa dicta pro pluribus, tantumdem valeat quantum singulae pro singulis. Haec disputatio peperit istam infinitam multitudinem Missarum.
[24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a scripturis sanctis, et laedant gloriam passionis Christi. [25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio, non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, ut ad Hebraeos scriptum est: [26] Sanctificati sumus per oblationem Iesu Christi semel. [27] Item, Una oblatione comsummavit in perpetuum sanctificatos.
[28] Item, Scriptura docet, Nos coram Deo iustificari per fidem in Christum, cum credimus nobis remitti peccata propter Christum. [29] Iam si Missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit iustificatio ex opere Missae, non ex fide, quod scriptura non patitur.
[30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, quare Missa instituta est, ut fides in iis qui utuntur sacramento, recordetur quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam. [31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse, ac sentire quod vere exhibeantur nobis. [32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et impii recordari possunt. [33] Est igitur ad hoc facienda Missa, ut ibi porrigatur sacramentum his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait, Quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam.
[34] Cum autem Missa sit talis communicatio sacramenti, servatur apud nos una communis Missa, singulis feriis atque aliis etiam diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum his qui petunt. [35] Neque hic mos in Ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium non faciunt mentionem privatae Missae. De communi Missa plurimum loquuntur. [36] Chrysostomus ait, Sacerdotem quotidie stare ad altare, et alios ad communionem accersere, alios arcere. [37] Et ex Canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse Missam, a quo reliqui presbyteri et Diaconi sumpserunt corpus Domini. [38] Sic enim sonant verba Canonis Niceni, Accipiant Diaconi secundum ordinem post presbyteros ab Episcopo vel a presbytero sacram communionem. [39] Et Paulus de communione iubet, ut alii alios expectent, ut fiat communis participatio.
[40] Postquam igitur Missa apud nos habet exemplum Ecclesiae, ex scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime cum publicae ceremoniae, magna ex parte similes usitatis serventur, tantum numerus Missarum est dissimilis, quem propter maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset. [41] Nam olim etiam in Ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie Missa, ut testatur Historia Tripartita lib. 9. cap. 38. Rursus autem in Alexandria quarta et sexta feria scripturae leguntur, easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem.
XXV. De Confessione.
[recensere][1] Confessio in Ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet porrigi corpus Domini, nisi antea exploratis et absolutis. [2] Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante haec tempora magnum erat silentium. [3] Docentur homines ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox Dei, et mandato Dei pronuntietur. [4] Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem afferat perterrefactis conscientiis, et quod requirat Deus fidem, ut illi absolutioni tanquam voci suae de coelo sonanti credamus, et quod illa fides in Christum vere consequatur, et accipiat remissionem peccatorum. [5] Antea immodice extollebantur satisfactiones: Fidei vero et meriti Christi, ac iustitiae fidei nulla fiebat mentio, quare in hac parte minime sunt culpandae Ecclesiae nostrae. [6] Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit.
[7] Sed de Confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit necessaria, nec sint onerandae conscientiae cura enumerandi omnia delicta, quia impossibile est omnia delicta recitare, Ut testatur Psalmus, Delicta quis intelligit? [8] Item Ieremias, Pravum est cor hominis et inscrutabile. [9] Quod si nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam acquiescere conscientiae possent, quia plurima peccata neque vident neque meminisse possunt. [10] Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse necessariam. [11] Nam in Decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait, Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses, sed obedire te volo prophetae dicenti, Revela ante Deum viam tuam. Ergo tua confitere peccata apud Deum, verum iudicem cum oratione. Delicta tua pronuntia non lingua, sed conscientiae tuae memoria, etc. [12] Et glossa de poenitentia, Dist. 4. cap. Consideret, fatetur humani iuris esse confessionem. [13] Verum confessio, cum propter maximum absolutionis beneficium, tum propter alias conscientiarum utilitates apud nos retinetur.
XXVI. De Discrimine Ciborum.
[recensere][1] Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in Ecclesiis, quod discrimina ciborum, et similes traditiones humanae, sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro peccatis. [2] Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie instituebantur novae ceremoniae, novi ordines, novae feriae, nova ieiunia, et doctores in templis exigebant haec opera tanquam necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant conscientias, si quid omitterent. [3] Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in Ecclesia secuta sunt.
[4] Primo, obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae est praecipua pars Evangelii, et quam maxime oportet extare et eminere in Ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur, et fides quae credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera collocetur. [5] Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et traditiones humanas removet, ut ostendat iustitiam Christianam aliud quiddam esse, quam huiusmodi opera, videlicet fidem quae credit peccata gratis remitti propter Christum. [6] At haec doctrina Pauli, pene tota oppressa est per traditiones, quae pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum, et similes cultus, oporteat mereri gratiam et iustitiam. [7] In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera satisfactoria proponebantur, in his videbatur poenitentia tota consistere.
[8] Secundo, hae traditiones obscuraverunt praecepta Dei, quia traditiones longe praeferebantur praeceptis Dei. Christianismus totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum, ieiuniorum, vestitus. [9] Hae observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod essent vita spiritualis, et vita perfecta. [10] Interim mandata Dei iuxta vocationem, nullam laudem habebant, quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod Princeps regebat rempublicam. Haec putabantur esse opera mundana et imperfecta, et longe deteriora illis splendidis observationibus. [11] Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant se teneri imperfecto vitae genere, in coniugio, in magistratibus, aut aliis functionibus civilibus, mirabantur Monachos et similes, et falso putabant illorum observationes Deo gratiores esse.
[12] Tertio, traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines arbitrabantur has observationes, necessarios esse cultus. [13] Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam sibi mortem conscivisse, quia senserant, se non posse satisfacere traditionibus, et interim consolationem nullam de iustitia fidei et de gratia audierant.
[14] Videmus Summistas et Theologos colligere traditiones, et quaerere ἐπιεικείας, ut levent conscientias, non satis tamen expediunt, sed interdum magis iniiciunt laqueos conscientiis. [15] Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae Scholae, et conciones, ut non vacaverit attingere scripturam, et quaerere utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis tentationibus. [16] Itaque Gerson et alii quidam Theologi graviter questi sunt, se his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore genere doctrinae. [17] Et Augustinus vetat onerare conscientias huiusmodi observationibus, et prudenter admonet Ianuarium, ut sciat eas indifferenter observandas esse, sic enim loquitur.
[18] Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse, aut odio Episcoporum, ut quidam falso suspicantur. [19] Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex traditionibus male intellectis, admonere Ecclesias. [20] Nam Evangelium cogit urgere doctrinam in Ecclesiis de gratia et iustitia fidei, quae tamen intelligi non potest, si putent homines se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas.
[21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri, aut iustificari, quare non est sentiendum quod huiusmodi observationes sint necessarius cultus.
[22] Addunt testimonia ex scriptura. Christus Matth. 15. excusat Apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae tamen videbatur de re non illicita sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis, et dicit, Frustra colunt me mandatis hominum. [23] Igitur non exigit cultum inutilem.
Et paulo post addit, Omne quod intrat in os, non inquinat hominem.
[24] Item Rom. 14. Regnum Dei non est esca aut potus.
[25] Coloss. 2. Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo.
[26] Item, Si mortui estis cum Christo, ab elementis mundi, quare tanquam viventes in mundo decreta facitis? Ne attingas. Ne gustes. Ne contrectes.
[27] Actor. 15. ait Petrus, Quare tentatis Deum, imponentes iugum super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus, sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. [28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive Mosis sive aliis.
[29] Et 1. Timoth. 4. vocat prohibitionem ciborum, doctrinas daemoniorum, quia pugnat cum Evangelio talia opera instituere aut facere, ut per ea mereamur gratiam, aut quod non possit existere Christianismus sine tali cultu.
[30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur ex scriptis nostrorum. [31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat tolerare afflictiones. [32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis afflictionibus exerceri, et crucifigi cum Christo.
[33] Insuper docent quod quilibet Christianus, debeat se corporali disciplina, aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et coërcere, ne saturitas aut desidia extimulet ad peccandum, non ut per illa exercitia mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis. [34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum paucis et constitutis diebus, [35] Sicut Christus praecipit, Cavete ne corpora vestra graventur crapula. [36] Item, Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi ieiunio et oratione. [37] Et Paulus ait, Castigo corpus meum, et redigo in servitutem. [38] Ubi clare ostendit, se ideo castigare corpus, non ut per eam disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium, iuxta vocationem suam. [39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos dies, certos cibos praescribunt, cum periculo conscientiae, tanquam istiusmodi opera sint necessarius cultus.
[40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt ad hoc, ut res ordine geratur in Ecclesia ut ordo lectionum in Missa et praecipuae feriae. [41] Sed interim homines admonentur quod talis cultus non iustificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus rebus, si omittantur sine scandalo. [42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus. [43] Nam in Oriente alio tempore servaverunt Pascha quam Romae, et cum Romani propter hanc dissimilitudinem accusarent Orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse. [44] Et Irenaeus inquit, dissonantia ieiunii, fidei consonantiam non solvit, sicut et Dist. 12. Gregorius Papa significat, talem dissimilitudinem non laedere unitatem Ecclesiae. [45] Et in Historia Tripartia lib. 9. multa colliguntur exempla dissimilium rituum, et recitantur haec verba: Mens Apostolorum fuit, non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam conversationem et pietatem.
XXVII. De Votis Monachorum.
[recensere][1] Quid de votis Monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit qualis status fuerit Monasteriorum, quam multa contra Canones in ipsis Monasteriis quotidie fiebant. [2] Augustini tempore erant libera collegia, postea corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tanquam excogitato carcere, disciplina restitueretur. [3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes. [4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra Canones iniecta sunt. [5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus etiamsi non deessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit. [6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio Canonum liberari possent. [7] Et hoc accidit magis etiam in Monasteriis virginum, quam Monachorum, cum sexui imbecilliori magis parcendum esset. [8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui videbant puellas et adolescentes in Monasteria detrudi propter victum, videbant quam infeliciter succederet hoc consilium, quae scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret. [9] Dolebant autoritatem Canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni. [10] Ad haec mala, accedebat talis persuasio de votis, quam constant etiam olim displicuisse ipsis Monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt, [11] docebant vota paria esse baptismo, docebant se hoc vitae genere mereri remissionem peccatorum, et iustificationem coram Deo. [12] Imo addebant, vitam Monasticam non tantum iustitiam mereri coram Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam consilia Evangelica.
[13] Ita persuadebant Monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam Monasticam plus mereri quam vitam Magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine facticiis religionibus suae vocationi serviunt. [14] Nihil horum negari potest, extant enim in libris eorum.
[15] Quid fiebat postea in Monasteriis? Olim erant scholae sacrarum literarum, et aliarum disciplinarum, quae sunt utiles Ecclesiae, et sumebantur inde pastores, et Episcopi. Nunc alia res est, nihil opus est recitare nota. [16] Olim ad discendum conveniebant, nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus a Deo ordinatis.
[17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re, doctrina nostrorum. [18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere. [19] Est autem hoc mandatum Dei: Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam. [20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, iuxta illud: Non est bonum homini esse solum. [21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi Dei. [22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti quantum volet, tamen non poterit efficere ut votum tollat mandatum Dei.
[23] Canones docent in omni voto, ius superioris excipi, quare multo minus haec vota contra mandata Dei valent.
[24] Quod si obligatio votorum, nullas haberet causas cur mutari possit, nec Romani Pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere. [25] Sed prudenter iudicaverunt Romani Pontifices aequitatem in hac obligatione adhibendam esse, Ideo saepe de votis dispensasse leguntur. [26] Nota est enim historia de Rege Arragonum, revocato ex Monasterio, et extant exempla nostri temporis.
[27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, cum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum. [28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum. [29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et adolescentes priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur. [30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, cum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto admittitur.
[31] Plerique Canones rescindunt vota ante annum 15. contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii, ut de perpetua vita constitui possit. [32] Alius Canon plus concedens hominum imbecillitati, addit annos aliquot, vetat enim ante annum 18. votum fieri. [33] Sed utrum sequemur, maxima pars habet excusationem, cur Monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.
[34] Postremo, etiamsi voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum, dissolvenda sint. [35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest. 1. cap. Nuptiarum, cuius non est levis autoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt.
[36] Quanquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine mandato Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait, Frustra colunt me mandatis hominum. [37] Et Paulus ubique docet, iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem, credentibus se recipi in gratiam a Deo propter Christum.
[38] Constat autem Monachos docuisse, quod facticiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere et obscurare, ac negare iustitiam fidei? [39] Sequitur igitur ista vota usitata, impios cultus fuisse, quare sunt irrita. [40] Nam votum impium, et factum contra mandata Dei non valet, neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut Canon dicit.
[41] Paulus dicit, Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. [42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo, et a gratia excidunt. [43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet. [44] Neque vero negari potest, quin Monachi docuerint se per vota et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum, imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutuari sua opera. [45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum iam ipsos Monachos pudet. [46] Ad haec persuaserunt hominibus factitias religiones esse statum Christianae perfectionis. [47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus? [48] Non est leve scandalum in Ecclesia populo proponere, certum cultum ab hominibus excogitatum sine mandato Dei, et docere quod talis cultus iustificet homines? Quia iustitia fidei, quam maxime oportet tradi in Ecclesia, obscuratur, cum illae mirificae religiones Angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis, et coelibatus offunduntur oculis hominum.
[49] Praeterea obscurantur praecepta Dei, et verus cultus Dei, cum audiunt homines, solos Monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deum, et rursus concipere magnam fidem, et confidere propter Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo, et certo expectare auxilium in omnibus rebus gerendis, iuxta vocationem. Interim foris diligenter facere bona opera, et servire vocationi. [50] In his rebus est vera perfectio, et verus cultus Dei, non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste sordida. [51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis praeconiis vitae Monasticae. [52] Audit sine modo laudari coelibatum, ideo cum offensione conscientiae versatur in coniugio. [53] Audit solos mendicos esse perfectos, ideo cum offensione conscientiae retinet possessiones, negotiatur. [54] Audit consilium Evangelicum esse de non vindicando, ideo alii in privata vita non verentur ulcisci, audiunt enim consilium esse, non praeceptum. [55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse Christianis.
[56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta reipublicae administratione, abdiderunt se in Monasteria. [57] Id vocabant fugere ex mundo, et quaerere vitae genus, quod Deo magis placeret, nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus. [58] Bonum et perfectum vitae genus est, quod habet mandatum Dei. [59] De his rebus necesse est admonere homines. [60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem Monachorum de perfectione, et testatur suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita Monastica sit status perfectionis.
[61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis, quod iustificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta, quod habeant opera supererogationis. [62] Haec omnia cum sint falsa et inania, faciunt vota irrita.
XXVIII. De potestate Ecclesiastica.
[recensere][1] Magnae disputationes fuerunt de potestate Episcoporum, in quibus nonnulli incommode commiscuerunt potestatem Ecclesiasticam, et potestatem gladii. [2] Et ex hac confusione, maxima bella, maximi motus extiterunt, dum Pontifices freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre, et imperatoribus adimere imperium conati sunt. [3] Haec vitia multo ante reprehenderunt in Ecclesia homines pii et eruditi. [4] Itaque nostri ad consolandas conscientias, coacti sunt ostendere discrimen Ecclesiasticae potestatis, et potestatis gladii, et docuerunt, utramque propter mandatum Dei religiose venerandam et honore afficiendam esse, tanquam summa Dei beneficia in terris.
[5] Sic autem sentiunt, potestatem clavium, seu potestatem Episcoporum, iuxta Evangelium, potestatem esse seu mandatum Dei, praedicandi Evangelii, remittendi et retinendi peccata, et administrandi sacramenta. [6] Nam cum hoc mandato Christus mittit Apostolos: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos, Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt. [7] Marc. 16. Ite, praedicate Evangelium omni creaturae, etc.
[8] Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando verbum, et porrigendo sacramenta, vel multis vel singulis iuxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, iustitia aeterna, Spiritus sanctus, vita aeterna. [9] Haec non possunt contingere nisi per ministerium verbi et sacramentorum, sicut Paulus dicit: Evangelium est potentia Dei, ad salutem omni credenti. [10] Itaque cum potestas Ecclesiastica concedat res aeternas, et tantum exerceatur per ministerium verbi, non impedit politicam administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem. [11] Nam politica administratio versatur circa alias res, quam Evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res corporales, adversus manifestas iniurias, et coërcet homines gladio, et corporalibus poenis, ut iustitiam civilem et pacem retineat.
[12] Non igitur commiscendae sunt potestates Ecclesiastica et civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet, Evangelii docendi et administrandi sacramenta. [13] Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges Magistratuum, non tollat legitimam obedientiam, non impediat iudicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma reipublicae, [14] sicut dicit Christus: Regnum meum non est de hoc mundo. [15] Item: Quis constituit me iudicem aut divisorem supra vos? [16] Et Paulus ait Philip. 3. Nostra politia in coelis est. [17] 2. Corinth. 10. Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destruendas cogitationes, etc. [18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum et beneficium esse.
[19] Si quam habent Episcopi potestatem gladii, hanc non habent Episcopi ex mandato Evangelii, sed iure humano donatam a regibus et imperatoribus, ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec interim alia functio est, quam ministerium Evangelii.
[20] Cum igitur de iurisdictione Episcoporum quaeritur, discerni debet imperium ab Ecclesiastica iurisdictione. [21] Porro secundum Evangelium, seu ut loquuntur, de iure divino, nulla iurisdictio competit Episcopis, ut Episcopis, hoc est, his quibus est commissum ministerium verbi et sacramentorum, nisi remittere peccata. Item, cognoscere doctrinam, et doctrinam ab Evangelio dissentientem reiicere, et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione Ecclesiae, sine vi humana, sed verbo. [22] Hic necessario et de iure divino, debent eis Ecclesiae praestare obedientiam, iuxta illud, Qui vos audit, me audit.
[23] Verum cum aliquid contra Evangelium docent aut statuunt, tunc habent Ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7. Cavete a Pseudoprophetis. [24] Gal. 1. Si Angelus de coelo aliud Evangelium evangelizaverit, anathema sit. [25] 2. Corinth. 13. Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate. [26] Item, Data est nobis potestas ad aedificationem, non ad destructionem. [27] Sic et Canones praecipiunt, 2. q. 7. Cap. Sacerdotes, et Cap. Oves. [28] Et Augustinus contra Petiliani Epistolam inquit: Nec catholicis Episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra Canonicas Dei scripturas aliquid sentiunt.
[29] Si quam habent aliam vel potestatem, vel iurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii, aut decimarum, etc. hanc habent humano iure, Ubi cessantibus ordinariis coguntur Principes vel inviti, suis subditis ius dicere, ut pax retineatur.
[30] Praeter haec disputatur, utrum Episcopi seu pastores habeant ius instituendi ceremonias in Ecclesia, et leges de cibis, feriis, gradibus ministrorum, seu ordinibus, etc. condendi. [31] Hoc ius qui tribuunt Episcopis, allegant testimonium: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo, Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. [32] Allegant etiam exemplum Apostolorum, qui prohibuerunt abstinere a sanguine, et suffocato. [33] Allegant sabbatum mutatum in diem Dominicum contra Decalogum, ut videtur. Nec ullum exemplum magis iactatur, quam mutatio sabbati. Magnam contendunt Ecclesiae potestatem esse, quod dispensaverit de praecepto Decalogi.
[34] Sed de hac quaestione nostri sic docent, quod Episcopi non habent potestatem statuendi aliquid contra Evangelium, ut supra ostensum est, Docent idem Canones 9. Distin. [35] Porro contra scripturam est, traditiones condere aut exigere, ut per eam observationem satisfaciamus pro peccatis, aut mereamur gratiam et iustitiam. [36] Laeditur enim gloria meriti Christi, cum talibus observationibus conamur mereri iustificationem. [37] Constat autem propter hanc persuasionem, in Ecclesia pene in infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide et iustitia fidei, quia subinde plures feriae factae sunt, ieiunia indicta, ceremoniae novae, novi honores sanctorum instituti sunt, quia arbitrabantur se autores talium rerum, his operibus mereri gratiam. [38] Sic olim creverunt Canones poenitentiales, quorum adhuc in satisfactionibus vestigia quaedam videmus.
[39] Item, autores traditionum faciunt contra mandatum Dei, cum collocant peccatum in cibis, in diebus, et similibus rebus, et onerant Ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud Christianos ad promerendam iustificationem cultum esse similem Levitico, cuius ordinationem commiserit Deus Apostolis et Episcopis, [40] sic enim scribunt quidam, Et videntur Pontifices aliqua ex parte exemplo legis Mosaicae decepti esse. [41] Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit, etiam sine offensione aliorum, in feriis laborare manibus, quod sit peccatum mortale omittere horas Canonicas, quod certi cibi polluant conscientiam, quod ieiunia sint opera placantia Deum, quod peccatum in casu reservato non possit remitti, nisi accesserit autoritas reservantis, cum quidem ipsi Canones non de reservatione culpae, sed de reservatione poenae Ecclesiasticae loquantur.
[42] Unde habent ius Episcopi has traditiones imponendi Ecclesiis, ad illaqueandas conscientias? Cum Petrus vetet imponere iugum discipulis, cum Paulus dicat, potestatem ipsis datam esse ad aedificationem, non ad destructionem. Cur igitur augent peccata per has traditiones?
[43] Verum extant clara testimonia, quae prohibent condere tales traditiones ad promerendam gratiam, aut tanquam necessarias ad salutem. [44] Paulus Coloss. 2. Nemo vos iudicet in cibo, potu, parte diei festi, novilunio aut sabbatis. [45] Item, Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tanquam viventes in mundo, decreta facitis? Non attingas, non gustes, non contrectes, quae omnia pereunt usu, et sunt mandata et doctrinae hominum, quae habent speciem sapientiae. [46] Item, ad Titum aperte prohibet traditiones, Non attendentes Iudaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium veritatem. [47] Et Christus Matth. 15. inquit de his qui exigunt traditiones: Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. [48] Et improbat tales cultus: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur.
[49] Si ius habent Episcopi onerandi Ecclesias infinitis traditionibus, et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas daemoniorum? Num frustra haec praemonuit Spiritus sanctus? [50] Relinquitur igitur, cum ordinationes institutae tanquam necessariae, aut cum opinione promerendae gratiae, pugnent cum Evangelio, quod non liceat ullis Episcopis tales cultus instituere aut exigere. [51] Necesse est enim in Ecclesiis retineri doctrinam, de libertate Christiana, quod non sit necessaria servitus legis ad iustificationem, sicut in Galatis scriptum est: Nolite iterum iugo servitutus subiici. [52] Necesse est retineri praecipuum Evangelii locum, quod gratiam per fidem in Christum gratis consequamur, non propter certas observationes, aut propter cultus ab hominibus institutos.
[53] Quid igitur sentiendum est de die Dominico, et similibus ritibus templorum? Ad haec respondent, quod liceat Episcopis seu pastoribus facere ordinationes, ut res ordine gerantur in Ecclesia, non ut per illas mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis, aut obligentur conscientiae, ut iudicent esse necessarios cultus, ac sentiant se peccare, cum sine offensione aliorum violant. [54] Sic Paulus ordinat, ut in congregatione mulieres velent capita, ut ordine audiantur in Ecclesia interpretes, etc.
[55] Tales ordinationes convenit Ecclesias propter caritatem et tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut ordine et sine tumultu omnia fiant in Ecclesiis. [56] Verum ita, ne conscientiae onerentur, ut ducant res esse necessarias ad salutem, ac iudicent se peccare cum violant eas sine aliorum offensione, sicut nemo dixerit peccare mulierem, quae in publicum non velato capite procedit, sine offensione hominum.
[57] Talis est observatio diei Dominici, Paschatis, Pentecostes, et similium feriarum, et rituum. [58] Nam qui iudicant Ecclesiae autoritate, pro sabbato institutam esse diei Dominici observationem, tanquam necessariam, longe errant. [59] Scriptura abrogavit sabbatum, quae docet omnes ceremonias Mosaicas, post revelatum Evangelium omitti posse. [60] Et tamen quia opus erat constituere certum diem, ut sciret populus, quando convenire deberet, apparet Ecclesiam ei rei destinasse diem Dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis placuisse, ut haberent homines exemplum Christianae libertatis, et scirent nec sabbati nec alterius diei observationem neccessariam esse.
[61] Extant prodigiosae disputationes de mutatione legis, de ceremoniis novae legis, de mutatione sabbati, quae omnes ortae sunt ex falsa persuasione, quod oporteat in Ecclesia cultum esse similem Levitico. Et quod Christus commiserit Apostolis et Episcopis excogitare novas ceremonias, quae sint ad salutem necessariae. [62] Hi errores serpserunt in Ecclesiam, cum iustitia fidei non satis clare doceretur. [63] Aliqui disputant diei Dominici observationem non quidem iuris divini esse, sed quasi iuris divini, praescribunt de feriis, quatenus liceat operari. [64] Huiusmodi disputationes quid sunt aliud nisi laquei conscientiarum? Quanquam enim conentur epiikeizare traditiones, tamen nunquam potest aequitas deprehendi, donec manet opinio necessitatis, quam manere necesse est, ubi ignorantur iustitia fidei, et libertas Christiana.
[65] Apostoli iusserunt abstinere a sanguine, quis nunc observat? Neque tamen peccant qui non observant, quia ne ipsi quidem Apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed ad tempus prohibuerunt propter scandalum. [66] Est enim perpetua voluntas Evangelii consideranda in decreto. [67] Vix ulli Canones servantur accurate, et multi quotidie exolescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt traditiones. [68] Nec potest conscientiis consuli, nisi haec aequitas servetur, ut sciamus eas sine opinione necessitatis servari, nec laedi conscientias, etiamsi traditiones exolescant.
[69] Facile autem possent Episcopi legitimam obedientiam retinere, si non urgerent servare traditiones, quae bona conscientia servari non possunt. [70] Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt, nisi iurent se puram Evangelii doctrinam nolle docere. [71] Non petunt Ecclesiae, ut Episcopi honoris sui iactura sarciant concordiam, quod tamen decebat bonos pastores facere. [72] Tantum petunt, ut iniusta onera remittant, quae nova sunt, et praeter consuetudinem Ecclesiae catholicae recepta. [73] Fortassis initio quaedam constitutiones habuerunt probabiles causas, quae tamen posterioribus temporibus non congruunt. [74] Apparet etiam quasdam errore receptas esse, quare Pontificiae clementiae esset, illas nunc mitigare, quia talis mutatio non labefacit Ecclesiae unitatem. Multae enim traditiones humanae tempore mutatae sunt, ut ostendunt ipsi Canones. [75] Quod si non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quae sine peccato non possunt praestari, oportet nos regulam Apostolicam sequi, quae praecipit, Deo magis obedire quam hominibus. [76] Petrus vetat Episcopos dominari, et Ecclesiis imperare. [77] Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur Episcopis, sed hoc unum petitur, ut patiantur Evangelium pure doceri, et relaxent paucas quasdam observationes, quae sine peccato servari non possunt. [78] Quod si nihil remisserint, ipsi viderint, quomodo Deo rationem reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati praebent.
Epilogus.
[recensere][1] Hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere controversiam, quanquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut fugeremus prolixitatem, praecipua complexi sumus, ex quibus caetera facile iudicari possunt. [2] Magnae querelae fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus, de abusu excommunicationis. Parochiae multipliciter vexabantur per stationarios. Infinitae contentiones erant pastoribus cum monachis, de iure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de extraordinariis concionibus, et de aliis innumerabilibus rebus. [3] Huiusmodi negotia praetermisimus, ut illa, quae sunt in hac causa praecipua, breviter proposita, facilius cognosci possent. [4] Neque hic quicquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est. [5] Tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut intelligi possit in doctrina ac ceremoniis, apud nos nihil esse receptum contra scripturam aut Ecclesiam catholicam, quia manifestum est nos diligentissime cavisse, ne quae nova et impia dogmata in Ecclesias nostras serperent.
[6] Hos articulos supra scriptos, voluimus exhibere iuxta edictum C.M. in quibus confessio nostra extaret, et eorum, qui apud nos docent, doctrinae summa cerneretur. [7] Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem informationem, Deo volente, iuxta scripturas exhibere.
Caesareae Maiest. V.
Fideles et subditi.
- Ioannes Dux Saxoniae Elector.
- Georgius Marchio Brandenburgensis.
- Ernestus Dux Luneburgensis.
- Philippus Landgravius Hessorum.
- Ioannes Fridericus Dux Saxoniae.
- Franciscus Dux Luneburgensis.
- Volfgangus Princeps de Anhalt.
- Senatus Magistratusque Nurnbergensis.
- Senatus Reutlingensis.