Jump to content

Confessio Sancti Patricii

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio Sancti Patricii
Saeculum V

editio: ex. Faoistin naoṁ-Ṗadraig, Gill, Baile Áṫa Cliaṫ 1906; Patricius Stephanus Dinneen recensuit
fons: librum vide


Incipit Confessio Sancti Patricii, Episcopi.



1. Ego, Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fielium et contemptibilis sum apud plurimos.

Patrem habui Calpornum diaconum filium quendam Potiti presbyteri qui fuit vico Bannavem Taberniae. Villulam enim prope habuit, ubi ego capturam dedi. Annorum eram tunc fere xvi. Deum verum ignorabam et Hiberione in captivitate adductus sum cum tot millia hominum secundum merita nostra, quia a Deo recessimus et praecepta ejus non custodivimus et sacerdotibus nostris non obedientes fuimus qui nostram salutem admonebant. Et Dominus induxit super nos iram animationis suae et dispersit nos in gentibus multis etiam usque ad ultimum terrae ubi nunc parvitas mea esse videtur inter alienigenas.

2. Et ibi Dominus aperuit sensum incredulitatis meae ut vel sero rememorarem dilicta mea et ut converterer toto corde ad Dominum Deum meum qui respexit humilitatem meam et missertus est adoliscentiae et ignorantiae meae et custodivit me antequam scirem eum et antequam saperem vel distinguerem inter bonum et malum et munivit me et consulatus est me ut pater filium.

3. Unde autem tacere non possum, neque expedit quidem, tanta beneficia et tantam gratiam quam mihi Dominus praestare dignatus est in terra captivitatis meae; quia haec est retributio nostra ut post correptionem uel agnitionem Dei exaltare et confteri mirabilia ejus coram omni natione quae est sub omni coelo.

4. Quia non est alius Deus nec umquam fuit nec ante nec erit post haec praeter Deum Patrem ingenitum sine principio a quo est omne principium, omnia tenentem, ut dicimus, et eius Filium lesum Christum qui cum Patre scilicet semper fuisse testamur ante originem saeculi spiritaliter apud Patrem inenarrabiliter genitum ante omne principium. Et per ipsum facta sunt visibilia et invisibilia; hominem factum morte devicta in caelis a Patre receptum. Et dedit illi omnem potestatem super omne nomen caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur ei quia Dominus et Deus est Iesus Christus quem credimus. Et expectamus adventum ipsius mox futurum iudex vivorum atque mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua. Et effudit in nobis habunde Spiritum Sanctum, donum et pignus immortalitatis, qui facit credentes et obedientes ut sint filii Dei et coheredes Christi, quem confitemur et adoramus unum Deum in Trinitate sacri nominis.

5. Ipse enim dixit per profetam: Invoca me in die tribulationis tuae et liberabo te et magnificabis me. Et iterum inquit: Opera autem Dei revelare et confieri honarificum est.

6. Tamen etsi in multis imperfectus sum, opto fratribus et cognatis meis scire qualitatem meam ut possint perspicere votum animae meae.

7. Non ignoro testimonium Domini mei qui in psalmo testatur: Perdes eos qui loquuntur mendacium Et iterum inquit: Os quod mentitur occidit animam. Et idem Dominus in evangeliis inquit: Verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.

8. Unde autem vehementer debueram cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa ubi nemo se poterit subtrahere vel abscondere sed omnes omnino reddituri sumus rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Domini Christi.

9. Quapropter ollim cogitavi scribere sed et usque nunc hesitavi; timui enim ne inciderem in linguam hominum quia non dedici sicut et ceteri qui optime itaque iura et sacras literas utraque pari modo combiberunt, et sermones illorum ex infantia numquam mutaverunt, sed magis ad perfectum semper addiderunt. Nam sermo et loquela nostra translata est in linguam alienam sicut facile potest probari ex saliva scripturae meae, qualiter sum ego in sermonibus instructus et eruditus; quia inquit Sapiens, Per linguam dinoscetur et sensus et scientia et doctrina veritatis.

10. Sed quid prodest excussatio iuxta veritatem praesertim cum praesumptione? Quatinus modo ipse adpeto in senectute mea quod in iuventute non comparavi; quod obstiterunt peccata mea ut confirmarem quod ante perlegeram. Sed quis me credit etsi dixero quod ante praefatus sum? Adoliscens, immo pene puer imberbis capturam dedi, antequam scirem quid peterem vel quid adpeterem vel quid vitare debueram. Unde ergo hodie erubesco et vehementer pertimeo palam denudare imperitiam meam quia desertus brevitate sermonis explicare nequeo. Sicut enim Spiritus gestit et animas et sensus monstrat adfectus.

11. Sed si itaque datum mihi fuisset sicut et caeteris! Verumtamen non silerem propter retributionem. Et si forte videtur apud aliquantos me in hoc praeponere cum mea inscientia et tardiori lingua, sed scriptum est, Linguae balbutientes velociter discent loqui pacem, Quanto magis nos adpetere debemus qui sumus, inquit, aepistola Christi in salutem usque ad ultimum terrae etsi non deserta sed ratum fortissimum scriptum in cordibus vestris non atramento sed Spiritu Dei vivi. Et iterum Spiritus testatur, Et rusticationem ab Altissimo creata est.

12. Unde ego primus rusticus, profuga, inductus scilicet qui nescio in posterum providere, sed illud scio certissime quia utique priusquam humiliarer ego eram velut lapis qui iacet in luto profundo; et venit qui potens est et in sua misericordia sustulit me et quidem scilicet rursum adlevavit et collocavit me in summo pariete. Et inde fortiter debueram exclamare ad retribuendum quoque aliquid Domino pro tantis beneficiis eius, hic et in aeternum, quae mens hominum aestimare non potest.

13. Unde autem ammiramini magni et pusilli qui timetis Deum, et vos dominicati rhetorici audite et scrutamini. Quis me stultum excitavit de medio eorum qui videntur esse sapientes et legis periti et potentes in sermone et in omni re? Et me quidem detestabilem huius mundi prae ceteris inspiravit, si talis essem; dummodo autem ut cum metu et reverentia et sine querella fideliter prodessem genti ad quam caritas Christi transtulit et donavit me, in vita mea, si dignus fuero, denique ut cum humilitate et veraciter deservirem illis.

14. In mensura itque fidei Trinitatis oportet distinguere sine reprehensione periculi notum facere donum Dei et consulationem aeternam sine timore fiducialiter Dei nomen ubique expandere ut etiam post obitum meum exagallias relinquere fratribus et filiis meis quos in Domino ego baptizavi, tot milia hominum.

15. Et non eram dignus neque talis ut hoc Dominus servulo suo concederet post erumpnas et tantas moles post captivitatem, post annos multos, in gentem illam tantam gratiam mihi donaret, quod ego aliquando in iuventute mea numquam speravi neque cogitavi.

16. Sed postquam Hiberione deveneram, cotidie itaque pecora pascebam et frequens in die orabam; magis ac magis accedebat amor Dei et timor ipsius et fides augebatur et spiritus agebatur, ut in die una usque ad centum orationes et in nocte prope similiter, ut etiam in silvis et monte manebam. Ante lucem excitabar ad orationem per nivem per gelu per pluiam; et nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me sicut modo video, quia tunc spiritus in me fervebat.

17. Et ibi scilicet quadam nocte in somno audivi vocem dicentem mihi, Bene ieiunas, cito iturus ad patriam tuam. Et iterum post paululum tempus audivi responsum dicentem mihi, Ecce navis tua parata est. Et non erat prope sed forte habebat .cc. milia passus. Et ibi numquam fueram nec ibi notum quemquam de hominibus habebam. Et deinde postmodum conversus sum in fugam et intermissi hominem cum quo fueram .vi. annis et veni in virtute Dei qui viam meam ad bonum dirigebat et nihil metuebam donec perveni ad navem illam.

18. Et illa die qua perveni profecta est navis de loco suo. Et locutus sum ut haberem unde navigarem cum illis et gubernatori displicuit illi et acriter cum indignatione respondit, Nequaquam tu nobiscum adpetes ire. Et cum haec audiissem separavi me ab illis ut venirem ad tegoriolam ubi hospitabam; et in itinere coepi orare et antequam orationem consummarem audivi unum ex illis et fortiter exclamabat post me, Veni cito quia vocant te homines isti; et statim ad illos reversus sum. Et coeperunt mihi dicere, Veni, quia ex fide recipimus te. Fac nobiscum amicitiam quomodo volueris. Et in illa die itaque reppuli suggere mammellas eorum propter timorem Dei, sed verumtamen ab illis speravi venire in fidem Iesu Christi, quia gentes erant, et ob hoc obtinui cum illis et protinus navigavimus.

19. Et post triduum terram coepimus et xxviii dies per disertum iter fecimus et cibus defuit illis et fames invaluit super eos. Et alio die coepit gubernator mihi dicere, Quid, Christiane, tu dicis? Deus tuus magnus et omnipotens est; Quare ergo nobis orare non potes? quia nos a fame periclitamur; difficile est enim umquam ut aliquem hominem videamus. Ego enim evidenter dixi illis Convertemini ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum meum cui nihil est impossibile, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram usque dum satiamini, quia ubique habundat illi. Et adiuvante Deo ita factum est. Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit et multos ex illis interfecerunt et ibi .ii. noctes manserunt; et bene refecti et canes eorum repleti sunt quia multi ex illis secus viam semivivi relicti sunt. Et post haec summas gratias egerunt Deo et ego honorificatus sum sub oculis eorum; et ex hac die abundanter cibum habuerunt. Etiam mel silvistre invenierunt et mihi partem obtulerunt. Et unus ex illis dixit, Hoc immolaticum est. Deo gratias, exinde nihil gustavi.

20. Eadem vero nocte eram dormiens et fortiter temptavit me Satanas, quod memor ero quamdiu fuero in hoc corpore, Et cicidit super me veluti saxum ingens et nihil membrorum meorum praevalui. Sed unde mihi venit in spiritum ut Heliam vocarem? Et in hoc vidi in caelum solem oriri et dum clamarem Heliam viribus meis ecce splendor solis illius decidit super me et statim discussit a me omnem gravitudinem. Et credo quod a Christo Domino meo subventus sum, et spiritus eius iam tunc clamabat pro me. Et spero quod sic erit in die presurae meae, sicut in aevanguelio inquit: In illo die Dominus testatur, non vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vesti qui loquitur in vobis.

21. Et iterum post annos multos adhuc capturam dedi. Ea nocte prima itaque mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi dicentem mihi, Duobus autem mensibus eris cum illis. Quod ita factum est. Nocte illa sexagensima liberavit me Dominus de manibus eorum.

Et ecce in itinere praeuidit nobis cibum et ignem et siccitatem cotidie donec, decimo die, per- uenimus homines. Sicut superius insimiaui xx et .viii. dies per disertum iter fecimus. Et ea nocte qua peruenimus homines de cibo uero nihil habuimus.

23. Et iterum post paucos annos in Britanniis eram cum parentibus meis qui me ut filium sus- ciperunt et ex fide rogauerunt me ut uel modo ego post tantas tribulationea quas ego pertuli nunquam ab illis discederem.

Et ibi scilicet uidi in uisu noctis uirum uenien- tem quasi de Hiberione cui nomen Uictoricus cum aepistolis innumerabilibus. Et dedit mihi unum ex his et legi principium aepistolae continentem, Uox Hyberionacum; et dum recitabam principium aepistolae putabam . ipso momento audire uocem ipsorum qui erant iuxta Siluam Focluti quae est prope mare occidentale, et sic exclamauerunt quasi ex uno ore, Rogamus te, sancte puer, ut uenias et adhuc ambulas inter nps. Et ualde compunctus sum corde et amplius non potui legere et sic expertus sum. Deo grátias quia post plurimos annos prae- stitit illis Dominus secundum clamorem illorum.

24. Et, alia nocte, nescio, Deus scit, utrum in me an iuxta me, uerbis peritissimis quos ego audiui et non potui intelligere nissi ad posterum orationis sic efficiatus est: Qui dedit animam suam pro te, ipse est qui loquitur iri te. Ét sic expertus sum gaudibundus.

25. Et iterum uidi in me ipsum orantem et eram quasi intra corpus meum et audiui super me hoc est super interiorem hominem et ibi fortiter orabat gemitibus. Et inter haec stupebam et ammirabam et cogitabam quis esset qui in me orabat; sed ad postremum orationis sic efficiatus est ut sit Spirituá ; et sic expertus sum et recordatus sum apostolo dicente, Spiritus adiuuai infirmitates orationis nostrae. Nam quod oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus Pastulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, quae uerbis exprimi non possunt. Et iterum, Dominus aduocatus noster postulat pro nobis.

26. Et quando temptatus sum ab aliquantis senioribus meis qui uenerunt et peccata mea contra laboriosum episcopatum meum—utique in illio die fortiter impulsus sum ut caderem hic et in aetemum; sed Dominus pepercit proselito et peregrino propter nomen suum benigne et ualde mihi subuenit in hac conculcatione quod in labem et in obprobrium non male deueni. Deum oro ut non illis in peccatum repultetur occasio.

27. Nam post annos triginta inuenerunt me, et aduersus uerbum quod confessus fueram antequam essem diaconus. Propter anxietatem molesto animo insinuaui amicissimo meo quae in pueritia mea una die gesseram, immo in una hora; quia necdum praeualebam. Nescio, Deus scit, si habebam tunc annos quindecim et Deum uiuum non credebam, neque ex infantia mea; sed in morte et in incredu- litate mansi donec ualde castigatus sum, et in ueritate humiliatus sum a fame et nuditate et cotidie.

28. Contra Hiberione non sponte pergebam donec prope deficiebam, Sed hoc potius bene mihi fuit quia ex hoc emendatus sum a Domino et aptauit me ut hodie essem quod aliquando longe a me erat, ut ego curas haberem aut satagerem pro salute aliorum quando autem tunc etiam de me ipso non cogitabam.

29. Igitur in illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis ad noctem illam uidi in uissu noctis, Scriptum erat contra faciem meam sine honore. Et inter haec audiui responsum diuinum dicentem mihi, Male uidimus faciem de signati nudato nomine; Nec sic praedixit, Male uidisti, sed, Male uidimus; quasi ibi se iunxísset. Sicut dixit, Qui uos tanguit quasi qui tanguit pupillam oculi mei.

30. Idcirco gratias ago ei qui me in omnibus confortauit ut non me impediret a profectione quam statueram et de mea quoque opera quod a Christo Domino meo didiceram, sed magis ex eo sensi in me uirtutem non paruam et fides mea probata est coram Deo et hominibus.

31. Unde autem audenter dico non me reprehendit conscientia mea hic et in futurum. Testem Deum habeo quia non sum mentitus in sermonibtis quos ego retuli uobis.

32. Sed magis doleo pro amicissimo meo cur hoc meruimus audire tale responsum. Cui ego credidi etiam animam. Et comperi ab ahquantis fratribus ante dissensionem illam quod ego non interfui nec in Britanniis eram, nec a me orietur, ut et ille in mea absentia pro me pulsaret. Etiam mihi ipse ore suo dixerat, Ecce dandus es tu ad gradum episcopatus. Quod non eram dignus. Sed unde uenit illi postmodum ut coram cimctis bonis et malls ut me publice dehonestaut, quod ante sponte et laetus indulserat, et Dominus qui maior omnibus est?

33. Satis dico. Sed tamen non debeo abscondere donum Dei quod largitus est nobis in terra captiuitatis meae quia tunc fortiter inquisiui eum et ibi inueni illum et seruauit me ab omnibus iniquitatibus. Sic credo propter inhabitantem spiritum eius qui operatus est usque in hanc diem in me. Audenter rursus. Sed scit Deus si mihi homo hoc effatus fuisset forsitan tacuissem propter caritatem Christi.

34. Unde ergo indefessam gratiam ago Deo meo qui me fidelem seruauit in die temptationis meae ita ut hodie confidenter offeram illi sacrificium ut hostiam uiuentem animam meam Christo Domino meo qui me seruauit ab omnibus angustiis meis ut et dicam, quis ego sum Domine, uel quae est uocatio mea qui mihi tanta diuinitate cooperasti ita ut hodie in gentibus constanter exaltarem et magnificarem nomen tuum ubicumque loco suero; nec non in secundis sed etiam in pressuris, ut quidquid mihi euenerit siue bonum siue malum, aequaliter debeo suscipere et Deo gratias semper agere qui mihi ostendit ut indubitabilem eum sine íine crederem, et qui me audierit ut ego inscius et in nouissimis diebus hoc opus tam pium et tam mirificum adire adgrederer ita ut imitarem quispiam illos quos ante Dominus iam olim praedixerat praenunciaturos euangelium suum in testímonium omnibus gentíbus ante finem mundi. Quod ita ergo, ut uidimus, itaque suppletum est. Ecce testes sumus quia euangelium praedicatum est usque ubi nemo ultra est.

35. Longum est autem totum per singula enarrare laborem meum uel per partes. Breuiter dicam qualiter piissimus Deus de seruitute sepe [me] liberauit et de periculis xii qua periclitata est anima mea, praeter insidias multas et quae uerbis exprimere non ualeo; nec et iniuriam legentibus faciam sed Deum auctorem habeo qui nouit omnia etiam antequam fiant ut me pauperculm pupillum idiotam tamen responsum diuinum creberrime admonuit.

36. Unde mihi haec sapientia quae in me non erat qui nec numerum dierum noueram neque Deum sapiebam? Unde mihi postmodum donum tam magnum tam salubre, Deum agnoscere uel diligere sed ut patriam et parentes amitterem ?

37. Et munera multa mihi offerebantur cum fletu et lacrimis et offendi illis nec non contra uotum aliquantos de senioribus meis sed, gubemante Deo, nullo modo consensi nec adquieui iUis ; non mea gratia sed Dues qui uincit in me et restitit illis omnibus ut ego ueneram ad Hibemas gentes euan- gelium praedicare et ab incredulis contumelias per- ferre ut audirem obprobrium peregrinationis meae et persecutíones multas usque ad uincula et ut darem ingenuitatem meam pro utilitate aliorum. Et si dignus fuero promptus sum ut etiam animam meam incunctanter et libentissime pro nomine eius et ibi opto impendere eam usque ad mortem si Dominus mihi indulgeret. 38. Quia ualde debitor sum Deo qui mihi tantam gratiam donauit ut populi multi per me in Deum renascerentur et postmodum consummarentur, et ut clerici ubique illis ordinarentur, ad plebem nuper uenientem ad creduíitatem quam sumsit Dominus ab extremis terrae, sicut olim promisserat per pro- fetas suos. Ad te gentes uenient ab extremis terrae et dicent, Sicut falsa comparauerunt patres nostri idola et non est in eis utilitas. Et itemm, Posui te lumen in gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Digitized by Google 39. Et ibi uolo expectare promissum ipsius qui utique numquam fallit sicut in aeuanguelio pollicetur: Uenient ab oriente et occidente et ab austro et ab aquilone et recumbent cum Abraam et Issac et Iacob; sicut credimus ab omni mundo uenturi sunt credentes.

40. Idcirco itaque oportet bene et diligenter piscare sicut Dominus praemonet et docet dicens; Uenite post me et faciam uos fieri piscatores hominum. Et iterum dicit per prophetas: Ecce mitto piscatores et uenatores multos dicit Dominus et caetera.

Unde autem ualde oportebat retia nostra tendere ita ut multitudo copiosa et turba Deo caperetur et ubique essent clerici qui baptizarent et exhortarent populum indegentem et dissiderantem sicut Dominus in aeuanguelio ammonet et docet dicens: Euntes ergo nunc docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; docentes eos obseruare omnia quaecumque mandaui uobis et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Et iterum dicit: Euntes ergo in mundum uniuersum praedicate aeuanguelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, qui uero non crediderit condempnabitur. Et iterum: Predicabitur hoc euangelium regni in uniuerso mundo in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis.

Et item Dominus per prophetam praenuntians inquit: Et erit in nouissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filli uestri et filiae uestrae, et filii uestri uisiones uidebunt et seniores uestri somnia somniabunt; et quidem super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt; Et in Osee dicit; Uocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est: Non plebs mea uos, ibi uocabuntur filii Dei uiui.

41. Unde autem Hiberione qui nunquam notitiam Dei habuerunt, nissi idula et immunda usque nunc semper coluerunt, quomodo nuper facta est plebs Domini et filii Dei nuncupantur! Filii Scottorum et filiae regulorum monachi et uirgines Christi esse uidentur.

42. Et etiam una benedicta Scotta genitiua, nobilis, pulcherrima, adulta erat, quam ego baptizaui; et post paucos dies una causa uenit ad nos. Insinuauit nobis responsum accepisse a nuntio Dei et monuit eam ut esset uirgo et ipsa Deo proximaret. Deo gratias, sexta ab hac die optime et auidissime arripuit illud quod etiam omnes uirgines Dei ita hoc faciunt; non sponte patrum earum sed et persecutionem patiuntur et improperia falsa a parentibus suis, et nihilominus plus augetur numerus, et de genero nostro qui ibi nati sunt nescimus numerum eorum, praeter uiduas et continentes Sed et illae maxime laborant quae seruito dotinentur. Usque ad terrores et minas assidues perferunt; sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis meis, nam etsi uetantur tamen fortiter imitantur.

43. Unde autem etsí uoluero amittere illas et ut pergens in Britanniis—et libentissme paratus eram —quasi ad patriam et parentes, non íd solium sed etiam usque ad Gallias, uisitare fratres et ut uiderem faciem sanctorum. Domini mei; scit Deus qupd ego ualde optabam. Sed alligatus Spiritu qui mihi protestatur si hoc fecero ut futurum reum me esse designat et timeo perdere laborem quem inchoaui; et non ego sed Christus Dominus qui me imperauit ut uenirem essemque cum illis residuum aetatis meae, si Dominus uoluerit, et custodierit me ab omni uia mala, ut non peccem corram illo.

44. Spero autem hoc debueram; sed memetinsum non credo quamdiu fuero in hoc corpore mortis, quia fortis est qui cotidie nititur, subuertere me a fide et a proposita castitate religionis non fictae usque in finem uitas meae Christo Domino meo Sed caro inimica semper trahit ad mortem, id est, ad inlecebras in infelicitate perficiendas. Et scio ex parte qua re uitam perfectam ego non egi sicut et caeteri credentes; sed confiteor, Domino meo et non erubesco in conspectu ipsius, quia non mentior, ex quo cognoui eum a iuuentute mea creuit in me amor Dei et timor ipsius; et usque nunc fauente Domino fidem seruaui.

45. Rideat autem et insultet qui uoluerit, ego non silebo neque abscondo signa et mirabilia quae mihi a Domino monstrata sunt ante multos annos quam fierent quasi qui nouit omnia etiam ante tempora saecularia.

46. Unde autem debuero sine cessione Deo gratias agere qui saepe indulsit insipientiae meae et negligentiae meae et de loco non in uno quoque ut non mihi uehementer irasceretur qui adiutor datus sum et non cito adquieui, secundum quod mihi ostensum fuerat et sicut Spiritus suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in milia milium quia uidit in me quod paratus eram, sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo quid facerem quia multi hanc legationem prohibebant; etiam inter seipsos post tergum meum narrabant et dicebant, Iste quare se mittit in periculum inter hostes qui Deum non nouerunt? Non ut causa malitiae, sed non sapiebat illis sicut et ego ipse testor intelligi propter rusticitatem meam. Et non cito agnoui gratiam quae tunc erat in me. Nunc mihi sapit quod ante debueram.

47. Nunc ergo simpliciter insinuaui fratribus et conseruis meis qui mihi crediderunt propter quod praedixi et praedico ad roborandam et confirmandam fídem uestram. Utinam ut et uos imitemini maiora et potiora faciatis. Hoc erit gloria mea, quia, Filius sapiens gloria patris est.

48. Uos scitis et Deus qualiter inter uos conuersatus sum a iuuentute mea in fide ueritatis et in sinceritate cordis. Etiam ad gentes illas inter quas habito ego íidem illis praestaui et praestabo. Deus scit neminem illorum circumueni, nec cogito, propter Deum et ecclesiam ipsius ne excitem illis et nobis omnibus persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini quia scríptum est: Uae homini per quem nomen Domini blasphematur.

49. Nam etsi imperitus ut in omnibus, tamen conatus sum quippiam seruare me etiam et fratribus Christianis et uirginibus Christi et mulieribus religiosis quae mihi ultronea munuscula donabant et super altare iactabant ex ornamentis suis, et iterum reddebam illis et aduersus me sandalizabantur cur hoc faciebam. Sed ego propter spem perennitatis ut me in omnibus caute propterea conseruarem, ita ut me in aliquo titulo infideles caperent uel ministerium seruitutis meae, nec etiam in minimo incredulis locum darem infamare siue detractare.

50. Forte autem quando baptizaui tot milia hominum sperauerim ab aliquo illorum uel dimidium scriptulae. Dicite mihi et reddam uobis. Aut quando ordinauit ubique Dominus clericos per modicitatem meana et ministerium gratis distribui illis si poposci ab aliquo illorum uel pretium uel calciamenti mei, dicte aduersus me et reddam uobis magis.

51. Ego impendi pro uobis ut me caperent et inter uos et ubique pergebam causa uestra in multis periculis etiam usque ad exteras partes ubi nemo ultra erat, et ubi nunquam aliquis peruenerat qui baptizaret aut clericos ordinaret aut populum consummaret, donante Domino, diligenter et libentissime pro salute uestra omnia gessi.

52. Interim praemia dabam regibus praeter quod dabam mercedem filiis ipsorum qui mecum ambulant et nihilominus comprehenderunt me cum comitibus meis. Et illa die auidissime cupiebant interficere me sed tempus nondum uenerat, Et omnia quaecumque nobiscum inuenerunt rapuérunt et me ipsum ferro uinxerunt. Et quarto-decimo die absoluit me Dominus de potestate eorum et quicquid nostrum fuit redditum est nobis propter Deum et necessarios amicos quos ante praeuidimus.

53. Uos autem experti estis quantum ego erogaui illis qui indicabant per omnes regiones quos ego frequentius uisitabam; censeo enim non niinimum quam pretium quindecim hominum distribui illis ita ut me fruamini, et ego uobis semper fruar in Deum. Non me penitet nec satis est mihi; adhuc impendo et superimpendam. Potens est Dominus ut det mihi postmodum ut meipsum impendam pro animabus uestris.

54. Ecce testem Deum inuoco in animam meam quia non mentior. Neque ut sit occasio adulationis uel auaritiae scripserim uobis neque ut honorem spero ab aliquo uestro. Sufficit enim mihi honor qui nondum uidetur sed corde creditum Fidelis autem qui promisit; nunquam mentitur.

55. Sed uideo iam in praesenti saeculo me supra modum exalatum a Domino. Et non eram dignus neque talis et hos mihi praestaret, dum scio certissime quod mihi melius conuenit paupertas et clamitas quam diuitiae et diliciae. Sed et Christus Dominius papuper fuit pro nobis. Ego uero miser et infelix uoluero iam non habeo, neque meipsum iudico, quia quotidie spero aut internicionem aut circumueniri aut redigi in seruitutem, siue occasio euiuslibet. Sed nihil horum uereor propter promissa caelorum; quia iactaui me ipsum in manus Dei omnipotentis, quia ubique dominatur, sicut propheta dicit: Iacta cogitatum tuum in Deum et ipse te enuteriet.

56. Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo pro quo legationem fungor in ignobilitate mea; sed quia personam non accipit et elegit me ad hoc officium ut unus essem de suit minimis ministris

57. Unde autem retribum illi pro omnibus quae retribuit mihi? Sed quid dicam uel quid promittam Domino meo? quia nihil ualeo nisi ipse mihi dederit, sed scrutatur corda et renes, quia satis et nimis cupio et paratus eram ut donaret mihi bibere calicem eius sicut indulsit et ceteris amantibus se.

58. Quapropter non contingat mihi a Deo meo ut unquam amittam 'plebem suam quam adquisiuit in ultimis terrae. Oro Deum ut det mihi perseuerantiam et dignetur ut reddam illi [mej testem fidelem usque ad transitum meum propter Deum meum.

59. Et si aliquid boni umquam imitatus sum propter Deum meum quem diligo, peto ilii det mihi ut cum illis proselitis et captiuis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipsam etiam caream sepulturam, aut miserissime cadauer per singula membra diuidatur canibus aut bestiis asperis, aut uolueres caeli comederent illud. Certissime reor si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum corpore meo, quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in claritate solis, hoc est, in gloria Christi Iesu redemptoris nostri, quasi filii Dei uiui et coheredes Christi et conformes futurae imaginis ipsius; quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso regnaturi sumus.

60. Nam sol iste quem uidemus, Deo iubente, propter nos cotidie oritur sed numquam regnabit neque permanebit splendor eius sed et omnes qui adorant eum in poenam miseri male deuenient. Nos autem qui credimus et adoramus solem uerum Christum quí numquam interibit, neque qui fecerat uolunatem ipsius, sed manebit in aeternum, quomodo et Crístus permanet in aeternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et cum Spiritu Sancto ante saecula et nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.

61. Ecce iterum iterumque breuiter exponam uerba confessionis meae. Testificor in ueritate et in exultatione cordis coram Deo et sanctis angelis eius quia numquam habui aliquam occasionem praeter euangelium et promissa illius ut umquam redirem ad gentem illam unde príus uix euaseram.

62. Sed precor credentibus et timentibus Deum, quicumque dignatus fuerit inspicere uel recipere hanc scripturam quam Patricius peccator indoctus scilicet, Híberione conscripsit, ut nemo umquam dicat quod mea ignorantia si aliquid pusillum egi uel demonstrauerim secundum Dei placitum, sed arbitramin et uerissinae credatur quod donum. Dei fuisset. Et haec est confessio mea antequam moriar.