Confessio philosophi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio philosophi
Fragmentum Dialogi de Humana libertate et justitia Dei
1673

editio: Leibniz GW, Confessio philosophi: Ein Dialog (kritische Ausgabe mit Einleitung, Uebersetzung, Kommentar von Otto Saame), Vittorio Klostermann, Frankfurt am Main, 1967
fons: incognitus

Catechista Theologus. Satis superque nuper de immortalitate mentis, et necessitate Rectoris in mundo contulimus. Si sic perpetuo satisfacies, valde minues mihi instruendi tui laborem. Nunc exspectat nos spinosa tractatio de Justitia Dei, nihil enim crebius, aut speciosius providentiae opponitur, quam perturbatio rerum. Hanc a te rectae rationis subsidiis adornari, ac velut perpoliri desidero, ut cum a me revelationum lux afferetur, puriore radiorum reflexu animi afficiantur.


Catechumenus Philosophus. Placet conditio, utrinque fructuosa. Tu modo incipe interrogando.


Theologus. Ergo, ut arcem causae invadamus. Putasne Deum esse Justum?


Philosophus. Ego vero puto, imo scio.


TH. Quem vocas Deum?


PH. Substantiam omnisciam, et omnipotentem.


TH. Quid Justum esse?


PH. Justus est, qui amat omnes.


TH. Amare autem?


PH. Felicitate alterius delectari.


TH. Quid delectari?


PH. Sentire harmoniam.


TH. Quid tandem harmonia?


PH. Similitudo in varietate, seu diversitas identitate compensata.


TH. Posita definitione tua necesse videtur Deum, si justus sit, amare omnes?


PH. Ita certe.


TH. Sed hoc multis negatum nosti.


PH. Negatum est a nonnullis Viris magnis, sed ab iisdem aliquando affirmatum variato vocum sensu.


TH. De hoc postea fortasse, nunc videre aveo quo sis argumento usurus.


PH. Sumpto ex responsis a me, et a te admissis. Nonne concessum est Deum omniscium esse.


TH. Quid tum?


PH. Ergo nulla ulli rei cogtabili harmonia inerit, quin ei perpetuo nota sit.


TH. Esto.


PH. Porro omnis felicitas harmonica sive pulchra est.


TH. Fateor.


PH. Ego ne alii negent probabo. Felicitas non est nisi mentium.


TH. Recte, name nemo felix est, nisi sciat se esse. Nosti illud: O fortunatus nimium, bona si sua norint!) Quisquis status sui conscius est, mens est. Ergo, nemo felix, nisi qui mens est.


PH. Rotunde conclusum. Est autem utique felicitas status mentis ipsi menti gratissimus, nihil vero gratum menti praeter harmoniam.


TH. Ita sane, cum paulo ante convenerimus nihil aliud esse delectari, quam sentire harmoniam.


PH. Consistet ergo felicitas in statu mentis quam maxime harmonico. Natura mentis est cogitare; harmonia ergo mentis consistet in cogitanda harmonia; et maxima harmonia mentis, seu felicitas in concentratione harmoniae universalis, id est DEI, in mentem.


TH. Praeclare: eadem enim opera probatum est felicitatem mentis et contemplationem Dei idem esse.


PH. Praestiti ergo quod susceperam, omnem felicitatem harmonicam esse.


TH. Nunc tempus est conficias, DEUM amare omnes.


PH. Factum puta. So omnis felicitas harmonica est (per demonstrata), et omnis harmonia Deo cognita est (per definitionem DEI), et omnis harmoniae sensus, delectatio est (per definitionem delectationis) consequens est omnem felicitatem Deo gratam esse. Ergo (per definitionem amare paulo ante positam) Deum amare omnes, ac proinde (per definitionem justi praemissam) Deum esse justum.


TH. Parum abest, quin te demonstrasse dicam. Et credo certe neminem etiam eorum qui gratiam universalem negavere, modo verba, quo tu sensu nihil a communi abhorrente usus es, intellexerint, contra dicturos.


PH. Quod ex ipsorummet sententia duci posse puto. Cum enim DEUM electos tantum amare ajunt, satis innuunt, alios prae aliis amasse (hoc enim est eligere) ac proinde cum non possent, (per harmoniam rerum universalem, picturam umbris, consonantiam dissonantiis distinguentem) salvari omnes; aliquos, minus amatos, non quidem volente, attamen cum ita rerum natura ferat, permittente DEO (neque enim DEUS vult mortem peccatoris) fuisse rejectos. Igitur cum dicitur DEUS unum amasse, alium odisse, sensus est minus amasse, ac proinde cum omnes eligi non possent rejecisse. Ut autem enim minus bonum induit aliquando rationem mali, ita in casu concursus duorum amorum, minor amor potest dici induisse odii rationem, etsi minus propria sit talis locutio. Cur autem DEUS unum prae alio amet, non est hujus loci definire.


TH. Imo vero, hinc difficultates potissimum nascuntur, quibus vide ut pari felicitate satisfacias.


PH. Quaenam illae?


TH. Accipe capitales. Si Deus omnium felicitate delectatur, cur non omnes fecit felices? Si amat omnes, quomodo tam multos damnat? Si justus est, quomodo tam se inaequalem praebet, ut ex materia per omnia pari, ex eodem luto alia vasa ad honorem, alia ad dedecus effingat? Et quomodo not sautor peccati est, si sciens (cum eliminare mundo potuerit) admisit aut toleravit? Imo quomodo non autor, so omnia ita creavit, ut inde peccatum sequeretur? Et quod liberum arbitrium posita necessitate peccandi, quae justitia poenae libero arbitrio sublato? Quae praemii, si gratia sola factum est, ut alii ab aliis distinguerentur? Denique si ultima ratio rerum Deus est, quid hominibus, quid diabolis imputamus?


PH. Obruis me multitudine simul, et pondere rerum.


TH. Ergo distinctius agamus. Nonne ante omnia concedis, nihil esse sine ratione?


PH. Hoc ego adeo concedo, ut demonstrari posse putem numquam existere quicquam, quin possibile sit saltem omniscio assignare rationem sufficientem cur sit potius quam non sit, et sic potius quam aliter sit. Hoc qui negat, evertit discrimen inter ipsum esse, et non esse. Quicquid existit, utique habebit omnia ad existendum requisita, omnia autem ad existendum requisita simul sumpta, sunt ratio existendi sufficiens. Ergo quidquid existit, habet rationem existendi sufficientem.


TH. Non habeo quod contradicam demnstrationi, imo generis humani opinioni, et quod plus est praxi. Omnes enim homines cum aliquid sentiunt, praesertim si insolitum sit, quaerunt "Cur?", id est, rationem, et vel efficientem, vel si autor sit rationalis, finem. Hinc natum "curae" et "curiositas" vocabulum, ut "quaerere" a "quis quaeve". Et reddita ratione si vacet, aut operae pretium videatur, quaerunt rationem rationis, donec vel Philosophi incidant in rem claram, quae necessaria, seu sibi ipsi ratio est, vel vulgus in vulgarem jam tum et familiarem, ubi subsistunt.


PH. Ita est omnino, imo ita necesse est; aliter scientarum fundamenta convellentur, ut enim totum esse majus parte, Arithmaticae et Geometriae, scientarum de quantitate, principium est; ita nihil esse sine ratione fundamentum est physicae et moralis, scientarum de qualitate, vel quod idem est qualitas enim nihil aliud est quam agendi patiendi potentia actione, cogitatione nimirum et motu. Et tute mihi fateberis ne minimum quidem facillimumque theorema physicum et morale, nisi assumpta hac propositione demonstrari posse; existentiam autem Dei ei unice innixam esse.


TH. Concedis ergo, nihil esse sine ratione.


PH. Quid ni concedam tametsi non videamquorsum tendit operosa propositionis tam clarae confirmatio?


TH. Attende parumpter, videbis plus satis, quam nodosa inde dificultatum catena nectatur. Ecce enim, Iudas damnatus est.


PH. Quid nescit?


TH. Nonne ob rationem?


PH. Noli quaerere, quae me scis dudum concessise.


TH. Quaenam illa ergo?


PH. Status puto morientis, odium scil. DEI quo flagrans obiit in quo consistit natura desperationis. Hoc autem damnationi sufficit. Anima enim cum a mortis momento novis sensibus externis, dum corpus reddatur, non pateat, cogitationibus tantum postremis insistit; unde non mutat, sed auget statum mortis. Odium autem Dei, id est felicissimi, sequitur dolor maximus, est enim odium dolore felicitate, ut amare felicitate amati gaudere, ergo maxime maxima. Dolor maximus est miseria, seu damnatio. Unde qui odit Deum moriens, damnat seipsum.


TH. Sed unde in eo odium Dei, seu votum voluntasve nocendi Deo?


PH. Unde, nisi ab opinione malevolentiae seu odii Dei erga ipsum. Ita enim admirabili providentiae arcano comparatum est, ut iis demum noceat Deus, quibus serviliter metuitur, seu praesumitur nociturus, uti contra quisquis se constanter credit electum, seu Deo carum, is se quia Deum constanter amat facit electum.


TH. Cur credidit Deum sibi malevelle?


PH. Quia se sciebat rebellem, illum credebat Tyrannum; se lapsum, illum non remissurum; se noxium, illum crudelem; se infelicem, illum injustum.


TH. Poteras brevius dicere fuisse simul et poenitentem, et desperatum. Sed unde hic eius animo status?


PH. Video te sine fine quaesiturum. Poenitentiam habuit, quia conscientiam sui, desperationem, quia ignorantiam Dei: se sciebat peccavisse, illum credebat puniturum esse: sciebat praeditus a Deo, pecasse se, quia verum erat. Peccarat in prodendo Magistro, quia potuerat volueratque. Quod potuerat, dedit Deus. Voluerat, quia bonum putarat.


TH. At cur bonum putavit, quod malum erat? Cut item detecto errore desperavit?


PH. Recurrendum hic ad causas opinionis, nam et desperatio opinio est. Omnis opinio duas habet causas: temperamentum opinantis, et objecti dispositionem; aliam praeexistentem opinionem non addo, quia primae opiniones denique in objectum, et dispositionem animi corporisque temperamentum, id est status personae, et circumstantias rei resolvuntur; quare falsae in Iuda opinionis exacta ratio, nisi omni retro statu mentis eius ab objectis immutatae ad primum nascentis temperamentum usque exposito, reddi non potest.


TH. Hic te captum teneo. Peccatum a potentia et voluntate. Potentia a Deo, voluntas ab opinione. Opinio a temperamento simul et objecto. Utrumque a Deo, ergo omnia peccati requisita a Deo, ergo peccati ut aliarum rerum omnium, ergo et damnationis ultima ratio Deus est. Vides quid ex illo theoremate sequatur, "Nihil est sine ratione". Nimirum tute dixisti omnia, quae sibi ipsi ratio cur sint, non sunt, quale est peccatum quoque et damnatio, ea tamdiu in rationem, et rationem rationis, reducenda est, donic reducantur in id quod sibi ipsi ratio est, id est Ens a se, seu Deum; quae ratiocinatio cum demonstratione existentiae Dei coincidit.


PH. Agnosco difficultatem, recolligamque me paulisper, ac respirabo.


TH. Nunc age. Invenistin' tandem aliquid, amice? promittis enim porrectiore subito fronte, hilare nescio quid, et excitatum.


PH. Ignosce morae non infelici. Nam si unquam ego, hodierno certe experimento sensi, si quis ad Deum convertat, vel quod idem est a sensibus avocet, et in se reducat mentem, si sincero afectu conetur ad veritatem, findi tenebras velut ictu quodam improvisae lucis, mediaque in nocte per densam coliginem viam ostendi.


TH. Haec adepti verba sunt.


PH. Tu quid aferam Judex esto. Non possum negare Deum ultimam rationem rerum, ac proinde et actus peccati ese.


TH. Si hoc das, omnia dedisti.


PH. Ne festina tantopere. Non inquam, non possum negare, quia certum est, sublato Deo tolli, posito poni totam seriem rerum, et has quae fuerunt, eruntve creaturas, hos bonos, malosque creaturarum actus, et proinde peccata in illis; et nego tamen peccata a voluntate divina proficisci.


TH. Hoc ergo vis, peccata contingere non quia Deus vult, sed quia est.


PH. Rem acu tetigisti. Esse scilicet Deum, etsi rationem, non tamen auctorem peccatorum, et si scholastice loqui liceret, causam Physicam ultimam peccatorum, ut creaturarum omnium, esse in Deo, moralem in peccante. Hoc volebant opinor, qui dixere substantiam actus a Deo, non tamen malitatem esse; tametsi explicare mequirent, quomodo non actum malitas consequeretur. Rectius dixissent, omnia contribuere Deum ad peccatum praeter voluntatem, ac proinde non peccare. Sentio igitur peccata deberi non voluntati, sed intellectui divino, vel quod idem est, ideis illis aeternis, seu naturae rerum, ne quis somniet bina principia rerum, geminosque sibi inimicos Deos, alterum boni, alterum mali principium esse.


TH. Miram rem narras.


PH. Sed faxo ut veram fateare. Exemplum dabo, quo clarior credibiliorque mea reddatur oratio. Quod ter tria novem sunt, cui obsecro acceptum ferendum putamus, an voluntati divinae? quod diameter lateri in quadrato incommensurabilis est, an Deum decrevisse statuemus?


TH. Non opinor, si sapimus: nam aliter nec novenarius ternariusque, nec quadratum latusve, aut diameter intelligi possunt. Nomina enim erunt sine re, quemadmodum si quis diceret Blitiri, aut Vizlipuzli.


PH. Ergo naturae rerum, ideae scilicet novenarii, vel quadrati, et in quo subsistunt ideae rerum ab aeterno, intellectui divino, haec theoremata tribuenda sunt. Id est Deus haec non volendo fecit, sed intelligendo, intellexit existendo. Nam si nullus esset Deus, omnia essent simpliciter impossibilia , novenariusque et quadratum fortunam communem sequerentur. Vides ergo, esse, quorum Deus non voluntate sed existentia sua causa sit.


TH. Video, sed quo colore comprehendi peccata posint, avidus mirabundusque exspecto.


PH. Senties non me huc frustra digressum. Nam quemadmodum non voluntati, sed existentiae Dei debetur, ter tria esse novem, ita eidem imputandum est eam esse rationem trium ad novem, quae quatuor ad duodecim. Omnis enim ratio, proportio, analogia, proportionalitas, non a voluntate sed natura DEI, vel quod idem est, ab Idea rerum proficiscitur.


TH. Quid tum postea?


PH. Si ratio vel proportionalitas, ergo et harmonia et discordantia. Consistunt enim in ratione identitatis ad diversitatem, est enim harmonia unitas in multis, maxima in plurimis; et in speciem turbatis et mirabili quadam ratione ex insperato ad summam concinnitatem reductis.


TH. Nunc demum quo tendas video. Peccata scilicet contingere ita ferente harmonia rerum universali, lucem umbris distinguente, Harmoniam autem universalem non a voluntate Dei, sed intellectu seu idea, id est natura rerum esse. Eidem ergo peccata transcribenda, peccata proinde non voluntatem, sed existentiam Dei sequi.


PH. Divinasti. Ita enim comparatum est cum rebus, ut sublatis peccatis tota rerum series longe alia futura fuerit. Sublata, vel mutata rerum serie, etiam ultima ratio rerum, id est Deus medio tolletur mutabiturque. Eiusdem enim rationis eiusque sufficientis et integrae, qualis Deus est universo, oppositas esse consequentias, seu ex eodem sequi diversum, tam impossibile est, quam idem esse diversum. Nam si eidem addas, subtrahas idem, proveniet idem. Quid autem aliud ratiocinatio quam notionum additio et subtractio est? Si quis porro resistat, demonstratio in promptu est pertinaciae superandae. Name Deus esto A. Series haec rerum esto B. Jam si Deus est ratio rerum sufficiens, seu ens a se, et causa prima, sequetur posito Deo existere hanc rerum seriem, alioquin Deus non eset ratio suficiens, sed accedere deberet aliquid qliud a Deo independans requisitum ad efficiendum ut haec rerum series existat. Unde sequerentur plura rerum principia ex sententia Manichaeorum et vel plures essent dii, vel Deus non esset solus ens a se, et prima cause, quorum utrumque falsum ese suppono. Ergo statuendum est posito Deo sequi hanc seriem rerum, ac proinde veram esse hanc propositionem: si A est, etiam B erit. Jam constat ex regulis logicis syllogismi Hypothetici, locum habere conversionem per contrapositionem, et inde inferri posse, si B non est, nec A erit. Ergo sequetur sublata mutatave hac serie rerum, quae scilicet peccata comprehendit, tolli, mutarive Deum, quod erat demonstrandum. Peccata ergo, tota hac rerum serie comprehensa ipsis rerum ideis, seu existentiae DEI debentur: hac posita ponuntur, hanc sublata tollunt.


TH. Adamantina fateor demonstratio est, nec a quoquam mortalium cum ratione oppugnanda, non magis quam demonstratio existentiae Dei, sed vide an non sequatur tum caetera quoque omnia etiam bona, perinde ac peccata, non Voluntati DEI, sed naturae eius seu, quod eodem recidit, harmoniae rerum esse ascribenda, tum peccata esse necessaria.


PH. Occupabo respondere ad objectionem priorem, ut posterior postea liberius decurrat. Ajo igitur cur Deus res velit, non Voluntatem eius in causa esse nemo enim vult, quia vult, sed quia rem mereri putat sed ipsarum rerum naturam, quae scilicet in ipsis earum ideis, id est essentia DEI continetur. Sed cur res faciat Deus eius duas esse causas, ut semper etiam in actionibus aliarum mentium quod velit scilicet, et quod possit. Peccata autem non sunt ex iis quae Deus aut vult aut facit, quia scilicet ipsa sigillatim seu per se considerata bona non reperit; sed sunt ex iis, quae Deus in tota rerum harmonia optima a se electa intercurrer per consequentiam deprehendit, et quia in tota harmoniae serie eorum existentia majoribus bonis compensatur, ideo ea tolerat seu admittit etsi, modo absolute id fieri seu alia melior sine ipsis rerum series eligi posset, esset eliminaturus. Totam autem seriem, non permittere sed velle dicendus est, et peccata quoque quatenus non ipsa distincte, sed toti seriei confusa spectantur. Harmonia enim universalis cujus solius Existentia Deus absolute delectatur, non partium, sed totius seriei affectio est; caeteris omnibus praeterquam peccatis Deus delectatur etiam per partes in se speciales. Nec tamen ideo magis delectaretur serie universali, si peccata abessent; imo minus, quia ipsa harmonia illa totius ex dissonantiis illis interpositis et mira ratione compensatis, reddita est delectabilis.


TH. Perplacet institutum tuum, quo sic satis ostendis, DEUM omnium existentium rationem, sed non nisi eorum, quae etiam per se spectata bona sunt, autorem esse dicendum. Sed vide jam, ut ad alteram objectionem redeam, an non sequatur peccata ese necessaria. Cum enim existentia Dei sit necessaria, et peccata existentiam Dei, seu Ideas rerum consequantur, necessaria et peccata erunt. Quicquid enim ex necessario sequitur, necessarium est.


PH. Eodem argumento collegeris, omnia esse necessaria etiam quod ego loquor, et tu audis, nam haec quoque in rerum serie comprehenduntur, ac proinde contingentiam tolli e natura rerum, contra usum loquendi, a toto genere humano receptum.


TH. Quid vero si stoicus aliquis fatalitatis patronus hoc tibi concedat?


PH. Non est concedendum, est enim contra usum vocabulorum, tametsi adhibita explicatione molliri posset, quo sensu etiam Christus dixit, Oportet, id est necesse est, scandala evenire. Scandala autem utique peccata sunt. Nam vae illi, ut sequitur, per quem eveniunt. Si ergo scandala necessaria sunt, etiam illud vae, seu damnatio necessaria erit. Usum enim vocabulorum in rebus ad vitam pertinentibus detorquere in arbitrio non est, ne dura at auditu scandalosa consequantur, quae homines significationis minus receptae imperitos turbent.


TH. Sed quid objectioni respondebis?


PH. Quid? nisi omnem eius dificultatem a detorto vocum significatu oriri. Hinc labyrinthus irremeabilis, hinc fundi nostri calamitas, quod necessitatis, possibiltatis item et impossibilitatis, voluntatis, autoris, aliaque id genus, omnium gentium linguae universali quodam sophismate in varios sensus detorsere. Quod ne a me tergiversationis causa dictum putas, evidens signum dabo: Omitte tantum vocabula ista in tota hac tractatione (credo enim si edicto vetita essent, posse homines sensa animi exprimere etiam sine ipsis) et quoties opus est, substitue eorum significata seu definitiones, et quovis pignore tecum certabo, continuo velut exorcismo quodam, ac quasi face illata, omnes tenebras disparituras, omnia spectra, et terriculamenta difficultatum tenues in auras abitura. Habes ecce Secretum non vulgare, formulamque medendi erroribus, abusibus, scandalis, qualem tibi nec Valerius Cordus, nec Zwelferus, nec ullius dispensatorii autor alius praescripserit. Scripsit aliquando Urbanus Regius De formulis caute loquendi. Huius ergo artis praecepta pene omnia hoc unico artificio contineri scito.


TH. Tantamne rem tam levi negotio confici posse?


PH. Me vatem puta. Vocabula saepe sunt quae nos vexant, torquent, mordent, irritant, acerbant. Si dicam tibi: Domina tu sciens damno meo asseris aliquid, quod aliter se haberi nosti; non opinor valde indignabere, sed facile transmittes dicentis libertatem: sin te mentiri exclamen (quanquam nihil sit aliud mentiri, quam falsum damnose seu injuste dicere scientem) Deum immortalem, quam tempestatem excitabis! Ita si quis dicat: peccata necessaria sunt, Deus est cause peccati, Deus vult nonnulorum damnationem; impossibile fuit Judam salvari, etc. utique Acheronta movebit. Tu haec substitue: cum Deus sit ultima ratio rerum, seu ratio sufficiens universi, rationem autem universi quippe rationalissimam consequatur, quod pulchritudini summae, seu harmoniae universali (omnis enim harmonia universalis summa est) consentaneum est. Harmoniae autem exquisitissimae sit discordantiam turbatissimam in ordinem velut insperato redigi, picturam umbris distingui, harmoniam per dissonantias dissonantiis in consonantiam compensari (quemadmodum ex duobus numeris imparibus par fit) peccata sibi ipsis (quod notandum est) poenas irrogare, consequens est, posito Deo existere peccata, peccatorumque poenas. Sed hoc necessario, hoc volente, hoc autore Deo fieri, imprudenter, inepte, falso, pro dicentis, audientis, intelligentis ratione dicetur.


TH. Patefecisti profecto arcanum mirabile, exeundi tot dificultates, nec est, quod ultra ire cogare. Si tamen possibile est, effice retentis vocabulis quod praestitisti eliminatis.


PH. Praestarem, si in mea potestate esset, efficere, ne homines vocabulis aliter quam honoris divini, et propriae qietis interest, uterentur.


TH. At tenta tamen.


PH. Tentabo, sed ea conditione, ut quicquid de illorum quibus nos omnino carere posse ostendi, explicatione dicam, quasi re transacta pro superfluo, minimeque obligatorio aut captioso habeatur.


TH. Accipio conditionem.


PH. Necessarium ergo illud vocabo, cuius oppositum implicat contradictionem, seu intelligi clare non potest. Ita necessarium est ter tria esse novem, sed non est necessarium me loqui aut peccare. Possum enim intelligi esse Ego etsi non intelligar esse loquens, sed ter tria intelligi quae non sint novem, est ter tria esse, quae ter tria non sint; quod implicat, idque numeratio, id est reduction utriusque termini in definitionem, unitates scilicet, ostendit. Contingentia sunt, quae necessaria non sunt. Possibilia sunt, quae non est necessarium non esse. Impossibilia sunt, quae possibilia non sunt, vel brevius: Possibile est, quod intelligi potest, id est (ne vox potest in possibilis definitione ponatur) quod clare intelligitur, attendenti. Impossibile, quod possibile non est. Necessarium cuius oppositum impossibile est. Contingens cuius oppositum possibile est. Velle est existentia alicuius delectari. Nolle est existentia alicuius dolere, aut non existentia delectari. Permittere est, nec velle nec nolle, et tamen scire. Autorem esse, est voluntate sua esse rationem alienae. His ita positis asserere ausim, nullis consequentiam fidiculis aliquid parum honorificum Justitiae divinae extorqueri posse.


TH. Quid ergo respondes illi argumento supra proposito, Dei existentia necessaria est, hanc peccata in rerum serie comprehensa consequuntur, quod et necessario sequitur, necessarium est. Ergo peccata necessaria sunt.


PH. Respondeo falsum esse quod quicquid ex per se necessario sequitur, per se necessarium sit. Ex veris quidem constat sequi non nisi verum: cum tamen ex meris universalibus possit sequi particulare, ut in Darapti, Felapton, quidni ex per se necessario sequatur contingens seu ex alterius hypothesi necessarium? Sed hoc ex ipsa necessarii notione conficiam. Necessarium enim definivi, cuius contrarium intelligi non potest, rerum ergo necessitas impossibiltasque non extra ipsas sed in ipsarummet ideis quaerenda est, et intelligine queant, an potius implicent, observandum; necessarium enim hoc loco a nobis illud appelatur tantum, quod per se necessarium est, quod rationem scilicet existentiae et veritatis suae habet intra se, quales sunt Geometricae veritates; ex rebus existentibus, DEUS solus, caetera, quae ex hac rerum serie supposita, id est harmonia rerum, sive Existentia DEI, sequuntur, per se contingentia, et hypothetice tantum necessaria sunt, tametsi nihil sit fortuitum, cum omnia fato, id est certa quadam providentiae ratione decurrant. Ergo si rei essentia concipi tantum clare distincteque possit (Exempli causa species animalium imparipedum, item brutum immortale) jam possibilis habenda est, nec contrarium eius necessarium erit, tametsi fortasse existentibus harmoniae rerum, existentiaeque Dei adversa, ac per consequens nunquam locum in mundo habitura, sed per accidens impossibilis futura sit. Quare errant quicunque absolute id est per se impossibile pronuntiant, quicquid nec fuit, nec est, nec erit.


TH. At vero: nonne quicquid erit, absolute necessarium erit, quemadmodum quicquid fuit, necessario fuit, et quicquid est, utique necessario est?


PH. Imo falsum est, nisi reduplicativum esse, et ellipsin quadam hominibus, ne idem bis dicatur familiarem continere intelligatur. Sensus enim est, id necessarium est, si sit, esse, seu (substituta pro necessario, eius definitone) quicquid futurum est, id intelligi non potest, si futurum sit, non futurum esse. Si reduplicatio omittatur, falsa propositio est. Nam quod futurum est, tamen intelligi potest non fore. Et quod non fuit tamen intelligi potest fuisse. Hoc ipsum poetae elegantis est etsi falsa tamen possibilia comminisci. Barclaii Argenis posibilis, seu clare distincteque imaginabilis est, etsi certum sit nunquam vixisse nec credo victuram esse, nisi quis sit in ea haeresi, ut sibi persuadeat temporum restantium infinito decursu omnia possibilia aliquando extitura, necullam fabulam somniari posse quae non saltem exiguo quodam modulo aliquando in mundo futura sit. Quod etsi concederemus, manet tamen Argenidem non fuisse impossibilem, etsi nondum extiterit. Qui secus sentiunt, necesse est discrimen possibilis et veri, necessarii et contingentis tollant, et detorta vocabulorum significatione, usui sese Generis humani opponant. Ergo peccata, damnationesque, caeteraque contingentium series necessaria non est, etsi rem necessariam, existentiam Dei, seu harmoniam rerum, consequatur; neque ergo quicquid nunquam fiet, factumque est, seu cum harmonia rerum consistere, intelligi non potest, vel impossibile est. Unde constat non esse impossibile seu non repugnare in terminis Judam salvari, etsi verum, certum, praevisum, per accidens necessarium seu ex harmonia rerum consequens sit nunquam salvatum iri.


TH. At obrepsit hic mos omnibus gentibus, linguisque, et universali aequivocatione invaluit, ut quae constat esse, fuisse, fore, vel non ea necessaria impossibiliaque appellentur.


PH. Sed hoc ellipsi quadam reduplicationis, in quam cum idem bis dici debet, taedio repetitionum, omnis gens prona est, contingere ostendi.


TH. Ergo hinc fortasse petenda vera et ratio, et solutio est jactati ubique terrarum sophismatis illius ignavi () quo jam olim Philosophi, et nunc in belli pestisve periculis utili rectoribus persuasione, Mahometani conficere inepte conantur: frustra resisti, nihil agendum esse; fatalia enim non vitari; negata coelitus nec a laborante, donata etiam ab ignavo obtineri.


PH. Rectius ais, nam argumentum hoc tam formidandum, tam in animis validum putida illa ellipsi hypotheseos causae, vel ipsius existentiae praesuppositae nixum sophisma est. Verum est quicquid futurum est, vere futurum esse sed non necessario absoluta mecesitate, seu quicquid agas, aut non agas. Neque enim effectus necessarius nisi ex hypothesi causae.


TH. Ego tam periculose delirantes ita increpare soleo: stulte si in fatis est ut non vites malum, etiam stultitia fortasse tua fatalis est, ut vitare non cures; nemini sine mediis finis decretus est, media, industria vel occasiones; illi soli fidendum, his si occurrant tantum utendum. At, inquis, certum est tamen quicquid Deus praevidet, seu quicquid futurum est, futurum esse. Fateor sed non sine mediis et plerumque non sine facto tuo, raro enim ingerit se fortuna dormienti, etiam jura vigilantibus scripta sunt. Cum ergo non constet tibi pro te, an contra te decretum sit, ideo fac quasi pro te, vel age quasi nihil decretum esset, quando quod inexploatum est, sequi agendo non potes. Quare si rem tuam egeris, quicquid fato, id est per harmoniam rerum, evenerit, nihil tibi apud Deum praejudicabit. Tota de praescientia, Fato, praedestinatione, termino vitae disputatio nihil ad vitam instituendam. Omnia perinde agenda sunt, etsi de his nec cogitemus: si quis Deum constanter amabit, ipse se praedestinatum ab aeterno fuisse eventu declarabit, possumus ergo praedestinati esse si velimus (et quid ergo ultra queramus aut flagitemus?), quanquam sit gratiae, ut velimus.


PH. Verissime, utinam disputatoribus nostris posset persuaderi!


TH. Superest quaestio, an Deus peccata velit nolitve. Ac primum non videtur existentia peccata nolle. Deus enim nullius existentia dolet, quia omnino dolere non potest. Ergo nec existentia peccatorum. Sed qui rei existentiam non dolet, nec nolle existentem dicendus est. Nihil ergo Deus nolle dicendus est, nisi quod omnino non existit, eius enim non existentia dici potest ei grata esse. Cuius autem non existentia delectamur, id dicendi sumus nolle; idque per eas ipsas definitiones, quas tute attulisti.


PH. Recte concludis: Deus ipsa pe se peccata si existere non intelligantur, nolle; si ita ferente harmonia rerum, existant, permittere, id est nec velle, nec nolle dicendus est.


TH. Imo vero velle videtur. Nam harmonia rerum Deo grata est, peccatorum existentia est de harmonia rerum. Cuius autem existentia delectamur id volumus, per definitionem tuam; ergo peccata Deus velle dicendus est.


PH. Inest deceptio ratiocinationi. Etsi harmonia grata sit, non tamen statim quicquid de harmonia est, gratum est. Non, si totum gratum est, etiam pars grata est. Etsi integra harmonia grata sit, ipsae tamen dissonantiae gratae non sunt, quamvis ex regulis artis immisceantur. Sed inamoenitas quae in ipsis est, excessu, imo profecto inde augmento amoenitatis in toto aboletur. Fit ergo dissonantia in hac mixtura, ob compensationem, ex ingrata indifferens, ex rejecta permisa, solum totum gratum, solum totum harmonicum, sola totius velut configuratio, harmonia est. Beatitudine salvatorum Deus existente delectatur, amissa damnatorumnon dolet, quia re nulla dolet, ob sublatum in universali harmonia compensatione dolorem.


TH. Satisfecisti profecto supra spem meam maximae dificultati, ostendistique quod hactenus vix quisquam rationis esse ut peccata quae eveniunt, Deus nec velle, nec nolle, sed permittere dicatur.


PH. Nihilne restat ergo?


TH. Praevideo quid de auctore peccati dicturus sis.


PH. Non Deum scil: sed hominem, diabolumve esse, qui soli volunt, id est malo delectantur.


TH. Recte hoc: id est malo delectantur. Nam alioquin opponi poterat etiam hominem diabolumve peccata permittere tantum. Facere eos quicquid rebus suis congruat, intercurrens damnum alienum non nisi ferre, sed hoc de mortaliter peccante dici non potest, in quo odium Dei, id est boni universalis, ergo ex contrario, seu peccato delectatio est. Sed quid de venialiter lapso imprudente potius quam malo, nonne permittere peccata dicemus?


PH. Ne hunc quidem, quia permittere per definitionem supra positam, est nec velle, nec nolle, attamen scire, quod abest ex errore peccanti: vult, id quod peccatum est, id est actum; peccatum ipsum nec vult nec permittit, quia nescit. Breviter: Deus permittit peccata quia scit ea quae permittit, contra bonum publicum non esse, sed aliter hanc dissonantiam compensari. Homo vero mortaliter peccans scit id quod agit esse contra bonum publicum, quantum ipse judicare potest, nec ei conciliari posse nisi poena sua quam cum oderit, et actum tamen velit, necesse est eum bonum publicum vel regimen mundi odisse adeoque mortaliter peccat.


TH. Satisfecisti mihi profecto, voluntatem Dei a peccatis egregie absoluisti. Nam ut contraham quae dixisti si peccamus quia possumus volumusque, et potentiae nostrae ratio tum a connatis, tum receptis est, connata a parentibus, recepta ab alimentis, utraque ergo ab externis erunt. Porro si volendi cause intellectio, intellectionis causa sensio, sentiendi causa est objectum, objecti status est ab externis; erit ergo et potentia, et voluntas peccandi ab externis, id est statu rerum praesente, status rerum praesens a praecedente, praecedens ab alio praecedente et ita porro, status ergo praesens a serie rerum, series rerum ab Harmonia universali, Harmonia universalis ab ipsis illis aeternis, immutabilibusque ideis, ideae intellectu divino contentae a se ipsis nullo voluntatis divinae intercursu, neque enim Deus iltelligit, quia vult, sed quia est. Peccata ergo quia propria harmonia grata non sunt, non nisi ob alienam, id est universalem, non aliter sibi constantem a voluntate divina tantum permittentur.


PH. Quid ergo porro objicis?


TH. Non pauca certe nondum enim omnes difficultates exivimus. Nam quid refert peccata conciliari bonitati divinae, si nequeant libertati nostrae? Quid prodest Deum absolui, si improbi cum illo? Quo fructu eximemus voluntatem divinam, si extinguimus omnem? Quae enim obsecro libertas humana est, si ab externis pendemus, si sunt quae nos efficiunt velle, si fatalis quaedam connexio non minus cogitationes nostras quam atomorum flexus ac concursus regit?


PH. Ne excandesce quaeso in sententiam parum recta intellectam, parum dextre expressam; propositum a te ipso est, et concessum supra, nihil ese sine ratione sufficiente, erit ergo ratio quaedam sufficiens, etiam ipsius actus volendi. Ergo vel actui ipsi inerit, erit ille ergo Ens a se seu Deus, quod est absurdum; vel ratio eius sufficiens quaerenda est extra ipsum. Ut ergo rationem actus volendi suficientem inveniamus, definiendum est quid sit velle. Quid est ergo velle aliquid?


TH. Eius existentia delectari, uti tute supra definiisti, sive reapse existens sentiamus, sive non existentis existentiam imaginemur.


PH. Delectatio autem est sensus harmoniae, per superiora; nihil ergo volumus nisi quod harmonicum apparet. Quid autem harmonicum appareat a sentientis et objecti et medii dispositione pendet. Quare etsi sit in potestate nostra facere quae volumus, non est tamen in potestate velle quae volumus. Sed quae grata sentimus, sive quae bona esse statuimus. Statuere autem aliquid vel non statuere, non est in potestate, nemo ne si se ruperit quidem volendo nolendove, sine rationibus effecerit, ut quod credit, non credat. Cum ergo non sit opinio in potestate voluntatis, erit nec voluntas in potestate voluntatis. Et pone nos velle quia velimus, cur volumus velle? Rursusne ob aliam voluntatem, an ob nihil, id est sine ratione?


TH. Non habeo quid respondeam rationi tuae, sed nec tu quod objectioni meae, liberum arbitrium nobis ita periisse.


PH. Fateor, si cum nonullis id definias: potentiam quae potest agere et non agere positis omnibus ad agendum requisitis omnibusque extra intraque agentem existentibus paribus.


TH. Quid? an vitiosa haec definitio est?


PH. Prorsus nisi explicationem recipiat. Aliquid (hoc loco actionem) non existere existentibus licet omnibus suis requisitis, quid aliud est, quam definitum non existere, existente licet definitione, vel idem simul esse, et non esse? Si quid non existit, requisitum profecto aliquod deesse necesse est, quia nihil aliud est definitio, quam enumeratio requisitorum.


TH. Emendanda ergo definition est: Liberum arbitrium est potentia agendi, aut non agendi, positis omnibus ad agendum requisitis, scil: externis.


PH. Ergo sensus erit, etsi omnia agendi adminicula sint in promptu, posse me tamen omittere actionem, si scilicet agere nolim. Quo nihil verius, nihil mihi minus adversum. Etiam Aristoteles spontaneum definivit cum principium agendi in agente est et liberum spontaneum cum electione, unde unumquodque eo magis suae spontis est, quo magis ejus actus ex ejus natura fluunt, et quo minus ab externis immutantur; et eo magis liberum, quo magis capax electionis, id est quo plura intelligit pura et quieta menta. Spontaneum a potentia, libertas a scientia. Sed posita intra nos opinione bonitatis non velle, posita voluntate suppetentibusque simul adminiculis externis cognitis non agere impossibile est. Nihil ergo alienius quam liberi arbitrii notionem in nescio quam inauditam absurdamque potentiam agendi, aut non agendi sine ratione transformare velle, qualem nemo sanus sibi optet. Sufficit ad tuendum liberi arbitrii privilegium ita nos in bivio vitae collocatos esse, ut non nisi quae volumus facere, non nisi quae bona credimus velle; quae autem bona habenda sint amplissimo dato rationis usu indagare possimus: ita minus habemus cur naturam incusemus, quam si nobis monstrosam illam potentiam rationalis cuiusdam irrationalitatis dedisset.


TH. At sunt quidam qui tantam sibi libertatem asserunt ut posse se dicant, facere aliquid aut omittere scientes prudentesque sine ulla ratione (par caprice).


PH. Hoc ego decipere aut decipi audacter dico. Haec ipsa ex caperatae frontis pertinacia voluptas nunquam Voluntas sola pro ratione est.


TH. At propone me tibi manu ad gesticulandum parata, nonne absolute possum vertere huc illuc?


PH. Potes flectere quovis.


TH. Quae ergo ratio est, cur nunc ut vides potius dextrorsum vertam?


PH. Ne dubita subesse quasdam rationes subtiles, nam forte ita tibi primum in mentem venit, quia primum in sensum: fortasse suetior illuc manus, aut molestus nuper in alteram partem, in hanc felix actus, quaeque sunt aliae minutiae circumstantiarum nullo calamo depingendae.


TH. Praedic tu, praedicat Angelus, imo Deus in quam me partem versurus sim, statim in contrariam flectam, asseramque ingratiis Prophetae, libertatem meam.


PH. Non ideo liberior eris, ita enim ipsa contradicendi voluptas tibi pro ratione est, quod propheta ille, si infallibilis est, etsi tibi non praedicat, si te praedictionis contrarium acturum sciat, tamen tacitus praevidebit, aut etiam apud tertium, te inscio, vaticinabitur.


TH. Ergone mihi ipsi verum praedicere non potest? Sed quidni possit, si veritatem praenovit: quivis enim quod scit dicere potest, audiente quovis. At ipso dicente contrarium faciam; ergo non praenovit, quid facturus essem, quod est contra Hypothesin. Ergo aut praescientia aut libertas tolletur.


PH. Subtilis haec argutatio est, sed qua illud tantum concludit, Mentem quae eius sit naturae, ut velit possitque contrarium facere vel velle, eius quod praedici possit a quocunque ex eorum ese numero quae sunt incompatibilia Existentiae Entis omniscii seu harmoniae rerum, adeoque nec fuere nec sunt nec erunt.


TH. Sed quid dices ad vulgatum illud, video meliora proboque, deteriora sequor?


PH. Quid? nisi si parum recte intelligatur absurdum esse. Medea, cuius apud Ovidium haec verba sunt, hoc sibi vult, videre se injustitiam facti, cum liberos ipsa suos trucidat, sed tamen voluptatem ex vindicta velut magis bonum quam scelus malum est, praevalere; vel paucis: peccare se contra conscientiam. Melius ergo ac deterius in illo versu usurpatur pro justo et turpi, non ergo hinc probari poterit, eligi unquam quod deterius esse in summa, eligens opinetur. Qui contra sentit, omnia rei moralis principia evertit, et ne dicere quidem potest, quid sit velle.


TH. Prope persuades.


PH. O ergo stultos nos, qui spretis naturae Deique privilegiis, chimaeras quasdam imperceptibiles postulamus, nec rationis usu contenti, vera radice libertatis; nisi potestas brutalitatis fiat, satis non liberos esse non putamus! Quasi non summa libertas sit, et intellectu suo et voluntate perfectissime uti, ac proinde a rebus ad agnoscenda, intellectum; ab intellectu ad amplectenda vera bona, voluntatem cogi; veritati irresistibilem esse, puros recipere radios objectorum, et irrefractos, nec affectuum nube decoloratos. Qui si absint tam nobis impossibile est cogitando errare, volendo peccare, quam attento animo, apertis oculis, nullo vitio depravatis objectum coloratum justae magnitudinis distantiaeque in medio perspicuo illustrato non videre. Certe Dei libertas summa est, etsi errare in delectu optimorum non possit, et Angelorum felicium aucta, cum labiles esse desiere. Libertas ergo a rationis usu est, quae prout pura infectave est, aut recti incedimus ragia officiorum via, aut per avia titubamus.


TH. Ergo peccatum omne ab errore.


PH. Fateor.


TH. Ergo peccatum omne excusandum.


PH. Minime, nam in mediis tenebris illabente quadam, velut per rimas luce, evadendi ratio in potestate est, modo uti velimus.


TH. Sed cur alii volunt uti, alii non volunt.


PH. Quia non volentibus ne in mentem quidem venit, se uti cum fructu posse, aut ita in animo est, quasi non eset, id est absque reflexione sive attentione, ut videntes non videant, audientes non audiant. In quo sita initia sunt negatae gratiae, ac velut scriptura sacra appellat indurationis. Quotusquisque nostrum non millies audivit illud: dic cur hic seu respice finem sive vide quid agas; et tamen certum est una sola sententia eiusmodi recte percepta, et quibusdam velut legibus poenisque severe sancitis constanter praefixa, hominem unumquemque, velut oculi quodam ictu, momentanea metamorphosi, fore infallibilem et prudentem, et beatum, supra omnia paradoxa sapientis stoicorum.


TH. Nonne ergo omnes mali denique sunt in ultima resolutione censendi infelices, quia obversantem sibi tam facilem expeditamque felicitatis viam non animadvertere.


PH. Fateor.


TH. Et miserandi.


PH. Non possum negare.


TH. Et malitiam infortunio debentes.


PH. Manifestum est enim ultima ratio voluntatis extra volentem. Et demonstratum est in seriem rerum, seu harmoniam universalem haec denique omnia refundi.


TH. Et similes insanis.


PH. Prope verum, sed non omnino. Insani recolligere sese et cogitare illud: dic cur hic, quo omnis prudentia continetur, ac si in mentem veniat, insistere ei, ne si velint quidem possunt, non magis quam ebrii, aut somniantes. At stulti, errantes, malitiosi utuntur sane sed non ad summam rerum; deliberant sed de quovis potius quam felicitate. Insanos morbus et materia quaedam nervis spiritibusque inimica, et quaedam velut insomnia turbant. Stultis malisque rationem ratio alia pervertit, minor majorem, certa quaedam, temperamento, educatione, usu inolita, universalem nec dubium malos tam stultos apparere angelis, quam stulti nobis.


TH. Ergo similes saltem erunt quarta ut ajunt luna natis, male educatis, seductis conversatione, conjugio perditis, adversitate efferatis, qui se negare non possunt sceleratos, habent tamen cur sive de fortuna, sive de hominibus, desperatae vitae occasione, querantur.


PH. Ita est omnino, imo ita necesse est esse, nemo ipse se volens malum fecit, alioquin antequam fieret esset.


TH. At vero nunc animis opus est, nunc pectore firmo, ventum ad supremum est, venimus ad fastigium difficultatis nec sentientes, si te hic fortuna non deseret, in perpetuum vicisti.Nam objicit se nobis indeclinabilis illa, et quicquid etiam cavillemur. Justa species querimoniae damnatorum: ita natos sese, ita in mundum missos, in tempora, in homines, in occasiones incidisse, ut non potuerint non perire; occupatum praemature vitiosis cogitationibus mentem, fuisse quae foverent malum, quae stimularent; defuisse quae liberarent, quae retinerent, velut conspirantibus in miserorum interitum fatis. Si qua monita salubria intercenerint, attentionem eos, atque illam ipsam reflectionem, sapientiae animam; illud: dic cur hic; illus: respice finem, maximum gratiae donum, quo solo recte percepto evigilamus, destituisse; quam iniquum illud, in communi somno aliquos axcitari, caeteros mactationi relinqui! Si necesse erat tot creaturas perire, si non aliter constabat ratio mundi, at sorte fuisse ducendos infelices.


PH. Ita factum est quoque, idem enim est fato aliquid seu sorte, et ob harmoniam universalem contingere.


TH. Ne interpella quaeso, dum omnia audias. Quam crudele enim miseriam, qui fecerit, immotum intueri, patrem, qui male genuerit, qui pessime educaverit, puniendum ipsummet, etiam punire velle. Maledicent naturae rerum, ut perderet foecundae Deo aliorum miseria felici, sibi quod extingui non possint, seriei universi, quae se quoque implicuit, denique ipsi illi aeternae immutabilique possibilitati Idearum, primae scaturigini malorum suorum; harmoniae universalis, et in ea existentiae rerum, determinatrici; ac proinde in non alium ex tot possibilibus statum universi erumpenti, quam qua ipsorum miseria, ut aliorum felicitas scilicet conspectior esset, contineretur.


PH. Satis tragice, non aeque juste: quod tibi tum signis quibusdam, tum certa ratione luculenter, Deo cuius interest, vires animumque ministrante, demonstrabo. Quam vana ergo querela sit, vel hinc aestimes, quod jactari potest a damnato, non a damnando, etsi ea omnia quae damnatus sciet, jam tum praenosset. Patestne obsecro ipsum per se tempus, si nihil aliud immutetur, ex injusto facere justum? Non, opinor, neque enim temporis, sed rerum in tempore decuurentiumefficacia est. Ergo si injusta damnandi eadem omnia scientis, querela est, erit et damnati. Propone igitur tibi hominem damnandum, fac eius oculis animoque quantus horrore ac profunditate est, infernum exhiberi, adde ipsimet monstrari angulum illum, aeternis eius, si hic agat, tormentis destinatum. Poteritne queri vivus vidensque de Deo, aut nature rerum, damnationis suae causis?


TH. Non poterit tunc quidem, quia statim responderi ei potest, posse eum, si velit, non damnari.


PH. Hoc volebam scilicet. Ponamus igitur, eundem nihilominus pergere, et ex hypothesi damnari, poteritne tunc ullo juris colore recurrere ad easdem querelas jam tum explosas, poteritne miseriam suam alteri imputare quam voluntati suae?


TH. Vicisti potius quam satisfecisti.


PH. Faxo ut re clare percepta, etiam satisfactum tibi fateare.


TH. Fateor, omnia imputabit voluntati suae, sed voluntatem suam forunae, id est DEO, vel saltem, ut tu vis, naturae rerum.


PH. Praedixi tibi, contrarium implicare contradictionem, neminem se volentem facere malum, alioquin esset malus antequam fieret. Neminem esse causam voluntaiam voluntatis suae, nam quod quis vult velle, jam vult, quemadmodum ut Regula Juris ait, qui potest facere ut possit jam potest. Si haec ergo excusatio recipienda est, tollenda est poena de natura rerum; nemo malus erit, nemo puniendus, nemo inexcusatus.


TH. Quid ergo?


PH. Quid? nisi in omnibus judiciis ad poenam infligendam, cognitam pesimam, deliberatamque voluntatem, undecunque profectam, sufficere censeri. Quae ergo haec Censorum Justitiae Divinae stultitia est, in poena defendenda ultra voluntatem compertam scelerati, id est in infinitum, ire velle?


TH. Persuasisti, nullum excusandi colorem damnatis superesse, nec habere eos cur querantur, non habere tamen cur indignentur; aut potius habere eos cur querantur, non habere de quo querantur; habere iram canid in lapidem; ineptorum alea ludentium in forunam; desperatorum in se ipsos; talem esse eorum iram in harmoniam universalem ipsi rerum naturae, seu ideis consentaneam, huius rerum cursus efectricem; iram profecto tam stultam, quam si quis male computans et examina operationi minime respondere sentiens, indignaretur Arithmeticae potius, quam sibi, doleretque in cassum, ter tria non decem potius (nam talibus proportionibus necessariis etiam harmonia rerum innitur quam novem esse. Habere igitur eos iram sine objecto, dolorem sine fuga, querelam dineque quam nec ipsi sibi approbare, nec tamen deponere possint, sane accessiones ingentes acuendae illi rabiosae infelicitati, qua potissimum damnatio condietur.


PH. egregie illud, dolorem eis sine fuga ac propemodum, si dicere liceret, gratum esse, nec posse damnatos approbare sibi ipsis querelas suas. Hoc erat quod tibi denique dicturus eram, ut plene convinvereris. Addo enim numquam eos per omnem aeternitatem prorsus damnatos esse, semper damnandos, semper eos pose liberari, numquam velle, conscientia ergo perpetuo reclamante ne queri quidem constanter unquam posse sine contradictione.


TH. Mysteria loqueris.


PH. Vel ut alii mavolent, paradoxa.


TH. Nihil refert, nos soli sumus, detrahe velum.


PH. Imo si animum advertas, detraxi. Memineris paulo ante inter nos de natura peccati mortalis, seu ratione damnationis, convenisse.


TH. Repete quaeso, et accommoda loco praesenti.


PH. An oblitus es, quid tibi rationem Judae postulanti responderim? Operae pretium est ipsa verba resumere, quia luculenta. Quaerebas quae ratio damnationis. Respondi, "status morientis, odium scilicet DEI, quo flagrans obiit. Anima enim cum a mortis momento novis sensibus externis, dum corpus reddatur, non pateat, cogitationibus tantum postremis insistit, unde non mutat sed auget statum mortis. Odium autem DEI, id est felicissimi, sequitur dolor maximus: est enim, ut amor delectari, ita odium dolere felicitate, ergo maxime maxima. Dolor maximus est miseria seu damnatio, unde qui odit DEUM moriens, damnat seipsum." Quae verba nescio an multum absint a demonstratione, nam et magnituidinis miseriae ab odii, odii ab objecti magnitudine rationem reddunt.


TH. Sed hic paulo amplius aliquid dixisti, semper esse damnandos, nunquam damnatos.


PH. Hoc ita intelligo, quemadmodum quod movetur nunquam constanter est in loco; semper tamen tendit in locum, ita eos nunquam ese damnatos ut nequeant si velint, desinere esse semper damnandos, id est de novo damnari a se ipsis.


TH. Id ego probari desidero.


PH. Perfacile fiet: si quis damnat seipsum odio DEI, is continuatione, imo aumento odii continuabit augebitque damnationem sui. Et quemadmodum beati continuo in omne infinitum incremento, in Deum, id est harmoniam universalem rationemque summam semel admissi, eamque velut uno visionis ictu concentratam complexi, habent tamen indesinenter, cur distinctiore in gaudii partes reflexione infinitiplicent delectationem, quia cogitatio ac proinde voluptas sine perpetua novitate ac progressu nulla est; ita furiosi illi osores naturae rerum, quanto provectiores erunt in cognitione creaturarum diabolico scientiae exitu, tanto magis nova indignationis, odii, invidiae, et ut verbo dicam, rabiei materie, perpetuo irritabuntur.


TH. Perbelle tu quidem pingis hypotheses tuas, sed patere ut duo quaeram.


PH. Etiam centum si lubet.


TH. Alterum obiter incidens, alterum principale: ais crescere perpetuo, ut miseriam, ita et felicitatem. Sed quomodo divinaeessentiae visio crescere possit non capio, nam si essentiae est, exacta est; si exacta est, crescere non potest.


PH. Potest crescere etiam exacta cognitio, non materiae sed reflexionis novitate; si novem unitates expositas habeas, exacte novenarii essentiam comprehendisti, proprietatum autem omnium etsi materiam haberes, at non formam tamen seu reflexionem, nam etsi ter tria, quatuor et wuinque, sex et tria, septem et duo esse novem et mille alias combinationes non observes, non eo minus essentiam novenarii cogitasti. Nihil addo de collatione novenarii cum aliis extra ipsum unitatibus, quia ita non forma tantum sed et materies cogitationum variatur, et sunt hae potius totius ex numero utroque quam novenarii proprietates, quod in DEO, qui cum omnia intra se habeat, nulli extra se comparari potest, locum non habet. Dabo igitur exemplum rei finitae, infinitas proprietates, sine ulla cum rebus extraneis comparatione praebentis. Ecce circulum intuere, si scias omnes lineas a centro ad circumferentiam esse aequales, satis lucide opinor essentiam eius, non ideo et theoremata innumerabilia comprehendisti nam tot figurae diversae, eaeque regulares, circulo inscribi possunt (id est etsi non designentur, iam tum insunt) quot sunt numeri, ergo infinitae quarum nulla est, quae non ingentem theorematum materiem suppeditaret indaganti.


TH. Fateor me saepe miratum qua raione voluptas in visione beatifica esset, animo velut stupente, et in uno obtutu immobili haerente; hanc tu nubem satis mihi feliciter discussisti, et cum amnitate novitatem conciliasti. Sed hoc obiter, alterum est quod potissimum quaerer institueram, unde illud divortium animarum, cur aliae in amorem Dei ardescant, aliae in odium sibi exitiale ferantur. Quod illud punctum separationis, atque ut sic dicam divergentiae centrum. Cum saepe credibile sit tam esse similem, externa specie, damnandum beando, ut alterum pro altero non raro accipiamus.


PH. Magna petis, amice, et in quae se sufficere dubitat Philosophia.


TH. At tenta tamen eousque enim progredi fas est rationi, quousqye praesidia suppetitat ipsamet sibi, neque enim hactenus, nondum initiatus, profanis manibus, toto colloquio Revelata attigisti.


PH. Accipe quae multa meditatione tandem expressi: (E). Scito igitur ut in Republica, ita et in mundo, duo summatim hominum genera esse, alios contentos, alios statui praesenti inimicos. Non quod illi ipsi contenti et quieti non quotidie moliantur aliquid, lucrari, percipere, augere forunas, amicos, potentiam, voluptates, famam quaerant, futuri alioquin stupentes potius quam contenti, sed quod succesibus frustrati, non ideo in obstantem consiliis suis Reipublicae formam odia transfundant, et de rebus novandis consilia capiant, sed tranquilla mente pergant in decursu vitae, non commoti magis, quam si subtrahentem se muscam irrito ictu appetiissent. Hoc bonorum malorumque civium verissimum discrimen majore etiam severitate Reipub. universali, cuius rector Deus est, applicandum.


TH. Ita certe, nam in Repub. nisi optima, qualis in humanis desperata est, non cavebitur, quin aliquando ab ipsis legibus subditorumquorundam miseria derivetur, quos de mutatione cogitare, quia necessarium eis, etiam justum est. In Republica universi, id est in optima Republica, cuius Rex Deus est, miser est, non nisi qui velit.


PH. Recta, in mundo ergo nulla unquam indignatio justa est, nullus animi motus extra tranquillitatem, criminis expers. Etiam ita desiderare, ut si negetur doliturus sis, peccatum est, et occulta quaedam ira in DEUM, in statum rerum praesentem, et unde ille pendet seriem harmoniamque universalem.


TH. At impossibile est, destitutum succesu non dolere.


PH. Quod in corpore est conatus, id est in mente affectus, sunt autem conatus alii vincentes, alii contrariis conatibus elisi; si corpus tendat ab oriente in occidentem, et eodem tempore in eadem linea vi aequali retroagatur ab occidente in orientem, ob mutuam conatuum contrariorum aequalitatem utrinque quiescet; ita affectus quoque et motus primi tolli non possunt, at contrariis affectibus elidi possunt, ut efficacia careant. Ergo frustratus voto non potest quin momento doleat, sed non potest, si gubernatione mundi contentus est, perseverare in dolendo, nam statim cogitabit quicquid est optimum esse, non in se tantum, sed et agnoscenti, et proinde omnia in bonum cedere Deum amanti. Quare pro certo habendum est, illos omnes, quibus non placet regimen orbis, quibus Deus aliqua rectius facere potuisse videtur, et eos quoque qui ab ea quam fingunt sibi rerum perturbatione pro atheismo argumenta sumunt, esse osores DEI. Unde patet etiam in Atheos cadere odium DEI; quicquid enim credant dicantve, modo eis rerum natura statusque displiceat, Deum ipso facto odere, etsi quod odere, Deum non appellent.


TH. Si sic philosophamur, ne in emendandis quidem rebus laborare fas erit.


PH. Imo non jus fasque tantum sed et necesse, alioquin redibitur ad sophisma ignaviae supra explosum. Igitur Deum, id est harmoniam univeralem amantis est, praeteritis contentum esse; haec enim, quia infecta esse nequeunt, certum est Deum voluisse, ac proinde optima ese; at circa futura, cum nihil praejudicatum sit quantum nobis constat, relictus est industriae ac deliberationi et conscientiae cuiusque locus, Unde si de vitio aliquo aut malo, suo alienove, privato vel publico aut tollendo aut corrigendo DEI amans consultet. pro certo habebit heri emendari non debuisse, at cras emendari praesumet debere; praesumet, inquam, donec eventu rursus destituente contrarium probetur; quae tamen frustratio nihil eius conatus imposterum fatigabit frangetve, neque enim Deo tempora praescribere nostrum est et soli perseverantes coronabuntur. Deum ergo amantis est boni consulere praeterita, optima reddere conari futura. Qui sic affectus est, is demum animi tranquillitatem, quam Philosophi severi; resignationem omnium in Deum, quam Theologi Mystici urgent, assecutus est: qui aliter sentit, quicquid etiam fidem, caritatem, Deum, proximum in ore habeat, nec novit Deum quem summam omnium rationem esse nescit, nec amat. Nemo qui Deum ignorat recte amare potest, potest tamen odise. Odit ergo Deum, qui naturam, qui res, qui mundum: qui haec alia vult, alium sibi Deum optat. Qui male contentus moritur, moritur osor DEI: jamque velut in praeceps datus persequitur iter quod ingressus est nec amplius revocantibus externis, occluso sensuum aditu, animam in se reductam, coepto rerum odio atque ipsa illa miseria fastidioque, indignatione, invidia, displicentia, magis magisque increscente, pascit. Corpore redunito, reversis etiam sensibus novam perpetuo contentus, improbationis, irarum materiam invenit, tantoque magis torquetur, quanto minus mutare ac sustinere potest displicentem sibi torrentem rerum. Sed transit dolor quodammodo in voluptatem, gaudentque miseri invenire, quo torqueantur. Quemadmodum in humanis quoque infelices simul et felicibus invidentes quaerunt quod carpant non alio fructu quam ut tam ineptos, ut putant, rerum potiri liberiore et magis effuso et in harmoniam quandam seu speciem rationis tornato dolore indignentur. Est enim in ejusmodi invidis et indignantibus et male contentis mixta voluptas dolori, mira quadam ratione, ut enim sapientiae suae opinione sibi placent, delectanturque ita potentiam sibi ut putant, debitam deesse, aut in aliis indignis esse, tanto furiosius dolent. Habes ergo explicata illa tam mirabilia paradoxa, neminem nisi qui velit non dicam damnari, sed nec damnatum manere, neminem nisi a se damnari, damnatos esse nunquam prorsus damnatos, semper damnandos; damnatos ea pertinacia ac perversitate appetitus ese, ea a Deo aversione, ut nihil gaudeant magis, quam habere quo doleant, nihil quaerant magis quam invenire cur irascantur; hunc summum esse gradum rabiei rationalis, voluntarium, inemendabilem, desperatum, aeternum! damnatos ergo querimoniis illis, quas eis supra tribuebamus, atque incusationibus naturae, harmoniae universalis, Dei, velut autorum miseriae suae, uti nec posse unquam, nec velle.


TH. Deum immortalem! quam tu paradoxa tua eudoxa fecisti. Agnosco nec Sanctos Patres ab hoc explicandi genere abhorrere. Et pia antiquitas simplici quadam sed prudenti fabula, indolem damnatorum ad hunc pene modum complexa est. Eremita nescio quis profunditate contemplationum velut inebriatus, dolere serio coepit, esse tam multis creaturis pereundum. Ergo Deum precibus aggreditur, exponit sinceritatem desiderii sui et "O Pater," inquit, "potesne exitium tot infantum siccus intueri? Ah, recipe in gratiam miseros illos daemonas, totanimas secum in barathrum trahentes." Cui ita vociferanti, placide Omnipotens, vultu quo coelum tempestatesque serenat: "Video fili simplicitatem cordis tui, et ignosco exuberantiae affectus tui, et in me quidem mora nulla est: fac ut sint qui veniam quaeant." Tum Eremita adorabundus: "Benedictus sis, O Pater omnis misericordiae, O inexhauste fons gratiae! Et nunc eo venia tua, ut conveniam ilum sibi aliisque mierum, huius diei felicitatem adhuc nescientem." Digressus in Principem diabolorum, hospitem sibi non rarum, incidit, et continuo invadens, "O te felicem," inquit, "O fortunatum hunc diem, quo tibi salutis aditus, pene a mundi primordio occlusus aperitur! I nunc, et de DEI crudelitate querere apud quem miseri eremitae pro rebellius tot saeculorum deprecatio valuit." Ille indignanti similis similisque minanti: "Et quis te constituit percuratorem nostrum? quis tibi tam stultam misericordiam persuasit? Scito, inepte, nec nos te intercessore, nec Deo condonatore egere.

Eremita: O pertinaciam! O coecitatem! Subsiste obsecro ac patere tecum agi.


Beelzebub: Tu me scilicet docebis.


Eremita: At quantula aliquot momentorum jactura est quae audiendo homuncioni optime omnibus cupienti impendes.


Beelzebub: Quid vis ergo?


Eremita: Scito me de salute vestra cum Deo egisse.


Beelzebub: Tene? Cum deo? o dedecus coeli, o imfamiam mundi, o indignitatem universi! Et hunc praeesse rebus, hunc tam prostitutae apus hos terrae vermes autoritatis, tremorem ab angelis postulare? Rumpor ira, rabieque.


Eremita: Ah parce maledictis in hoc confinio reconciliationis.


Beelzebub: Extra me sum.


Eremita: Revertis in te ipsum, cum perceperis quanta patris teneritate reducem filium Dei sinus exspectet.


Beelzebub: Et possibile est reconciliationem velle qui tot nos injuriis efferavit? resipisci, qui toties laesit? agnoscere errorem, qui se omniscium, submittere sese qui omnipotentem vult haberi?


Et hem tibi, quo pretio putas pacem coituram?


Eremita: Unica deprecatio erit, quae iras extinguat, odia sepeliat, memoriam ipsam priorum velut maris profundo demergat.


Beelzebub: Hac conditione me amicitiae paratum renunciato.


Eremita: Serione?


Beelzebub: Ne dubita.


Eremita: Ne ludificare.


Beelzebub: Ito tantum, et rem effectam dato.


Eremita: O me felicem, o diem serenum, homines liberatos, Deum benedictum!


Deus: Quid tanto cum tripudio affers?


Eremita: Rem confectam, o Pater! nunc regnum, et potentia, et salus, et robur, et honor, et gloria Dei nostri, et eius, nam conversus est qui nos accusabat quotidie, qui in exitum nostrum noctu diuque rugiebat.


Deus: Quid? etiamne deprecandi conditionem addidisti?


Eremita: Approbavit.


Deus: Vide ne decipiare.


Eremita: Eo ut adducam praestiturum.


Deus: Sed heus tu, formulam praeformemus.


Eremita: Excipiam.


Deus: His ergo conceptis verbis apud thronum meum usuros denuntia, qui in gratiam recipi velint: Ego ore fateor, et corde agnosco, me malitia mea miseriae meae causam fuisse, eamque aeternam fuisse redditurum, nisi ineffabilis miseratio tua stultitiam meam discussisset: nunc postquam pacata mente discrimen lucis ac tenebrarum sensi, malim extrema potius omnia pati quam repetita offensa in eum statum redire, quo nihil foedius habere rerum natura potest.


Eremita: Habeo, et nunc ibo, aut potius volabo.


Beelzebub: An alatus es?


Eremita: Affectus tam celerem fecit. Ecce formulam deprecationis.


Beelzebub: Legam, placet. Sed quando praestabitur conditio?


Eremita: Cum tu voles.


Beelzebub: Quasi in me mora sit.


Eremita: Age ergo ad thronum Dei eamus.


Beelzebub: Quid? satin' sanus es, egone ad illum, an ille ad me?


Eremita: Ne lude in re tanta.


Beelzebub: Ibit qui deprecaturus est.


Eremita: Eamus ergo.


Beelzebub: Insanis.


Eremita: Nonne tu deprecaturus es?


Beelzebub: Hoccine tu spopondisti?


Eremita: Quis aliud vel somniabit?


Beelzebub: Egone qui laesus sum? illine Tyranno supplex fiam? O bellum intercessorem! O pestem hominis! O exemplar praevaricatoris!


Eremita: Ah quid facis?


Beelzebub: Intrat venenum membra, jamque omnes furit,
Rabies per artus: scelere cumulandum est scelus.
Sic expiamur. Sola furibundo hostia,
Mactatus hostis. Spargere in ventos juvat,
Laceramque vivi, mille tractam partibus,
Totidem doloris speciminibus actam mei,
Ipsi vocantis ad resurgendum tubae,
Subtrahere carnem.


Eremita: Deus in adjutorium meum intende.


Beelzebub: Pallidi fauces Averni, vosque Taenarei lacus —


Eremita: Evanuit, respiro: quo iret miser, novissimis verbis testatum reliquit. O desperatum! O hostem DEO, universo, sibi! Valeant maledicti, sibique habeant insaniam deliberatam: at Tibi laus, honor, gloria, o Deus meus, qui misericordiam tuam Justitiamque simul tam luculenter servo tuo patefacere dignatus es, omnesque illas dubitationum tentationes sustulisti, quae aut injustum te, aut impotentem efficere conabantur. Nunc quiescit anima mea, et in luce pulchritudinis tuae inexhaustis delitiis apricatur.

TH. Haec Eremita noster, et ego cum illo.


PH. Severitatem argu menti nostri jucundo interscenio distinxisti aut potius Epilogo obsignasti. Jam enim ni fallor possumus tuto finire.


TH. Patere ut adhuc unum quaeram. Agnosco demonstratum a te damnatos de DEO, de mundo, de ulla re queri nec posse nec posse velle. Unum restat ut DEUS aliis mentibus ad arcanum hoc judicum stupentibus satisfaciat, imo ut sibi; quanquam enim ex positis prospicere mihi videar, velut e longinquo, conficiendi negotii rationem, malo tamen a te recollectam audire.


PH. Quid est ergo quod quisquam etiamnum queri possit? Nam nec Deus, nec beatus quisquam beatus esset, imo esset, nisi series rerum sic esset.


TH. Nemo queri fateor, quidam mirari poterunt tantum duo. Primum cur non constiterit sibi ratio mundi sine qorundam damnatione; deinde cur hanc potius quam illam, in hac potius quam illa carnis massa, animam rerum circumstantiae tulerint, se reddere, imo velle infelicem.


PH. Quaestio prior est facillima simul difficillimaque. Facillima si mihi ita optimum, et harmoniae universali consentaneum fuisse asserenti, acquiescis, quod ex effectu, et ut scholae loquuntur a posteriori, ostenditur eo ipso quia factum est. Quicquid enim existit, optimum vel esse, invicta demonstratione conficitur, quia rerum prima, et unica causa efficiens mens; mentis, ut agat, causa, seu finis rerum, harmonia; mentis perfectissimae, summa. Sed si non contentus ea ratiocinatione, aperiri tibi illam ipsam harmoniam tam mirabilium causatricem, et a priori demonstrari velis rationis fuisse ita in mundo evenire, rem homini, nondum ad arcana visionis Dei admisso, impossibilem petis.


TH. Utinam quam liquido a te evictum est, tam persuaderi posset orbi: Quicquid est, si rerum summam spectes, optimum esse. Certe si crederent hoc omnes, minus peccatorum haberemus; si meminissent semper, nihil. Amaret unusquisque Conditorem; obstructum os Atheismo esset, et silere cogerentur illi stulti providentiae censores qui paucis carminis pulsibus auditis de tota melodia judicium incivile praecipitant, ignari in hac pene infinitate rerum, ac ut sic dicam replicatione mundorum in mundis (continuum enim in infinitum divisibile est) totum melos mortali nondum purgato mente complecti impossibile esse; nec agnoscentes, has interspersas dissonantias particulares exquisitiorem reddere consonantiam universi, quemadmodum duae imparitates in unam paritatem colliguntur, imo de essentia harmoniae esse, unitate quadam velut insperata pensare mirifice distortam diversitatem. Quod non melodiarum tantum, sed et historiarum illarum ad oblectationem confictarum quas Romanas vocant, concinnatores pro lege artis habent. Hoc tamen alterum expedias superest, cum animae sibi per se sint simillimae, vel ut scholae loquuntur, solo numero aut certe gradu differant, ac proinde solis externis impressionibus varientur, quae possit in harmonia illa universali ratio diversitatis esse, cur haec potius quam illae circumstantiis voluntatem depravaturis objiciatur. Vel quod idem est hoc tempore constituatur in hoc loco.


PH. Difficilis videtur quaestio, sed a detorta potius quaerendi ratione, quam natura rei. Tangitur enim spinosissima tractatio de principio individui, seu solo numero differentium discriminatione. Sint duo ova, ita sibi similia ut ne Angelus quidem (ex hypothesi summae similitudinis) observare differentiam possit, et differre tamen quis neget? Saltem eo quod unum est hoc, alterum hoc, seu haecceitate vel quod sunt unum et alterum, seu numero. Sed quis volumus nobis cum numeramus, seu cum dicimus HOC (numerare enim est repetitum hoc), quid est HOC? seu determinatio? Quid? nisi sensus temporis et loci, seu motus aut rei datae ad nos vel ram jam determinatam aut noster (manus puta aut digiti quo demonstramus) vel rei jam determinatae, ut baculi, ad rem datam demonstrandam. En ergo tibi quod mireris, principia individuationis, extra rem ipsam: neque enim inter illa ova aliud discrimen assignare vel Angelo vel ut audacter dicam DEO possibile est (ex hypothesi summae similitudinis) quam quod praesenti tempore hoc est in loco A, illud in loco B, quare ut discernere ea perpetuo possis, in quo designatio (id est determinatio perpetua) sita est, necesse est haec ova (posito quod nihil ipsis illinere, alligare notae, signive imprimere liceat, quo desinant simillima esse) vel in loco immobili reponas, ubi et ipsa quiescant, vel efficias, ut locus eorum seu vas, si sit mobile, non sit tamen frangibile, et ipsa in eo ita sint firmata ut ad determinatas jam certis quibusdam notis impressis partes vasis, eundem semper situm retineant; vel denique si omnem eis libertatem relicturus es, necesse erit, ut motum uniuscuiusque toto temporis tractu per omnia loca occulis manibusve aut alio contactus genere persequare.


TH. Mira narras, et quae nulli, credo, scholasticorum vel per somnium in mentem venere, sed quae tamen nemo difiteri possit, sunt enim sumpta ex usu vitae, neque enim aliter homines in rebus simillimis distinguendis ratiocinantur. Sed quid inde ad animas intuleris?


PH. Quid? nisi animas quoque, seu ut appellare malo, mentes, loco et tempore velut individuari seu fieri has. Hoc posito tota quaestio evanescit. Quaerere enim cur haec anima prae alia his locis temporisque circumstantiis (unde tota vitae mortis salutisque aut damnationis series oritur) sit primum objecta, et per consequens ex aliis in alias, serie rerum extra ipsam ita ferente, transeat; est quaerere, cur haec anima sit haec anima. Finge aliam animam in corpore hoc (seu eiusdem loci temporisque) eodem, quo haec inceperat loco et tempore existere incepisse; illa ipsa anima quam tu aliam vocas, erit non alia, sed haec. Si quis indignaretur quod non e Regina aliqua natus ipse, Rex contra non e sua matre esset, indignaretur quod non ipse esset alius, imo indignaretur nihilo, nam omnia eodem modo evenirent, neque ipse tunc Regius puer de se nunc rustici filio somniaret. Eodem modo aliquando eos elusi qui indignabantur quod Deus Adamum et Evam semel lapsos non statim e mundo (ne labes in posteros propagaretur) sustulisset, melioribus aliis substitutis. Admonui enim, si hoc fecisset Deus, sublato peccato longe aliam rerum seriem, longe alias circumstantiarum, hominum, matrimoniorum conjuctiones, longe alios homines prodituros fuisse, ac proinde sublato aut extincto peccato ipsosmet in mundo fore. Neque ergo habere eos cur Adamo aut Evae peccantibus, multo minus cur Deo peccatum ferenti indignentur, cum potius huic ipsi peccatorum tolerationi acceptam ferre debeant existentiam suam. Vides quam vanis quaestionibus homines ipsi se vexent, perinde ac si quis quanquam non desint dominibus affectus similes, imo stultiores) non cogitans si aliam duxisset, non se sed alium hominem fore in mundo.

TH. Non habeo amplius quod quaeram, querar, objiciam, mirer, nisi explicati negotii totius claritatem inexpectatam. Subjicerem plura in commendationem, nisi vererer, ne homines nos colludere suspicarentur.


PH. Iudicent igitur alii potius modo probi et intelligentes, qui attendant, qui sensum verborum accipiant positum, non inferant alienum, qui detortas consequentias autori nec per somnium cogitanti imputatas, qui mordaces cavillos perturbationum animi notas oderint, qui pari vindicandae divinae gloriae et illustrandarum mentium zelo inflammentur.


TH. Sed esto erraveris, suffecerit ne ipsam quidem calumniam invidiamque exculpere quod haereticum sit, aut qui sic loquatur, sic credat, sic moriatur, damnandum esse, pro filio Ecclesiae matris communis, seu quod idem est fratre, haberi non debere, evincere posse.


PH. Id confido certe, et huius spei plenus Catholico, Ecclesiae, Reip. , antiquitatis consensui nostri quoque saeculi receptis sententiis denique unicuique rectius ratiocinanti, me submitto; ut accuser, impedire non possum; praejudicari deprecor: Spero enim effecturum me si audiar aut potius, si attente legar, ut fatenatur omnes si sublatis verborum praestigiis quae plerumque rebus magis turbant humanum genus, quanta maxima fieri potest simplicitate omnia exponantur, nihil a me pronuciatum esse, quod non agnoscere necesse sit universos. De merito, de Spiritus Sancti auxiliis, et extraordinario divinae gratiae concursu, rebus a divina revelatione pendentibus, nunc quidem dixi nihil, ita enim convenit inter nos, ut ego Catechumenus tibi Philosophi Theologiam exponerem, antequam tu me vicissim christianae sapientiae revelatis mysteriis initiares: ut minueretur tibi, Theophile, confessa apud me et agnita probandi labor, et fidei rationisque harmonia clarior, et insipientia illorum omnibus conspectior esset, qui aut doctrina inflati religionem contemnunt, aut revelationibus jactatis superbi Philosophiam ignorantiae suae detectricem odere.


TH. Laudo modestiam tuam, agnosco fructus, quos ex hac collatione percepi, et gaudeo habere me per te quo os obturem illis, qui per summam proterviam nec scripturae sacrae reverentia, nec santorum Patrum consensu, autoritate, et exemplis commoventur, nescio quibus rationibus freti, quas tu frivolas esse, luce meridiana clarius ostendisti. Erit tempus, (sic auguror precorque) quo praeparatius ad majora instrumentum in te habebo ut interiora quoque fidei ingressis nobis, rectae rationis luce tenebrae omnes, et spectra vanissimarum difficultatum, quibus turbantur animae et in avia seducuntur quasi exorcismo quodam exterreantur. Vale.