Jump to content

Confessio prolixior (Gotteschalcus Orbacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Confessio prolixior
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Confessio prolixior

Confessio prolixior (Gotteschalcus Orbacensis), J. P. Migne 121.0364D

Confessio prolixior

121.0349C| Dominator, Domine Deus, misericordia mea, rex omnipotens et incomparabiliter clemens inaestimabili quoque circa humanum genus benignitate patiens, et investigabili penitus profunditate sapiens. Cujus profecto sic semper indigent omnes electi tui, quo videlicet tibi de te solo semper valeant placere. Quemadmodum palmites indigent vite, quo fructum queant ferre, vel aer aut oculi luce, quo vel ille lucidus esse, vel illi possint videre; alioquin et palmites absque vite arescunt, et in igne missi consequenter ardent, et aer absque luce tenebrosus est, et oculi frustra patent. Te igitur supplex invoco, cunctipotentissime, clementissime et gloriosissime, trine et une Domine Deus, ut gratis esse digneris piissimus adjutor et exauditor meus, dignanterque 121.0349D| largiaris indigentissimo mihi per gratuitae gratiae tuae invictissimam virtutem, ut quod ex te, per te, et in te de praescientia et praedestinatione tua, jamdudum corde credo (tibi gratias) ad justitiam, sicuti jam crebro per gratiam tuam confessus sum, hunc quoque veraciter atque simpliciter ore confitear ad salutem, quatenus tandem aliquando mea de parte patefiat electis tuis veritas invicta, et sine fine benedicta, et facescat jam jamque sicut oportet, falsitas devicta et prorsus jure maledicta. Amen.

Credo siquidem atque confiteor praescisse te ante saecula, quaecunque erant futura sive bona sive mala: praedestinasse vero tantummodo bona. Bona autem a te praedestinata bifariam sunt tuis a fidelibus 121.0350C| indagata, imo te revelante illis evidenter constat esse intimata, id est in gratiae beneficia et justitiae simul judicia. Quoniam quidem sicut certissimum Psalmista praebet indicium, utrumque tu, Domine, diligis et misericordiam videlicet et judicium (Psal. XXXIII, 5). Praedestinasse itaque in omnibus electis tuis vitam gratis aeternam, et eos nihilominus ad gloriam sempiternam: quia certe frustra illis praedestinasses vitam, nisi et illos praedestinasses ad ipsam. Sic etiam propemodum diabolo et angelis ejus, et omnibus quoque reprobis hominibus, perennem merito praedestinati poenam, et eosdem similiter praedestinasti ad eam. Quia nimirum sine causa, et ipsis praedestinasses mortis perpetuae poenam, nisi et ipsos praedestinasses ad eam. 121.0350D| Non enim irent nisi destinati, neque profecto destinarentur, nisi essent praedestinati. Quippe cum ipse, ante omnia saecula semper esses, quod ne ad momentum quidem modo quolibet potes esse mutabilis, et per omnia postmodum saecula probaberis esse mutatus; si vel ullus, quod absit, reproborum illuc esset destinatus, qui non fuisset praedestinatus.

Proinde quia tu, Domine, solus es qui es (Exod. III, 4), velut ipse testaris, et ut David tibi quoque dicit: Tu semper idem ipse es (Psal. CI, 28), et ut alias etiam ipse dicis: Tu es, Domine, et non mutaris (Malach. III, 1). Et sicut egregius quoque praedicator tuus perhibet Paulus: Tu solus habes immortalitatem 121.0351A| (I Tim. VI, 16), id est incommutabilitatem; apud quem (ut ab alio nihilominus asseritur apostolo) non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17), liquet prorsus evidenter, et cuivis sanum sapienti claret omnino satis potenter, praescisse et praedestinasse te mox, absque ullo scilicet intervallo, ut pote simul et semel, ante saecula tam cuncta quam singula opera tua: quippe qui juxta quod dictum est ab Isaia: fecisti quae futura sunt (Isa. XLV, 11, juxta LXX).

Unde etiam verissime David prophetam sequendo, et exponendo fidelissimus famulus tuus Augustinus ita dicit: « Deus, inquit secundum illam voluntatem suam, quae cum ejus praescientia sempiterna est, profecto in coelo et in terra omnia quaecunque voluit, 121.0351B| non solum praeterita vel praesentia, sed etiam futura jam fecit. » Igitur cum sempiterna sit, Domine, cum praescientia voluntas tua, sicut hic ait Augustinus, et apud omnipotentiam tuam de operibus duntaxat tuis, hoc sit praescire quod velle, secundum quod ad eumdem Augustinum scribit Orosius, et ipsum quoque velle tuum fecisse sit, juxta quod dicit Ambrosius, manifestum est procul dubio quidquid foras futurum est in opere, jam factum esse a te in praedestinatione, juxta quod audet, et dicit, docet et scribit, papa Gregorius. Absit ergo ut inter praescientiam et praedestinationem operum tuorum ullum vel momenti quilibet catholicorum tuorum suspicetur intervallum fuisse: dum omnia quae voluisti te legit, vel audit creditque simul fecisse. 121.0351C| Praesertim cum prius omnino nihil in effectu feceris, quam incomparabiliter futura praescieris, et ea sempiterno consilio praedestinando disposueris.

Sed jam tempus est, Domine, veridica divinorum subjici testimonia librorum, quibus docetur absque scrupulo et declaratur absque ambiguo praedestinatos esse reprobos ad aeternorum incendia tormentorum. Ac primum tua, Domine Jesu Christe, veritas invicta proferenda censeo, merito dicta. Qui non credit, inquis, jam judicatus est (Joan. III, 18), id est, ut Augustinus exposuit, jam damnatus est. Nondum enim, inquit, apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Item: Princeps, ait, mundi hujus jam judicatus est (Joan. XVI, 11), id est, ut idem exposuit, judicio ignis aeterni irrevocabiliter destinatus est. David 121.0351D| etiam dicit: Ideo non resurgent impii in judicio (Psal. I, 5). Augustinus exponit quia jam poenis certissimis destinati sunt. Item, tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Recte, inquit, in praedestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Atque ne dicatur diabolum tantummodo cum angelis ejus ad mortem esse destinatum, quod omnino satis esse probatur absurdum; ut videlicet caput a corpore praedestinando sit segregatum: Dicit iterum David, in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 15), id est, impios morti destinatos, quod omnibus super hominibus de pulvere scilicet factis, et in pulverem quoque relictis, nemo prudentium ambigit dici. Salomon quoque ait: Universa propter semetipsum operatus 121.0352A| est Dominus, impium quoque ad diem malum (Prov. XVI, 14). In libro quoque Ecclesiatico ita dicitur: Qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit illum ad rhompheam (Eccli. XXVI, 27), quod profecto de reproborum populo intelligendum est esse dictum tantummodo.

Hinc etiam Job ait: Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscatis, quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducitur (Job II, 29). Quod explanator ipsius ita exponit Gregorius: « Saepe, inquit, diu divina patientia tolerat, quos jam ad supplicia praescita condemnat. » Unde cum exponeret illud: Ipse habet consilium et fortitudinem (Job XII, 13), ait inter caetera: « Potest quoque in consilii nomine ipsa occulta judicii 121.0352B| mora signari: ut quod aliquando tardius delinquentes percutit, non quia iniquorum culpa non conspicitur, sed ut damnationis eorum sententia quae pro agenda poenitentia differtur, quasi tarde et consilio prodire jubeatur. Quod ergo quandoque foris aperta sententia judicat, hoc apud omnipotentem Deum ante saecula in consilio latebat. » Itemque exponens: Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt (Job XIV, 5), dicit: « Nulla quae in hoc mundo hominibus absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam, cuncta Deus secutura praesciens ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur. » Item exponens illud de impiis: Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit (Job XXI, 18), ait: « Ante omnipotentis 121.0352C| Dei oculos iniqui vita favilla est, quia etsi apparet ad momentum viridis, ab ejus tamen judicio jam consumpta cernitur, quia consumptioni est aeternae deputata. »

De talibus quoque et eorum flagitiis tu ipse, Domine, per Moysen dicis: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore (Deut. XXXII, 34, 35). Item: Juxta est dies perditionis et adesse festinant tempora (Ibid.). Item: Levabo ad coelum manum meam, et dicam: Vivo ego in aeternum. Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerint judicium manus meae, reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum, et, de captivitate 121.0352D| nudati inimicorum capitis. Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum (Deut. XXXII, 40-43). Si quis haec omnia et alia interminabiliter plura per canonicarum latitudinem Scripturarum multipliciter sparsa sic a te praesumit dicere praedicta, ut sint quidem praescita, sed nullomodo praefinita: fac illum, quaeso, diligenter attendere, quam sit contrarius veritati, quamque noxiae faveat falsitati, dum te tam temerarie subjicit mutabilitati, ut tum videlicet (juxta quod sanctus ait Augustinus) « nulla remuneret natura mutabilis, nisi tu, Domine Deus noster, permaneres immutabilis: » parvi pendat si ab aeterno usque in diem judicii mutabilis esse 121.0353A| (quod absit) ab Ecclesia tua puteris, imo credaris et praediceris, et in ipso quoque die judicii, quasi non praedestinata faciendo, id est, reprobas ad tormenta mittendo muteris. Et ita deinceps in sempiternum mutatus, id est, mortuus esse (quod absit) proberis: quoquomodo enim moritur qui mutatur, ut Augustini et Gregorii, caeterorumque doctorum auctoritas attestatur; sed absit ut tu, Domine, qui nullatenus mutari potuisti, potes vel poteris, aliquando ut vel ad momentum sis absque ullo initio mutabilis usque in diem judicii, et inde quoque mutatus appareas in aeternum propter solummodo damnationem reproborum, debitumque sibi tormentum.

Vere, Domine, satius incommutabiliter fuisset, si nullus nisi te mutabili (nedum mutato) creatus esset 121.0353B| (nec dico salvatus) electorum, quanto magis absit ut immuteris propter vasa irae et furoris, super quae vultus tuus ob mala quae faciunt, ut perdas de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16)? De quibus etiam longe lateque die noctuque tibi veraciter psallitur a fidelibus: Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus (Psal. LIV, 24). De quibus ait et apostolus Petrus: Quibus judicium jam in olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 3). Et Paulus (Rom. IX, 22): Volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa apta vel aptata in interitum, secundum Hieronymum, vel praeparata in interitum, secundum Ambrosium, vel perfecta in perfectionem, secundum Augustinum, id est, sine dubio praedestinata, sicut 121.0353C| ab ipso Augustino esse constat expositum. Item praedicator idem: Ut compleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super eos usque in finem (I Thess. II, 16). Item Judas: Subintroierunt, ait, quidam, qui olim praescripti sunt in hoc judicium impii (Jud., 4): ubi dum eos non in hoc judicio, sed in hoc judicium, id est, in hanc damnationem praescriptos asseruit, non modo praescitos, verum etiam praedestinatos pariter intelligi voluit. Quippe cum tu Deus aeternus eos prius habeas praedestinatos, quam ullus temporaliter natus eos cognoverit esse praescitos. Quia quos praescisti per ipsorum propriam miseriam in damnabilibus perseveraturos esse peccatis, illos profecto tanquam justissimus judex praedestinasti ad interitum juste ac merito satis. Et non 121.0353D| modo praedestinasti, verum etiam praedestinando jam utique destinasti. Unde dicit et David quasi de jam in infernum praedestinando positis, licet adhuc essent illuc te jubente ponendi. Cum enim praedixisset: Et postea in ore suo complacebunt, subjecit: Sicut oves in inferno positi sunt (Psal. XLVIII, 14, 15).

Cum per omnia manifestissime consonat, et Joannes apostolus in Apocalypsi dicens: Et libri aperti sunt et alius liber apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui, ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum (Apoc. XX, 12). Item: Et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum: et 121.0354A| mors et infernus missi sunt in stagnum ignis, (quod autem mortem et infernum in stagnum ignis asserit esse missos, diabolum dicit et suos) et qui non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis (Ibid., 13-15). Item paulo ante: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris (Ibid., 9). Item paulo post: Et dixit mihi: Scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera. Et dixit mihi: Factum est (Apoc. XXI, 5, 6). Ac ne quis forte dubitaret hoc audiens a Joanne, sequeris ipse continuo, et dicis (Domine, Jesu Christe): Ego sum α et ω initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte vitae aquae gratis. Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis et fornicatoribus, et veneficis, 121.0354B| et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardente igni et sulphure; quod est mors secunda (Ibid., 6-8). Timeant igitur, et caveant increduli simul atque mendaces ne pars eorum sit cum supradictis complicibus, si tam perspicuae resistendo veritati fore delegerunt pertinaces.

Item: Ecce venio cito et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua (Apoc. XXII, 12). Nisi in praedestinatione quam disposuisti, incommutabiliter, irretractabili praeordinatione. Sequeris igitur et dicis: Ego sum α et ω primus et novissimus, principium et finis. Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui 121.0354C| amat et facit mendacium (Ibid., 13-15). Audiant haec generaliter universi quidem mendaces, sed illi tamen potissimum, qui in doctrina religionis non modo non verentur, aut verecundantur, verum etiam nullatenus cunctantur esse fallaces. Quia profecto isto genere mendacii nullum gravius unquam valet inveniri, imo nullum reperitur tam grave, licet nonnullis videatur esse leve, sive putetur etiam suave. Sed audiant sequentia si floccipendunt praecedentia.

Ego Jesus misi angelum meum testificari hoc vobis in Ecclesia (Apoc. XXII, 16). Et paulo post: Contestor ego omni audienti verba prophetiae hujus: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis 121.0354D| libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto. Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam venio cito (Ibid., 18-20). Ecce, Domine Jesu, in hoc sancto libro tuo diabolum et angelos ejus, et omnes etiam homines reprobos in stagnum ignis et sulphuris, ut supra dictum est, te destinante jam esse missos invenio. Negare te, id est veritatem non audeo, quia negari a te timeo, quemadmodum videlicet ipse testaris: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 33). Item et Paulus: Si nos, 121.0355A| inquit, eum negaverimus, et ille negabit nos (II Tim. II, 12). Negare igitur, sicut praedixi, te non audeo, quia negari a te timeo. Apponere vero vel diminuere nihil praesumo, quoniam vel plagas in hoc ipso libro scriptas mihi apponi, vel auferri partem meam de libro vitae metuo.

Igitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, supplico, Domine, prout amplius possum tibi, quo quemadmodum indigeo suffragari digneris mihi, neque permittas ab ullo diutius electorum tuorum (quod absit) hinc ambigi. Sed saluberrimam potius veritatem huic innotescere non moreris, ut esse vides pernecessarium sibi. Quia revera secundum beati quoque Augustini veracissimam testificationem, quam palam protulit ad populum, evangelicam 121.0355B| luculenter ac fideliter explanando perplexitatem: Qui mendacium, inquit, aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi veritatem? Immittunt-diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt sponsum; paranymphi scilicet vel potius lenones serpentis. Ad hoc enim loquuntur, ut serpens possideat, Christus excludatur. Quando possidet falsitas, serpens possidet: quando possidet veritas, Christus possidet. Ipse enim dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6); de illo autem: Et in veritate non stetit, quia veritas in eo non est (Joan. VIII, 44).

Quapropter et illud quod idem beatus minister tuus veraciter perhibere studuit Augustinus, praescientia videlicet reprobos esse damnatos, cum alibi atque alibi ad mortem fateatur esse praedestinatione 121.0355C| condemnatos: utrumque prorsus verum est, quia hic hoc utrumque verum est. Nam sicut idem sagaciter atque veraciter fatetur, interdum praescientia pro praedestinatione ponitur. Neque revera repugnat (quod absit) sed veritati potius congruere videtur, quale illud videlicet est quod Apostolus dicit: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI, 7), cum tamen hoc alias, utrumque quidem jungens, sed ab invicem rationabili differentia distinguens mirabiliter definierit dicens: Praedestinatione Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus. Unde dictum est: Faciens quae futura sunt (Isa. XLV, 7, sec. LXX). Item quid sit praedestinatio planius et plenius cum praescientia connectens, ita de Trinitate dicens. « In sua, quae falli mutarique non potest praescientia opera 121.0355D| sua futura disponere, id omnino nec aliud quidquam est praedestinare. » Item brevius, sed in superiorem sensum multa apertius, cum enim praedixisset Apostolum dixisse, non repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI, 7), et exposuisset eum nomine praescientiae praedestinationem hoc in loco significare voluisse, paulo post ait: « Sed praedestinasse est hoc praescisse, quod fuerat ipse facturus. »

Ergo utrumque, ut jam dixi, verum est, id est, tam praescientia quam praedestinatione reprobos esse damnatos, quos omnino constat ad interitum jure praedestinatos. Quod satis superque testimonia probant praedicta. Quae certe catholici nullatenus esse dubitant invicta. Licet si hujus rei testimonium 121.0356A| penitus debuisset esse, metalepticos id intelligi regulariter potuisset, et omnino debuisset: ut videlicet id quod sequitur per id quod praecedit intelligeretur. Attamen si adhuc hinc audire plura desiderant, ob amorem videlicet veritatis, quam nimis oppugnari considerant, aures audiendi, precor, accommodent, et tuendae jamjamque veritati operam dent. Audiant, inquam, hinc adhuc loquentem mirabiliter Augustinum per sibi gratis infusum satis ubertim charisma divinum. « Hoc, inquit, bonum quod est requirere Deum non erat qui faceret: non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum quod praedestinatum est ad interitum. » Item de duabus loquens civitatibus, « Quarum est, inquit, una quae praedestinata est in aeternum regnare cum 121.0356B| Domino; altera, aeternum supplicium subire cum diabolo. » Item: « Si de aliquibus ita certa esset Ecclesia, ut qui sint illi etiam nosset, qui licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo, tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. » Item: « Quid dabit his quos praedestinavit ad vitam, qui haec dedit etiam eis, quos praedestinavit ad mortem? »

Item in Enchiridion quod senex de fide, spe et charitate, sensu subtilissimo, ingenio exercitatissimo, eloquio quoque purissimo, styloque luculentissimo, mirabiliter sibi ac singulariter Deo favente conscripsit et edidit: « Ad eorum, inquit, damnationem quos juste praedestinavit ad poenam. » Item: in eodem dicuntur etiam filii gehennae non ex illa 121.0356C| sed in illa praeparati, sicut filii regni praeparantur in regnum. Quid quaeretur evidentius? Quid sufficientius? « Sicut, inquit, filii regni praeparantur in regnum, sic etiam filii gehennae in illam sunt praeparati. » Quod omnino nihil aliud est quam praedestinari. Nempe haec omnia et alia insuper plura si tantus auctor ille veracissima, et catholica fidei per omnia congruentissima, non esse perspexisset, nullatenus incorrecta relinqueret. Sed ea potius, quando libros suos diligentissime retractando recensuit, corrigere studuisset. Nec inde prorsus tam frequenter ad populum impavide simul et intrepide, licenter, libenter ac libere, fidenter ac fiducialiter, ac gaudenter, servili postposito timore, luminosoque tui perfusus amore tua auctoritate locutus fuisset, 121.0356D| si quid itidem periculi inesse cognovisset: unde quidem nonnulla jam superius posui, et pauca hic etiam subjicienda censui.

« Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnatus cum diabolo. »

Item: « Est quidam populus natus ad iram Dei. »

Item: « Quare dixit Dominus Judaeis: Vos non creditis quia non estis ex ovibus meis (Joan. X, 26), nisi quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos. » Item: « Quid potest lupus? Quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. » Item: « Isti indignanter mortui et 121.0357A| morti sempiternae praedestinati. » Item: « Mundus, inquit, odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. »

Item: « Filius perditionis dictus est Judas traditor Christi, damnationi praedestinatus. » Item: « Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. »

Beatus quoque Fulgentius inde taliter dicit: « Praeparavit etiam Deus peccatoribus poenas, illis utique quos juste praedestinavit ad luenda supplicia. » Ubi prorsus utrumque satis aperte fatetur, et reprobis videlicet praedestinatas esse poenas, et illos vicissim praedestinatos ad eas. Unde nimirum catholicissime, necnon et copiosissime disputavit in septem libris contra duos Fausti haeretici Lirinensis quondam 121.0357B| monachi, Regensis postmodum episcopi: quem convicit idem doctor mirabiliter, contrivitque commenta diaboli, et cum aliis quatuordecim sanctis coepiscopis suis, ab Ecclesia Christi repulit, et eliminavit lethiferum virus Antichristi. Necnon et tribus aliis de veritate praedestinationis et gratiae. Sed et in uno illo, quem totum super hac tantummodo quaestione ad Monimum hinc consulentem cognoscitur edidisse.

Gloriosus quoque Gregorius (cujus inde aliquanta jam inserui superius) taliter inter caetera inde est locutus: « Tenebrosa hostia tunc Dominus vidit, cum claustra inferni penetrans crudeles spiritus perculit, et mortis praepositos moriendo damnavit. Quod idcirco, inquit, non adhuc de futuro, sed jam 121.0357C| de praeterito dicitur: quia quidquid futurum erat in opere, nimirum jam factum est praedestinatione. » Item: « Leviathan ille cum universis membris suis aeternis cruciatibus est deputatus. » Item ipsum quoque diem judicii dicit esse praedestinatum, exponens illud ex libro Job: « Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum (Job XII, 5), inquit, contemptae lampadis tempus est extremi judicii praedestinatus dies. » Sanctus etiam Isidorus inde sic dicit: « Gemina est praedestinatio, sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem. » Non enim ait, duae sunt, quia non sunt: sed, gemina, id est bipartita: quia semel tu, Domine, locutus es: qualiter una quidem; sed tamen gemina praedestinatione et electos gratis justifices, ac 121.0357D| perpetim salves, et reprobos quoque merito refutes, justeque condemnes. « Et, sicut supradictus ait Gregorius, alios respiciens redimas, alios deserens perdas. »

Tale est autem quod dicitur praedestinatio gemina, in electos videlicet et reprobos bipartita, cum sit una, licet sit dupla; quale est quod frequenter a beato Augustino, et caeteris Patribus dicitur charitas vel dilectio gemina, cum utique non sint duae, sed una, licet propter Deum et proximum sit etiam dupla. Quale est et illud Patris Augustini, quod dicit bipartitum esse opus Dei: geminum videlicet volens intelligi, et quod quadripartitus, ab ipso quoque dicitur mundus. Non quatuor tamen, sed unus, 121.0358A| et quod quinque partitam fatetur esse continentiam, non quinque tamen esse docet, sed unam.--Hinc et sancto Gregorio gemina Judaeorum scientia dicitur, et tamen licet dupla sit, una esse cognoscitur. Quod et ipsum genus locutionis usitatissimum est, et apud auctores quoque saecularis litteraturae: quod quia rectissimum est ac verissimum, non abs re est, si et inde hic ponantur aliqua, quae valeant ad cumulum tuendae sententiae supradictae: nam et eorum quidam geminam dixit arborem, non duas volens intelligi, sed unam, et alius qualitatem nominis bipartitam, et universorum pedum trinam conditionem, et tertius aeque peritus Priscianus, quam ille dixerat trinam, exposuit tripartitam.

Nec sane cuiquam pie sapientium videri debet absurdum, 121.0358B| si gemina praedestinatio creditur, et cognoscitur, et incunctanter esse dicitur apud te Dominum nostrum naturaliter quidem unum, sed simul etiam personaliter trinum: qui certe secundum hanc geminam praedestinationem tuam (quemadmodum Augustinus tuus fideliter credit, et fidenter asserit) bonus es in beneficio certorum, justus in supplicio caeterorum. Et insuper, ut profitetur consequenter, bonus es in omnibus, quoniam bonum est cum debitum redditur: Et justus in omnibus, quoniam justum est cum debitum sine cujusquam fraude donatur. Haec omnia sicut hic (tibi gratias) et credo et confiteor (gratias tibi) prout gratis largitus es mihi. Et quia in tuis, in libris tuorum scilicet ministrorum labore, imo gratia tua veraciter expositis, haec a te dicta 121.0358C| reperio, tam perspicuae prorsus veritati contradicere (quod absit) non audeo. Quoniam prorsus a te veritate negari sicut minatus es metuens, et illam quoque repetitam Pauli sententiam vehementissime timeo. Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8).

Tantum siquidem amoris tibi, Domine Jesu, veritas invicta, perpetualiter debeo, ut quemadmodum ab Augustino perhibetur veraciter tuo, neque hominibus placendi studio, neque respectu devitandorum quorumlibet incommodorum, detorquear (quod absit) a vero.--Et ut beatus etiam docet Gregorius in quantum sine peccato possimus vitare proximorum scandala, debemus; si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam 121.0358D| veritas relinquatur.--Nec sane cujuscunque persona contra recipienda modo quolibet excipitur, quando vel Augustinus vel Apostolus annuntians, ipsius ore Apostoli anathemate digno percellitur. Ut enim praedictus Gregorius veraciter fatetur: dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid prioris est toleratur. Alioquin si fieri posset millies potius pro veritate deberem prorsus et optarem occumbere, quam semel (quod absit) cuilibet secus loquenti, cedendo succumbere: illius videlicet tuae memor scientiae: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X, 32).

Simulque illius quoque memini: Ne transgrediaris 121.0359A| terminos antiquos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Quod nimirum, ut Gregorius exponit, haeretici faciunt, qui a sanctae Ecclesiae gremio extranei existunt. « Ipsi, inquit, terminos transferunt, quia constitutiones Patrum praevaricando transcendunt, qui etiam greges diripiunt et pascunt, quia imperitos quoque perversis ad se suasionibus trahunt, et donis pestiferis ad interficiendum nutriunt. » Quos beatus quoque Job increpat dicens: Nunquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? (Job XIII, 7.) Deus mendacio non eget, quia veritas fulciri non quaerit auxilio falsitatis. Haeretici autem quia ea quae prave de Deo intelligunt, ex veritate tueri non possunt, quasi ad approbandum radium luminis, umbras falsitatis requirunt. Et pro eo dolos 121.0359B| loquuntur, dum infirmas mentes ab intellectu illius stulta seductione decipiunt. Item: Aut placebit ei, quem celare nihil potest? Aut decipietur ut homo, vestris fraudulentiis? (Ibid., 9.) Fraudes Deo haeretici exhibent, quia ea astruunt, quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent, cumque dum quasi defendere nituntur, offendunt dum in adversitatem ejus corruunt, cui videntur ex praedicatione famulari.

Unde et per Psalmistam dicitur, Ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3); omnis quippe haereticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est, quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur. Quia autem latere Deum nihil potest, hoc in eis judicat, quod intus sentiunt, non 121.0359C| quod famulari foris videntur. Quia igitur eorum fraudulentiis Deus ut homo non fallitur, recte subjungitur: Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos (Job XIII, 10). Hoc quod in abscondito accipi asserit faciem Dei, duobus modis valet intelligi. Sunt namque nonnulli qui et veritatem in corde sentiunt, et tamen quae falsa sunt de Deo foras loquuntur. Ne enim vinci videantur, et cognoscunt veritatem interius, et tamen hanc exterius impugnant. Unde bene nunc dicitur: Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis; ac si aperte diceretur: Tanto magis de falsitate apud eum estis reprehensi, quanto et apud vosmetipsos quod verum est videtis.

121.0359D| Quid autem sit haereticus, ne cuilibet aliud pro alio fingere licitum sit, quidam Patrum, et Cassiodorus dicit, pulcherrime definivit: Haereticus, inquit, is est qui divinae legis vel ignorantia vel contemptu raptatus, aut novi pertinax invenitur erroris aut alicui sectator, catholicae veritati magis vult adversari, quam subjici. Hoc autem ideo subinterserendum censui, quia plurimos hinc et falli et fallere comperi, volentes videlicet, vel mitius dixerim, suspicantes illos esse haereticos, qui hanc catholicae fidei de praedestinatione reproborum necessario contra resistentes et obloquentes credunt et confitentur (dante te) veritatem, et illos e contrario asseverantes catholicos, qui tam perspicuae veritati inimicam 121.0360A| non verentur susurrare, imo palam praedicare falsitatem, floccipendentes illud beati Basilii, qui divinis saginantur eloquiis corrumpere de divinis dogmatibus, neque ullam syllabam patiuntur: sed pro his, si contigerit, etiam omnes mortis species amplectuntur. Et illud quoque contemnentes Gregorii Nazianzeni: Fortitudinis est perseverare in veritate, licet quispiam debelletur ad ea quae nihil sunt. Nihil autem sunt falsitas et mendacium, quae profecto super omnia corporalium genera mortium vitam et cavent, et horrent ut debent, corda semper veracium. Maxime tamen in doctrina religionis evitant omnino praecipitium falsidicae locutionis.

Hoc est (gratias tibi, Domine, alma Trinitas) inviolabilis fides et confessio mea de praescientia scilicet, 121.0360B| ac praedestinatione tua quam praedicavit ipsa Veritas, et sic praedicti quoque ipsius discipuli contra falsiloquos fautores, et (nisi corrigantur) filios falsitatis et perditionis, et contra pestifera venena, et haeretica dogmata sua, qui, si gratia tua respersi diligenter attendant, appendant atque perpendant, qualiter ab exordio prolapsionis angelicae (quemadmodum videlicet Petrus dicit apostolus): Eisdem angelis peccantibus non peperceris. Sed eos rudentibus et carceribus inferni, poenisque aeris hujus traditos, ad majores in diem judicii cruciatus reservaveris (II Petr. II). Et qualiter etiam originalem mundum propter nequam hominum scelera perdideris. Nec non quomodo et nefanda facinora, simul et flagitia Sodomorum punieris, eosdem igne coelesti conflagrantes 121.0360C| deleveris, atque perennes in poenas demerseris, quodque Pharaonem et exercitum ejus in mare projeceris, et eos ibidem tanquam paleas excussos funditus aboleveris.

Si haec, inquam, animositate deposita solerter inspiciant, et te opitulante sapienter advertant, perfacile prorsus intelligent, quod supradictos angelos qui, ut scribit Judas Jacobi, non servaverunt suum principatum, sed reliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservati (Jud., 6), nullatenus omnino sine sempiterno praedestinationis tuae consilio, et in hunc caliginosi aeris carcerem praecipitaveris, et ad majores etiam poenas merito per saecula cruciandos, ut praedicti ambo testantur apostoli, reservaveris. Et quod illa quoque 121.0360D| quae consequenter de reprobis narrata sunt hominibus, non sine praedestinatione (quod absit) patraveris. Alioquin et ante omnia saecula mutabilis et in exordio quoque saeculorum juxta fallacissimum horum dogma, mox mutatus (quod ne ad momentum quidem esse potest) invenireris: qui solus immutabilis ab universis procul catholicis esse crederis, et luce clarius te revelante sciris.

Fac etiam, quaeso, Domine Deus, ut etiam atque etiam non jam procaces, pertinaces, atque pervicaces, neque pugnaces, fallaces atque mendaces (quia certe hujusmodi homines ad intuendam, cui repugnant, veritatem non possunt esse perspicaces, quantumlibet etiam naturaliter esse voluerint sagaces), 121.0361A| sed potius effecti simplices veritatis amatores, tota spiritali non luminum acie considerent, quod si animos reproborum quae ab eodem primo videlicet Cain ad usque novissimum ante diem duntaxat judicii moriturum de propriis corporibus extractae sunt, sive coaeterna tibi praedestinatione tua destinati, postmodum et quotidie destinas ac destinabis (quoties videlicet cumque mortui sunt, moriuntur, sive morientur) in tormenta sibi debita meritoque prorsus disposita; non solum mutabilis es ante saecula, sed etiam (quod esse nullo modo potes) jam inde ab initio mortis eorumdem reproborum, imo ab exordio malignorum damnationis angelorum, mutatus es creberrimis vicibus, imo innumeris vicissitudinibus, et per singulos dies noctesque mutaris 121.0361B| atque mutaberis, et mutatus absque dubio permanebis in saecula, propter solos videlicet filios gehennae, quos inimici veritatis praedestinatos esse pertinaciter atque fallaciter negant ad supplicium perenne.

Haec, inquam, Domine, fac, precor, ut sicut oportet, attendant, appendant, atque perpendant, et tandem aliquando videant, quod se hactenus non vidisse dissimulant, quale ac quantum malum de te semper incommutabili Domino Deo nostro in Ecclesia tua longe ac mendaciter, et exitialiter ad proprium suum suorumque simul interitum palam praedicaverint, praedicent, asseveraverint, asseverent; et precor ut revoces eos miseranter ad viam salutis, ne in tam lethalis haeresaeos errore pertinaces perseverent. Videant, inquam, quale sit et quantum malum, quod 121.0361C| cum omnes electi tui, omnia bona semper fecerint, faciant et facturi sint cum consilio (prout videlicet adjuvantur a te gratuito tuae benignitatis auxilio), praesumant non solum mentiendo, sed etiam pejerando palam omnibus affirmare, quod tu, qui totius es auctor, fonsque sapientiae, imo trina, et una sempiternaque sapientia, volueris, vel valueris, vel etiam debueris quidquam (quod absit) absque consilio patrare. Ne dico ab ipso humani generis exordio morientium reproborum animas, vel ad extremam easdem ipsas cum receptis in die judicii propriis corporibus, cum diabolo et angelis ejus absque praedestinationis consilio destinare. His autem sicut oportet sagaciter inspectis, et vivaciter intellectis confundantur salubriter et erubescant, sicque tandem 121.0361D| aliquando veritati suppliciter acquiescant, et a me demum quiescant. Caeterum si attrita fonte ac sine ullo permanentes pudore in falsitate malunt persistere quam recedere a tanto, ut oportuerat, errore, viderint ipsi quo se perditi vertant.

Te precor, Domine Deus, gratis Ecclesiam tuam custodias, ne sua diutius eam falsitate pervertant, haereseosque sua pestifera de reliqua pravitate subvertant, licet se suosque secum, lugubriter evertant. Ego vero gratis edoctus ab ipsa veritate (quam sequentes praedicti Ecclesiae tuae praedicaverunt magistri, et ejusdem veritatis fidelissimi, devotissimi ac celeberrimi prorsus ministri) hic evidenter expressam de praedestinatione tua fidem catholicam, gratis 121.0362A| a te pieque satis afflatus, animatus, armatus, misericorditerque simul, ac mirabiliter adjutus et tutus, fretus et fultus, fideliter (tibi gratias), credo, fortiter teneo, veraciter patenterque defendo, et quemcunque contraria dogmatizare cognosco, tanquam pestem fugio, et tanquam haereticum abjicio, et (ut explicem cum moerore maximo, quod consequenter de talibus a beatissimo praeceptum constat Augustino (quemcunque prorsus invictissimae veritati contumaciter repugnare audio, et ei contraria docere conspicio, haereticum et fidei Christianae inimicum, atque ex hoc omnibus catholicis anathematizandum esse denuntio.

Porro conflictum cujuslibet eorum, si semel his lectis et intellectis cedere noluerit, et instar Pharaonis 121.0362B| induratus (haeretico videlicet more) tam manifeste veritati acquiescere contempserit (secundum consilium vel potius praeceptum Pauli apostoli): Jam mihi vitandum censeo, quia qui hujusmodi est, subversum et proprio judicio condemnatum esse video (Tit. III, 11).

Attamen propter minus peritos, et ob id ab eis illectos, et nisi corrigantur perditos, optarem publicum (si tibi, Domine, placeret) fieri conventum: quatenus astructa palam veritate et destructa funditus falsitate, gratias ageremus communiter tibi, qui nobis tam diu optatum, etiam supra quam petimus, aut intelligimus, dare dignatus fueris prosperrimum proventum. Quia profecto nimis ingentem patior dolorem, et maximum diu noctuque perfero moerorem, 121.0362C| quod propter mei nominis vilitatem, vilem hominibus esse video veritatem: et quod erga te sinceram, ut debuerant, non servant charitatem, qui ut tantummodo victores mei esse videantur, nihil vel omnino perparum dilexerunt et diligunt te, quem negare non refugerunt, neque refugiunt propter me.

Atque utinam placeret tibi, omnipotentissime pariter ac clementissime Domine, ut sicut in te credo et spero (dato mihi gratis posse, prout jamdudum dare dignatus es, et dare quotidie, dignaris etiam velle) coram undique electa populorum te timentium multitudine, praesente etiam istius regni principe, cum pontificum et sacerdotum, monachorumque canonicorum venerabili simul agmine, concederetur mihi, si secus hanc catholicae fidei de praedestinatione 121.0362D| tua veritatem nollent recipere, ut isto quo dicturus sum (favente gratia tua) id approbarem cernentibus cunctis examine; ut videlicet quatuor doliis uno post unum positis, atque ferventi sigillatim, repletis aqua, oleo pingui, et pice, et ad ultimum accenso copiosissimo igne, liceret mihi (invocato gloriosissimo nomine tuo) ad approbandam hanc fidem meam, imo fidem catholicam, in singula introire, et ita per singula transire donec (te praeveniente, comitante ac subsequente, dexteramque praebente, ac clementer educente) valerem sospes exire, quatenus in Ecclesia tua tandem aliquando catholicae huic fidei claritas claresceret, et falsitas evanesceret, fidesque firmaretur, et perfidia vitaretur.

121.0363A| Utinam hoc, Domine, legentibus et intelligentibus hujusmodi (sicut est opus) inspirare digneris affectum, ut exorent te suppliciter, quo celeriter hoc animi mei desiderium meum sicut indiget Ecclesia tua, perducas ad effectum, et siquidem te suffragante de cunctis illaesas prodiero, amplexentur veritatem, et exsecrantur falsitatem; sin autem quod ex te, per te, et in te credendo, confitendo, sperando et amando, tuique tantummodo securus, tuaeque solummodo gratiae certus polliceor, vel inchoare trepidavero, vel consummare formidavero, in ignem me protinus mittant, et ibidem merito perire permittant. Suppliciter tamen te, Domine, rogo in dulcissimo nomine tuo, ut nemo me catholicorum temere (quod absit) reprehendet in animo suo, quia prorsus ausum 121.0363B| talia petendi (sicut ipse melius nosti) a me propria temeritate non praesumo, sed abs te potius tua benignitate sumo.

Imo quisquis te timens vere, diligensque sincere dignatur haec legere, vel audita percipere, implorat gratuitam misericordiam tuam fraterna compassione, ac gemina simul dilectione ut tu, qui solus es adjutor in opportunitatibus (Psal. IX, 10), in tribulatione digneris instanter adjuvare me credentem, scilicet sperantem in tua gratuita miseratione, ditesque me simul ad id et incipiendum et perficiendum integra fide, corrobores quoque solida spe, ac dones etiam sincerrima charitate, atque gratis etiam decores veracissima coram te semper humilitate. Depulsaque procul ab orthodoxa Ecclesia tua tam lethifero 121.0363C| dogmatis falsitate, facias me deinceps cum electis tuis gaudere pro patefacta fidelibus tuis catholica fidei veritate: Sitque nobis de caetero in te solo gaudium verum atque sincerum, tripudiumque summum ac solidum, et gloriatio communis, quod ab haereticorum tam gravi perfidia tandem plebs et populus tuus, te miserante factus est immunis. Quia profecto nullus unquam electorum tuorum tibi vel ad momentum placere potuit, potest, vel poterit de suo: sed omnes potius tui tibi per gratuitam gratiam tuam placuerunt hactenus atque placent, ac placabunt semper de tuo.

Hac ergo gratis animatus fide, solidatos etiam spe, et inflammatus pariter charitate, per teipsum, Deus optime, suppliciter obsecro, ut vera mihi humilitate 121.0363D| data, solido vitae gaudio semper facias gaudere me. Denique tibi tuoque nomini debitam per saecula gloriam, et propter justitiam quidem, quia merito superbos humilias, incurvas et inclinas, propter gratiam autem, quia gratis humiles exaltas, elevas atque sublimas; per quam scilicet utramque supplico tibi, cunctipotens et clemens Trinitas pariter et unitas ut omnibus inimicis tuis (quicunque sint invidia nominis tui, sive nescienter, sive etiam scienter nocuerunt, imo nocere voluerunt mihi, nocuerunt autem potius absque dubio sibi) universa debita sua indulgeas funditus, et ignoscas, et omnia flagitia 121.0364A| simul ac facinora remittas penitus ac parcas. Amen. Gratias ago tibi quantoscunque, trine et une dominator Domine Deus, quod ad fidem catholicam de praedestinatione credendam et confitendam esse gratis dignatus es et dignaris (et ut credo ac spero magis ac magis esse diu noctuque deinceps dignaberis) illustrator, inflammator ac suffragator meus. Amen.

Precor (quantumcunque mihi datur divinitus humilitate) coram trinae unitatis, et unius Trinitatis praesentissima majestate, ut quisquis hoc non livore corvino, sed amore potius columbino legeris, Gotteschalci peccatoris ante Deum memineris, et paterno sive fraterno affectu simpliciter implores benignissimam ipsius clementiam, ut dignetur mihi gratuita pietate largiri verae semper et ubique coram 121.0364B| se humilitatis excellentiam, et sincerae charitatis perpetualiter eminentiam: sicque me protegat indesinenter in tabernaculo a contradictione linguarum (Psal. XXX, 21), id est, in fide recta catholicae Ecclesiae a calumniis haereticorum, ut potius incomparabiliter optem propter nomen Domini Dei nostri, et amorem veritatis universa praesentialiter adversa perpeti persecutionibus illorum, quam vel ad momentum titubando deviare (quod absit) a dilectione vel confessione veritatis, vel a praescripta fide catholicorum, quae et ipsius potissimum veritatis est ore declarata, et invictissimis quoque suorum auctoritatibus ministrorum. Quia profecto proximo quidem meo tantam, quantam mihi charitatem debeo; Deo autem ex toto, quoniam quidquid nobis est 121.0364C| boni, vel ipse est, vel ab eo.

Tu vero quisquis hujus fidei, et confessionis meae dignaris esse, pius lector et peritus intellector, sapienter admittis, tanquam patrem venerabiliter precor simul, vel sicut fratrem fideliter exhortor, si vis in aeternum veritatem videre, et cum sanctis angelis et hominibus electis, fidelibusque testibus ejusdem veritatis, de ipsa perenniter veritate gaudere festines omnino perniciosissimum et exitiosissimum genus mendacii, quod detestabiliter committitur in doctrina religionis, prae morte corporis exhorrere, et ita secundum quod per beatum divinitus dictum est Augustinum, suscipiat gratanter diffusa nostris in cordibus pulcherrima et modestissima 121.0364D| charitas osculum columbarum, ut vel evitet cautissima humilitas, vel retundat solidissima veritas dentem caninum. Ubi nimirum per osculum columbinum, rectorum corde veraciumque circa se, suaque dicta significat inspectionem. Per dentem autem caninum malignam perversorum, irrisoriamque fallacium reprehensionem. Obsecra ergo et exora (quaeso) Dominum Deum nostrum, ejusque majestatem, ut contra latratus haereticorum verissimam, simplicissimam, ac benignissimam habeamus charitatem, et ad extremum quoque retundamus dentes eorum atque mordacissimam falsitatem per invictissimam (velint nolint) ac solidissimam veritatem: si quis vero mihi 121.0365A| haec loquenti iratus fuerit, de se dictum fatebitur, vel alius auctor asserit.

Talia igitur et ejusmodi quisquis adhuc damnabiliter praesumit, vel nihil scilicet, vel parum metuens veritatem, et ipsius judicium, negat audacter (contra eam) praedestinatos esse reprobos ad perenne supplicium, ille scilicet qui non timet eamdem sibi veritatem in extremo die cunctis audientibus dicere. En ego nunc jure negate, quia tu injuste quondam negasti me. Talis (inquam) si vult et audet veritatem neget, qui eam non metuit offendere, cujus die noctuque nobiscum pariter eget. Nos vero ab eadem audientes veritatem: Dies ultionis in corde meo (Isa. LXIII, 4); et: Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis 121.0366A| (Isa. XXXV, 4): hanc ita noxiam concultemus falsitatem, et praedicemus veritatem, quo nostri misereatur eadem Veritas Deus meus Deique Filius, et nunc et tunc in die veniens ultionis: si enim vere timu rimus furorem fallacium dummodo placere possimus illi qui nos regat ac protegat, ac contra rabiem grassantium muniat in aevum. Amen.

Domine Deus (benedicta simul et invicta Trinitas et unitas), infunde, quaeso, legentibus haec credendi fidem, et credentibus confitendi largire virtutem. Corde autem credentibus ad justitiam, et ore confitentibus ad salutem (Rom. X, 10), retribue copiosae mercedis amplitudinem, et aeternae tecum lucis beatitudinem. Amen.