LIBER X | LIBER XII |
11
[recensere]LIBER UNDECIMUS. Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex munere divino flagrabat, studii, explicandum sumit exordium libri Geneseos; atque hic primum illustrat isthaec verba: In principio fecit Deus coelum et terram. Occurrit obtrectantibus, quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet, et unde ei in mentem venerit tandem aliquando ea facere, cum antea non fecisset. Dum vero iis refellendis insistit, copiosam de Tempore conscribit disputationem.
CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.
1. Numquid, Domine, cum tua sit aeternitas, ignoras quae tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? Cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? Non utique ut per me noveris ea, sed affectum meum excito in te, et eorum qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus Dominus et laudabilis valde (Psal. XCV, 4). Jam dixi, et dicam: amore amoris tui facio istud. Nam et oramus, et tamen Veritas ait: Novit Pater vester quid vobis opus sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8). Affectum ergo nostrum patefacimus in te, confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis, et beatificemur in te; quoniam vocasti nos ut simus pauperes spiritu, et mites, et lugentes, et esurientes ac sitientes justitiam, et misericordes, et mundicordes, et pacifici (Id., V, 3-9.) Ecce narravi tibi multa quae potui, et quae volui; quoniam tu prior voluisti ut confiterer tibi Domino Deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua (Psal. CXVII, 1).
CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.
2. Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos, et consolationes, et gubernationes quibus me perduxisti praedicare verbum, et sacramentum tuum dispensare populo tuo? Et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum. Et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam, primordia illuminationis tuae, et reliquias tenebrarum mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud horae diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis, et intentionis animi, et servitutis quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen reddimus.
3. Domine Deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse fraternae charitati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae; et da quod offeram tibi. Inops enim et pauper sum; tu dives in omnes invocantes te (Rom. X, 12), qui securus curam nostri geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora labia mea. Sint castae deliciae meae Scripturae tuae; nec fallar in eis, nec fallam ex eis. Domine, attende; et miserere, Domine Deus meus, lux caecorum et virtus infirmorum, statimque lux videntium et virtus fortium, attende animam meam, et audi clamantem de profundo. Nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII, 16): ad nutum tuum momenta transvolant. Largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque adversus pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum opaca secreta; aut non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. O Domine, perfice me, et revela mihi eas. Ecce vox tua gaudium meum, vox tua super affluentiam voluptatum. Da quod amo: amo enim; et hoc tu dedisti. Ne dona tua deseras, nec herbam tuam spernas sitientem. Confitear tibi quidquid invenero in Libris tuis; et audiam vocem laudis (Psal. XXV, 7) et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua, ab usque principio in quo fecisti coelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis tuae.
4. Domine, miserere mei, et exaudi desiderium meum. Puto enim quod non sit de terra, non de auro et argento et de lapidibus, aut decoris vestibus, aut honoribus et potestatibus, aut voluptatibus carnis, neque de necessariis corpori, et huic vitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis apponuntur quaerentibus regnum et justitiam tuam. Vide, Domine Deus meus, unde sit desiderium meum. Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Ecce unde est desiderium meum. Vide, Pater, aspice, et vide, et approba; et placeat in conspectu misericordiae tuae invenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. Obsecro per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, virum dexterae tuae (Psal. LXXIX, 18), filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesiisti non quaerentes te, quaesisti autem ut quaereremus te; Verbum tuum per quod fecisti omnia, in quibus et me; Unicum tuum per quem vocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Ipsum quaero in Libris tuis. Moyses de illo scripsit (Joan. V, 46): hoc ipse ait; hoc Veritas ait.
CAPUT III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae intelligere non potest nisi donante Deo.
5. Audiam et intelligam quomodo in principio fecisti coelum et terram (Gen. I, 4). Scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc a te ad te; neque nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem ut mihi ista panderet; et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. Et si hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? Quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec hebraea, nec graeca, nec latina, nec barbara veritas, sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret, Verum dicit: et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, Verum dicis. Cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, Veritas, rogo te, Deus meus, rogo parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intelligere.
CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum. 6. Ecce sunt coelum et terra: clamant quod facta sint; mutantur enim atque variantur. Quidquid autem factum non est, et tamen est, non est in eo quidquam quod ante non erat, quod est mutari atque variari. Clamant etiam quod seipsa non fecerint: Ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. Et vox dicentium est ipsa evidentia. Tu ergo, Domine, fecisti ea qui pulcher es, pulchra sunt enim; qui bonus es, bona sunt enim; qui es, sunt enim. Nec ita pulchra sunt, nec ita bona sunt, nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, cui comparata, nec pulchra sunt, nec bona sunt, nec sunt. Scimus haec, gratias tibi. Et scientia nostra scientiae tuae comparata, ignorantia est.
CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.
7. Quomodo autem fecisti coelum et terram, et quae machina tam grandis operationis tuae? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore, arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem quam cernit in semetipsa interno oculo. Et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? Et imponit speciem jam existenti et habenti ut esset, veluti terrae, aut lapidi, aut ligno, aut auro, aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem fecisti, tu materiam unde facit aliquid, tu ingenium quo artem capiat et videat intus quid faciat foris, tu sensum corporis quo interprete trajiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi veritatem, an bene factum sit. Te laudant haec omnia creatorem omnium: sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, Deus, coelum et terram? Non utique in coelo neque in terra fecisti coelum et terram; neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad coelum et terram: neque in universo mundo fecisti universum mundum, quia non erat ubi fieret antequam fieret ut esset. Nec manu tenebas aliquid unde faceres coelum et terram; nam unde tibi hoc quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es? Ergo dixisti, et facta sunt, atque in verbo tuo fecisti ea (Psal. XXXII, 9, 6).
CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus. 8. Sed quomodo dixisti? Numquid illo modo quo facta est vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus? (Matth. III, 17; et XVII, 5.) Illa enim vox acta atque transacta est, coepta et finita. Sonuerunt syllabae atque transierunt, secunda post primam, tertia post secundam, atque inde ex ordine, donec ultima post caeteras, silentiumque post ultimam. Unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam, serviens aeternae voluntati tuae ipse temporalis. Et haec ad tempus facta verba tua nuntiavit auris exterior menti prudenti, cujus auris interior posita est ad aeternum Verbum tuum. At illa comparavit haec verba temporaliter sonantia, cum aeterno in silentio Verbo tuo, et dixit: Aliud est, longe aliud est. Haec longe infra me sunt; nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: Verbum autem Domini mei supra me manet in aeternum. Si ergo verbis sonantibus et praetereuntibus dixisti ut fieret coelum et terra, atque ita fecisti coelum et terram, erat jam creatura corporalis ante coelum et terram, cujus motibus temporalibus temporaliter vox illa percurreret. Nullum autem corpus ante coelum et terram: aut si erat, id certe sine transitoria voce feceras, unde transitoriam vocem faceres qua diceres ut fieret coelum et terra. Quidquid enim illud esset unde talis vox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. Ut ergo fieret corpus unde ista verba fierent, quo verbo a te dictum est?
CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.
9. Vocas itaque nos ad intelligendum Verbum Deum apud te Deum, quod sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia: neque enim finitur quod dicebatur, et dicitur aliud ut possint dici omnia; sed simul ac sempiterne omnia. Alioquin jam tempus et mutatio, et non vera aeternitas, nec vera immortalitas. Hoc novi, Deus meus, et gratias ago. Novi, confiteor tibi, Domine; mecumque novit et benedicit te quisquis ingratus non est certae veritati. Novimus, Domine, novimus, quoniam in quantum quidquid non est quod erat, et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. Non ergo quidquam Verbi tui cedit atque succedit quoniam vere immortale atque aeternum est. Et ideo Verbo tibi coaeterno, simul et sempiterne dicis omnia quae dicis, et fit quidquid dicis ut fiat; nec aliter, quam dicendo, facis: nec tamen et simul et sempiterne fiunt omnia quae dicendo facis.
CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem. 10. Cur, quaeso, Domine Deus meus? Utcumque video; sed quomodo id eloquar nescio: nisi quia omne quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc esse desinit, quando debuisse incipere vel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. Ipsum est Verbum tuum, quod et Principium est quia et loquitur nobis (Joan. VIII, 25). Sic in Evangelio per carnem ait; et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur, et intus quaereretur, et inveniretur in aeterna veritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. Ibi audio vocem tuam, Domine, dicentem mihi, quoniam ille loquitur nobis qui docet nos. Qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. Quis porro nos docet, nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad veritatem stabilem ducimur; ubi vere discimus cum stamus et audimus eum, et gaudio gaudemus propter vocem sponsi (Joan. III, 29), reddentes nos unde sumus. Et ideo Principium, quia nisi maneret, cum erraremus non esset quo rediremus. Cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia Principium est, et loquitur nobis.
CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.
11. In hoc Principio, Deus, fecisti coelum et terram, in Verbo tuo, in Filio tuo, in Virtute tua, in Sapientia tua, in Veritate tua, miro modo dicens, et miro modo faciens. Quis comprehendet? quis enarrabit? Quid est illud quod interlucet mihi, et percutit cor meum sine laesione; et inhorresco, et inardesco? Inhorresco in quantum dissimilis ei sum; inardesco in quantum similis ei sum. Sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere poenarum mearum; quoniam sic infirmatus est in egestate vigor meus (Psal. XXX, 11), ut non sufferam bonum meum, donec tu, Domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos; quia et redimes de corruptione vitam meam, et eoronabis me in miseratione et misericordia, et satiabis in bonis desiderium meum; quoniam renovabitur juventus mea sicut aquilae (Psal. CII, 3-5). Spe enim salvi facti sumus, et promissa tua per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24)! et illa Principium, et in eo Principio fecisti coelum et terram.
CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet. 12. Nonne ecce pleni sunt vetustatis suae qui nobis dicunt: Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram? Si enim vacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessavit ab opere? Si enim ullus motus in Deo novus exstitit, et voluntas nova ut creaturam conderet quam nunquam ante condiderat; quomodo jam vera aeternitas, ubi oritur voluntas quae non erat? Neque enim voluntas Dei creatura est, sed ante creaturam; quia non crearetur aliquid, nisi creatoris voluntas praecederet. Ad ipsam ergo Dei substantiam pertinet voluntas ejus. Quod si exortum est aliquid in Dei substantia quod prius non erat; non veraciter dicitur aeterna illa substantia: si autem voluntas Dei sempiterna erat ut esset creatura; cur non sempiterna et creatura?
CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.
13. Qui haec dicunt, nondum te intelligunt, o Sapientia Dei, lux mentium; nondum intelligunt, quomodo fiant quae per te, atque in te fiunt: et conantur aeterna sapere; sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum volitat, et adhuc vanum est. Quis tenebit illud, et figet illud ut paululum stet, et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis, et comparet cum temporibus nunquam stantibus, et videat esse incomparabilem; et videat longum tempus, nisi ex multis praetereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem praeterire quidquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum vero tempus totum esse praesens: et videat omne praeteritum propelli ex futuro, et omne futurum ex praeterito consequi; et omne praeteritum ac futurum ab eo quod semper est praesens, creari et excurrere? Quis tenebit cor hominis, ut stet, et videat quomodo stans dictet futura et praeterita tempora, nec futura nec praeterita aeternitas? Numquid manus mea valet hoc, aut manus oris mei per loquelas agit tam grandem rem?
CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem. 14. Ecce respondeo dicenti, Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram; respondeo non illud quod quidam respondisse perhibetur joculariter, eludens quaestionis violentiam: Alta, inquit, scrutantibus gehennas parabat. Aliud est videre, aliud ridere; haec non respondeo. Libentius enim responderim, Nescio, quod nescio; quam illud unde irridetur qui alta interrogavit, et laudatur qui falsa respondit. Sed dico te, Deus noster, omnis creaturae creatorem. Et si coeli et terrae nomine omnis creatura intelligitur; audenter dico, Antequam faceret Deus coelum et terram, non faciebat aliquid: si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? Et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.
CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.
15. At si cujusquam volatilis sensus vagatur per imagines retro temporum, et te Deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, coeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur; evigilet atque attendat, quia falsa miratur. Nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent quae abs te condita non essent? aut quomodo praeterirent, si nunquam fuissent? Cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus antequam faceres coelum et terram, cur dicitur quod ab opere cessabas? Idipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora antequam faceres tempora. Si autem ante coelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur quid tunc faciebas? Non enim erat Tunc, ubi non erat tempus.
16. Nec tu tempore tempora praecedis, alioquin non omnia tempora praecederes. Sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis; et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum venerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt (Psal. CI, 28). Anni tui nec eunt nec veniunt; isti autem nostri et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant; nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies unus; et dies tuus non quotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus aeternitas; ideo coaeternum genuisti, cui dixisti, Ego hodie genui te (Psal. II, 7; Hebr. V, 5). Omnia tempora tu fecisti, et ante omnia tempora tu es; nec aliquo tempore non erat tempus.
CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.
17. Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. Et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes: at illa si permanerent, non essent tempora. Quid enim est tempus? Quis hoc facile breviterque explicaverit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel cogitatione comprehenderit? Quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam tempus? Et intelligimus utique cum id loquimur, intelligimus etiam cum alio loquente id audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio: fidenter tamen dico scire me, quod si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus; et si nihil adveniret, non esset futurum tempus; et si nihil esset, non esset praesens tempus. Duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum quomodo sunt, quando et praeteritum jam non est, et futurum nondum est? Praesens autem si semper esset praesens, nec in praeteritum transiret; jam non esset tempus, sed aeternitas. Si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit quia in praeteritum transit; quomodo et hoc esse dicimus, cui causa ut sit illa est, quia non erit; ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse.
CAPUT XV. Mensura temporis in quo. 18. Et tamen dicimus longum tempus, et breve tempus; neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. Praeteritum tempus longum, verbi gratia, vocamus ante centum annos; futurum itidem longum, post centum annos. Breve autem praeteritum, sicut puta, dicimus ante decem dies; et breve futurum, post decem dies. Sed quo pacto longum est aut breve, quod non est? Praeteritum enim jam non est, et futurum nondum est. Non itaque dicamus, Longum est; sed dicamus de praeterito, Longum fuit, et de futuro, Longum erit. Domine meus, lux mea, nonne et hic veritas tua deridebit hominem? Quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum jam esset praeteritum longum fuit, an cum adhuc praesens esset? Tunc enim poterat esse longum, quando erat quod esset longum: praeteritum vero jam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. Non ergo dicamus, Longum fuit praeteritum tempus; neque enim inveniemus quid fuerit longum, quando ex quo praeteritum est, non est: sed dicamus, Longum fuit illud praesens tempus; quia cum praesens esset, longum erat. Nondum enim praeterierat ut non esset, et ideo erat quod longum esse posset. Postea vero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.
19. Videamus ergo, o anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum; datum enim tibi est sentire moras atque metiri. Quid respondebis mihi? An centum anni praesentes longum tempus est? Vide prius utrum possint praesentes esse centum anni. Si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est; nonaginta vero et novem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, jam unus est praeteritus, alter praesens, caeteri futuri. Atque ita si mediorum quemlibet centenarii hujus numeri annum praesentem posuerimus; ante illum praeteriti erunt, post illum futuri: quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. Vide saltem utrum qui agitur unus, ipse sit praesens. Et ejus enim si primus agitur mensis, futuri sunt caeteri; si secundus, jam et primus praeteriit, et reliqui nondum sunt. Ergo nec annus qui agitur, totus est praesens; et si non totus est praesens, non est annus praesens. Duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis qui agitur, ipse praesens est; caeteri autem, praeteriti aut futuri. Quanquam neque mensis qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris caeteris; si novissimus, praeteritis caeteris; si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros.
20. Ecce praesens tempus quod solum inveniebamus longum appellandum, vix ad unius diei spatium contractum est. Sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. Nocturnis enim et diurnis horis omnibus viginti quatuor expletur, quarum prima caeteras futuras habet, novissima praeteritas; aliqua vero interjectarum ante se praeteritas, post se futuras. Et ipsa una hora fugitivis particulis agitur: quidquid ejus avolavit, praeteritum est; quidquid ejus restat, futurum. Si quid intelligitur temporis, quod in nullas jam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod praesens dicatur. Quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. Ubi est ergo tempus quod longum dicamus? An futurum? Non quidem dicimus, Longum est, quia nondum est quod longum sit; sed dicimus, Longum erit. Quando igitur erit? Si enim et tunc cum adhuc futurum erit, non erit longum; quia quod sit longum, nondum erit: si autem tunc erit longum cum ex futuro, quod nondum est, esse jam coeperit, et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit; jam superioribus vocibus clamat praesens tempus, longum se esse non posse.
CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non. 21. Et tamen, Domine, sentimus intervalla temporum, et comparamus sibimet, et dicimus alia longiora, et alia breviora. Metimur etiam quanto sit brevius aut longius illud tempus quam illud; et respondemus duplum esse hoc vel triplum, illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud. Sed praetereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur; praeterita vero quae jam non sunt, aut futura quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? Cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest; cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.
CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum. 22. Quaero, Pater, non affirmo: Deus meus, praeside mihi et rege me. Quisnam est qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus, puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum; sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens; et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? Nam ubi ea viderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? Neque enim potest videri id quod non est. Et qui narrant praeterita, non utique vera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. Sunt ergo et futura et praeterita.
CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia. 23. Sine me, Domine, amplius quaerere; spes mea, non conturbetur intentio mea. Si enim sunt futura et praeterita, volo scire ubi sint. Quod si nondum valeo, scio tamen ubicumque sunt, non ibi ea futura esse, aut praeterita, sed praesentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt; si et ibi praeterita sunt, jam non ibi sunt. Ubicumque ergo sunt quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. Quanquam praeterita cum vera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae quae praeterierunt, sed verba concepta ex imaginibus earum, quae in animo velut vestigia per sensus praetereundo fixerunt. Pueritia quippe mea quae jam non est, in tempore praeterito est quod jam non est; imaginem vero ejus cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. Utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum quae nondum sunt, jam existentes praesentiantur imagines; confiteor, Deus meus, nescio. Illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras, eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem quam praemeditamur nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus, et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens est.
24. Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, videri nisi quod est non potest. Quod autem jam est, non futurum sed praesens est. Cum ergo videri dicuntur futura, non ipsa quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae, vel signa forsitan videntur, quae jam sunt; ideo non futura, sed praesentia sunt jam videntibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. Quae rursus conceptiones jam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. Loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. Intueor auroram, oriturum solem praenuntio: quod intueor, praesens est; quod praenuntio, futurum: non sol futurus qui jam est, sed ortus ejus qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. Sed nec illa aurora quam in coelo video, solis ortus est, quamvis eum praecedat; nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. Futura ergo nondum sunt; et si nondum sunt, non sunt: et si non sunt, videri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae jam sunt, et videntur.
CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura. 25. Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. Quisnam ille modus est quo doces futura, cui futurum quidquam non est; vel potius de futuris doces praesentia? Nam quod non est, nec doceri utique potest. Nimis longe est modus iste ab acie mea; invaluit ex me, non potero ad illum (Psal. CXXVIII, 6); potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.
CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae. 26. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec praeterita. Nec proprie dicitur, Tempora sunt tria; praeteritum, praesens et futurum: sed fortasse proprie diceretur, Tempora sunt tria; praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. Sunt enim haec in anima tria quaedam, et alibi ea non video; praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris exspectatio. Si haec permittimur dicere, tria tempora video, fateorque, tria sunt. Dicatur etiam, Tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum; sicut abutitur consuetudo, dicatur: ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo; dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est, esse jam, neque id quod praeteritum est. Pauca sunt enim quae proprie loquimur, plura non proprie; sed agnoscitur quid velimus.
CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri. 27. Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora. Et si quis mihi dicat, Unde scis? respondeam, Scio quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita vel futura. Praesens vero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? Metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. Sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? Unde, nisi ex futuro? qua, nisi per praesens? quo, nisi in praeteritum? Ex illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in illud quod jam non est. Quid autem metimur, nisi tempus in aliquo spatio? Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla, et aequalia, et si quid hoc modo in tempore dicimus, nisi spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? Utrum in futuro, unde praeterit? Sed quod nondum est, non metimur. An in praesenti, qua praeterit? Sed nullum spatium non metimur. An in praeterito, quo praeterit? Sed quod jam non est, non metimur.
CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo. 28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum aenigma. Noli claudere, Domine Deus meus bone Pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista, et usitata et abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor imperitiam meam, nisi tibi cui non sunt molesta studia mea, flammantia vehementer in Scripturas tuas? Da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. Da, Pater, qui vere nosti data bona dare filiis tuis (Matth. VII, 11). Da, quoniam suscepi cognoscere, et labor est ante me (Psal. LXXII, 16), donec aperias. Per Christum obsecro, in nomine ejus Sancti sanctorum, nemo mihi obstrepat. Et ego credidi, propter quod et loquor (Psal. CXV, 1). Haec est spes mea; ad hanc vivo ut contempler delectationem Domini. Ecce veteres posuisti dies meos (Psal. XXXVIII, 6), et transeunt; et quomodo, nescio. Et dicimus, Tempus et tempus, tempora et tempora; Quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille; et, Quam longo tempore illud non vidi! et, Duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam brevem. Dicimus haec, et audimus haec, et intelligimur et intelligimus. Manifestissima et usitatissima sunt; et eadem rursus nimis latent, et nova est inventio eorum.
CAPUT XXIII. Quid sit tempus. 29. Audivi a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus, ipsa sint tempora, et nil annui. Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent coeli lumina, et moveretur rota figuli, non esset tempus quo metiremur eos gyros, et diceremus aut aequalibus morulis agi; aut si alias tardius, alias velocius moveretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? Aut cum hoc diceremus, non et nos in tempore loqueremur, aut essent in verbis nostris aliae longae syllabae, aliae breves, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breviore? Deus, dona hominibus videre in parvo communes notitias rerum parvarum atque magnarum. Sunt et sidera et luminaria coeli in signis, et in temporibus, et in annis, et in diebus (Gen. 1, 14): sunt vero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.
30. Ego scire cupio vim naturamque temporis, quo metimur corporum motus, et dicimus illum motum, verbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. Nam quaero, quoniam dies dicitur, non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius ejus circuitus ab oriente usque ad orientem, secundum quod dicimus, Tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium: quoniam ergo dies expletur motu solis, atque circuitu ab oriente usque ad orientem; quaero utrum motus ipse sit dies, an mora ipsa quanta peragitur, an utrumque. Si enim primum dies esset; dies ergo esset etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. Si secundum; non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum, tam brevis mora esset quam est horae unius; sed vicies et quater circumiret sol ut expleret diem. Si utrumque; nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret; nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. Non itaque nunc quaeram quid sit illud quod vocatur dies, sed quid sit tempus quo metientes solis circuitum, diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circumiret. Nemo ergo mihi dicat coelestium corporum motus esse tempora: quia et cujusdam voto cum sol stetisset (Josue X, 13); ut victoriosum praelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. Per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. Video igitur tempus quamdam esse distentionem. Sed video, an videre mihi videor? Tu demonstrabis, Lux, Veritas.
CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis. 31. Jubes ut approbem si quis dicat tempus esse motum corporis? Non jubes. Nam corpus nullum, nisi in tempore, moveri audio: tu dicis. Ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. Cum enim movetur corpus, tempore metior quamdiu moveatur, ex quo moveri incipit donec desinat. Et si non vidi ex quo coepit, et perseverat moveri, ut non videam cum desinit; non valeo metiri, nisi forte ex quo videre incipio donec desinam. Quod si diu video, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit; quia et quantum cum dicimus, collatione dicimus; velut, Tantum hoc quantum illud; aut, Duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. Si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo veniat corpus quod movetur, vel partes ejus, si tanquam in torno movetur, possumus dicere quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis vel partis ejus effectus est. Cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit; quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? Nam etsi varie corpus aliquando movetur, aliquando stat; non solum motum ejus, sed etiam statum tempore metimur; et dicimus, Tantum stetit, quantum motum est; aut, Duplo vel triplo stetit, ad id quod motum est; et si quid aliud nostra dimensio sive comprehenderit sive existimaverit, ut dici solet, plus minus. Non est ergo tempus corporis motus.
CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat. 32. Et confiteor tibi, Domine, ignorare me adhuc quid sit tempus; et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore ista dicere, et diu me jam loqui de tempore, atque ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. Quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? An forte nescio quemadmodum dicam quod scio? Hei mihi qui nescio saltem quid nesciam! Ecce, Deus meus, coram te, quia non mentior; sicut loquor, ita est cor meum. Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 25).
CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur. 33. Nonne tibi confitetur anima mea confessione veridica metiri me tempora? Itane, Deus meus, metior, et quid metiar nescio? Metior motum corporis tempore; item ipsum tempus non metior? An vero corporis motum metirer quamdiu sit, et quamdiu hinc illuc perveniat, nisi tempus in quo movetur metirer? Ipsum ergo tempus unde metior? An tempore breviore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? Sic enim videmur spatio brevis syllabae metiri spatium longae syllabae, atque id duplum dicere. Ita metimur spatia carminum spatiis versuum, et spatia versuum spatiis pedum, et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis brevium: non in paginis (nam eo modo loca metimur, non tempora), sed cum voces pronuntiando transeunt, et dicimus, Longum carmen est, nam tot versibus contexitur; longi versus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba, nam dupla est ad brevem. Sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest ut ampliori spatio temporis, personet versus brevior si productius pronuntietur, quam longior si correptius. Ita carmen, ita pes, ita syllaba. Inde mihi visum est, nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cujus rei, nescio; et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus meus, et dico aut indefinite, Longius est hoc tempus quam illud; aut etiam definite, Duplum est hoc ad illud? Tempus metior, scio: sed non metior futurum, quia nondum est; non metior praesens, quia nullo spatio tenditur; non metior praeteritum, quia jam non est. Quid ergo metior? An praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.
CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo. 34. Insiste, anime meus, et attende fortiter: Deus adjutor noster; ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Attende ubi albescit veritas. Ecce puta, vox corporis incipit sonare, et sonat, et adhuc sonat, et ecce desinit; jamque silentium est, et vox illa praeterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia jam non est. Tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quae metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteribat. An ideo magis poterat? Praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat, ecce puta, altera coepit sonare, et adhuc sonat, continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam dum sonat; cum enim sonare cessaverit, jam praeterita erit, et non erit quae possit metiri; metiamur plane et dicamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare coepit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vox quae nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut aequalis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem finita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora: nec ea quae jam nondum sunt, nec ea quae jam non sunt, nec ea quae nulla mora extenduntur, nec ea quae terminos non habent; nec futura ergo, nec praeterita, nec praesentia, nec praetereuntia tempora metimur; et metimur tamen tempora.
35. Deus creator omnium; versus iste octo syllabarum, brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves; prima, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quatuor longas; secundam, quartam, sextam, octavam. Hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio, renuntio, et ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est, brevi syllaba longam metior, eamque habere bis tantum sentio. Sed cum altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit? Ipsam quoque longam non praesentem metior, quando nisi finitam non metior. Ejus autem finitio, praeteritio est. Quid ergo est quod metiar? ubi est, qua metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambae sonuerunt, avolaverunt, praeterierunt; jam non sunt; et ego metior, fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. Non ergo ipsas quae jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.
36. In te, anime meus, tempora metior; noli mihi obstrepere: quod est, Noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior; affectionem quam res praetereuntes in te faciunt, et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, non eas quae praeterierunt ut fieret: ipsam metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit? Nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? Nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina, et versus et quemque sermonem, motionumque dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit praemeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in silentio, memoriaeque commendans coepit edere illam vocem quae sonat, donec ad propositum terminum perducatur: imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam peractum est, utique sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum trajicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit totum praeteritum.
CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora. 37. Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod jam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? Nam et exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat, per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum. Et quis negat praeterita jam non esse? Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. Et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? Sed tamen perdurat attentio per quam pergat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est.
38. Dicturus sum canticum quod novi: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea: atque distenditur vita hujus actionis meae in memoriam, propter quod dixi; et in exspectationem, propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam trajiciatur quod erat futurum ut fiat praeteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto breviata exspectatione prolongatur memoria; donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in singulis syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est illud canticum; hoc in tota vita hominis, cujus partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cujus partes sunt omnes vitae hominum.
CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi. 39. Sed quoniam melior est misericordia tua super vitas (Psal. LXII, 4), ecce distentio est vita mea, et me suscepit dextera tua in Domino meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum, et a veteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt, non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13, 14); ubi audiam vocem laudis tuae, et contempler delectationem tuam, nec venientem, nec praetereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus aeternus es: at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima viscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.
CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem. 40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt et dicunt, Quid faciebat Deus antequam faceret coelum et terram? Aut quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit? Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non dicitur, Nunquam, ubi non est tempus. Quod ergo dicitur, nunquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse? Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea quae ante sunt, et intelligant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coaeterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.
CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura. 41. Domine Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe inde me projecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. Certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum; nimium mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus: quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum saeculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noveris omnia futura et praeterita. Longe tu, longe mirabilius, longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis, exspectatione vocum futurarum et memoria praeteritarum variatur affectus, sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est, vere aeterno creatori mentium. Sicut ergo nosti in principio coelum et terram sine varietate notitiae tuae, ita fecisti in principio coelum et terram sine distentione actionis tuae. Qui intelligit, confiteatur tibi; et qui non intelligit, confiteatur tibi. O quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! Tu enim erigis elisos (Psal. CXLV, 8), et non cadunt quorum celsitudo tu es.