Jump to content

Confessiones (ed. Migne)/13

Checked
E Wikisource


LIBER XIII
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 LIBER XII

LIBER DECIMUS TERTIUS.

Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere; tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti primis Geneseos verbis insinuari ostendit. Postmodum vero totam conditi mundi historiam allegorica interpretatione transfert ad ea quae Deus in Ecclesia ad hominum sanctitatem et gloriam operatur.

CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.

1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui oblitus non es. Invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et praevenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti: quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui praestares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Domine meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est ut sim cui bene sit.

CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua subsistit, ut bonum quod tibi nihil prodesset, nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid enim te promeruit coelum et terra, quae fecisti in principio? Dicant quid te promeruerunt spiritualis corporalisque natura, quas fecisti in Sapientia tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo, vel spirituali vel corporali, euntia in immoderationem, et in longinquam dissimilitudinem tuam; spirituale informe praestantius, quam si formatum corpus esset; corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset: atque ita penderent in tuo Verbo informia, nisi per idem Verbum revocarentur ad unitatem tuam, et formarentur, et essent ab uno te summo bono universa bona valde. Quid te promeruerant ut essent saltem informia, quae neque hoc essent, nisi ex te?

3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita (Gen. I, 1)? quia neque hoc esset, nisi quia fecisti eam; ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritualis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem Verbum converteretur ad idem a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret, quamvis non aequaliter, tamen conformis formae aequali tibi? Sicut enim corpori non hoc est esse quod pulchrum esse, alioquin deforme esse non posset: ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. Bonum autem illi est haerere tibi semper, ne quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat, et relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. Nam et nos qui secundum animam creatura spiritualis sumus, aversi a te nostro lumine, in ea vita fuimus aliquando tenebrae (Ephes. V, 8), et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus justitia tua in Unico tuo sicut montes Dei: nam judicia tua fuimus, sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7).

CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.

4. Quod autem in primis conditionibus dixisti, Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3); non incongruenter hoc intelligo in creatura spirituali; quia erat jam qualiscumque vita quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita quae illuminari posset; ita nec cum jam esset, promeruit te ut illuminaretur. Neque enim ejus informitas placeret tibi, si non lux fieret, non existendo, sed intuendo illuminantem lucem eique cohaerendo; ut et quod utcumque vivit, et quod beate vivit, non deberet nisi gratiae tuae, conversa per commutationem meliorem ad id quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo tu es.

CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.

5. Quid ergo tibi deesset ad bonum quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent, vel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae, cohibens atque convertens ad formam, non ut tanquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant; non autem imperfecto, tanquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas (Ibid., 2); non ferebatur ab eis tanquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur Spiritus tuus bonus (Isai. XI, 2), hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non est hoc vivere quod beata vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad eum a quo facta est, et magis magisque vivere apud fontem vitae, et in lumine ejus videre lumen (Psal. XXXV, 10), et perfici, et illustrari, et beari.

CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.

6. Ecce apparet mihi in aenigmate Trinitas, quod es Deus meus; quoniam tu, Pater, in Principio sapientiae nostrae quod est tua Sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in Filio tuo, fecisti coelum et terram. Et multa diximus de coelo coeli, et de terra invisibili et incomposita, et de abysso tenebrosa, secundum spiritualis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum a quo erat qualiscumque vita, et illuminatione fieret speciosa vita, et esset coelum coeli ejus, quod inter aquam et aquam postea factum est; et tenebam jam Patrem in Dei nomine, qui fecit haec, et Filium in Principii nomine in quo fecit haec; et Trinitatem credens Deum meum, sicuti credebam, quaerebam in eloquiis sanctis ejus, et ecce Spiritus tuus superferebatur super aquas. Ecce Trinitas Deus meus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, creator universae creaturae.

CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas. 7. Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum! tibi admoveo cor meum; ne me vana doceat, discute tenebras ejus, et dic mihi, obsecro te per matrem charitatem; obsecro te, dic mihi quae causa fuerat, ut post nominatum coelum, et terram invisibilem et incompositam, et tenebras super abyssum, tum demum Scriptura tua nominaret Spiritum tuum? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri; et non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur cui superferri Spiritus tuus posset intelligi? Nec Patri enim nec Filio superferebatur; nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat cui superferretur, et deinde ille quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.

8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia charitas tua diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); et de spiritualibus docentem et demonstrantem supereminentem viam charitatis, et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam charitatis Christi (Ephes. III, 14-19). Ideoque ab initio supereminens superferehatur super aquas. Cui dicam? quomodo dicam de pondere rupiditatis in abruptam abyssum, et de sublevatione charitatis per Spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? quomodo dicam: Mergimur et emergimus? Neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Affectus sunt, amores sunt; immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi Spiritus tuus superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas quae sunt sine substantia (Psal. CXXIII, 5).

CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum universae spiritualis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio, Fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis obediens intelligentia coelestis civitatis tuae, et requiesceret in Spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum coelum coeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in Domino. Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam creaturam rationalem feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, Deus noster, illuminabis tenebras nostras (Psal. XVII, 29): ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt (Psal. CXXXVIII, 12). Da mihi te, Deus meus, redde te mihi: te enim amo; et si parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, nec avertatur donec abscondatur in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). Hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te, non solum extra me, sed et in meipso; et omnis mihi copia quae Deus meus non est, egestas est.

CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.

10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tanquam loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus: si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de Spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictum est? Quasi locus ibi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum. In dono tuo requiescimus; ibi te fruimur. Requies nostra, locus noster. Amor illuc attollit nos, et Spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis (Psal. IX, 15). In bona voluntate pax nobis est (Luc. II, 14). Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapsis. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum, supra aquam attollitur; aqua supra oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque feror. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur. Inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones in corde (Psal. LXXXIII, 6), et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus; quoniam sursum imus ad pacem Jerusalem, quoniam jucundatus sum in his qui dixerunt mihi: In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). Ibi nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum.

CAPUT X. Ex dono Dei omnia.

11. Beata creatura quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, Fiat lux, et fieret lux (Gen. I, 3). In nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus, et lux efficimur (Eph. V, 8): in illa vero dictum est quid esset, nisi illuminaretur; et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat; et qui non potest, a te petat. Utquid mihi molestus est, quasi ego illuminem ullum hominem venientem in hunc mundum? (Joan. I, 9.)

CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.

12. Trinitatem omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima quae cum de illa loquitur, scit quid loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem ut haec tria cogitarent homines in seipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas: sed dico ubi se exerceant et probent, et sentiant quam longe sunt. Dico autem haec tria: esse, nosse, velle. Sum enim, et novi, et volo: sum sciens, et volens; et scio esse me, et velle; et volo esse, et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita, et una mens, et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio, et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se, et videat, et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non jam se putet invenisse illud quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter, et scit incommutabiliter, et vult incommutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi Trinitas; an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint; an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine quo est, et sibi notum est, et sibi sufficit incommutabiliter idipsum copiosa unitatis magnitudine; quis facile cogitaverit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiaverit?

CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.

13. Procede in confessione, fides mea; dic Domine Deo tuo: Sancte, Sancte, Sancte, Domine Deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, Pater et Fili et Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus sancte; quia et apud nos in Christo suo fecit Deus coelum et terram, spirituales et carnales Ecclesiae suae; et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur; quoniam pro iniquitate erudisti hominem (Psal. XXXVIII, 12), et judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Sed quia Spiritus tuus superferebatur super aquam (Gen. I, 2), non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 12). Poenitentiam agite, Fiat lux. Et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Jordanis, et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos (Psal. XLI, 7); et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8).

CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta. 14. Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem (II Cor. V, 7). Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Adhuc abyssus abyssum invocat, sed in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8). Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1), etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse; et quae retro oblitus, in ea quae ante sunt, extenditur (Philip. III, 13), et ingemiscit gravatus, et sitit anima ejus ad Deum vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum, et dicit: Quando veniam? (Psal. XLI, 2, 3) habitaculum suum quod de coelo est, superindui cupiens (II Cor. V, 2), et invocat inferiorem abyssum, dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2); et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20); et: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? (Gal. III, 1.) Sed jam non in voce sua; in tua enim qui misisti Spiritum tuum de excelsis (Act. II, 2), per eum qui ascendit in altum (Psal. LXVII, 19), et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificaret civitatem tuam (Psal. XLV, 5). Illi enim suspirat sponsi amicus, habens jam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23): illi suspirat, membrum est enim sponsae; et illi zelat, amicus est enim sponsi; illi zelat non sibi (Joan. III, 19), quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum (Psal. XLI, 8), cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro Unico tuo (II Cor. II, 3). Quae est illa speciei lux? Cum videbimus eum sicuti est (Joan. III, 2), et transierint lacrymae quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.)

CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.

15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es. Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis (Psal. XLI, 5). Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus; vel potius, sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino (Psal. XLII, 5, 6); lucerna pedibus tuis verbum ejus (Psal. CXVIII, 105). Spera et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cujus filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo (Rom. VIII, 10), donec aspiret dies, et removeantur umbrae (Cant. II, 17). Spera in Domino: mane astabo, et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo, et videbo (Psal. V, 5) salutare vultus mei (Psal. XLII, 5), Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis (Rom. VIII, 11); quia super interius nostrum tenebrosum et fluidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus (II Cor. I, 22), ut jam simus lux (Ephes. V, 8), dum adhuc spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5), quod tamen fuimus. Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae, tu solus dividis, qui probas corda nostra, et vocas lucem diem, et tenebras noctem (Gen. I, 5). Quis enim nos discernit, nisi tu? quid autem habemus quod non accepimus a te (I Cor. IV, 7), ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam? (Rom. IX, 21.)

CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? Coelum enim plicabitur ut liber (Isai. XXIV, 4), et nunc sicut pellis extenditur super nos (Psal. CIII, 2). Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent (Gen. III, 21). Unde sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte, solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia quae subter sunt: quod cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem coelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras.

17. Videamus, Domine, coelos opera digitorum tuorum; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum, sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII, 8). Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem (Psal. VIII, 4, 3), resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da mihi haec subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

18. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales, et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercoelestes populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere firmamentum hoc, et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper (Matth. XVIII, 10), et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec plicatur liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in aeternum: quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In coelo enim, Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Transeunt nubes, coelum autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et coelum et terra transibunt; sermones autem tui non transibunt (Matth. XXIV, 35): quoniam et pellis plicabitur, et fenum super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet; verbum autem tuum manet in aeternum (Isai. XL, 6); quod nunc in aenigmate nubium et per speculum coeli (I Cor. XIII, 12), non sicuti est apparet nobis; quia et nos quamvis Filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflammavit, et cucurrimus post odorem ejus. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis.

CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est. 19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur justum esse coram te, ut quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque anima mea tanquam terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6); quia sicut se illuminare de se non potest; ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10).

CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V\ 11: Germinet terra, etc. 20. Quis congregavit amaricantes in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia; quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi tu qui dixisti ut congregarentur aquae in congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi? Quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formaverunt (Psal. XCIV, 5); neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. Tu enim coerces etiam malas cupiditates animarum, et figis limites quousque progredi sinantur, atque ut in se comminuantur fluctus earum (Job. XXXVIII, 10, 11); atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

21. At animas sitientes tibi, et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris, occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum, et te jubente Domino Deo suo germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus; diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem; quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus, similiter opitulantes quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus, tanquam in herba seminali, sed etiam in protectione adjutorii, forti robore, sicut lignum fructiferum; id est, beneficum ad eripiendum eum qui injuriam patitur, de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii.

CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem. 22. Ita Domine, ita, oro te, oriatur sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem; oriatur de terra veritas, et justitia de coelo respiciat (Psal. LXXXIV, 12), et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus, vide quia bonum est; et erumpat temporanea lux nostra (Isai. LVIII, 7, 8), et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes, appareamus sicut luminaria in mundo, cohaerentes firmamento Scripturae tuae. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intelligibilia et sensibilia, tanquam inter diem et noctem, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora: quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova; et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus (Rom. XIII, 11); et quia nox praecessit, dies autem appropinquavit; et quia benedicis coronam anni tui (Psal. LXIV, 2), mittens operarios in messem tuam (Matth. IX, 38), in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem (Joan. IV, 38), cujus messis in fine est (Matth. XIII, 39). Ita das vota optanti, et benedicis annos justi; tu autem idem ipse es, et in annis tuis qui non deficiunt (Psal. CI, 28), horreum praeparas annis transeuntibus. Aeterno quippe consilio, propriis temporibus bona coelestia das super terram.

23. Quoniam quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiae, tanquam luminare majus, propter eos qui perspicuae veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, tanquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alteri genera linguarum; et haec omnia tanquam stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem (I Cor. XII, 7, 11). Sermo autem scientiae qua continentur omnia sacramenta, quae variantur temporibus tanquam luna, et caeterae notitiae donorum quae deinceps tanquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis sunt. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1), ille qui sapientiam loquitur inter perfectos (Ibid. II, 6). Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. Haec nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis.

CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc. 24. Sed prius lavamini, mundi estote; auferte nequitiam ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate viduam; ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum; et venite, disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram. Quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret ut vitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est: dicat ei, ut si vult venire ad vitam, servet mandata; separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae; non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat; ut appareat arida, et germinet honorem patris et matris, et dilectionem proximi. Feci, inquit, haec omnia. Unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiae; vende quae possides, et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et sequere Dominum si vis esse perfectus, eis sociatus inter quos loquitur sapientiam ille qui novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento coeli; quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono (Matth. VI, 21). Sed contristata est terra sterilis, et spinae offocaverunt verbum (Id. XIX, 16-22).

25. Vos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini Dominum; ite post eum, et confundite fortia: ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento (I Petr. II, 9); ut coeli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem perfectorum sed nondum sicut Angelorum, et tenebras parvulorum sed non despectorum: lucete super omnem terram; et dies sole candens eructet diei verbum sapientiae, et nox luna lucens annuntiet nocti verbum scientiae (Psal. XVIII, 2). Luna et stellae nocti lucent; sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae illuminant eam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente, Fiant luminaria in firmamento coeli, factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum (Act. II, 2, 3); et facta sunt luminaria in firmamento coeli (Matth. V, 14), verbum vitae habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi, nec estis sub modio. Exaltatus est cui adhaesistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus gentibus.

CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia. 26. Concipiat et mare, et pariat opera vestra, et producant aquae reptilia animarum vivarum. Separantes enim pretiosum a vili, facti estis os Dei, per quos diceret: Producant aquae, non animam vivam quam terra producit, sed reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram. Repserunt enim Sacramenta tua, Deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus tentationum saeculi, ad imbuendas gentes nomine tuo, in baptismo tuo. Et inter haec facta sunt magnalia mirabilia tanquam ceti grandes, et voces nuntiorum tuorum volitantes super terram juxta firmamentum Libri tui, praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent quocumque irent. Neque enim sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5); quoniam tu, Domine, benedicendo multiplicasti haec.

27. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento coeli, et opera corporalia in undoso mari, et sub firmamento coeli? Quarum enim rerum notitiae sunt solidae, et terminatae sine incrementis generationum, tanquam lumina sapientiae et scientiae, earumdem rerum sunt operationes corporales multae ac variae; et aliud ex alio crescendo multiplicatur in benedictione tua, Deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. Aquae produxerunt haec; sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab aeternitate veritatis tuae populorum produxerunt haec; sed in Evangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista ejecerunt; quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista procederent.

28. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior qui fecisti omnia: a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero ejus salsugo maris, genus humanum profunde curiosum, et procellose tumidum, et instabiliter fluidum; atque ita non opus esset ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim nunc mihi occurrerunt reptilia et volatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus sacramentis subditi, non ultra proficerent, nisi spiritualiter vivesceret anima gradu alio, et post initii verbum in consummationem respiceret.

CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24. 29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta ejecit , non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim intratur aliter in regnum coelorum ex illo quo instituisti ut sic intretur: nec magnalia quaerit mirabilium quibus fiat fides; neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit (Joan. IV, 48), cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris; et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra quam fundasti super aquas. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut haec agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent reptilia animarum vivarum, et volatilia sub firmamento coeli, quibus jam terra non indiget; quamvis piscem manducet (Luc. XXIV, 43) levatum de profundo in ea mense quam parasti in conspectu credentium (Psal. XXII, 5); ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa exstitit; sed et fideles exhortantur, et benedicuntur ab eis multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumpsit exordium, quia non prodest jam nisi fidelibus continere se ab amore hujus saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis vivens, deliciis, Domine, mortiferis (I Tim. V, 6); nam tu puri cordis vitales deliciae.

30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta sit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum; tatis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum abscondunt se a facie tua (Gen. III, 8) et fiunt abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi; et sint forma fidelibus vivendo coram eis, et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt: Quaerite Dominum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33), ut producat terra animam viventem. Nolite conformari huic saeculo (Rom. XII, 2), continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quae appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a fallaci nomine scientiae; ut sint bestiae mansuetae, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio libidinis, et venenum curiositatis motus sunt animae mortuae; quia non ita moritur, ut omni motu careat, quoniam discedendo a fonte vitae, moritur, atque ita suscipitur a praetereunte saeculo, et conformatur ei.

31. Verbum autem tuum, Deus, fons vitae aeternae est, et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, Nolite conformari huic saeculo; ut producat terra in fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per Evangelistas tuos animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: Estote, inquit, sicut ego; quia et ego sicut vos (Galat. IV, 12). Ita erunt in anima viva bestiae bonae in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens: In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligeris (Eccli. III, 19). Et pecora bona neque si manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia: et serpentes boni, non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas (Rom. I, 20). Serviunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt.

CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis. 32. Ecce enim, Domine Deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quod per Apostolum tuum dixisti, Nolite conformari huic saeculo; consequitur et illud quod adjunxisti statim et dixisti, Sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2): non jam secundum genus, tanquam imitantes praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate viventes. Neque enim dixisti, Fiat homo secundum genus; sed, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); ut nos probemus quae sit voluntas tua. Ad hoc enim dispensator ille tuus generans per Evangelium filios (I Cor. IV, 15), ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret, et tanquam nutrix foveret (I Thess. II, 7): Reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae, ad probandum vos quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2). Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, Faciamus hominem. Nec dicis, Secundum genus; sed, Ad imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur; sed demonstrante te probat ipse quae sit voruntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum: et doces eum jam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis. Ideoque pluraliter dicto, Faciamus hominem, singulariter tamen infertur, Et fecit Deus hominem; et pluraliter dicto, Ad imaginem nostram, singulariter infertur, ad imaginem Dei. Ita homo renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Gen. I, 27; Coloss. III, 10): et spiritualis effectus judicat omnia, quae utique judicanda sunt; ipse autem a nemine judicatur.

CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet. 33. Quod autem judicat omnia, hoc est quod habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Alioqui homo in honore positus, non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum, creati in operibus bonis (Ephes. II, 10), non solum qui spiritualiter praesunt, sed etiam ii qui spiritualiter subduntur eis qui praesunt (Masculum enim et feminam fecisti hominem [Gen. I, 27], hoc modo in gratia tua spirituali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina; quia neque Judaeus, neque Graecus, neque servus, neque liber [Galat. III, 28] ): spirituales ergo, sive qui praesunt, sive qui obtemperant, spiritualiter judicant (I Cor. II, 15): non de cognitionibus spiritualibus, quae lucent in firmamento (non enim oportet de tam sublimi auctoritate judicare); neque de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic enim homo, licet jam spiritualis et renovatus in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10); factor tamen legis debet esse, non judex (Jacobi IV, 11). Neque de illa distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos (Matth. VII, 20): sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis hujus saeculi populis quanquam spiritualis homo judicat. Quid enim ei de iis qui foris sunt judicare (I Cor. V, 12), ignoranti quis inde venturus sit in dulcedinem gratiae tuae, et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?

34. Ideoque homo quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium coeli, neque ipsius occulti coeli, neque diei et noctis, quae ante coeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum quod est mare; sed accepit potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem quod perperam invenerit: sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in aquis multis misericordia tua; sive in ea qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui tanquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis, causa est abyssus saeculi, et caecitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. Judicat etiam spiritualis, approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tanquam terra fructifera, et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de iis quae per sensum corporis percipiuntur. De his enim judicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2. 35. Sed quid est hoc, et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o Domine, ut crescant et multiplicentur, et impleant terram. Nihilne nobis ex hoc innuis ut intelligamus aliquid? Cur non ita benedixeris lucem quam vocasti diem, nec firmamentum coeli, nec luminaria, nec sidera, nec terram, nec mare? Dicerem te, Deus noster qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri; nisi hoc modo benedixisses pisces et cetos ut crescerent, et multiplicarentur, et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semetipsis propagantur; si eam reperirem in arbustis, et frutetis et in pecoribus terrae. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est, nec bestiis et serpentibus, Crescite et multiplicamini; cum haec quoque omnia, sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur, genusque custodiant.

36. Quid igitur dicam, lumen meum Veritas? quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est? Nequaquam, Pater pietatis; absit ut hoc dicat servus Verbi tui. Et si ego non intelligo quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intelligentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti, Deus meus. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, Domine, non incassum re ita locutum esse, neque silebo quod mihi lectionis hujus occasio suggerit. Verum est enim, nec video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intelligitur; et multipliciter mente intelligi, quod uno modo per corpus significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis, et innumerabilibus linguis, et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis, corporaliter enuntiatur! ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. Attende iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo Scriptura effert, et vox personat, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); nonne multipliciter intelligitur, non errorum fallacia, sed verarum intelligentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.

37. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus; ad omnia quae de seminibus gignuntur, convenit verbum, Crescite et multiplicamini. Si autem figurate posita ista tractemus, quod potius arbitror intendisse Scripturam, quae utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit; invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritualibus atque corporalibus, tanquam in coelo et in terra; et in animis justis et iniquis, tanquam in luce et tenebris; et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tanquam in firmamento quod solidatum est inter aquam et aquam; et in societate amaricantium populorum, tanquam in mari; et in studio animarum piarum, tanquam in arida; et in operibus misericordiae secundum praesentem vitam, tanquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis; et in spiritualibus donis manifestatis ad utilitatem, sicut in luminaribus coeli; et in affectibus formatis ad temperantiam, tanquam in anima viva. In his omnibus nanciscimur multitudines, et ubertates, et incrementa: sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur, et una enuntiatio multis modis intelligatur; non invenimus, nisi in signis corporaliter editis, et rebus intelligibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita, generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis; res autem intelligibiliter excogitatas, generationes humanas propter rationis fecunditatem intelligimus. Et ideo credimus utrique horum generi dictum esse abs te, Domine, Crescite et multiplicamini. In hac enim benedictione, concessam nobis a te potestatem et facultatem accipio, et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intelligere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquae maris, quae non moventur nisi a variis significationibus: sic et fetibus humanis impletur et terra; cujus ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.

CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29. 38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum tu sis veritas (Joan. XIV, 6), omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11). Et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Ergo ut verum loquar, de tuo loquar. Ecce dedisti nobis in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram; et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi. Nec nobis solis, sed et omnibus avibus coeli, et bestiis terrae, atque serpentibus: piscibus autem et cetis magnis non dedisti haec. Dicebamus enim eis fructibus terrae significari, et in allegoria figurari opera misericordiae, quae hujus vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius Onesiphorus, cujus domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit, et catenam ejus non erubuit (II Tim. I, 16). Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat, suppleverunt ex Macedonia (II Cor. XI, 9). Quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur? (II Tim. IV, 16.) Ista enim debentur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum mysteriorum; et ita eis debentur, tanquam hominibus. Debentur autem eis sicut animae vivae, praebentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debentur eis tanquam volatilibus, propter benedictiones eorum quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5).

CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato. 39. Pascuntur autem his escis qui laetantur eis; nec illi laetantur eis quorum Deus venter est. Neque enim et in illis qui praebent ista, ea quae dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui Deo serviebat, non suo ventri, video plane unde gaudeat; video, et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus, quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, Gavisus sum, inquit, magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo et sapiebatis; taedium autem habuistis (Philip. IV, 10). Isti ergo diuturno taedio marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis: et gaudet eis quia repullularunt, non sibi quia ejus indigentiae subvenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat (Ibid., 11-13).

40. Unde ergo in omnibus gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit te, et anima viva tanta continentia, et lingua volatilis loquens mysteria? Talibus quippe animantibus esca ista debetur. Quid est quod te pascit? Laetitia. Quod sequitur audiamus. Verumtamen, inquit, bene fecistis, communicantes tribulationi meae. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia relaxata est, qui dicit tibi, In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2): quia et abundare et penuriam pati novit in te qui confortas eum. Scitis enim, inquit, et vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis misistis (Philipp. IV, 14-16). Ad haec bona opera eos rediisse nunc gaudet, et repullulasse laetatur tanquam revirescente fertilitate agri.

41. Numquid propter usus suos, quia dixit, Usibus meis misistis? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Ibid., 17). Didici a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur haec necessaria; veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait Magister bonus, Qui susceperit prophetam, tantum; sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum, Qui susceperit justum; sed addidit, in nomine justi. Ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem justi accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis; sed addidit: tantum in nomine discipuli. Et sic adjunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41, 42). Datum est, suscipere prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem, in nomine prophetae, in nomine justi, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Elias a vidua sciente quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato pascebatur (III Reg. XVII, 6). Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur. 42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et cetorum significari credimus, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo praesentis vitae usu adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi haec sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, laetantur. Inde quippe animus pascitur, unde laetatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31. 43. Et vidisti, Deus, omnia quae fecisti, et ecce bona valde; quia et nos vidimus ea, et ecce omnia bona valde. In singulis generibus operum tuorum, cum dixisses ut fierent et facta essent, illud atque illud vidisti quia bonum est. Septies numeravi scriptum esse te vidisse quia bonum est quod fecisti: et hoc octavum est, quia vidisti omnia quae fecisti; et ecce non solum bona, sed etiam valde bona tanquam simul omnia. Nam singula tantum bona erant; simul autem omnia et bona, et valde. Hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora; quia longe multo pulchrius est corpus quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula quorum ordinatissimo conventu completur universum; quamvis et illa etiam singillatim pulchra sint.

CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua. 44. Et attendi ut invenirem, utrum septies vel octies videris quia bona sunt opera tua, cum tibi placuerunt; et in tua visione non inveni tempora, per quae intelligerem quod toties videris quae fecisti, et dixi: O Domine, nonne ista Scriptura tua vera est, quoniam tu verax et veritas edidisti eam? Cur ergo tu mihi dicis non esse in tua visione tempora; et ista Scriptura tua mihi dicit, per singulos dies ea quae fecisti te vidisse quia bona sunt; et cum ea numerarem, inveni quoties? Ad haec tu dicis mihi, quoniam tu es Deus meus, et dicis voce forti in aure interiore servo tuo, perrumpens meam surditatem, et clamans: O homo, nempe quod Scriptura mea dicit, ego dico. Et tamen illa temporaliter dicit, Verbo autem meo tempus non accidit, quia aequali mecum aeternitate consistit. Sic ea quae vos per Spiritum meum videtis, ego video; sicut ea quae vos per Spiritum meum dicitis, ego dico. Atque ita, cum vos temporaliter ea videatis, non ego temporaliter video; quemadmodum, cum vos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico.

CAPUT XXX. Manichaeorum deliria. 45. Et audivi, Domine Deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua veritate, et intellexi quoniam sunt quidam quibus displicent opera tua; et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum, sicut fabricas coelorum et compositiones siderum: et haec non de tuo, sed jam fuisse alibi creata et aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus victis mundana moenia molireris, ut ea constructione devincti, adversus te iterum rebellare non possent. Alia vero nec fecisse te, nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia, et quidquid radicibus terram tenet: sed hostilem mentem naturamque aliam, non abs te conditam, tibique contrariam, in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. Insani dicunt haec quoniam non per Spiritum tuum vident opera tua, nec te cognoscunt in eis.

CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit. 46. Qui autem per Spiritum tuum vident ea, tu vides in eis. Ergo cum vident quia bona sunt, tu vides quia bona sunt: et quaecumque propter te placent, tu in eis places; et quae per Spiritum tuum placent nobis, tibi placent in nobis. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? sic et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos autem, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 11, 12). Et admoneor ut dicam: Certe nemo scit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei. Quomodo ergo scimus et nos quae a Deo donata sunt nobis? Respondetur mihi quoniam quae per ejus Spiritum scimus, etiam sic nemo scit, nisi Spiritus Dei. Sicut enim recte dictum est, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. X, 20), eis qui in Spiritu Dei loquerentur; sic recte dicitur, Non vos estis qui scitis, eis qui in Dei Spiritu sciunt. Nihilominus igitur recte dicitur, Non vos estis qui videtis, eis qui in Spiritu Dei vident: ita quidquid in Spiritu Dei vident quia bonum est; non ipsi, sed Deus videt quia bonum est. Aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supradicti sunt: aliud, ut quod bonum est, videat homo quia bonum est; sicut multis tua creatura placet quia bona est, quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te volunt: aliud autem, ut cum aliquid videt homo quia bonum est, Deus in illo videat quia bonum est; ut scilicet ille ametur in eo quod fecit, qui non amaretur nisi per Spiritum sanctum quem dedit; quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5), per quem videmus quia bonum est quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed quod est, est.

CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei. 47. Gratias tibi, Domine. Videmus coelum et terram, sive corporalem partem superiorem atque inferiorem, sive spiritualem corporalemque creaturam; atque in ornatu harum partium quibus constat vel universa mundi moles, vel universa omnino creatura, videmus lucem factam, divisamque a tenebris. Videmus firmamentum coeli: sive inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores (Lib. 2 Retract., cap. VI, n. 2), primarium corpus mundi; sive hoc spatium aeris, quia et hoc vocatur coelum, per quod vagantur volatilia coeli inter aquas quae vaporaliter eis superferuntur, et serenis etiam noctibus rorant, et has quae in terris graves fluitant. Videmus congregatarum aquarum speciem per campos maris; et aridam terram, vel nudatam, vel formatam ut esset visibilis et composita, herbarumque atque arborum materiem. Videmus luminaria fulgere desuper; solem sufficere diei, lunam et stellas consolari noctem, atque his omnibus notari et significari tempora. Videmus humidam usquequaque naturam, piscibus et belluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia, quae volatus avium portat, aquarum exhalatione concrescit. Videmus terrenis animalibus faciem terrae decorari; hominemque ad imaginem et similitudinem tuam cunctis irrationabilibus animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intelligentiae virtute, praeponi. Et quemadmodum in ejus anima aliud est quod consulendo dominatur, aliud quod subditur ut obtemperet: sic viro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente rationalis intelligentiae parem naturam; sexu tamen corporis ita masculino sexui subjiceretur, quemadmodum subjicitur appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi solertiam. Videmus haec et singula bona, et omnia bona valde.

CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia. 48. Laudent te opera tua, ut amemus te; et amemus te, ut laudent te opera tua, quae habent initium et finem ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et privationem. Habent ergo consequentia mane et vesperam, partim latenter, partim evidenter. De nihilo enim a te, non de te facta sunt, non de aliqua non tua, vel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata materia; quia ejus informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. Nam cum aliud sit coeli et terrae materies, aliud coeli et terrae species; materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma, nulla morae intercapedine, sequeretur.

CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio. 49. Inspeximus etiam propter quorum figurationem ista vel tali ordine fieri, vel tali ordine scribi voluisti, et vidimus quia bona sunt singula, et omnia bona valde, in Verbo tuo, in Unico tuo; coelum et terram, caput et corpus Ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora, sine mane et vespera. Ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exsequi, ut occulta manifestares, et incomposita nostra componeres; quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et Spiritus tuus bonus superferebatur ad subveniendum nobis in tempore opportuno: et justificasti impios, et distinxisti eos ab iniquis; et solidasti auctoritatem Libri tui inter superiores qui tibi docibiles essent, et inferiores qui eis subderentur; et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, et tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad acquirenda coelestia. Et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, verbum vitae habentes sanctos tuos, et spiritualibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes: et inde ad imbuendas infideles gentes, Sacramenta et miracula visibilia, vocesque verborum secundum firmamentum Libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti: et deinde fidelium animam vivam per affectus ordinatos continentiae vigore formasti: atque inde tibi soli mentem subditam, et nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem, renovasti ad imaginem et similitudinem tuam: praestantique intellectui rationabilem actionem, tanquam viro feminam, subdidisti: omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac vita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales, fructuosa in futurum opera praeberi voluisti. Haec omnia videmus, et bona sunt valde, quoniam tu ea vides in nobis, qui Spiritum, quo ea videremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.

CAPUT XXXV. Optat pacem. 50. Domine Deus, pacem da nobis (omnia enim praestitisti nobis); pacem quietis, pacem sabbati, sabbati sine vespera. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum modis suis peractis transiturus est; et mane quippe in eis factum est, et vespera.

CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur. 51. Dies autem septimus sine vespera est, nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam; ut id quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc praeloquatur nobis vox Libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitae aeternae requiescamus in te.

CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet. 52. Etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis; et ita erit illa requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. Tu autem, Domine, semper operaris, et semper requiescis. Nec vides ad tempus, nec moveris ad tempus, nec quiescis ad tempus; et tamen facis et visiones temporales, et ipsa tempora, et quietem ex tempore.

CAPUT XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata. 53. Nos itaque ista quae fecisti videmus, quia sunt: tu autem quia vides ea, sunt. Et nos foris videmus quia sunt, et intus quia bona sunt: tu autem ibi vidisti facta, ubi vidisti facienda. Et nos alio tempore moti sumus ad benefaciendum, posteaquam concepit de Spiritu tuo cor nostrum; priore autem tempore ad male faciendum movebamur deserentes te: tu vero, Deus une bone, nunquam cessasti benefacere. Et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. Tu autem bonum nullo indigens bono, semper quietus es; quoniam tua quies tu ipse es. Et hoc intelligere quis hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? A te petatur, in te quaeratur, ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic invenietur, sic aperietur (Matth. VII, 8). Amen.