LIBER II | LIBER IV |
3
[recensere]LIBER TERTIUS.
De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolveret, se libidinosi amoris laqueo irretitum, necnon in Manichaeorum haeresim prolapsum fuisse meminit. Adversus horum errores et ineptias disserit luculenter. Maternas pro se lacrymas et responsum de sua resipiscentia divinitus acceptum refert.
CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.
1. Veni Carthaginem; et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. Quaerebam quod amarem, amans amare, et oderam securitatem, et viam sine muscipulis. Quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo teipso, Deus meus, et ea fame non esuriebam; sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium: non quia plenus eis eram, sed quo inanior, eo fastidiosior. Et ideo non bene valebat anima mea; et ulcerosa projiciebat se foras miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. Sed si non haberent animam, non utique amarentur. Amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiae coinquinabam sordibus concupiscentiae, candoremque ejus obnubilabam de tartaro libidinis; et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate. Rui etiam in amorem quo cupiebam capi. Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus aspersisti! quia et amatus sum, et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum, et timorum, et irarum atque rixarum.
CAPUT II. Amavit spectacula tragica.
2. Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum, et fomitibus ignis mei. Quid est quod ibi homo vult dolere, cum spectat luctuosa atque tragica, quae tamen pati ipse nollet? Et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas ejus. Quid est, nisi miserabilis insania? Nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est: quanquam cum ipse patitur, miseria; cum aliis compatitur, misericordia dici solet. Sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? Non enim ad subveniendum provocatur auditor; sed tantum ad dolendum invitatur: et actori carum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. Et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat; abscedit inde fastidiens et reprehendens: si autem doleat, manet intentus, et gaudens lacrymatur.
3. Ergo amantur et dolores? Certe omnis homo gaudere vult. An cum miserum neminem esse libeat, libet tamen esse misericordem; quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? Et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo fluit? Utquid decurrit in torrentem picis bullientis aestus in manes tetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et vertitur per nutum proprium de coelesti serenitate detorta atque dejecta? Repudietur ergo misericordia? Nequaquam. Ergo amentur dolores aliquando. Sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore Deo meo, Deo patrum nostrorum, et laudabili et superexaltato in omnia saecula (Dan. III, 32); cave immunditiam. Neque enim nunc non misereor; sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi. Cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. Nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio, quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis, et amissione miserae felicitatis. Haec certe verior misericordia; sed non in ea delectat dolor. Nam etsi approbatur officio charitatis qui dolet miserum; mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest; potest et ille qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros ut misereatur. Nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. Hoc enim tu, Domine Deus, qui animas amas, longe lateque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. Et ad haec quis idoneus?
4. At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena, et falsa, et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis, meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrymae excutiebantur. Quid autem mirum cum infelix pecus aberrans a grege tuo, et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? Et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer; non enim amabam talia perpeti, qualia spectare; sed quibus auditis et fictis, tanquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor, et tabes, et sanies horrida consequebatur. Talis vita mea, numquid vita erat, Deus meus?
CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat. 5. Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua. In quantas iniquitates distabui, et sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te, deduceret me ad ima infida, et circumventoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala, et in omnibus flagellabas me! Ausus sum etiam in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me verberasti gravibus poenis; sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, Deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum praefidenti collo, ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam libertatem.
6. Habebant et illa studia quae honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. Tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. Et major jam eram in schola rhetoris; et gaudebam superbe, et tumebam typho; quanquam longe sedatior, Domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus quas faciebant Eversores (hoc enim nomen scaevum et diabolicum, velut insigne urbanitatis est), inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo atque inde pascendo malevolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. Quid itaque verius quam eversores vocarentur? Eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus, in eo ipso quo alios irridere amant et fallere.
CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.
7. Inter hos ego, imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae; et usitato jam discendi ordine perveneram in librum quemdam Ciceronis, cujus linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero liber mutavit affectum meum, et ad teipsum, Domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili; et surgere coeperam ut ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevigesimum, jam defuncto patre ante biennium: non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum; neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.
8. Quomodo ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te; et nesciebam quid ageres mecum! Apud te est enim sapientia. Amor autem sapientiae nomen graecum habet φιλοσοφίαν, quo me accendebant illae litterae. Sunt qui seducant per philosophiam, magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos: et prope omnes qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur; et manifestatur ibi salutifera illa admonitio Spiritus tui per servum tuum bonum et pium: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). Et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant, hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam, quaecumque esset, sapientiam ut diligerem, et quaererem, et assequerer, et tenerem atque amplexarer fortiter, excitabar sermone illo, et accendebar, et ardebam; et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi. Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei Filii tui, in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum praebiberat, et alte retinebat; et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum, et expolitum, et veridicum, non me totum rapiebat.
CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.
9. Itaque institui animum intendere in Scripturas sanctas, ut viderem quales essent. Et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris; sed incessu humilem, successu excelsam et velatam mysteriis: et non eram ego talis ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad ejus gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi cum attendi ad illam Scripturam: sed visa est mihi indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum ejus; et acies mea non penetrabat interiora ejus. Verumtamen illa erat quae cresceret cum parvulis; sed ego dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar.
CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus. 10. Incidi itaque in homines superbe delirantes, et carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum commixtione syllabarum nominis tui, et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri Spiritus sancti. Haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; et caeterum, cor inane veri. Et dicebant, Veritas, et veritas: et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis; sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere Veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis et ingentibus! Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inferebantur pro te sol et luna, pulchra opera tua; sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritualia opera tua, quam ista corporea, quamvis lucida et coelestia. At ego nec priora illa, sed teipsam, te, Veritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17), esuriebam et sitiebam; et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus jam melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam; non avide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es; neque enim tu eras figmenta illa inania; nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim: at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es; quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista quae videmus visu carneo, sive coelestia sive terrestria: cum pecudibus et volatilibus videmus haec; et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea, quam ex eis suspicamur alia grandiora, et infinita, quae omnino nulla sunt, qualibus ego tunc pascebar inanibus; et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quae videmus, quanquam in coelo; nec ea es quae non videmus ibi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes. Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis, phantasmatibus corporum quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum quae sunt; et eis certiora corpora, quae tamen non es: sed nec anima es, quae vita est corporum. Ideo melior vita corporum certiorque quam corpora. Sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutaris, vita animae meae.
11. Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam (Luc. XV, 16). Quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae, quam illa decipula? Nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa varie fucata, propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt, et occidunt credentem. Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero. Volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam; etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. Vae, vae! quibus gradibus deductus sum in profunda inferi? Quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, Deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare voluisti belluis, sed secundum sensum carnis quaererem. Tu autem eras interior intimo meo, et superior summo meo. Offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus, et dicentem: Panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtivam bibite (Prov. IX, 17). Quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meae, et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.
CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.
12. Nesciebam enim aliud vere quod est; et quasi acutule movebar ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaererent unde malum; et utrum forma corporea Deus finiretur et haberet capillos et ungues; et utrum justi existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus. Quibus rerum ignarus perturbabar; et recedens a veritate, ire in eam mihi videbar; quia non noveram malum non esse nisi privationem boni, usque ad quod omnino non est. Quod unde viderem, cujus videre usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? Et non noveram Deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum, nec cui esse moles esset: quia moles in parte minor est quam in toto suo; et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum; et non est tota ubique, sicut spiritus, sicut Deus. Et quid in nobis esset, secundum quod essemus similes Deo et recte in Scriptura diceremur ad imaginem Dei (Gen. I, 27), prorsus ignorabam.
13. Et non noveram justitiam veram interiorem, non ex consuetudine judicantem, sed ex lege rectissima Dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus; cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia, nec alias aliter; secundum quam justi essent Abraham, et Isaac, et Jacob, et Moyses, et David, et illi omnes laudati ore Dei: sed eos ab imperitis judicari iniquos, judicantibus ex humano die, et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tanquam si quis nescius in armamentis quid cui membro accommodatum sit, ocrea velit caput contegi, et galea calceari; et murmuret quod non apte conveniat: aut in uno die indicto a pomeridianis horis justitio, quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est: aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat: aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse justis aliquid, quod isto non licet justis; et quia illis aliud praecepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem justitiae utrique servierint: cum in uno homine, et in uno die, et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud jamdudum licuisse, post horam non licere; quiddam in illo angulo permitti aut juberi, quod in isto juste vetetur et vindicetur. Numquid justitia varia est et mutabilis? Sed tempora quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. Homines autem quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere saeculorum priorum, aliarumque gentium quas experti non sunt, cum his quas experti sunt; in uno autem corpore, vel die, vel domo, facile possunt videre quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat: in illis offenduntur, his serviunt.
14. Haec ego tunc nesciebam, et non advertebam; et feriebant undique ista oculos meos, et non videbam. Et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter atque aliter; et in uno aliquo versu, non omnibus locis eumdem pedem. Et ars ipsa qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. Et non intuebar justitiam cui servirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecepit, et nulla ex parte variari, et tamen variis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. Et reprehendebam caecus pios patres; non solum sicut Deus juberet atque inspiraret utentes praesentibus, verum quoque sicut Deus revelaret futura praenuntiantes.
CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.
15. Numquid aliquando aut alicubi injustum est diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et diligere proximum tanquam seipsum? Itaque flagitia quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis perversitate polluitur. Quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur. Turpis enim omnis pars est suo universo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est: et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regi licet in civitate cui regnat, jubere aliquid quod neque ante illum quisquam, nec ipse unquam jusserat; et non contra societatem civitatis ei obtemperatur, imo contra societatem non obtemperatur: generale quippe pactum est societatis humanae obedire regibus suis: quanto magis Deo regnatori universae creaturae suae, ad ea quae jusserit, sine dubitatione serviendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanae, major potestas minori ad obediendum praeponitur; ita Deus omnibus.
16. Item in facinoribus, ubi libido est nocendi, sive per contumeliam, sive per injuriam; et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus; vel adipiscendi alicujus extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior; aut in aliquo prosperatus, ei quem sibi aequari timet aut aequalem dolet; vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet: haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine, aut una, aut duabus earum, aut simul omnibus; et vivitur male adversus tria et septem, psalterium decem chordarum decalogum tuum, Deus altissime et dulcissime. Sed quae flagitia in te qui non corrumperis? aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi, sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus, vel in non concessa flagrando in eum usum qui est contra naturam; aut rei tenentur, animo et verbis saevientes adversus te, et adversus stimulum calcitrantes; aut cum disruptis limitibus humanae societatis, laetantur audaces privatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque delectaverit aut offenderit. Et ea fiunt cum tu derelinqueris, fons vitae, qui es unus et verus creator et rector universitatis; et privata superbia diligitur in parte unum falsum. Itaque pietate humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala, et propitius es peccatis confitentium, et exaudis gemitus compeditorum, et solvis a vinculis quae nobis fecimus, si jam non erigamus adversus te cornua falsae libertatis, avaritia plus habendi, et damno totum amittendi; amplius amando proprium nostrum, quam te omnium bonum.
CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.
17. Sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates, sunt peccata proficientium, quae a bene judicantibus et vituperantur ex regula perfectionis, et laudantur spe frugis, sicut herba segetis. Et sunt quaedam similia vel flagitio vel facinori, et non sunt peccata; quia nec te offendunt Dominum Deum nostrum, nec sociale consortium: cum conciliantur aliqua in usum vitae congrua tempori, et incertum est an libidine habendi; aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata, et incertum est an libidine nocendi. Multa itaque facta quae hominibus improbanda viderentur, testimonio tuo approbata sunt; et multa laudata ab hominibus, te teste damnantur: cum saepe se aliter habet species facti, et aliter facientis animus, atque articulus occulti temporis. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum imperas, etiam si hoc aliquando vetuisti, quamvis causam imperii tui pro tempore occultes, et quamvis contra pactum sit aliquorum hominum societatis; quis dubitet esse faciendum, quando ea justa est societas hominum, quae servit tibi? Sed beati qui te imperasse sciunt. Fiunt enim omnia a servientibus tibi, vel ad exhibendum quod ad praesens opus est, vel ad futura praenuntianda.
CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.
18. Haec ego nesciens, irridebam illos sanctos servos et Prophetas tuos. Et quid agebam cum irridebam eos, nisi ut irriderer abs te; sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare cum decerpitur, et matrem ejus arborem lacrymis lacteis? Quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus, alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret visceribus, et anhelaret de illa angelos, imo vero particulas Dei, gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et veri Dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. Et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae, quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens peteret, qui Manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.
CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.
19. Et misisti manum tuam ex alto, et de hac profunda caligine eruisti animam meam (Psal. CXLIII, 7), cum pro me fleret ad te mater mea fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. Videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te; et exaudisti eam, Domine. Exaudisti eam, nec despexisti lacrymas ejus, cum profluentes rigarent terram sub oculis ejus, in omni loco orationis ejus; exaudisti eam. Nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere me concederet et habere secum eamdem mensam in domo; quod nolle coeperat, aversans et detestans blasphemias erroris mei? Vidit enim stantem se in quadam regula lignea, et advenientem ad se juvenem splendidum, hilarem atque arridentem sibi, cum illa esset moerens et moerore confecta: qui cum causas quaesisset ab ea moestitiae suae quotidianarumque lacrymarum, docendi, ut assolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere; jussisse illum quo secura esset, atque admonuisse ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. Quod illa ubi attendit, vidit me juxta se in eadem regula stantem. Unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor ejus? O tu, bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam solum cures; et sic omnes, tanquam singulos!
20. Unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum visum, et ego ad id trahere conarer, ut illa se potius non desperaret futuram esse quod eram; continuo sine aliqua haesitatione, Non, inquit, non enim mihi dictum est, Ubi ille, ibi et tu; sed, Ubi tu, ibi et ille. Confiteor tibi, Domine, recordationem meam quantum recolo, quod saepe non tacui, amplius me isto per matrem vigilantem responso tuo, quod tam vicina interpretationis falsitate turbata non est, et tam cito vidit quod videndum fuit, quod ego certe, antequam dixisset, non videram; etiam tum commotum fuisse, quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum, ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis, tanto ante praedictum est. Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer, et gravius alliderer, volutatus sum: cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, jam quidem spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me plangere ad te; et intrabant in conspectum tuum preces ejus, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.
CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.
21. Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urgent confiteri tibi, et multa non memini. Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quemdam episcopum nutritum in Ecclesia, et exercitatum in Libris tuis. Quem cum illa femina rogasset ut dignaretur mecum colloqui, et refellere errores meos, et dedocere me mala, ac docere bona (faciebat enim hoc, si quos forte idoneos invenisset); noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate haeresis illius, et nonnullis quaestiunculis jam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. Sed sine, inquit, illum ibi, et tantum roga pro eo Dominum: ipse legendo reperiet quis ille sit error, et quanta impietas. Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse Manichaeis, et omnes pene non legisse tantum, verum etiam scriptitasse libros eorum; sibique apparuisse, nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda; itaque fugisse. Quae cum ille dixisset, atque illa nollet acquiescere, sed instaret magis deprecando, et ubertim flendo, ut me videret, et mecum dissereret: ille jam substomachans taedio, Vade, inquit, a me; ita vivas: fieri non potest ut filius istarum lacrymarum pereat. Quod illa ita se accepisse, inter colloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de coelo sonuisset.