Jump to content

Confessiones (ed. Migne)/adm

Checked
E Wikisource


ADMONITIO
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


LIBER I 


ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.

Quae causa fecit ut scriptoris cujusque vita emittendis in publicum ejus libris solemni more praefigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie movit ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros, qui recto ordine debent praecedere, in tomo primo collocarent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, aliasque dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate et cum profectu perlegere in animum inducit. Atqui in Confessionibus suis Augustinus totum se ipse expressit perquam accurate: quippe qui in iis non ea solum facta quae hominum oculis subjecta esse potuissent; sed etiam ea quae Deo tantum conscio in intimis agitaverat, cum bona, tum mala, singillatim exposuit. In his enim sicuti anteactae vitae vel levissima errata, sic etiam accepta a Deo beneficia fuse commemorat; aeternum posteris relicturus sive poenitentis, sive grati animi monumentum, praeclarum etiam illius quam constanter erga nos exhibet Deus, et justitiae et bonitatis exemplum. Atque hoc in primis studebat, scilicet (ipsius verbis rem ut explicemus) et de malis et de bonis suis Deum laudare justum et bonum, atque in eum excitare humanum intellectum et affectum. Id vero hac ratione exequitur.

In primo libro, praemissa Dei invocatione, recolit vitae suae primordia ad annum quintum decimum. Infantiae peccata agnoscit et pueritiae; atque hac aetate in lusum et puerilia quaeque oblectamenta et vitia, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.

In secundo, ad aetatem aliam progreditur, primumque adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo, studiis intermissis, consumpserat genio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, severus admodum in dijudicando furto a se tunc temporis cum sodalibus perpetrato.

Tertius liber de annis est aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolveret, se libidinosi amoris laqueo irretitum, necnon in Manichaeorum haeresim prolapsum fuisse meminit. Adversus horum errores et ineptias disserit luculenter. Matris lacrymas, et responsum de filii resipiscentia divinitus acceptum refert.

In quarto libro eum pudet se illi sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; deinde amicum charissimum sibi interea morte praereptum, acerbiori quam aequum esset animi dolore fuisse prosecutum. Cujus occasione, de vana et de solida amicitia non pauca dicit. Mentionem denique facit librorum de Pulchro et Apto a se anno aetatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno aetatis ferme vigesimo, per sese intellexerit.

In libro quinto annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet comperta Fausti manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Roma, ubi tunc rhetoricam profitebatur, missus Mediolanum ut eamdem artem doceret, coepit audito Ambrosio resipiscere, et de Manichaeismo abdicando necnon de repetendo catechumenatu decernere.

In libro sexto, cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum; Ambrosii concionibus admonitus, catholicae doctrinae veritatem, quam Manichaei falso insimulabant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitae conversionem in dies accendebatur.

In septimo libro exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ignorantiae tenebris involutum atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram; quamvis nondum digne de Domino Christo sentiret.

Liber octavus vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum videlicet aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicisset Victorini conversionem, cum Antonii Aegyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovisset, post vehementem luctam carnem inter et animum, codicem Apostoli coelesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto animo immutatus fuit, pleneque ad Deum conversus.

In libro nono dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo baptismate, ac de Monnicae matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce annum, aetatis videlicet Augustini trigesimum tertium.

In libro decimo scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea, sed qualis tunc esset. Deum, quem amat, studet indicare, dumque per singula ducit rerum genera, multis explicat memoriae vim plane stupendam, quod sua in memoria locum Deus habeat, gratulatus. Inquirit in actus, in sensus, et affectus suos omnes, ex triplici tentatione voluptatis, curiositatis, ac superbiae. Dominum Christum unum mediatorem Dei et hominum confitetur, ejusque ope animi sui languores omnes sanandos esse confidit.

In libro undecimo et sequentibus tractat de Scripturis sanctis. Totum caput primum Geneseos, quo mundi creatio describitur, dissertationibus illustrat, difficultates incurrentes dissolvens, et ab adversariorum objectis vindicans. Sed in undecimo disputat paulo fusius de tempore. In duodecimo de materia informi, deque multiplici Scripturae sensu. In tertio decimo Dei bonitatem ex rerum productione commendat; praedicat Deum Trinitatem, et Spiritus sancti propriam quamdam notionem. Denique creati mundi historiam allegorice exponit.

Hosce libros observamus scriptos circiter annum Christi quadringentesimum, propterea quod ab Augustino recensentur proxime ante illos quos episcopus adversus Faustum manichaeum non multo ante vel post hunc annum elaboravit, uti suo dicetur loco. Certe si qua opera indubiam et distinctam temporis notam prae se non ferunt, si aliis demum argumentis id investigari non potest, decernendum videtur ex Retractationum serie; quandoquidem, quantum potuit, curavit Augustinus, ut nos ex ipsa ordinem quo quaeque scripta sunt, nossemus. Neque diffitebimur tamen quin interdum chronologiae minus, magis autem pertractati argumenti rationem habuerit.

S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.

« Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice; ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum: et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem perdideramus nos; sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar. »

EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.

« Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pelagiana haeresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi: Da quod jubes, et jube quod vis. Quae mea verba Pelagius Romae cum a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo praesente commemorata, ferre non potuit; et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat, litigavit. »