Conveniunt subito cuncti de montibus altis
pastores pecudum vernali luce sub umbra
arborea, pariter laetas celebrare Camenas.
adfuit et iuvenis Dafnis seniorque Palemon:
omnes hi cuculo laudes cantare parabant.
ver quoque florigero succinctus stemmate venit,
frigida venit Hiems, rigidis hirsuta capillis.
his certamen erat cuculi de carmine grande.
ver prior adlusit ternos modulamine versus.
Ver:
Opto meus veniat cuculus, carissimus ales.
omnibus iste solet fieri gratissimus hospes
in tectis, modulans rutilo bona carmina rostro.
Hiems:
Tum glacialis Hiems respondit voce severa:
non veniat cuculus, nigris sed dormiat antris.
iste famem secum semper portare suescit.
Ver:
Opto meus veniat cuculus cum germine laeto,
frigora depellat, Phoebo comes almus in aevum.
Phoebus amat cuculum crescenti luce serena.
Hiems:
Non veniat cuculus, generat quia forte labores,
proelia congeminat, requiem disiungit amatam,
omnia disturbat; pelagi terraeque laborant.
Ver:
Quid tu, tarda Hiems, cuculo convitia cantas?
qui torpore gravi tenebrosis tectus in antris
post epulas Veneris, post stulti pocula Bacchi.
Hiems:
Sunt mihi divitiae, sunt et convivia laeta,
est requies dulcis, calidus est ignis in aede.
haec cuculus nescit, sed perfidis ille laborat.
Ver:
Ore ferat flores cuculus, et mella ministrat,
aedificatque domus, placidas et navigat undas,
et generat soboles, laetos et vestiet agros.
Hiems:
Haec inimica mihi sunt, quae tibi laeta videntur.
sed placet optatas gazas numerare per arcas
et gaudere cibis simul et requiescere semper.
Ver:
Quis tibi, tarda Hiems, semper dormire parata,
divitias cumulat, gazas vel congregat ullas,
si ver vel aestas ante tibi nulla laborant?
Hiems:
Vera refers: illi, quoniam mihi multa laborant,
sunt etiam servi nostra ditione subacti.
iam mihi servantes domino, quaecumque laborant.
Ver:
Non illis dominus, sed pauper inopsque superbus.
Nec te iam poteris per te tu pascere tantum
ni tibi qui veniet cuculus alimonia praestat.
Palemon:
Tunc respondit ovans sublime e sede Palemon
et Dafnis pariter, pastorum et turba piorum:
'Desine plura, hiems: rerum tu prodigus, atrox.
et veniat cuculus, pastorum dulcis amicus,
collibus in nostris erumpant germina laeta,
pascua sint pecori, requies et dulcis in arvis.
et virides rami praestent umbracula fessis,
uberibus plenis veniantque ad mulctra capellae,
et volucres varia Phoebum sub voce salutent.
quapropter citius cuculus nunc ecce venito!
tu iam dulcis amor, cunctis gratissimus hospes.
omnia te expectant, pelagus tellusque polusque.
salve, dulce decus, cuculus per saecula salve!'
Conflictus Veris et Hiemis
Appearance