Congregatio de cultu divino et disciplina sacramentorum Prot. 763/02/L

E Wikisource

Congregatio de cultu divino et disciplina sacramentorum[recensere]

Prot. 763/02/L

Poloniae

Beatum Stephanum Vincentium Frelichowski, presbyterum et martyrem, qui tempore pacis in iuvenum exploratorum religiosam institutionem strenue laboravit et tempestate belli numquam a fide vel a pastorali munere flexit exploratores Poloniae peculiari cultu prosequuntur.

Inde Eminentissimus Dominus Iosephus Card. Glemp, Archiepiscopus Varsaviensis, Praeses Conferentiae Episcoporum Poloniae, communia vota excipiens, electionem Beati Stephani Vincentii Frelichowski, presbyteri et martyris, in Patronum apud Deum exploratorum Poloniae rite approbavit. Idem vero, litteris die 22 martii 2000 datis, enixe rogat ut electio et approbatio huiusmodi, iuxta Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis "de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis", n. 30, confirmentur.

Congregatio porro de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, vigore facultatum sibi a Summo Pontifice Ioanne Paulo II tributarum, attentis expositis, cum electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse constet, precibus annuit atque beatum Stephanum Vincentium Frelichowski, presbyterum et martyrem, patronum apud deum exploratorum poloniae confirmat, omnibus cum iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 20 septembris 2002.

+ Georgius A. Card. Medina Estévez
Praefectus

Marius Marini
Subsecretarius