Jump to content

Conspicua templa

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Conspicua templa
1909

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS (1909), pp. 249-250

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSPICUA UBERIORES*

ECCLESIA METROPOLITANA LANCIANENSIS TITULO BASILICAE MINORIS AUGETUR


Ad perpetuam rei memoriam. — Conspicua templa Dei, quae non minus vetustate ac molis amplitudine quam artis operibus et eximia imprimis fidelium religione prae ceteris excellant, de more institutoque Romanorum Pontificum, praecipuis honoribus privilegiisque augere, libenti quidem animo, solemus. Cum vero compertum habeamus, metropolitanam aedem Lancianensem Deo sacram in honorem Deiparae Virginis, cui vulgo de Ponte nomen, iam inde a decimo quarto saeculo erectam, ac singulari artifìcio renidentem hoc potissimum praestare, quod pervetus B. M. V. figulinum simulacrum, usque ab anno MDCCCXXXIII ex Capituli vaticani decreto aurea corona redimitum, summa incolae veneratione ibidem colant, atque ad illud saepe pii peregrinantes conveniant, tantae Matris opem imploraturi; Nos haec omnia aequam duximus causam, cur, precibus venerabilis Fratris Angeli della Cioppa, Archiepiscopi Lancianensis, benigne exceptis, memoratum templum basilicae minoris titulo cohonestaremus; atque ad id etiam permoti sumus, quod in sacra huiusmodi aede, a Decessoribus Nostris indulgentiis compluribus locupletata, et copiosa diviteque supellectile instructa, permultae Sanctorum reliquiae, peculiari cura asservatae exsistant, inter quas principem obtinet locum, sub ara maxima conditum, corpus S. Cordulae V. et M. ex inclyto S. Ursulae comitatu. Quae cum ita sint, quo, iuxta praedicti Antistitis vota, iubilaei Nostri sacerdotalis nuper peracti, lancianensibus civibus perennis memoria maneat, eorumque pietas erga sanctam Dei Matrem et Virginem magis magisque in diem foveatur, praesentium tenore, metropolitanam ecclesiam Lancianensem B. M. V. de Ponte dicatam, basilicae minoris titulo perpetuum in modum apostolica auctoritate Nostra augemus, illique omnia et singula conferimus iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae minoribus huius almae Urbis Nostrae basilicis de iure competunt. Decernentes, praesentes litteras firmas, validas et efficaces exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque constitutionibus et ordinationibus apostolicis ceterisque, speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die V Februarii MCMIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

R. CARD. MERRY DEL VAL, a Secretis Status.

  • AAS, vol. I (1909), n. 5, pp. 249-250.