Constitutio Apostolica Sanctae Crucis et Operis Dei
Acta Apostolicae Sedis AAS-75 1983-I 423-425
Opus Dei in Praelaturam personalem ambitus internationalis erigitur.
I O A N N E S P A U L U S E P I S C O P US
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ut sit validum et efficax instrumentum suae ipsius salvificae missionis
pro mundi vita, Ecclesia maternas curas cogitationesque suas
maxima cum spe confert in Opus Dei, quod Servus Dei Ioseph Maria
Escrivá de Balaguer divina ductus inspiratione die II Octobris anno
MCMXxvni Matriti inivit. Haec sane Institutio inde a suis primordiis
sategit missionem laicorum in Ecclesia et in humana societate non
modo illuminare sed etiam ad effectum adducere necnon doctrinam de
universali vocatione ad sanctitatem re exprimere atque sanctificationem
in labore et per laborem professionalem in quolibet sociali coetu promovere.
Idem pariter efficiendum curavit per Societatem Sacerdotalem
Sanctae Crucis quoad sacerdotes dioecesibus incardinatos in sacri ministerii
exercitio. Cum Opus Dei divina opitulante gratia adeo crevisset
ut in pluribus orbis terrarum dioecesibus extaret atque operaretur
quasi apostolica compages quae sacerdotibus et laicis sive viris sive
mulieribus constabat eratque simul organica et indivisa, una scilicet
spiritu fine regimine et spirituali institutione, necesse fuit aptam formam
iuridicam ipsi tribui quae peculiaribus eius notis responderet.
Idemque Operis Dei Conditor, anno MCMLXII, a Sancta Sede humili
cum fiducia suppliciter postulavit ut, natura theologica et primigenia
Institutionis perspecta eiusque maiore apostolica efficacia considerata,
consentanea configuratio ei inveniretur. Ex quo autem tempore Concilium
Oecumenicum Vaticanum Secundum, Decreto Presbyterorum
Ordinis, n. 10 per Litteras « motu proprio )) datas Ecclesiae Sanctae,
I n. 4 rite in actum deducto, in ordinationem Ecclesiae figuram Praelaturae
personalis ad peculiaria opera pastoralia perficienda induxit,
visa est ea ipsa Operi Dei apprime aptari. Quapropter anno MCMLXIX
Decessor Noster felicissimae recordationis Paulus Sextus petitioni
Servi Dei Ioseph Mariae Escrivá de Balaguer benigne annuens potestatem
illi dedit Congressum generalem specialem convocandi, cui cura
esset, ipso duce, ut studium miretur de Operis Dei transformatione,
eius ipsius indoli et Concilii Vaticani Secundi normis magis consentanea.
Quod omnino studium explicate iussimus Nos ipsi continuari atque
anno MCMLXXIX Sacrae Congregationi pro Episcopis, ad quam
res suapte pertinebat natura, mandatum dedimus ut, cunctis elementis
sive iuris sive facti attente consideratis, formalem petitionem ab Opere
Dei exhibitam examini subiceret. Profecto eadem Congregatio huic
negotio vacans quaestionem sibi propositam accurate investigavit ratione
cum historica tum iuridica et pastorali ita ut, quolibet sublato
dubio circa fundamentum possibilitatem et concretam rationem postulationi
obsecundandi, plane pateret opportunitas atque utilitas optatae
transformationis Operis Dei in Praelaturam personalem. Idcirco Nos
de apostolicae plenitudine potestatis Nostrae, adsensi interea consilio,
Nobis dato, Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Praefecti
Sacrae Congregationis pro Episcopis ac suppleto, quatenus necessarium
sit, eorum consensu quorum interest vel qui sua interesse existimaverint,
haec quae sequuntur decernimus fierique volumus.
I. Opus Dei in Praelaturam personalem ambitus internationalis
erigitur sub nomine Sanctae Crucis et Operis Dei, breviato autem nomine
Operis Dei. Simul vero erigitur Societas sacerdotalis Sanctae
Crucis qua Adsociatio Clericorum Praelaturae intrinsecus coniuncta.
I I . Praelatura regitur normis iuris generalis et huius Constitutionis necnon
propriis Statutis, quae « Codex iuris particularis Operis Dei »
nuncupantur.
I I I . Praelaturae iurisdictio personalis afficit clericos
incardinatos necnon, tantum quoad peculiarium obligationum adimpletionem
quas ipsi sumpserunt vinculo iuridico, ope Conventionis
cum Praelatura initae, laicos qui operibus apostolicis Praelaturae
sese dedicant, qui omnes ad operam pastoralem Praelaturae perficiendam
sub auctoritate Praelati exstant iuxta praescripta articuli praecedentis.
IV. Praelaturae Operis Dei Ordinarius proprius est eius Praelatus
cuius electio iuxta praescripta iuris generalis et particularis facta
Romani Pontificis confirmatione eget.
V. Praelatura a Sacra Congre^
gatione pro Episcopis dependet et pro rei diversitate quaestiones pertractabit
cum ceteris Romanae Curiae Dicasteriis.
VI. Praelatus singulis
quinqueniis per Sacram Congregationem pro Episcopis relationem
Romano Pontifici exhibebit de Praelaturae statu deque modo quo
eius apostolatus procedit.
VII. Praelaturae sedes gubernii centralis
in Urbe posita est. In ecclesiam praelatitiam erigitur oratorium Sanctae
Mariae de Pace apud sedem centralem Praelaturae. Praeterea Reverendissimus Alvarus del Portillo, die xv mensis Septembris anno MCMLXXV
Praeses Generalis Operis Dei rite electus, confirmatur atque nominatur
Praelatus erectae Praelaturae personalis Sanctae Crucis et Operis
Dei. Denique ad haec omnia convenienter exsequenda destinamus Nos
Venerabilem Fratrem Romulum Carboni, Archiepiscopum titulo Sidoniensem
et in Italia Apostolicum Nuntium, dum necessarias ei atque
opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Sacram Congregationem pro Episcopis quam primum remittendi
verum exemplar actus ita impletae exsecutionis. Contrariis
quibusvis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die xxvin mensis Novembris,
anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quinto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI ffi SEBASTIANUS Card. BAGGIO
a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Episc. Praefectus
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Marcellus Rossetti, Proton. Apost.
Loco £g Plumbi In Secret. Status tab., n. 101486.