Jump to content

Constitutio generalis (Clotarius I)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Constitutio generalis
Saeculo V

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


ClIFr.ConGen 72 Clotarius I Francorum497-561 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Constitutio generalis

Chlodacharius [Clotharius] rex Francorum omnibus agentibus.

Usus est clementiae principalis necessitatem provincialium vel subjectorum sibi [omnium] populorum provida sollicitus mente tractare, et pro quiete eorum quaecunque juste sunt observanda indita in titulis constitutione conscribere; quibus quantum plus fuerit justitiae atque integritatis impensum, tantum pronius amor devotionis incumbit. Ideoque per hanc generalem auctoritatem praecipientes jubemus ut in omnibus causis antiqui juris norma [forma] servetur, et nulla sententia a quolibet judicum vim firmitatis obtineat, quae modum legis atque aequitatis excedit. In parentum ergo successionibus quidquid legibus decernitur, observetur, omnibus contra impetrandi aliquid licentia derogata: quae si quolibet ordine impetrata fuerit vel obtenta, a judicibus repudiata, inanis habeatur et vacua. Si quis in aliquo ordine fuerit accusatus, non condemnetur penitus inauditus; sed si in crimine accusatur, et habita discussione fuerit fortasse convictus, pro modo criminis sententiam excipiat ultionis. Inter Romanos negotia causarum Romanis legibus praecipimus terminari. Si quis auctoritatem nostram subreptitie contra legem elicuerit fallendo principem, non valebit. Si judex aliquem contra legem injuste damnaverit, in nostri absentia ab episcopis castigetur; ut quod perpere judicavit, versatim [ Forte, vel statim, HARD.] melius discussione habita emendare procuret. Nullus per auctoritatem nostram matrimonium viduae, vel puellae, sine ipsarum voluntate praesumat expetere; neque per suggestiones subreptitias rapiantur injuste. Sanctimoniales nullos sibi in conjugium audeat sociare. Ut auctoritates cum justitia et lege competente in omnibus habeant stabilem firmitatem, nec subsequentibus auctoritatibus contra legem elicitis vacuentur; ut oblationes defunctorum ecclesiis deputatae nullorum competitionibus auferantur, praesenti constitutione praestamus. Agraria, pascuaria, vel decimas porcorum, ecclesiae pro fidei nostrae devotione concedimus; ita ut actor aut decimator in rebus ecclesiae nullus accedat, ecclesiae vel clericis nullam requirant agentes publici functionem, qui avi, vel genitoris, aut germani nostri immunitatem meruerunt. Quaecunque ecclesiae vel clericis, aut quibuslibet personis, a gloriosae memoriae praefatis principibus munificentiae largitate collata sunt, omni firmitate perdurent. Quidquid ecclesia, clerici, vel provinciales nostri, intercedente tamen justo possessionis initio, per triginta annos inconcusso jure possedisse probantur, in eorum ditione res possessa permaneat; nec actio tantis aevi spatiis sepulta ulterius contra legum ordinem sub aliqua repetitione consurgat, possessione in possessoris jure sine dubio permanente. Provideat ergo strenuitas universorum judicum, ut praeceptionem hanc sub omni observatione custodiant; nec quidquam alium agere aut judicare, quam ut haec praeceptio secundum legum Romanarum seriem continet, vel sexus quarumdam gentium justa antiqui juris constitutione olim vixisse dignoscitur, sub aliqua temeritate praesumant.